Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
S
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




R Inhaltsverzeichnis T


sacerdos



Priester: proprium officium sacerdotis est esse mediatorem inter Deum et populum, inquantum scilicet divina populo tradit, unde dicitur sacerdos quasi sacra dans, th. III. 22. 1 c; sacerdos enim ordinatur ad cultum divinum celebrandum et honorem Deo exhibendum pro subditis, 7 pol. 7 g; vgl. 4 pol. 13 b.




sacerdotium



Priestertum.




sacramentalis, e



a) zu einem Sakrament gehörig, ein solches betreffend, sich auf ein solches beziehend (vgl. sacramentum sub c).

b) Sakramentale im Sinne der Kirche: non est simile de sacramentalibus, quae sequuntur, 4 sent. 6. 2. 3. 2 ad 2; ipsa confessio laico facta sacramentale quoddam est, ib. 17. 3. 3. 3 c; confessio est quoddam sacramentale, quodl. 1. 6. 10 c; inquantum est quoddam sacramentale, ib. 2. 8. 16 ad 3; omnia illa sacramentalia sufficiunt ad causandam compaternitatem, ib. 12. 12. 18 c.




sacramentaliter



nach Weise eines Sakramentes, im Sinne eines solchen, vermittels eines solchen (vgl. sacramentum sub c): nec sacramentaliter, nec mentaliter Christo incorporantur, th. III. 68. 2 c; sacramentaliter sumere hoc sacramentum, ib. 80. 3 ob. 2; dicitur sacramentaliter manducare infidelis, qui intendit recipere hoc, quod recipit ecclesia, quamvis hoc credat nihil esse, 4 sent. 9. 1. 2. 3 ad 3; vgl. ib. 4 c; mors Christi est causa remissionis peccati nostri et effectiva instrumentaliter et exemplaris sacramentaliter, comp. 1. 239.




sacramentum



a) Sakrament im weitern Sinne des Wortes, d. i. dasjenige, wodurch etwas geheiligt oder einem andern geweiht wird: sacramentum secundum proprietatem (eigentliche Bedeutung) vocabuli videtur importare (bedeuten, bezeichnen) sanctitatem active, ut dicatur sacramentum, quo aliquid sacratur, sicut sacramentum, quo aliquid ornatur. Sed quia actiones activorum dicuntur esse proportionatae condicionibus passivorum, ideo in sanctificatione, qua homo sanctificatur, debet esse talis sanctificandi modus, qui homini competat, secundum quod rationalis est, quia ex hoc est homo. In quantum autem est rationalis, habet cognitionem a sensibilibus ortam, unde oportet, quod sanctificetur hoc modo, quod sua sanctificatio sibi innotescat per similitudines sensibilium rerum; et secundum hoc invenitur diversa acceptio sacramenti. Aliquando enim sacramentum importat rem, qua fit consecratio, et sic passio Christi dicitur sacramentum; et haec est prima acceptio, quam Magister ponit. Aliquando vero includit modum consecrationis, qui homini competit, secundum quod causae sanctificantes et sua sanctificatio per similitudines sensibilium sibi notificantur; et sic sacramenta novae legis sacramenta dicuntur, quia et consecrant et sanctitatem significant modo praedicto, et etiam primas sanctificationis causas significant, sicut baptismus et puritatem designat et mortis Christi signum est. Aliquando etiam includit tantum significationem praedictarum consecrationum, sicut signum sanitatis dicitur sanum; et hoc modo sacramenta veteris legis sacramenta dicuntur, inquantum significant ea, quae in Christo sunt gesta, et etiam sacramenta novae legis, 4 sent. 1. 1. 1. 1 c; sacramentum potest aliquid dici, vel quia in se habet aliquam sanctitatem occultam, et secundum hoc sacramentum idem est, quod sacrum secretum, vel quia habet aliquem ordinem ad hanc sanctitatem vel causae vel signi vel secundum quamcumque aliam habitudinem, th. III. 60. 1 c; vgl. ib. ad 3; 73. 1 ad 3; II. II. 1. 7 a & 8 c; cg. IV. 74; 1 met. 4 g.

b) Sakrament im engern Sinne des Wortes, d. i. Zeichen für eine den Menschen heiligende oder ihn betreffende heilige Sache: proprie dicitur sacramentum, quod est signum alicuius rei sacrae ad homines pertinentis, th. III. 60. 2 c; per quandam consecrationem vel populi vel ministrorum, et ad hoc pertinent sacramenta, ib. I. II. 101. 4 c; sacramenta proprie dicuntur illa, quae adhibebantur Dei cultoribus ad quandam consecrationem, per quam scilicet deputabantur quodammodo ad cultum Dei, ib. 102. 5 c; sacramentum importat (bedeutet) sanctitatem active per modum, qui nobis sanctificandis competit, ut scilicet adiungatur significatio sanctificationis invisibilis per visibilia signa, 4 sent. 14. 1. 1. 1 c.

c) Sakrament im engsten Sinne des Wortes, d. i. Gnadenmittel der Kirche: ut scilicet proprie dicatur sacramentum, secundum quod nunc de sacramentis loquimur, quod est signum rei sacrae, inquantum est sanctificans homines, th. III. 60. 2 c; sacramentum est et signum rememorativum eius, quod praecessit, scilicet passionis Christi, et demonstrativum eius, quod in nobis efficitur per Christi passionem, scilicet gratiae, et prognosticum, id est praenuntiativum futurae gloriae, ib. 3 c; in quolibet autem sacramento novae legis est aliquid, quod est res tantum, et aliquid, quod est sacramentum tantum, et aliquid, quod est res et sacramentum, ib. 63. 6 ob. 3; vgl. ib. ad 3; 66. 1 c; 73. 1 ob. 2 & ad 3 & 6 c; fid. 2; 4 sent. 23. 1. 2. 3 ob. 3; est autem duplex res sacramenti, una significata et contenta, scilicet gratia, quae statim cum sacramento confertur, alia significata et non contenta, scilicet gloria resurrectionis, quae in fine exspectatur, 1 Cor. 12. 1; vgl. ib. 1. 2 & 15. 1; sacramentum tantum est aliquid visibile exterius existens, quod scilicet est signum interioris effectus, hoc enim pertinet ad rationem sacramenti, th. III. 66. 1 c; res autem et sacramentum baptismi est character baptismalis, qui est res significata per exteriorem ablutionem et est signum sacramentale interioris iustificationis, quae est res tantum huius sacramenti, scilicet significata et non significans, th. III. 66. 1 c; vgl. ib. 73. 1 ob. 2 & ad 3.




sacrificium



Opfer: sacrificia proprie dicuntur, quando circa res Deo oblatas aliquid fit, sicut quod animalia occidebantur et comburebantur, quod panis frangitur et comeditur et benedicitur, et hoc ipsum nomen sonat; nam sacrificium dicitur ex hoc, quod homo facit aliquid sacrum, th. II. II. 85. 3 ad 3; sacrificium proprie dicitur aliquid in honorem proprie Deo debitum ad eum placandum, ib. III. 48. 3 c; vgl. cg. III. 105 & 120.




saecularis, e



zeitlich, irdisch, weltlich, synonym mit mundanus (← sub b), der Gegensatz zu regularis, religiosus (← sub b) und spiritualis (← sub c): ad quae saeculares non obligantur, th. I. II. 98. 5 c; vgl. ib. ad 2; adhibet coercitionem brachii saecularis, ib. II. II. 39. 4 ad 3; implicaretur negotiis saecularibus, ib. 186. 2 ad 3; vgl. ib. ad 2; a sollicitudinibus saecularibus liberatur, cg. III. 132/133. sicut saeculares artifices intendunt, ib. 135/136; apud saecularem militiam, ib. IV. 10.




saeculariter



nach weltlicher Weise, in weltlichem Sinne: quia saeculariter viventes ei serviunt, th. I. 65. 1 c.




saeculum



a) Seinsgrenze, Lebensdauer, Menschenalter, synonym mit aeternum und aevum (← sub b): durat ultra quodcumque saeculum id est ultra quamcumque durationem datam; nihil est enim aliud saeculum, quam periodus cuiuslibet rei, th. I. 10. 2 ad 2; aevum aliquando accipitur pro saeculo, quod est periodus durationis alicuius rei, ib. 6 ad 1; saeculum dicitur tempus, quo una generatio hominum durare potest, nom. 5. 1; tunc saeculum est quaedam mensura temporis et periodus unius generationis, Eph. 2. 2; nullo modo est ipsius saeculum unum id est non est unus status durationis rerum, phys. 1 d; aeternum vel saeculum uniuscuiusque rei vocatur finis id est mensura quaedam terminans, 1 cael. 21 f.

b) Zeitalter, Jahrhundert, Jahrtausend: (saeculum dicitur tempus), quo solet durare communiter memoria factorum humanorum, unde spatium mille annorum a quibusdam saeculum dicitur, nom. 5. 1; benedictus in saecula, 8 phys. 23 g; vgl. 12 met. 12 x; 8 pol. 3 n.

c) Zeit, Zeitlichkeit: consummatio saeculi erit in fine mundi, th. I. 73. 1 ob. 1; usque ad saeculi finem, cg. IV. 74.

d) Erde, Welt.

e) Welt, Weltlichkeit, weltliches Leben, weltlicher Sinn, der Gegensatz zu religio und spiritualitas (← sub b): per abrenuntiationem saeculi, th. II. II. 88. 7 c; aliud dicendum est de eo, qui est adhuc in saeculo constitutus, et aliud de eo, qui iam est in religione professus, ib. 101. 4 ad 4; dupliciter aliquis potest esse in saeculo, uno modo per praesentiam corporalem, alio modo per mentis affectum, ib. 188. 2 ad 3.




sanctificatio



a) Heiligmachung, Heiligung: sanctificari tripliciter dicitur. Uno modo, secundum quod sanctum dicitur mundum, prout sanctificatio dicitur emundatio a peccato per gratiam. Alio modo, secundum quod sanctum dicitur firmum, prout dicitur sanctificatio confirmatio in bono per donum gratiae vel gloriae. Et istis duobus modis est tantum in rationali creatura . . . Tertio modo dicitur sanctificatio, secundum quod aliquid accommodatur ad usum divini cultus, quem decet omnis munditia, et hoc modo dicuntur templum et vasa sanctificari, 1 sent. 15. 5. 1. 1 ad 1; vgl. 4 sent. 1. 1. 5. 1 c; 4. 1. 3. 4 c & 4. 2 c; 8. 1. 1. 1 c; maxime enim sanctificatio cuiuslibet attenditur (kommt in Betracht) in hoc, quod in Deo requiescit, unde et res Deo dedicatae sanctae dicuntur, th. I. 73. 3 c; vgl. ib. 43. 7 c; III. 34. 1 ad 2; cg. III. 119; IV. 4.

b) Heilighaltung: ad sanctificationes deorum . . . id est in sacrificiis et laudibus ipsorum, 1 cael. 2 d.




sanctitas



Heiligkeit: sanctitas vero illis rebus attribuitur, quae in Deum ordinantur, th. I. 36. 1 c; nomen sanctitatis duo videtur importare (bedeuten). Uno quidem modo munditiam, et huic significationi competit nomen Graecum; dicitur enim ἅγιος quasi sine terra. Alio modo importat firmitatem, unde apud antiquos sancta dicebantur, quae legibus erant munita, ut violari non deberent, unde et dicitur aliquid esse sancitum, quia est lege firmatum, ib. II. II. 81. 8 c; vgl. ib. 80. 1 ad 4; sanctitas est ab omni immunditia libera et perfecta et immaculata munditia; unde, cum sanctificari sit sanctum fieri, oportet, quod sanctificatio emundationem ab immunditia spirituali ponat, prout nunc de sanctificatione loquimur, 3 sent. 3. 1. 1. 1 c.




sanctus, a, um



heilig: res Deo dicatae sanctae dicuntur, th. I. 73. 3 c; apud antiquos sancta dicebantur, quae legibus erant munita, ut violari non deberent . . . Potest etiam secundum Latinos hoc nomen sanctus ad munditiam pertinere, ut intelligatur sanctus quasi sanguine tinctus eo, quod antiquitus illi, qui purificari volebant, sanguine hostiae tingebantur, ib. II. II. 81. 8 c; sanctus autem accipitur duobus modis. Aliquando est enim sanctum idem, quod purum . . . Aliquando dicitur sanctum res consecrata ad cultum Dei, ut locus, tempus, vestes et vasa sacra, praec. 3; sanctum autem tripliciter dicitur. Sanctum enim idem est, quod firmum; unde omnes beati, qui in caelo sunt, sancti dicuntur, quia sunt aeterna felicitate firmati . . . Secundo sanctum idem est, quod non terrenum (= ἅγιος; vgl. sanctitas); unde sancti, qui in caelo sunt, nullum habent affectum terrenum . . . Item tertio dicitur sanctum id est sanguine tinctum, unde sancti, qui sunt in caelo, sancti dicuntur eo, quod sunt sanguine tincti iuxta illud Apoc. 7. 14, orat. 1.




sapiens



a) weise: cum enim sapientis sit ordinare et iudicare, th. I. 1. 6 c; ut sapientes dicantur, qui res recte ordinant et eas bene gubernant, cg. I. 1; sapientis est, causas altissimas considerare, ib.; vgl. 1 met. 2 a-u.

b) der Weise des Alten Bundes, d. i. der Verfasser des Buches der Weisheit: non sunt secundum intentionem Sapientis, th. I. II. 84. 2 c; unde Sapiens dicit, cg. I. 2.




sapientia



a) Weisheit im Sinne eines Habitus, der Gegensatz zu stultitia (verit. 15. 3 ad 2): proprie dicitur sapientia quasi sapida scientia, th. I. 43. 5 ad 2; sapientia dicitur esse divinorum cognitio, ib. 1. 6 c; sapientiam vero (dicitur homo habere), secundum quod cognoscit causam altissimam, ib. 14. 1 ad 2; vgl. ib. I. II. 57. 2 c; sapientia in cognitione altissimarum causarum consistit, cg. I. 94; vgl. ib. II. 4; III. 154; sapientia in homine dicitur habitus quidam, quo mens nostra perficitur in cognitione altissimorum, et huiusmodi sunt divina, ib. IV. 12; sicut se habet sapientia, quae est virtus intellectualis, ad intellectum principiorum, . . . ita se habet sapientia, quae est donum, ad fidem, 3 sent. 35. 2. 1. 1 ad 1; sapientia . . . comprehendet in se scientiam et intellectum, est enim quaedam scientia et caput scientiarum, 2 anal. 20 n; sapientia non est qualitercumque scientia, sed scientia rerum honorabilissimarum ac divinarum, acsi ipsa habeat rationem capitis inter omnes scientias, sicut enim per sensus, qui sunt in capite, diriguntur motus et operationes omnium aliorum membrorum, ita sapientia dirigit omnes alias scientias, dum ab ea omnes aliae sua principia supponunt, 6 eth. 6 a; vgl. ib. e; cg. III. 44; trin. pr. 2. 2 ad 1; 3 sent. 35. 2. 2. 1 c; 1 met. 1 n & 2 a-n; sapientia, qua formaliter sapientes sumus, est participatio quaedam divinae sapientiae, th. II. II. 23. 2 ad 1; cum autem sapientia sit cognitio divinorum, ut infra dicetur, aliter consideratur a nobis et aliter a philosophis. Quia enim vita nostra ad divinam fruitionem ordinatur et dirigitur secundum quandam participationem divinae naturae, quae est per gratiam, sapientia secundum nos non solum consideratur, ut est cognoscitiva, sicut apud philosophos, sed etiam ut est directiva humanae vitae, quae non solum dirigitur secundum rationes divinas, ib. 19. 7 c; vgl. ib. 45. 3 c; 1 met. 2 a-n; 2 met. 2 a.

b) Weisheit im Sinne eines Aktes: dum vero (potentia intellectiva) id, quod est excogitatum, examinat ad aliqua certa, dicitur scire vel sapere, quod est φρόνησις vel sapientiae, th. I. 79. 10 ad 3; quod sapienter excogitatur, dicitur sapientia alicuius, cg. IV. 12.

c) Weisheit im Sinne eines Zweiges der Wissenschaft: scientiam, quam in illo libro tradere intendit, sapientiam nominat, cg. III. 44; secundum sapientiam id est secundum metaphysicam, 2 Cant. 1; scientia illa, quae denominatur sapientia, videtur esse circa primas causas, 1 met. 1 n.

d) Weisheit im Sinne einer Person, nämlich der zweiten Person in der Gottheit: divina sapientia carne induta se venisse in mundum testatur, cg. I. 1; haec enim divinae sapientiae decreta ipsa divina sapientia, quae omnia plenissime novit, dignata est hominibus revelare, ib. 6; qui in mensa sapientiae sumitur, de quo a sapientia dicitur, ib. III. 51; quod per divinam sapientiam, ex cuius persona praemissa verba proponuntur, verbum Dei intelligi possit, ib. IV. 12.




satisfactio



Genugtuung: dupliciter potest satisfactio definiri. Uno modo respectu culpae praeteritae, quam recompensando curat, et sic dicitur, quod satisfactio est iniuriae illatae recompensatio secundum iustitiae aequalitatem, . . . Alio modo potest definiri, secundum quod praeservat a culpa futura, 4 sent. 15. 1. 1. 3 c; vgl. ib. 2 c & ad 1; satisfactio . . . debet esse talis, per quam aliquid nobis subtrahamus ad honorem Dei, ib. 4. 3 c; vgl. th. I. II. 87. 6 c; cg. IV. 53; quodl. 3. 13. 28 c.




satisfactivus, a, um



genugtuend, synonym mit satisfactorius (←) .




satisfactorius, a, um



genugtuend, synonym mit satisfactivus (←): quod sit satisfactoria pro peccato, th. I. 95. 4 ad 2; vgl. 4 sent. 15. 3. 1. 5 ob. 2.




scandalum



a) Anstoß im weitern Sinne des Wortes: quod Graece σκάνδαλον dicitur, nos offensionem vel ruinam et impactionem pedis possumus dicere. Contingit enim, quod quandoque aliquis obex ponitur alicui in via corporali, cui impingens disponitur ad ruinam, et talis obex dicitur scandalum. Et similiter in processu viae spiritualis contingit aliquem disponi ad ruinam spiritualem per dictum vel factum alterius, inquantum scilicet aliquis sua admonitione vel inductione aut exemplo alterum trahit ad peccandum, et hoc proprie dicitur scandalum, th. II. II. 43. 1 c; vgl. 4 sent. 38. 2. 1 c & ad 1.

b) Anstoß im engern Sinne, Ärgernis (= scandalum spirituale, → sub a): convenienter dicitur, quod dictum vel factum minus rectum praebens occasionem ruinae sit scandalum, th. II. II. 43. 1 c; vgl. 4 sent. 38. 2. 1 c.




schisma



Spaltung, Trennung, insbesondere die von der katholischen Kirche (vgl. schismaticus): nomen schismatis a scissura animorum vocatum est, scissio autem unitati opponitur, unde peccatum schismatis dicitur, quod directe et per se opponitur unitati, th. II. II. 39. 1 c; vgl. ib. 37 pr. & 39 pr.




schismaticus, a, um



spaltend, trennend, das Wort insbesondere mit Bezug auf die Kirche verstanden: proprie schismatici dicuntur, qui propria sponte et intentione se ab unitate ecclesiae separant, quae est unitas principalis; nam unitas particularis aliquorum ad invicem ordinatur ad unitatem ecclesiae, sicut compositio singulorum membrorum in corpori naturali ordinatur ad totius corporis unitatem, th. II. II. 39. 1 c.




scibilis, e



wissbar, der Gegensatz zu opinabilis (←): scibile, quod est obiectum scientiae, 1 anal. 44 a; vgl. 5 met. 17 e; scibile relative dicitur ad scientiam, th. I. 6. 2 ad 1; scibile dicitur secundum potentiam (Möglichkeit), scientia autem secundum habitum vel secundum actum. Unde scibile secundum modum suae significationis praeexistit scientiae. Sed si accipiatur scibile secundum actum, tunc est simul cum scientia secundum actum; nam scitum non est aliquid, nisi sit eius scientia (vgl. intellectus sub b), ib. 13. 7 ad 6; scibilia sunt mensura scientiae, cg. I. 61; scibile potest esse absque eo, quod eius scientia a nobis habeatur, . . . non autem e converso, ib. 66; scibile dicitur relative, non quia ipsum referatur, sed quia aliquid aliud referatur ad ipsum, ib. II. 12; vgl. 1 sent. 30. 1. 1 ad 2; 5 phys. 3 c; 5 met. 17 e; proprie scibilia dicuntur conclusiones demonstrationis, 1 anal. 10 d; oportet ad hoc, quod sciamus, quod principia sint proxima illis, quae debent demonstrari, ib. 18 a; oportet solam enuntiationem esse scibilem, 2 anal. 1 b.




scientia



a) Wissen, Wissenschaft im engern und eigentlichen Sinne, d. i. sichere Erkenntnis einer abgeleiteten Wahrheit oder Erkenntnis einer Sache aus ihrem Grunde, der Gegensatz zu ars (← sub b), intellectus (← sub f), prudentia und sapientia (← sub a): cum omnis scientia sit in intellectu, 1 phys. 1 a; vgl. 1 anal. 42 b; scientia enim habitus est, th. I. 14. 1 ob. 1; scientia, cum sit conclusionum, est quaedam cognitio ab alio causata, ib. ob. 2; vgl. 1 anal. 10 d; aliquis vero habitus est in intellectu possibili ex ratione causatus, scilicet habitus conclusionum, qui dicitur scientia, th. I. II. 53. 1 c; scientiae, quae est ratio (← sub f) recta speculabilium, ib. 56. 3 c; scientia est recta ratio scibilium, ib. II. II. 55. 3 c; scientia est rei cognitio per propriam causam, cg. I. 94; ad scientiam requiritur cognitionis certitudo, verit. 11. 1 ob. 13; scientia est per decursum a principiis ad conclusiones, 1 anal. 36 h; scientia hic accipitur, prout est demonstrationis effectus, ib. 41 c; scientia est per necessaria, ib. 44 b; scientia importat (bedeutet) certitudinem cognitionis per demonstrationem adquisitam, ib. c; vgl. ib. 42 a-e; 2 anal. 1 a; th. I. II. 57. 2 ad 1; 3 sent. 23. 2. 2. 1 c; 3 anim. 5 b & i; cum scientia non sit nisi veri, 2 anal. 1 b; de ratione vero scientiae est, quod habeat firmam inhaesionem cum visione intellectiva, habet enim certitudinem procedentem ex intellectu principiorum, th. I. II. 67. 3 c; scientia est assimilatio scientis ad rem scitam, cg. II. 60; vgl. 1 sent. 36. 1. 2 ob. 3; 7 phys. 6 e; scientia est sigillatio scibilis in intellectu scientis, verit. 2. 1 ob. 6; scientia nihil aliud est, quam descriptio rerum in anima, cum scientia esse dicatur assimilatio scientis ad scitum, ib. 11. 1 ob. 11; ex multis intellectis intelligentis scientia integratur, cg. I. 48; (scientia) est ordinata aggregatio ipsarum specierum existentium in intellectu, non sunt secundum completum actum, sed medio modo inter potentiam et actum, ib. 56; vgl. unten s. completa; scientia adquiritur dupliciter, et sine doctrina per inventionem, et per doctrinam, ib. II. 75.

b) Wissen, Wissenschaft im weitern Sinne, d. i. jedwede Vernunfterkenntnis, insbesondere jedwede gewisse und sichere Vernunfterkenntnis (scientia intellectiva, 1 gener. 8 d), synonym mit notitia (← sub b), der Gegensatz zu fides (← sub a) und opinio (←) einerseits und anderseits zu ignorantia (←) und nescientia: scientiam enim hic large accipimus pro qualibet cognitione intellectus humani, th. III. 9. 1 c; hic Aristoteles large accipit scientiam pro qualibet certitudinali cognitione, 1 anal. 7 d; vgl. ib. 4 b & 44 a-h; propter quod et certae existimationes scientiae vocantur, ib. 42 d; scientia . . . absolute cognitionem dicit cum condicione certitudinis, unde est et temporalium et aeternorum, 1 sent. 35 exp.; unius enim, inquantum est unum, videtur esse una scientia, id est unus modus cognoscendi, 2 anal. 2 g; vgl. Aristoteles: Anal. post. II. 3, 90. b. 21; si ergo est aliqua cognitio certa aut scientia, 3 cael. 2 b.




scientialis, e



wissenschaftlich, d. i. zum Wissen gehörig, das Wissen betreffend, Wissen erzeugend, synonym mit scientificus (←) .




scientificus, a, um



a) wissen machend, Wissen erzeugend, synonym mit scientialis (←): quia est scientifica id est faciens scire, 1 anal. 14 d.

b) wissenschaftlich gebildet, gelehrt: quod audit ab aliquo scientifico, th. II. II. 4. 8 ad 2.




scintilla



Funke: haec virtus (intellectus) scintilla convenienter dicitur, quod, sicut scintilla est modicum quid ex igne evolans, ita haec virtus est quaedam modica participatio intellectualitatis, 2 sent. 39. 3. 1 c; vgl. trin. pr.




scire



a) wissen im engern und eigentlichen Sinne des Wortes (proprius et perfectius sciendi modus, 1 anal. 4 e), d. i. etwas aus seinem Grunde erkennen, etwas als notwendig wahr erkennen: scire dicimur unumquodque, cum causam eius cognoscimus, cg. I. 49; scire aliquid non dicimur, nisi cognoscamus, quod impossibile est aliter se habere, ib. III. 39; cum scire nihil aliud esse videatur, quam intelligere veritatem alicuius conclusionis per demonstrationem, 1 anal. 4 f; scire (refertur) ad demonstrationes, 1 phys. 1 a; vgl. th. I. 54. 4 c; I. II. 3. 2 c.

b) wissen im weitern Sinne des Wortes, d. i. mit Gewissheit übersinnlich erkennen, übersinnlich erkennen, synonym mit cognoscere (← sub b), der Gegensatz zu nescire (←): dicimur etiam aliquo modo scire ipsa principia indemonstrabilia, quorum non est accipere causam, 1 anal. 4 e; vgl. 3 sent. 28. 1. 6 c.




scriptura



a) Schreiben, Schrift, schriftliche Darstellung: scriptura ad hoc videtur esse utilis, ut absentibus aliquid significetur, th. II. II. 68. 2 ob. 1; vgl. ib. ad 1; scriptura enim ordinatur ad impressionem doctrinae in cordibus auditorum sicut ad finem, ib. III. 42. 4 c; agit de significatione scripturae, 1 perih. 2 a.

b) Geschriebenes, Schriftwerk, Schrift: extenditur per firmitatem scripturae, th. I. II. 90. 4 ad 3; qui scripturae apostolorum de Christo credere noluerunt, ib. III. 42. 4 ad 3; in auctoritate alicuius scripturae, cg. I. 2.

c) heilige Schrift, sowohl in kollektivem Sinne dieses Wortes, als in dem einer einzelnen Schrift: huiusmodi autem dicuntur de Deo in Scriptura, th. I. 9. 1 ob. 3; metaphorice in Scripturis nominatur, ib. 10. 1 ad 4; ex usu Scripturae, ib. 36. 1 c; sensum Scripturae esse, ib. 68. 1 c; vgl. ib. 93. 6 ad 2; 4 sent. 45. 1. 1. 1 ad 2; quodl. 9. 7. 16 c.

d) Schriftstelle: multiplicitas enim sensuum in una scriptura parit confusionem, th. I. 1. 10 ob. 1.




secta



a) Schulmeinung, Irrlehre, synonym mit haeresis (←): sicut haeresis dicitur ab eligendo, ita secta a sectando, . . . et ideo haeresis et secta idem sunt, th. II. II. 11. 1 ad 3; qui sectas errorum introduxerunt, cg. I. 6.

b) Schule: Peripatetici vero, quorum sectam Aristoteles instituit, th. I. II. 59. 2 c; philosophi, qui quasdam positiones habebant praeter communem sententiam aliorum, sectas vel haereses proprias constituebant, 4 sent. 13. 2. 1 c; qui fuit sectae peripateticae institutor, unit.




secundario



in zweiter Linie, untergeordneterweise, der Gegensatz zu principaliter (← sub a): non est alteratio primo et principaliter, sed secundario, 7 phys. 5 b.




secundarius, a, um



an zweiter Stelle kommend, untergeordnet, der Gegensatz zu principalis (←): sed intelligere quoddam secundarium et accessorium, th. I. 14. 4 ob. 2.




secundum



gemäß, nach: secundum ordinem disciplinae, th. I. prol.; secundum Philosophum, cg. I. 1; haec praepositio secundum varias habitudines importat; quandoque denotat subiectum, ut cum dicitur iste est albus secundum pedem, quia pes est subiectum albedinis, quandoque vero formam, ut cum dicitur iste est coloratus secundum albedinem, quodl. 9. 6. 13 c; ly secundum denotet causam finalem, Hebr. 4. 3.




seminalis, e



samenhaft, keimhaft.




seminaliter



nach Weise des Samens oder Keimes, mittels eines solchen: omnes, qui seminaliter ab Adam propagantur, mal. 4. 6 c.




seminarium



Same, Keim, Anfang, synonym mit seminale (←): seminaria virtutum sive initia sunt naturalia, 3 sent. 33. 1. 2. 1 c; vgl. ib. 3 c & 4 c; in omnibus naturis sequentium operationum et effectuum quaedam naturalia seminaria praeexistunt, verit. 16. 1 c.




seminativus, a, um



a) Samen hervorbringend.

b) zum Samen gehörig, im Samen seiend.




sensatio



Sinneserkenntnis, Wahrnehmung: nullam facit sensationem, 3 meteor. 6 f.




sensatus, a, um



a) sinnlich erkannt, wahrgenommen: sensus communis apprehendit sensata omnium sensuum, cg. II. 74; cui redduntur omnia sensata, pot. anim. 4.

b) verständig, ein gesundes Urteil habend: secundum synesim (←) dicuntur aliqui in Graeco συνετοί id est sensati vel εὐσύνετοι id est homines boni sensus, sicut e contrario, qui carent hac virtute, dicuntur ἀσύνετοι id est insensati, th. II. II. 51. 3 c; tamen non sunt bene sensati, quasi recte iudicantes, ib.; illi enim dicuntur sensati, qui possunt bene iudicare de agendis, 6 eth. 9 d; vgl. ib. a.




sensibilis, e



a) sinnlich, d. i. zum sinnlichen Seelenteil gehörig, synonym mit sensitivus (← sub a), der Gegensatz zu intellectivus, intellectualis und intelligibilis (← sub a) einerseits und zu vegetabilis (←) anderseits: in illa definitione Philosophi sensibile ponitur communiter pro quacumque apprehensione, th. I. II. 31. 4 ad 1.

b) sinnlich, d. i. sinnlich erkennend, sinnbegabt, wahrnehmungsfähig, synonym mit sensitivus (← sub a), der Gegensatz zu intellectivus und intellectualis (← sub b) einerseits und sensualis (←) anderseits: sensibile, secundum quod est differentia constitutiva animalis, non sumitur a sensu, prout nominat potentiam, sed prout nominat ipsam animae essentiam, a qua talis potentia fluit, verit. 10. 1 ad 6.

c) sinnlich, d. i. sinnfällig, sinnlich erkennbar, wahrnehmbar, der Gegensatz zu intelligibilis (← sub b): sensibile dicitur, aliquid, quod potest sentiri, 5 met. 17 e; a sensibilibus, quae sunt materialia, 1 phys. 1 b; sensibile est obiectum sensus, cg. II. 55; vgl. th. I. 2. 3 c; 12. 12 c.




sensibilitas



Sinnlichkeit, der Gegensatz zu intelligibilitas und sensualitas (←): differt sensualitas (←) et sensibilitas; sensibilitas enim omnes vires sensitivae partis comprehendit, tam apprehensivas de foris, quam apprehensivas de intus, quam etiam appetitivas, sensualitas autem magis proprie illam tantum partem nominat, per quam movetur animal in aliquod appetendum vel fugiendum, 2 sent. 24. 2. 1 c.




sensibiliter



sinnfälligerweise, sinnfälligermaßen, augenscheinlicherweise, der Gegensatz zu intellectualiter und intelligibiliter (←): ad videndum aliquid sensibiliter, th. I. 12. 11 ad 3; sensibiliter apparet, aliqua corpora esse activa, ib. 115. 1 c.




sensitivus, a, um



a) sinnlich, d. i. zum sinnlichen Seelenteil gehörig, synonym mit sensibilis (← sub a), der Gegensatz zu intellectivus, intellectualis und intelligibilis (← sub a) einerseits und zu vegetabilis (←) anderseits: quandoque sensitiva pars accipitur, secundum quod comprehendit in se et appetitivam et motivam, prout anima sensibilis dividitur contra rationalem et vegetabilem, verit. 25. 1 ad 9.

b) sinnlich, d. i. sinnlich erkennend, wahrnehmend, synonym mit sensibilis (← sub b), der Gegensatz zu appetitivus und sensualis (←): sensitiva pars quandoque dividitur contra appetitivam, et sic continet vires apprehensivas tantum, verit. 25. 1 ad 9; vgl. 2 anim. 19 b; 3 anim. 3 b.




sensualis, e



sinnlich, d. i. sinnlich begehrend, zum sinnlichen Begehren gehörig, der Gegensatz zu sensibilis und sensitivus (← sub b); vgl. sensualitas.




sensualitas



Sinnlichkeit, sinnlich begehrender Teil der Seele, Gesamtheit der sinnlichen Begehrungsvermögen, synonym mit appetitus sensitivus (→ appetitus sub b), der Gegensatz zu voluntas (← sub b) einerseits und anderseits zu sensibilitas (←): nomen sensualitatis sumptum videtur a sensuali motu, . . . sicut ab actu sumitur nomen potentiae, ut a visione visus. Motus autem sensualis est appetitus apprehensionem sensitivam consequens. Actus enim apprehensivae virtutis non ita proprie dicitur motus, sicut actio appetitus; nam operatio virtutis apprehensivae perficitur in hoc, quod res apprehensae sunt in apprehendente, operatio autem virtutis appetitivae perficitur in hoc, quod appetens inclinatur in rem appetibilem. Et ideo operatio apprehensivae virtutis assimilatur quieti, operatio autem virtutis appetitivae magis assimilatur motui. Unde per sensualem motum intelligitur operatio appetitivae virtutis. Et sic sensualitas est nomen appetitus sensitivae, th. I. 81. 1 c; vgl. verit. 25. 1 c; sensualitas dicitur appetitus carnis, th. III. 21. 2 ob. 1; sensualitas definitur esse appetitus rerum ad corpus pertinentium, ib. I. 81. 1 a; vgl. verit. 25. 1 a; appetitus sensitivus est una vis in genere, quae sensualitas dicitur, sed dividitur in duas potentias, quae sunt species appetitus sensitivi, scilicet in irascibilem et concupiscibilem, th. I. 81. 2 c; vgl. 2 sent. 24. 2. 1 ad 3; verit. 25. 2 c.




sensus



a) sensitive Seele, sinnlicher Seelenteil, sinnliche Natur, der Gegensatz zu intellectus und ratio (← sub a): sensus accipitur aliquando . . . pro ipsa anima sensitiva; denominatur enim anima sensitiva nomine principalioris suae potentiae, quae est sensus, th. I. 79. 1 ad 1; animal definitur per sensum, qui est anima sensitiva, sicut per formam essentialem, 4 sent. 44. 1. 1. 2 ad 3; ipsa anima vocatur sensitiva vel quandoque etiam sensus, verit. 10. 1 c; sensus quandoque nominat naturam sensitivam, prout scilicet est principium huius naturae, quod est sensibile, quodl. 7. 1. 4 c; vgl. 1 sent. 3. 4. 2 ad 5; qu. anim. 19 ad 5; 3 anim. 12 b.

b) Sinn, d. i. Erkenntnisvermögen in weiterer Auffassung des Wortes, synonym mit intellectus und ratio (← sub b): etiam circa intelligentiam esse aliquis sensus, qui est aliquorum primorum et extremorum, th. II. II. 15. 2 c; intellectus interdum sensus appellatur, 4 sent. 44. 3. 3. 1 ad 2; intellectus, prout iudicat de appetendis et agendis, dicitur sensus, Hebr. 5. 2; vgl. th. II. II. 46. 1 c ­ 3 c; 51. 3 c; cg. I. 5.

c) Sinn, d. i. körperliches oder organisches Erkenntnisvermögen, das Wort sowohl in kollektivischer Bedeutung, als in der eines einzelnen Vermögens verstanden, der Gegensatz zu intellectus und ratio (← sub c): sensus autem est vis apprehensiva, per quam iudicamus singularia, Eph. 4. 6; est autem sensus quaedam potentia passiva, quae nata (←) est immutari ab exteriori sensibili, th. I. 78. 3 c; denominatur enim anima sensitiva nomine principalioris suae potentiae, quae est sensus, ib. 79. 1 ad 1; quaedam enim cognoscitiva virtus est actus organi corporalis, scilicet sensus, ib. 85. 1 c; vgl. cg. II. 57 & 66; 4 sent. 44. 1. 1. 2 ad 3; quodl. 7. 1. 4 c; qu. anim. 19 ad 5; 2 anal. 20 h; 2 anim. 24 b.

d) Sinn, d. i. Gefühl, Urteil, Verständnis: habet sensum et iudicium et discretionem, 1 met. 1 m.

e) Sinn, d. i. sinnliche Erkenntnis, Wahrnehmung: hoc igitur nomen sensus est impositum ad significandum cognitionem per modum illum, quo recipitur materialiter secundum virtutem coniunctam organo, 1 sent. 22. 1. 2 c; hoc nomen sensus quandoque nominat . . . actum, quodl. 7. 1. 4 c; et sensu constat, th. I. 2. 3 c; sensus propriorum sensibilium semper veri sunt, ib. 16. 2 ob. 1; vgl. 1 perih. 3 b; vgl. 2 anim. 13 b; 3 anim. 4 g; ex multis sensibus fit una memoria, 3 sent. 14. 1. 3. 3 c; vgl. 2 anal. 20 l; si est ibi sensus, 2 anim. 4 b.

f) Sinn, d. i. Akt des Begehrens: quia actus appetitivae virtutis est quaedam inclinatio ad rem ipsam, secundum quandam similitudinem ipsa applicatio appetitivae virtutis ad rem, secundum quod ei inhaeret, accipit nomen sensus, quasi experientiam quandam sumens de re, cui inhaeret, inquantum complacet sibi in ea, th. I. II. 15. 1 c.

g) Gesinnung, Ansicht, synonym mit sententia (← sub a): homo sensui inhaerens, 4 sent. 17. 2. 1. 1 c; qui in suo sensu perseverat, ib.

h) Sinn, Bedeutung, Auffassung, Verständnis, synonym mit intellectus (← sub h), ratio (← sub q), significatio (← sub a), virtus (← sub i) und vis (← sub d): multiplicitas enim sensuum in una scriptura parit confusionem et deceptionem, th. I. 1. 10 ob. 1; vgl. cg. I. 71; II. 38; III. 47.




sententia



a) Ansicht, Dafürhalten, synonym mit sensus (← sub g): sententia secundum Avicennam est definitiva et certissima conceptio, 1 sent. prol. div.; ab assentiendo sententia dicatur, quae, ut dicit Isaac, est determinata acceptio alterius partis contradictionis, 3 sent. 23. 2. 2. 1 c; sententia . . . est conceptio distincta vel certissima alterius partis contradictionis, verit. 14. 1 c; vgl. th. I. 95. 4 c; I. II. 14. 1 ad 3; II. II. 10. 5 ad 1.

b) Richterspruch, richterliches Urteil, synonym mit iudicium (← sub b): sententia est applicatio iuris communis ad particulare factum, 4 sent. 35. 1. 3 ad 1; sententia iudicis est quasi quaedam particularis lex in aliquo particulari facto, th. II. II. 67. 1 c; vgl. ib. 10. 9 c; I. 109. 4 ad 1; I. II. 96. 1 ad 1.

c) Ausspruch, Urteil, synonym mit iudicium (← sub d): sententia, quae est iudicium de consiliatis, verit. 22. 15 ad 2; conclusio etiam syllogismi, qui fit in operabilibus, ad rationem pertinet et dicitur sententia vel iudicium, th. I. II. 13. 1 ad 2; vgl. ib. 6 ad 2.

d) Denkspruch, Spruch, Lehre: ponens in tertio suarum Sententiarum, th. I. 1. 10 ad 2; ex sententiis sacrae Scripturae, ib. II. II. 1. 9 ad 1; sententia synodi se extendit, ib. 10 ad 2; Hugo de sancto Victore in suis Sententiis, ib. II. II. 5. 1 ob. 1.

e) Denkspruch, Spruch, Lehre des Petrus Lombardus: ut in Sententiis dicitur, th. I. 93. 7 ad 3.




sententialis, e



zu einem Richterspruch gehörend, auf einem richterlichen Urteil beruhend, urteilsmäßig: dicuntur etiam quaedam legalia, non quia sint leges, sed propter applicationem legum communium ad aliqua particularia facta; sicut sunt sententiae, quae pro iure habentur, et quantum ad hoc subdit et sententialia, th. I. II. 96. 1 ad 1; vgl. 5 eth. 12 c.




sententialiter



nach Weise eines Richterspruches, kraft richterlichen Urteils: potest sententialiter ius dominii amittere, th. II. II. 12. 2 c; vgl. ib. 66. 5 ad 1; sententialiter acceptat illud, 3 sent. 17. 1. 2. 1 c.




sentire



a) empfinden, fühlen, wahrnehmen: cum igitur sentire sit quaedam operatio hominis, licet non propria, th. I. 75. 4 c; actio sentiendi non potest procedere ab anima, nisi per organum corporale, ib. 77. 5 ad 3; vgl. cg. II. 58; 4 sent. 44. 3. 1. 1 a; quando medium non sentimus, 2 anal. 1 h; sicut intelligere est quoddam vivere et sentire, 2 cael. 4 c.

b) der Ansicht sein, dafürhalten: est in usu loquentium, ut etiam secundum certam apprehensionem intellectus aliquid sentire dicamur; unde etiam sententia nominatur, th. I. 54. 5 ad 1-3; Chrysostomus sentire videtur, ib. III. 59. 2 c; de Deo carnaliter sentientes, cg. III. 98; se obligatum sentit Deo, ib. 119.

c) beifällig aufnehmen, zustimmen: sentire proprie dictum ad apprehensivam potentiam pertinet, sed secundum similitudinem cuiusdam experientiae pertinet ad appetitivam, th. I. II. 15. 1 ad 2; vgl. ib. c.




separabilis, e



abtrennbar, absonderbar: quid sit secundum suam essentiam separabile, hoc determinare pertinet ad philosophum primum, 2 phys. 4 g.




separatus, a, um



abgetrennt, abgesondert, synonym mit absolutus und abstractus (←), der Gegensatz zu coniunctus (←) .




servilis, e



a) dienend, der Gegensatz zu architectonicus, dominativus und principativus (←) .

b) knechtlich, knechtisch, der Gegensatz zu dominativus (←) und liberalis (← sub a).




servilitas



knechtliche Gesinnung, knechtisches Wesen, der Gegensatz zu libertas (← sub c): contra rationem servilitatis est, quod aliquis ex amore operetur, th. II. II. 19. 4 c.




serviliter



gezwungenerweise, nach Weise eines Unfreien, der Gegensatz zu liberaliter (← sub a) und libere (←): illud autem (dicitur aliquis facere) serviliter, ad quod faciendum sibi voluntas deest, 3 sent. 34. 2. 2. 1 c.




servitus



a) Sklaverei, Knechtschaft, der Gegensatz zu dominatio (← sub a) und dominium (←) einerseits und zu libertas (← sub d) anderseits: cum servus dicatur ad dominum, necesse est, quod, ubi est propria et specialis ratio domini, ibi sit specialis et propria ratio servitutis, th. II. II. 81. 1 ad 3; relatio servitutis et dominii fundatur super actione et passione, inquantum scilicet servi est moveri a domino secundum imperium, ib. III. 20. 1 ad 2; quod autem quadam necessitate ab alio agitur ad operandum, servituti subiectum est, cg. III. 112.

b) Unterwürfigkeit, Dienstbarkeit, Dienst, der Gegensatz zu dominatio und dominium (→ sub a).

c) Unterworfen-Sein, Ausgesetzt-Sein, Zugänglichkeit: etiam a principio fuerit absque servitute corruptionis et mutabilitatis, th. I. 66. 3 c; nondum tamen habent libertatem gloriae, quae est a servitute miseriae, Rom. 8. 4.




servus



Sklave, Knecht, Diener, der Gegensatz zu liber (← sub b) einerseits und dominus (← sub a) anderseits: servus est domini, et non e converso, th. I. 21. 1 ad 3; servus autem ordinatur ad alium, ib. 96. 4 c; vgl. ib. II. II. 81. 1 ad 3; servus est moveri a domino secundum imperium, ib. III. 20. 1 ad 2; servus autem est causa domini, 2 Cor. 3. 3; servus autem per contrarium intelligendus est, qui alterius causa est, et non sui, 3 sent. 34. 2. 2. 1 c; servus est, qui non causa sui operatur, sed quasi ab extrinseco motus, th. II. II. 19. 4 c; servi enim dominorum sunt et propter dominos operantur et eis adquirunt, quidquid adquirunt, 1 met. 3 c; homo servus dicitur, qui non est natus operari secundum virtutem intellectus proprii, sed virtutem et rationem operandi accipiens ab alio oboediens operatur, 7 pol. 2 r; vgl. 8 pol. 1 h; servus enim est quasi instrumentum animatum, sicut et e converso instrumentum est quasi servus inanimatus, 8 eth. 11 l; vgl. Aristoteles: Eth. Nic. VIII. 13, 1161. b. 4; 4 sent. 4. 1. 1 c; cum autem servus sit quaedam res possessa animata, sequitur, quod sit organum animatum deserviens vitae domesticae, 1 pol. 2 f; servus est organum animatum, activum, separatum alterius, homo existens, ib. g; vgl. Aristoteles: Pol. I. 4, 1254. a. 16 sq.




signatus, a, um



bezeichnet, bestimmt: unumquodque indivisibile signatum in tempore et motu circulari, th. I. 7. 3 ob. 4; quodlibet punctum signatum in magnitudine primi palmi est principium unius loci et punctum signatum in magnitudine alterius palmi est terminus eiusdem, ib. 53. 2 c; secundum aliquid signatum, ib. III. 31. 6 c; essentia generis et essentia speciei secundum signatum et non signatum differunt, ente 3 a; vgl. cg. II. 36.




significare



bezeichnen: ipsae res significatae per voces etiam significant aliquid, th. I. 1. 10 c; secundum quod apprehendit, ita significat per nomina, ib. 13. 3 c; modus significandi sequitur modum intelligendi, ib. 45. 2 ad 2.




significatio



a) Bezeichnung, Bedeutung, Sinn. synonym mit intellectus (← sub k), ratio (← sub q), sensus (← sub h), virtus (← sub i) und vis (← sub d): significatio autem nominis accipienda est ab eo, quod intendunt communiter loquentes per illud nomen significare, 1 anal. 4 c; prima significatio, qua voces significant res, th. I. 1. 10 c; hoc nomen homo exprimit sua significatione essentiam hominis, ib. 13. 1 c; apud nos variatio dictionis ex parte principii mutat significationem, variatio autem ex parte finis ut plurimum (meistens) non mutat significationem, ib. III. 60. 7 ad 3; quasi ex ipsa significatione nominis manifestum sit, cg. I. 10; vgl. ib. 11 & 28.

b) Andeutung, Hindeutung, Bedeutung: in veteri lege quidam cibi prohibebantur propter significationem, cg. III. 127; et significatio non servatur, 4 sent. 35. 1. 1 ad 3; significatio est de essentia sacramenti, sed in secundo matrimonio non salvatur significatio matrimonii, quia non est una unius, sicut Christus et ecclesia, ib. 42. 3. 2 ob. 3; vgl. ib. ad 2 & 3; 27. 3. 1. 1 c & 3 ob. 3 & ad 3.

c) Vorzeichen, Vorbedeutung: ex luminaribus caeli accipitur significatio pluviosi temporis vel sereni, th. I. 70. 2 c.




significative



a) dem Merkzeichen oder Zeichen nach: radicaliter (←) honestas consistit in interiori electione, significative autem in exteriori conversatione, th. II. II. 145. 1 ad 3.

b) nach Weise der Andeutung oder Hindeutung: non solum significative, sed etiam effective, th. III. 84. 3 ad 5; non realiter esse corpus et sanguinem Christi, sed significative tantum, cg. IV. 62; vgl. fid. 2.




significativus, a, um



a) bezeichnend, bedeutend: aut significativum conceptus intellectus, Eph. 3. 4.

b) andeutend, anzeigend: urina est significativa, th. I. 13. 10 c; vgl. ib. 16. 6 c; III. 60. 1 c; quodl. 3. 14. 30 c.




signum



a) Zeichen, Kennzeichen, Merkmal: signum enim est, quod est institutum ad aliquid significandum, 1 sent. 1. exp.; signum autem est, per quod aliquis devenit in cognitionem alterius, th. III. 60. 4 c; signum, quantum in se est, importat (bedeutet) aliquid manifestum quoad nos, quo manuducimur in cognitionem alicuius occulti, 4 sent. 1. 1. 1. 1 ad 5; vgl. ib. 2 c; signum est, quod praeter speciem (Bild), quam ingerit sensibus, facit aliquid aliud in agnitionem venire, pot. 6. 10 ob. 6; de ratione signi proprie accepta non est, quod sit vel prius vel posterius in natura, sed solummodo, quod sit nobis praecognitum, verit. 9. 4 ad 5; litteras dixit esse notas id est signa vocum et voces passionum animae similiter, 1 perih. 2 c; determinationes vel signa, ib. 10 c; utitur testimonio et signis, 1 cael. 2 e; vgl. 2 cael. 7 d & e; cuius signum ex hoc apparet, th. I. 63. 8 c; potest etiam huius rei accipi signum ex hoc, ib. 75. 6 c; cuius signum est, ib. 76. 8 c; vgl. cg. I. 102; inducit signum ex nomine composito, 1 perih. 3 d; vgl. 1 anal. 13 d; 4 phys. 22 b; 1 meteor. 14 l; 2 anim. 14 f.

b) übernatürliches Zeichen, Wunderzeichen: Deus volebat signum dare regi Achaz, th. II. II. 97. 2 ad 3; esset autem omnibus signis mirabilius, cg. I. 6.

c) bestimmtes Zeichen, bezeichnete Stelle (= signatum): sagitta movetur ad signum directa a sagittante, th. I. 103. 1 ad 1; nisi omne signum in tempore acceptum sit, cg. II. 36; in aliquo signo temporis id est in aliquo instanti, 1 cael. 29 b; vgl. ib. c; quodcumque signum signo, 1 gener. 5 c.

d) Himmelszeichen, Sternbild: ab eodem signo arietis, a quo primo movebatur sol, 4 phys. 19 d; ad omnia signa circuli (des Tierkreises) cum suis stellis, 2 gener. 10 f.




similis, e



a) ähnlich (vgl. similitudo sub a): quaecumque enim communicant in una forma, possunt dici similia, etiamsi inaequaliter illam formam participant, sicut si dicatur aer esse similis igni in calore, th. I. 42. 1 ad 2; simile alicui dicitur, quod eius possidet qualitatem vel formam, cg. I. 29; similia sunt, quae communicant in forma, pot. 7. 7 ob. 2; unum in qualitate facit simile, 5 met. 12 c; vgl. ib. a & 17 c; homo enim non dicitur similis suae imagini, sed e contrario propter hoc, quod forma illa, secundum quam attenditur (kommt in Betracht) similitudo, per prius est in homine, quam in imagine, pot. 7. 7 ad 3 s. c.; vgl. th. I. 4. 3 ad 4.

b) Gleichnis: quod apparet a simili prius inducto, th. I. 19. 2 c; hanc esse retractatam ab Augustino in suo simili, ib. 37. 2 c.




similitudinarie



nach Weise der Ähnlichkeit, im Sinne derselben, der Gegensatz zu proprie (←) und per proprietatem (← sub b): qui similitudinarie dicuntur fortes, th. II. II. 123. 1 ad 2; vgl. ib. III. 8. 4 c; pot. 7. 3 ad 1; 2 phys. 10 c.




similitudinarius, a, um



ähnlich, gleichnisartig, scheinbar, der Gegensatz zu proprius (← sub b) und verus (← sub a).




similitudo



a) Ähnlichkeit, der Gegensatz zu differentia (←): similitudo est relatio quaedam, cg. II. 11; similitudo enim significat relationem causatam ex unitate qualitatis, quae relatio requirit distincta supposita, est enim similitudo rerum differentium eadem qualitas, 1 sent. 2. 1 exp.; similitudo quaedam unitas est; unum enim in qualitate similitudinem causat, th. I. 93. 9 c; vgl. ib. 42. 1 ob. 2; 5 phys. 3 c; 2 cael. 25 a, c & d; similitudo autem inter aliqua duo est secundum convenientiam in forma, verit. 8. 8 c; cum similitudo attendatur (kommt in Betracht) secundum convenientiam vel communicationem in forma, multiplex est similitudo secundum multos modos communicandi in forma, th. I. 4. 3 c; similitudo autem unius invenitur in altero dupliciter. Uno modo quantum ad esse naturae, sicut similitudo caloris ignis est in re calefacta per ignem; alio modo secundum cognitionem, sicut similitudo ignis est in visu vel tactu, cg. II. 46; similitudo enim alicuius in altero existens vel habet rationem exemplaris, si se habeat ut principium, vel habet potius rationem imaginis, si se habeat ad id, cuius est similitudo, sicut ad principium, ib. IV. 11.

b) Gleichnis, Bild, synonym mit intentio (← sub d) und species (← sub e): procedere autem per similitudines varias et repraesentationes est proprium poeticae, th. I. 1. 9 ob. 1; per huiusmodi similitudines veritas occultatur, ib. ob. 2; hac similitudine ipse utitur, cg. II. 59; sub quibusdam similitudinibus et obscuritatibus verborum nobis proponuntur, ib. IV. 1; convenienter inducit similitudinem de continentia, 4 eth. 17 m.

c) geschnitztes Bild: facere sculptile vel similitudinem non est prohibitum, th. I. II. 100. 4 c.




simonia



geistlicher Wucher: dare corporale pro spirituali vitium est simoniae, th. II. II. 32. 4 ob. 2; utrum simonia sit studiosa voluntas emendi vel vendendi aliquid spirituale vel spirituali annexum, ib. 100. 1 t; vgl. ib. c & ad 1-7; 4 sent. 25. 3. 1-3; quodl. 5. 11. 23 c.




simoniacus, a, um



simonisch (vgl. simonia).




simplex



a) einfach, d. i. nicht zusammengesetzt, synonym mit indivisibilis (←), der Gegensatz zu compositus (→ componere sub a): simplex autem dicitur aliquid per privationem compositionis, quia scilicet non est ex multis compositum, caus. 28; quod autem est simplex, est indivisum et actu et potentia, th. I. 11. 1 c; prima et simplicia per negationes notificantur, ib. 33. 4 ad 1; quidditas enim simplicis est ipsum simplex, pot. 7. 4 c; vgl. quodl. 2. 2. 3 ob. 1; in substantiis vero simplicis nulla est differentia essentiae et subiecti, pot. 9. 1 c; simplicia non differunt aliquibus aliis differentiis; hoc enim compositorum est, . . . Unde, si fiat vis in verbo, non proprie dicuntur differre, sed diversa esse, th. I. 3. 8 ad 3; vgl. ib. 90. 1 ad 3; simplicissima seipsis distinguuntur, 1 sent. 26. 2. 1 ob. 5; totum non invenitur in simplicibus, quae non habent partes, 3 phys. 11 c.

b) einfach, einfachhinig, d. i. nicht mit was anderm verbunden, synonym mit incomplexus (←), der Gegensatz zu complexus (←) .

c) einfältig: haeretici per hoc nomen simplices decipiebant, th. I. 29. 3 ad 3; idiotae et simplices, cg. I. 6; linguae simplicium redderentur disertae, ib. IV. 55; apud aliquos simplices, 1 sent. 34. 3. 2 c; vgl. 1 meteor. 3 h.




simplicitas



a) Einfachheit, synonym mit indivisibilitas (←), der Gegensatz zu compositio (← sub a): ut significemus eius simplicitatem, th. I. 3. 3 ad 1; vgl. ib. 11. 3 c; 15. 2 c; cg. I. 18 & 26; II. 42.

b) Einfalt, Einfältigkeit: propter simplicitatem incidit in errorem, th. II. II. 188. 5 c.

c) Aufrichtigkeit, der Gegensatz zu duplicitas (← sub a): simplicitas dicitur per oppositum duplicitati, qua scilicet aliquis aliud habet in corde et aliud ostendit exterius, th. II. II. 109. 2 ad 4; vgl. ib. 111. 3 ad 2.




simpliciter



a) auf einfache, nicht zusammengesetzte Weise, der Gegensatz zu composite (←) und multipliciter: quae quidem perfectiones in Deo praeexistunt unite et simpliciter, in creaturis vero recipiuntur divise et multipliciter, th. I. 13. 4 c; vgl. ib. II. II. 183. 2 c; dici simpliciter, id est uno modo, 1 phys. 6 b; semper simpliciter id est eodem modo, 8 phys. 3 c; si simpliciter id est univoce, 2 cael. 20 g; est simpliciter id est uno modo, 3 cael. 5 b.

b) einfachhin, schlechthin, schlechtweg, synonym mit absolute (←), der Gegensatz zu secundum quid (→ secundum): hoc, quod dico simpliciter, potest accipi dupliciter, uno modo, secundum quod simpliciter idem est, quod absolute, sicut simpliciter dicitur, quod nullo addito dicitur, ut Philosophus dicit (Top. II. 11, 115. b. 34 sq.), . . . alio modo simpliciter idem est, quod omnino vel totaliter, th. III. 50. 5 c; bonum simpliciter dupliciter dicitur, uno modo, quod est omnibus modis bonum, sicut virtutes sunt bonae, . . . alio modo dicitur aliquid simpliciter bonum, quia est absolute bonum, scilicet secundum suam naturam consideratum, quamvis per abusum possit fieri malum, sicut patet de divitiis et honoribus, ib. II. II. 58. 10 ad 2; simpliciter volumus aliquid, secundum quod volumus illud consideratis omnibus circumstantiis particularibus, ib. I. 19. 6 ad 1; consideratur autem aliquid tale simpliciter, prout est secundum ipsum tale, secundum quid autem, prout dicitur tale secundum respectum ad alterum, ib. 82. 3 c; vgl. unio. 3 c; quod sub condicione est tale, secundum quid est tale, quod autem absque condicione est tale, simpliciter est tale, th. I. II. 6. 6 ob. 3; unumquodque enim simpliciter esse dicitur, secundum quod est in actu, secundum autem quod est in sola apprehensione, non est simpliciter, sed secundum quid, ib. c; simpliciter autem consideratur unumquodque, quando consideratur secundum propriam rationem suae speciei, ib. 66. 3 c; simpliciter quidem consideratis singularibus circumstantiis, quodl. 5. 5. 10 c; simpliciter id est semper, 2 phys. 9 h; vgl. ib. 11 g; simpliciter absque omni suppositione, 3 phys. 9 a; simpliciter id est universaliter, 5 phys. 9 b; simpliciter id est in universali, ib. 10 e; simpliciter id est absolute, 1 cael. 26 c.




simul



zugleich.




singularis, e



a) einzeln, einzig, synonym mit particularis und unus (←), der Gegensatz zu communis (← sub b), multus und universalis (← sub a): singulare vero (est), quod non est aptum natum (←) praedicari de pluribus, sed de uno solo, 1 perih. 10 a; illud, unde aliquod singulare est hoc aliquid (→ hic), nullo modo est multis communicabile, th. I. 11. 3 c; singulare ex hoc ipso, quod est singulare, est divisum ab omnibus aliis, ib. 13. 9 c; vgl. 3 sent. 6. 1. 1 c; licet hoc singulare vel illud definiri non possit, th. I. 29. 1 ad 1; singulare hic large accipitur pro quolibet inferiori (← sub d), sicut si species dicatur singulare sub genere contentum, 1 anal. 12 b; vgl. 1 phys. 1 b; 1 gener. 19 a.

b) zur Einzahl gehörig, einzählig im Sinne der Grammatik, der Gegensatz zu pluralis.




singularitas



a) Einzelheit, Einzeligkeit (vgl. singularis sub a), synonym mit unitas (←), der Gegensatz zu communitas (← sub d), multitudo (← sub c) und universalitas (← sub a): principium singularitatis est materia, th. I. 14. 11 ob. 3; quod pertinet ad communem rationem singularitatis, definiri potest, ib. 29. 1 ad 1; vgl. ib. 56. 1 ad 2; I. II. 28. 4 c; singularitas alicuius rei non est alteri praeter ipsum singulare, cg. I. 42; vgl. ib. 63; non enim singularitas repugnat intelligibilitati, unit.

b) Einzahl, der Gegensatz zu multiplicitas und pluralitas (←): singularitas vel pluralitas nominis substantivi attenditur, th. I. 39. 3 c.




singulariter



a) nach Weise des Einzelnen, im Sinne eines solchen: uno modo ad alium singulariter consideratum, th. II. II. 58. 5 c.

b) im Sinne der Einzahl.




situalis, e



die örtliche Lage betreffend, zur solchen gehörig, dieselbe habend.




situs



örtliche Lage, synonym mit dispositio (← sub d) und positio (← sub a): situs, secundum quod ponitur praedicamentum (← sub b), importat (bedeutet) ordinem partium in loco, licet, secundum quod ponitur differentia quantitatis, non importat nisi ordinem partium in toto, 4 phys. 7 a; vgl. 3 phys. 5 i; th. I. II. 49. 1 ad 3; situs non convenit nisi corpori, th. I. 3. 1 ob. 4; quod autem est in corporibus situs, est in spiritualibus ordo, quodl. 3. 3. 7 c.




socialis, e



gesellschaftlich, gesellig, der Gegensatz zu solitarius (←) .




societas



Gesellschaft: cum societas nihil aliud esse videatur, quam adunatio hominum ad unum aliquid communiter agendum, relig. 3 c; est igitur homini naturale, quod in societate multorum vivat, regim. 1. 1.




solitarius, a, um



einsam, einsiedlerisch, der Gegensatz zu socialis (←) .




sollertia



Findigkeit, d. i. Geschicklichkeit im Auffinden von etwas, besonders des Grundes einer Sache, die ἀγχίνοια des Aristoteles: sollertia est quaedam subtilis et facilis coniecturatio medii, propter quod aliquid evenit, et hoc, quando non habet magnum tempus ad perspiciendum vel deliberandum; sicut si aliquis videns, quod semper luna, quando convertitur opposita ad solem, splendorem habet per totum, statim intellexit, propter quid hoc sit, scilicet, quia illustratur a sole, 1 anal. 44 k; sollertia est quaedam perspicacitas velociter apprehendendi medium, quod contingit ex naturali aptitudine et etiam ex exercitio, ib.; vgl. th. II. II. 49. 4 c & ad 1; 6 eth. 8 d.




solutio



a) Ablösung, Abtragung, Bezahlung: ista anticipatio solutionis pecuniae habet mutui rationem, th. II. II. 78. 2 ad 7; vgl. ib. 97. 2 ad 1; quodl. 6. 5. 10 ad 1.

b) Auflösung, Zerlegung, Lösung: ad quartam etiam patet solutio, cg. I. 11; vgl. ib. 20; huiusmodi etiam solutio dependet ex solutione primae quaestionis, 4 sent. 45. 2. 4. 3 c; illa elementorum solutio, pot. 5. 7 ad 1.




sophisma



Trugschluss, synonym mit fallacia (← sub b) und paralogismus (←) .




sophista



Scheinphilosoph, Scheinweiser: ut sophistae faciunt, id est illi, qui apparent scientes et non sunt, 1 anal. 13 e; tales sophistae dicuntur, id est apparentes (scientes) et non existentes, inquantum deficiunt a dialectica argumentatione, ib.; utuntur enim sophistae tali modo arguendi: cognosco Coriscum, Coriscus est veniens, ergo cognosco venientem, ib. 4 a; a sophista vero differt philosophus προαίρεσι id est electione vel voluntate id est desiderio vitae; ad aliud enim ordinat vitam suam et actionem philosophus et (ad aliud) sophista, philosophus quidem ad sciendum veritatem, sophista vero ad hoc, quod videatur scire, quamvis nesciat, 4 met. 4 b.




sophisticatio



Sophisterei, Schein, der Gegensatz zu veritas (← sub b): secundum veritatem, et non secundum sophisticationem, 4 meteor. 1 a.




sophisticus, a, um



sophistisch; vgl. sophista.




sors



a) Los: sortes proprie dicuntur, cum aliquid fit, ut eius eventu considerato aliquid occultum innotescat, th. II. II. 95. 8 c; vgl. ib. 3 c; sort. 3; sors nihil aliud est, quam exquisitio providentiae divinae de aliquo contingenti, Eph. 1. 4.

b) ausgeliehenes Geld, Kapital: usura est, quidquid praeter sortem accidit sine iusto titulo, usur. 8.




spatium



a) Zwischenraum, Raum: spatium, quod est inter terminos rei continentis, quod quidem habet dimensiones longitudinis, latitudinis et profunditatis, 4 phys. 3 b; vgl. ib. 6 a, e-g & k; loci 1; dimensiones spatii nullam habent naturam, per quam possit attendi similitudo vel dissimilitudo ad corpus naturale, 4 phys. 11 b; nos autem dicimus, non fuisse locum aut spatium ante mundum, th. I. 46. 1 ad 4; necesse est imaginari aliquod spatium aequale caelo, in quo caelum movetur, 1 cael. 11 c; in spatio, quod est medium inter terram et continens, scilicet caelum, 2 anim. 14 h.

b) Aussage: quod deveniatur ad aliqua spatia immediata id est ad aliquas immediatas praedicationes, quas appellat spatia, 1 anal. 36 c; vgl. ib. 32 e & 35 h.




specialis, e



a) zur Art gehörig, die Art betreffend, synonym mit specificus (←), der Gegensatz zu generalis (← sub a).

b) besonders, synonym mit particularis (←), der Gegensatz zu communis, generalis (← sub b) und universalis (← sub a): secundum quod determinatur ad aliquem specialem gradum in entibus, th. I. 50. 2 ad 1; de potentiis animae in speciali, ib. 78 pr.; vgl. ib. II. II. 1. 4 ad 2; pro speciali beneficio specialis retributio debetur, cg. III. 120.




species



a) Anblick, Anschauung: ambulat per fidem, et non per speciem, carens visione divinae essentiae, th. I. II. 4. 5 c; nisi quando videmus per speciem, cg. IV. 91.

b) äußere Gestalt, Gestalt: visus est Spiritus sanctus in specie columbae, th. I. 12. 13 c; si ergo aliquae species visibiles apparuerunt, ib. 43. 7 ob. 5; vgl. ib. a & ad 6; II. II. 1. 3 ad 4; haec species mundi, quae nunc est, cessabit, cg. IV. 97; desinebat sub speciebus esse corpus Christi, 4 sent. 9. 1. 2. 1 c; in specie serpentis, mal. 3. 4 c; vgl. 3 meteor. 3 i.

c) schöne Gestalt, Schönheit: species autem sive pulchritudo, th. I. 39. 8 c; species enim proprie respicit pulchritudinem quantum ad commensurationem membrorum, Is. 53.

d) Schein, Anschein: non solum sunt vitanda mala, sed etiam ea, quae mali speciem habent, cg. III. 132/133; quam defloravit sub specie matrimonii, 4 sent. 28. 1. 2 ob. 4.

e) Erkenntnisform, Erkenntnisbild, synonym mit exemplar (← sub b), idea (←) und intentio (← sub e): species cogniti est in cognoscente, th. I. 14. 1 c; species receptae in imaginatione et sensu, ib. 11 ad 2; species rei visae est principium formale visionis in oculo, ib. 56. 1 c; lapis enim non est in anima, sed species lapidis . . . Et tamen lapis est id, quod intelligitur, non autem species lapidis, ib. 76. 2 ad 4; vgl. ib. 85. 2 a; cg. I. 46; II. 73, 75 & 98; III. 49; omne, quod agit per intellectum, repraesentat speciem sui intellectus in re facta, cg. II. 45; intellectus possibilis recipit omnes species rerum sensibilium, ib. 59; nisi fiat actu (in Wirklichkeit erkennend) secundum aliquam speciem informantem ipsum, ib. III. 51.

f) Wesenheit im eigentlichen und engern Sinne des Wortes, synonym mit essentia (← sub a), forma (← sub b), natura (← sub e), quidditas (←), quod quid est, quod quid erat esse (→ quis sub a) und substantia (← sub h): species constituitur ex genere et differentia, th. I. 3. 5 c; vgl. 7 phys. 2 d; differentia est, quae constituit speciem. Unumquodque autem constituitur in specie, secundum quod determinatur ad aliquem specialem gradum in entibus, quia species rerum sunt sicut numeri, qui differunt per additionem et subtractionem unitatis, th. I. 50. 2 ad 1; unumquodque sortitur speciem secundum actum (Wirklichkeit) et non secundum potentiam (Möglichkeit), ib. I. II. 1. 3 c; illud, secundum quod sortitur aliquid speciem, oportet esse fixum et stans et quasi indivisibile, ib. 52. 1 c; species autem est aliquid unum simpliciter, 7 phys. 8 g; species cuiuslibet rei praecipue attenditur secundum rationem formalem ipsius, non autem secundum materiam vel subiectum, ib. II. II. 99. 2 c; ex forma et materia semper constituitur species, cg. IV. 35; si aliqua species id est forma, 1 gener. 4 e; vgl. ib. 8 c & 13 b; causa formalis . . . comparatur dupliciter ad rem, uno modo sicut forma intrinseca rei, et haec dicitur species, 5 met. 2 a; utuntur speciebus id est formalibus principiis, 1 anal. 25 d; partes speciei ponuntur in definitione, non autem partes materiae, 2 phys. 5 b; has substantias sempiternas vocabat species vel ideas, 1 anal. 16 c; species esse id est ideas, ib. 19 f; non secundum eandem ideam id est non secundum eandem speciem, 1 cael. 16 e; vgl. 1 gener. 3 h; sive sint species id est ideae separatae, sicut Platonici dicunt, 1 cael. 19 f.

g) Wesenheit im allgemeinen und weitern Sinne des Wortes: si loquamur de specie peccati omissionis et commissionis, materialiter differunt specie, large tamen loquendo de specie, secundum quod negatio vel privatio speciem habere potest, th. I. II. 72. 6 c.

h) Art im gewöhnlichen oder eigentlichen und im uneigentlichen Sinne des Wortes, der Gegensatz zu individuum (←) und genus (← sub b): ad rationem speciei pertinet, quod se habeat ex additione ad genus, th. I. II. 35. 8 c; secundum quod communiter loquimur de genere et speciebus, ib.; interdum tamen dicitur aliquid esse species alicuius generis propter hoc, quod habet aliquid extraneum, ad quod applicatur generis ratio, sicut carbo et flamina dicuntur esse species ignis propter applicationem naturae ignis ad materiam alienam, ib.; sunt species ex aequo dividentes genus, 1 perih. 1 a; sive universale, sive species. Huiusmodi enim intentiones format intellectus, ib. 10 b; sicut patet in ratione generis et speciei et aliarum intentionum intellectualium, pot. 7. 6 c; inter singularia et speciem nullum medium possit inveniri, 1 anal. 2 b; sicut si species dicatur singulare sub genere contentum, ib. 12 b; Socrates enim est homo, sed non est species, quamvis homo sit species, 2 anim. 12 b.




specificare



zu einer Art machen, einer Art eingliedern: per quod specificatur et individuatur, cg. II. 21; per obiecta actus specificantur, ib. III. 61; vgl. pot. 2. 4 ad 7; quodl. 9. 1. 1 c.




specificatio



Eingliederung in eine Art, Darstellung einer Art: falsum enim testimonium est quaedam specificatio mendacii, sicut et furtum est quaedam specificatio fraudis, th. II. II. 118. 8 ad 3.




specificus, a, um



zur Art gehörig, die Art betreffend, synonym mit specialis (← sub a).




speciosus, a, um



a) schön: quantum ad primum dicit speciosus forma, Ps. 44 b; cum dicit: Quam speciosi pedes, Rom. 10. 2.

b) eine Form habend, geformt: species prima, a qua omnia sunt speciosa, pot. 6. 6 ob. 5.




speculabilis, e



ausspähbar, erforschbar, betrachtbar, erkennbar (vgl. speculatio): Deus, quod est summum speculabile, th. I. II. 57. 1 ad 2; non quidem circa speculabilia, ib. II. II. 51. 3 c; quantum ad speculationem optimi speculabilis, cg. III. 25.




specularis, e



mittels eines Spiegels stattfindend, in einem Spiegel seiend.




speculatio



Ausspähung, Erforschung, Betrachtung, Erkenntnis: speculatio . . . dicitur a speculo (?), non a specula. Videre autem aliquid per speculum est videre causam per effectum, in quo eius similitudo relucet; unde speculatio ad meditationem reduci videtur, th. II. II. 180. 3 ad 2; in speculatione, per quam quaeritur cognitio veritatis, cg. III. 48; vix in ultima aetate homo ad perfectam speculationem scientiarum pervenire potest, ib.




speculative



nach Weise der Betrachtung, im Sinne derselben, der Gegensatz zu practice.




speculativus, a, um



betrachtend, zur Betrachtung gehörend, sie betreffend, synonym mit theoricus (←), der Gegensatz zu operativus und practicus (←): in speculativis medium demonstrationis, th. I. 47. 1 ad 3; vgl. ib. 59. 3 ad 1; principium indemonstrabile in speculativis, cg. I. 80; et etiam prima intellecta speculativa, ib. III. 43; principium autem in speculativis est forma et quod quid est, ib. 97.




speculum



a) Spiegel im eigentlichen und uneigentlichen Sinne des Wortes: illud autem speculum potest dici, in quo rerum similitudines a rebus ipsis resultant, verit. 12. 6 c; speculum proprie loquendo non invenitur nisi in rebus materialibus, sed in rebus spiritualibus per quandam transumptionem dicitur per similitudinem acceptam a speculo materiali, ut scilicet in rebus spiritualibus dicatur esse speculum id, in quo alia repraesentantur, sicut in speculo materiali apparent formae rerum visibilium, ib.; vgl. th. I. 12. 8 ob. 2; 56. 3 ob. 3; 1 meteor. 8 b & 12 h.

b) Spiegelbild, Abbild: unumquodque videtur, dum videtur eius speculum, th. I. 12. 4 ob. 1.




sperativus, a, um



hoffend, erhoffen machend.




spes



Hoffnung: spes multis modis dicitur; quandoque enim nominat passionem, et sic non est virtus; quandoque nominat habitum inclinantem ad actum voluntatis similem spei, quae est in parte sensitiva, quae est passio, et sic est virtus, quandoque vero nominat ipsum actum, et sic est actus virtutis, quandoque autem nominat ipsam rem speratam, . . . et sic est obiectum virtutis; quandoque autem nominat certitudinem, quae consequitur spem, . . . et sic nominat statum perfectionis in virtute quantum ad certitudinis intentionem, 3 sent. 26. 2. 1 ad 3.




sphaera



a) Kugel, Ball im Sinne eines soliden Körpers (= corpus sphaericum), synonym mit globus (←): sicut si sphaera id est pila repercutiatur a pariete, 8 phys. 8 h; partes sphaerae, cum sint corpus continuum, 1 cael. 3 d; vgl. ib. 11 g; sphaera nihil aliud est, quam corpus, a cuius medio omnes lineae ductae ad extrema sunt aequales, 2 cael. 27 c; vgl. ib. 16 a.

b) Hohlkugel, Himmelshohlkugel (= sphaera caelestis, 2 cael. 10 b; 2 meteor. 10 b), synonym mit globus und orbis (←): luminaria non sunt fixa in sphaeris, sed habent motum seorsum a motu sphaerarum, th. I. 70. 1 ad 3; secundum quod sphaera movet sphaeram, cg. I. 20; quod stellae pertineant ad naturam sphaerae, in qua situantur, 2 cael. 10 b; qua coniungitur corpori sphaerae, ib. 12 a; totum illud spatium, in quo stellae videntur moveri, est plenum caelesti corpore, quod pertinet ad ipsam substantiam sphaerarum, ib. 13 a; vgl. ib. 14 a; quod vocant caelum sidereum, et dividitur in octo sphaeras, scilicet in sphaeram stellarum fixarum et septem sphaeras planetarum, th. I. 68. 4 c; vgl. ib. 1 ad 1; 2 cael. 17 b & e, 18 g, 19 a & 21 a; 12 met. 9 c.

c) Kugelgestalt (= figura sphaerica): neque sphaeram, quae est figura corporea, 1 cael. 11 a; similiter sphaera est prima inter figuras solidas id est corporeas, quia sola sphaerica figura continetur una sola superficie, quae undique ambit corpus sphaericum, 2 cael. 5 d; vgl. ib. e.

d) Sphäre, Region, synonym mit globus (←): in propria sphaera ignis non lucet, th. I. 66. 1 ad 2 s. c.; prout est in sphaera sua, 4 sent. 44. 3. 2. 2 c.




sphaericus, a, um



kugelförmig.




spiratio



Hauchung, Atmung im eigentlichen und übertragenen Sinne dieser Wörter: processio (sc. in divinis), quae non est generatio, remansit sine speciali nomine, sed potest nominari spiratio, quia est processio Spiritus, th. I. 27. 4 ad 3; vgl. ib. 28. 4 c; cg. IV. 24.




spirativus, a, um



hauchend, atmend.




spiritualis, e



a) geistig, unkörperlich, synonym mit immaterialis, incorporalis und incorporeus (←), der Gegensatz zu carnalis (← sub a), materialis (← sub b), corporalis, corporeus und naturalis (←): anima humana . . . est in confinio spiritualium et corporalium creaturarum, th. I. 77. 2 c; vgl. cg. II. 68 & 81.

b) geistig, vergeistigt, geistartig, der Gegensatz zu animalis (← sub b) und naturalis (←): et desuper spirituales expositiones fabricandae, th. I. 102. 1 c; a corpore spirituali, quod erit totaliter spiritui subiectum, ib. I. II. 4. 6 ad 3; spirituale quidem corpus resurgentis erit, cg. IV. 86; corpus spirituale id est spiritui simile, 4 sent. 44. 2. 2. 1 a; vgl. ib. c.

c) geistlich, d. i. dem Geiste in seiner Überordnung über die sinnliche Natur entsprechend, der Gegensatz zu animalis und carnalis (← sub b): secundum sententiam sapientum et spiritualium virorum, th. I. II. 14. 1 ad 3.

d) geistlich, d. i. zum geistlichen Stand gehörend, ihn betreffend, synonym mit ecclesiasticus, der Gegensatz zu civilis, saecularis (←) und mundanus (← sub a): sive in spiritualibus, sive in civilibus, th. II. II. 183. 1 c; ad spiritualem militiam quodammodo videantur adscripti, cg. IV. 60.




spiritualitas



a) Geistigkeit, Unkörperlichkeit, synonym mit immaterialitas und incorporeitas (←), der Gegensatz zu materialitas, carnalitas und corporeitas (←): considerata hac sola differentia spiritualitatis et carnalitatis, graviora sunt, quam cetera peccata, th. I. II. 73. 5 c.

b) Geistigkeit, Vergeistigt-Sein, Vergeistigung, Geistartigkeit: prima ratio spiritualitatis in corpore est ex subtilitate, 4 sent. 44. 2. 2. 2 c.

c) geistliches Sein, geistliches Wesen, geistliches Leben (vgl. spiritualis sub c): sanctificatio gratiae pertinet ad spiritualitatem, th. III. 34. 1 ob. 1; per continentiam . . . homo in quandam spiritualitatem adducitur carnalitate abiecta, 4 sent. 49. 5. 2. 3 c.

d) geistliche Beziehung, geistliche Verwandtschaft: qui non est baptizatus, non est capax alicuius spiritualitatis, 4 sent. 42. 1. 3. 1 ob. 3.




spiritualiter



a) geistigerweise, in geistiger Hinsicht: subditur humana natura ordini propriae rationis . . . vel spiritualiter, vel temporaliter, th. I. II. 87. 1 c.

b) vergeistigterweise, auf geistartige Weise: aliquid recipitur in altero spiritualiter per modum intentionis (Abbild) cuiusdam, sicut similitudo albedinis recipitur in aere et in pupilla, 4 sent. 44. 3. 1. 3 c; vgl. 3 sent. 27. 1. 4 c.




spiritus



Wind, Luft, Hauch, Atem, Dunst, unsichtbares Ding, Kraft, Geist, Gesinnung: nomen spiritus a respiratione animalium sumptum videtur, in quo aer cum quodam modo infertur et emittitur, unde nomen spiritus ad omnem impulsum et motum cuiuscumque aerei corporis trahitur, et sic ventus dicitur spiritus, . . . sic etiam vapor tenuis diffusus per membra ad eorum motus spiritus vocatur; rursus, quia aer invisibilis est, translatum est ulterius spiritus nomen ad omnes virtutes et substantias invisibiles et motivas, et propter hoc et anima sensibilis et anima rationalis et angeli et Deus spiritus dicuntur, et proprie Deus per modum amoris procedens, quia amor virtutem quandam motivam insinuat, cg. IV. 23; spiritus est nomen positum ad significandum subtilitatem alicuius naturae, unde dicitur tam de corporalibus, quam de incorporeis; aer enim spiritus dicitur propter subtilitatem, et exinde attractio aeris et expulsio dicitur spiritus, et exinde etiam subtilissimi vapores, per quos diffunduntur virtutes animae in partes corporis dicuntur spiritus; et similiter incorporea propter suam subtilitatem dicuntur spiritus, sicut dicimus spiritum Deum et angelum et animam, et inde est etiam, quod dicimus duos homines amantes se et concordes esse unius spiritus vel conspiratos, sicut etiam dicimus eos esse unum cor et unam animam, 1 sent. 10. 1. 4 c; vgl. th. I. 27. 4 c; 36. 1 c & ad 1; 41. 3 ad 4; 76. 7 ob. 2 & c; 79. 13 ob. 1 & ad 1; 111. 3 c & 4 c; 117. 3 ad 2; 118. 1 ad 3; I. II. 40. 6 c; 44. 1 c; 48. 2 c; III. 6. 2 ob. 2 & c; cg. II. 46, 49 & 89; Hebr. 1. 3; 4 phys. 9 i; 1 gener. 8 f & 14 e; 1 meteor. 1 e & 6 c; 2 meteor. 7 a; somno 4 h-l; anima rationalis et anima est et spiritus. Dicitur autem esse anima secundum illud, quod est sibi commune et aliis animabus, quod est vitam corpori dare . . . Sed spiritus dicitur secundum illud, quod est proprium sibi et non aliis animabus, quod scilicet habeat virtutem intellectivam immaterialem, th. I. 97. 3 c; inter omnia, quae multos spiritus generant, est vinum, unde generat animositatem et facit homines per talenta loqui, Eph. 5. 7.




spontanee



aus freien Stücken, aus sich heraus, von selbst, synonym mit sponte (←) und voluntarie (← sub a), der Gegensatz zu coacte und violenter (←): quod aliquis spontanee minus periculum subeat, th. II. II. 64. 5 ob. 3; ut invicem se spontanee recipiant, 4 sent. 27. 1. 2. 2 ad 3.




spontaneus, a, um



aus freien Stücken seiend, von selbst geschehend, synonym mit voluntarius (← sub a), der Gegensatz zu invitus, coactus und violentus (←): spontaneus vel invitus patiatur, th. I. II. 87. 6 c; nullus eas offerre cogebatur, nisi spontaneus, ib. 102. 3 ad 9; amor benefactoris ad beneficiatum est magis spontaneus, ib. II. II. 26. 12 ad 2.




sponte



aus freien Stücken, aus sich heraus, von selbst, synonym mit spontanee (←) und voluntarie (← sub a), der Gegensatz zu coacte und violenter (←): dicitur aliquis sponte facere illud, ad quod ab extrinseco non inducitur, 2 anim. 7 b; proprio motu et sponte agunt, ita quod a nullo exteriori moventur, 3 eth. 4 c; dicuntur quasi sponte nasci, quia producuntur ex terra sine semine, 2 anim. 7 b; propria sponte perveniunt, th. I. 103. 8 c; vgl. ib. I. II. 76. 4 c; II. II. 26. 5 ad 3; cg. I. 88; III. 128; 1 perih. 8 e.




status



a) Stand, Stehen, Aufrechtstehen: status proprie loquendo significat quandam positionis differentiam, secundum quam aliquid disponitur secundum modum suae naturae quasi in quadam immobilitate; est enim naturale homini, ut caput eius in superiora tendat et pedes in terra firmentur et cetera membra media convenienti ordine disponantur, quod quidem non accidit, si homo iaceat vel sedeat vel accumbat, sed solum, quando erectus stet, nec rursus stare dicitur, si moveatur, sed quando quiescat, th. II. II. 183. 1 c.

b) Stillstand, Stillstehen: aut procedunt in infinitum, aut est status in eis, 1 anal. 7 b; in qua supponitur esse status, ib. 32 e; habet suo modo statum et senectutem, 1 meteor. 17 b; tertius per motum et statum localem, 2 anim. 3 c.

c) Stand, Zustand, Verfassung: etiam in ipsis actionibus humanis dicitur negotium aliquem statum habere secundum ordinem propriae dispositionis cum quadam immobilitate seu quiete, th. II. II. 183. 1 c; cum dicimus aliquos esse in statu perfectionis, accipitur pro condicione, quodl. 3. 6. 17 c; vgl. ib. 4. 12. 23 ad 2.

d) Stand, Stellung: circa homines ea, quae de facili circa eos variantur et extrinseca sunt, non constituunt statum, puta (z. B.) quod aliquis sit dives vel pauper, in dignitate constitutus vel plebeius, vel si quid aliud sit huiusmodi, unde et in iure civili dicitur, quod ei, qui a senatu removetur, magis dignitas, quam status aufertur; sed solum id videtur ad statum hominis pertinere, quod respicit obligationem personae hominis, prout scilicet aliquis est sui iuris vel alieni, et hoc non ex aliqua causa levi vel de facili mutabili, sed ex aliquo permanente, et hoc est, quod pertinet ad rationem libertatis vel servitutis, unde status pertinet proprie ad libertatem vel servitutem sive in spiritualibus sive in civilibus, th. II. II. 183. 1 c; officium dicitur per comparationem ad actum, gradus autem dicitur secundum ordinem superioritatis vel inferioritatis, sed ad statum requiritur immobilitas in eo, quod pertinet ad condicionem personae, ib. ad 3; vgl. ib. 184. 4 c.

e) Staat, synonym mit politia (← sub b) und respublica (←): secundum relationem ad statum communem, th. I. II. 19. 10 c.




studiose



mit Eifer, mit Fleiß, mit Ernst, mit Bedacht: etiam hoc studiose Dionysius observavit, nom. 3. 1; quantum ad secundum studiose, mal. 14. 3 c; vgl. ib. ob. 1 & 4 & ad 4; persecuti sunt, id est studiose quaesierunt, 1 met. 3 a.




studiositas



Beflissenheit, Wissbegierde: secundum autem est desiderium eorum, quae pertinent ad cognitionem, et hoc moderatur studiositas, quae opponitur curiositati, th. II. II. 160. 2 c; studiositas proprie dicitur circa cognitionem, ib. 166. 1 c; consequens est, quod studiositas sit pars potentialis temperantiae sicut virtus secundarie ei adiuncta ut principali virtuti, ib. 2 c; vgl. ib. 161 pr.; aliud autem bonum est, quod pertinet ad actum appetitivae virtutis, ut scilicet homo habeat appetitum rectum applicandi vim cognoscitivam sic vel aliter ad hoc vel ad illud, et hoc pertinet ad virtutem studiositatis, ib. 166. 2 ad 2; studiositas non est directe circa ipsam cognitionem, sed circa appetitum et studium cognitionis adquirendae, ib. 167. 1 c.




studiosus, a, um



a) eifrig, ernstlich: quod simonia non sit studiosa voluntas emendi, th. II. II. 100. 1 ob. 1; vgl. ib. ob. 2 & 4.

b) beflissen, wissbegierig: occultatio figurarum utilis est ad exercitium studiosorum, th. I. 1. 9 ad 2.

c) begehrenswert, gut, das aristotelische σπουδαῖος (vgl. Categ. 8, 10. b. 7): si tamen ille finis fuerit studiosus id est bonus, 5 met. 18 b; scientiam studiosissimam id est optimam, 6 eth. 6 b; quod continentia et perseverantia sint studiosa et laudabilia, 7 eth. 1 i; viri studiosi sive virtuosi differunt, 3 pol. 8 m.




stultitia



Torheit: nomen stultitiae a stupore videtur sumptum, unde Isidorus dicit . . . stultus est, qui propter stuporem non movetur; et differt stultitia a fatuitate, . . . quia stultitia importat (bedeutet) hebetudinem cordis et obtusionem sensuum, fatuitas autem importat totaliter spiritualis sensus privationem, et ideo convenienter stultitia sapientiae opponitur, th. II. II. 46. 1 c; stultitia . . . importat quendam stuporem sensus in iudicando et praecipue circa altissimam causam, quae est finis ultimus et summum bonum, ib. 2 c; vgl. ib. 1 ad 1; 8. 6 ad 1.




subactivus, a, um



mittelbar aktiv: dicitur autem molle subactivum, quia agit per humidum, quod non est simpliciter activum, sicut calidum vel frigidum, 1 gener. 22 b.




subalternare



unterordnen: si tamen geometria sit subalternata alicui particulari scientiae, 1 phys. 2 c; dupliciter convenit unam scientiam alteri subalternari, uno modo, quando subiectum unius est species subiecti alterius, sicut homo est species animalis et animal est species corporis naturalis, ideo scientia de animalibus subalternata est scientiae naturali, alio modo, quando subiectum inferioris scientiae non est species subiecti superioris scientiae, sed se habet ad illud ut materiale ad suum formale, per quem modum perspectiva (Optik) se habet ad geometriam, geometria enim agit de linea et aliis dimensionibus absolute et formaliter ad nullam materiam applicando, non enim agit de linea in ligno vel aere, sed perspectiva agit de linea secundum quod est in aliqua materia, in qua videri possit, unde agit de linea visuali, generis 14.




subalternatim



nach Weise der Unterordnung, im Sinne derselben (→ subalternare): diversa genera non subalternatim posita, th. II. II. 4. 1 ob. 4; vgl. ib. 154. 10 ob. 1; 2 sent. 9. 1. 1 ob. 5.




subalternus, a, um



untergeordnet (→ subalternare): quando aliqua sunt in eodem genere et non sunt subalterna, 5 met. 12 k.




subauctoritas



Beziehung des Hervorgebracht-Seins, Unterordnung: nomen subauctoritatis vel principiati, pot. 10. 1 ad 9.




subcontrarius, a, um



unterkonträr, d. i. konträr Entgegengesetztem untergeordnet, unter ihm verborgen: tacet autem de subcontrariis, quia non sunt recte oppositae, 1 perih. 12 d; vgl. ib. 11 a; sunt subcontraria, id est habent quandam adiunctam et latentem contrarietatem, 1 cael. 23 b; antiqui philosophi videntur dicere subcontrarios sermones, qui ideo dicuntur subcontrarii, quia quodammodo sunt veri et quodammodo falsi, unde aliqualiter compatiuntur se ad invicem, sicut subcontrariae propositiones, 1 gener. 19 c.




subiectio



a) Unterlegung: suppositio vel subiectio secundum rem, th. I. 39. 1 ad 3.

b) Unterordnung, Unterwerfung, Unterwürfigkeit: cum relatio subiectionis realiter sit in creatura, th. I. 13. 7 ad 5; donum importat (schließt ein) quandam subiectionem, ib. 38. 1 ob. 3; subiectio et minoratio ex peccato est subsecuta, ib. 92. 1 ob. 2; vgl. ib. 95. 1 c; 2 sent. 21. 1. 3 c.

c) Unterordnung im logischen Sinne: figura enim est dispositio medii secundum subiectionem et praedicationem, syll.




subiective



dem Subjekte nach, nach Weise oder im Sinne desselben (→ subiectum sub b), der Gegensatz zu obiective (←): quae in eo sunt, sive subiective sive obiective, log. I. 1.




subiectivus, a, um



zum Subjekte gehörend, das Subjekt betreffend (→ subiectum sub b), der Gegensatz zu obiectivus.




subiectum



a) Subjekt im allgemeinen Sinne des Wortes, d. i. Untergeworfenes, Unterstelltes, Untergelegtes, Unterlage, Träger, Inhaber: accipit ex subiectis id est ex his, quae supponuntur in scientia naturali, 4 phys. 14 h.

b) Subjekt im ontologischen Sinne des Wortes, d. i. dasjenige, was Träger oder Inhaber einer Seinsbestimmung ist oder eine solche in sich aufnehmen kann, synonym mit hypostasis (← sub b), substantia (← sub a) und suppositum (← sub b) einerseits und anderseits mit materia (← sub c): de subiecto, quod dicitur multipliciter. Uno modo sicut id, quod est aliquid et ens actu (im Zustande der Wirklichkeit), sicut animal subicitur suis passionibus, et quaecumque substantia particularis suis accidentibus. Alio modo sicut materia prima subicitur actui id est formae substantiali, 7 met. 13 a; non enim accipitur hic subiectum eo modo, quo sustinet formam, sed omne illud, quod affirmative significatur, dicitur hic subiectum, 5 phys. 2 a; ut accipiatur hic large subiectum, non solum prout subiectum dicitur aliquid ens actu, per quem modum accidens dicitur in subiecto, sed etiam secundum quod materia prima, quae est ens in potentia (im Zustande der Möglichkeit), dicitur subiectum, 2 anim. 1 d; accidentia individuantur per subiectum, quod est substantia, th. I. 29. 1 c; dicitur substantia subiectum vel suppositum, quod subsistit in genere substantiae, ib. 2 c; individua dicuntur subiecta vel supposita vel hypostases, ib. 39. 1 ad 3; soli enim substantiae convenit proprie ratio subiecti, 1 anal. 34 a; illud est subiectum operativae potentiae, quod est potens operari; omne enim accidens denominat proprium subiectum. Idem autem est, quod potest operari et quod operatur. Unde oportet, quod eius sit potentia sicut subiecti, cuius est operatio, th. I. 77. 5 c; vgl. qu. anim. 19 c; non enim earum consideratio est de subiecto id est de materia, 1 anal. 25 d; illa scientia, quae non est de subiecto, est certior illa, quae est de subiecto. Et hic accipitur subiectum pro materia sensibili, ib. 41 a; subiectum, quod est aliquid positive, ex quo fit aliquid per se et non per accidens, 1 phys. 13 b; inter duo subiecta id est inter duos terminos affirmatos, 5 phys. 9 c; per subiectum autem intelligitur hoc aliquid affirmative monstratum, verit. 28. 1 c.

c) Subjekt im logischen Sinne des Wortes, d. i. derjenige Begriff eines Urteils, von welchem etwas ausgesagt wird: dicitur autem subiectum, de quo alia praedicantur, 7 met. 2 a; in qualibet propositione affirmativa vera oportet quod praedicatum et subiectum significent idem secundum rem aliquo modo et diversum secundum rationem (Begriff), th. I. 13. 12 c; vgl. ib. 25. 3 c; 39. 4 ob. 2; cg. I. 10; praedicatum comparatur ad subiectum, ut forma ad materiam, 1 perih. 8 c; vgl. ib. 10 b & f; 2 anim. 14 b.

d) Objekt einer Tätigkeit, eines Vermögens, eines Habitus, synonym mit materia und obiectum (←): non continetur sub uno genere subiecti, th. I. 1. 3 ob. 1; sic enim se habet subiectum ad scientiam, sicut obiectum ad potentiam vel habitum, ib. 7 c; huiusmodi actus habent pro materia et subiecto id, in quod transit actio, ib. I. II. 74. 1 c; omne agens, praeter primum, quod agit, requirit subiectum inferius se, cg. III. 69; vgl. ib. 102; de enuntiatione, quae est subiectum huius libri, 1 perih. 4 a; vgl. 1 anal. 15 d & 41 c; nulla autem scientia probat suum subiectum, 1 phys. 1 a; hoc enim est subiectum in scientia, cuius causas et passiones quaerimus, non autem ipsae causae alicuius generis quaesitae, nam cognitio causarum alicuius generis est finis, ad quem consideratio scientiae pertingit, 1 met. prol.




subitus, a, um



plötzlich, synonym mit instantaneus und momentaneus (←), der Gegensatz zu successivus (←): est enim subitum, quod fit in indivisibili temporis, 3 phys. 2 a.




sublimatio



a) Erhöhung: tertium est sublimatio ad potentiam maximam, Eph. 1. 7.

b) Verfeinerung, Feinheit: propter eius spiritualem sublimitatem et lucem, th. I. 68. 4 c; aqua rosacea fit per sublimationem a rosis, ib. III. 66. 4 ob. 5; vgl. 2 sent. 26. 1. 3 c; 3 meteor. 9 d.




submultiplex



untervielfach, d. i. der aliquote Teil eines Ganzen: omne autem multiplicatum mensuratur a submultiplici, sicut duplum a dimidio et triplum a subtriplo, 6 phys. 9 b; dicitur autem submultiplex, quae (sc. ut pars) comparatur ad aliud, sicut dimidium ad duplum vel sicut subtriplum ad triplum, et sic de aliis, 2 meteor. 5 c; ad partem multiplicati id est ad submultiplex, 5 met. 17 a.




subsistentia



a) Existenz, Dasein, synonym mit existentia (←): habebit aliquam operationem propriam; habebit igitur et subsistentiam propriam, cg. II. 57.

b) Subsistenz, d. i. sowohl dasjenige, was für sich und nicht in einem andern existiert, als auch die ihm als solchem zukommende Seinsweise oder Seinsbeziehung (vgl. subsistere sub c): subsistentia (dicitur), cuius actus (Wirklichkeit) est subsistere, 1 sent. 23. 1. 1 c; secundum enim, quod (substantia) per se existit, et non in alio, vocatur subsistentia, th. I. 29. 2 c; vgl. ib. a; subsistentia autem idem est, quod res subsistens, quod est proprium hypostasis, ib. III. 2. 3 c; sed magis naturam humanam ad suam subsistentiam vel personalitatem trahit, cg. IV. 49; subsistentia (dicetur aliquid), inquantum habet tale esse, scilicet absolutum, ib.; nomen subsistentiae per prius convenit generibus et speciebus in genere substantiae, . . . et individuis non convenit habere tale esse, nisi inquantum sunt sub tali natura communi, ib.; vgl. th. I. 29. 2 ad 4; 1 anal. 37 f.




subsistere



a) darunterstehen: corporis subsistentis id est corporis gravissimi, quod substat omnibus, 1 cael. 18 f.

b) existieren, da sein, synonym mit existere (←): mathematica non subsistunt separata secundum esse, th. I. 5. 3 ad 4; quorum naturae sunt per (für) se subsistentes, non in materia aliqua, ib. 12. 4 c; ut scilicet sit per se subsistens distinctum ab aliis, ib. 30. 4 c; esse eius non est absolutum subsistens, ib. 50. 2 ad 4; vgl. ib. III. 77. 2 c; omnitenentis virtus causa est subsistendi omni creaturae, cg. III. 65; ratio substantiae est, quod per se subsistat, 3 sent. 6. 1. 1. 1 c; vgl. pot. 9. 1 c; impossibile subsistere secundum ea, 1 gener. 2 c; substantia subsistente extra animam, 7 met. 13 c.

c) subsistieren, d. i. für sich, nicht in einem andern existieren: subsistere autem dicit (besagt) determinatum modum existendi, prout scilicet aliquid est ens per se, non in alio, sicut accidens, 1 sent. 23. 1. 1 c; vgl. ib. ad 2; illa enim subsistere dicimus, quae non in alio, sed in se existunt, th. I. 29. 2 c; vgl. ib. 44. 1 c; naturae intellectuales sunt formae subsistentes, non autem existentes in materia, cg. II. 51; convenit enim ei, non esse in aliis, inquantum est subsistens, ib. IV. 11; vgl. ib. 35, 37, 39 & 65.




substantia



a) Substanz im allgemeinen Sinne des Wortes, d. i. Unterstehendes, Unterstand, Unterlage, Grundlage, Träger, synonym mit hypostasis (← sub a & b), subiectum und suppositum (← sub b): melius dicendum est, quod substantia accipitur communiter, prout dividitur per primam et secundam (↓), th. I. 29. 1 ad 2; quarto modo dicitur substantia communiter, prout abstrahit a substantia prima et secunda, et sic sumitur hic, 1 sent. 25. 1. 1 ad 7; nomen enim substantiae imponitur a substando, 1 sent. 8. 4. 2 c; (individua) a substando (dicuntur) substantiae, th. I. 29. 2 a; secundum vero quod (subiectum vel suppositum) supponitur accidentibus, dicitur hypostasis vel substantia, ib. c; substantia (dicitur), cuius actus (Wirklichkeit) est substare, 1 sent. 23. 1. 1 c; vgl. Hebr. 11. 1; substantia est fundamentum et basis omnium aliorum entium, 3 sent. 23. 2. 1 ad 1.

b) erste Substanz, Einzelsubstanz, für sich existierendes Einzelwesen (vgl. s. prima & singularis sub a): alio modo (substantia) significat individuum in genere substantiae, quod dicitur substantia prima vel hypostasis, 1 sent. 25. 1. 1 ad 7; substantiae, quae est hypostasis vel persona, th. I. 31. 2 ad 1; substantia enim . . . dicitur . . . de subiecto in genere substantiae, cg. IV. 49; quartus modus est, secundum quod subiectum id est substantia particularis dicitur esse substantia, 7 met. 2 a; dicitur enim uno modo substantia ipsum subiectum ultimum, quod non praedicatur de alio, et hoc est particulare in genere substantiae, pot. 9. 1 c; vgl. unio. 3 c; substantia dicitur id, quod ultimo subicitur in propositionibus, ita quod de alio non praedicetur, sicut substantia prima, 5 met. 10 e; substantia dicitur . . . uno modo subiectum ipsum, quod dicitur hoc aliquid et de altero non praedicatur, ut hic homo, 3 sent. 5. 1. 2 c; unum eorum significat hoc aliquid id est substantiam, 1 gener. 9 b; vgl. ib. 10 e.

c) Substanzprinzip, d. i. inneres oder konstitutives Prinzip einer Substanz: alio modo dicitur substantia, quae est causa essendi praedictis (sc. particularibus) substantiis, quae non dicuntur de subiecto, non quidem extrinseca, sicut efficiens, sed intrinseca eis, ut forma, sicut dicitur anima substantia animalis (des Tieres), 5 met. 10 b; etiam forma et species uniuscuiusque rei substantia dicitur, ib. e; dicitur autem substantia, ut ex praedictis patet, id, quod est tamquam subiectum, scilicet materia, quae se habet ad formam substantialem, sicut subiectum, quod est substantia completa, ad formam accidentalem. Et alio modo dicitur substantia quod quid erat esse (→ quis sub a), quod pertinet ad formam, 7 met. 13 a; secundum quem modum materia vel forma substantia dicitur, th. I. II. 110. 2 ad 2.

d) Teilsubstanz, Substanzelement: quaecumque particulae sunt in praedictis (sc. particularibus) substantiis, quae sunt termini earum et significant hoc aliquid secundum opinionem eorum (sc. Platonicorum et Pythagoricorum), in quibus destructis destruitur totum, dicuntur etiam substantiae. Sicut superficie destructa destruitur corpus, ut quidam dicunt, et destructa linea destruitur superficies. Patet etiam, quod superficies est terminus corporis et linea terminus superficiei. Et secundum dictorum positionem linea est pars superficiei et superficies corporis. Ponebant enim corpora componi ex superficiebus et superficies ex lineis et lineas ex punctis. Unde sequebatur, quod punctum sit substantia lineae et linea superficiei et sic de aliis. Numerus autem secundum hanc positionem videtur esse substantia totaliter omnium rerum, quia remoto numero nihil remanet in rebus, quod enim non est unum, nihil est, et similiter, quae non sunt plura, non sunt; numerus etiam invenitur terminare omnia eo, quod omnia mensurantur per numerum, 5 met. 10 c; dicentibus, terminos corporis esse substantias, 7 met. 2 a.

e) Substanzkeim, Substanzansatz: substantia enim solet dici prima inchoatio uniuscuiusque rei, et maxime, quando tota res sequens continetur virtute (der Kraft oder Möglichkeit nach) in primo principio; puta si dicamus, quod prima principia indemonstrabilia sunt substantia scientiae, quia scilicet primum, quod in nobis est de scientia, sunt huiusmodi principia, et in eis virtute continetur tota scientia. Per hunc ergo modum dicitur fides esse substantiam rerum sperandarum, quia scilicet prima inchoatio rerum sperandarum in nobis est per assensum fidei, quae virtute continet omnes res sperandas. In hoc enim speramus beatificari, quod videbimus aperta visione veritatem, cui per fidem adhaeremus, th. II. II. 4. 1 c; substantia . . . sumitur hic, . . . secundum quod in quolibet genere invenitur quaedam similitudo substantiae, prout scilicet primum in quolibet genere, continens in se alia virtute, dicitur esse substantia illorum, ib. ad 1.

f) Substanz im Sinne des Allgemeinen: secundus modus est, prout universale dicitur substantia esse, secundum opinionem ponentium ideas species, quae sunt universalia de singularibus praedicata et sunt horum particularium substantiae, 7 met. 2 a; quarto modo dicitur substantia a quibusdam universale, ib. 13 a; vgl. 12 met. 2 a.

g) zweite Substanz, allgemeine Substanz, d. i. Gattung oder Art der Substanz, m. a. W. die allgemeine oder allgemeinste Daseinsweise eines Dinges, nach welcher es eine Substanz genannt wird (vgl. s. secunda et universalis sub a), der Gegensatz zu accidens (← sub b): substantia non sumitur hic, secundum quod est genus generalissimum contra alia genera divisum, th. II. II. 4. 1 ad 1; uno enim modo dicitur substantia, secundum quod significat rationem primi praedicamenti, 2 sent. 37. 1. 1 c; genus et species dicuntur esse substantia eorum, de quibus praedicantur, 5 met. 10 d; vgl. 7 met. 2 a; 1 sent. 23. 1. 1 c; tertius modus est, secundum quod primum genus videtur esse substantia uniuscuiusque, 7 met. 2 a; vgl. ib. 13 a; substantia, quae est ens per se, 1 perih. 8 a; (substantiae nomen) significat essentiam, cui competit sic esse, id est per se esse, th. I. 3. 5 ad 1; non est definitio substantiae, ens per se sine subiecto, sed quidditati seu essentiae substantiae competit, habere esse non in subiecto, ib. III. 77. 1 ad 2; substantia est res, cui convenit esse non in subiecto, cg. I. 25; definitio vel quasi definitio substantiae est res habens quidditatem, cui adquiritur esse vel debetur ut non in alio, 4 sent. 12. 1. 1. 1 ad 2; si substantia possit habere definitionem, non obstante quod est genus generalissimum, erit eius definitio, quod substantia est res, cuius quidditati debetur esse non in aliquo, pot. 7. 3 ad 4; est circumlocutio verae descriptionis, quae talis intelligitur: substantia est res, cuius naturae debetur esse non in alio, quodl. 9. 3. 5 ad 2.

h) Wesenheit, Wesen, Natur, synonym mit essentia (← sub a), forma (← sub b), natura (← sub e), quidditas (←), quod quid est, quod quid erat esse (→ quis sub a) und species (← sub f): apud Latinos substantia usitatius pro essentia accipi solet, Graec. pr.; uno modo dicitur substantia quidditas rei, quam significat definitio, th. I. 29. 2 c; omnis substantia vel est ipsa natura rei, cuius est substantia, vel est pars naturae, ib. I. II. 110. 2 ad 2; substantia . . . dicitur uno modo pro essentia sive natura, ib. III. 2. 6 ad 3; quod quid est, hoc enim significat substantiam rei, cg. IV. 40; substantia enim . . . dicitur . . . et de eo, quod quid est, quod est natura rei, ib. 49; secundum communem usum loquendi substantia dicitur essentia vel natura rei, secundum quod humanitas dicitur natura hominis, decret. 1; substantia quidditatem nominat, 1 sent. 8. 4. 2 ad 1; quandoque enim (substantia) ponitur pro essentia, secundum quod nos dicimus definitionem significare substantiam rei, ib. 23. 1. 1 ad 5; uno modo substantia idem est, quod essentia, et sic substantia invenitur in omnibus generibus, sicut et essentia; et hoc significatur, cum quaeritur: quid est albedo? color, ib. 25. 1. 1 ad 7; vgl. 2 sent. 37. 1. 1 c; 3 sent. 5. 1. 2 c; alio modo dicitur substantia forma vel natura subiecti, pot. 9. 1 c; substantia . . . dicitur forma vel natura speciei, quae de supposito praedicatur, unio. 3 c; alio modo accipitur substantia pro essentia vel natura, quodl. 3. 2. 4 ad 1; suum esse est sua substantia, ib. 8. 20 c; substantia id est essentia, quam significat definitio, 1 anal. 10 a; vgl. 2 anal. 2 i; ubi exponetur substantia sive natura ipsorum, 1 cael. 5 b; non sint de eorum substantia, quam scilicet significat definitio, ib. 19 b; vgl. ib. f; scire quid est res, quod est scire substantiam rei, 3 met. 4 g; etiam quidditas rei, quam significat definitio, dicitur substantia uniuscuiusque, 5 met. 10 d; vgl. ib. e; primus (modus) est, secundum quod quod quid erat esse id est quidditas vel essentia sive natura rei dicitur eius substantia, 7 met. 2 a; vgl. ib. 13 a; ente 2 a; Hebr. 11. 1.

i) Vermögen, Besitztum: ad substantiam autem hominis pertinet, quidquid iuste possidet, th. II. II. 86. 3 a; per substantiam exteriorum bonorum vita hominis conservatur, cg. III. 131/132; unusquisque suam vitam conservare tenetur, ita et exteriorem substantiam, ib.; in indebita corruptione vel consumptione substantiae id est propriarum divitiarum, 4 eth. 1 e.




substantialis, e



a) zur Substanz gehörend, die Substanz betreffend (vgl. substantia sub g), der Gegensatz zu accidentalis und supersubstantialis (←): illuminatio et generatio substantialis dicuntur motus instantanei, th. I. 53. 3 c.

b) zur Wesenheit gehörend, die Wesenheit betreffend (vgl. substantia sub h), synonym mit essentialis (← sub a), der Gegensatz zu accidentalis (←) .




substantialitas



Substanzlichkeit, d. i. diejenige Seinsbeziehung, nach welcher etwas eine Substanz (vgl. substantia sub g) genannt wird, der Gegensatz zu supersubstantialitas (←): haec similitudo magis est indicativa cuiusdam imperfectae imaginis, quam alicuius substantialitatis, cg. II. 85.




substantialiter



a) nach Weise der Substanz, im Sinne derselben (vgl. substantia sub g), der Gegensatz zu accidentaliter und supersubstantialiter (←): substantialius nobis coniunguntur, th. II. II. 102. 3 c; neque essentialiter, sed substantialiter, unio. 1 c.

b) nach Weise der Wesenheit, im Sinne derselben (vgl. substantia sub h), synonym mit essentialiter (←), der Gegensatz zu accidentaliter (←): electio substantialiter non est actus rationis, th. I. II. 13. 1 c; quod substantialiter est in Deo, ib. 110. 2 ad 2; bonitas pertinet sicut substantialiter habita, cg. III. 64.




substantificare



zur Substanz machen: quibus formaliter deificantur vel substantificantur, nom. 2. 4; humana natura non substantificatur, 3 sent. 6. div.




substantificator



Substanzmacher, Schöpfer der Substanzen: primo inter omnia est ipse substantificator rerum Deus, quodl. 8. 1. 1 c.




substantivare



substantivisch machen, substantivisch gebrauchen: neutrum genus substantivatur, 1 sent. 9. 1. 1 c; vgl. ib. ad 2; in neutro genere, quod substantivatur, ib. 24. 1. 4 ad 4.




substantive



nach Weise eines Substantivs, im Sinne eines solchen, der Gegensatz zu adiective (←) .




substantivus, a, um



substantivisch, der Gegensatz zu adiectivus (←): substantivum autem significationem suam habet absolutam, 1 sent. 9. 1. 1 ad 2; substantiva significant per modum substantiae, et ideo significant rem suam absolute, ib. 2 c.




subtriplus, a, um



unterdreifach, d. i. der dritte Teil eines Ganzen: et triplum a subtriplo, 6 phys. 9 b; comparatur . . . sicut subtriplum ad triplum, 2 meteor. 5 c.




successivus, a, um



aufeinander folgend, allmählich, der Gegensatz zu instantaneus, momentaneus und subitus (←) .




sufficiens



hinreichend, genügend.




sufficienter



hinreichend, genugsam, genügend: sufficienter continet omnia, th. I. 12. 8 ad 1.




sufficientia



Hinlänglichkeit, Genugsamkeit, Genug-Sein, Genüge: quantum ad sufficientiam obiecti, th. I. 12. 8 ad 1; cuius est, suam sufficientiam cognoscere, ib. 26. 1 c; habet omnimodam sufficientiam, ib. 4 c; omnis sufficientia victus, II. II. 83. 9 c.




suffragium



Fürbitte: de mortuis, eis suffragia impendendo, th. I. 89. 8 ad 1; suffragia alicuius valent alicui, 4 sent. 18. 2. 1. 1 ad 2; vgl. ib. 2 ad 3; deinde quaeritur de suffragiis mortuorum, ib. 45. 2 pr.; vgl. quodl. 2. 7. 14 c; 8. 5. 9 c.




sumere



a) nehmen, zu sich nehmen, ergreifen: iterum sumere de ligno vitae, th. I. 97. 4 c.

b) nehmen, hernehmen, entnehmen: quae sumitur ex parte motus, th. I. 2. 3 c; id, a quo sumitur differentia, ib. 3. 5 c; regulam ex fine sumi necesse est, cg. I. 1; demonstrationis principia a sensu cognitionis originem sumunt, ib. 12; vgl. ib. II. 89; IV. 23.

c) nehmen, auffassen, verstehen, synonym mit accipere (← sub c) und tenere (← sub g): corpus, quod est magnitudo completa, dupliciter sumitur, th. I. 7. 3 c; sumatur pro individuo rationalis naturae, ib. 29. 2 ad 1; vivere dupliciter sumitur, ib. I. II. 56. 1 ad 1; vgl. ib. II. II. 2. 1 c; secundum aliquid materiale sumi, cg. II. 83.

d) hinzunehmen: ne possit sub illa universali sumere, th. I. II. 77. 2 ad 4.

e) annehmen, unterstellen, synonym mit ponere (← sub e) und supponere (← sub c): non indiget sumere, aliquam lineam esse infinitam actu, th. I. 7. 3 ad 1; si autem sumatur, quod hanc virtutem ab aeterno habuerit, cg. II. 84.




summarie



der Hauptsache nach, im Sinne einer Zusammenfassung der Hauptsache, das aristotelische ἐν κεφαλαίῳ (De anima III. 10, 433. b. 21), synonym mit capitulatim und summatim (←): primo Moyses summarie dicit, th. I. 68. 1 ad 1; ut summarie dicatur, regim. 1. 13; tertio summarie determinat, 3 anim. 15 f; vgl. ib. h; summarie et recapitulatim recolligentes, 8 met. 1 a.




summarius, a, um



die Hauptsache umfassend oder enthaltend.




summatim



der Hauptsache nach, im Sinne einer Zusammenfassung der Hauptsache, synonym mit capitulatim und summarie (←): oporteret totius theologiae comprehendere summatim difficultates, fid. 1.




summitas



a) Höhe: usque ad summitatem spatii continentis quattuor elementa, 4 sent. 47. 2. 2. 3 c.

b) Gipfel, Scheitel: bis in anno sol pertranseat super summitatem capitum eorum, th. I. 102. 2 ob. 4; summitas capitis, ubi secundum medicos est locus rationis, ib. III. 72. 11 ob. 3; quando sol est directe super summitatem capitum nostrorum, 2 cael. 10 e.




superbia



a) Hoffart, Hochmut, der Gegensatz zu humilitas (← sub b): superbia nominatur ex hoc, quod aliquis per voluntatem tendit super id, quod est, unde dicit Isidorus superbus dictus est, quia super vult videri, quam est; qui enim vult supergredi, quod est, superbus est. Habet autem hoc ratio recta, ut voluntas uniuscuiusque feratur in id, quod est proportionatum sibi, et ideo manifestum est, quod superbia importat, quod adversatur rationi rectae, th. II. II. 162. 1 c; peccatum superbiae dupliciter potest considerari, uno modo secundum propriam speciem, quam habet ex ratione proprii obiecti, et hoc modo superbia est speciale peccatum, quia habet speciale obiectum, est enim inordinatus appetitus propriae excellentiae, . . . alio modo potest considerari secundum redundantiam quandam in alia peccata, et secundum hoc habet quandam generalitatem, inquantum scilicet ex superbia oriri possunt omnia peccata, ib. 2 c; vgl. ib. 8 c; quidam dicunt, superbiam dici tripliciter. Uno modo, secundum quod superbia significat inordinatum appetitum propriae excellentiae; et sic est speciale peccatum. Alio modo, secundum quod importat quendam actualem contemptum Dei quantum ad hunc effectum, qui est non subdi eius praecepto; et sic dicunt, quod est generale peccatum. Tertio modo, secundum quod importat quandam inclinationem ad huiusmodi contemptum ex corruptione naturae; et sic dicunt, quod est initium omnis peccati, ib. I. II. 84. 2 c; vgl. ib. I. 63. 2 c; II. II. 162. 2 c & 5 c; cg. III. 109; 2 sent. 5. 1. 3 c; mal. 8. 2 c; manifestum est autem, quod hoc proprie ad superbiam pertinet, quod aliquis inordinate tendat in propriam excellentiam, quasi magnificando seipsum, mal. 8. 3 c.

b) Stolz: superbia dupliciter accipi potest, uno modo ex eo, quod supergreditur regulam rationis, et sic dicimus, eam esse peccatum, alio modo potest superbia nominari simpliciter a superexcessu, et secundum hoc omne superexcedens potest nominari superbia, et ita repromittitur a Deo superbia, quasi quidam superexcessus bonorum, th. II. II. 162. 1 ad 1.




supererogatio



Mehrauszahlung, Mehraufwendung, Mehrleistung, Leistung über das Geforderte oder Notwendige hinaus, der Gegensatz zu necessitas (← sub a): quandoque quidem fuit necessitatis, quandoque supererogationis, relig. 5 ad 5; specialia ad supererogationem pertinentia, th. II. II. 12. 1 c; quidam (sc. actus) vero sunt supererogationis, ad quos non omnes tenentur, ib. 85. 4 c; dicitur enim melius bonum, quod ad supererogationem pertinet, ib. 88. 2 ob. 1; ad ea, quae sunt supererogationes, nullus tenetur, ib. 185. 6 c; duplex est genus supererogationis, quoddam, quod totaliter excedit necessitatem salutis, et hoc non potest cadere sub praecepto, sed sub consilio, aliud genus supererogationis est, quod aliquo modo ad necessitatem salutis pertinet, quamvis non secundum hunc vel illum modum, sicut de ieiunio ex dictis patet, et ideo determinatio modi in talibus potest cadere sub praecepto ecclesiae vel cuiuscumque legislatoris, 4 sent. 15. 3. 1. 4 ad 2.




superhumanus, a, um



übermenschlich, der Gegensatz zu humanus (←) .




superior, ius



a) oberer, höherer, der Gegensatz zu inferior (← sub a).

b) früherer: dictum est autem de his in superioribus theorematibus, 1 meteor. 3 h.

c) übergeordnet, höherer, ebenfalls der Gegensatz zu inferior (← sub b).




supermundanus, a, um



überweltlich, der Gegensatz zu mundanus (← sub b).




supernaturalis, e



übernatürlich, der Gegensatz zu naturalis (← sub a): de supernaturalibus mysteriis, th. I. 54. 4 ad 2; quae supernaturalia sunt, ib. 58. 5 c; qui est . . . supernaturalis, excedens omnem . . . naturam, nom. 11. 3.




supernaturaliter



auf übernatürliche Weise, der Gegensatz zu naturaliter (← sub a): vis quaedam supernaturaliter divinitus data, th. I. 97. 1 c; sed theologicae supernaturaliter, ib. I. II. 62. 2 ad 1.




superstitio



Aberglaube: superstitio est vitium religioni oppositum secundum excessum, non quia plus exhibeat in cultum divinum, quam vera religio, sed quia exhibet cultum divinum, vel cui non debet, vel eo modo quo non debet, th. II. II. 92. 1 c; vgl. ib. 2 c; superstitio est quaedam infidelitatis protestatio per exteriorem actum, ib. 94. 1 ad 1; omnis vana et illicita religio est superstitio, Eph. 1. 4.




supersubstantialis, e



übersubstanzlich, d. i. über die Kategorie der Substanz erhaben, der Gegensatz zu substantialis (← sub a): essentia divina est supersubstantialis, nom. 1. 1; secundum supersubstantialem deitatis excessum, ib.; Deus, qui est supersubstantialis, ib. 11. 3.




supersubstantialitas



Übersubstanzlichkeit, d. i. Erhabenheit über die Kategorie der Substanz, der Gegensatz zu substantialitas (←): id est supersubstantialitas divinae ignorantiae, quae quidem supersubstantialitas non ignorata est propter aliquem suum defectum, sed propter suum excessum, nom. 1. 1.




supersubstantialiter



auf übersubstanzliche Weise, d. i. auf die Weise eines Wesens, welches über die Kategorie der Substanz erhaben ist, der Gegensatz zu substantialiter (← sub a): in Deo sicut in summo rerum vertice omnia supersubstantialiter praeexistunt, th. I. 57. 1 c; ab omnibus segregata supersubstantialiter, nom. 1. 1; attribuuntur Deo supersubstantialiter, ib. 9. 4.




supponere



a) unterlegen, darunter legen: supponitur alicui naturae communi, th. I. 29. 2 c; secundum vero quod supponitur accidentibus, ib.; suppositum dicitur quasi sub alio positum, 3 sent. 6. 1. 1. 2 ob. 2.

b) unterwerfen, unterordnen: voluntates hominum astris supponunt, cg. II. 3; dum ipsas quibusdam aliis causis supponit, ib.; oboediendi ei, cui se supponit, ib. III. 138/139.

c) unterstellen, annehmen, synonym mit ponere und sumere (← sub e): sacra doctrina non supponit sua principia, th. I. 1. 6 ad 1; vgl. ib. 115. 6 c; III. 16. 1 c; supposito, quod Deus aliquid velit, cg. I. 86; vgl. ib. II. 6.

d) an Stelle von etwas stehen, zur Bezeichnung von etwas stehen, etwas bedeuten: nomina substantiva supponunt, adiectiva vero non supponunt, th. I. 39. 5 ad 5; hoc nomen homo per se habet supponere pro persona, sed ex adiuncto habet, quod stet pro natura communi, ib. 6 ad 1; nomen enim, significans naturam communem in concreto, potest supponere pro quolibet contentorum sub natura communi, ib. III. 16. 1 c; iste terminus homo supponeret rem humanae naturae, 3 sent. 1. 2. 4 ad 6.




supportatio



Ertragung: corrigere fratrem peccantem, quod est contrarium supportationi, th. II. II. 33. 1 ob. 3; vgl. ib. ad 3.




suppositio



a) Unterlegung, Darunterlegung: non quod ibi sit aliqua suppositio vel subiectio secundum rem, th. I. 39. 1 ad 3; suppositum non importat suppositionem indignitatis vel potentialitatis (alias personae non dicerentur supposita divinae naturae), sed solum suppositionem quantum ad communitatem, inquantum natura communis excedit praedicatione suppositum vel actu vel potentia, 3 sent. 6. 1. 1. 2 ad 2; quae est secundum suppositionem, 3 cael. 4 a; unde compositio suppositionis erit prior, ib.

b) Unterstellung, Annahme, synonym mit positio (← sub e): verecundia dicitur esse bonum ex suppositione alicuius turpis commissi, th. I. II. 39. 1 c; procedunt ex suppositione aeternitatis motus, cg. I. 13; vgl. ib. 81; II. 25.

c) Grundannahme, unterstellter Grundsatz: aliquae propositiones suppositiones dicuntur. Sunt enim quaedam propositiones, quae non possunt probari, nisi per principia alterius scientiae; et ideo oportet, quod in illa scientia supponantur, licet probentur per principia alterius scientiae, 1 anal. 5 e; haec positio suppositio dicitur, quia tamquam veritatem habens supponitur, ib. f; vgl. ib. 19 a-f; suppositio est propositio non per se nota, sed accipitur sicut a discente opinata, ib. 39 a; vgl. 2 phys. 5 d; 4 phys. 5 a; 1 cael. 5 b & 16 f.

d) Für-etwas-Stehen, Bezeichnung für etwas, Bedeutung eines Ausdrucks: ex adiuncto determinatur eius suppositio ad personam, th. I. 39. 4 ad 3; suppositio autem, qua supponit, 3 sent. 1. 2. 4 ad 6.




suppositivus, a, um



unterstellend.




suppositum



a) Untergelegtes, Untergestelltes, Untergeordnetes, Unterstelltes; vgl. supponere sub a-c.

b) das der allgemeinen Natur eines Dinges Untergelegte d. i. die Einzelsubstanz, synonym mit hypostasis, subiectum (← sub b) und substantia (← sub a & b): alio modo dicitur substantia subiectum vel suppositum, quod subsistit in genere substantiae. Et hoc quidem communiter accipiendo nominari potest nomine significante intentionem; et sic dicitur suppositum, th. I. 29. 2 c; individua dicuntur subiecta vel supposita vel hypostases, ib. 39. 1 ad 3; in supposito includitur ipsa natura speciei et superadduntur quaedam alia, quae sunt praeter rationem speciei, unde suppositum significatur ut totum habens naturam sicut partem formalem et perfectivam sui, ib. III. 2. 2 c; hic homo dicitur esse suppositum, quia scilicet supponitur his, quae ad hominem pertinent, eorum praedicationem recipiens, ib. 3 c; homo ille quaedam individua substantia est, quod est esse hypostasim et suppositum, cg. IV. 38; suppositum autem est singulare in genere substantiae, quod dicitur hypostasis vel substantia prima, quodl. 2. 2. 4 c; suppositum enim dicit (besagt) respectum ad naturam communem, 3 sent. 6. 1. 1. 2 ob. 1; hoc vero nomen suppositum est nomen secundae impositionis (→ nomen sub a), significans ipsam habitudinem particularis (eines Einzelwesens) ad naturam communem, ib. 1 c; suppositum . . . (importat) solum suppositionem quantum ad communitatem, inquantum natura communis excedit praedicatione suppositum vel actu vel potentia, ib. 2 ad 2; in hoc, quod dico suppositum vel res naturae, duo importantur, videlicet respectus ad naturam communem et aliud subsistens, cui inest respectus ille, ib. 10. 1. 2. 3 c; vgl. th. I. 29. 2 c; 2 phys. 1 c.




susceptibilis, e



aufnehmungsfähig, übernahmefähig, empfänglich, synonym mit receptivus (←), recipiens (→ recipere) und susceptivus (←): docere disciplinae susceptibilem, cg. III. 86; non sunt susceptibiles poenitentiae, 4 sent. 14. 1. 3. 4 a; non est susceptibilis alicuius boni, ib. 18. 2. 1. 2 ad 2.




susceptivus, a, um



aufnehmend, übernehmend, empfangend, synonym mit receptivus (←), recipiens (→ recipere) und susceptibilis (←): respectu accidentis extranei subiectum est susceptivum tantum, th. I. 77. 6 c; non sunt susceptivae aliquorum habituum, ib. I. II. 50. 3 ad 3; sua diaphaneitate est luminis susceptiva, ib. III. 66. 3 c; eius materia contrariorum est susceptiva, cg. II. 30; vgl. 4 sent. 14. 1. 3. 4 c; 19. 1. 1. 3 ob. 4.




suspicio



a) Vermutung, die ὑπόλειψις des Aristoteles: quandoque vero non fit complete fides vel opinio, sed suspicio quaedam, quia non totaliter declinatur ad unam partem contradictionis, licet magis inclinetur in hanc, quam in illam, 1 anal. 1 a; vgl. ib. 44 c & i.

b) Verdacht: suspicio importat (bedeutet) opinionem mali, quando ex levibus indiciis procedit, th. II. II. 60. 3 c; est autem triplex gradus suspicionis. Primus quidem gradus est, ut homo ex levibus indiciis de bonitate alicuius dubitare incipiat, . . . Secundus gradus est, cum aliquis pro certo malitiam alterius aestimat ex levibus indiciis, . . . Tertius gradus est, cum aliquis iudex ex suspicione procedit ad aliquem condemnandum, ib.




syllogismus



Schluss, Folgerung, diese Wörter sowohl im Sinne eines Denkaktes, als auch im Sinne desjenigen verstanden, was durch diesen Denkakt zustande kommt: syllogismus est actus rationis, syll.; in operibus rationis est considerare ipsum actum rationis, qui est intelligere et ratiocinari, et aliquid per huiusmodi actum constitutum. Quod quidem in speculativa ratione . . . tertio vero (est) syllogismus vel argumentatio, th. I. II. 90. 1 ad 2; in syllogismo accipitur cognitio alicuius universalis conclusi ab aliis universalibus notis, 1 anal. 1 c; ex universalibus principiis praedicto modo cognitis procedit syllogismus, 6 eth. 3 c; definitur autem syllogismus sic, syllogismus est oratio, in qua quibusdam positis et concessis necesse est aliud evenire per ea, quae posita sunt et concessa, log. IV. 1; vgl. Aristoteles: Top. I. 1, 100. a. 25 sqq.; syllogismus est concursus trium propositionum sc. maioris, minoris et conclusionis in tribus terminis, syll.; vgl. log. IV. 4. Causa efficiens syllogismi (est) anima rationalis formans ipsum; . . . materia vero eius sunt tres termini ut materia remota et duae propositiones ut propinqua (→ materia); . . . finis autem eius est facere fidem (← sub c) seu notitiam ignotae conclusionis, forma vero eius est virtus seu potestas inferendi conclusionem ex praemissis, syll.




syllogisticus, a, um



syllogistisch, d. i. zu dem Schlusse gehörig, den Schluss betreffend.




syllogizare



schließen, folgern, der Gegensatz zu inducere (← sub e): quidquid ex eis syllogizari posset, th. I. 58. 3 c.




symbolice



sinnbildlicherweise, bildlicherweise.




symbolicus, a, um



sinnbildlich, bildlich.




symbolum



a) Marke, Erkennungszeichen, Wahrzeichen: sicut in symbolis conviviorum. 2 met. 5 c.

b) Abmachung, Übereinkunft, Übereinstimmung: quaecumque enim habent symbolum id est convenientiam in aliqualitate, 2 gener. 4 c; in aliis habentibus symbolum, ib. f; vgl. 5 pol. 13 d.

c) Sinnbild, Gleichnis, Zeichen: sunt symbola id est signa intentionum intellectarum, sensu 2 h; in symbolo fidei (sc. Nicaeno) Patri attribuitur, th. I. 45. 6 ob. 2.

d) Glaubensregel, Glaubensbekenntnis: symbolum est professio fidei, th. II. II. 1. 9 ob. 2; vgl. ib. ob. 3; symbolum ad hoc traditur, ut sit regula fidei, ib. ob. 6; necessarium fuit, fidei veritatem in unum colligi, ut facilius posset omnibus proponi, ne aliquis per ignorantiam fidei a veritate deficeret, et ab huiusmodi sententiarum fidei collectione nomen symboli est acceptum, ib. c; nomen symboli similitudinem et collectionem importat, unde a quattuor collectionibus nomen symboli imponitur, primo a collectione multorum hominum in unam fidem, secundo a collectione praedicantium fidem, quia omnes apostoli collecti hanc regulam fidei ediderunt, unusquisque quod suum est apponens, tertio quia ex diversis locis sacrae Scripturae colliguntur ea, quae credenda sunt, ut in promptu habeantur, quarto quia omnia beneficia divinitus collata ibi colliguntur, 3 sent. 25. 1. 1. 3 c; in quolibet concilio institutum fuit symbolum aliquod propter errorem aliquem, qui in concilio damnabatur, th. I. 36. 2 ad 2.

e) nizänisches Glaubensbekenntnis: in symbolo dicitur Exspecto resurrectionem mortuorum, pot. 6. 2 ob. 4; vgl. th. III. 83. 4 c.




syncategorema



Mitkategorie, d. i. dasjenige, was für sich allein weder eine Kategorie oder höchste Seinsgattung (κατηγόρημα; vgl. Aristoteles: Metaph. VI. 1, 1028. a. 33; siehe Thomas in 7 met. 1 d) ausmacht, noch ein zu dieser oder jener Kategorie gehöriges Ding darstellt, sondern nur in Verbindung mit einem solchen Dinge vorkommt und eine nähere Bestimmung desselben bildet (vgl. syncategorematicus): propter negationes et alia syncategoremata, quae secundum se non significant aliquid absolutum, sed solum habitudinem unius ad alterum, 1 perih. 6 a.




syncategorematice



synkategorematischerweise, in der Bedeutung einer Mitkategorie (vgl. syncategorema), das Gegenteil von categorematice (←) .




syncategorematicus, a, um



synkategorematisch, d. i. eine Mitkategorie betreffend, zu ihr gehörig (vgl. syncategorema), der Gegensatz zu categorematicus (←) .




synderesis



synteresis.




synecdochicus, a, um



synekdochisch, nach Weise oder im Sinne einer synecdoche oder eines Mitverstehens, d. i. einer Redefigur (vgl. th. I. 118. 2 ad 1), gemäß welcher in der Rede von korrelativen Dingen Eines für das Andre, z. B. ein Teil für das Ganze (pot. 3. 9 ad 1), die Ursache für die Wirkung, ein nomen proprium für das nomen appellativum gesetzt wird oder das Umgekehrte geschieht und dasjenige, für welches das andre gesetzt ist, mitverstanden wird.




synesis



hausbackener Verstand, d. i. die Fähigkeit, über praktische Einzelfälle nach den gewöhnlichen Regeln des Lebens richtig zu urteilen, gleichbedeutend mit eusynesia (←): virtuti, quae est bene praeceptiva, scilicet prudentiae tanquam principaliori adiunguntur tanquam secundariae eubulia (←), quae est bene consiliativa, et synesis et gnome (←), quae sunt partes iudicativae, th. I. II. 57. 6 c; vgl. 6 eth. 9 d; synesis est iudicativa de agendis secundum communem legem, th. I. II. 57. 6 ad 3; synesis, quae est iudicium eorum, quae secundum leges communes fiunt, ib. II. II. 48. 1 c; synesis importat (bedeutet) iudicium rectum, non quidem circa speculabilia (←), sed circa particularia operabilia (←), ib. 51. 3 c; oportet de huiusmodi iudicare secundum aliqua altiora principia, quam sint regulae communes, secundum quas iudicat synesis, ib. 4 c; nomen synesis, secundum quam dicuntur aliqui eusyneti quasi bene iudicantes vel bene sensati (← sub b), venit ex ea voce συνιέναι, quae dicitur circa hoc, quod est discere; multotiens enim discere nominamus συνιέναι. Est ergo sensus, quod συνιέναι in Graeco significat aliquem usum alicuius intellectualis habitus, qui quidem usus non solum est discere, sed etiam iudicare, synesis autem dicitur a συνιέναι ratione illius usus, qui est iudicare, non ratione illius usus, qui est discere, 6 eth. 9 e.




synonymus, a, um



a) gleichnamig und -artig zugleich, gleichartig, das συνώνυμος des Aristoteles, gleichbedeutend mit univocus (← sub b): quorum quaelibet pars est synonyma toti id est conveniens cum toto in nomine et ratione, 1 gener. 1 f; synonyma sunt, quae significant idem secundum rationem eandem, pot. 9. 7 ad 13.

b) gleichbedeutend, sinnverwandt: sicut est in synonymis, in quibus est diversa vox, sed idem significatum omnino, quodl. 4. 9. 17 c.




syntagmaticus, a, um



wohlgeordnet, geordnet zusammengestellt, im Zusammenhang mit etwas stehend.




synteresis



Bewachung oder Bewahrung der obersten Prinzipien oder Vorschriften des Sittengesetzes, Habitus zur Erkenntnis dieser Prinzipien oder Vorschriften (vgl. scintilla): synteresis dicitur lex intellectus nostri, inquantum est habitus continens praecepta legis naturalis, quae sunt prima operum humanorum, th. I. II. 94. 1 ad 2; vgl. ib. I. 79. 12 c & 13 ad 3; in ipsa (sc. anima) est quidam habitus naturalis primorum principiorum operabilium, quae sunt naturalia principia iuris naturalis, qui quidem habitus ad synteresim pertinet, verit. 16. 1 c; vgl. 2 sent. 7. 1. 2 ad 3; 24. 2. 3 c; synteresis dicitur instigare ad bonum et murmurare de malo, inquantum per prima principia procedimus ad inveniendum et iudicamus inventa, th. I. 79. 12 c; vgl. verit. 16. 1 ad 12 & 2 c.


R Inhaltsverzeichnis T




© 2006 Fundación Tomás de Aquino
Alle Rechte vorbehalten