Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
L
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




I Inhaltsverzeichnis M


laesivus, a, um



verletzend.




laetitia



Freude, Fröhlichkeit, der Gegensatz zu tristitia (← sub a): laetitia quidem (exprimit) effectum interiorem (gaudii), secundum quod ipse affectus dilatatur quasi roboratus et perfectus ex appetibilis coniunctione, unde et passio gaudii cum dilatatione cordis perficitur; dicitur enim laetitia quasi latitia, 4 sent. 49. 3. 1. 4 c.




latio



a) Tragung, Dahintragung, Fortbewegung: et dicit, quod motus secundum locum non habet nomen commune generis, neque nomina propria specierum, sed imponit ei nomen commune, ut vocetur latio, quamvis hoc nomen non sit proprium omnino motus localis in communi. Illa enim solum dicuntur proprie ferri, quae sic moventur secundum locum, quod non est in potestate eorum, quod stent; et huiusmodi sunt illa, quae non moventur a seipsis secundum locum, sed ab aliis, 5 phys. 4 d; vgl. 1 cael. 3 c & g & 21 d; 1 gener. 10 e, 11 b & c; 12 met. 7 d.

b) Vorbringung, Vorschlag, Erlass: non erant per aliquam legis lationem institutae, th. I. II. 103. 1 c; vgl. 3 sent. 37. 1. 2. 2 ad 5.




latitatio



Verborgen-Sein: Prima fuit ponentium latitationem, 2 sent. 1. 1. 4 ad 4.




latitudo



a) Breite im buchstäblichen und bildlichen Sinne des Wortes: latitudo est quaedam dimensio magnitudinis corporalis, th. I. II. 33. 1 c; attenditur enim latitudo hominis secundum distantiam, quae est inter dextrum et sinistrum, 2 cael. 2 d; vgl. ib. l; latitudo autem (attenditur) secundum distantiam meridiei et septentrionis, ib. 3 f; vgl. ib. 17 b; 2 meteor. 10 b; per latitudinem (designat) affectum dilectionis ad omnia, th. I. 3. 1 ad 1.

b) Latitüde, Spielraum: talis dispositio quandam latitudinem habet, th. I. II. 51. 1 c; ista quantitas quandam latitudinem habet, ib. III. 33. 2 ad 2; sed habet latitudinem quandam, 7 eth. 1 a.




latria



a) Akt der Anbetung d. i. der Verehrung Gottes als des höchsten Herrn Himmels und der Erde: talis servitus (qua Deus colitur, quia ipse omnia fecit et quia summum in omnibus rebus obtinet principatum) nomine latriae designatur apud Graecos, th. II. II. 81. 1 ad 3; (nomen latriae) uno . . . modo potest significare humanum actum ad cultum Dei pertinentem, ib. 94. 1 ad 2; secundo modo (latria) est actus virtutis, 3 sent. 9. 1. 1. 1 c; vgl. th. I. II. 100. 4 ad 1; cg. III. 119.

b) Tugend der Anbetung oder Gottesverehrung, synonym mit eusebia (←), religio (← sub a) und theosebia (vgl. th. II. II. 81. 1 ad 4; 84. 1 ob. 1; 3 sent. 9. 1. 1. 1 c): alio modo accipitur latria, prout est idem religioni, (et) sic, cum sit virtus, de ratione eius est, quod cultus divinus exhibeatur ei, cui debet exhiberi, ib. 94. 1 ad 1; tertio modo (latria) est virtus, 3 sent. 9. 1. 1. 1 c; vgl. ib. 1. 2. 7 c; cg. I. 93.

c) Weise, Materie der Anbetung oder Gottesverehrung: quandoque enim (nomen latriae sumitur) pro eo, quod Deo in obsequium exhibetur, sicut sacrificium, genuflectiones et huiusmodi, 3 sent. 9. 1. 1. 1 c; primo modo latria non est virtus, sed materia virtutis, ib.




laudabilis, e



lobenswert.




laus



Lob: laus est sermo elucidans magnitudinem virtutis, vel ex hoc saltem sequitur, Ps. 17 b; laus proprie secundum respectum ad alterum, quod dignius est, attenditur, 2 sent. 24. 1. 3. 2 c.




legalis, e



gesetzlich, gesetzmäßig, d. i. dem positiven Gesetze entsprechend oder durch dasselbe bestimmt: dicit autem, illa esse legalia, quae sunt statuta et determinata per legem positivam, quae competit legislatoribus, 5 eth. 1 a. Unter dem Gesetze ist aber hier gemeint:

a) das Gesetz im Allgemeinen, wenn z. B. von debitum legale (→ debitus sub a), iniustitia l. (→ iniustitia sub b), iniustum l. (→ iniustus), ius l. (→ ius sub a), iustitia l. (→ iustitia sub a & b), iustum l. et iustus l. (→ iustus), lex l. (→ lex sub a), servitus l. (→ servitus sub a), utilitas l. (→ utilitas sub b) die Rede ist;

b) das bürgerliche oder weltliche Gesetz im Gegensatze zu dem kanonischen oder kirchlichen Gesetz, wenn es z. B. heißt: legalis computatio attendit descensum a communi radice ex utraque parte, 4 sent. 40. 1. 2 c;

c) das Gesetz des Alten Bundes, wenn z. B. gesprochen wird von figura legalis(→ figura sub c), generatio l.(→ generatio sub a), irregularitas l.(→ irregularitas sub b), observantia l.(→ observantia sub c), observatio l.(→ observatio sub c), pontifex l. (th. III. 22. 5 c), sacerdos l.(→ sacerdos), sacerdotium l.(→ sacerdotium), sacramentum l.(→ sacramentum sub b).




legere



a) lesen: lex a legendo vocata est, th. I. II. 90. 4 ad 3; est enim intelligere quasi intus legere, verit. 1. 12 c.

b) Vorlesung halten: haec propositio reprobata fuit ab omnibus magistris tunc Parisiis legentibus, mal. 16. 4 c.




legispositivus, a, um



gesetzgebend, gesetzgeberisch.




legitimus, a, um



gesetzmäßig, rechtmäßig.




lex



a) Gesetz im Allgemeinen, es sowohl einer Gesetzessammlung, als in dem eines einzelnen Gesetzes verstanden: lex a legendo vocata est, quia scripta est, th. I. II. 90. 4 ad 3; lex quaedam regula est et mensura actuum, secundum quam inducitur aliquis ad agendum vel ab agendo retrahitur; dicitur enim lex a ligando, quia obligat ad agendum, ib. 1 c; definitio legis, quae nihil est aliud, quam quaedam rationis ordinatio ad bonum commune et ab eo, qui curam communitatis habet, promulgata, ib. 4 c; vgl. ib. 91. 1 c; 92. 1 c; 94. 2 ob. 1; 99. 1 ob. 1; cg. III. 114 & 115; cum lex sit regula quaedam et mensura, dicitur dupliciter esse in aliquo. Uno modo, sicut in mensurante et regulante. Et quia hoc est proprium rationis, ideo per hunc modum lex est in ratione sola. Alio modo, sicut in regulato et mensurato. Et sic lex est in omnibus, quae inclinantur in aliquid ex aliqua lege, ita quod quaelibet inclinatio proveniens ex aliqua lege potest dici lex, non essentialiter, sed quasi participative, th. I. II. 90. 1 ad 1; vgl. ib. 3 ad 1; 91. 2 c & 6 c.

b) das weltliche oder bürgerliche Gesetz: Nullus, qui non est exercitatus in armis, secundum leges est admittendus ad militiam corporalem, quodl. 4. 12. 23 ob. 18.

c) Gesetz des Alten Bundes: lex uno modo dicitur tota scriptura veteris testamenti, . . . quandoque vero dicitur lex scriptura quinque librorum Moysis, . . . tertio dicitur lex decalogus praeceptorum, . . . quarto dicitur lex tota continentia caeremonialium, . . . quinto dicitur lex aliquod speciale praeceptum caeremoniale, Rom. 5. 6; vgl. ib. 3. 2; th. I. 45. 1 ob. 1; 60. 5 a; I. II. 98. 5 a; II. II. 2. 7 c; 87. 1 c.




liber



a) Buch im allgemeinen Sinne des Wortes: liber dicitur ex hoc, quod est receptivus scripturae, verit. 7. 1 ob. 3; vgl. ib. ob. 9.

b) Buch im bildlichen Sinne des Wortes: Sicut enim in libro aliquid scribitur, ex quo in eo veritas rei intelligitur, ita etiam in intellectu describuntur similitudines rerum, per quas res cognoscuntur, unde intellectus possibilis ante intelligere comparatur tabulae, in qua nihil est scriptum, 1 sent. 40. 1. 2 ad 5.

c) Buch im Sinne einer Metonymie, d. i. das Gebuchte oder dasjenige, was in einem Buche geschrieben steht: secundum quod requirebat librorum expositio, th. I. prol.; in libro primo de animalibus, cg. I. 5.




liber, a, um



a) frei, nicht unter einer Notwendigkeit stehend, synonym mit voluntarius (← sub c), der Gegensatz zu ligatus und necessarius (← sub a).

b) frei, nicht einem andern untergeben, synonym mit liberalis (← sub a), der Gegensatz zu illiberalis, servilis (← sub a) und servus (←) .




liberalis, e



a) frei, sich für einen Freien geziemend, unabhängig, nicht einem andern dienend, synonym mit liber (← sub b), der Gegensatz zu illiberalis, servilis (← sub a) und servus (←) .

b) freigebig, der Gegensatz zu illiberalis und prodigus (←): ipse solus est maxime liberalis, th. I. 44. 4 ad 1; qui non est liberalis, amat eum, qui est liberalis, ib. I. II. 27. 3 ad 4; Thessalonicenses erant liberales, 1 Thess. 4. 1; vgl. 4 eth. 1 f, 2 m & 3 a-f.




liberalitas



Freigebigkeit, der Gegensatz zu illiberalitas und prodigalitas (←): secundum Philosophum in IV. Ethicorum (c. 2, 1120. b. 15) ad liberalem pertinet emissivum esse. Unde et alio nomine liberalitas largitas nominatur, quia, quod largum est, non est retentivum, sed emissivum. Et ad hoc idem pertinere videtur etiam nomen liberalitatis; cum enim aliquis a se emittit, quodammodo illud a sua custodia et dominio liberat et animum suum ab eius affectu liberum esse ostendit, th. II. II. 117. 2 c; vgl. 5 phys. 10 c; 4 met. 2 k; obiectum autem sive materia liberalitatis est pecunia et quidquid pecunia mensurari potest, th. II. II. 117. 3 c; vgl. ib. ad 1 & 2 c; liberalitatis materia quidem propinqua est cupiditas vel amor pecuniarum, materia autem remota ipsa pecunia, 4 eth. 1 b; vgl. ib. f-n; th. I. II. 60. 5 c; II. II. 117. 2 ad 1, 3 c & ad 3, 4 c; cg. I. 93; III. 30 & 131/132; 1 Thess. 4. 1.




liberaliter



a) nach Weise des Freien, aus freien Stücken, synonym mit libere (←), das Gegenteil von serviliter (←): illa servitia sunt Deo maxime accepta, quae liberaliter et non ex necessitate fiunt, th. II. II. 186. 5 ob. 5; non liberaliter, sed serviliter legem implent, cg. III. 128; vgl. ib. 130.

b) in freigebiger Weise, der Gegensatz zu illiberaliter & prodige: quod est sua liberaliter largiri, th. II. II. 117. 1 ad 2; vgl. 8 eth. 6 g.




libere



auf freie Weise, ungezwungenerweise, synonym mit liberaliter (← sub a), der Gegensatz zu serviliter (←): illud dicitur aliquis facere libere, quod spontanea voluntate facit, 3 sent. 34. 2. 2. 1 c; vgl. verit. 24. 4 c.




libertas



a) Freiheit im Allgemeinen d. i. Freisein von irgendetwas.

b) Freiheit des Willens (→ libertas arbitrii sub a): libertatem autem necesse est eas habere, si habent dominium sui actus, cg. II. 48; vgl. 6 pol. 2 a; radix libertatis est voluntas sicut subiectum, sed sicut causa est ratio; ex hoc enim voluntas libere potest ad diversa ferri, quia ratio potest habere diversas conceptiones boni, th. I. II. 17. 1 ad 2; vgl. verit. 24. 2 c; quod liberum arbitrium diversa eligere possit servato ordine finis, hoc pertinet ad perfectionem libertatis eius, sed quod eligat aliquid divertendo ab ordine finis, quod est peccare, hoc pertinet ad defectum libertatis, th. I. 62. 8 ad 3; vgl. verit. 22. 6 c.

c) freie Handlung des Willens: accipitur etiam libertas pro ipsa operatione vel actu, quo aliquis dicitur a se moveri vel agi ad finem proprium, 6 pol. 2 a.

d) Freiheit, Unabhängigkeit, Selbständigkeit, der Gegensatz zu servitus (← sub a).




libidinosus, a, um



wollüstig.




libido



a) Begierde, Lust.

b) unordentliche Begierde, unlautere Lust: libido autem importat (bedeutet) inordinatam concupiscentiam, quae non totaliter subditur rationi, th. III. 27. 3 c; venereae delectationes, in quibus etiam specialiter libido dicitur, ib. II. II. 153. 1 ad 3.

c) unordentliche Begierlichkeit: Tertio modo potest sumi libido, quasi habitualiter, pro illa inordinatione virium nimia, ex qua est in nobis pronitas ad inordinate concupiscendum, 2 sent. 31. 1. 1 ad 3.




licitus, a, um



erlaubt, der Gegensatz zu illicitus (←) .




limbus



Schoß im buchstäblichen und bildlichen Sinne des Wortes.




limpiditas



Helligkeit, Klarheit, synonym mit claritas (← sub b): claritas vel limpiditas visionis contingit ex tribus. Primo ex efficacia virtutis visivae, quia, qui sunt fortioris visus, magis limpide vident. Secundo ex claritate lucis, sub qua claritate visibile videtur, sicut clarius videtur aliquid in lumine solis, quam in lumine lunae. Tertio ex comparatione visibilis vel eius, in quo aliquid videtur, ad videntem, quia, quod a remotiori videtur, minus clare videtur, 3 sent. 14. 1. 2. 3 c; vgl. ib. ad 2 & 3 & 3 c.




linea



a) Linie im eigentlichen Sinne: definitio lineae est, quod eius termini sint puncta, 3 phys. 8 a; vgl. 4 phys. 3 b; 5 phys. 5 b; 6 phys. 8 b; 5 met. 15 b; impossibile est, quod linea componatur ex punctis, 6 phys. 2 f; vgl. ib. 1 b; non enim linea componitur ex punctis, 8 phys. 17 f; vgl. 3 cael. 3 b; 1 gener. 4 e; imaginemur igitur secundum geometras, quod punctus motus facit lineam, 4 phys. 18 c; vgl. 1 cael. 2 g; 2 cael. 2 l; linea non potest intelligi sine puncto, cg. II. 33; linea sumitur . . . aliquando proprie pro ipsa dimensione, quae est prima species quantitatis continuae, 4 sent. 40. 1. 2 ad 3; linea est quoddam continuum, 2 anal. 10 e; et infinita puncta sunt potentialiter in linea. Et haec est causa, quare in linea non possunt accipi duo puncta consequenter (← sub b) se habentia, ib. 11 a.

b) Linie im uneigentlichen Sinne: aliquando vero linea sumitur pro his, quae linealiter disponuntur, et secundum hoc assignatur in numeris linea et figura, prout unitas post unitatem ponitur in aliquo numero, et sic quaelibet unitas adiuncta gradum facit in tali linea, 4 sent. 40. 1. 2 ad 3.




litigiosus, a, um



streitend, voll Streit seiend.




littera



a) Buchstabe, Wort (sowohl das gesprochene, als das geschriebene): litterae sunt signa vocum, 1 perih. 2 a; dicuntur litterae etiam in prolatione et scriptura, quamvis magis proprie, secundum quod sunt in scriptura, dicantur litterae, ib.; vgl. ib. b & c & 6 c; si enim in intellectu (Begriff) vocis includatur ipsa vocis formatio in communi secundum formam, quae distinguitur in diversas formas litterarum et syllabarum, sic vox est genus, si autem in intellectu vocis accipitur solum substantia soni, cui possibile est advenire praedictam formationem, sic vox erit materia litterarum, 7 met. 12 e; significatio autem litterarum tanquam magis remota non pertinet ad eius (sc. logicae) considerationem, sed magis ad considerationem grammatici, 1 perih. 2 a.

b) Lesart, Stelle aus einem Buch, Text: secundum aliam litteram, th. I. 41. 3 ob. 4; littera illa est antiqua translationis, ib. 56. 1 ad 1; secundum litteram septuaginta interpretum, ib. II. II. 45. 1 ob. 3; vgl. cg. II. 78; IV. 2, 8, 62 & 89; 1 sent. 31. 1. 1 c; 28. 1. 2 ad 3; 32. 1. 1 c; 4 sent. 13 exp.; quodl. 11. 6. 6 ad 1; 2 anal. 9 c; 5 phys. 10 i; 1 cael. 6 a.

c) Schriftstück, Brief, Buch, wissenschaftliches Werk, Wissenschaft: non enim institit studio litterarum, th. III. 9. 4 ob. 1; propter excellentiam doctrinae Christi, quae litteris comprehendi non potest, ib. 42. 4 c; secundum formam litterae papalis, quodl. 2. 8. 16 ob. 2; sit commendatitiis litteris utendum, relig. 13 ad 3.




litteralis, e



buchstäblich, wörtlich.




litteratus, a, um



mit Buchstaben bezeichnet, durch Buchstaben abgeteilt: lingua et dentes et labia, quibus litterati et articulati soni distinguuntur, 1 perih. 6 d.




localis, e



räumlich, örtlich: divinam essentiam neque moveri neque localem esse, 1 sent. 37 div. 2.




locare



räumlich machen, örtlich machen, irgendwo-seiend machen: aliquid denominatur locatum a loco, th. I. 6. 4 c; sicut locata sunt in loco, ib. 8. 2 c; dans loco naturam locandi, 1 sent. 37. 2. 1 c; quod locus non sit minor neque maior, quam locatum, 4 phys. 2 f; locus videtur comparari ad locatum sicut quoddam vas, ib. 3 d; quod locus sit extra locatum, ib. e; locatum enim continetur sive includitur a loco et in eo habet quietem et fixionem, ib. 4 a; locus aequatur locato, quia scilicet aequantur secundum extrema, ib. 6 q; vgl. 1 cael. 15 a.




locativus, a, um



räumlich machend, örtlich machend.




locus



a) Raum, Ort, Stelle im weitern Sinne des Wortes, d. i. dasjenige, wo etwas ist: accipiendo large locum pro omni receptivo, unit.; utrum sit separata ab aliis partibus animae solum ratione (dem Begriffe nach), an etiam loco (dem Subjekte nach), th. I. 76. 3 c; aut etiam differant loco id est organo, unit.; separabilis ab eis magnitudine seu loco id est subiecto, ib.; vgl. 1 gener. 13 c; 2 anim. 4 a-c; 3 anim. 3 f, 7 a & 15 h; somno 1 g; Aristoteles: De anima II. 2, 413. b. 14 sq.

b) Raum, Ort, Stelle im eigentlichen Sinne des Wortes (per modum proprium loci, th. I. 8. 2 c), d. i. die unbewegliche Grenze des einen Körper zuerst umschließenden Mediums (τὸ τοῦ περιέχοντος πέρας ἀκίνητον πρῶτον, τοῦτ᾽ ἔστιν ὁ τόπος, Aristoteles: Phys. IV. 4, 212. a. 20-21): locus est terminus immobilis continentis primum. Dicit autem primum, ut designet locum proprium et excludat locum communem, 4 phys. 6 n; vgl. ib. a & o, 7 a, 8 b & c; locus autem non est terminus corporis, cuius est locus, sed corporis continentis ipsum, et licet sint simul termini continentis et contenti, non tamen sunt idem, ib. 6 d; vgl. ib. 1 e & 11 b; quia locus est terminus, propter hoc locus videtur esse sicut quaedam superficies et sicut quoddam vas continens, non autem sicut spatium (← sub a) vasis continentis, ib. 6 p; locus est idem per essentiam, quod superficies corporis locantis, 2 sent. 12. 1. 5 ad 2; locus est superficies corporis continentis, non quidem inquantum est huiusmodi corporis, quod immediate continet, alioquin sequeretur, quod corpus quiescens non semper esset in eodem loco, puta (z. B.) si homo staret in fluvio, per cuius decursum semper renovarentur diversae superficies aquae circa ipsum, sed superficies immediate continentis habet, quod sit locus, ex ordine ad primum continens, unde accipitur idem locus secundum eundem situm ad primum continens, et propter hoc locus est immobilis, quodl. 6. 2. 3 c; vgl. 4 phys. 6 g & m; 1 cael. 18 f; 1 gener. 15 d; loci 1; locus . . ., secundum quod praedicatur de locante, pertinet ad genus quantitatis (vgl. th. I. 52. 1 ob. 2), secundum autem quod praedicatur denominative de locato, constituit praedicamentum ubi (← sub b), 11 met. 9 p; vgl. 3 phys. 5 i; loci 2; nom. 4. 3; locus habet tres dimensiones, scilicet longitudinis, latitudinis et profunditatis, 4 phys. 2 a; vgl. 2 cael. 2 a ­ 3 m; 1 gener. 18 d; differentiae autem loci sunt sex, sursum, deorsum, ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum, 3 phys. 9 h; sursum autem et deorsum et alia de numero sex distantiarum, scilicet ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum sunt partes et species loci, 4 phys. 1 f; vgl. 8 phys. 16 c; 2 cael. 2 b; 10 met. 10 o; Aristoteles: De part. anim. 4, 705. a. 26 sqq.

c) Raum, Ort, Stelle, Stätte, Platz im uneigentlichen Sinne des Wortes: accipiendo effectum loco definitionis (Begriff) causae, th. I. 1. 7 ad 1; licet argumenta rationis humanae non habeant locum, ib. 8 ad 1; vgl. ib. 13. 12 ad 3; 14. 13 ad 3; 75. 7 c; cg. I. 20; dat locum intelligendi aerem, th. I. 68. 3 c; ad ea solvenda locus reliquitur, cg. I. 7; in consecutione autem divitiarum maximum locum habet fortuna, ib. III. 30.

d) Beweisstelle, Beweis, synonym mit argumentum (← sub a): ex pluribus aliis Scripturae locis colligi potest, cg. IV. 4.




locutio



a) Rede, Sprache, Reden, Sprechen im engern Sinne, d. i. die Mitteilung eines Gedankens durch ein Wort des Mundes, synonym mit dictio (← sub a) und loquela: locutio est opus viventis, fit enim per vocem, quae est sonus ab ore animalis prolatus, th. I. 51. 3 ob. 4; locutio est signum intellectus, ib. 58. 4 ob. 3; locutionem, quae est proprium opus rationis, ib. 91. 3 ad 3; locutio autem est signum audibile interioris conceptus, ib. II. II. 181. 3 c; in nobis locutio dicitur ipsa manifestatio interioris verbi, quod mente concipimus, verit. 9. 4 c; locutio igitur proprie est, qua aliquis ducitur in cognitionem ignorati per hoc, quod fit ei praesens, quod alias erat sibi absens, sicut apud nos patet, dum unus refert alteri aliquid, quod ille non vidit, et sic facit ei quodammodo praesentiam per loquelam, ib. 5 c; tria requiruntur ad locutionem nostram. Primo verbi conceptio, qua scilicet praeconcipiatur in mente id, quod ore loquendum est; secundo ipsius verbi concepti expressio, qua insinuetur, quod conceptum est; tertio ipsius rei expressae manifestatio, qua res expressa evidens fiat, Hebr. 1. 1; locutio est propria hominibus, quia hoc est proprium eis in comparatione ad alia animalia, quod habent cognitionem boni et mali, ita et iniusti et aliorum huiusmodi, quae sermone significari possunt, 1 pol. 1 u.

b) Rede, Sprache, Reden, Sprechen im weitern Sinne, d. i. die Mitteilung eines Gedankens.

c) Rede, Ausspruch: huiusmodi locutiones per negationem sunt exponendae, th. I. 14. 3 ad 1; sic locutio habet veritatem, ib. 16. 3 ad 3; vgl. ib. 36. 3 c; 77. 1 ad 1; III. 16. 7 c; cg. II. 25; IV. 38.

d) Redensart, sprachlicher Ausdruck, synonym mit dictio (← sub b), nomen, oratio (← sub a) und terminus (← sub e).




logicalis, e



logisch, d. i. zur Logik gehörig, sich auf sie beziehend, synonym mit logicus (←) .




logice



auf logische Weise, in logischer Hinsicht, im Sinne der Logik, der Gegensatz zu analytice (←), naturaliter (← sub b) und physice (←): ostendit propositum logice id est per rationes communes omni syllogismo, 1 anal. 33 a; vgl. ib. 20 d, 34 h, 35 a, 38 e & 43 a; nec tamen est modus probandi quod quid est (→ qui) demonstrative, sed logice syllogizandi, quia non sufficienter per hoc probatur, quod id, quod concluditur, sit quod quid est illius rei, de qua concluditur, sed solum, quod insit ei, 2 anal. 7 b; vgl. 8 phys. 18 a; 5 met. 7 b.




logicus, a, um



logisch, d. i. zur Logik gehörig, sie betreffend, synonym mit logicalis (←) .




longanimitas



Langmut: exspectatio pertinet ad longanimitatem, quae est species fortitudinis, th. II. II. 17. 5 ob. 3; longanimitas dicitur, per quam aliquis habet animum tendendi in aliquid, quod in longinquum distat, ib. 136. 5 c.




ludicrus, a, um



der Kurzweil dienend, kurzweilig, spielend.




lumen



Licht in der allgemeinen Bedeutung des Wortes, synonym mit lux (← sub b): lumen non est corpus, th. I. 67. 2 a; vgl. ib. c; intentio (Abbild) corporis lucidi in aere relicta est lumen. Et haec opinio valde probabilis est, 2 sent. 13. 1. 3 c; vgl. 4 sent. 44. 2. 2. 2 ad 2; quidam enim dixerunt, lumen esse corpus . . . Si vero lumen non sit corpus, sed qualitas, secundum opinionem aliorum, nom. 2. 2; lumen, quod est actus diaphani, 2 cael. 14 f; vgl. 3 meteor. 6 f; 2 anim. 14 d-h; lumen generatur a stellis per quandam contritionem sive confricationem aeris ex motu earum, non propter hoc, quod sunt ignea, 2 cael. 10 c; sicut autem in cognitionem coloris sensibilis pervenit homo ex duobus, scilicet ex visibili obiecto et ex lumine, sub quo videtur, . . . ita etiam ad cognitionem intellectualem duo exiguntur, scilicet ipsum intelligibile et lumen, per quod videtur, 2 sent. 9. 1. 2 ad 4; lumen, secundum quod ad intellectum pertinet, nihil est aliud, quam quaedam manifestatio veritatis, th. I. 106. 1 c; anima humana, cuius lumen est intellectus agens, cg. II. 79.




lux



a) Licht im allgemeinen Sinne des Wortes, synonym mit lumen (←): (nomen lucis) primo quidem est institutum ad significandum id, quod facit manifestationem in sensu visus, postmodum autem extensum est ad significandum omne illud, quod facit manifestationem secundum quamcumque cognitionem. Si ergo accipiatur nomen luminis secundum suam primam impositionem, metaphorice in spiritualibus dicitur, ut Ambrosius dicit. Si autem accipiatur, secundum quod est in usu loquentium ad omnem manifestationem extensum, sic proprie in spiritualibus dicitur, th. I. 67. 1 c; decenter autem perfectio, per quam homo promovetur in ultimum finem, quae in Dei visione consistit, dicitur lux, quae est principium visionis, cg. III. 150; divina sapientia lux dicitur, prout in puro actu cognitionis consistit, ib. IV. 12.

b) Licht im eigentlichen Sinne des Wortes (= lux corporalis; → sub a): (lux) est qualitas activa primi corporis alterantis, scilicet caeli, th. I. 5. 5 ad 5; vgl. 2 sent. 13. 1. 4 c; lux non est corpus, th. I. 76. 7 c; vgl. ib. 67. 2 c; sicut calor est qualitas activa consequens formam substantialem ignis, ita lux est qualitas activa consequens formam substantialem solis vel cuiuscumque alterius corporis a se lucentis, si aliquod aliud tale est, ib. 67. 3 c; dicunt alii, quibus consentiendum videtur mihi, quod lux est forma accidentalis, habens esse ratum et firmum in natura et quod, sicut calor est qualitas activa ipsius solis, et in aliis est, secundum quod magis cum sole communicant, qui totius luminis est fons, 2 sent. 13. 1. 3 c; lux, quantum est de se, semper est effectiva caloris, etiam lux lunae, ib. 15. 1. 2 ad 5; perfectius est lux in eo, quod lucet et illuminat, quam in eo, quod tantum lucet, pot. 6. 6 ob. 8; lux dupliciter potest considerari, vel prout est in se, et sic dicitur lux, vel prout est in extremitate diaphani terminati, et sic lux dicitur color, quia hypostasis coloris est lux, 1 sent. 17. 1. 1 c; vgl. 2 anim. 14 h.

c) Leuchte, leuchtender Körper: sicut tenebra sumitur quandoque pro aere obscurato, ut supra dictum est, ita etiam lux pro corpore lucido sumitur, 2 sent. 13. 1. 3 ad 1.




luxuria



Wollust, der Gegensatz zu castitas (← sub a) und temperantia (← sub d): ad luxuriam, quae est peccatum carnale, th. I. II. 73. 5 ob. 1; peccatum luxuriae consistit in hoc, quod aliquis non secundum rectam rationem delectatione venerea utitur, ib. II. II. 154. 1 c; vgl. ib. 15. 3 c; 151. 2 c; 153. 1-3; I. II. 84. 4 c; luxuria principaliter importat inordinationem quandam circa concupiscentias delectationum in venereis secundum superabundantiam, mal. 15. 1 c; luxuria est quoddam vitium temperantiae oppositum, ib.; vgl. ib. 3 ob. 3.




luxuriosus, a, um



wollüstig, unzüchtig.




ly



das, ein Ersatz für den im Lateinischen fehlenden Artikel: ly pater potest praedicare personam Patris, th. I. 31. 3 ad 3; ly solus excludit tantum aliud, ib. 4 ad 1; ly principium supponit (← sub d) confuse, ib. 36. 4 ad 6; ly alium potest teneri, 1 sent. 4. 1. 3 c.


I Inhaltsverzeichnis M




© 2006 Fundación Tomás de Aquino
Alle Rechte vorbehalten