Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
B
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




A Inhaltsverzeichnis C


banausia



die Sucht, unverhältnismäßig große Ausgaben zu machen, gleichbedeutend mit apirocalia (←) und consumptio (← sub b), der Gegensatz zu magnificentia und parvificentia (←): vocatur etiam haec superabundantia (sc. respectu magnificentiae) banausia a βαῦνος, quod est fornax, quia scilicet ad modum fornacis omnia consumunt, 2 eth. 8 e; vitium, quod opponitur ei (sc. magnificentiae) per modum superabundantiae, vocatur banausia a βαῦνος, quod est fornax, quia tales sicut in fornace omnia sua consumunt, 4 eth. 6 e; vgl. th. II. II. 135. 2 c.




banausus, a, um



in den Ausgaben jedes Maß überschreitend, der Gegensatz zu magnificus und parvificus (←): ille, qui superabundat in sumptibus magnis, qui vocatur banausus, quasi in fornace sua consumens, excedit magnificum (←) non quidem in absoluta sumptuum quantitate, sed in expendendo praeter id, quod oportet, quia in superfluis sumptibus multa consumit et vult splendidos sumptus facere praeter melodiam, id est praeter debitam proportionem, quod est parabolice vel metaphorice dictum, puta (z. B.) quia facit nuptialia convivia histrionibus et comoedis id est repraesentatoribus multa tribuit et viam cooperit purpura, 4 eth. 7 k.




baptisma sive baptismus



a) Taufe im allgemeinen und weitern Sinne des Wortes: proprie loquendo unum est tantum baptisma, quod in aqua celebratur sub determinata forma verborum, de qua Dominus dicit Matth. ult. 19. . . . Alia autem dicuntur baptismata per ordinem ad illud baptisma, et hoc tripliciter. Primo dicitur aliquid baptisma quasi signum huius baptismi, et sic diluvium dicitur baptismus, inquantum significat nostrum baptismum quantum ad salvationem spiritualis vitae ex salvatione humani generis tunc facta in arca, ut patet ex 1. Petr. 3. 20 sq., et transitus maris rubri, qui signat baptismum nostrum quantum ad liberationem a servitute daemonum, ut dicitur in 1. Cor. 10. 1 sq., et ablutiones, quae fiebant in lege (Gesetz des Alten Bundes), quae significant nostrum baptisma quantum ad purgationem peccatorum, quae in ipso fit. Alio modo dicitur baptisma quasi causa aliqua nostri baptismi, et sic baptismus Ioannis dicitur baptisma ut disponens ad nostrum baptisma et baptisma, quo Christus baptizatus est, ut dans efficaciam nostro baptismo. Alio modo dicitur aliquid baptismus secundum proportionem ad eundem effectum, et sic dicitur baptismus poenitentiae et baptismus sanguinis, de quibus magister hic loquitur, vel quantum ad effectum secundarium, qui est consummatio in bono, et sic dicitur baptismus Spiritus, de quo dicitur in Act. 1. 5. Et haec novem genera baptismatum ponit Damascenus, 4 sent. 4. 3. 3. 1 c.

b) Taufe im eigentlichen und engern Sinne des Wortes, d. i. die christliche Taufe oder das Sakrament der Taufe: baptismus ante Christi passionem fuerit institutus, th. III. 66. 2 a; baptismus iterari non potest, ib. 9 c; baptismum, qui est spiritualis regeneratio, cg. IV. 59; determinat de sacramento intrantium, scilicet baptismo, 4 sent. 3 div.




beatitudo



a) Seligkeit, Glückseligkeit, synonym mit felicitas (←): beatitudo enim secundum Boethium in IV. de Consol. est status omnium bonorum aggregatione perfectus, th. I. 26. 1 ob. 1; vgl. ib. I. II. 3. 3 ob. 2; cg. I. 100; III. 63; 7 pol. 1 b; de ratione beatitudinis est stabilitas sive confirmatio in bono, th. I. 62. 1 a; nihil enim aliud sub nomine beatitudinis intelligitur, nisi bonum perfectum intellectualis naturae, ib. 26. 1 c; nomine beatitudinis intelligitur ultima perfectio rationalis seu intellectualis naturae, ib. 62. 1 c; vgl. ib. I. II. 3. 3 a; beatitudo sive felicitas est in perfectissima operatione habentis rationem et intellectum, 2 sent. 4. 1. 1 c; beatitudo intellectualis naturae consistit in actu intellectus, th. I. 26. 3 c; sic igitur essentia beatitudinis in actu intellectus consistit, ib. I. II. 3. 4 c; vgl. quodl. 8. 9. 19 c; si igitur beatitudo consideretur ex parte ipsius obiecti, sic solus Deus est beatitudo, quia ex hoc solo est aliquis beatus, quod Deum intelligit, . . . Sed ex parte actus intelligentis beatitudo est quid creatum in creaturis beatis, in Deo autem est etiam secundum hoc aliquid increatum, ib. I. 26. 3 c; in ratione beatitudinis duo includuntur, scilicet ipse finis ultimus, qui est summum bonum, et adeptio vel fruitio ipsius boni, ib. I. II. 5. 2 c; vgl. ib. 1. 8 c; 2. 7 c; 3. 1 c & 3 c; 5. 1 c; ad beatitudinem potest aliquid pertinere tripliciter, uno modo essentialiter, alio modo antecedenter, tertio modo consequenter, ib. 3. 3 c; vgl. ib. 4 c; 2. 6 c.

b) selig gepriesenes Tun, d. i. tugendhafter Akt, vollkommenes Werk: deinde considerandum est de beatitudinibus, th. I. II. 69 pr.; beatitudines dicuntur solum perfecta opera, quae etiam ratione (in Ansehung) suae perfectionis magis attribuuntur donis (sc. Spiritus sancti), quam virtutibus, ib. 70. 2 c; beatitudines sunt actus virtutum, ib. II. II. 157. 2 ad 3; beatitudines . . . sunt operationes virtutum perfectarum, 3 sent. 34. 1. 4 c.




beatus, a, um



a) selig, glückselig: non ergo angeli in sua creatione fuerunt beati, th. I. 62. 1 a; fama nullo modo potest facere hominem beatum, ib. I. II. 2. 3 ad 2; beati dicuntur aliqui in hac vita vel propter spem beatitudinis adipiscendae in futura vita, . . . vel propter aliquam participationem beatitudinis secundum aliqualem summi boni fruitionem, ib. 5. 3 ad 1.

b) selig, glückselig im Himmel: scientia Dei et beatorum, th. I. 1. 2 c; sicut omnes beati, ib. 9. 2 ob. 2; quod beati Dei essentiam videant, ib. 12. 1 c; qui per assimilationem ad beatitudinem ipsius beati dicuntur, ib. 26. 2 c; quod sit locus beatorum, ib. 66. 3 c.




beneficentia



Wohltätigkeit, Wohltun im weitern und engern Sinne: beneficentia nihil aliud importat (bedeutet), quam facere bonum alicui, th. II. II. 31. 1 c; potest autem hoc bonum considerari dupliciter. Uno modo secundum communem rationem (Beziehung) boni, et hoc pertinet ad communem rationem (Wesen) beneficentiae, et hoc est actus amicitiae, per consequens caritatis . . . Si autem bonum, quod quis facit alteri, accipiatur sub aliqua speciali ratione boni, sic beneficentia accipiet specialem rationem et pertinebit ad aliquam specialem virtutem (z. B. zur Tugend der Barmherzigkeit), ib.; vgl. ib. 4 c; 9 eth. 5 a & 7 a-k.




beneficium



a) Wohltat, der Gegensatz zu maleficium (← sub a): beneficium in effectu consistit, ut ipsum nomen sonat, th. II. II. 106. 5 ob. 1; omnia beneficia proximo exhibita, inquantum considerantur sub communi ratione boni, reducuntur ad amorem, ib. 31. 4 ad 2; recompensatio alicuius beneficii dupliciter fieri potest, ib. 78. 2 ad 2; vgl. ib. 106. 4 c; 107. 2 c; mal. 13. 4 ad 5; 8 eth. 11 b; 9 eth. 2 a.

b) Pfründe: ex beneficio tenetur ad executionem ordinis, 4 sent. 37. 1. 1 ad 4; non potest conferre beneficia, virt. 2. 9 ad 14; vgl. quodl. 6. 5. 9 c.




benevolentia



Wohlwollen: benevolentia proprie dicitur actus voluntatis, quo alteri bonum volumus, th. II. II. 27. 2 c; benevolentia est simplex actus voluntatis, quo volumus alicui bonum, etiam non praesupposita praedicta unione affectus ad ipsum, ib.; ad eas (sc. rationales creaturas) proprie benevolentia est, ib. 1. 20. 2 ad 3; vgl. cg. I. 91; 9 eth. 5 a-h.




benignitas



Gütigkeit, Gutherzigkeit, Freundlichkeit: benignitas, id est bona igneitas . . . facit liquescere animum hominis ad bona communicanda, Ps. 51 b; benignitas videtur esse idem cum affectu (Zuneigung), quem ponit Macrobius, unde et Isidorus dicit, quod benignus est vir sponte ad benefaciendum paratus et dulcis alloquio, th. II. II. 80. 1 ad 4; vgl. Gal. 5. 6.




bestia



unvernünftiges Tier, wildes Tier, synonym mit brutum (←): bestiae dicuntur propter crudelitatem, quasi vastiae, ut leones et ursi, 2 sent. 15 exp.; vgl. th. I. 72. 1 ad 2.




bestialis, e



tierisch, viehisch im eigentlichen und übertragenen Sinne des Wortes, synonym mit brutalis (←): hoc videtur magis bestiale, quam humanum, feminas scilicet esse communes, quantum ad mixtionem carnis, regim. 4. 4; quosdam superexcellenter diffamamus, dicentes eos bestiales, 7 eth. 1 f; ponit tres modos, secundum quos aliqui fiunt bestiales, ib.




bestialitas



a) tierische Grausamkeit: hoc, quod delectatur in hominum cruciatu, . . . continetur sub bestialitate, nam talis delectatio non est humana, sed bestialis, proveniens vel ex mala consuetudine, vel ex corruptione naturae, th. II. II. 159. 2 c; saevitas vel feritas continetur sub bestialitate, ib. ad 1; vgl. 7 eth. 1 f.

b) viehische Begierde, tierische Leidenschaft: alio modo potest corrumpi contemperantia humanarum affectionum ita, quod progrediatur ultra limites humanae vitae in similitudinem affectionum alicuius bestiae, puta (z. B.) leonis aut porci, et hoc est, quod vocatur bestialitas, 7 eth. 1 a; vgl. ib. c & f & 6 h; 4 sent. 13. 2. 2 ad 1.

c) geschlechtlicher Umgang mit einem Tiere: si fiat per concubitum ad rem non eiusdem speciei, quod vocatur bestialitas, th. II. II. 154. 11 c; vgl. ib. ad 2.




blasphemia



Gotteslästerung: nomen blasphemiae importare (bedeuten) videtur quandam derogationem alicuius excellentis bonitatis et praecipue divinae. Deus autem, ut Dionysius dicit, est ipsa essentia verae bonitatis. Unde quidquid Deo convenit, pertinet ad bonitatem ipsius, et quidquid ad ipsum non pertinet, longe est a ratione (Wesen) perfectae bonitatis, quae est eius essentia. Quicumque ergo vel negat aliquid de Deo, quod ei convenit, vel asserit de eo, quod ei non convenit, derogat divinae bonitati, th. II. II. 13. 1 c. Die blasphemia ist eine filia irae; vgl. ira sub b.




bonitas



a) Güte im abstrakten und konkreten Sinne des Wortes, synonym mit completio (←), perfectio (← sub b) und virtus (← sub d), zugleich aber auch (vgl. z. B. th. II. II. 39. 2 ad 3; cg. II. 23) mit bonum (← sub b), der Gegensatz zu malitia (← sub a) und malum (← sub b): bonitas significat ut non subsistens (als etwas in Wirklichkeit nicht für sich Existierendes), bonum autem ut concretum (← sub b), cg. I. 30; bonitas uniuscuiusque est perfectio ipsius, ib. 40; vgl. ib. 38; in hoc enim consistit uniuscuiusque rei bonitas, quod convenienter se habeat secundum modum suae naturae, th. I. II. 71. 1 c; bonitas, qua formaliter boni sumus, est participatio quaedam divinae bonitatis, ib. II. II. 23. 2 ad 1; quaelibet bonitas alia non est nisi similitudo quaedam primae bonitatis, cg. I. 96; etiam, cum sint mala, utimur in eis nomine bonitatis per quandam similitudinem; dicimus enim bonum furem et bonum calumniatorem, quia sic se habent in suis operationibus, licet malis, sicut boni in bonis, 5 met. 18 a.

b) Gütigkeit, Gutherzigkeit: conveniens sapientiae et bonitati ipsius, th. I. 21. 4 c; omnia operatur propter suam bonitatem, ib. 105. 2 ad 2; propter bonitatem suam fecit nos, 1 sent. 1 exp. Der Unterschied zwischen bonitas in dieser Bedeutung und benignitas erhellt aus Folgendem: ad id autem, quod est iuxta hominem, scilicet proximum, bene disponitur mens hominis primo quidem quantum ad voluntatem benefaciendi, et ad hoc pertinet bonitas, secundo quantum ad beneficentiae executionem, et ad hoc pertinet benignitas; dicuntur enim benigni, quos bonus ignis amoris fervere facit ad benefaciendum proximis, th. I. II. 70. 3 c.




bonus, a, um



a) gut im allgemeinen Sinne des Wortes, der Gegensatz zu malus (← sub a); bonum autem extendit se ad non entia, quae etiam in esse vocat; dicitur enim bonum a boare, quod est vocare, 1 sent. 8. 1. 3 ob. 2; vgl. th. I. 5. 2 ob. 2; cg. III. 20.

b) gut an sich, objektiv gut, d. i. dasjenige, was und insofern es mit einem ihm übergeordneten Willen (dem göttlichen) übereinstimmt, was m. a. W. so ist, wie es gewollt wird oder gewollt worden ist, synonym mit perfectus (← sub a), ebenfalls der Gegensatz zu malus (← sub b); convenientiam ergo entis ad appetitum exprimit hoc nomen bonum, verit. 1. 1 c; esse creaturae non haberet rationem (Beziehung) boni, nisi praesupposito ordine ad creatorem, ib. 21. 5 c; potest autem ex hoc simpliciter dici bona propter ordinem ipsum, cg. III. 20; bonum dicit (besagt) rationem (Beziehung) perfecti, th. I. 5. 1 ad 1; unumquodque dicitur bonum, inquantum est perfectum, ib. 5 c; ratio (Wesen) boni in perfectione consistit, cg. I. 39; unumquodque dicitur bonum, inquantum est perfectum in esse et in operari, hebd. 2; ratio boni, secundum quod consistit in perfectione, consistit etiam in modo (Maß), specie (Form) et ordine, th. I. 5. 5 c; vgl. ib. 6 c; I. II. 52. 1 c; cg. III. 20; verit. 21. 6 ob. 1 & c.

c) gut für etwas, subjektiv gut, d. i. dasjenige, was und insofern es begehrenswert ist, ebenfalls der Gegensatz zu malus (← sub c): bonum est, quod omnia appetunt (die Übersetzung der aristotelischen Stelle: τἀγαθόν, οὗ πάν᾽ ἐφίεται, Eth. Nic. I. 1, 1094. a. 3), th. I. 5. 1 c; 6. 2 ob. 2 & ad 2; cg. I. 37; II. 82; III. 3 & 24; 1 eth. 1 b; ratio (Wesen) enim boni in hoc consistit, quod aliquid sit appetibile, th. I. 5. 1 c; vgl. ib. 6. 1 c; 16. 3 c; 19. 9 c; 48. 1 c; cg. I. 40; unicuique enim rei est bonum, quod convenit ei secundum suam formam, th. I. II. 18. 5 c; bonum est aliquid, inquantum est appetibile et terminus motus appetitus, th. I. 5. 6 c; hoc autem est de ratione boni, ut terminet appetitum, cg. III. 3.




brutalis, e



tierisch, viehisch, synonym mit bestialis (←) .




brutum



unvernünftiges animalisches Wesen, Tier, Vieh, synonym mit animal (← sub b) und bestia (←) .


A Inhaltsverzeichnis C




© 2006 Fundación Tomás de Aquino
Alle Rechte vorbehalten