Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
F
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




E Inhaltsverzeichnis G


facere



a) machen, tun (vgl. fieri), synonym mit agere (← sub a), der Gegensatz zu pati (← sub a): facere autem dupliciter potest accipi, uno modo proprie, alio modo communiter. Proprie autem facere dicitur operari aliquid in exteriori materia, sicut facere domum vel aliquid aliud huiusmodi; communiter autem dicitur facere pro quacumque actione, sive transeat in exteriorem materiam, sicut urere et secare, sive maneat in ipso agente, sicut intelligere et velle, th. II. II. 134. 2 c; puta de facere et pati, scilicet quomodo hoc agat et hoc patiatur, 1 gener. 3 b.

b) schaffen, hervorbringen, bewirken, zustande bringen, der Gegensatz zu agere (← sub b): differt autem facere et agere, quia . . ;. factio (←) est actus transiens in exteriorem materiam, sicut aedificare, secare et huiusmodi, agere autem est actus permanens in ipso agente, sicut videre, velle et huiusmodi, th. I. II. 57. 4 c; vgl. 6 met. 1 c; 11 met. 7 c; facere proprie est artificis, qui per voluntatem operatur, comp. 1. 96; facere aliquid ex nihilo est infinitae virtutis propter infinitam distantiam entis ad nihil, pot. 6. 3 ob. 16; fieri et facere aequivoce dicuntur in hac universali rerum productione et in aliis productionibus, 8 phys. 2 a; vgl. 1 cael. 8 i.

c) tun zu etwas, beitragen, synonym mit conferre (← sub b): ad bene esse beatitudinis facit societas amicorum, th. I. II. 4. 8 c; condicio non faciens ad causam, ib. II. II. 63. 1 c; nihil ad propositum facere videtur, cg. III. 105; ad corruptionem virginitatis faciunt; ib. IV. 45; vgl. 1 sent. 30. 1. 3 ad 4; 1 anal. 41 b.




factibilis, e



machbar, hervorbringbar, im Werke ausführbar, der Gegensatz zu agibilis (←): factibilia dicuntur illa, quae procedunt ab agente in extraneam materiam, sicut scamnum et domus, verit. 5. 1 c; ars est circa factibilia, quae scilicet in exteriori materia constituuntur, th. II. II. 47. 5 c; vgl. ib. I. 25. 3 c; I. II. 65. 1 ad 4; transeunt in exteriorem materiam, quae factibilia dicuntur, cg. II. 24; vgl. 1 anal. 44 i.




factio



Machung, Hervorbringung, Bewirkung, Zustandebringung, der Gegensatz zu actio (← sub b): factio est actus transiens in exteriorem materiam, sicut aedificare, secare et huiusmodi, th. I. II. 57. 4 c; quamvis enim nomine factionis, quae in Graeco dicitur πρᾶξις, possimus uti in rebus naturalibus (Naturdingen), sicut cum dicimus, quod calidum et ens actu facit actu esse tale, magis tamen proprie utimur in his, quae fiunt per intellectum, in quibus intellectus agentis habet dominium super illud, quod facit, ut possit sic vel aliter facere, quod in rebus naturalibus non contingit, immo agunt ad aliquem effectum determinato modo ab aliquo superiori praestito eis, 7 met. 6 g; vgl. th. I. 15. 3 c; 41. 3 c; II. II. 134. 2 c; cg. II. 1 & 19; 3 sent. 23. 4. 1 ad 4; relig. 4; 1 phys. 12 a; 1 met. 4 c; 7 met. 6 k; 1 eth. 1 c; 1 pol. 2 f.




factivus, a, um



machend, hervorbringend, bewirkend, zustande bringend, der Gegensatz zu activus (←) urina est significativa (sani) et medicina factiva, th. I. 13. 10 c; medicatio est factiva sanitatis, ib. 62. 4 c; Deus secundum hoc factivus est rerum, cg. II. 15; non est a rebus abstracta, sed rerum factiva, ib. 100.




factor, trix



Hervorbringer, Bewirker, Zustandebringer, der Gegensatz zu actor (← sub a): est conveniens alium esse factorem rerum, verit. 5. 3 a; vgl. ib. 8 ob. 2; Deum omnipotentem non solum creatorem, sed etiam factorem nominat, nam facere proprie est artificis, qui per voluntatem operatur, comp. 1. 96.




facultas



a) Leichtigkeit eines Vermögens im Übergehen zu seiner Tätigkeit: facultas autem nominat facilitatem potestatis, quae quidem est per habitum, th. I. 83. 2 ob. 2; facultas nominat quandoque potestatem expeditam ad operandum, ib. ad 2.

b) Fähigkeit, Möglichkeit, Macht: facultas secundum communem usum loquendi significat potestatem, qua aliquid habetur ad nutum, 2 sent. 24. 1. 1 ad 2; uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis, th. I. 39. 8 c; liberum arbitrium dicitur esse facultas voluntatis et rationis, ib. 83. 2 ob. 2; secundum facultatem vel possibilitatem adipiscendi, ib. I. II. 32. 3 c; si facultas adsit, ib. II. II. 31. 1 c; vgl. ib. 79. 3 ad 2; facultatem humanae rationis excedet, cg. I. 3; in Deo est voluntas secundum totam suam facultatem, ib. 81; vgl. ib. III. 133/134.

c) Vermögen, Besitztum: abrenuntiatio propriarum facultatum, th. II. II. 184. 7 ad 1; quam sua facultas sustineat, cg. III. 127; possessiones facultates dicuntur, quia in dominio sunt possidentis, 2 sent. 24. 1. 1 ad 2.




fallacia



a) Täuschung, Überlistung, Betrug: quandoque autem dolo, qui quidem, si fiat in verbo, fallacia erit, th. II. II. 118. 8 c; omnis fallacia debet removeri a christiana religione, ib. III. 60. 3 ob. 1; vgl. ib. 77. 1 ob. 1; quodl. 4. 9. 16 ad 1. Diese fallacia ist eine filia (→ filius sub b) d. i. ein Sprössling der avaritia (← sub a).

b) falscher Schluss, Fehlschluss, Trugschluss, synonym mit paralogismus und sophisma (←): secundum hoc aliquae fallaciae assignantur, th. I. 1. 10 ob. 1.




falsitas



a) Falschheit, Unwahrheit, der Gegensatz zu veritas (← sub a): cum verum et falsum opponantur, opposita autem sint circa idem, necesse est, ut ibi prius quaeratur falsitas, ubi primo veritas invenitur, hoc est in intellectu, in rebus autem neque veritas neque falsitas est, nisi per ordinem ad intellectum, th. I. 17. 1 c; in rebus dependentibus a Deo falsitas inveniri non potest per comparationem ad intellectum divinum, ib.; contingit falsitatem esse in sensu ex hoc, quod apprehendit vel iudicat res aliter, quam sint, ib. 2 c; falsitas in intellectu esse potest non solum, quia cognitio intellectus falsa est, sed quia intellectus eam cognoscit, ib. 3 c; vgl. ib. 16. 2 c; sicut veritas consistit in adaequatione rei et intellectus, ita falsitas consistit in eorum inaequalitate, verit. 1. 10 c.

b) Falschheit gegen Gott, Gottlosigkeit: ipsa peccata falsitates et mendacia dicuntur in Scripturis, th. I. 17. 1 c; falsitas contraria ei impietatis sibi nomen assumit, cg. I. 1.




falsus, a, um



falsch, unwahr, unrichtig, unecht, das Gegenteil von verus (← sub a): est enim falsum . . . ex eo, quod dicitur vel videtur aliquid esse, quod non est, vel non esse, quod est, th. I. 17. 4 c; vgl. ib. 1 c; 4 met. 16 a; 5 met. 22 c; 6 met. 4 c.




fascinatio



Behexung oder Bezauberung durch bösen Blick: quod autem de fascinatione inducit, non ob hoc accidit, quia apprehensio unius immediate immutat corpus alterius, sed quia mediante motu cordis immutat corpus coniunctum (→ corpus), cuius immutatio pervenit ad oculum, a quo infici potest aliquid intrinsecum, praecipue si sit facile immutabile, sicut etiam oculus menstruatae inficit speculum, cg. III. 103.




fatalis, e



das Schicksal betreffend, zum Schicksal gehörig.




fatum



Geschick, Schicksal, Verhängnis: fatum a fando dictum intelligimus, id est a loquendo, ut ea fato fieri dicantur, quae ab aliquo determinante sunt ante praelocuta, th. I. 116. 1 ob. 2; fatum dicitur a for, faris, vel quia est quoddam effatum divinae ordinationis, sicut verbum vocale est quoddam effatum interioris conceptus, vel ex eo, quod ex harum consideratione causarum fari solebant antiquitus de rebus futuris, sicut ex consideratione caeli praecipue, 1 sent. 39. 2. 1 ad 5; vgl. quodl. 12. 3. 4 c; fatum est in ipsis causis creatis, inquantum sunt ordinatae a Deo ad aliquos effectus producendos, th. I. 116. 2 c; dispositio secundarum causarum, quam fatum dicimus, ib. 3 c; fatum est ordinatio secundarum causarum ad effectus divinitus provisos, ib. 4 c; vgl. cg. III. 93; 1 perih. 14 f; 5 phys. 10 b; 2 cael. 1 k.




felicitas



Glück, Glückseligkeit, synonym mit beatitudo (← sub a): beatitudo sive felicitas, th. I. 26. 1 ob. 2; vgl. cg. III. 25; beatitudo enim sive felicitas est praemium virtutis, th. I. II. 2. 2 ob. 1; vgl. cg. III. 148; beatitudo sive felicitas est in perfectissima operatione habentis rationem et intellectum, 2 sent. 4. 1. 1 c; sic ergo patet, quod felicitas maxime consistat in operatione contemplationis, 10 eth. 10 g; vgl. th. I. II. 2-5; cg. III. 26-48, 63 & 100; 2 phys. 10 b; 1 eth. 4-18; 10 eth. 9-13; sunt autem tres condiciones felicitatis secundum Philosophum in I. Ethic. (c. 8, 1098. b. 9 sqq.), scilicet quod sit quoddam perfectum bonum et per se sufficiens et cum delectatione, mal. 13. 3 c.




ferre



a) tragen, führen: sed ferunt secum sua supposita, th. I. 40. 3 c.

b) abgeben, aufstellen: cum iudicium sit ferendum secundum leges scriptas, th. II. II. 60. 6 c; non peccat secundum allegata sententiam ferens, ib. 64. 6 ad 3; in testimonio ferendo distinguendum est, ib. 70. 1 c; secundum hoc legem ferentes, ib. 120. 1 c; vgl. 3 sent. 37. 1. 4 c.

c) vorwärts tragen, fortbewegen: illa enim sola dicuntur proprie ferri, quae sic moventur secundum locum, quod non est in potestate eorum, quod stent, et huiusmodi sunt illa, quae non moventur a seipsis secundum locum, sed ab aliis, 5 phys. 4 d; sicut igni ferri sursum, cg. II. 4; gravia nata (←) sunt deorsum ferri, 2 phys. 15 b; vgl. 5 phys. 7 d; 8 phys. 17 b; 1 gener. 11 c.

d) hintragen, hinrichten, hinbeziehen: praesens intuitus Dei fertur in totum tempus et in omnia, quae sunt in quocumque tempore, th. I. 14. 9 c; ut libere feratur in ea, quae vult, ib. 62. 3 ad 2; qui fertur in unam partem contradictionis, ib. 79. 9 ad 4; cuiuslibet agentis creati actio fertur super aliquem determinatum actum (Wirklichkeit), ib. III. 75. 4 c; determinate in unum fertur, cg. I. 89; vgl. ib. III. 2, 26 & 85.




fidelis, e



a) gläubig, religionsgläubig, christgläubig, der Gegensatz zu infidelis (← sub a): vita fidelium et iustorum, th. I. 58. 6 ad 1; alia et alia circa creaturas et philosophus et fidelis considerant, cg. II. 4; inter fideles tres differentiae sunt, incipientium, proficientium, perfectorum, altar. 10.

b) treu, getreu, ebenfalls der Gegensatz zu infidelis (← sub b): non erit fidelis in dispensatione, th. I. II. 97. 4 c; erit fidelior amor unius ad alterum, cg. III. 123.




fides



a) Glaube im Sinne eines Aktes: quandoque vero (fides dicitur) ipsum credere, th. I. II. 55. 1 ad 1; fides autem (inter scientiam et opinionem) medio modo se habet, excedit enim opinionem in hoc, quod habet firmam inhaesionem, deficit vero a scientia in hoc, quod non habet visionem, ib. 67. 3 c; vgl. ib. II. II. 1. 2 a; trin. 1. 1. 1 c; alio modo intellectus assentit alicui, non quia sufficienter moveatur obiecto proprio, sed per quandam electionem voluntarie inclinans in unam partem magis, quam in aliam, et si quidem hoc sit cum dubitatione et formidine alterius partis, erit opinio, si autem sit cum certitudine absque tali formidine, erit fides, th. II. II. 1. 4 c; distinguitur virtus fidei a fide communiter sumpta, quae non ordinatur ad beatitudinem separatam, ib. 4. 1 c; fides dicitur etiam opinio vehemens, ib. 129. 6 c; conclusiones in speculativis ex principiis per se notis fidem habent, 4 sent. 33. 1. 1 c; si non fiat scientia, fit tamen fides vel opinio vel probabilitas, 1 anal. 1 a; vgl. 8 phys. 6 f & 16 d; 1 cael. 18 d.

b) Glaube im Sinne eines Habitus, synonym mit credulitas (← sub a), der Gegensatz zu incredulitas (←) und infidelitas (← sub a): quandoque autem (fides dicitur) ipse habitus, quo creditur, th. I. II. 55. 1 ad 1; si fides sumatur pro habitu, quo credimus, sic fides est una specie et differens numero in diversis, ib. II. II. 4. 6 c; vgl. ib. 5. 4 c; fides, cum sit habitus quidam, debet definiri per proprium actum in comparatione ad proprium obiectum, ib. 4. 1 c; fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, ib. ob. 1; vgl. ib. c & ad 1-5; omnes autem aliae definitiones, quaecumque de fide dantur, explicationes sunt huius, quam Apostolus ponit, ib. c; vgl. 3 sent. 23. 2. 1 c & ad 1-5; verit. 2 c & ad 1 & 9; fides, quae est certitudo de rebus invisibilibus, quae supponuntur ut principia in catholica doctrina, th. I. II. 111. 4 c; necesse est, quod fides, quae est proprium principium huius actus, sit in intellectu sicut in subiecto, ib. II. II. 4. 2 c; vgl. ib. I. II. 56. 3 c; verit. 14. 3 c; in fide, si consideremus formalem rationem obiecti, nihil est aliud, quam veritas prima. Non enim fides, de qua loquimur, assentit alicui, nisi quia est a Deo revelatum. Unde ipsi veritati divinae fides innititur tamquam medio. Si vero consideremus materialiter ea, quibus fides assentit, non solum est ipse Deus, sed etiam multa alia, quae tamen sub assensu fidei non cadunt, nisi secundum quod habent aliquem ordinem ad Deum, prout scilicet per aliquos Divinitatis effectus homo adiuvatur ad tendendum in divinam fruitionem, th. II. II. 1. 1 c; vgl. ib. 6 ad 1 & 2; 2. 2 c; 4. 1 c & 6 c; 8. 2 c; verit. 14. 8 c.

c) Glaube im Sinne des Geglaubten: fides dicitur quandoque id, quod creditur, th. I. II. 55. 1 ad 1; dicitur fides id, quod fide tenetur, ib. 94. 1 c.

d) Treue, ebenfalls der Gegensatz zu infidelitas (← sub b): ita debet esse firmissima fides, th. I. II. 105. 4 ob. 8; fides, prout unus vir uni uxori obligatur, cg. IV. 78; fides non accipitur hic, prout est virtus theologica, sed prout est pars iustitiae, secundum quod fides dicitur ex hoc, quod fiunt dicta in observatione promissorum, 4 sent. 31. 1. 2 ad 2; vgl. ib. ad 3; 35. 1. 1 c; quodl. 1. 8. 15 c.

e) Versicherung, Versprechen: post fidem datam de contrahendo per verba de futuro, quodl. 6. 3. 5 a.




fieri



gemacht werden, getan werden, werden, entstehen, geschehen (vgl. facere sub a & b), synonym mit generari (←), der Gegensatz sowohl zu esse (←), als zu factum esse: est enim fieri via ad esse, cg. II. 43; fieri importat initium essendi, 1 phys. 12 h; fieri et facere aequivoce dicuntur in hac universali rerum productione et in aliis productionibus, 8 phys. 2 a; factum esse: est terminus eius, quod est fieri, 2 anal. 11 a; ipsum fieri vel moveri est quoddam continuum, ipsum autem, quod est motum esse vel factum esse, est quoddam indivisibile, quod potest accipi vel ut terminans totum motum vel ut dividens motum tanquam finis primae partis motus et principium secundae, sicut patet de puncto, quod dividit lineam. Sic igitur ipsum factum esse est causa praecedens ipsum fieri, cuius est principium, et est effectus consequens illud fieri, cuius est terminus, ib. 10 e; vgl. ib. a & d; 6 phys. 8 l; fieri dicitur dupliciter. Uno modo moveri ad esse, et sic illud, quod generatur, in toto tempore alterationis praecedentis dicitur fieri, et hoc modo loquitur Philosophus de fieri in VI. Physic. (c. 6, 237. b. 3 sqq.), ubi ostendit, quod omne factum esse praecedit fieri et omne fieri praecedit factum esse; et sic non est verum, quod aliquid fiat et factum sit, sed sic est verum, quod illud, quod fit, non est. Alio modo dicitur fieri res, quando introducitur forma, et sic fieri non est moveri, sed terminari motum; unde sicut simul motus terminatur et terminatus est, ita simul aliquid fit et factum est; sed hoc modo illud, quod fit, est, quia terminus factionis est esse, in quo ponitur esse illud esse, quod dicitur hoc modo moveri, quodl. 7. 4. 9 ad 4; vgl. th. I. 104. 1 c; III. 50. 6 c; 75. 7 ad 2.




figura



a) Figur, Gestalt im engern und eigentlichen Sinne des Wortes, synonym mit forma (← sub a): uno modo (figura) dicitur qualitas resultans ex terminatione (Begrenzung) quantitatis, 3 sent. 16. 2 ad 1; cum figura sit qualitas circa quantitatem, th. I. 3. 1 ob. 2; figura, quae consistit in terminatione quantitatis, est quaedam forma circa quantitatem, ib. 7. 1 ad 2; vgl. ib. 3 c; III. 63. 2 ad 1; cg. IV. 84; 7 phys. 5 c; 1 cael. 11 a; 3 anim. 1 e; figura est in quarta specie qualitatis, th. III. 45. 1 ob. 2; figura est quaedam forma, quae per abscissionem materiae et condensationem vel rarefactionem vel ductionem aut aliquem motum huiusmodi potest fieri in materia, pot. 6. 7 ad 13; figura abstrahit secundum suam rationem ab omni materia et forma sensibili, cum sit quoddam mathematicum, cg. III. 105; vgl. 2 cael. 14 f; figurae maxime consequuntur et demonstrant speciem rerum, quod maxime in plantis et animalibus patet, in quibus nullo certiori iudicio diversitas specierum diiudicari potest, quam diversitate figurarum, et hoc ideo, quia, sicut quantitas propinquissime se habet ad substantiam rei inter alia accidentia, ita figura, quae est qualitas circa quantitatem, propinquissime se habet ad formam substantiae, 7 phys. 5 d; vgl. th. I. 35. 1 c; accid. 1; 1 sent. 28. 2. 1 c; 2 sent. 16. 1. 1 c; Hebr. 1. 2.

b) Figur, Gestalt im weitern Sinne des Wortes.

c) Figur im uneigentlichen Sinne, Bild, Sinnbild, Vorbild: quia figura alicuius rei signum ipsius ponitur, sicut patet de imaginibus, quae praecipue fiunt secundum repraesentationem figurae, inde translatum est nomen figurae, ut ponatur pro quolibet signo, quod instituitur ad aliquid significandum secundum assimilationem ad illud, 3 sent. 16. 2. 1 ad 1; in figuram futurae claritatis, ib.; occultatio figurarum utilis est, th. I. 1. 9 ad 2; lex vetus figura est novae legis, ib. 10 c; non per aenigmata et figuras, ib. 12. 11 ob. 2; vgl. ib. I. II. 101. 2 ad 1; II. II. 8. 1 c; III. 61. 4 ad 1; 83. 5 ob. 11; cg. IV. 62 & 78.




figuralis, e



a) bildlich: per quandam figuralem descriptionem, 2 perih. 2 e.

b) sinnbildlich, vorbildlich.




figuraliter



a) bildlicherweise, mit Wahrscheinlichkeit: ostendere veritatem figuraliter id est verosimiliter, 1 eth. 3 a; figuraliter id est superficialiter vel similitudinarie, ib. 17 b; vgl. 3 eth. 18 h; 5 eth. 1 b & c.

b) sinnbildlicherweise, vorbildlicherweise: in ventre mentis potest figuraliter intelligi, th. I. II. 68. 6 ad 2; intelligendum est ea figuraliter et prophetice dicta esse, ib. II. II. 110. 3 ad 3.




figurare



a) gestalten, formen, bilden: sicut aes infiguratum convertitur in aes figuratum, pot. 3. 1 ob. 15; corpus aliquod figurari, ib. 6. 7 ob. 13.

b) bildlich in der Sprache ausdrücken.

c) sinnbilden, vorbilden: figuratur enim per hoc, th. I. 92. 2 c; in lege veteri figurabatur, ib. I. II. 91. 5 c; ordinabantur ad figurandum Christum, ib. 102. 3 c; sub similitudinibus et figuris latet veritas figurata, ib. II. II. 8. 1 c.




figurate



bildlicherweise.




figuratio



Gestaltung, Gestalt, Bild: et figurationibus atque figmentis, th. I. 115. 5 ob. 3; figurationibus atque figmentis quibusdam, pot. 6. 10 c; quae est in figuratione Canis apud femur eius, 1 meteor. 10 f; quod figuratio Orionis in suo ortu, 2 meteor. 9 c.




figurative



sinnbildlicherweise, vorbildlicherweise: quae figurative aliquid significant, th. I. II. 99. 3 ob. 3.




figurativus, a, um



a) gestaltend, bildend.

b) bildlich.

c) sinnbildlich, vorbildlich: non solum esse figurativum futurae veritatis, th. I. II. 101. 2 c.




filiatio



Sohnschaft, Kindschaft: requiritur ad rationem (Wesen) talis generationis (sc. filiationis), quod procedat (aliquid ab aliquo principio vivente coniuncto) secundum rationem (Beziehung) similitudinis in natura eiusdem speciei, sicut homo procedit ab homine et equus ab equo, th. I. 27. 2 c; vgl. ib. 28. 4 c; 32. 3 c; 33. 3 c; III. 32. 3 c; cg. IV. 2 & 7. vgl. genitus.




filius, a



a) Sohn, Tochter, Kind im eigentlichen Sinne des Wortes (vgl. filiatio), synonym mit genitus und natus (←), der Gegensatz zu pater (←) .

b) Sohn, Tochter, Kind im uneigentlichen Sinne des Wortes, d. i. Abkömmling, Sprosse: illa vitia, quae de se nata sunt (→ natus) ordinari ad finem alicuius vitii capitalis, dicuntur filiae eius, th. II. II. 132. 5 c.




finalis, e



a) das Ende betreffend, endlich, bis ans Ende gehend, schließlich.

b) den Zweck betreffend, zwecklich.




finaliter



a) am Ende, zum Schlusse, schließlicherweise: dicit, quod finaliter dicendum sit, 3 phys. 5 i.

b) bis ans Ende, bis zum Schlusse: non posset perseverare finaliter in igne sine corruptione, 4 sent. 44. 3. 1. 3 ad 3; qui in fide catholica finaliter perseverant, ib. 46. 2. 3. 3 c.




finis



a) Ende, Grenze, Schluss, synonym mit extremitas (← sub a), extremum (← sub b), terminus (← sub a) und ultimum (←): finis habet rationem (Beziehung) ultimi, ut ipsum nomen sonat, th. I. II. 1. 1 ob. 1; finis est id, quod est ultimum in omni re et quod continet rem, unde nihil est extra finem, 10 met. 5 c; quod igitur est in fine nobilitatis omnium entium, oportet esse in fine simplicitatis, cg. I. 18; anima humana finem essendi non habet, ib. II. 83; ut potentia uniuscuiusque denominetur per respectum ad finem, id est per ultimum et per maximum, ad quod potest, 1 cael. 25 c; vgl. 2 cael. 20 g; Vercell. 42.

b) Ziel, Zweck, synonym mit causa finalis (→ causa sub a) und terminus (← sub b & c): cuius causa fit (est) de ratione finis, 2 phys. 4 e; vgl. ib. 5 b; 2 cael. 18 f; finis nihil aliud est, quam illud, cuius gratia alia fiunt, 1 eth. 9 a; hoc dicimus esse finem, in quod tendit impetus agentis, cg. III. 2; finis est, in quo quiescit appetitus agentis vel moventis et eius, quod movetur, ib. 3; vgl. ib. 16; duo autem sunt de ratione finis, ut scilicet sit appetitum vel desideratum ab his, quae finem nondum attingunt, aut sit dilectum et quasi delectabile ab his, quae finem participant, cum eiusdem rationis sit tendere in finem et in fine quodammodo quiescere, sicut per eandem naturam lapis movetur ad medium et quiescit in medio, verit. 21. 2 c; causalitas finis in hoc consistit, quod propter ipsum alia desiderantur, cg. I. 75; sicut autem influere causae efficientis est agere, ita influere causae finalis est appeti et desiderari, verit. 22. 2 c; finis dicitur trahere, 7 phys. 3 g; finis inter alias causas primatum obtinet, cg. III. 17 & 18; finis est causa causarum, th. I. 5. 2 ad 1; vgl. ib. 4 c; 105. 5 c; I. II. 1. 2 c; cg. III. 17 & 97; 1 sent. 8. 1. 3 c; 2 anal. 8 a; 2 phys. 5 d; 3 met. 4 f; 5 met. 2 a; impossibile est in finibus procedere in infinitum, th. I. II. 1. 4 c; 2 met. 4 a-d; 1 eth. 2 a.




finitas



Endlichkeit, Begrenztheit, der Gegensatz zu infinitas (←): omnem finitatem effectuum transcendit, cg. II. 26.




finitus, a, um



endlich, begrenzt, synonym mit determinatus (← sub a) und terminatus (→ terminare sub a), das Gegenteil von indefinitus, indeterminatus, infinitus und interminatus (←): si autem finita finities accipiantur, necesse est totum esse finitum, 1 anal. 32 h; inquantum aliqua sunt finita, intantum sunt scibilia, ib. 38 c; oportet, quod omne finitum includatur ab aliquo altero, 3 phys. 7 a; vgl. ib. 8 b; omne finitum consumitur quocumque finito semper accepto, ib. 10 g; vgl. 8 phys. 3 c; 1 gener. 7 b.




fomes



a) Zunder, Funke im allgemeinen Sinne des Wortes.

b) Zunder der bösen Begierlichkeit: quantum ad fomitem, qui est inordinatio inferiorum partium animae et ipsius corporis, th. I. II. 81. 3 ad 2; ad rationem (Wesen) fomitis pertinet inclinatio sensualis appetitus in id, quod est contra rationem (Vernunft), ib. III. 15. 2 c; fomes nihil est aliud, quam inordinata concupiscentia sensibilis appetitus, habitualis tamen, quia actualis concupiscentia est motus peccati (sündhafte Bewegung). Dicitur autem concupiscentia sensualitatis (sinnliches Begehrungsvermögen) esse inordinata, inquantum repugnat rationi, quod fit, inquantum inclinat ad malum vel difficultatem facit in bono, et ideo ad ipsam rationem fomitis pertinet, quod inclinet ad malum vel difficultatem faciat in bono, ib. 27. 3 c; fomes dicitur lex carnis vel membrorum, ib.; vgl. ib. 79. 6 ad 3; I. II. 91. 6 c; 2 sent. 32. 1. 1 c; 3 sent. 3. 1. 2. 3 ad 3.




fontalis, e



quellenhaft, Ursprung verleihend, synonym mit fontanus (←): vel importat universalem auctoritatem (Urheberschaft) vel etiam fontalem plenitudinem, th. I. 33. 4 ad 1; in quo fuit fontalis plenitudo sapientiae, praec. 5.




fontalitas



Quellenhaftigkeit, Ursprungschaft: fontalitas et auctoritas nihil aliud significant in divinis (Gott), quam principium originis, th. I. 33. 4 ad 1.




fontanus, a, um



quellenhaft, Ursprung verleihend, synonym mit fontalis (←) .




forma



a) Form, Gestalt, synonym mit figura (← sub a): forma sumitur hic communiter pro figura, 4 sent. 1. 1. 1. 3 ad 2; saepe in sacra Scriptura angeli in forma hominum describuntur, cg. III. 57; qualitas circa quantitatem, scilicet forma et figura, 7 met. 5 b; vgl. ib. c.

b) Form, formale Ursache, formgebendes Prinzip, synonym mit causa formalis (→ causa sub a) und principium formale (→ principium), essentia (← sub a), natura (← sub e), quod quid erat esse (→ quis sub a), quidditas (←), species (← sub f) und substantia (← sub h), exemplar (← sub b) und imago (← sub a), der Gegensatz zu materia (← sub c): unumquodque sit id, quod est, per suam formam, th. I. 5. 5 c; per formam unumquodque in specie constituitur, ib.; cum de ratione formae sit, quod sit in eo, cuius est forma, ib. 40. 1 c; forma, inquantum forma, est actus, ib. 75. 5 c; forma est, quo aliquid est, ib. 76. 1 ob. 5; forma autem per seipsam facit rem esse in actu, ib. 7 c; forma nihil aliud est, quam actus (Wirklichkeit, Verwirklichung) materiae, ib. 105. 1 c; si est aliqua forma vel natura, ib. III. 17. 2 c; per modum formae significatur essentia, cg. I. 21; forma est, qua aliquid est, est enim actus, ib. II. 43; forma tamen potest dici quo est, secundum quod est essendi principium, ib. 54; species autem aut formae, ib. 75; per formam enim collocatur unumquodque in genere vel in specie, ib. III. 7; forma igitur rei naturalis est eius natura, ib. IV. 35; omnis forma actus dicitur, etiam ipsae formae separatae, 1 sent. 42. 1. 1 ad 1; forma inquantum huiusmodi est, secundum quam aliquid formatur, pot. 6. 6 ob. 5; omne, quod fit, est et fit ex subiecto et forma, 1 phys. 13 a; vgl. ib. b; quod forma sit magis natura, 2 phys. 2 b; propter hoc (formam) nominavit speciem, ib. 5 b; forma vero vel finis est actus vel perfectio, ib. 11 b; reducendo in quod quid est id est in formam, ib. d; forma est actus primus, operatio autem est actus secundus, tamquam perfectio et finis operantis. Et hoc est verum tam in corporalibus, quam in spiritualibus, puta in habitibus animae, et tam in naturalibus, quam in artificialibus, 2 cael. 4 c; formae, quae est substantia totius consistentiae rerum, ib. 20 g; vgl. 1 cael. 23 c; 3 cael. 6 b; exemplar rei dicitur forma, 5 met. 2 a; illud, per quod res constituitur in proprio genere vel specie, . . . dicitur etiam forma, secundum quod per formam significatur perfectio vel certitudo uniuscuiusque rei, sicut dicit Avicenna, ente 1 c; forma est quoddam divinum et optimum et appetibile. Divinum quidem est, quia omnis forma est quaedam participatio similitudinis divini esse, quod est actus purus; unumquodque enim intantum est actu, inquantum habet formam. Optimum autem est, quia actus est perfectio potentiae et bonum eius; et per consequens sequitur, quod sit appetibile, quia unumquodque appetit suam perfectionem, 1 phys. 15 d; vgl. 1 perih. 3 b; 3 cael. 2 b; forma vel est ipsa natura rei, sicut in simplicibus, vel est constituens ipsam rei naturam, in his scilicet, quae sunt composita ex materia et forma, th. III. 13. 1 c; vgl. 2 anal. 7 b; inter formam autem et materiam non cadit aliquod medium, quia forma per seipsam informat materiam vel subiectum, ib. I. II. 110. 1 ad 2; vgl. ib. I. 76. 7 c; 1 perih. 8 c; 8 met. 5 a-g; in definitione formarum ponuntur propriae materiae loco differentiae, sicut cum dicitur, quod anima est actus corporis physici organici, pot. 7. 2 ad 9; in definitionibus formarum aliquando ponitur subiectum ut informe, sicut cum dicitur motus est actus existentis in potentia, aliquando autem ponitur subiectum formatum, sicut cum dicitur motus est actus mobilis, lumen est actus lucidi, qu. anim. 1 ad 15.