Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
E
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




D Inhaltsverzeichnis F



E



ecclesia



a) allgemeine Kirche, d. i. die Gemeinschaft aller Christgläubigen: ecclesia est congregatio hominum fidelium, th. I. 117. 2 ob. 1; vgl. cg. IV. 78; ecclesia autem dupliciter potest accipi, primo modo pro tota congregatione fidelium, secundo pro ipsis praelatis, 2 Cant. 1; nomen ecclesiae dupliciter accipitur; quandoque enim nominat tantummodo corpus, quod Christo coniungitur sicut capiti, . . . alio modo accipitur ecclesia, secundum quod nominat caput et membra coniuncta, 4 sent. 49. 4. 3 ad 4.

b) Einzelkirche, Kirchengemeinde: bona ecclesiarum usibus pauperum deservire debent, th. II. II. 185. 7 ad 4; in monasterio remanere et ecclesiam dimittere, ib. 189. 3 ad 1; sicut episcopi suarum ecclesiarum, ib. III. 8. 6 c.




educere



herausführen, herausziehen: movere enim nihil aliud est, quam educere aliquid de potentia (Möglichkeit) in actum (Wirklichkeit), th. I. 2. 3 c; potentia non educit se in actum, sed oportet, quod educatur in actum per aliquid, quod sit in actu, cg. I. 16; vgl. th. I. 65. 4 c; 2 sent. 18. 1. 2 c.




effective



nach Weise oder im Sinne der hervorbringenden Ursache, des Bewirkens: Deitas dicitur esse omnium effective, th. I. 3. 8 ad 1; vivificare effective simpliciter perfectionis est, ib. 51. 1 ad 3; causa diminutionis eius sit peccatum vel effective vel meritorie (←), ib. II. II. 24. 10 c; vgl. ib. 110. 1 c; 123. 12 c; III. 50. 2 ad 3; 89. 6 c.




effectivus, a, um



hervorbringend, bewirkend: inquantum est illius sanitatis effectiva, th. I. 16. 6 c; vgl. ib. III. 60. 1 c; quae sunt effectiva in hoc sacramento, ib. III. 76. 1 c; sua autem voluntas est effectiva rerum, cg. III. 95; omne effectivum est propter aliud eligendum, pot. 1. 1 ob. 13; vgl. nom. 5. 3.




effectus



Hervorgebrachtes, Verursachtes, Bewirktes, Wirkung, der Gegensatz zu causa (← sub a) und principium (←) .




efficax



wirksam.




efficiens



hervorbringend, bewirkend.




efficienter



nach Weise oder im Sinne des Hervorbringens, des Bewirkens.




efficientia



Hervorbringung, Bewirkung: efficientia, a qua sumitur nomen officii, importat (schließt ein) actionem tendentem in aliud, th. II. II. 183. 3 ad 2; passio Christi operata est nostram salutem per modum meriti, non per modum efficientiae, ib. III. 48. 6 ob. 3; efficientia utrobique est ex parte ipsius Dei, 1 sent. 17. 2. 2 ad 4.




effigiatus, a, um



abgebildet, gestaltet.




electio



a) Auswahl, Wahl (vgl. eligere), der Gegensatz zu voluntas (← sub d): electio importat (bedeutet) segregationem quandam, 1 sent. 41. 1. 1 c; electio nihil aliud est, quam duobus propositis alterum alteri praeoptare, 2 sent. 24. 1. 2 ob. 4; electio substantialiter (ihrer Wesenheit nach) non est actus rationis, sed voluntatis; perficitur enim electio in motu quodam animae ad bonum, quod eligitur, unde manifeste actus est appetitivae potentiae, th. I. II. 13. 1 c; vgl. ib. I. 83. 3 c; electio non est actus voluntatis absolute, sed in ordine ad intellectum ordinantem, 1 sent. 41. 1. 2 ad 1; electio consequitur sententiam vel iudicium, quod est sicut conclusio syllogismi operativi, unde illud cadit sub electione, quod se habet ut conclusio in syllogismo operabilium, ib. I. II. 13. 3 c; vgl. ib. I. 60. 2 ob. 1; 63. 3 ob. 3; videtur, quod electio consilium consequens semper ex necessitate proveniat, 1 perih. 14 f; electio autem non est de fine, sed de his, quae sunt ad finem, th. I. 82. 1 ad 3; voluntas (Wollen) eius, quod est ad finem, dicitur electio, ib. I. II. 12. 4 ob. 3; electio est eorum, quae sunt ad finem, praesupposito fine, ib. II. II. 11. 1 c; electio enim est eorum, quae sunt ad finem, non autem ultimi finis, cg. IV. 95; electio . . . non est finis ultimi, qui unicuique naturaliter est determinatus, sed tantum eorum, quae sunt ad finem, ad quem per plura media devenire potest, licet quaedam sint convenientiora, quae eliguntur, 1 sent. 41. 1. 1 c; quia in electione fit divisio unius ab altero, electio prohaeresis dicitur, 4 sent. 13. 2. 1 c; vgl. 9 met. 4 e; electio nihil aliud est, quam desiderium eorum, quae sunt in nostra potestate, ex consilio proveniens (ἡ προαίρεσις ἃν έἴη βουλευτικὴ ὄρεξις τῶν ἐφ᾽ ἡμῖν, Aristoteles: Eth. Nic. III. 5, 1113. a. 10-11), 3 eth. 9 d; vgl. ib. 5 a ­ 6 h; verit. 22. 15 a & c.

b) göttliche Auserwählung (= electio divina; vgl. sub a): praedestinatio secundum rationem (ihrem Begriffe nach) praesupponit electionem et electio dilectionem . . . Electio autem, inquantum hoc bonum aliquibus prae aliis vult, th. I. 23. 4 c; vgl. ib. 3 c; ad ea, quae ex sola Dei voluntate dependent, sicut praedestinatio, electio, iustificatio et alia huiusmodi, cg. III. 59; vgl. ib. 163; 1 sent. 41. 1. 1 c & 2 c & ad 1.




electivus, a, um



auswählend, wählend.




eleemosyna



Almosen: eleemosyna est opus (Tätigkeit), quo datur aliquid indigenti ex compassione propter Deum, th. II. II. 32. 1 c; eleemosyna nomen Graecum est et dicitur ab ἔλεος, quod est miseratio seu misericordia, quae alienam miseriam suam facit, 4 sent. 15. 2. 1. 1 c; eleemosynae nomen aliquando significat ipsam rem datam, et sic non diffinitur hic, aliquando ipsam dationem, et sic accipitur praedicta diffinitio, ib. ad 2.




elementalis, e



aus einem Elemente bestehend, zu einem solchen gehörend (vgl. elementum sub a), synonym mit elementaris (←) .




elementare



aus den Elementen der Natur etwas bilden (vgl. elementum sub a): est aliquod elementum vel elementatum, th. I. 71. 1 ad 1; ut patet in elementis et elementatis, cg. II. 30; vgl. ib. III. 20; elementa non sunt extra genus elementatorum, 4 phys. 2 c.




elementaris, e



aus einem Elemente bestehend, zu einem solchen gehörend (vgl. elementum sub a), synonym mit elementalis (←) .




elementum



a) Element im eigentlichen Sinne des Wortes, d. i. Urbestandteil, Anfangsgrund, das aristotelische στοιχεῖον (Aristoteles: Metaph. IV. 3, 1014. a. 26), der Gegensatz zu elementatum (→ elementare): primo ostendit, quomodo elementum proprie dicatur, 5 met. 4 a; quattuor sunt de ratione elementi. Quorum primum est, ut sit causa sicut ex quo, per quod patet, quod elementum ponitur in genere causae materialis. Secundum est, quod sit principium, ex quo aliquid fit primo; cuprum enim est, ex quo fit statua, non tamen est elementum, quia habet aliquam aliam materiam, ex qua fit. Tertium est, quod sit inexistens sive intrinsecum, per quod differt elementum ab omni eo, ex quo fit aliquid sicut ex transeunte, sive sit privatio aut contrarium, sive materia contrarietati et privationi subiecta, quae est materia transiens. Ut cum dicimus, quod homo musicus fit ex homine non musico vel musicum ex non musico. Elementa enim oportet manere in his, quorum sunt elementa. Quartum est, quod habeat aliquam speciem, quae non dividatur in alias species, per quod differt elementum a materia prima, quae nullam speciem habet, et etiam ab omnibus materiis, quae in diversas species resolvi possunt, sicut sanguis et huiusmodi. Propter hoc dicit, quod elementum est ex quo aliquid componitur quantum ad primum; primo quantum ad secundum; inexistente quantum ad tertium; indivisibile specie in aliam speciem quantum ad quartum, ib.; vgl. 1 phys. 1 a & 2 b; 1 cael. pr. & 18 f; 3 cael. 4 a & 8 d & e; 1 gener. pr.; 2 gener. 3 a; 1 meteor. 1 c; 12 met. 2 a; th. I. 85. 8 ob. 1; nom. 8. 2; in quibusdam sacramentis non est elementum, sed elementatum, sicut in extrema unctione est oleum, 4 sent. 1. 1. 1. 5 ob. 2; elementa enim dicuntur illa, quae primo traduntur in grammatica, Hebr. 5. 2.

b) Element im weitern Sinne, d. i. Bestandteil eines Dinges im Sinne seiner Materie: elementum accipitur communiter pro quolibet corporali visibili . . . et utimur tali modo loquendi propter verbum Augustini, qui dicit . . . accedit verbum ad elementum et fit sacramentum, 4 sent. 1. 1. 1. 5 ad 2; vgl. th. III. 60. 4 a; 66. 1 ob. 3.

c) Element im uneigentlichen Sinne, d. i. Grundursache, Prinzip: Ostendit, quomodo elementum dicatur transumptive, 5 met. 4 b; transtulerunt quidam hoc nomen elementum ad significandum aliquid, quod est unum et parvum et ad multum utile. Ex hoc enim, quod elementum est indivisibile in diversas species, acceperunt, quod sit unum, ex eo vero, quod est primum, quod sit simplex, ex eo vero, quod ex elementis alia componuntur, acceperunt, quod sit utile ad multa. Unde hanc rationem (Begriff) elementi constituerunt, ut elementum dicerent omne illud, quod est parvum in quantitate et simplex, quasi ex aliis non compositum, et indivisibile in diversa. Hac autem ratione elementi constituta, per transumptionem contingebat eis, ut duos modos elementorum adinvenirent, quorum primus est, ut ea, quae sunt maxime universalia, dicerent elementa. Universale enim est unum secundum rationem, et est simplex, quia eius definitio non componitur ex diversis, et est in multis et sic est ad multum utile, sive sit in omnibus, sicut unum et ens, sive in pluribus, sicut alia genera. Per eandem vero rationem contingebat eis secundo, quod punctum et unitatem dicerent esse principia vel elementa, quia utrumque eorum est unum simplex et ad multa utile, ib.; ponit autem hic large elementa loco principiorum, nam elementum proprie non est nisi causa intrinseca, 12 met. 2 a; determinat in universali et in particulari causas et elementa, per quae salvantur, 5 pol. 7 a; vgl. ib. b-nn.




elenchice



nach Weise oder im Sinne einer Widerlegung (→ elenchus sub a): sed solum elenchice id est contradicendo disputative (←) negantibus ea, 3 met. 5 d; in Graeco habetur elenchice, quod melius transfertur redarguitive, 4 met. 6 f.




elenchus



a) Widerlegung, Widerlegungsbeweis: elenchus est syllogismus ad contradicendum, 4 met. 6 f; est autem elenchus syllogismus contradictionis, fall. 1.

b) Schrift des Aristoteles über den Widerlegungsbeweis: facit mentionem in I. Elenchorum, 1 perih. 9 c; de qua agit Aristoteles in Libro Elenchorum, 1 anal. 1 a.




elicere



hervorlocken, mit Bezug auf die Tätigkeit eines Vermögens, das Gegenteil von imperare (← sub a): hoc enim interest inter elicere actum et imperare, quod habitus vel potentia elicit illum actum, quem producit circa obiectum nullo mediante, sed imperat actum, qui producitur mediante potentia vel habitu inferiori circa obiectum illius potentiae, 3 sent. 27. 2. 4 ad 3.




elicitive



nach Weise oder im Sinne des Hervorlockens, in Beziehung auf die Tätigkeit eines Vermögens das Gegenteil von imperative (←): qui est proprie unius virtutis elicitive, th. II. II. 32. 1 ad 2; ad eubuliam elicitive, ib. 51. 2 ad 1; actus aliquis elicitive ab illo habitu procedit, ad cuius finem immediate ordinatur, 4 sent. 15. 1. 1. 2 ad 1.




eligere



auswählen, wählen, küren (vgl. electio sub a): possumus unum accipere alio recusato, quod est eligere, th. I. 83. 3 c; eligere, quod est actus liberi arbitrii, 2 sent. 24. 1. 3 c; eligere est actus voluntatis, secundum quod ratio proponit ei (sc. voluntati) bonum ut utilius ad finem, verit. 22. 15 c; vgl. cg. III. 85.




emanatio



Ausströmung, Ausfließung, Ausfluss: emanatio quendam motum nominat, th. I. 77. 6 ob. 3; vgl. ib. ad 3; emanationem totius entis a causa universali, quae est Deus, . . . designamus nomine creationis, ib. 45. 1 c; vgl. ib. 2 ad 1; 44. 2 ad 1; cg. IV. 1 & 11; Vercell. 4; emanatio creaturarum a Deo est sicut exitus artificiatorum ab artifice, 2 sent. 18. 1. 2 c.




eminenter



in hervorragender Weise, mit Auszeichnung.




eminentia



Hervorragung, Auszeichnung.




ens



seiend, Seiendes, wie in der ontologischen, so auch in der logischen Bedeutung dieser Wörter (vgl. esse), der Gegensatz zu nihil und non ens (←): ens dupliciter dicitur. Uno modo, secundum quod significat entitatem (←) rei, prout dividitur per decem praedicamenta (← sub b), et sic convertitur (← sub a) cum re; . . . Alio modo dicitur ens, quod significat veritatem propositionis, quae in compositione consistit, cuius nota est hoc verbum est, et hoc est ens, quo respondetur ad quaestionem an est (→ an), et sic caecitatem dicimus esse in oculo vel quamcumque aliam privationem, th. I. 48. 2 ad 2; vgl. cg. III. 7 & 9; 2 sent. 34. 1. 1 c; 37. 1. 2 ad 3; 5 phys. 2 f; 2 anim. 1 b; 6 met. 2 a; ente 1 a; illud tamen verissime et primo dicitur ens, cuius esse est ipsum quod est, quia eius esse non est receptum, sed per se subsistens, 2 sent. 37. 1. 2 c; ens nihil est aliud, quam quod est, 1 perih. 5 g; vgl. 1 phys. 3 a & 6 a; prima (divisio) est, quod ens dividitur per potentiam et actum (↓) . . . Secunda divisio est, prout ens dividitur secundum decem genera (↓), 3 phys. 1 c; vgl. ib. 2 a & 5 i; 1 phys. 15 a; 5 met. 9 c; 7 met. 1 a.




entelechia



Vollendung, Wirklichkeit, substanzielle Form, die ἐντελέχεια des Aristoteles: est enim anima entelechia corporis organici physici, potentia vitam habentis, cg. IV. 44; forma autem est entelechia id est actus (← sub a), 2 anim. 1 b.




enthymema



abgestumpfter Schluss, so genannt, weil eine seiner Prämissen ἐν θυμῷ d. i. im Sinne geblieben, in Worten nicht ausgedrückt worden ist: enthymema est quidam syllogismus detruncatus, 1 anal. 1 d; in quibus (sc. rhetoricis) persuasio fit per enthymema aut per exemplum, ib.




entitas



Seinscharakter, d. i. diejenige Beziehung, nach welcher von einem Dinge ausgesagt werden kann, dass es da ist oder existiert (vgl. ens und esse): cui unumquodque assimilatur secundum suam entitatem, th. I. 16. 6 c; secundum quod significat entitatem rei, ib. 48. 2 ad 2; quantum ad id, quod habet entitatis, ib. 49. 2 ad 2; vgl. pot. 3. 6 ad 20.




enuntiabilis, e



verkündbar, in Worten aussprechbar.




enuntiatio



a) Aussprechung, Kundmachung: ipsa autem enuntiatio culpae peccatum est, th. II. II. 76. 4 c.

b) Ausspruch, Urteil, Satz, synonym mit enuntiabile (←): in operibus rationis est considerare ipsum actum rationis, qui est intelligere et ratiocinari, et aliquid per huiusmodi actum constitutum, quod quidem in speculativa ratione . . . secundo (est) enuntiatio, th. I. II. 90. 1 ad 2; enuntiatio est oratio, in qua verum vel falsum est (ἔστι δὲ λόγος . . . ἀποφαντικὸς δὲ οὐ πᾶς, ἀλλ᾽ ἐν ᾧ τὸ ἀληθεύειν ἢ ψεύδεσθαι ὑπάρχει, Aristoteles: De interpr. 4, 16. b. 33-17. a. 3.), 1 perih. 7 a; enuntiationes, quae sunt signa compositionis et divisionis in intellectu, th. I. 58. 4 ob. 3; vgl. ib. 85. 2 ad 3; cg. I. 36 & 59; enuntiatio dupliciter formatur, uno quidem modo ex nomine et verbo, absque aliquo apposito, ut cum dicitur homo est, alio modo, quando aliquid tertium adiacet, ut cum dicitur homo est albus, 2 anal. 1 b; vgl. 2 perih. 2 a; enuntiatio potest dupliciter considerari, vel ut res quaedam, . . . vel ut signum talis rei, 1 sent. 19. 5. 3 ad 5.




epiikia



Geziemung, Billigkeit, d. i. die Tugend, dasjenige zu tun, was recht und billig ist (vgl. epiikes sub a), gleichbedeutend mit aequitas (←): epiikia videtur esse idem cum ea, quae dicitur eugnomosyne (←), th. II. II. 80. 1 ad 5; in his et similibus casibus malum est sequi legem positam, bonum autem est, praetermissis verbis legis sequi id, quod poscit iustitiae ratio et communis utilitas, et ad hoc ordinatur epiikia, quae apud nos dicitur aequitas, ib. 120. 1 c; vgl. ib. 2 c; epiikia, per quam homo praetermissa lege legislatoris intentionem sequitur, 3 sent. 37. 1. 4 c; vgl. ib. 33. 3. 4. 5 ob. 1 & c; ipse habitus, qui dicitur epiikia, est quaedam species iustitiae et non est alius habitus a iustitia legali, 5 eth. 16 k; vgl. ib. a.




epiikes



a) geziemend, recht und billig, gleichbedeutend mit aequus (← sub c): dicitur autem in Graeco epiikes quasi id, quod est conveniens vel decens, ab ἐπί, quod est supra, et εἰκώς, quod est oboediens, quia videlicet per epiikiam aliquis excellentiori modo oboedit, dum observat intentionem legislatoris, ubi dissonant verba legis, 5 eth. 16 a; vgl. ib. b-h.

b) geziemend handelnd, was recht und billig ist tuend: quis homo sit epiikes, ille scilicet, qui eligit et operatur, quae dicta sunt, 5 eth. 16 i.




epireasmus



Missgunst: epireasmus, id est impedimentum voluntatis implendae (ἔστι γὰρ ὁ ἐπηρεασμὸς ἐμποδισμὸς ταῖς βουλήσεσιν μὴ ἵνα τι αὐτῷ ἀλλ᾽ ἵνα μὴ ἐκείνῳ, Aristoteles: Rhet. II. 2, 1378. b. 18-20), th. I. II. 47. 2 c.




eremiticus, a, um



einsiedlerisch.




error



Irrtum: ignorantia autem secundum dispositionem (→ ignorantia sub a) est, quando aliquis habet quidem aliquam dispositionem in cognoscendo, sed corruptam, dum scilicet existimat aliquid circa rem, sed falso, dum vel existimat esse, quod non est, vel non esse, quod est, et haec ignorantia idem est, quod error, 1 anal. 27 a; error autem est approbare falsa pro veris, unde addit actum quendam super ignorantiam, potest enim esse ignorantia sine hoc, quod aliquis de ignotis sententiam ferat, et tunc ignorans est et non errans, sed quando iam falsam sententiam fert de his, quae nescit, tunc proprie dicitur errare, mal. 3. 7 c.




esse



sein, im ontologischen, wie auch im logischen Sinne des Wortes (vgl. ens), der Gegensatz sowohl zu non esse, als zu fieri (←): esse dupliciter dicitur, uno modo significat actum essendi (die Wirklichkeit des Seins oder das Dasein; vgl. unten esse actuale); alio modo significat compositionem propositionis (die Kopula eines Satzes), quam anima adinvenit coniungens praedicatum subiecto, th. I. 3. 4 ad 2; esse dicitur dupliciter. Uno modo dicitur esse ipsa quidditas vel natura rei, sicut dicitur, quod definitio est oratio significans quid est esse, definitio enim quidditatem rei significat. Alio modo dicitur esse ipse actus essentiae, sicut vivere, quod est esse viventibus (das dem Lebewesen eigentümliche Sein), est animae actus, non actus secundus, qui est operatio, sed actus primus. Tertio modo dicitur esse quod significat veritatem compositionis in propositionibus; secundum quod est dicitur copula, 1 sent. 33. 1. 1 ad 1; esse dupliciter dicitur, . . . Uno modo, secundum quod est copula verbalis significans compositionem cuiuslibet enuntiationis, quam anima facit, unde hoc esse non est aliquid in rerum natura, sed tantum in actu animae componentis et dividentis, et sic esse attribuitur omni ei, de quo potest propositio formari, sive sit ens, sive privatio entis, dicimus enim caecitatem esse. Alio modo esse dicitur actus (Wirklichkeit) entis, inquantum est ens, id est quo denominatur aliquid ens actu in rerum natura, et sic esse non attribuitur, nisi rebus ipsis, quae in decem generibus (← sub b) continentur, unde ens a tali esse dictum per decem genera dividitur, quodl. 9. 2. 3 c; vgl. cg. I. 12; pot. 7. 2 ad 1; hoc verbum est consignificat compositionem, quia non eam principaliter significat, sed ex consequenti. Significat enim primo illud, quod cadit in intellectu per modum actualitatis absolute; nam est simpliciter dictum significat in actu esse; et ideo significat per modum verbi. Quia vero actualitas, quam principaliter significat hoc verbum est, est communiter actualitas omnis formae, vel actus substantialis vel accidentalis, inde est, quod, cum volumus significare quamcumque formam vel actum actualiter inesse alicui subiecto, significamus illud per hoc verbum est, vel simpliciter vel secundum quid, simpliciter quidem secundum praesens tempus, secundum quid autem secundum alia tempora. Et ideo ex consequenti hoc verbum est significat compositionem, 1 perih. 5 g; vgl. ib. 3 d. Speziell über das esse im Sinne der Logik heißt es: hoc verbum est quandoque in enuntiatione praedicatur secundum se, ut cum dicitur Socrates est, per quod nihil aliud intendimus significare, quam quod Socrates sit in rerum natura. Quandoque vero non praedicatur per se, quasi principale praedicatum, sed quasi coniunctum principali praedicato ad connectendum ipsum subiecto, sicut, cum dicitur Socrates est albus, non est intentio loquentis, ut asserat, Socratem esse in rerum natura, sed ut attribuat ei albedinem mediante hoc verbo est. Et ideo in talibus est praedicatur ut adiacens principali praedicato; et dicitur esse tertium, non quia sit tertium praedicatum, sed quia est tertia dictio posita in enuntiatione, quae simul cum nomine praedicato facit unum praedicatum, ut sic enuntiatio dividatur in duas partes, et non in tres, 2 perih. 2 a; vgl. ib. b.




essentia



a) Wesenheit, Wesen, d. i. dasjenige, wodurch etwas, sei es eine Substanz, sei es ein Akzidenz, das ist, was es ist, synonym mit forma (← sub b), natura (← sub e), quidditas (←), quod quid est, quod quid erat esse (→ quis sub a), species (← sub f) und substantia (← sub h): essentia significat quidditatem, ut est forma totius, 1 sent. 23. 1. 1 c; nomen igitur essentiae non sumitur ab ente secundo modo dicto, aliqua enim dicuntur hoc modo entia, quae essentiam non habent, ut patet in privationibus, sed sumitur essentia ab esse primo modo dicto, ente 1 a; vgl. ib. c; essentia vel natura comprehendit in se illa tantum, quae cadunt in definitione speciei (= Art), sicut humanitas comprehendit in se ea, quae cadunt in definitione hominis, th. I. 3. 3 c; essentia proprie est id, quod significatur per definitionem, definitio autem complectitur principia speciei, non autem principia individualia, unde in rebus compositis ex materia et forma essentia significat non solum formam, nec solum materiam, sed compositum ex materia et forma communi, prout sunt principia speciei, ib. 29. 2 ad 3; vgl. ente 2 c-g & 5 d & e & 7 a; comp. 1. 10; oportet, quod essentia significet aliquod commune omnibus naturis, per quas diversa entia in diversis generibus et speciebus collocantur, sicut humanitas est essentia hominis, et sic de aliis, ente 1 b; essentia proprie et vere est in substantiis, sed in accidentibus est quodammodo et secundum quid, ib. 2 a; vgl. 1 sent. 25. 1. 1 ad 3 & 7.

b) Wesen, d. i. dasjenige, was eine Wesenheit (→ essentia sub a) hat: essentia rei vel est res ipsa, vel se habet ad ipsam aliquo modo ut causa, cg. I. 21.; essentia dicitur, cuius actus (Wirklichkeit) est esse, 1 sent. 23. 1. 1 c; si autem sumatur unumquodque ut quod est, sic unum et idem dicetur essentia, inquantum habet esse, ib.




essentialis, e



a) wesentlich d. i. die Wesenheit betreffend, zu ihr gehörig, aus ihr herstammend, synonym mit substantialis (← sub b), der Gegensatz zu accidentalis (←): si enim naturae aliquid essentiale subtrahitur, cg. II. 15; proprietates naturales vel essentiales id est essentiam animae naturaliter consequentes, spir. 11 c; quidquid convenit alicui inquantum huiusmodi, est ei essentiale, verit. 21. 5 ob. 3.

b) wesenhaft, d. i. die Wesenheit ausmachend, der Gegensatz zu participatus (→ participare sub b) und per participationem (←) .




essentialiter



nach Weise oder im Sinne der Wesenheit, wesentlich, wesenhaft, synonym mit substantialiter (← sub b), der Gegensatz zu accidentaliter und participative (←): quae de aliis dicuntur accidentaliter, sibi conveniunt essentialiter, th. I. 6. 3 c; potest attribui alicui rei dupliciter, uno modo essentialiter, ib. I. II. 62. 1 ad 1; lex essentialiter invenitur in regulante, ib. 91. 6 c; ad vitam contemplativam potest aliquid pertinere dupliciter, uno modo essentialiter, ib. II. II. 180. 2 c; vgl. ib. 186. 2 c; cg. II. 81.




ethicus, a, um



a) gewöhnlich, häufig eintretend, andauernd: et secundum quod (mos) importat diuturnitatem quandam, dicitur febris ethica, 3 sent. 23. 1. 4. 2 c.

b) sittlich, synonym mit moralis (←): secundum autem quod importat morem secundo modo acceptum, dicitur scientia ethica, quam nos moralem dicimus, 3 sent. 23. 1. 4. 2 c.

c) Ethica, die Nikomachische Ethik des Aristoteles: in hoc libro, qui dicitur Ethicorum id est Moralium, 1 eth. 1 a.




etymologia



Wortableitung: Aliud est etymologia nominis et aliud est significatio nominis. Etymologia attenditur (ist gemeint) secundum id, a quo imponitur nomen ad significandum, nominis vero significatio attenditur secundum id, ad quod significandum nomen imponitur; quae quandoque diversa sunt, nomen enim lapidis imponitur a laesione pedis, non tamen hoc significat, alioquin ferrum, cum pedem laedat, lapis esset, th. II. II. 92. 1 ad 2; vgl. ib. 1. 6 ad 3.




eubulia



Fähigkeit oder Tugend des guten Überlegens, die εὐβουλία des Aristoteles: eubulia enim est habitus, quo bene consiliamur, th. I. II. 57. 6 ob. 1; eubulia autem importat (bedeutet) bonitatem consilii, dicitur enim ab εὐ, quod est bonum, et βουλή, quod est consilium, quasi bona consiliatio vel potius bene consiliativa (←), unde manifestum est, quod eubulia est virtus humana, ib. II. II. 51. 1 c; eubuliam, per quam homo est bene consiliativus, ib. 2 c; ad prudentiam pertinet bene consiliari imperative (←), ad eubuliam autem elicitive (←), ib. ad 1; vgl. ib. 48. 1 c; eubulia est rectitudo consilii ad finem bonum simpliciter per vias congruas et tempore convenienti, 6 eth. 8 p; vgl. ib. a-o.




eucharistia



a) Tugend der Danksagung oder der Dankbarkeit: eucharistia autem est idem, quod bona gratia, quam Tullius ponit, th. II. II. 80. 1 ad 4; vgl. ib. ob. 1 & 4.

b) Altarsakrament: eucharistia est praecipuum sacramentum, th. II. II. 83. 9 c; vgl. ib. 89. 2 c; secundum hoc etiam dicitur eucharistia id est bona gratia, quia gratia Dei vita aeterna, ut dicitur Rom. 6. 23, vel quia realiter continet Christum, qui est plena gratia, ib. III. 73. 4 c; vgl. ib. 65. 1 c; qu. 73-84.




eufortunatus, a, um



vom Zufall sehr beglückt, großes Glückskind (→ fortuna sub a), das Gegenteil von infortunatus (← sub b): si aliquis sit propinquus magno malo et liberetur ab illo, dicitur eufortunatus, 2 phys. 9 f; vgl. ib. g & 10 c; 11 met. 8 k.




eufortunium



sehr glücklicher Zufall, großes Glück (→ fortuna sub a), das Gegenteil von infortunium (←): eufortunium dicitur, quando sequitur aliquod magnum bonum, 2 phys. 9 f; dicimus esse eufortunium, cum aliquis homo invenit thesaurum, ib. 10 c; si sit magnum bonum, quod fortuito evenit, dicitur eufortunium, 11 met. 8 k.




eugnomosyne



Fähigkeit oder Tugend des guten oder richtigen Urteilens über außergewöhnliche Dinge, gleichbedeutend mit der γνώμη des Aristoteles (→ gnome): quantum vero ad ea, quae quandoque particulariter agenda occurrunt praeter communes leges, ponitur eugnomosyne quasi bona gnome (←), quae est in talibus directiva, et ideo dicit de ea, quod est voluntaria iustificatio (freiwillige Gerecht-Machung oder außergesetzliches Rechttun; vgl. iustificatio sub a), quia scilicet ex proprio arbitrio id, quod iustum est, homo secundum eam servat, non secundum legem scriptam, th. II. II. 80. 1 ad 4. vgl. epiikia.




eusebia



Tugend der Gottesfurcht, synonym mit latria (← sub b), religio (← sub a) und theosebia: eusebia vero dicitur quasi bonus cultus, unde est idem, quod religio (← sub a), th. II. II. 80. 1 ad 4; quia tamen specialis honor debetur Deo tanquam primo omnium principio, etiam specialis ratio cultus ei debetur, quae Graeco nomine vocatur eusebia vel theosebia, ib. 81. 1 ad 4; vgl. 3 sent. 9. 1. 1. 1 c.




eustochia



Fähigkeit oder Tugend des guten Treffens oder Erratens in praktischen Dingen (vgl. ars coniecturalis unter ars sub b), die εὐστοχία des Aristoteles: eustochia est bene coniecturativa de quibuscumque, th. II. II. 49. 4 c; eustochia, cuius laus est in veloci consideratione eius, quod oportet, ib. ad 2; vel etiam eustochia id est bona coniecturatio, 6 eth. 8 a.




eusynesia



gleichbedeutend mit synesis (←): pro eodem accipitur synesis et eusynesia id est bonus sensus (← sub d), 6 eth. 9 d.




eutrapelia



Fähigkeit oder Tugend des guten oder angenehmen Neckens oder des Spaß-Machens, die εὐτραπελία des Aristoteles: eutrapelia (est virtus) circa delectationes ludi, th. I. II. 60. 5 ob. 4; vgl. ib. a & c; eutrapeliae, ad quam pertinet bene conviciari, ib. II. II. 72. 2 ob. 1; ad eutrapeliam pertinet dicere aliquod leve convicium non ad dehonorationem vel ad contristationem eius, in quem dicitur, sed magis causa delectationis et ioci, ib. 2 ad 1; Philosophus ponit virtutem eutrapeliae circa ludos, quam nos possumus dicere iucunditatem, ib. 168. 2 a; circa ludos potest esse aliqua virtus, quam Philosophus eutrapeliam nominat, ib. c; eutrapelia vero, quae est circa delectationes, quae sunt in ludis, virt. 1. 12 ad 26; vgl. 4 sent. 16. 4. 2. 1 c; 2 eth. 9 g; 4 eth. 16 a-m; 8 eth. 6 l.




eutrapelus, a, um



gut oder angenehm neckend, muntere oder erheiternde Späße machend, der Ausdruck εὐτράπελος des Aristoteles: dicitur aliquis eutrapelus a bona conversione, quia scilicet bene convertit aliqua dicta vel facta in solatium, th. II. II. 168. 2 c; illi, qui moderate se habent in ludis, vocantur eutrapeli, quasi bene vertentes, quia scilicet ea, quae dicuntur ac fiunt convenienter, in risum convertunt, 4 eth. 16 d; vgl. ib. e-g; eutrapelus id est virtuose se habens circa ludos, 8 eth. 3 b; vgl. ib. 6 l.




evangelicus, a, um



evangelisch, d. i. im Evangelium enthalten, sich auf dasselbe beziehend.




evidentia



a) Augenscheinlichkeit, Offenkundigkeit, offenbare Richtigkeit: propter evidentiam signorum, th. II. II. 1. 4 ad 2; vgl. ib. 5. 2 ad 1.

b) Einsicht in die Richtigkeit, klare Erkenntnis: ad huius evidentiam considerandum est, th. I. 14. 6 c; vgl. ib. 17. 4 c; ad evidentiam autem praemissae dubitationis considerandum est, cg. III. 109.




ex



aus, heraus aus, von her, vonseiten, von wegen, durch, zufolge, gemäß: haec enim praepositio ex importat (bedeutet) habitudinem (← sub a) quandoque quidem causae materialis, . . . aliquando vero habitudinem causae efficientis, th. I. 39. 8 c; vgl. ib. 45. 1 ob. 3; haec praepositio ex potest designare habitudinem causae finalis, efficientis et formalis, virt. 2. 7 ad 17; vgl. 1 sent. 5. 2. 1 c & 25 exp.; donum non dicitur ex eo, quod actu datur, th. I. 38. 1 ad 4; actio habet speciem ex obiecto, ib. I. II. 18. 2 c; quod se habet ex additione ad alterum, ib. 107. 4 ob. 3; certitudo potest considerari dupliciter, uno modo ex causa certitudinis, alio modo ex parte subiecti, ib. II. II. 4. 8 c; abstinentia ex suo nomine importat subtractionem ciborum, ib. 146. 1 c; prima sumenda est ex condicione humanae naturae, ib. III. 61. 1 c.




excellentia



a) Hervorragen, Vorrang, Vorzug: Deus est supra omnia per excellentiam suae naturae, th. I. 8. 1 ad 1; dum non habet illam excellentiam, quae invenitur in Deo, ib. 12. 4 ad 2; vgl. ib. 13 ob. 1; 91. 3 ad 1; 94. 2 ad 2; II. II. 132. 4 c; cg. I. 102; II. 22; IV. 89; pot. 4. 1 ad 18.

b) Vortrefflichkeit, Herrlichkeit: libellum ab Excellentia vestra mihi exhibitum, Graec. 1 pr.

c) Überschuss, Übermaß, der Gegensatz zu defectus (← sub b): excellentia sensibilium corrumpit sensum, th. I. 75. 3 ad 2; vgl. ib. 88. 1 ob. 3; nisi propter excellentiam obiecti, cg. II. 55; vgl. ib. 62 & 90; reducuntur ad excellentiam et defectum, 1 phys. 8 a; vgl. ib. 11 l; 5 phys. 3 b.




exceptive



im Sinne des Ausnehmens.




excipere



ausnehmen.




exclusivus, a, um



ausschließend.




excommunicatio



Ausschließung aus einer Gemeinschaft, insbesondere aus der Gemeinschaft der Kirche, Kirchenbann; est excommunicatio, per quam a sacris arcetur, th. II. II. 99. 4 c; vgl. 4 sent. 18. 2. 1-5.




executio



Ausführung.




executivus, a, um



ausführend, synonym mit exequens (←) .




exemplar



a) Abbild, Abschrift: ut patet ex exemplaribus Graecis et translatione Boethii, cg. II. 61; quae tamen in exemplaribus Graecis dicuntur non haberi et Commentator (← sub b) etiam dicit, quod in quibusdam exemplaribus Arabicis non habentur, 5 phys. 10 i.

b) Vorbild, synonym mit forma (← sub b), idea (←), imago (← sub a) und species (← sub e): illae igitur solae rationes intellectuales in Deo exemplaria dici possunt, ad quarum imitationem vult res in esse producere, nom. 5. 3; exemplar enim est, secundum quod fit aliud, ut sic exemplar imitetur, ib.; exemplar, si proprie accipiatur, importat causalitatem respectu exemplatorum, quia exemplar est, ad cuius imitationem fit aliud, verit. 8. 8 ad 1; vgl. quodl. 8. 1. 2 c; ut sit exemplar eius, cuius dicitur forma, th. I. 15. 1 c; exemplata oportet conformari exemplari, ib. 18. 4 ad 2; exemplar est idem, quod idea, ib. 44. 3 a; vgl. ib. c; III. 56. 1 ad 3; cg. I. 54 & 69; II. 73; III. 19 & 54; IV. 11; 2 phys. 5 b; 1 cael. 19 f & g; 5 met. 2 a.




exemplare



a) abbilden, nachbilden: exemplata oportet conformari exemplari secundum rationem formae, non autem secundum modum essendi, th. I. 18. 4 ad 2; exemplatum enim habet similitudinem exemplaris, ib. 44. 3 ob. 1; in infinitum excedit exemplar hoc tale (ein derartiges) exemplatum, ib. 93. 1 c; exemplatum non oportet quod excedat exemplar, ib. II. II. 186. 4 ob. 2; vgl. cg. I. 69; III. 99; pot. 3. 16 ad 10; 1 cael. 19 g.

b) vorbilden: hierarchia ecclesiastica exemplatur a caelesti, th. I. 108. 4 ob. 3; iustitia humana exemplatur a iustitia divina, 4 sent. 45. 2. 4. 1 a; omnia, quae sunt in rebus creatis, exemplantur a Deo, pot. 7. 4 ob. 5; exemplata non semper repraesentant perfecte exemplar, ib. ad 5; vgl. verit. 1. 4 ad 2 & 6.




exemplaris, e



a) vorbildlich, synonym mit idealis (←) .

b) beispielsartig.




exemplaritas



Vorbildlichkeit: exemplaritas tamen eius se extendit, th. III. 56. 1 ad 3; secundum rationem (Beziehung) exemplaritatis mors Christi, ib. ad 4; vgl. ib. 2 c & ad 4; virt. 2. 3 ad 3; quodl. 8. 1. 2 c.




exemplariter



a) vorbildlicherweise, im Sinne der vorbildlichen Ursache: Deitas dicitur esse omnium effective (←) et exemplariter, th. I. 3. 8 ad 1; prout est exemplariter in Deo, ib. I. II. 61. 5 c; non quidem exemplariter aut essentialiter, sed magis effective, ib. II. II. 23. 8 ad 1; est ab ea exemplariter deductum, cg. I. 66; vgl. 1 sent. 3. 1. 3 c.

b) beispielsweise: ideo hic quasi exemplariter exposuit, 2 anim. 1 c.




exemplum



a) Vorbild, das παράδειγμα des Aristoteles (Phys. II. 3, 194. b. 26): exemplato, quod proprie dicitur exemplum, Hebr. 8. 1; duo posuit pertinentia ad quidditatem rei, scilicet speciem et exemplum, 2 phys. 5 b; propter hoc posuit exemplum vel paradigma, ib.

b) Beispiel: introducuntur tum in exemplum vitae, th. I. 1. 2 ad 2; vgl. ib. 14. 6 c; I. II. 19. 10 c; cg. II. 73; III. 9; 1 gener. 8 b.

c) Analogieschluss, ebenfalls das παράδειγμα des Aristoteles (Anal. prior. II. 24, 68. b. 38): aut per exemplum, non autem per syllogismum vel inductionem completam, 1 anal. 1 d; vel per inductiones vel exemplum, 2 gener. 7 e.




exequens



ausführend, synonym mit executivus (←) .




exercitivus, a, um



übend, ausübend.




exigitivus, a, um



fordernd, erforderlich.




existentia



das Dasein, d. i. das Sein außerhalb des Denkens der Vernunft (vgl. existere), synonym mit subsistentia (← sub a): de existentia eius in rebus, th. I. 7 pr.; vgl. ib. 8 pr. t; quorum non habent existentiam, ib. 17. 1 ad 2.




existere



da sein, d. i. außerhalb des Denkens der Vernunft sein, das aristotelische ἔξω εἶναι (Metaph. XII. 8, 1065. a. 24), synonym mit esse reale (→ esse) und subsistere (← sub b), der Gegensatz zu esse in anima sive esse intentionale (→ esse): qui erant indocti existentium, id est circa entia naturalia et sensibilia, 1 gener. 3 h; Deus non sic dicitur non existens, quasi nullo modo sit existens, sed quia est supra omne existens, inquantum est suum esse, th. I. 12. 1 ad 3; ut per non existentia intelligamus non ea simpliciter, quae penitus non sunt, sed ea, quae sunt in potentia et non in actu, ib. 5. 2 ad 2.




existimatio



Schätzung, Abschätzung, Dafürhalten, Ansicht, Meinung, synonym mit aestimatio (←): ex hac existimatione derivatum videtur, th. I. 51. 1 ad 1; scilicet qualiscumque existimatio levis, ib. 94. 4 c; per experientiam fit homini existimatio, ib. I. II. 40. 5 c; vgl. ib. II. II. 20. 2 c; 56. 1 c; scientia est quaedam species existimationis, 5 phys. 6 b.




expeditus, a, um



frei, frei gemacht, ungehindert: dicitur autem illud expeditum, quod est sine impedimento finem consequendi, 1 Cor. 6. 2.




experientia



a) Erfahren, Kennenlernen, synonym mit experimentum (← sub b): quasi experientiam quandam sumens de re, th. I. II. 15. 1 c; peccata puniuntur etiam per experientiam alicuius nocivi, cg. III. 145 t.

b) Erfahrung, ebenfalls synonym mit experimentum (← sub c): experientia autem fit ex multis memoriis, th. I. 54. 5 ob. 2; vgl. ib. ad 2; daemones per experientiam multa cognoscunt, ib. 58. 3 ob. 3; vgl. ib. ad 3; experientia a sensu oritur, ib. 64. 1 ob. 5; vgl. 1 anal. 30 b; propter experientiam virtutis naturae, th. I. 102. 3 c; experientia in operabilibus non solum causat scientiam, ib. I. II. 40. 5 ad 1; per experientiam, quam habemus circa singularia, 1 anal. 30 b; vgl. 7 phys. 6 e & g; 1 gener. 3 h.




experimentalis, e



die Erfahrung betreffend, erfahrungsmäßig.




experimentum



a) Versuch, Probe: experimento compertum est, th. I. 69. 1 ad 2; hoc experimento cognoscimus, ib. 79. 4 c; vgl. ib. 85. 7 a; tentare est proprie experimentum sumere de aliquo, experimentum autem sumitur de aliquo, ut sciatur aliquid circa ipsum, ib. 114. 2 c; experimento discere possumus, cg. IV. 53; vgl. 8 phys. 3 d.

b) Erfahren, Kennenlernen, synonym mit experientia (← sub a): per experimentum alicuius nocivi, cg. III. 145; sicut experimentum amoris illius ad nos, ib. IV. 54.

c) Erfahrung, ebenfalls synonym mit experientia (← sub b): ex multis enim memoriis (Erinnerungen) fit unum experimentum et ex multis experimentis fit unum universale, th. I. 58. 3 ob. 3; vgl. 3 sent. 14. 1. 3. 3 c; quorum memoriam et experimentum per sensum accipit, th. I. 117. 1 c; si ergo ratio humana sufficienter experimentum praebet, ib. II. II. 2. 10 ob. 1; vgl. cg. I. 6; experimentum nihil aliud esse videtur, quam accipere aliquid ex multis in memoria retentis, 2 anal. 20 l; experimentum enim est ex collatione plurium singularium in memoria receptorum, 1 met. 1 d; vgl. ib. e.




explicite
(vgl. explicitus)



nach Weise oder im Sinne der Entfaltung, der Auseinanderwickelung, das Gegenteil von implicite (←): explicite autem in aliquo continetur, quod in eo actu existit, verit. 14. 11 c.




explicitus, a, um



entfaltet, auseinander gewickelt, der Gegensatz zu implicitus (←): explicitum (proprie dicitur esse illud), in quo unumquodque ipsorum in se consideratur, verit. 14. 11 c.




expositive



nach Weise oder im Sinne der Auslegung, der Erklärung: loquitur expositive, th. I. 31. 3 ad 2.




expositivus, a, um



auslegend, erklärend: haec locutio solus Pater est Deus habet duas expositivas (sc. enuntiationes), th. I. 31. 4 a.




expresse



ausdrücklicherweise, der Gegensatz zu interpretative (←): contemnit quidem non expresse, sed interpretative, 4 sent. 9. 1. 3. 4 ad 1; vgl. ib. 38. 1. 3. 2 ad 4.




expressive



ausgedrückterweise, ausgeprägterweise: videntes per diligentiam artificum imagines hominum expressive factas, th. II. II. 94. 4 c.




expressivus, a, um



ausdrückend: quia vel est expressivum, Eph. 3. 4.




expressus, a, um



ausgedrückt, ausdrücklich, der Gegensatz zu interpretativus (←) .




extasis



Verzückung: extasim pati aliquis dicitur, cum extra se ponitur, quod quidem contingit et secundum vim apprehensivam et secundum vim appetitivam. Secundum quidem vim apprehensivam aliquis dicitur extra se poni, quando ponitur extra cognitionem sibi propriam, vel quia ad superiorem sublimatur; sicut homo, dum elevatur ad comprehendenda aliqua, quae sunt supra sensum et rationem, dicitur extasim pati, inquantum ponitur extra connaturalem apprehensionem rationis et sensus, vel quia ad inferiora deprimitur, puta (z. B.) cum aliquis in furiam vel amentiam cadit, dicitur extasim passus. Secundum appetitivam vero partem dicitur aliquis extasim pati, quando appetitus alicuius in alterum fertur, exiens quodammodo extra seipsum, th. I. II. 28. 3 c; vgl. ib. II. II. 175. 2 c; nom. 4. 10.




extensive



der Ausdehnung nach, ausdehnungsweise, der Gegensatz zu intensive (←): universum est perfectius in bonitate, quam intellectualis creatura, extensive et diffusive, th. I. 93. 2 ad 3; beatitudo crescit non intensive, sed extensive, ib. I. II. 4. 5 ad 5; vgl. 2 sent. 29. 1. 3 c.




extensivus, a, um



ausdehnend, ausgedehnt, der Gegensatz zu intensivus (←) .




exterior, us



äußerer, äußerlich, synonym mit extrinsecus (← sub b), der Gegensatz zu interior, intraneus (←) und intrinsecus (← sub b).




extrahere



herausziehen: actum extrahi de potentia materiae (→ educere) nihil aliud est, quam aliquid fieri actu, quod prius erat in potentia, th. I. 90. 2 ad 2; possumus enim actione intellectus extrahere (= abstrahere) quidditatem rei cuiuslibet habentis quidditatem (←) quae non est sua quidditas, cg. III. 41.




extraneus, a, um



äußerlich, fremd, fremdartig, synonym mit exterior (←) und extrinsecus (← sub b), der Gegensatz zu interior, intraneus (←) und intrinsecus (← sub b).




extremitas



a) äußerste Grenze, äußerstes Ende, synonym mit extremum (← sub b), finis, terminus (← sub a) und ultimum (←): in cuius extremitate versus pedes ponebantur, th. I. II. 102. 5 ad 10.

b) äußerster Begriff, d. i. einer von den zwei Begriffen, um deren Aussage es sich hauptsächlich in einem Schlusse handelt, synonym mit extremum (← sub c) und terminus (← sub d).




extremus, a, um



a) äußerster, letzter, synonym mit ultimus (←): de sacramento extremae unctionis, cg. IV. 73 t; vgl. 4 sent. 23 div.

b) äußerste Grenze, Endpunkt, Endglied, synonym mit extremitas, finis, terminus (← sub a) und ultimum (←): cum relatio requirat duo extrema, th. I. 13. 7 c; cognoscit extrema compositionis, ib. 86. 1 ob. 1; remoto medio separantur extrema, ib. III. 50. 2 ob. 2; vgl. cg. II. 17, 19, 30, 33, 38 & 98; III. 131/132; 4 sent. 44. 2. 2. 6 ad 3; 1 cael. 16 g; 2 cael. 20 e; 1 meteor. 5 g.

c) äußerster Begriff, d. i. einer von den zwei Begriffen, um deren Aussage es sich hauptsächlich in einem Schlusse handelt, synonym mit extremitas (← sub b) und terminus (← sub d): oportet in demonstratione eiusdem generis esse media (Mittelbegriffe) et extrema, 1 anal. 15 e; vgl. ib. 26 g; intellectus est quorundam terminorum sive extremorum, 6 eth. 7 n; vgl. ib. 9 i.




extrinsece



äußerlicherweise, von außen, synonym mit extrinsecus (← sub a), der Gegensatz zu intranee, intrinsece (←) und intrinsecus (← sub a): magis extrinsece, quam oporteret fieri, rem considerantes, cg. II. 37.




extrinsecus



a) äußerlicherweise, von außen, synonym mit extrinsece (←), der Gegensatz zu intranee, intrinsece (←) und intrinsecus (← sub a): vel sint extrinsecus affixae, th. I. 28 pr.

b) äußerlich, äußerer, synonym mit exterior (←), der Gegensatz zu interior, intraneus (←) und intrinsecus (← sub b): aliquid ab extrinseco denominari, th. I. 6. 4 c; Dei substantia ab alio extrinseco esset dependens, cg. II. 12; vgl. ib. 29.


D Inhaltsverzeichnis F




© 2006 Fundación Tomás de Aquino
Alle Rechte vorbehalten