Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
Q
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




P Inhaltsverzeichnis R


quaestio



Frage, wissenschaftliche Frage, synonym mit problema (←): si autem (demonstrator et addiscens de aliqua propositione) sint contrariae opinionis, tum erit quaestio, de qua oportet disputari inter eos, 1 anal. 19 b; aequalis est numerus quaestionum et eorum, quae sciuntur, 2 anal. 1 a; de his quaestiones facimus, quae ignoramus, ib.; quaestiones sive problemata, ib.; ostenso enim breviter, in quo virtus quaestionis consistat, facilius apparebit, ubi debeat adhiberi solutio, 1 gener. 5 a; huiusmodi autem quaestiones certissime colligi potest Aristotelem solvisse, unit.




qualis, e



a) wie beschaffen, was für einer: neque etiam ipsius qualis potest esse conversio cum suo subiecto, 1 anal. 34 f; oportet autem unumquodque dicere esse tale, quale est secundum suam naturam et non quale est per aliquam causam violentam vel praeternaturalem, 2 cael. 28 a.

b) irgendwie beschaffen, so oder so geeigenschaftet, das aristotelische ποιός, unter welchem ebenso wohl etwas Substantielles oder Wesentliches, als etwas Akzidentelles oder Außerwesentliches (→ qualitas) verstanden werden kann: qualia dicuntur magis et minus secundum diversam participationem, th. I. II. 52. 1 c; secundum quod differentia significat quale quid (etwas irgendwie Beschaffenes), 1 perih. 10 b; secundum quod quale invenitur in genere substantiae, 5 phys. 4 b; dicimus enim superficies esse quales, inquantum sunt quadratae vel triangulares, 5 met. 16 b.




qualitas



Beschaffenheit, Eigenschaft im engern und weitern Sinne des Wortes: qualitas vero (dicitur) dispositio substantiae, th. I. 28. 2 c; proprie enim qualitas importat (bedeutet) quendam modum substantiae, ib. I. II. 49. 2 c; significare substantiam cum qualitate est significare suppositum cum natura vel forma determinata, in qua subsistit, ib. 1. 13. 1 ad 3; cum enim dicitur, quod nomen significat substantiam cum qualitate, non intelligitur qualitas et substantia proprie, secundum quod logicus accipit praedicamenta distinguens. Sed grammaticus accipit substantiam quantum ad modum significandi et similiter qualitatem; et ideo, quia illud, quod significatur per nomen, significatur ut aliquid subsistens, secundum quod de eo potest aliquid praedicari, quamvis secundum rem non sit subsistens, sicut albedo, dicit, quod significat substantiam, ad differentiam verbi, quod non significat ut aliquid subsistens. Et quia in quolibet nomine est considerare id, a quo imponitur nomen, quod est quasi principium innotescendi, ideo quantum ad hoc habet modum qualitatis, secundum quod qualitas vel forma est principium cognoscendi rem. Unde secundum Philosophum V. Metaph. (c. 14, 1020. b. 2) uno modo forma substantialis qualitas dicitur, 1 sent. 22. 1. 1 ad 3; vgl. 3 sent. 6. 1. 3 c; unus modus qualitatis est, secundum quod qualitas dicitur differentia substantiae id est differentia, per quam aliquid ab altero substantialiter differt, quae intrat in definitionem substantiae, 5 met. 16 a; qualitates fundantur super quantitatem, sicut color in superficie et figura in lineis vel in superficiebus, 3 phys. 5 i; vgl. 1 phys. 3 d.




quantitas



a) Größe im eigentlichen und engern Sinne des Wortes, d. i. die sinnlich wahrnehmbare oder körperliche Größe (→ quantitas corporalis sub b): quantitas accidens est, 1 phys. 3 a; quantitas dicitur mensura substantiae, th. I. 28. 2 c; mensuratio enim proprie pertinet ad quantitatem, 5 met. 15 b; vgl. accid. 1; omnis quantitas in quadam multiplicatione partium consistit, cg. I. 69; ponit rationem quantitatis dicens, quod quantum dicitur, quod est divisibile in ea, quae insunt, 5 met. 15 a; vgl. 1 sent. 17. 2. 1 c; 19. 1. 1 ad 1; quantitas propinquissime se habet ad substantiam inter alia accidentia, 7 phys. 5 d; vgl. 2 phys. 3 e; th. I. II. 52. 1 c; 5 met. 15 d; quantitas proprie consequitur materiam, 3 phys. 5 i; finitum et infinitum conveniunt quantitati, 1 phys. 3 c; vgl. 3 phys. 6 d; 1 cael. 6 a; differentiae autem quantitatis sunt magnum et parvum, nom. 4. 8; quantitates et quae eis accidunt, sunt secundum intellectum abstracta a motu et a materia sensibili, non autem a materia intelligibili, 2 phys. 3 e. Die quantitas im engern Sinne des Wortes ist eine von den zehn Kategorien (→ praedicamentum sub b) des Aristoteles; vgl. th. I. 28. 2 c; 85. 1 ad 2; 7 phys. 5 d; 5 met. 15 d.

b) Größe im allgemeinern und weitern Sinne des Wortes, d. i. Stärke, Umfang, Tragweite, synonym mit magnitudo (← sub b): aequalitas consequitur rationem quantitatis in communi, quae consistit in quadam divisibilitate; unde ratio quantitatis invenitur proprie in illis, quae secundum se dividuntur. Invenitur etiam quodammodo in illis, quorum divisio attenditur secundum ea, quae extrinsecus sunt, sicut virtus dicitur divisibilis et quantitatis rationem habens ex ratione et divisione actuum et obiectorum, 1 sent. 19. 1. 1 ad 1.




quantitative



nach Weise der eigentlichen Größe, im Sinne derselben (→ quantitas sub a): quod quantitative abundet, th. I. 71. 1 ad 2; maiora quantitative inveniuntur, comp. 1. 18.




quantitativus, a, um



zur körperlichen Größe gehörend, dieselbe betreffend (→ quantitas sub a).




quantus, a, um



a) wie groß, wie viel, das aristotelische πόσος: quantum cognoscibilis est, th. I. 14. 3 c; se ad immortalia et divina trahere, quantum potest, cg. I. 5; quantus est motus primus, 4 phys. 17 b.

b) irgendwie groß, irgendwie viel, das aristotelische ποσός: quantum dicitur, quod est divisibile in ea, quae insunt, quorum utrumque natum est (→ natus) esse hoc aliquid (→ hic), 5 met. 15 a; augmentativae virtutis obiectum est quantum perfectum, th. I. 77. 3 c; apparet aliquid quantum esse, ib. III. 77. 2 c; omne quantum est aliquo modo in potentia, cg. I. 20; substantiae sensibilis quantae, ib. II. 75; usque ad quantum oporteat naturalem considerare de forma, 2 phys. 4 f; motus autem est quantus secundum magnitudinem, 3 phys. 12 e; nihil movetur, nisi quantum, 1 cael. pr.; quod sit quanta caro, 1 gener. 17 b; vgl. ib. d; nihil sentitur, nisi quantum, sensu 19 i.




qui, quae, quod



welcher, welche, welches: actus enim, qui est agentis ut a quo (als desjenigen, von welchem), est patientis ut in quo (als desjenigen, in welchem), cg. II. 16; intellectus possibilis (→ intellectus sub c) est, quo est omnia fieri, agens (≈) vero, quo est omnia facere (καὶ ἔστιν ὁ μὲν τοιοῦτος νοῦς τῷ πάντα γίνεσθαι, ὁ δέ τῷ πάντα ποιεῖν, Aristoteles: De anima III. 5, 430. a. 14 sq., d. h. die mögliche Vernunft oder das eigentliche übersinnliche Erkenntnisvermögen ist dasjenige, wodurch die Seele imstande ist, abbildlich alles zu werden, und die tätige Vernunft oder das Abstraktionsvermögen dasjenige, wodurch sie abbildlich alles zu machen oder zu schaffen imstande ist), ib. III. 45; vgl. th. I. 54. 4 ob. 1; 79. 4 ad 3 & 7 c; 3 anim. 10 a.




quia



a) weil, weswegen: haec littera (Stelle) dupliciter potest legi, uno modo, ut ly quia teneatur causaliter, alio modo ut designet terminum vel signum dilectionis, Ioan. 10. 4 d.

b) dass, das aristotelische ὅτι, gleichbedeutend mit quod: ut cognoscat de Deo, quia est, cg. I. 3; vgl. ib. III. 41 & 46; ad demonstrandum, quia est aliquid, ib. III. 50.




quidditas



Washeit, d. i. die Wesenheit eines Dinges, quidditas genannt, weil man auf die Frage quid est res die Angabe der Wesenheit erwartet (vgl. quis sub a), synonym mit essentia (← sub a), forma (← sub b), natura (← sub e), quod quid est, quod quid erat esse (→ quis sub a), species (← sub f) und substantia (← sub h): quia illud, per quod res constituitur in proprio genere vel specie, est, quod significamus per definitionem indicantem, quid est res, inde est, quod nomen essentiae a philosophis in nomen quidditatis mutatur, ente 1 c; quod quid est eius sive quidditas vel natura, th. I. 3. 4 ob. 2; essentiae vel quidditatis cognitione, cg. I. 12; Deus est sua essentia, quidditas seu natura, ib. 21; de ratione autem quidditatis, inquantum est quidditas, non est, quod sit composita, quia numquam inveniretur simplex natura, quod ad minus in Deo falsum est, nec est de ratione eius, quod sit simplex, cum quaedam inveniatur composita, ut humanitas, 2 sent. 3. 1. 1 c.




quidditativus, a, um



die Wesenheit betreffend, zu ihr gehörig.




quies



Ruhe im eigentlichen und im uneigentlichen Sinne des Wortes, der Gegensatz zu motus (←): quies enim non est negatio motus, sed privatio ipsius, 4 phys. 20 i; vgl. 5 phys. 4 g; simpliciter quidem et proprie et perfecte contrariatur motus motui, sed etiam quies motui opponitur, cum sit privatio motus et privatio quodammodo sit contrarium, 5 phys. 9 a; vgl. ib. d; 6 phys. 5 k; 8 phys. 5 c; unus motus contrarius opponitur quodammodo et motui contrario et quieti; motui quidem contrario secundum directam contrarietatem, quieti autem magis secundum oppositionem privativam, quae tamen habet aliquid de contrarietate, inquantum quies opposita est finis et complementum contrarii motus, 8 phys. 15 f; de ratione enim quietis est, quod quiescens non aliter se habeat nunc et prius, th. I. 53. 3 c; quies enim demonstrat motum consummatum, ib. 73. 1 ad 2; vgl. ib. 2 c; intendit igitur quietem per motum, quae se habet ad motum, sicut unum ad multa; quiescit enim, quod similiter se habet nunc et prius, cg. III. 23; quies tempore mensuratur, 1 perih. 5 d; quies in bono desiderato causat delectationem, 1 anal. 41 f; motus est causa quietis consequentis, 2 anal. 10 a; quies proprie loquendo motui opponitur, quia vero motus causat laborem in operationibus nostris, . . . inde consecutum est, ut quies labori opponatur, et ex his duabus significationibus quietis transumptae sunt aliae duae. Quia enim nostris operationibus motus adiungitur, inde in usum venit, ut omnis operatio motus dicatur, quamvis improprie, et secundum hoc omnis cessatio a quacumque operatione quies dicitur, et haec significatio transumitur a prima. Sed quia nihil laborat, nisi ex hoc, quod a perfectione propriae naturae distat, ut patet in motibus violentis, inde est, ut illo res quiescere dicatur, in quo sufficientiam invenit, et secundum hunc modum voluntas quiescit in ultimo fine, et haec significatio quietis transumitur a secunda, 2 sent. 15. 3. 2 c.




quietus, a, um



ruhig.




quintus, a, um



fünfter.




quis, quid



a) wer, was: definitio ostendit de aliquo quid est, 2 anal. 2 l; non generatur simpliciter, nisi quid, id est existens in genere substantiae, 1 gener. 6 g; vgl. ib. 7 b; quid quandoque quaerit de natura, quam significat definitio; ut cum quaeritur quid est homo, et respondetur animal rationale mortale. Quandoque vero quaerit suppositum; ut cum quaeritur quid natat in mari, et respondetur piscis, th. I. 29. 4 ad 2; vgl. 1 sent. 23. 1. 3 ad 4; in rebus humanis si quaeratur quis est iste, respondetur Socrates, quod est nomen suppositi, si autem quaeratur quid est iste, respondetur animal rationale et mortale, th. I. 31. 2 ad 4.

b) irgendwer, irgendwas.


P Inhaltsverzeichnis R




© 2006 Fundación Tomás de Aquino
Alle Rechte vorbehalten