Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
D
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




C Inhaltsverzeichnis E


daemon sive daemonium



a) Geist: daemon Graece idem est, quod sciens Latine; est etiam nomen commune cuiuslibet intelligentiae et componitur cum calo daemon, quod est bonus daemon, a calo, quod est bonum, et daemon, quasi bonus daemon, somno 1 b; vgl. subst. 19; daemonum quidam boni; quidam mali, th. I. 63. 7 c.

b) guter Geist, Engel: quorundam daemonum, qui sunt custodes circa terram humanarum actionum, th. I. 103. 6 ob. 1; vgl. cg. III. 76.

c) böser Geist, Teufel: daemones res aliquae sunt, th. I. 8. 1 ob. 4; vgl. ib. 36. 1 ob. 1; 51. 1 ob. 1; II. II. 94. 1 c; huiusmodi substantias intellectuales, quas daemones consueto nomine dicimus vel diabolos, esse naturaliter malas, cg. III. 107; daemones non habere corpora naturaliter sibi unita, mal. 16. 1 c; vgl. ib. 1-12; Eph. 2. 1 & 6. 3.

d) Gespenst: dicebant, habere daemones aerea corpora, mal. 16. 1 c; posuerunt, daemones esse animalia animo passiva, ib.; vgl. th. I. 51. 1 ob. 1; cg. III. 120; 2 cael. 13 a; daemones sunt animalia corpore aerea, mente rationalia, animo passiva, tempore aeterna, 5 met. 10 a.

e) Götzenbild: et daemonia, id est idola, quae in templis posita colebantur pro diis, 5 met. 10 a.




dare



a) geben: nihil dat alteri, quod non habet, th. I. 75. 1 ob. 1; vgl. ib. I. II. 81. 3 ob. 2; spir. 3 ob. 16; aliquid dicitur dari dupliciter. Quandoque ex ipsa proprietate naturae, secundum quod dicimus, quod ignis dat calorem suum et sol splendorem, et huius dationis non est principium voluntas. Quandoque ex voluntate ut principio dationis, et hoc contingit dupliciter. Quandoque enim per dationem intenditur aliqua utilitas ipsius dantis, vel quantum ad remotionem mali, sicut quando aliquid datur ex timore, et talis datio dicitur redemptio, vel quantum ad adquisitionem alicuius boni, et talis datio est proprie quaestus vel venditio. Quandoque autem non intenditur utilitas aliqua in ipso dante, et haec datio dicitur liberalis et proprie dicitur donatio, 1 sent. 18. 1. 3 c; vgl. th. I. 43. 4 ad 1.

b) zugeben, einräumen: dato etiam, quod quilibet intelligat, th. I. 2. 1 ad 2; etsi enim detur, quod corpus hominis formetur, cg. II. 89.

c) angeben, bestimmen: non est dare, quando, th. III. 77. 5 c; non est dare tempus aut instans, cg. III. 65.




datio



Geben, Schenkung (vgl. dare sub a): de ratione dationis non videtur plus esse, nisi quod datum libere a dante habeatur, 1 sent. 15. 3. 1 c.




de



von, aus, synonym mit ex (←): haec praepositio de proprie designat principium et consubstantialitatem, 1 sent. 5. 2. 1 c; haec praepositio ex vel de non designat habitudinem causae formalis, sed magis habitudinem causae efficientis vel materialis, th. I. 39. 2 ad 5; haec praepositio de significat principium generans consubstantiale, non autem principium materiale, ib. 41. 3 ad 1; vgl. ib. III. 32. 2 c; 75. 8 c; 1 sent. 34. 1. 2 ad 3; quandoque de ponitur pro ex, 4 sent. 11. 1. 4. 3 c.




debilitare



schwächen: vera opinio de uno principio debilitatur, cg. III. 120.




debilitas



a) Schwäche, Schwächung, synonym mit infirmitas (← sub a): debilitas est via ad corruptionem, th. I. 77. 8 ob. 3; vgl. ib. 19. 6 ob. 3; 49. 1 c; cg. II. 79; III. 25.

b) Seelenschwäche, Schwachheit des Willens, die ἀσθένεια des Aristoteles (Eth. Nic. VII. 8, 1150. b. 19): alio modo, quando non permanet homo in his, quae consiliata sunt, eo quod debiliter est firmatus in eo, quod ratio iudicavit, unde haec incontinentia vocatur debilitas, th. II. II. 156. 1 c; quidam incontinentes sunt, qui superveniente concupiscentia consiliantur quidem, sed non permanent in his, quae consiliati sunt, propter passionem, a qua vincuntur, et talis incontinentia dicitur debilitas, 7 eth. 7 i.




debitus, a, um



a) sein sollend, sich gebührend, sich gehörend, schuldig, pflichtmäßig, erforderlich, notwendig, synonym mit iustus und necessarius (←), der Gegensatz zu indebitus (←): in nomine ergo debiti importatur quidam ordo exigentiae vel necessitatis alicuius, ad quod ordinatur, th. I. 21. 1 ad 3; vgl. ib. I. II. 99; 5 c; quod autem ad perfectionem alicuius requiritur, est debitum unicuique, cg. I. 93; quod debitum sive necessitas sumatur, ib. II. 29; videtur debitum et necessarium, pot. 3. 16 c; debitum quandam subiectionem et obligationem importat, ib. 10. 4 ad 8.

b) eheliche Pflicht (= debitum coniugii sive matrimonii; vgl. sub a): uterque coniugum alteri debitum reddere tenetur, 4 sent. 32 div.; quantum ad redditionem debiti omnes conveniunt, quodl. 10. 5. 11 c.




deductio



a) Führung, Leitung: beneficium divinae protectionis et deductionis per desertum, th. I. II. 102. 4 ad 10.

b) Wegführung, Ableitung: paragogia id est derivatio vel deductio, puta (z. B.) cum aliquis occulte dirigit aquam alterius ad alium locum, 5 eth. 4 d.

c) Ableitung, Folgerung, Begründung: omnis autem deductio rationis ab aliquibus procedit, th. II. II. 49. 2 c; ponit deductionem rationis ipsius, 1 phys. 9 b.

d) Unterhaltung, die aristotelische διαγωγή (vgl. Aristoteles: Pol. VIII. 5, 1339. a. 25 sqq.): non sunt erudiendi in musica causa ludi nec deductionis, 8 pol. 2 c; vgl. ib. d-k.




defectibilis, e



fehlen könnend.




defective



mangelhafterweise, synonym mit deficienter (←), der Gegensatz zu indeficienter (← sub b) und perfecte (←): intellectus noster participans defective lumen intellectuale, verit. 8. 15 c.




defectivus, a, um



fehlend, fehlerhaft, mangelhaft.




defectus



a) Fehlen, Mangeln, d. i. Nicht-vorhanden-Sein im allgemeinen Sinne des Wortes, synonym mit negatio (← sub b), der Gegensatz zu habitus (← sub b): si vero (defectus) accipiatur negative, sic quaelibet creatura invenitur deficiens, th. I. 12. 4 ad 2; non omnis defectus boni est malum, sed defectus boni, quod natum (←) est et debet haberi, ib. 48. 5 ad 1; vgl. 2 sent. 35. 1. 1 ad 1; defectus rationis (Vernunft) pertinet ad rationem (Wesen) speciei equi vel bovis, ib. I. II. 67. 3 c; defectus omnis secundum privationem aliquam est, cg. II. 25; opiniones antiquorum de defectu maris, 2 meteor. 4 c.

b) Fehler, Mangel, d. i. Nicht-vorhanden-Sein dessen, was vorhanden sein sollte, synonym mit deficientia (← sub b) und privatio (← sub b), der Gegensatz zu excellentia (← sub c) und perfectio (← sub d): intellectus angeli non habet defectum, si defectus accipiatur privative, ut scilicet careat eo, quod habere debet, th. I. 12. 4 ad 2; vgl. 2 sent. 35. 1. 1 ad 1; th. I. 18. 1 c; II. II. 126. 1 c; cg. I. 3, 26, 28 & 30; 1 anal. 44 c; quae quidem est excellentia et defectus, 5 phys. 3 b; omnis autem impotentia et defectus est praeter naturam, 2 cael. 9 a; defectus incidit praeter intentionem agentis, 2 sent. 34. 1. 3 c; si quid in dictis philosophorum inveniatur contrarium fidei, hoc non est philosophiae, sed magis philosophiae abusus ex defectu rationis, trin. pr. 2. 3 c.




deficere



a) abfallen, abtrünnig werden, getrennt werden von etwas: res naturalis non deficit ab esse, th. I. 17. 3 c; et deficiunt a gloria, ib. 24. 2 a; vgl. ib. 3 c; 48. 2 c.

b) abfallen, ablassen, aufhören: quae sunt deficientia, th. I. 10. 1 ob. 1; etiam si quandoque deficerent, ib. 5 c; vgl. ib. 24. 3 c; 32. 1 ob. 1; vel etiam defecissent ab actione et passione, 2 gener. 10 g.

c) abfallen, abnehmen, hinschwinden, mangelhaft werden: quod numquam deficere possit, th. I. 48. 2 c; cum deficere quoddam corrumpi sit, cg. II. 25; deficere dicitur per respectum ad terminum a quo, 6 phys. 7 b.

d) abfallen gegenüber einem andern, hinter etwas zurückbleiben, mangelhaft sein, es fehlen lassen: deficit a ratione cognitionis, th. I. 12. 13 ad 3; utraque nomina deficiant a modo ipsius, ib. 13. 1 ad 2; vgl. ib. 2 c; 14. 6 c; 17. 1 a; 19. 6 c; 84. 3 ad 1; 87. 2 c; 89. 1 c; 91. 3 ad 1; minoratum in eo et deficiens esse non potest, cg. II. 15; est enim deficiens ab infinita Dei bonitate, ib. 45; habet bonitatem deficientem a bonitate hominis, 2 sent. 41. 1. 2 c; exempla sunt deficientia, unio. 1 c.

e) fehlen, nicht vorhanden sein: deficit autem interdum patri terreno, th. I. 39. 8 c; deficiente aliquo sensu deficit scientia eorum, quae apprehenduntur secundum illum sensum, ib. 84. 3 c; videtur sibi aliquid deficere, 8 pol. 2 e.

f) hinter der Wahrheit zurückbleiben, fehlen, irren: in ponendo istas causas deficiebant, 1 met. 6 b; eorum uterque defecerit, ib. c.




deficienter



abfallender-, fehlerhafter- oder mangelhafterweise, synonym mit defective (←), der Gegensatz zu indeficienter (← sub b), perfecte (←) und plenarie (th. I. 108. 5 c): licet remote et deficienter, ib. 6. 4 c; non secundum eandem rationem, sed deficienter, ib. 13. 5 c; deficienter recipiunt impressionem, ib. 17. 2 c; vgl. cg. II. 46 & 55; 1 sent. 2. 1. 3 c; 2 sent. 15. 1. 2 ad 4; 3 sent. 26. 1. 2 c; pot. 7. 4 ad 5.




deficientia



a) Ablassen, Aufhören, der Gegensatz zu indeficientia (←): secundum solam deficientiam a primo moto, 2 cael. 15 b.

b) Abfallen, Ablassen, Mangel, synonym mit defectus (← sub b): sine aliqua deficientia, nom. 10. 2.




definire sive diffinire
(vgl. definitio)



a) abgrenzen, begrenzen, umgrenzen im allgemeinen Sinne dieser Wörter: angelus diffiniri vel determinari non potest ad locum aliquem, 1 sent. 37. 3. 1 c; vgl. ib. 4. 2 c; non potest loco illo definiri, 4 sent. 10. 1. 3. 2 c.

b) abgrenzen, begrenzen, umgrenzen im logischen Sinne dieser Wörter, d. i. dasjenige sich vorstellen oder angeben, was die Wesenheit eines Dinges ausmacht: unumquodque praecipue denominatur et definitur secundum id, quod convenit ei primo et per se, non autem secundum id, quod convenit ei per aliud, th. III. 60. 4 ad 1; vgl. 2 anim. 9 k; tunc pulcherrime unumquodque diffinitur, quando per diffinitionem manifestatur natura rei et demonstrantur omnes proprietates consequentes et solvuntur omnes dubietates incidentes, 1 sent. 37. 3. 3 c; secundum quod aliqua habent esse, possunt diffiniri, 2 sent. 35. 1. 2 ad 1; alius est modus, quo definiuntur accidentia, et alius, quo definiuntur substantiae, pot. 8. 4 ad 5; tunc enim diffinitur optime, quid est res, quando non solum cognoscimus substantiam et naturam ipsius rei, sed etiam passiones et accidentia eius, 1 anim. 9 e; vgl. ib. 1 f & 11 h; differt ad definiendum, quod sic vel aliter partes definitionis ordinentur, 2 anal. 14 d; non oportet definire per metaphoras, ib. 16 f; substantiam, quae scilicet habet aliquid universalius, quod de ipsa praedicetur, et quae potest de alio inferiori praedicari, contingit definire, 1 anal. 34 d; accidens non definitur, nisi quatenus significatur per modum substantiae per aliquod nomen, 2 anal. 2 f; vgl. definitio accidentis unter definitio sub b.

c) bestimmen, anordnen: ex parte Dei, qui Christum definivit pati, th. III. 46. 1 c.




definitio sive diffinitio
(vgl. definire)



a) Abgrenzung, Begrenzung, Umgrenzung im allgemeinen Sinne dieser Wörter: omnis diffinitio id est determinatio uniuscuiusque, nom. 5. 1.

b) Abgrenzung, Begrenzung, Umgrenzung im logischen Sinne dieser Wörter, d. i. Vorstellung oder Angabe dessen, was die Wesenheit eines Dinges ausmacht, begriffliche Wesenheit, Begriff, synonym mit ratio (← sub i & k) und terminus (← sub d): qua quidem informatus (sc. intellectus) format secundo vel definitionem vel divisionem vel compositionem, quae per vocem significatur, th. I. 85. 2 ad 3; in operibus rationis est considerare ipsum actum rationis, qui est intelligere et ratiocinari, et aliquid per huiusmodi actum constitutum, quod quidem in speculativa ratione primo quidem est definitio, secundo enuntiatio, tertio vero syllogismus vel argumentatio, ib. I. II. 90. 1 ad 2; in rebus, quarum diffinitiones cognoscimus, cg. I. 14; formae et diffinitiones rerum, ib. 54; appellat ibi rationem definitionem, verit. 3. 2 ad 4; quicumque assignat diffinitionem seu naturam rei, 1 anim. 9 e; esse diffinitionem id est substantiam (Wesenheit) animae, ib. 11 h; definitio indicat rei quidditatem et essentiam (die Übersetzung der aristotelischen Worte: ὁρισμὸς μὲν γὰρ τοῦ τί ἐστι καὶ οὐσίας, Anal. post. II. 3, 90. b. 30-31), th. II. II. 4. 1 c; definitio significat quid est res, cg. I. 21; definitio significat formam et essentiam rei, 1 anal. 10 a; definitio est oratio significans quod quid est (→ quis sub a), 2 anal. 2 a; definitio est notificatio substantiae (Wesenheit), ib. f; definitio est manifestativa eius, quod quid est et substantiae id est essentiae cuiuslibet rei, ib. i; definitio sit ratio significativa ipsius quod quid est, ib. 8 b; in genere convertibilium (← sub a) illud, quod significat quod quid est, speciali nomine definitio vocatur, th. II. II. 9. 2 c; species autem rei est, quam signat diffinitio, quae est signum quidditatis rei, cg. II. 93; definitio est oratio significans quid est esse, definitio enim quidditatem rei significat, 1 sent. 33. 1. 1 ad 1; definitio enim oratio quaedam est, et tamen, si ad rationem hominis id est definitionem non addatur aut est, quod est verbum, aut erat aut fuit, quae sunt casus verbi, aut aliquid huiusmodi id est aliquod aliud verbum seu casus verbi, nondum est oratio enuntiativa, 1 perih. 8 b; definitio, quae positio dicitur. Ponitur enim ab arithmetico definitio unitatis tamquam quoddam principium . . . Sed tamen definitio non dicitur suppositio; illud enim proprie supponitur, quod verum vel falsum significat, 1 anal. 5 f; vgl. 1 perih. 1 a; 1 anal. 19 c & e; diffinitio significans quod quid est res dicitur terminus; est enim terminus cognitionis. Incipit enim cognitio rei ab aliquibus signis exterioribus, quibus pervenitur ad cognoscendum rei diffinitionem. Quo cum perventum fuerit, habetur perfecta cognitio de re. Vel dicitur terminus cognitionis, quia infra ipsam continentur ea, per quae scitur res, 5 met. 19 b; vgl. cg. III. 49; pot. 8. 2 ob. 11; 1 perih. 4 a; 2 anal. 1 a & 2 b; 4 phys. 5 b; omnis diffinitio est quaedam ratio id est quaedam compositio nominum per rationem ordinata; unum enim nomen non potest esse diffinitio, quia definitio oportet quod distincte notificet principia rerum, quae concurrunt ad essentiam rei constituendam. Alias autem diffinitio non sufficienter manifestaret essentiam rei. Et propter hoc dicit in I. Physicorum (1, 184. b. 11 sq.), quod diffinitio dividit diffinitum in singularia id est exprimit distincte singula principia diffiniti. Hoc autem non potest fieri nisi per plures dictiones. Unde una dictio non potest esse diffinitio, sed potest esse manifestativa eo modo, quo nomen minus notum manifestatur per magis notum, 7 met. 9 a; vgl. ib. 15 b; definitio significat unum aliquid, unde ea, quae ponuntur in definitione, ad significandum unitatem debent poni absque copula, 2 anal. 5 g; vgl. 7 met. 4 c & 12 a-k; definitio enim notificat essentiam rei, quae non potest sciri, nisi sciantur principia, 1 anim. 1 d; in definitione oportet non solum cognoscere principia essentialia, sed etiam accidentalia, ib. f; definitio est ex prioribus et notioribus (die Übersetzung der aristotelischen Stelle: ὁ διὰ προτέρων καὶ γνωριμωτέρων βέλτιον ὥρισται, Top. IV. 4, 141. a. 33), th. I. 85. 8 ob. 2; vgl. 2 anal. 3 a; 1 phys. 6 g; definitio est ex genere et differentia (die Übersetzung der aristotelischen Worte: ὁ ὁρισμὸς ἐκ γένους καὶ διαφορῶν ἐστιν, Top. I. 8, 103. b. 15-16), th. I. 3. 5 c; vgl. cg. I. 25; 1 perih. 12 f; 1 anal. 27 d; 7 met. 12 e; in diffinitione superioris non debet poni inferius, 2 sent. 35. 1. 2 ob. 3; via ad inveniendum definitiones convenientissima est per divisiones, 3 phys. 1 c; vgl. 2 anal. 14 a & 15 f; 7 met. 12 e; 2 eth. 5 a; si diffinitio de re aliqua daretur, quae complete comprehenderet omnia principia rei, non esset unius rei nisi una diffinitio. Sed quia in quibusdam diffinitionibus ponuntur quaedam principia sine aliis, ideo contingit variari diffinitiones de una et eadem re, 3 sent. 23. 2. 1 ad 8; vgl. 1 anal. 16 c; omnis diffinitio aut est conclusio demonstrationis, . . . aut est demonstrationis principium, 2 anim. 1 b; vgl. ib. 2 f; th. I. 3. 5 c; 2 sent. 9. 1. 1 ad 1; 4 sent. 3. 1. 1. 1 c; 1 anal. 16 c & 26 b; 2 anal. 1 g & 8 b-g; 1 phys. 1 a; definitio est praedicatum essentiale, 1 anal. 31 k; dupliciter diffinitio potest considerari, vel secundum id, quod significatur per diffinitionem, vel secundum intentionem (Absicht, Zweck) diffinitionis, 1 sent. 25. 1. 1 ad 2; definitio non est corruptibilium, sed sempiternorum, 1 anal. 16 c; definitio est solum eorum contentiva sive significativa, quae praedicantur affirmative et universaliter, 2 anal. 2 c; definitio autem in rebus naturalibus non significat formam tantum, sed formam et materiam, th. I. 75. 4 c; vgl. ib. 29. 2 ad 3; cg. IV. 81; pot. 9. 1 ob. 7; quodl. 2. 2. 4 c: in diffinitione formarum ponuntur propriae materiae loco differentiae, sicut cum dicitur, quod anima est actus corporis physici organici, pot. 6. 2 ad 9; vgl. qu. anim. 1 ad 15; 2 anim. 1 b; diffinitio et quod quid erat esse (→ quis sub a) primo et simpliciter est substantiarum, non tamen solum substantiarum, cum et accidentia aliquo modo habeant diffinitionem et quod quid erat esse, non tamen primum, 7 met. 4 c; oportet autem, quod proprium subiectum ponatur in definitione accidentis, quandoque quidem in obliquo, ut cum dicimus, quod simitas est curvitas nasi, quandoque vero in recto, ut cum dicimus quod simus est nasus curvus, 1 anal. 10 a; vgl. unten definitio accidentis.

c) Bestimmung, Anordnung: ratione electionis et definitionis cuiusdam, th. I. 23. 7 c; cuius definitionem circa passionem Christi praenuntiatam, ib. III. 46. 1 c.




definitive sive diffinitive



a) nach Weise oder im Sinne der Abgrenzung, der Begrenzung, der Umgrenzung, der Einfriedigung, bei welcher die Teile des Eingeschlossenen denen seiner Umgrenzung nicht entsprechen und deshalb von letztern auch nicht gemessen werden können, das Gegenteil von circumscriptive (←): sed definitive, quia ita est in uno loco, quod non in alio, th. I. 52. 2 c; esse enim in aliquo definitive vel circumscriptive est pars eius, quod est esse in loco, ib. III. 76. 5 ob. 1; vgl. ib. ad 1.

b) nach Weise oder im Sinne einer Definition; vgl. definitio sub b.




definitivus sive diffinitivus, a, um



a) abgrenzend, abschließend, endgültig.

b) definierend, d. i. das Wesen eines Dinges vorstellend oder angebend; vgl. definitio sub b.




deformis, e



formlos, synonym mit informis (←) .




deformitas



a) Formlosigkeit, synonym mit difformitas und informitas (← sub a).

b) Unförmigkeit, Abscheulichkeit, Hässlichkeit, ebenfalls synonym mit informitas (← sub b): deformitas non solum importat (bedeutet) privationem debitae formae, sed etiam contrariam dispositionem, th. II. II. 6. 2 ad 2; nulla deformitas, nullus defectus, cg. IV. 86; in corpore humano potest esse deformitas dupliciter, 4 sent. 44. 3. 1. 1 c.




deiformis, e



gottähnlich: secundum hoc lumen efficiuntur deiformes id est Deo similes, th. I. 12. 5 c; vgl. ib. ad 3.




deiformitas



Gottähnlichkeit: intellectum in quadam deiformitate constituit, th. I. 12. 6 c; sanctitas et deiformitas est in angelis, ib. 108. 4 ob. 1.




deitas



a) Gottheit im abstrakten Sinne des Wortes: essentia vel natura Dei, quae est Deitas, th. I. 3. 3 ob. 1; sunt tria supposita Deitatis, ib. 31. 1 ad 5; Deus significatur ut habens Deitatem, ib. 39. 3 ob. 1; Deitas, inquantum est una in pluribus suppositis, habet quandam convenientiam cum forma nominis collectivi, ib. 5 ad 6; vgl. 1 sent. 29 exp.

b) Gottheit im konkreten Sinne des Wortes d. i. Gott: Deitas dicitur esse omnium effective, th. I. 3. 8 ad 1; nomina imponuntur quidem a processibus Deitatis, ib. 13. 2 ad 2; cum dicit, idolum est Deus, non signat veram Deitatem, ib. 10 a.




delectabilis, e



ergötzlich, ergötzend, Genuss bereitend, omnia delectabilia pertinent ad unam speciem virtutis, th. I. II. 60. 5 ob. 3; operationes enim consuetae et quae sunt secundum habitum, magis sunt delectabiles, 8 pol. 2 e: ad occursum alicuius delectabilis, puta (z. B.) cibi vel mulieris, cg. III. 85.




delectatio



Ergötzung, Genuss, Freude im weitern und engern Sinne dieser Wörter, synonym mit gaudium und laetitia (←), der Gegensatz zu dolor (←) und tristitia (← sub a): delectatio ex dilatatione (cordis) nomen accepit, ut laetitia nominetur, th. I. II. 33. 1 a; vgl. ib. c & 31. 3 ad 3; 4 sent. 49. 3. 1. 4 c; delectatio, quae nihil est aliud, quam quietatio appetitus in bono, th. I. II. 2. 6 ad 1; vgl. cg. III. 26; in delectatione duo sunt, scilicet perceptio convenientis, quae pertinet ad apprehensivam potentiam, et complacentia eius, quod offertur ut conveniens, et hoc pertinet ad appetitivam potentiam, in qua ratio (Wesen) delectationis completur, th. I. II. 11. 1 ad 3; licet enim delectatio sit quies quaedam appetitus, considerata praesentia boni delectantis, quod appetitui satisfacit, tamen adhuc remanet immutatio appetitus ab appetibili, ratione cuius delectatio motus quidam est, ib. 31. 1 ad 2; ad delectationem duo requiruntur, scilicet consecutio boni convenientis et cognitio huiusmodi adeptionis. Utrumque autem horum in quadam operatione consistit . . . unde oportet, quod omnis delectatio aliquam operationem consequatur, ib. 32. 1 c; vgl. 4 sent. 49. 3. 2 c; 7 phys. 6 d; obiectum delectationis est bonum apparens conveniens coniunctum (→ bonus sub c), th. I. II. 43. 1 c; vgl. ib. 32. 3 c. duplex est delectatio, una quidem de obiecto actus, alia vero de ipso actu, virt. 4. 1 ad 14; vgl. verit. 15. 4 c; delectatio est quaedam operationis perfectio, . . . perficit enim operationem, sicut pulchritudo iuventutem, cg. I. 90; vgl. ib. III. 26; 2 sent. 38. 1. 2 c; 10 eth. 6 c-g; delectatio est quaedam superfloritio naturae, 4 sent. 49. 3. 1. 1 c; duplex est delectatio. Una, quae praecedit assecutionem finis, et haec est ordinabilis in aliud; potest enim ordinari ad perfectam operationem, inquantum videlicet illa, in quibus delectamur, attentius agimus. Alia delectatio est, quae consequitur assecutionem finis, et illa efficitur per operationem, quae fini coniungit, ib. 1. 2. 2 ad 3; delectatio, quae est in appetitu sensitivo, quaedam passio est, non autem delectatio, quae est in intellectivo, nisi passione large accepta, ib. 3. 1. 1 c; vgl. 3 sent. 27. 1. 2 ad 3; th. I. II. 31. 1 c & 6 c; delectationi autem opponitur dolor, secundum quod delectatio est in sensu exteriori et praecipue in tactu, sed secundum quod est interius, non habet aliud oppositum, quam tristitiam, 4 sent. 49. 3. 1. 4 ad 3; vgl. ib. 3. 1 ad 3.




deliberare



überlegen, erwägen (vgl. deliberatio), synonym mit considerare (←): oportet, quod deliberans consilietur de duobus, quorum utrumque potest facere, ut alterum eorum eligat in futuro, mal. 16. 4 ad 7.




deliberatio



Überlegung, Erwägung, synonym mit consideratio (←): deliberatio duo importat (bedeutet), scilicet perceptionem rationis cum certitudine iudicii de eo, de quo fit deliberatio, et sic potest esse in instanti in eo, in quo non est dubitatio de agendis . . . Potest etiam dicere (besagen) discussionem sive inquisitionem, et sic importat discursum quendam, unde potest non esse in instanti, verit. 29. 8 ad 1; deliberatio non potest esse in momento, mal. 16. 4 c; deliberatio fit per modum cuiusdam syllogismi, mem. 8 a; vgl. th. I. 91. 4 c; I. II. 1. 1 ob. 3.




deliberativus, a, um



überlegend, erwägend.




demeritorius, a, um



missverdienstlich, der Gegensatz zu meritorius (←): est maxime demeritorium, th. II. II. 13. 4 ob. 2.




demeritum



Missverdienst, der Gegensatz zu meritum (← sub a): imputentur homini ad meritum vel demeritum, th. I. 105. 4 ob. 3; contraria merita vel demerita inveniuntur, ib. 113. 8 c; meritum et demeritum dicuntur in ordine ad retributionem, quae fit secundum iustitiam, ib. I. II. 21. 3 c; vgl. ib. II. II. 18. 3 ob. 3.




democratia



Volksherrschaft, Volksregierung: ex democratia, id est potestate populi, inquantum ex popularibus possunt eligi principes et ad populum pertinet electio principum, th. I. II. 105. 1 c; si vero iniquum regimen exerceatur per multos, democratia nuncupatur id est potentatus populi, quando scilicet populus plebeorum per potentiam multitudinis opprimit divites; sic enim et populus totus erit quasi unus tyrannus, regim. 1. 1.




democraticus, a, um



demokratisch (vgl. democratia).




demonstrabilis, e



a) zeigbar, vorzeigbar, vorweisbar: tamen quaelibet res demonstrabilis grammatice loquendo persona dici potest, th. I. 39. 8 c.

b) als notwendig wahr seiend beweisbar (vgl. demonstratio sub c): quod Deum esse non sit demonstrabile, th. I. 2. 2 ob. 1.




demonstrare



a) zeigen, vorzeigen, vorweisen: ut demonstrari possit, th. I. 13. 1 ob. 3; potest demonstrari hoc pronomine iste, ib. 39. 8 c; demonstrato pane, cg. IV. 62; per hic demonstretur substantia, ib. 63; digito demonstravit, verit. 12. 12 ad 3.

b) kundmachen, darlegen, dartun, erweisen, nachweisen: operatio enim rei demonstrat substantiam (Wesenheit) et esse ipsius, cg. II. 79; ut igitur utrumque nobis in seipso demonstraret, ib. IV. 79; vgl. ib. 83 & 88.

c) etwas als notwendig wahr seiend dartun (vgl. demonstratio sub e): de vero demonstrari contrarium, th. I. 1. 8 c; ex quolibet autem effectu potest demonstrari, propriam causam eius esse, ib. 2. 2 c; ad demonstrandum Deum esse, cg. I. 10; transcendentem in aliud genus non contingit demonstrare, 1 cael. 3 d; vgl. 1 anal. 15 d.




demonstratio



a) Zeigen, Vorzeigung, Hinweis: secundum quod faciunt demonstrationem ad id, quod intelligitur, th. I. 13. 1 ad 3; in demonstratione Patris, ib. 42. 6 ad 2; includit demonstrationem primae personae, ib. III. 78. 2 ad 4; vgl. 4 sent. 8. 2. 1. 4 ad 1.

b) Kundmachung, Darlegung, Erweis, Nachweis, synonym mit ostensio (← sub a): ut demonstratio divinitatis eius, th. III. 36. 4 c; communicatio autem intelligentiae demonstratio vel locutio sive doctrina potest dici, cg. IV. 8; propter resurrectionis demonstrationem, ib. 83; sed ad virtutis demonstrationem, ib. 86.

c) Beweis im engern Sinne des Wortes (= demonstratio scientialis sive scientifica, → sub b), d. i. derjenige Beweis, welcher etwas als notwendig wahr seiend dartut, ebenfalls synonym mit ostensio (← sub b): demonstrationis, quae est syllogismus faciens scire (die Übersetzung der aristotelischen Erklärung: ἀπόδειξιν δὲ λέγω συλλογισμὸν ἐπιστημονικόν, Anal. post. I. 2, 71. b. 17-18), th. I. II. 54. 2 ad 2; vgl. cg. I. 57; 1 anal. 4 g & h; demonstratio facit scire conclusionem necessariam, ergo oportet, quod sit ex principiis necessariis, 1 anal. 13 c; demonstratio est ex necessariis et de necessariis, . . . quia est scientifica id est faciens scire, ib. 14 d; vgl. 6 eth. 4 d; per hoc enim, quod dicitur, quod demonstratio est ex primis, habetur, quod sit ex propriis principiis, 1 anal. 4 o; vgl. ib. i & k; demonstratio est solum circa illa, quae per se insunt rebus, ib. 35 b; vgl. Aristoteles: ib. 22, 84. a. 11 sq.; demonstratio est syllogismus ostendens causam et propter quid, sic enim contingit scire, 1 anal. 38 a; vgl. Aristoteles: ib. 24, 85. b. 23 sq.; certa cognitio sive scientia est effectus demonstrationis, 4 met. 4 b; demonstratio est species argumentationis, verit. 2. 4 ad 5.




demonstrative



nach Weise eines Beweises, welcher etwas als notwendig wahr dartut, im Sinne eines solchen Beweises (vgl. demonstratio sub c), der Gegensatz zu logice und probabiliter (←): et hoc demonstrative facit, 4 met. 4 b.




demonstrativus, a, um



a) vorzeigend, hinweisend.

b) etwas als notwendig wahr seiend dartuend, notwendig wahr seiend (vgl. demonstratio sub c).

c) den Beweis betreffend, welcher etwas als notwendig wahr seiend dartut (vgl. demonstratio sub c).




demonstrator



derjenige, welcher etwas als notwendig oder als notwendig wahr seiend dartut (vgl. demonstratio sub c), der Gegensatz zu dialecticus (← sub b): non est demonstratoris, sed probabiliter persuadentis, th. I. 46. 1 c; eandem conclusionem aliter demonstrator, aliter dialecticus cognoscit, 2 sent. 3. 3. 2 c; demonstrator non utitur ad suum finem nisi enuntiativis orationibus significantibus res, secundum quod earum veritas est in anima, 1 perih. 7 c; vgl. 1 anal. 5 c, 9 c, 10 a & d, 19 b, 20 d & 31 c; 2 phys. 15 e.




denominare



nennen, benennen, zubenennen, synonym mit dicere (← sub b): duplex est modus, quo aliquid denominati