Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
G
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




F Inhaltsverzeichnis H


gaudium



Freude, eine besondere Art der delectatio (←), diejenige delectatio nämlich, welche aus der Erkenntnis oder Vorstellung eines Gutes entspringt, der Gegensatz zu tristitia (← sub a): gaudium . . . est quaedam species delectationis, th. I. II. 31. 3 c; nomen gaudii non habet locum nisi in delectatione, quae consequitur rationem, ib.; sola igitur illa delectatio, quae ex interiori apprehensione causatur, gaudium nominatur, ib. 35. 2 c; gaudium enim ex amore causatur vel propter praesentiam boni amati, vel etiam propter hoc, quod ipsi bono amato proprium bonum inest et conservatur, ib. II. II. 28. 1 c.




generabilis, e



erzeugbar, hervorbringbar, entstehbar, der Gegensatz zu corruptibilis (← ; vgl. generare und generatio sub a): generabilia et corruptibilia et omnia, quae quandoque sunt et quandoque non sunt, . . . sunt in tempore, 4 phys. 20 m; illud, quod est generabile, nondum est ens, 1 cael. 24 e; omne generabile fit ex contrario et subiecto quodam, ib. 6 a; si aliquid est generabile in sui natura, necesse est quod factum sit, ib. 29 e; vgl. th. I. 27. 2 c; cg. I. 15; II. 43.




generalis, e



a) eine Gattung betreffend, zu einer Gattung gehörig, sich nach Weise einer Gattung verhaltend, das Gegenteil von specialis (← sub a).

b) allgemein, synonym mit communis (← sub b) und universalis (← sub a), das Gegenteil von particularis (←) und specialis (← sub b): aliquid dicitur generale dupliciter. Uno modo per praedicationem (nach Weise der Aussage), sicut animal est generale ad omnia animalia. Alio modo per causam (nach Weise der Ursache), sicut sol est causa generalis omnium, quae generantur in his inferioribus (vgl. corpus inferius) . . . Sicut enim genus continet multas differentias potestate (der Möglichkeit nach) secundum similitudinem materiae, ita causa agens continet multos effectus secundum virtutem activam. Contingit autem aliquem effectum ex concursu diversarum causarum produci; et quia omnis causa aliquo modo in effectu manet, potest etiam dici tertio modo, quod effectus ex congregatione multarum causarum productus habet quandam generalitatem, inquantum continet multas causas quodammodo in actu (Wirklichkeit), th. I. II. 46. 1 c; vgl. ib. II. II. 58. 6 c.




generare



zeugen, erzeugen, d. i. hervorbringen, entstehen machen aus etwas (vgl. generatio sub a), der Gegensatz zu corrumpere (← sub a & b): quod autem generatur, ante generationem neque fuit omnino non ens neque omnino ens, sed quodammodo ens et quodammodo non ens, ens quidem in potentia, non ens vero actu; et hoc est generari, reduci (hinübergeführt werden) de potentia in actum, 1 anal. 3 e; sicut enim generatur, quod non est, ita corrumpitur, quod est, 5 phys. 3 g; non est dare (angeben) ultimum instans, in quo id, quod generatur, sit non ens, sed est dare primum instans, in quo est ens, 6 phys. 8 f; quod enim generatur, desinit non esse et incipit esse, 8 phys. 17 g; in eo enim, quod est generatum, remanet materia potens non esse, 1 cael. 29 f.




generatio



a) Zeugung, Erzeugung im eigentlichen Sinne des Wortes, d. i. Hervorbringung, Entstehen-Machung, Entstehen aus etwas (vgl. generare), der Gegensatz zu corruptio (← sub a & b): generatio per se loquendo est via in esse, cg. I. 26; vgl. 1 gener. 9 b; generatio enim est mutatio de non esse in esse, corruptioni opposita, th. I. 27. 2 ob. 1; vgl. 5 phys. 1 e & 2 d; transmutatio, quae est ex hoc in hoc id est ex substantia ente in potentia in substantiam entem in actu, est generatio, 1 gener. 11 a; generatio et corruptio contrariantur, 5 phys. 3 g; nihil transit de non esse in esse nisi per generationem, 8 phys. 17 i; cum generatio sit de non esse in esse, 1 cael. 24 e; dicitur autem generatio dupliciter. Primo mutatio a non esse ad esse . . . et hoc modo, sive obtineant (obsiegen) qualitates activae sive passivae, sequitur generatio, et una et eadem mutatio est generatio unius et corruptio alterius. Alio modo dicitur generatio, quando id, quod ponitur in esse, est nobilius, et e converso dicitur corruptio, quando, quod ponitur in esse, est ignobilius, 4 meteor. 2 a; nomine generationis dupliciter utimur. Uno modo communiter ad omnia generabilia et corruptibilia, et sic generatio nihil aliud est, quam mutatio de non esse ad esse. Alio modo proprie in viventibus, et sic generatio significat originem alicuius viventis a principio vivente coniuncto. Et haec proprie dicitur nativitas (←) . Non tamen omne huiusmodi dicitur genitum, sed proprie, quod procedit secundum rationem (Beziehung) similitudinis. Unde pilus vel capillus non habet rationem geniti et filii, sed solum, quod procedit secundum rationem similitudinis, non cuiuscumque (nam vermes, qui generantur in animalibus, non habent rationem generationis et filiationis, licet sit similitudo secundum genus), sed requiritur ad rationem talis generationis, quod procedat secundum rationem similitudinis in natura eiusdem speciei, sicut homo procedit ab homine et equus ab equo, th. I. 27. 2 c; cum generatio sit communis omnibus corporibus corruptibilibus, tamen in corporibus animatis est specialis modus generationis, et propter hoc etiam habent specialiter inter alias vires animae vim generativam, 3 sent. 8. 1. 1 c; cum enim generatio et corruptio sit motus in substantiam in his, quae generantur et corrumpuntur, non manet substantia eadem, sicut manet in his, quae secundum locum moventur, cg. II. 83.

b) Zeugung, Erzeugung im uneigentlichen Sinne des Wortes, d. i. Hervorbringung, Entstehen aus nichts, ebenfalls der Gegensatz zu corruptio (← sub c): sic etiam creatio, per quam aliquid ex nihilo ad esse deducitur, generatio dicitur, verit. 5. 2 ad 6.

c) Geschlecht, Gattung, synonym mit genus (← sub a): non dicitur simpliciter, quod sint prudentes, sed in generatione sua, th. II. II. 47. 13 ad 1.




generativus, a, um



zeugend, erzeugend.




genitus, a, um



erzeugt, geboren, synonym mit filius (← sub a) und natus (←), der Gegensatz zu ingenitus (←): genitum, secundum quod est idem, quod natum, non dicitur a generando, sed a gignendo, 3 sent. 8. 1. 1 ad 1; genitus, id est a quodam principio temporis esse incipiens per generationem, 1 cael. 22 e; genitum dicitur tribus modis. Quorum primus est, si aliquid prius non fuit et postea incoepit esse, sive per generationem, sicut homo, sive sine generatione, sicut tactus, dummodo illud, quod dicitur genitum, quandoque non sit et iterum postea sit. Secundo modo dicitur aliquid genitum, si possibile sit illud incipere esse, sive possibile determinetur per verum, ut scilicet dicatur possibile, quod potest esse, sive determinetur per facile, ut scilicet dicatur possibile fieri, quod de facili potest. Tertio modo dicitur aliquid genitum, cuius potest esse generatio, ut per hoc procedat de non esse in esse, et hoc indifferenter, sive iam esse incoeperit et hoc per fieri, id est per modum generationis, sive nondum esse incoeperit, sed contingat illud esse incipere per modum generationis. Apparet etiam secundum praemissa ratio horum modorum. Quia cum dicitur aliquod genitum secundum primum modum, asseritur actualis incoeptio, non autem modus determinatus incipiendi, quem significat generatio. Secundum autem modum secundum asseritur possibilitas incoeptionis absque determinato modo incipiendi; et hic modus potest distingui in duos secundum distinctionem potentiae. Secundum autem modum tertium asseritur non solum incoeptio, sed determinatus modus incipiendi; et hic modus potest distingui in duos, quia vel asseritur determinatus modus incipiendi secundum actum, ut quia sit aliquid iam generatum, aut secundum potentiam, ut quia aptum natum sit generari, ib. 24 d; non tamen omne huiusmodi dicitur genitum, sed proprie, quod (a principio vivente coniuncto) procedit secundum rationem similitudinis. Unde pilus vel capillus non habet rationem (Wesen) geniti et filii, sed solum quod procedit secundum rationem (Weise) similitudinis, non cuiuscumque, nam vermes, qui generantur in animalibus, non habent rationem generationis et filiationis, licet sit similitudo secundum genus, sed requiritur ad rationem talis generationis, quod procedat secundum rationem similitudinis in natura eiusdem speciei, sicut homo procedit ab homine et equus ab equo, th. I. 27. 2 c.




genus



a) Geschlecht, Gattung im allgemeinen Sinne des Wortes, synonym mit generatio (← sub c): alio modo (genus accipitur) communiter, ut genus dicatur omne id, quod sua communitate multa ambit et continet, 2 sent. 34. 1. 2 ad 1; genus dicitur quattuor modis. Primo generatio continua aliquorum habentium eandem speciem, sicut dicitur, dum erit genus hominum, id est dum durabit generatio continua hominum. Iste est primus modus positus in Porphyrio, scilicet multitudo habentium relationem ad invicem et ad unum principium. Secundo modo dicitur genus illud, a quo primo movente ad esse id est a generante procedunt aliqua, sicut dicuntur Hellenes genere, quia descendunt a quodam Hellene nomine, et aliqui dicuntur Ionici genere, quia descendunt a quodam Ione sicut a primo generante. Magis autem denominantur aliqui a patre, qui est generans, quam a matre, quae dat materiam in generatione; et tamen aliqui denominantur genere a matre, sicut a quadam femina nomine Pleia dicuntur aliquae pleiades. Et iste est secundus modus generis in Porphyrio positus. Tertio modo dicitur genus, sicut superficies est genus figurarum superficialium et solidum id est corpus dicitur esse genus figurarum solidarum id est corporearum. Genus autem hoc non est, quod significat essentiam speciei, sicut animal est genus hominis, sed quod est proprium subiectum specie differentium accidentium; superficies enim est subiectum omnium figurarum superficialium . . . Quarto modo genus dicitur, quod primo ponitur in definitione et praedicatur in eo quod quid est (→ praedicare sub b); et differentiae sunt eius qualitates, sicut in definitione hominis primo ponitur animal et bipes sive rationale, quod est quaedam substantialis qualitas hominis. Patet ergo, quod tot modis dicitur genus. Uno modo secundum generationem continuam in eadem specie, quod pertinet ad primum modum. Alio modo secundum primum movens, quod pertinet ad secundum. Alio modo sicut materia, quod pertinet ad tertium et quartum modum. Hoc enim modo se habet genus ad differentiam, sicut subiectum ad qualitatem; et ideo patet, quod genus praedicabile et genus subiectum quasi sub uno modo comprehenduntur et utrumque se habet per modum materiae. Licet enim genus praedicabile non sit materia, sumitur tamen a materia, sicut differentia a forma; dicitur enim aliquid animal ex eo, quod habet naturam sensitivam, rationale vero ex eo, quod habet rationalem naturam, quae se habet ad sensitivam, sicut forma ad materiam, 5 met. 22 a; loquimur nunc de genere, quod invenitur in naturis rerum, non de genere, quod in hominibus dicitur, sicut genus Romanorum vel Heraclidarum, 10 met. 10 d.

b) Geschlecht, Gattung im engern und eigentlichen Sinne des Wortes, der Gegensatz zu species (← sub h): genus dupliciter (vgl. oben sub a) potest accipi. Uno modo proprie, prout praedicatur de pluribus in eo, quod quid est (→ praedicare sub b), 2 sent. 34. 1. 2 ad 1; vgl. 5 met. 22 a; de ratione generis est, quod contineat sub se species, 1 anal. 42 b; vgl. ib. 12 b; genus enim dividitur in species per oppositas differentias, ib. 12 b; est autem immediate genus in proximis speciebus, in quas primo dividitur, sicut color in albedine et nigredine, ib. 28 a; genus et differentia, quae sunt partes definitionis, 1 perih. 12 f; cum genera non componantur ex speciebus, 1 phys. 1 b.

c) höchste Gattung, Kategorie (= genus generalissimum, primum, supremum, remotissimum, ↑ sub b): quod non est in aliis generibus, th. I. 28. 1 c; in quolibet novem generum accidentis, ib. 2 c; actio est unum de decem generibus, ib. 41. 1 ob. 1; vgl. ib. 5 c; cg. II. 58; III. 7.




geometricus, a, um



geometrisch.




germinativus, a, um



hervorsprossend.




globus



Kugel, Sphäre, Region, synonym mit circulus (← sub c), orbis (←) und sphaera (← sub a, b & d): quae sunt a globo lunari inferius, th. I. 63. 7 c; lunaris globus est terminus caelestium corporum versus nos, ib. 102. 1 ad 1.




gloria



a) Ruhm, Berühmtheit, Herrlichkeit, Verherrlichung, der Gegensatz zu ignominia (mal. 9. 1 c): gloria nihil aliud est, quam clara notitia (Bekannt-Sein) cum laude, th. I. II. 2. 3 c; gloria est effectus honoris et laudis, quia ex hoc, quod testificamur de bonitate alicuius, clarescit bonitas eius in notitia plurimorum, et hoc importat (bedeutet) nomen gloriae, nam gloria dicitur quasi claria, ib. II. II. 103. 1 ad 3; gloria claritatem quandam significat, unde glorificari idem est, quod clarificari, ut Augustinus dicit; . . . claritas autem et decor quandam habent manifestationem alicuius de hoc, quod apud homines decorum videtur, sive illud sit bonum corporale aliquod sive spirituale; quia vero illud, quod simpliciter (schlechtweg) clarum est, a multis conspici potest et a remotis, ideo proprie per nomen gloriae designatur, quod bonum alicuius deveniat in multorum notitiam et approbationem, ib. 132. 1 c; vgl. cg. III. 29; mal. 9. 1 c.

b) himmlische Herrlichkeit, überirdische Verklärung: perfecti sunt in gratia vel gloria, th. I. 61 pr.; vgl. ib. 62 pr.; gloria, quae nihil est aliud, quam gratia consummata, ib. 95. 1 ob. 6; vgl. ib. I. II. 67. 4 ad 2; beatitudo in sacra Scriptura frequentissime gloria nominatur, cg. III. 63; vgl. ib. IV. 8.




gloriosus, a, um



a) berühmt, ruhmreich, herrlich: ex hoc factus est victor gloriosus, th. I. 20. 4 ad 1.

b) himmlisch verherrlicht, überirdisch verklärt: non quidem naturalem, sed gloriosam, th. I. 12. 6 ad 3; esse autem gloriosum significat esse beatum, ib. 26. 2 a.




gnome



Fähigkeit, über außergewöhnliche Dinge des Lebens richtig zu urteilen, synonym mit eugnomosyne (←): gnome, quae est circa iudicium eorum, in quibus oportet quandoque a communi lege recedere, th. II. II. 48. 1 c; omnia illa, quae praeter communem cursum contingere possunt, considerare pertinet ad solam providentiam divinam, sed inter homines ille, qui est magis perspicax, potest plura horum sua ratione diiudicare, et ad hoc pertinet gnome, quae importat (bedeutet) quandam perspicacitatem iudicii, ib. 51. 4 ad 3; contingit quandoque, aliquid esse faciendum praeter communes regulas agendorum, puta (z. B.) cum impugnatorum patriae non est depositum reddendum vel aliquid aliud huiusmodi, et ideo oportet de huiusmodi iudicare secundum aliqua altiora principia, quam sint regulae communes, secundum quas iudicat synesis (←), et secundum illa altiora principia exigitur altior virtus iudicativa, quae vocatur gnome, quae importat quandam perspicacitatem iudicii, ib. 4 c; vgl. ib. I. II. 57. 6 c; 6 eth. 9 f.




gradus



a) Grad, d. i. Stufe im engern und weitern Sinne des Wortes: oporteret per gradus ascendere, th. I. II. 102. 4 ad 7; diversi ordines sunt diversi gradus et gradus in spiritualibus constituuntur secundum diversa dona spiritualia, ib. I. 108. 2 ob. 2; si tamen nomen gradus large pro ordine accipitur, 2 sent. 38. 1. 1 ad 2; gradus dicit (besagt) quandam speciem ordinis, scilicet secundum dignitatem vel perfectionem vel locum, 1 sent. 20. 1. 3. 1 ad 2; in rebus ordinatis quodlibet additum alteri facit alium gradum, 4 sent. 40. 1. 2 ob. 6.

b) Grad im Sinne der Mathematik und Astronomie: quantum spatium in terra facit diversitatem unius gradus in caelo, 2 cael. 28 d; trecenta sexaginta, qui est numerus graduum caeli, ib.




gratia



a) Gnade, Gunst: secundum communem modum loquendi gratia tripliciter accipi consuevit. Uno modo pro dilectione alicuius, sicut consuevimus dicere, quod iste miles habet gratiam regis, id est rex habet eum gratum, th. I. II. 110. 1 c; vgl. ib. 3 c; gratia dupliciter dicitur, uno modo ipsa voluntas Dei gratis aliquid dantis, ib. III. 2. 10 c; dicitur enim aliquis alicui esse gratus, quia est ei dilectus, unde et qui ab aliquo diligitur, dicitur gratiam eius habere, cg. III. 150; vgl. 2 sent. 26. 1. 1 c & ad 1; verit. 27. 1 c.

b) Gnade, Gnadengeschenk, sei es vonseiten des Menschen, sei es vonseiten Gottes: secundo (gratia) sumitur pro aliquo dono gratis dato, sicut consuevimus dicere hanc gratiam facio tibi, th. I. II. 110. 1 c; alio modo (gratia dicitur) ipsum gratuitum donum Dei, ib. III. 2. 10 c; ex hoc, quod gratis datur, gratia dicitur, 2 sent. 26. 1. 1 c; gratia . . . dicitur uno modo donum gratuitum, ib. 28. 1. 1 ad 1; vgl. verit. 27. 1 c; gratia est quaedam habitualis dispositio in anima, cg. III. 156; gratia reducitur ad primam speciem qualitatis. Nec tamen est idem, quod virtus, sed habitudo quaedam, quae praesupponitur virtutibus infusis sicut earum principium et radix, th. I. II. 110. 3 ad 3; vgl. 2 sent. 26. 1. 4 ad 1; verit. 27. 2 ad 7; gratia nihil est aliud, quam participata similitudo divinae naturae, th. III. 62. 1 c; gratia secundum se considerata perficit essentiam animae, inquantum participat quandam similitudinem divini esse, ib. 2 c; vgl. ib. I. II. 110. 3 c; 112. 1 c; 114. 3 c; II. II. 19. 7 c; gratia medium est inter naturam et gloriam (← sub b), ib. I. 62. 3 ob. 3; gratia nihil est aliud, quam quaedam inchoatio gloriae in nobis, ib. II. II. 24. 3 ad 2; gratia est dispositio naturae ad gloriam, 1 sent. 17. 1. 3 ad 3; gratia dividitur (wird unterschieden) contra naturam, th. III. 2. 12 ob. 2; cum enim gratia non tollat naturam, sed perficiat, ib. I. 1. 8 ad 2; trin. pr. 2. 3 c; duo ad rationem gratiae pertinent, . . . quorum primum est, ut id, quod est per gratiam, non insit homini per seipsum vel a seipso, sed ex dono Dei . . . Secundo pertinet ad rationem gratiae, ut non sit ex operibus praecedentibus, Eph. 2. 3.

c) Gnade per eminentiam, wesenhafte Gnade, d. i. Gott selbst oder der h. Geist: vel etiam datum increatum, quod est Spiritus sanctus, potest dici gratia, 2 sent. 26. 1. 1 c; alio modo (gratia dicitur) ipse Deus gratis dans, ib. 28. 1. 1 ad 1.

d) Dank, Erkenntlichkeit: tertio modo (gratia, → sub a & b) sumitur pro recompensatione beneficii gratis dati, secundum quod dicimur agere gratias beneficiorum. Quorum trium secundum dependet ex primo; ex amore enim, quo aliquis alium gratum habet, procedit, quod aliquid ei gratis impendat. Ex secundo autem procedit tertium, quia ex beneficiis gratis exhibitis gratiarum actio consurgit, th. I. II. 110. 1 c.




gratuitus, a, um



unverdient gegeben, aus reiner Gunst oder Gnade verliehen, gnädig (vgl. cg. III. 150): gratuita praesupponunt naturalia, verit. 27. 6 ob. 3; gratuita, quae sunt a Deo, distinguuntur contra naturalia, quae sunt a principio intrinseco, th. III. 2. 12 ob. 2.




gubernatio



a) Leitung, Lenkung, Regierung: quinta via sumitur ex gubernatione rerum, th. I. 2. 3 c; vgl. ib. 45. 6 ad 2; ad gubernationem autem vitae propriae, ib. 94. 3 c; gubernatio nihil aliud est, quam directio gubernatorum ad finem, qui est aliquod bonum, ib. 103. 3 c.

b) göttliche Weltregierung: ad providentiam (←) duo pertinent, scilicet ratio (Idee) ordinis rerum provisarum in finem et executio huius ordinis, quae gubernatio dicitur, th. I. 22. 3 c; vgl. ib. 103. 6 c; duo sunt effectus gubernationis, scilicet conservatio rerum in bono et motio earum ad bonum, ib. 103. 4 c.




gubernativus, a, um



leitend, lenkend, regierend, steuernd.




gula



Gaumenlust, das Gegenteil von abstinentia (← sub b) und temperantia (← sub d): aliud est bonum corporis, et hoc vel pertinet ad conservationem individui, sicut cibus et potus, et hoc bonum inordinate prosequitur gula, th. I. II. 84. 4 c; vgl. ib. 72. 9 ob. 3 & ad 3; huius appetitus (sc. sensitivi) immoderata concupiscentia in sumendis cibis habet rationem gulae, mal. 14. 1 ad 4; vgl. ib. c & ad 2; peccatum autem gulae consistit in concupiscentia inordinata delectationis ciborum, ib. 2 c; dividitur enim gula in comissationem et ebrietatem, th. II. II. 150. 1 c; vgl. ib. 15. 3 c; qu. 148 & 150. Die gula ist eine von den sieben Hauptsünden (ib. 148. 5 c; vgl. vitium sub b); ihre filiae (→ filius sub b) sind diese: inepta laetitia (läppische Freude), scurrilitas (Possenreißerei), immunditia (←), multiloquium (Schwatzhaftigkeit) und hebetudo mentis circa intelligentiam (Stumpfheit des Geistes für Spekulation); vgl. ib. 148. 6 e & ad 1-3; mal. 14. 4 c.


F Inhaltsverzeichnis H




© 2006 Fundación Tomás de Aquino
Alle Rechte vorbehalten