Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
I
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




H Inhaltsverzeichnis L


idea



übersinnliche Vorstellung, Vorbild, Begriff, synonym mit exemplar, forma (← sub b), imago (← sub a), ratio (← sub h) und species (← sub e & f.): idea enim Graece, Latine forma dicitur; unde per ideas intelliguntur formae aliarum rerum praeter ipsas res existentes. Forma autem alicuius rei praeter ipsam existens ad duo esse potest, vel ut sit exemplar eius, cuius dicitur forma, vel ut sit principium cognitionis ipsius, secundum quod formae cognoscibilium dicuntur esse in cognoscente, th. I. 15. 1 c; ideas Latine possumus dicere species vel formas, ut verbum ex verbo transferre videamur, verit. 3. 1 c; secundum quod (idea) est principium factionis rerum, exemplar dici potest et ad practicam cognitionem pertinet; secundum autem quod principium cognoscitivum est, proprie dicitur ratio (Begriff) et potest etiam ad scientiam speculativam pertinere, th. I. 15. 3 c; hoc enim significat nomen ideae, ut sit scilicet quaedam forma intellecta ab agente, ad cuius similitudinem exterius opus producere intendit, sicut aedificator in mente sua praeconcipit formam domus, quae est quasi idea domus in materia fiendae, quodl. 4. 1. 1 c; rationes autem rerum, secundum quod sunt in Deo cognoscente, ideae vocantur, th. I. 14 pr.; in divina sapientia sunt rationes omnium rerum, quas supra diximus ideas, id est formas exemplares in mente divina existentes, ib. 44. 3 c; vgl. ib. 76. 3 c; cg. I. 54; II. 83; III. 84; 1 sent. 36. 2. 1 c ­ 3 c; pot. 1. 5 ad 11; verit. 3. 1 c ­ 8 c; 21. 4 c; quodl. 8. 1. 2 c; univ. 1; 1 perih. 2 a; 1 anal. 16 c & 19 f; 2 phys. 5 b; 1 cael. 16 e & 19 f; 1 gener. 3 h; 1 eth. 7 g; 5 eth. 1 g.




idealis, e



vorbildlich, synonym mit exemplaris (←): respectus ideales sunt ut intellecti a Deo, th. I. 28. 4 ad 3.




ideare



ein Vorbild entwerfen, ausdenken: idea dicitur relative ad ideatum, 1 sent. 36. 2. 2 ob. 4; ideam et ideatum non oportet esse similia secundum conformitatem naturae, sed secundum repraesentationem tantum, verit. 3. 5 ad 2; ideatum id est res creata, quodl. 8. 1. 2 a.




ideatio



Entwerfung, Ausdenkung eines Vorbilds: undecimus modus (generationis) est iuxta ideationem, ut arca exterior (fit) ab ea, quae est in mente, th. I. 42. 2 ob. 1.




idem, eadem, idem



derselbe, dieselbe, dasselbe, der Gegensatz zu diversus (←): unum autem in substantia facit idem, nom. 4. 6; vgl. pot. 9. 8 ob. 1; eadem sunt, quorum substantia est una, 5 met. 17 c (ταὐτὰ μὲν γὰρ ὧν μία ἡ οὐσία, Aristoteles: Metaph. IV. 15, 1021. a. 11); vgl. 10 met. 4 d & f; idem etiam et simile et aequale fundantur super unitatem, 3 phys. 1 c; idem enim et diversum non opponuntur ut contradictoria, quorum alterum necesse est verum esse de quolibet ente aut non ente, sed opponuntur ut contraria, quae non verificantur, nisi de ente, 10 met. 4 g; vgl. trin. 1 pr.




identitas



Dieselbigkeit, der Gegensatz zu diversitas (←): ibi possumus identitatem dicere, ubi differentia non invenitur, 4 phys. 23 o; eadem est ratio identitatis et diversitatis, et in specie et in definitione, 7 phys. 8 h; ubi est unitas substantiae, non dicitur esse similitudo vel aequalitas, sed identitas tantum, 10 met. 4 f; vgl. th. I. 40. 1 c; cg. I. 36.




idioma



a) Eigentümlichkeit.

b) Eigentümlichkeit der Sprache, eigentümliche Sprechweise, Sprache: nomina usitata quidem in partibus Galliae, forte ex proprio idiomate alicuius gentis, regim. 3. 22; potuit loqui in idiomate suo, Hebr. prol.; in Graeco idiomate apparet, 5 met. 19 d.




idiota



unwissender, ungebildeter Mensch: idiota, non habens scientiam adquisitam, th. I. 84. 3 ob. 3; idiotae et simplices (einfältige), cg. I. 6; quicumque idiota dicere posset, 1 gener. 3 b; quidam idiotae et irrationales, 4 eth. 4 a.




idololatria



Götzendienst: prima species huius generis est idololatria, quae divinam reverentiam indebite exhibet creaturae, th. II. II. 92. 2 c.




idolum



a) Abbild, Bild: cognitionem fieri per idola et defluxiones, th. I. 84. 6 c; vis imaginativa format sibi aliquod idolum rei absentis, ib. 85. 2 ad 3.

b) Götzenbild: ea, quae ad homines pertinent, idolis exhibent, th. II. II. 81. 7 ad 3; vgl. ib. III. 22. 2 ad 2.




ieiunium



Fasten, Nüchternheit, im allgemeinen Sinne dieser Wörter.




ignorantia



a) Nicht-Wissen, Unkenntnis, Unwissenheit im allgemeinen Sinne des Wortes, synonym mit nescientia, der Gegensatz zu scientia (← sub b): quandoque autem ignorantia accipitur communiter pro omni nescientia, 4 sent. 49. 2. 5 ad 8.

b) Unkenntnis, Unwissenheit im eigentlichen und engern Sinne des Wortes, der Gegensatz zu nescientia und scientia (← sub b): ignorantia proprie accepta privationem sonat . . . sic enim ignorantia est nescientia aliquorum, quae sciri debent vel quae necesse est scire, 4 sent. 49. 2. 5 ad 8; ignorantia est privatio scientiae, quae debet haberi pro tempore illo, th. I. 101. 1 ad 2; ignorantia vero importat (bedeutet) scientiae privationem, dum scilicet alicui deest scientia eorum, quae aptus natus (←) est scire, ib. I. II. 76. 2 c.




illatio



a) Hineintragung: passio est effectus illatioque actionis, 2 sent. 35. 1. 1 ob. 4; vgl. mal. 4. 1 ob. 5.

b) Zufügung: laeditur aliquis . . . per convicii illationem, th. II. II. 61. 3 c.

c) Folgerung: Cuius illationis necessitas ex hoc apparet, 1 anal. 13 a; quantum ad illam illationem, 1 phys. 5 c; vgl. ib. d; 8 phys. 2 b.




illativus, a, um



folgernd.




illegalis, e



ungesetzlich, nichtgesetzlich.




illegitimus, a, um



ungesetzlich, der Gegensatz zu legitimus (←) .




illiberalis, e



a) unfrei, abhängig, synonym mit servilis (← sub a) und servus (←), der Gegensatz zu liber (← sub b) und liberalis (← sub a).

b) unfreigebig, karg, filzig, knickerig, synonym mit avarus (←), der Gegensatz zu liberalis (← sub b) und prodigus (←): illiberalis ab eodem movetur, quod accipiat, quando non oportet et ubi non oportet et plus quam oportet, et similiter de aliis circumstantiis; hoc enim facit propter inordinatum appetitum pecuniae congregandae, th. I. II. 72. 9 c; illiberalis sive avarus, ib. II. II. 119. 3 ad 2; vgl. cg. III. 63; tertio (determinat) de illiberali, 4 eth. 1 f; vgl. ib. 5 a-f.




illiberalitas



Unfreigebigkeit, Kargheit, Filzigkeit, Knickerigkeit, synonym mit avaritia (← sub b), der Gegensatz zu liberalitas und prodigalitas (←): ad illiberalitatem autem pertinet desistere a benefaciendo, th. I. II. 32. 6 ob. 2; vgl. ib. 72. 8 a; illiberalitati, quam nunc avaritiam dicimus, ib. II. II. 119. 1 a; illiberalitas, quae retinet retinenda et non retinenda, cg. III. 131/132; vgl. ib. 9; 4 eth. 1 c-e & 5 a-f.




illicitus, a, um



unerlaubt, der Gegensatz zu licitus (←): dupliciter enim aliquid dicitur illicitum, uno modo secundum genus operis, sicut homicidium vel furtum, alio modo ex eo, quod ordinatur ad malum finem, sicut cum aliquis dat eleemosynam propter inanem gloriam, th. II. II. 96. 1 ob. 1.




illuminativus, a, um



erleuchtend.




imaginabilis, e



sinnlich vorstellbar.




imaginare



einbilden, sinnlich vorstellen.




imaginarie



auf sinnlich vorstellbare Weise: ad videndum imaginarie similitudinem caeli, verit. 13. 5 c.




imaginarius, a, um



zur sinnlichen Vorstellung gehörig, sinnlich vorstellend, sinnlich vorstellbar.




imaginatio



a) Einbildung, Vorstellung, synonym mit phantasia, phantasma (← sub b) und theorema (← sub a): ipsa imaginatio vocis verbum dicitur, th. I. 34. 1 c; imaginatio formae sine aestimatione convenientis vel nocivi non movet appetitum sensitivum, ib. I. II. 9. 1 ad 2; facit homini imaginationem propriae sapientiae et excellentiae, ib. 32. 6 ad 3; vgl. cg. I. 72; II. 65; III. 2 & 104; 2 cael. 14 h.

b) Einbildungskraft, Vorstellungskraft, die übersinnliche wie die sinnliche, synonym mit phantasia (← sub c). Die sinnliche Einbildungskraft ist gemeint, wenn es heißt: imaginatio ex praeconceptis speciebus (Bildern) montis et auri format speciem montis aurei, th. I. 12. 9 ad 2; imaginatio est potentia sensitivae partis (sc. animae), ib. 77. 8 ob. 6; est enim phantasia sive imaginatio quasi thesaurus quidam formarum per sensum acceptarum, ib. 78. 4 c; imaginatio una est virtus omnium sensibilium cognoscitiva, quae tamen sensus percipit per diversas virtutes, 2 cael. 13 a; vgl. th. III. 30. 3 ad 2; cg. I. 63 & 65; II. 73 & 74; 4 sent. 44. 3. 3. 2 ob. 1; verit. 15. 2 ad 7; 3 phys. 13 d. Von der übersinnlichen Einbildungskraft d. i. von der Vernunft ist aber die Rede, wenn gesagt wird: memoria, prout est pars imaginationis ad intellectivam partem (sc. animae) pertinens, 4 sent. 44. 3. 3. 2 ad 4.




imaginativus, a, um



sinnlich vorstellend: homo sit bene memorativus (←) vel cogitativus (←) vel imaginativus, th. I. II. 50. 3 ad 3.




imago



a) Abbild, Nachbild, Bild: imago ab imitando dicitur, th. I. 35. 1 ob. 3; ratio imaginis consistit in imitatione, unde et nomen sumitur; dicitur enim imago quasi imitago, 1 sent. 28. 2. 1 c; imago dicit (besagt) expressam repraesentationem, ib. 3. 4. 4 c; imago est eius rei, ad quam imaginatur, species indifferens (→ species sub f), ib. 28. 2. 1 ob. 1 & c; vgl. ib. 31 exp.; th. I. 35. 1 ob. 2; 93. 1 ob. 3 & ad 3; de ratione imaginis est similitudo. Non tamen quaecumque similitudo sufficit ad rationem imaginis, sed similitudo, quae est in specie (= Art) rei vel saltem in aliquo signo speciei. Signum autem speciei in rebus corporeis maxime videtur esse figura; videmus enim, quod diversorum animalium secundum speciem sunt diversae figurae, non autem diversi colores, unde si depingatur color alicuius rei in pariete, non dicitur esse imago, nisi depingatur figura. Sed neque ipsa similitudo speciei sufficit vel figurae, sed requiritur ad rationem imaginis origo . . . Ad hoc ergo, quod vere aliquid sit imago, requiritur, quod ex alio procedat simile ei in specie vel saltem in signo speciei, th. I. 35. 1 c; imago, quae est expressa rei repraesentatio, secundum figuram potissime attendatur magis, quam secundum colorem vel aliquid aliud, 7 phys. 5 d; vgl. th. I. 93. 1 c ­ 9 c; cg. III. 19; IV. 11; 1 sent. 3. exp. 2; Col. 1. 4.

b) Götzenbild, Schnitzbild: praecepit fieri imaginem Seraphim, th. I. II. 100. 4 c; fuerunt sculptae imagines Cherubim, ib. 102. 4 ob. 6; vgl. ib. II. II. 94. 1 c; cg. III. 120.

c) Vorbild, synonym mit exemplar, forma (← sub b), idea (←) und species (← sub e): illud autem, ad cuius similitudinem aliquid procedit, proprie dicitur exemplar, improprie vero imago, th. I. 35. 1 ad 1; vgl. ib. 93. 5 ad 4.




immaterialis, e



unstofflich, d. i. nicht von stofflicher Natur seiend, nicht zum Stoffe gehörig, mit keinem Stoffe verbunden, in keinem Stoffe existierend, der Gegensatz zu materialis (←): oportet enim esse diversum gradum huiusmodi esse immaterialis. Unus enim gradus est, secundum quod in anima sunt res sine propriis materiis, sed tamen secundum singularitatem et condiciones individuales, quae consequuntur materiam, et iste est gradus sensus, qui est susceptivus specierum individualium sine materia, sed tamen in organo corporali; altior autem et perfectissimus immaterialitatis gradus est intellectus, qui recipit species omnino a materia et condicionibus materiae abstractas et absque organo corporali, qu. anim. 13 c; vgl. verit. 23. 1 c; intellectus enim divinus immaterialior est, quam intellectus humanus, th. I. 14. 11 ob. 1; vgl. ib. 50. 2 c; substantiae intelligentes immateriales sunt sicut et incorporeae, cg. II. 50; quanto autem aliquid est immaterialius, tanto est nobilius, ib. 62; si aliquid est incorporeum, oportet esse immateriale, 2 sent. 3. 1. 1 c; vgl. ib. 17. 2. 1 ad 1; substantiae enim incorporeae immateriales sunt, 1 gener. 13 c.




immaterialitas



Stofflosigkeit, Freisein von Materie (vgl. immaterialis), synonym mit spiritualitas (← sub a), der Gegensatz zu materialitas (←): immaterialitas alicuius rei est ratio, quod sit cognoscitiva, et secundum modum immaterialitatis est modus cognitionis, th. I. 14. 1 c; vgl. ib. 79. 2 ob. 1; 105. 3 c; cg. I. 36; II. 77; secundum gradum immaterialitatis est gradus cognitionis, verit. 23. 1 c; (virtus sensitiva) quandam immaterialitatem habet, inquantum est susceptiva specierum (Bilder) sensibilium sine materia, sensu 2 b.




immaterialiter



auf unstoffliche Weise (vgl. immaterialis), der Gegensatz zu materialiter (← sub b).




immediate



auf unmittelbare Weise, ohne Dazwischenkunft eines andern, synonym mit directe (← sub b), der Gegensatz zu mediate (←) oder mediante aliquo (th. I. 90. 3 ob. 1; I. II. 46. 4 ad 1; cg. III. 17): negativae propositiones in eis sunt immediate, cg. I. 71; illud in esse producitur vel mediate, vel immediate, ib. 96; vgl. ib. II. 22.




immediatio



Unvermitteltheit, Unmittelbarkeit: quod habent de immediatione circa determinatum subiectum, 1 anal. 5 d.




immediatus, a, um



nicht durch etwas Anders vermittelt, nicht abgeleitet, unmittelbar, der Gegensatz zu mediatus (←): quanto suppositum est prius in agendo, tanto virtus eius est immediatior effectui, th. I. 36. 3 ad 4; impossibile est, quod duae causae completae sint immediatae unius et eiusdem rei, ib. 52. 3 c; perfectissima et tamen materiae immediata, ib. 76. 4 ad 3; quod causam non habet, primum et immediatum est, cg. II. 15; in principiis demonstrationum, quorum primum est immediatum, ib. III. 70; vgl. 1 perih. 2 a; 1 anal. 4 n.




immobilis, e



unbeweglich, der Gegensatz zu mobilis (←): Primo enim dicitur immobile illud, quod nullo modo est aptum natum (←) moveri, ut Deus, sicut dicitur invisibile, quod non est natum videri, ut sonus. Secundo modo dicitur immobile, quod difficile est moveri. Et hoc dupliciter, vel quia, postquam incepit moveri, tarde et cum magna difficultate movetur, sicut si quis dicat claudum immobilem; vel quia difficile est, quod incipiat moveri, et per multum tempus oportet ad hoc laborare, sicut si dicamus, quod aliquis mons vel aliquod magnum saxum est immobile. Tertio modo dicitur aliquid immobile, quod natum est moveri et potest de facili moveri, non tamen movetur, quando natum est moveri et ubi natum est moveri et eo modo, quo natum est moveri, 5 phys. 4 g; eorum (sc. immobilium) consideratio . . . pertinet ad aliam priorem philosophiam, quae est metaphysica, 3 cael. 2 b.




immortalis, e



unsterblich im engern und weitern Sinne des Wortes: quodammodo immortalis, inquantum poterat non mori, 2 sent. 19. 1. 2 c; vgl. ib. 5 ob. 6; est immortalis, quia vita illa non terminatur morte, 1 cael. 21 f; omne enim, quod est immortale aut incorruptibile, divinum appellabant, 3 phys. 6 g; vgl. 2 cael. 1 b & 4 c.




immortalitas



Unsterblichkeit im engern und weitern Sinne des Wortes: immortalitas dicit potentiam quandam ad semper vivendum et non moriendum, 2 sent. 19. 1. 5 c; vgl. ib. 2 ad 5 & 4 ad 5; ut immortalitas referatur ad perpetuitatem vitae, sempiternitas autem ad perpetuitatem essendi, 2 cael. 1 a; immortalitas signat vitam indeficientem, ib. 4 c; vgl. cg. II. 79; qu. anim. 14 ob. 1.




immunditia



Unreinheit, Unreinigkeit, synonym mit impuritas (← sub a), der Gegensatz zu munditia (←) .




immutatio



a) Nichtveränderung, Unverändertheit: potest vocari immutatio id est non mutatio, 5 phys. 9 g; de contrarietate immutationis ad mutationem, ib. k; corruptio recedit ab immutatione vel quiete, quae est in esse, ib.

b) Veränderung d. i. Übergang von einem Sein zu einem andern Sein, synonym mit conversio (← sub b), mutatio (←) und transmutatio (← sub a): fit aliqua immutatio in substantia corporali, cg. III. 99; vgl. ib. 154.




immutativus, a, um



verändernd.




impalpabilis, e



untastbar, unbetastbar, der Gegensatz zu palpabilis (←) .




impassibilis, e



leidensunfähig, synonym mit insensibilis (← sub c), der Gegensatz zu passibilis (←) .




impassibilitas



a) Leidensunfähigkeit, der Gegensatz zu passibilitas (← sub a): propter caelestis corporis impassibilitatem, th. I. 91. 1 ad 2; vgl. ib. II. II. 18. 2 ad 1; mutatus est in impassibilitatem et immortalitatem carnis, cg. IV. 55; vgl. ib. 86; dissimilitudo impassibilitatis sensitivi et intellectivi, 3 anim. 7 f.

b) Affektlosigkeit, synonym mit insensibilitas (← sub b): impassibilitas dupliciter dicitur, uno modo, secundum quod privat affectiones, quae accidunt contra rationem et mentem perturbant, alio modo, secundum quod excludit omnem affectum, verit. 26. 8 ad 4.




impediens



hindernd, verhindernd.




impeditus, a, um



gehindert, verhindert.




imperare



a) befehlen im eigentlichen und engern Sinne des Wortes (vgl. imperativus sub b), in Bezug auf die Tätigkeit eines Vermögens der Gegensatz zu elicere (←): imperare est actus rationis praesupposito tamen actu voluntatis, th. I. II. 17. 1 c; imperare autem est quidem essentialiter actus rationis, imperans enim ordinat eum, cui imperat, ad aliquid agendum intimando vel denuntiando; sic autem ordinare per modum cuiusdam intimationis est rationis. Sed ratio potest aliquid intimare vel denuntiare dupliciter. Uno modo absolute; quae quidem intimatio exprimitur per verbum indicativi modi, sicut si aliquis alicui dicat hoc est tibi faciendum. Aliquando autem ratio intimat aliquid alicui movendo ipsum ad hoc, et talis intimatio exprimitur per verbum imperativi modi, puta (z. B.) cum alicui dicitur fac hoc. Primum autem movens in viribus animae ad exercitium actus est voluntas . . . Cum ergo secundum movens non moveat nisi in virtute primi moventis, sequitur, quod hoc ipsum, quod ratio movet imperando, sit ei ex virtute voluntatis. Unde relinquitur, quod imperare sit actus rationis, praesupposito actu voluntatis, in cuius virtute ratio movet per imperium ad exercitium actus, ib.; imperare nihil aliud est, quam ordinare aliquem ad aliquid agendum cum quadam intimativa motione, ib. 2 c; vgl. 4 sent. 15. 4. 1. 1 ad 3.

b) befehlen im weitern Sinne des Wortes (per quandam interpretationem et aequivalentiam, 4 sent. 15. 4. 1. 1 ad 3; vgl. imperativus sub b): virtutes appetitivae non sunt imperantes libere, th. I. II. 11. 2 c.




imperative



befehlsweise, im Sinne des Befehls (→ imperare sub a), der Gegensatz zu permissive (←) und in Bezug auf die Tätigkeit eines Vermögens zu elicitive (←): tenetur non solum permissive, ut primo, sed imperative, Eph. 4. 8; bene consiliari imperative, th. II. II. 51. 2 ad 1; sed imperative a caritate, 4 sent. 15. 1. 1. 2 ad 1.




imperativus, a, um



a) befehlend im eigentlichen Sinne des Wortes (vgl. imperare sub a).

b) befehlend im weitern Sinne des Wortes (vgl. imperare sub b): in brutis autem animalibus virtus appetitiva non est proprie imperativa, nisi imperativum sumatur large pro motivo, th. I. II. 17. 2 ad 1.




imperfecte



auf unvollkommene Weise, in unvollkommenem Sinne, der Gegensatz zu perfecte (←) .




imperfectio



Unvollkommenheit, der Gegensatz zu perfectio (← sub b): ratio mali in imperfectione consistit, cg. I. 39.




imperfectus, a, um



unfertig, unvollendet, unvollkommen, synonym mit incompletus (←), der Gegensatz zu completus und perfectus (← sub a): omnia imperfecta sumuntur (werden hergeleitet) a perfectis, th. I. 33. 3 c; imperfectum erit, secundum quod est deficiens ab actu, cg. I. 39; unumquodque imperfectum est, secundum quod est in potentia cum privatione actus, ib. 28; omne, quod est imperfectum, derivatur ab aliquo perfecto, ib. 44; vgl. ib. II. 15.




imperialis, e



kaiserlich.




imperium



a) Befehl im engern und eigentlichen Sinne des Wortes (vgl. imperare sub a): imperium nihil aliud est, quam actus rationis ordinantis cum quadam motione aliquid ad agendum, th. I. II. 17. 5 c; vgl. 1. 21. 2 ad 1; 43. 1 c; 81. 3 ad 2; 3 sent. 13. 1. 1 ad 4; 5 met. 1 a.

b) Befehl im weitern Sinne des Wortes (vgl. imperare und imperativus sub b): potentiae sensitivae per suum imperium movent organa, quae exequuntur motum, th. I. 18. 3 c.

c) Oberbefehl, kaiserliche Gewalt: Constantinus cessit imperium vicario Christi, regim. 3. 17; vgl. ib. 20.

d) Kaiserreich, Reich.




impetuosus, a, um



ungestüm.




impetus



Anlauf, Ungestüm, ungestümer Trieb: aliter invenitur impetus ad opus in brutis animalibus et aliter in hominibus. Homines enim faciunt impetum ad opus per ordinationem rationis, unde habet in eis impetus rationem imperii. In brutis autem fit impetus ad opus per instinctum naturae, quia scilicet appetitus eorum statim apprehenso convenienti vel inconvenienti naturaliter movetur ad prosecutionem vel fugam. Unde ordinantur ab alio ad agendum, non autem ipsa seipsa ordinant ad actionem. Et ideo in eis est impetus, sed non imperium, th. I. II. 17. 2 ad 3; vgl. ib. II. II. 156. 1 ad 2; cg. I. 89; III. 2.




implicite



eingefaltetermaßen, eingewickelterweise, der Gegensatz zu explicite (←): quando aliqua multa virtute (der Kraft oder Möglichkeit nach) continentur in aliquo uno, dicuntur esse in illo implicite, verit. 14. 11 c; quod implicite continebatur in primo symbolo, th. I. 36. 2 ad 2; quaedam in aliis implicite contineantur, ib. II. II. 1. 7 c; implicite sive in potentia, pot. 8. 4 ad 3.




implicitus, a, um



eingefaltet, eingewickelt, der Gegensatz zu explicitus (←): implicitum proprie dicitur esse illud, in quo quasi in uno multa continentur, verit. 14. 11 c; qui malitiam non habet implicitam, 4 sent. 15. 1. 1. 1 c; formam et rationem virtutis implicitam habet, ib.




impoenitentia



Unbußfertigkeit, d. i. sowohl das faktische Beharren in der Sünde, als auch der Vorsatz, in derselben zu beharren: ponitur impoenitentia non quidem eo modo, quo dicit permanentiam in peccato usque ad mortem, sicut supra impoenitentia accipiebatur (sic enim non esset speciale peccatum, sed quaedam peccati circumstantia), sed accipitur impoenitentia, secundum quod importat (einschließt) propositum non poenitendi, th. II. II. 14. 2 c; vgl. ib. 1 c; 2 sent. 43. 1. 4 c. Die impoenitentia im letztern Sinne des Wortes wird auch impoenitentia finalis (th. III. 86. 1 ad 3; 2 sent. 43 exp.; mal. 7. 10 ob. 3 & 4) = Unbußfertigkeit bis ans Ende genannt und ist eine von den Sünden gegen den h. Geist; vgl. peccatum in Spiritum sanctum unter peccatum sub b.




importare



a) hineintragen, hineinbringen: secundum quod important circa Deum habitudinem causae, th. I. 5. 2 ad 1; non importatur in creatura potentia ad non esse, ib. 75. 6 ad 2.

b) in sich tragen, in sich begreifen, einschließen, ausdrücken, bedeuten: pulchrum importat rationem (Beziehung) causae formalis, th. I. 5. 4 ob. 1; bonum rationem finis importat, ib. c; vivere et esse non important actum transeuntem in exterius obiectum, ib. 8. 4 ad 6; vgl. ib. 19. 9 ad 1; 37. 2 ad 2; 39. 8 c; cg. I. 30 & 90; II. 10; III. 9; qui importantur per huiusmodi nomina, 1 sent. 2. 1. 3 c.




impossibilis, e



unmöglich, d. i. dasjenige, was nicht ist und nicht sein kann, der Gegensatz zu necessarius (← sub a & b) und possibilis (← sub a): impossibilia sunt, quae non possunt esse, cg. I. 84; impossibile dicimus, quod necesse est non esse, pot. 1. 3 c; impossibile autem, quod est determinatum solum ad non esse, 1 perih. 14 f; vgl. ib. 13 e; multipliciter dicitur aliquid impossibile, scilicet quod omnino non contingit esse, et quod non de facili potest esse, 6 phys. 13 c; vgl. 7 phys. 2 d; 1 cael. 24 c; possibile et impossibile dicitur non solum propter potentiam vel impotentiam rei, sed et propter veritatem et falsitatem compositionis vel divisionis in propositionibus, unde impossibile dicitur, cuius contrarium est verum de necessitate, 5 met. 14 l.




impossibilitas



Unmöglichkeit, synonym mit impotentia und impotentialitas (←), der Gegensatz zu possibilitas (←), potentia (← sub d), potentialitas (←) und potestas (← sub d).




impotentia



Unvermögen im eigentlichen und uneigentlichen Sinne des Wortes, synonym mit impossibilitas und impotentialitas (←), der Gegensatz zu possibilitas, potentia, potentialitas (←) und potestas (← sub d): impotentia est privatio potentiae. Ad rationem autem privationis duo requiruntur. Quorum primum est remotio habitus oppositi. Id autem, quod opponitur impotentiae, est potentia; unde cum potentia sit quoddam principium, impotentia erit sublatio quaedam talis principii, qualis dicta est esse potentia. Secundum, quod requiritur, est, quod privatio proprie dicta sit circa determinatum subiectum et determinatum tempus. Improprie autem sumitur absque determinatione subiecti et temporis; non enim caecum proprie dicitur, nisi quod est aptum natum (←) habere visum et quando est natum habere visum. Impotentia autem sic dicta dicit (besagt) remotionem (Verneinung) potentiae aut omnino id est universaliter, ut scilicet omnis remotio potentiae impotentia dicatur, sive sit aptum natum habere, sive non, aut dicitur remotio in eo, quod est aptum natum habere quandocumque, aut solum tum, quando aptum natum est habere. Non enim similiter accipitur impotentia, cum dicimus, puerum non posse generare, et cum virum et eunuchum simul. Puer enim dicitur impotens generare, quia subiectum est aptum ad generandum, non tamen pro illo tempore. Vir autem eunuchus dicitur impotens ad generandum, quia pro illo tempore esset quidem aptus, non tamen potest, quia caret principiis activis generationis; unde hic magis salvatur ratio privationis. Mulus autem vel lapis dicitur impotens ad generandum, quia non potest nec etiam habet aptitudinem in subiecto existente, 5 met. 14 i; omnis autem impotentia et defectus est praeter naturam, 2 cael. 9 a; vgl. ib. b; th. I. 41. 6 ad 2 & 3; 66. 1 ad 1 s. c.; 103. 3 ob. 2; II. II. 62. 8 ad 2; 2 cael. 16 b; somno 2 c; 5 met. 14 i-o; 10 met. 12 a. Die impotentia gehört zur zweiten Art der qualitas (← sub a).




impotentialitas



Unmöglichkeit, synonym mit impossibilitas und impotentia (←), der Gegensatz zu possibilitas (←), potentia (← sub d), potentialitas (←) und potestas (← sub d): talis necessitas impotentialitatem non inducit, cg. II. 36.




improbabilitas



Unwahrscheinlichkeit, der Gegensatz zu probabilitas (←): animam esse de substantia Dei, manifestam improbabilitatem continet, th. I. 90. 1 c.




improcessibilis, e



nicht hervorgehbar: etiam proprium eius debet poni, quod sit improcessibilis, th. I. 33. 4 ob. 5.




imprudentia



Unklugheit, das Gegenteil von prudentia (← sub a): imprudentia dupliciter accipi potest, uno modo privative, alio modo contrarie, negative autem non proprie dicitur, ita scilicet, quod proprie importet (bedeutet) solam carentiam prudentiae, . . . Privative (im Sinne eines Mangels) quidem imprudentia dicitur, inquantum aliquis caret prudentia, quam quis natus (←) est et debet habere . . . Contrarie (im Sinne eines Gegensatzes) vero accipitur imprudentia, secundum quod ratio contrario modo movetur vel agit prudentiae, puta (z. B.) si recta ratio (← sub f) prudentiae agit consiliando, imprudens consilium spernit, th. II. II. 53. 1 c; vgl. 3 anim. 4 g. Zur imprudentia gehören vier Hauptarten, nämlich: inconsideratio (←), inconstantia (←), negligentia (Nachlässigkeit) und praecipitatio (←) .




impudicitia



Unschamhaftigkeit, der Gegensatz zu pudicitia (←): impudicitia pertinet ad quosdam actus circumstantes actum venereum, sicut sunt oscula, tactus et alia huiusmodi, th. II. II. 154. 1 ad 6. Die impudicitia gehört zu den opera carnis; vgl. caro sub b.




impuritas



a) Unreinheit im eigentlichen Sinne, d. i. das Nicht-frei-Sein von einer Makel, synonym mit immunditia (←), der Gegensatz zu munditia (←) und puritas (← sub a): impuritas uniuscuiusque rei consistit in hoc, quod rebus vilioribus immiscetur, th. II. II. 7. 2 c; vgl. ib. 81. 8 c.

b) Unreinheit im uneigentlichen Sinne des Wortes, d. i. das Nicht-frei-Sein von einer Beimischung: ostendit differentiam delectationum secundum puritatem et impuritatem, 10 eth. 8 c.




inaequalis, e



ungleich groß, ungleichmäßig, ungle