Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
O
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




N Inhaltsverzeichnis P


obiectum



Vorwurf, Gegenstand, Objekt einer Tätigkeit oder eines Vermögens oder eines Habitus, synonym mit materia circa quam (← sub b), oppositum (vgl. 2 anim. 6 d) und subiectum (← sub c): proprie autem illud assignatur obiectum alicuius potentiae vel habitus, sub cuius ratione (Beziehung) omnia referuntur ad potentiam vel habitum, sicut homo et lapis referuntur ad visum, inquantum sunt colorata, unde coloratum est proprium obiectum visus, th. I. 1. 7 c; obiectum comparatur ad actionem ut materia, ib. I. II. 18. 2 ob. 2; obiectum non est materia ex qua (→ materia sub o), sed materia circa quam (≈ sub b), et habet quodammodo rationem (Beziehung, Seinsweise) formae, inquantum dat speciem (insofern es die Tätigkeit eines Vermögens so oder so spezifiziert), ib. ad 2; vgl. ib. 6 c; II. II. 162. 3 c; cg. I. 48; II. 98; III. 1; obiectum operationis terminat et perficit ipsam et est finis eius, 1 sent. 1. 2. 1 ad 2.




oblatio



Darbringung, Spende: nomen oblationis commune est ad omnes res, quae in cultum Dei exhibentur, th. II. II. 86. 1 c; cum in oblatione nihil est aliud, nisi quod in usum sacerdotis venit, est pura oblatio, Ps. 39 d.




oblique



seitlicherweise, in schräger Richtung, synonym mit indirecte (← sub a), der Gegensatz zu directe (← sub a): implicat relationem oblique, th. I. 29. 4 c; in nomine personae includitur etiam natura oblique, ib. 34. 3 ad 1.




obliquus, a, um



a) seitlich, schräg, schief, gebeugt, das Gegenteil von rectus (← sub b): sicut praepositiones sunt transitivae, ita et obliquae, th. I. 39. 2 ob. 5; subiecto insunt, ut (z. B.) lineae aut rectum aut obliquum, 1 anal. 10 d; rectum est iudex suiipsius et obliqui, th. II. II. 9. 4 ob. 1; vgl. 1 anim. 12 k; Aristoteles: De anima I. 5, 411. a. 5.

b) gebeugter Fall, Beugungsfall, im Sinne der Grammatik: omnis constructio obliqui potest exponi per aliquam praepositionem cum causali, 1 sent. 34. 1. 2 ob. 3.




oboedientia



a) Gehorsam im Allgemeinen: si oboedientia proprie accipiatur, secundum quod respicit per intentionem formalem rationem praecepti, erit specialis virtus et inoboedientia peccatum speciale; secundum hoc enim ad oboedientiam requiritur, quod impleat aliquis actum iustitiae vel alterius virtutis, intendens implere praeceptum, et ad inoboedientiam requiritur, quod actualiter contemnat praeceptum. Si vero oboedientia large accipiatur pro executione cuiuscumque, quod potest cadere sub praecepto, et inoboedientia pro omissione eiusdem ex quacumque intentione, sic oboedientia erit generalis virtus et inoboedientia generale peccatum, th. II. II. 104. 2 ad 1; vgl. ib. 4. 7 ad 3; I. 95. 1 c; cg. I. 93; 2 sent. 35. 1. 2 ad 5; 44. 2. 1 c.

b) freiwilliger Gehorsam gegen einen kirchlichen Obern: oboedientia requiritur ad religionis perfectionem, th. II. II. 186. 5 c.




oboedientialis, e



gehorsamend, gehorchend.




observantia



a) Beobachtung, aufmerksame Betrachtung, synonym mit observatio (← sub a): observare nihil aliud est, quam diligenter considerare, Rom. 16. 2.

b) Hochachtung, Ehrerbietung: observantia, per quam cultus et honor exhibetur personis in dignitate constitutis, th. II. II. 102. 1 c.

c) Beobachtung, Befolgung, Ausführung, ebenfalls synonym mit observatio (← sub b): ad observantias mandatorum, th. I. II. 91. 5 c; ab observantia divinae voluntatis, ib. II. II. 83. 9 c; vgl. ib. 122. 4 ad 3; 189. 1 ad 5; ad observantiam iustitiae, cg. III. 146.

d) Beobachtung, Übung, Verrichtung, Gebrauch, ebenfalls synonym mit observatio (← sub c): Primo de observantiis ad scientiam adquirendam, . . . Secundo de observantiis, quae ordinantur ad aliqua corpora immutanda, . . . Tertio de observantiis, quae ordinantur ad coniecturas sumendas fortuniorum et infortuniorum, th. II. II. 96 pr.




observatio



a) Beobachtung, aufmerksame Betrachtung, synonym mit observantia (← sub a): per observationem caelestium corporum, th. I. II. 9. 5 ob. 3; vgl. ib. ad 3; observatio auguriorum, somniorum et huiusmodi, cg. III. 154; per astrologicas observationes, 2 cael. 16 b.

b) Beobachtung, Befolgung, Ausführung, ebenfalls synonym mit observantia (← sub c): observatio talis legis sit damnosa, th. I. II. 96. 6 c; observatio festorum non impedit, ib. II. II. 40. 4 c; observatio vel transgressio debiti ordinis, cg. III. 140/141.

c) Beobachtung, Übung, Verrichtung, Gebrauch, ebenfalls synonym mit observantia (← sub d): hoc donum non datur quibuscumque aut cum certa observatione, th. II. II. 96. 1 c; in observationibus huius artis, cg. III. 105.




obstinatio



Hartnäckigkeit, Halsstarrigkeit, Starrsinn: per obstinationem, quando scilicet homo firmat suum propositum in hoc, quod peccato inhaereat, th. II. II. 14. 2 c; in statu viae nullus est, qui mentis obstinationem non possit deponere, 1 sent. 48. 1. 3 ad 2; vgl. verit. 23. 7 ad 6; obstinatio importat quandam firmitatem in peccato, per quam aliquis a peccato reverti non possit, verit. 24. 11 c.




obumbratus, a, um



beschattet, verdunkelt.




occasio



Gelegenheit, gelegentliche Ursache, zufällige Ursache, Veranlassung: occasio nominat causam per accidens, th. II. II. 43. 1 ob. 3; vgl. ib. I. prol.; 17. 1 ad 2; 67. 4 c; cg. I. 20; II. 81; III. 87; 1 sent. 46. 1. 3 ad 6.




occasionaliter



gelegentlicherweise, nach Weise einer gelegentlichen oder zufälligen Ursache oder einer Veranlassung, im Sinne einer solchen: dicitur esse occasionaliter et indirecte causa illius effectus, th. I. 114. 3 c; vgl. ib. I. II. 98. 1 ad 2; II. II. 38. 1 ad 2.




occasionare



gelegentlich bewirken, zufällig verursachen, veranlassen: illud autem occasionatum dicitur, quod non est per se intentum, sed ex aliqua corruptione vel defectu proveniens, 2 sent. 20. 2. 1 ob. 1; nihil occasionatum et deficiens debuit esse in prima rerum institutione, th. I. 92. 1 ob. 1; femina est mas occasionatus, quasi praeter intentionem naturae proveniens, ib. 99. 2 ob. 1; vgl. ib. ad 1; 92. 1 ob. 1 & ad 1; 2 sent. 20. 2. 1 ob. 1; 3 sent. 11. 1. 1 c; Aristoteles: De gener. animal. II. 3, 737. a. 27 sq.




oculus



Auge im allgemeinen Sinne des Wortes: oculus, cum sit instrumentum visus, significat apprehensivam potentiam, th. I. II. 12. 1 ob. 1; intentio nominatur oculus metaphorice, non quia ad cognitionem pertineat, sed quia cognitionem praesupponit, per quam proponitur voluntati finis, ad quem movet, sicut oculo praevidemus, quo tendere corporaliter debeamus, ib. ad 1.




odium



Hass, der Gegensatz zu amor (← sub a): odium contrariatur amori, th. I. II. 29. 1 a; odium est quidem motus appetitivae potentiae, quae non movetur nisi ab aliquo apprehenso, ib. II. II. 34. 1 c; odium vero est dissonantia quaedam appetitus ad id, quod apprehenditur ut repugnans et nocivum, ib. I. II. 29. 1 c; odium est ira inveterata, verit. 25. 2 ad 7; quae non esse volumus, dicimur odio habere, cg. I. 96.




oeconomice



in häuslicher Hinsicht, mit Beziehung auf die Familie: subditur humana natura . . . secundo ordini exterioris hominis gubernantis . . . politice seu oeconomice, th. I. II. 87. 1 c.




oeconomicus, a, um



häuslich, d. i. das Haus oder die Familie betreffend, synonym mit domesticus (←) .




officium



a) Aufgabe, Pflicht, Obliegenheit: in officio gignendi filios, th. I. 72. 1 ad 4; per officia actuum, ib. 79. 9 c; duplex sapientis officium, cg. I. 1.

b) Dienst, Geschäft, Amt: quamdiu perageret officium suum, th. I. 43. 7 ad 4; vgl. ib. ad 6; convenit statui et officio uniuscuiusque, ib. II. II. 2. 7 c; vgl. ib. 10. 12 ad 5; cg. IV. 74; sicut quantitas unius digiti sufficit ad suum officium, 3 sent. 36. 1. 4 c.

c) Breviergebet: debeat utrumque officium dicere, quodl. 1. 7. 13 ob. 1; vgl. ib. c.




oligarchia



die Herrschaft oder Regierung weniger: oligarchia vocatur, id est principatus paucorum, quando scilicet pauci propter divitias opprimunt plebem, sola pluralitate a tyranno differentes, regim. 1. 1; vgl. 3 pol. 7 a & b.




oligarchicus, a, um



oligarchisch; vgl. oligarchia.




omnipotentia



a) Allmöglichkeit, Allvermögen.

b) Allmacht: habet potentiam activam respectu omnium, quae possunt habere rationem entis, quod est habere omnipotentiam, th. III. 13. 1 c.




omnis, e



a) aller, jeder, synonym mit perfectus und totus (← sub a): per hanc dictionem omnis ratione distributionis importatur quaedam divisio subiecti et multiplicatio ratione contentorum, 1 sent. 21. 2. 1 ad 1; haec dictio omnis non designat totum integrale, sed totum in quantitate, 2 sent. 30. 2. 1 ad 1; vgl. 1 perih. 10 c & f; 1 anal. 9 b & c; 1 cael. 27 a; 2 cael. 8 c; 5 met. 11 a.

b) das All, das Weltall, synonym mit totum und universum (← sub b): consuevimus totum mundum et omne, id est universum, vocare caelum, 1 cael. 20 b.




omnitenens



Alltragender, Allträger: Divinitas dicitur omnitenens, inquantum omnia tenet eo modo, quo ille, qui principatur aliquibus, dicitur eos tenere, nom. 10. 1; vgl. cg. III. 65.




operabilis, e



bewirkbar, tunlich, d. i. durch ein Werk oder eine Tat ausführbar, im Wirken oder Handeln darstellbar, synonym mit factibilis und agibilis (←): omnis scientia practica est de rebus operabilibus ab homine, ut moralis de actibus hominum et aedificativa de aedificiis, th. I. 1. 4 a; operabile enim est aliquid per applicationem formae ad materiam, ib. 14. 16 c; vgl. ib. 79. 12 c.




operari



wirken, tätig sein, tun.




operatio



a) Bewirkung, Hervorbringung: ad operationem miraculorum, th. I. 43. 3 ob. 4; quantum ad hoc ponitur operatio virtutum, ib. I. II. 111. 4 c; vgl. ib. II. II. 174. 3 ad 3; 178. 1 c & ad 1 & 2; pot. 6. 5 ob. 9 & 9 c; verit. 12. 5 c.

b) Tätigkeit im allgemeinen Sinne des Wortes, synonym mit actio, actus (← sub a) und opus (← sub d): operatio dicitur quilibet actus rei, etiamsi exterius non transeat, sicut intelligere est operatio intellectus, 2 sent. 12 exp.; operatio est ultimus actus (Wirklichkeit) operantis, th. I. II. 3. 2 c; operatio est actus (Wirklichkeit) et bonum substantiae operantis, cg. II. 91; operatio est quasi medium inter operans et operatum, 1 sent. 37. 3. 2 ad 3; operatio autem est ultima rei perfectio, 2 cael. 4 c; operatio autem est actus secundus, ib.

c) immanente Tätigkeit (= operatio manens in operante, → sub b), ebenfalls synonym mit actio (← sub b): tales actiones (quae in exteriorem materiam non transeunt), quae proprie operationes dicuntur, in ipsis operantibus tantum sunt, 1 sent. 40. 1. 1 ad 1; vgl. verit. 8. 6 c; 7 met. 6 k.




operativus, a, um



wirkend, handelnd, zum Wirken oder Handeln gehörend, das Wirken oder Handeln betreffend, der Gegensatz zu speculativus und theoricus (←) so wie auch zu practicus (←): et similiter in operativis, th. I. 47. 1 ad 3; vgl. ib. 58. 4 c; 59. 3 ad 1; cg. I. 80; III. 97.




opinabilis, e



meinbar, wahrscheinlich, synonym mit probabilis (← sub a), der Gegensatz zu scibilis (←): quae sunt maxime opinabilia, et haec sunt ea, quae videntur vel pluribus vel maxime sapientibus, 1 anal. 31 c; scibile, quod est obiectum scientiae, differt ab opinabili, quod est obiectum opinionis, ib. 44 a.




opinativus, a, um



meinend; vgl. opinio.




opinio



Meinung: opinio enim significat actum intellectus, qui fertur (zielt ab) in unam partem contradictionis cum formidine alterius (mit der Furcht, das kontradiktorische Gegenteil möchte wahr sein), th. I. 79. 9 ad 4; vgl. ib. 12. 7 c; I. II. 67. 3 c; II. II. 1. 4 c; 3 sent. 23. 2. 2. 1 c; 1 anal. 1 a & 6 e); opinio est acceptio id est existimatio quaedam immediatae propositionis et non necessariae, 1 anal. 44 c; opinio etiam quidam motus est rationis, ex aliquibus ratiocinationibus procedens, 8 phys. 6 e; quod (opinio) sit circa contingentia aliter se habere sive in universali sive in particulari, 1 anal. 44 c; vgl. ib. d-k; 2 anal. 20 n; cg. II. 55; 1 cael. 22 a; 3 anim. 4 g & 5 b; 7 met. 15 a; 3 eth. 6 a; 6 eth. 3 a & 4 l.




opponere



gegenüberstellen, entgegensetzen: mitescere opponitur ei, quod est irasci, th. I. II. 23. 3 c; opposita reducuntur in idem genus, in quo vel utrumque est per se, ut patet in contrariis et relativis, vel unum est per se et alterum per reductionem, ut patet in privatione et habitu et affirmatione et negatione, 2 sent. 35. 1. 3 ad 1.




oppositio



a) Gegenüberstellung: tunc autem erat luna in oppositione ad solem, th. III. 44. 2 ad 2; coniunctio vel oppositio solis, cg. III. 86; ab aliqua oppositione solis et lunae, quodl. 3. 13. 31 ad 2.

b) Entgegensetzung, Gegensatz: oppositio attenditur circa idem subiectum, 1 perih. 11 a; in affirmatione et negatione eiusdem consistit oppositio, th. I. II. 35. 4 c; in contradictione, quae est principium oppositionis, ib.; contradictio . . . est causa omnis oppositionis, 1 sent. 5. 1. 1 ad 1; vgl. 1 gener. 8 c; 10 met. 4 b.




opus



a) Werk, Machwerk, Gewirktes: opera id est operata, th. I. 103. 2 ob. 2; etiam in ipsis speculabilibus est aliquid per modum cuiusdam operis, puta (z. B.) constructio syllogismi, aut orationis congruae aut opus numerandi vel mensurandi, ib. I. II. 57. 3 ad 3.

b) Schriftwerk, Schrift, Werk: propositum nostrae intentionis in hoc opere, th. I. prol.; quasi totius operis necessarium fundamentum, cg. I. 9; vgl. ib. III. 152.

c) nötiges Werk, nötig: prout eis opus fuerit, cg. III. 132/133; sicut opus est dicere, 1 anal. 43 l; est prae opere id est pernecessarium, 8 phys. 1 e.

d) Werk, Tätigkeit, Arbeit, synonym mit operatio (← sub b): illud, quod est opus et finis uniuscuiusque, est actus (Wirklichkeit) eius et perfectio, 3 phys. 5 a.




oratio



a) Rede im allgemeinen Sinne des Wortes: oratio dicitur quasi oris ratio, unde ex suo nomine oratio significat expressionem alicuius actus rationis per effectum oris. Habet autem ratio duos actus, etiam secundum quod est speculativa. Primus est componere et dividere, et iste actus rationis exprimitur ore per orationem, quem Philosophus in I. Perihermeneias (c. 4) describit. Secundus actus rationis est discurrere de uno in aliud innotescendi causa, et secundum hoc syllogismus oratio quaedam dicitur. Et quia sermones rhetorici, qui conciones dicuntur, continent argumentationes ad persuadendum accommodatas, inde est, quod etiam orationes dicuntur et rhetores oratores, 4 sent. 15. 4. 1. 1 c.

b) Rede im Sinne der Grammatik und Logik, synonym mit dictio (← sub b), locutio (← sub c) und ratio (← sub r): oratio, quae est genus enuntiationis (welche die übergeordnete Gattung der enuntiatio ist), 1 perih. 1 a; vgl. ib. 4 a & 6 a; oratio significat ipsam conceptionem compositam, ib. 4 b; vgl. ib. 6 a; oratio est vox significativa, . . . cuius partium aliquid significativum est separatim, . . . ut dictio, non ut affirmatio . . . ad placitum, ib. 6 a & d; vgl. 2 anim. 18 a.

c) Gebet: quia orationes istae (→ sub a), praecipue quantum ad genus causarum, quod iudiciale dicitur, ordinantur ad hoc quod aliquid a iudice petamus, unde et in iure advocationes postulationes dicuntur, ideo translatum est ulterius hoc nomen ad significandam petitionem, quam Deo aliquis facit velut iudici, qui habet curam nostrorum actuum, 4 sent. 15. 4. 1. 1 c; nunc loquimur de oratione, prout significat quandam deprecationem vel petitionem, th. II. II. 83. 1 c; oratio est ascensus mentis ad Deum, Col. 1. 3; oratio est quaedam explicatio propriae voluntatis apud Deum, ut eam impleat, th. III. 21. 1 c; vgl. ib. II. II. 83. 1 c ­ 17 c; cg. III. 95 & 155; comp. 1. 233; debet enim esse oratio secura, recta, ordinata, devota et humilis, orat. pr.




orbis



Kreis, Sphäre, Himmelssphäre, synonym mit circulus (← sub c), globus (←) und sphaera (← sub b): infra concavum orbis lunae, th. I. 68. 2 c; stellae fixae sunt in orbibus, ib. 70. 1 ad 3; in motoribus enim orbium, cg. II. 75; orbes enim deferunt stellas, ib. 92.




ordinarius, a, um



ordnungsmäßig, ordentlich, gewöhnlich.




ordinatio



a) Anordnung, Verordnung: quaedam rationis ordinatio ad bonum commune, th. I. II. 90. 4 c; subiacet ordinationi civilis legis, cg. IV. 78; vgl. 3 sent. 33. 3. 4. 5 ad 3.

b) Ordnung, Gliederung, Abstufung, Rangfolge, synonym mit ordo (← sub a): ordinatio per superiorem fieret, cg. III. 76; ordinatio effectuum ex forma agentis derivatur, ib. 80; vgl. ib. 93; licet ratio Philosophi non tenet (vorhält, gilt) ratione ordinationis terminorum, 2 gener. 2 g; vgl. 12 met. 12 a.

c) Hinordnung, Beziehung, ebenfalls synonym mit ordo (← sub b): de ordinatione angelorum ad invicem, cg. III. 80 t; de ordinatione hominum ad invicem et ad alia, ib. 81 t; nihil est igitur aliud appetitus naturalis, quam ordinatio aliquorum secundum propriam naturam in finem suum, 1 phys. 15 e.

d) Ordnungsgebiet, Rangstufe, ebenfalls synonym mit ordo (← sub c): cum Pythagoras poneret duas ordinationes rerum, in quarum utraque ponebat quaedam decem principia, 3 phys. 3 d.

e) geistliche Weihe, ebenfalls synonym mit ordo (← sub d): unde eis urceoli in sua ordinatione traduntur, cg. IV. 75.




ordinatus, a, um



geordnet, ordentlich.




ordo



a) Ordnung, Gliederung, Abstufung, Rangfolge, synonym mit ordinatio (← sub b): ordo in ratione (Begriff) sua includit tria, scilicet rationem (Beziehung) prioris et posterioris, . . . Includit etiam distinctionem, quia non est ordo aliquorum, nisi distinctorum. Sed hoc magis praesupponit nomen ordinis, quam significet. Includit etiam tertio rationem ordinis, ex qua etiam ordo in speciem trahitur, 1 sent. 20. 1. 3. 1 c; ad ordinem tria concurrunt, primo quidem distinctio cum convenientia, secundo cooperatio, tertio finis, nom. 4. 1; omnis autem ordo proportio quaedam est, 8 phys. 3 c; qui (sc. ordo determinatus) nihil aliud est, quam determinata relatio partium ad invicem, 11 met. 12 a; ordo semper dicitur per comparationem ad aliquod principium, th. I. 42. 3 c.

b) Hinordnung, Beziehung, ebenfalls synonym mit ordinatio (← sub c): ordo dupliciter dicitur. Uno modo ipsa ordinatio comprehendens sub se diversos gradus, th. I. 108. 2 ad 1; ordo potest sumi, . . . secundum quod nominat relationem, quae est inter diversos gradus, ut ordo dicatur ipsa ordinatio, 2 sent. 9. 1. 1 ad 2; vgl. 4 sent. 24. 1. 1. 2 ad 4; actus autem proprie ordinem habeat ad potentiam, th. I. 5. 1 ad 1; ordinem vel aptitudinem ad bonum, ib. 3 ad 3; ordo creaturae ad Deum ut ad principium et causam, ib. 13. 5 c; privat ordinem ad bonum divinum, ib. 19. 9 c; debitus autem ordo ad finem, ib. I. II. 21. 1 c; quadruplex autem ordo in aliquo populo inveniri potest, unus quidem principum populi ad subditos, alius autem subditorum ad invicem, tertius autem eorum, qui sunt de populo, ad extraneos, quartus autem ad domesticos, sicut patris ad filium, uxoris ad virum et domini ad servum, ib. 104. 4 c; de ordine creaturarum in ipsum sicut in finem, cg. I. 9; ad quae diversae sub ipso potestates ordinem habent, ib. 31; nullus ordo aut respectus attenditur (kommt in Betracht) unius ad alterum, ib. 33; secundum ordinem vel respectum ad aliquod unum, ib. 34; in ordine ad quaslibet suas causas, ib. 67; bonum et optimum universi consistit in ordine partium ipsius ad invicem, ib. II. 39; ordo sensitivi ad intellectivum et nutritivi ad sensitivum est sicut ordo potentiae ad actum, ib. 58; in quo importatur (ist eingeschlossen) ordo ad esse, ib. III. 20; bonum universi consistit in duplici ordine, scilicet in ordine partium universi ad invicem et in ordine totius universi ad finem, qui est ipse Deus, sicut etiam est in exercitu ordo partium exercitus ad invicem secundum diversa officia et est ordo ad bonum ducis, quod est victoria, et hic ordo est praecipuus, propter quem est primus ordo, 1 sent. 44. 1. 2 c; vgl. 4 sent. 19. 2. 2. 1 c; th. I. 21. 1 ad 3; 103. 2 ad 3; I. II. 5. 6 ob. 1; cg. I. 78; 12 met. 12 a & b; 1 eth. 1 a.

c) Ordnungsgebiet, Rangstufe, ebenfalls synonym mit ordinatio (← sub d): alio modo dicitur ordo gradus unus, et sic dicuntur plures ordines unius hierarchiae, th. I. 108. 2 ad 1; ordo potest sumi dupliciter, vel secundum quod nominat unum gradum tantum, sicut, qui sunt unius gradus, dicuntur unius ordinis, 2 sent. 9. 1. 1 ad 2; vgl. 4 sent. 24. 1. 1. 2 ad 4; alio modo potest considerari ordo, secundum quod est officium quoddam respectu quarundam actionum sacrarum, 4 sent. 24. 3. 2. 2 c; etiam in uno ordine angelorum, th. I. 10. 6 c; in civitatibus triplex ordo hominum invenitur; quidam enim sunt supremi, ut optimates, quidam autem sunt infimi, ut vilis populus, quidam autem sunt medii, ut populus honorabilis, ib. 108. 2 c; quod ignorat naturas rerum et per consequens gradum sui ordinis in universo, cg. II. 3; vgl. ib. 17 & 83; III. 20; quae sunt unius ordinis, videntur comparabilia, 7 phys. 7 a.

d) geistliche Weihe, ebenfalls synonym mit ordinatio (← sub e): gradus eminens per potestatem spiritualem ordo nominatur, 4 sent. 24. 1. 1. 2 ad 4; ordo nihil aliud est, quam quidam potestatis gradus in spiritualibus dispensandis, ib. 3. 2. 2 ob. 2; ordo potest accipi dupliciter. Uno modo secundum quod est sacramentum, ib. c; ordo est signaculum quoddam ecclesiae, per quod spiritualis potestas traditur ordinato, ib. 1. 1. 2 ob. 1.

e) religiöser Orden, Ordensgenossenschaft (=  religio, ← sub b): in aliqua tamen religione, scilicet ordinis Fratrum Praedicatorum, th. II. II. 186. 9 ad 1; vgl. quodl. 1. 9. 20 c.




organice



nach Weise eines Werkzeugs: ad felicitatem divitiae organice deserviunt, th. II. II. 117. 1 ob. 2; quae conferunt organice ad illam, 2 sent. 33. 1. 2 c; ad opus virtutis organice et instrumentaliter deserviunt, ib. 36. 1. 4 c; vgl. cg. III. 130 & 132/133; Aristoteles: Eth. Nic. 1. 10, 1099. b. 28; per illas potentias valde organice et tamquam per organa et instrumenta, 2 gener. 9 f.




organicus, a, um



organisch, werkzeuglich, mit Werkzeugen ausgestattet.




organum



Werkzeug, synonym mit instrumentum (←): manus enim est organum organorum [ἡ χεὶρ ὄργανόν ἐστιν ὀργάνων, Aristoteles: De anima III. 8, 432. a. 1-2], quia manus datae sunt homini loco omnium organorum, quae data sunt aliis animalibus ad defensionem vel impugnationem vel cooperimentum, omnia enim haec homo sibi manu praeparat, 3 anim. 13 b; vgl. 2 sent. 3. 3. 1 ad 1; quodl. 7. 7. 17 c.




originalis, e



ursprünglich, quellenhaft.




originaliter



dem Ursprung nach, im Sinne des Ursprungs, zufolge des Ursprungs, synonym mit principaliter (← sub b): sunt principaliter et originaliter in ipso Verbo Dei, th. I. 115. 2 c; originaliter transit in posteros, ib. I. II. 81. 1 c; circa cerebrum originaliter, somno 6 f; omnis actus refertur ad duo originaliter, 1 sent. 11. 1. 2 c.




originare



den Ursprung verleihen, synonym mit principare (←) .




origo



Ursprung: ad originem autem pertinet, a quo alius et qui ab alio, th. I. 32. 3 c; origo autem alicuius rei non significatur ut aliquid intrinsecum, sed ut via quaedam a re vel ad rem, ib. 40. 2 c; omnis origo designatur per aliquem actum, ib. 41. 1 ad 1.




ostensio



a) Nachweis, synonym mit demonstratio (← sub b).

b) Beweis, ebenfalls synonym mit demonstratio (← sub c).




ostensive



nach Art eines Beweises, im Sinne eines solchen: ostendit dupliciter, primo quidem ostensive, 1 phys. 15 d; conclusionem ostensive ex principiis suppositis deduxerat, 4 phys. 12 e.




ostensivus, a, um



beweisend.


N Inhaltsverzeichnis P




© 2006 Fundación Tomás de Aquino
Alle Rechte vorbehalten