Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
P
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




O Inhaltsverzeichnis Q


pactum



Bündnis, Bund: per pactum cum daemonibus initum, th. I. II. 100. 7 ad 3; signum pacti, quod Deus habuit cum Abraham, ib. 102. 2 ad 1.




palpabilis, e



tastbar.




parabolicus, a, um



gleichnisartig.




paralogismus



falscher Schluss, Fehlschluss, Trugschluss, synonym mit fallacia (← sub b) und sophisma (←): ille autem (syllogismus), qui peccat in forma, non est syllogismus, sed paralogismus, id est apparens syllogismus, 1 anal. 22 a; vgl. ib. 27 c.




pars



a) Teil, Stück, der Gegensatz zu totus (← sub a): pars est, in quam dividitur totum, nom. 4. 8; pars alicuius totius dicitur proprie illud, quod immediate venit ad constitutionem totius, non autem pars partis, 1 perih. 6 c; partes enim se habent ad totum secundum rationem materiae, 2 anal. 9 c; omnes partes comparantur ad totum, ut imperfectum ad perfectum, 2 phys. 5 d.

b) Seite: intellectus id, quod ponit (behauptet) ex parte subiecti, trahit ad partem suppositi, quod vero ponit ex parte praedicati, trahit ad naturam formae in supposito existentis, th. I. 13. 12 c; vgl. ib. ad 3; versus occidentalem partem, 4 sent. 6. 2. 1. 3 c.




partialitas



Teilweisigkeit: partim est in termino a quo et partim in termino ad quem, ut tamen partialitas non referatur ad substantiam angeli, th. I. 53. 1 ad 1.




participare



a) teilhaft machen, mitteilen: aliquam virtutem ab illo intellectu superiori participatam, th. I. 79. 4 c; vgl. ib. ad 5.

b) teilnehmen, teilhaben: est autem participare quasi partem capere, et ideo, quando aliquid particulariter recipit id, quod ad alterum pertinet, universaliter dicitur participare illud, sicut homo dicitur participare animal, quia non habet rationem animalis secundum totam communitatem, hebd. 1; participare nihil aliud est, quam ab alio partialiter accipere, 2 cael. 18 g; omne participatum comparatur ad participans ut actus (Wirklichkeit) eius, th. I. 75. 5 ad 4; tripliciter enim aliquid potest ab alio participare. Uno modo accipiendo proprietatem naturae eius, alio modo ut recipiat ipsum per modum intentionis cognitivae (→ intentio sub d), alio modo ut deserviat aliqualiter eius virtuti, sicut aliquis medicinalem artem participat a medico, vel quia accipit in se medicinae artem, vel quia accipit cognitionem artis medicinalis vel quia deservit arti medicinae, Col. 1. 4; vgl. quodl. 2. 2. 3 c.

c) Gemeinschaft haben, verkehren: cum omnibus ei participantibus, 4 sent. 18. 2. 4. 2 c; aut participat in aliis, sicut in verbo, ib.; vgl. ib. 3 c; participare cum excommunicato directe et indirecte, quodl. 11. 8. 9 c; vgl. ib. ad 3.




participatio



Teilnahme, Teilhabung: quod habet ignem et non est ignis, est ignitum per participationem, th. I. 3. 4 c; cognoscunt aliquas participationes suae bonitatis, ib. 6. 1 ad 2; eius participatione unumquodque dicitur ens vel unum, ib. 4 c; aliquem nominamus Deum secundum participationem, ib. 13. 10 c; sapientia creata est participatio quaedam Sapientiae increatae, ib. 41. 3 ad 4; omne, quod est per participationem, reducitur ad illud, quod est per essentiam, ib. 49. 3 ob. 4; vgl. regim. 3. 9; per modum assimilationis cuiusdam, quam participationem vocabat, th. I. 65. 4 c; sunt quaedam participationes eius, ib. 75. 5 ad 1; participatio autem ideae fit per aliquam similitudinem ipsius ideae in participante ipsam per modum, quo exemplar participatur ab exemplato, ib. 84. 4 c.




participative



nach Weise der Teilnahme, im Sinne derselben, synonym mit per participationem (←), der Gegensatz zu essentialiter (←) sive per essentiam (← sub a): alio modo (aliqua natura potest attribui alicui rei) participative, sicut lignum ignitum participat naturam ignis, th. I. II. 62. 1 ad 1; secundum quod participative derivantur ad humanam naturam, ib. III. 16. 5 ad 3; omnia autem media habent utramque potentiam (sc. activam et passivam) participative, 1 sent. 3. 4. 2 ad 4.




particula



a) Teilchen im allgemeinen Sinne des Wortes: quare alterius particulae animae (vgl. pars animae sub a), 6 eth. 10 i.

b) Teilchen im Sinne der Grammatik, Partikel: sive utamur negativa particula, 2 perih. 1 d; vgl. 1 perih. 1 a.




particulare



besonders machen, zu etwas Besonderm machen, besondern: quae sunt contracta (← sub b) et particulata, cg. I. 93; particulatur in ipso natura communis, 1 sent. 23. 1. 2 ad 4.




particularis, e



einen Teil betreffend, einen solchen ausmachend, besonderer, synonym mit singularis (← sub a) und specialis (← sub b), der Gegensatz zu universalis (← sub a): particulare dicitur eo, quod particulatur (←) in ipso natura communis, cuius partem accipit secundum virtutem, qua potest esse in pluribus, quamvis accipiat totam rationem (Wesenheit) eius, 1 sent. 23. 1. 2 ad 4; cum omne particulare habeat respectum ad naturam communem et ad proprietates, potest secundum utrumque respectum nominari, tum per nomen primae impositionis (→ nomen sub a), tum per nomen secundae intentionis, 3 sent. 6. 1. 1. 1 c; particularia vero dicuntur individua, inquantum nec materialiter nec formaliter ulterius dividuntur, 10 met. 10 c.




particulariter



teilweise, in besonderer Weise.




partitive



im Sinne der Teilung.




partitivus, a, um



teilend, eine Teilung ausdrückend: aliud partitivum est, unde requiritur aliquid, a quo dividatur, 3 sent. 6. 2. 1 ad 1.




parvificentia



Knickerigkeit, Knauserigkeit, das Gegenteil von magnificentia, apirocalia, banausia (←), consumptio (← sub b) und prodigalitas (←): vitio parvificentiae, quo aliquis deficit a debita proportione expensarum ad opus, intendens minus expendere, quam dignitas operis requirat, th. II. II. 135. 2 c; vgl. 4 eth. 6 e.




parvificus, a, um



knickerig, knauserig, der Gegensatz zu banausus und magnificus (←): parvificus deficit a proportione, quae debet esse secundum rationem inter sumptus et opus, th. II. II. 135. 1 c; parvificus principaliter quidem intendit parvitatem sumptus, ex consequenti autem intendit parvitatem operis, quam quidem non recusat, dummodo parvum sumptum faciat, ib.; vgl. 4 eth. 7 l.




parvipensio



Geringschätzung: sunt enim tres species parvipensionis, ut dicitur in II. Rhetoric. (c. 2), scilicet despectus, epireasmus (←), id est impedimentum voluntatis implendae, et contumeliatio (←), th. I. II. 47. 2 c.




parvus, a, um



klein, der Gegensatz zu magnus (←): ponebat magnum et parvum principia, 1 phys. 8 a; vgl. ib. 11 l; 3 phys. 6 e; 4 phys. 14 k; 7 phys. 8 q; 8 phys. 15 f; 1 sent. 19. 3. 1 ad 2.




passibilis, e



leidensfähig, der Gegensatz zu impassibilis (←) .




passibilitas



a) Leidensfähigkeit, der Gegensatz zu impassibilitas (←): ratione passibilitatis corporis, th. I. 113. 4 ad 1; sed etiam ex passibilitate patientis, ib. I. II. 22. 3 ad 2; vgl. ib. 85. 5 ad 2; II. II. 18. 2 ad 1; 3 anim. 7 b.

b) Gemütsbewegung, Affekt, synonym mit passio (← sub c): contra concupiscentiam et alias passibilitates pugnans homo, th. III. 69. 3 c.

c) schmerzliches Leiden, ebenfalls synonym mit passio (← sub d): mors et aliae passibilitates vitae praesentis, cg. IV. 55.




passio



a) Eigentümlichkeit, Eigenschaft, insbesondere diejenige, welche einer alteratio (← sub a) zugänglich ist, synonym mit affectus (← sub a): ponit ergo primo quattuor modos, quibus passio dicitur. Uno modo dicitur qualitas, secundum quam fit alteratio, sicut album et nigrum et huiusmodi, et haec est tertia species qualitatis, 5 met. 20 c; circa passiones aliquas, puta (nämlich) quae fiunt secundum alterationes huiusmodi accidentium, cg. IV. 66; passio id est passibilis qualitas, 3 phys. 6 a; vgl. 5 phys. 1 f & g; 1 cael. 7 b; 1 gener. 2 c, 6 c & g, 10 a & e; sensu 9 a; huiusmodi enim sunt quaedam passiones sub genere qualitatis contentae, et dicuntur passiones, quia passionem ingerunt sensibus vel quia ab aliquibus passionibus causantur, 7 phys. 4 b; vel per passiones intelligit proprietates, 1 cael. 1 a; est enim proprium uniuscuiusque scientiae, partes subiecti tradere et passiones, 1 perih. 1 a; vgl. 1 anal. 18 g; 1 cael. 1 a; nec naturalis circa lineam illas passiones considerat, quas geometra, cg. II. 4; visibilitas est quaedam passio, sicut simum est passio nasi, 2 anim. 14 b.

b) Leiden, Affiziert-Werden, Affiziert-Sein, Affektion, der Gegensatz zu actio (← sub a): secundus modus (quo passio dicitur) est, secundum quod huiusmodi (vgl. sub a) actiones qualitatis et alterationis, quae fiunt secundum eas, dicuntur passiones, et sic passio est unum praedicamentorum, ut calefieri et infrigidari et huiusmodi, 5 met. 20 c; ut per passiones intelligantur alterationes et alii motus consequentes, secundum quos alteratur aliquid in substantia rei, 1 cael. 1 a; in nomine passionis importatur (wird angedeutet), quod patiens trahatur ad id, quod est agentis, th. I. II. 22. 2 c; cum dicit Damascenus, quod passio est motus ab uno in aliud, non quilibet motus est passio, sed solum alteratio proprie loquendo, ut dicit Philosophus in I. de Generatione (c. 4, 319. b. 33), quia in hoc solo motu aliquid a re abicitur et aliquid imprimitur, quod est de ratione passionis, 3 sent. 15. 2. 1. 1 c; passio est ex impressione alicuius agentis, 1 perih. 2 a; eius autem propria et naturalis operatio est intelligere, quae non completur sine passione quadam, inquantum scilicet intellectus patitur ab intelligibili, cg. II. 76; verbum, quod significat actionem vel passionem, significat cum tempore, 1 perih. 4 a; vgl. ib. 5 d; 1 phys. 10 b; de passionibus lunae, videlicet de eclipsi eius et de mutatione figurae eius, 1 met. 3 a.

c) Seelenaffekt, Gemütsbewegung, Gemütserregung, Gemütsaufwallung, d. i. die Tätigkeit des sinnlichen Begehrungsvermögens, synonym mit affectio (←), affectus (← sub b), concitatio animi (th. I. 82. 5 ad 1), infirmitas animae (→ infirmitas sub a), motus animi (→ motus sub b) und passibilitas (← sub b): Augustinus dicit in IX. de Civ. Dei (c. 4), quod motus animi, quos Graeci πάθη, nostri autem quidam, sicut Cicero, perturbationes, quidam affectiones vel affectus, quidam vero, sicut in Graeco habetur, expressius passiones vocant. Ex quo patet, quod passiones animae sunt idem, quod affectiones. Sed affectiones manifeste pertinent ad partem appetitivam et non ad apprehensivam. Ergo et passiones magis sunt in appetitiva, quam in apprehensiva, ib. I. II. 22. 2 c; vgl. ib. 24. 2 c; passio proprie invenitur, ubi est transmutatio corporalis. Quae quidem invenitur in actibus appetitus sensitivi, et non solum spiritualis (→ transmutatio sub a), sicut est in apprehensione sensitiva, sed etiam naturalis (≈). In actu autem appetitus intellectivi non requiritur aliqua transmutatio corporalis, quia huiusmodi appetitus non est virtus alicuius organi. Unde patet, quod ratio (Wesen) passionis magis proprie invenitur in actu appetitus sensitivi, quam intellectivi, ib. 22. 3 c; relinquitur ergo, quod passiones proprie dicantur operationes appetitus sensitivi, quae sunt secundum transmutationem organi corporalis et quibus homo quodammodo ducitur, 2 eth. 5 b; semper actum appetitus sensitivi concomitatur aliqua transmutatio corporis, et maxime circa cor, quod est primum principium motus in animali. Sic igitur actus appetitus sensitivi, inquantum habent transmutationem corporalem annexam, passiones dicuntur, th. I. 20. 1 ad 1; Peripatetici vero omnes motus appetitus sensitivi passiones vocant, ib. I. II. 24. 2 c; vgl. ib. 59. 2 c; si vero passiones dicamus omnes motus appetitus sensitivi, ib. 59. 5 c; omnia enim huiusmodi affectionum nomina, secundum quidem quod sunt actus appetitus sensitivi, passiones quaedam sunt, mal. 11. 1 c; passio enim est quidam vehemens motus appetitus sensitivi, th. I. II. 77. 3 ob. 1; vgl. ib. 1 c; proprie dicuntur passiones illae affectiones sensitivae, quae sunt cum vehementia, 3 sent. 15. 2. 1. 2 c; immoderatus motus cordis passio eius dicitur, sed moderatus dicitur eius operatio, 4 sent. 44. 2. 1. 1 c; in passionibus animae duplex contrarietas invenitur, una quidem secundum contrarietatem obiectorum, scilicet boni et mali, alia vero secundum accessum et recessum ab eodem termino. In passionibus quidem concupiscibilis (← sub b) invenitur prima contrarietas tantum, quae scilicet est secundum obiecta, in passionibus autem irascibilis (←) invenitur utraque. Cuius ratio (Grund) est, quia obiectum concupiscibilis . . . est bonum vel malum sensibile absolute (← sub b). Bonum autem inquantum bonum non potest esse terminus ut (als) a quo, sed solum ut (als) ad quem, quia nihil refugit bonum inquantum bonum, sed omnia appetunt ipsum. Similiter nihil appetit malum inquantum huiusmodi, sed omnia fugiunt ipsum, et propter hoc malum non habet rationem (Beziehung) termini ad quem, sed solum termini a quo. Sic igitur omnis passio concupiscibilis respectu boni est ut in ipsum, sicut amor, desiderium et gaudium, omnis vero passio eius respectu mali est ut ab ipso, sicut odium, fuga seu abominatio et tristitia. Unde in passionibus concupiscibilis non potest esse contrarietas secundum accessum et recessum ab eodem obiecto. Sed obiectum irascibilis est sensibile bonum vel malum non quidem absolute, sed sub ratione (Beziehung) difficultatis vel arduitatis, . . . Bonum autem arduum sive difficile habet rationem (Beziehung), ut in ipsum tendatur, inquantum est bonum, quod pertinet ad passionem spei, et ut ab ipso recedatur, inquantum est arduum et difficile, quod pertinet ad passionem desperationis. Similiter malum arduum habet rationem, ut vitetur, inquantum est malum, et hoc pertinet ad passionem timoris; habet etiam rationem, ut in ipsum tendatur sicut in quoddam arduum, per quod scilicet aliquid evadit subiectionem mali, et sic tendit in ipsum audacia. Invenitur ergo in passionibus irascibilis contrarietas secundum contrarietatem boni et mali, sicut inter spem et timorem, et iterum secundum accessum et recessum ab eodem termino, sicut inter audaciam et timorem, th. I. II. 23. 2 c; vgl. verit. 26. 4 c.

d) Leiden im eigentlichsten Sinne, schädliche Affektion, schmerzliches Leiden, synonym mit passibilitas (← sub c): Tertio modo dicuntur passiones non quaelibet alterationes, sed quae sunt nocivae et ad malum terminatae et quae sunt lamentabiles sive tristes. Non enim dicitur aliquid pati secundum hunc modum, quod sanatur, sed quod infirmatur, vel etiam cuicumque aliquod nocumentum accidit; et hoc rationabiliter. Patiens enim per actionem agentis sibi contrarii trahitur a sua dispositione naturali in dispositionem similem agenti. Et ideo magis proprie dicitur pati, cum subtrahitur aliquid de eo, quod sibi congruebat, et dum agitur in ipso contraria dispositio, quam quando fit e contrario; tunc enim magis dicitur perfici, quando fit e contrario. Et quia illa, quae sunt modica, quasi nulla reputantur, ideo quarto modo dicuntur passiones non quaecumque nocivae alterationes, sed quae habent magnitudinem nocumenti, sicut magnae calamitates et magnae tristitiae. Quia etiam excedens laetitia fit nociva, cum quandocumque propter excessum laetitiae aliqui mortui sunt et infirmati, et similiter superabundantia prosperitatis in nocumentum vertitur his, qui ea bene uti nesciunt, ideo alia littera habet magnitudines lamentationum et exsultationum passiones dicuntur, 5 met. 20 c; aegrotare dicitur pati, quia recipitur infirmitas sanitate abiecta, et hic est propriissimus modus passionis, th. I. II. 22. 1 c; quamvis nomen passionis magis proprie conveniat passionibus corruptivis et in malum tendentibus, sicut sunt aegritudines corporales, ib. 31. 1 ad 3; propriissime illi motus passiones dicuntur, qui important aliquod nocumentum, ib. 41. 1 c; alterationes, quae contingunt praeter naturam alterati, magis proprie dicuntur passiones, sicut aegrotationes magis, quam sanationes, 3 sent. 15. 2. 1. 1 c.




passive



nach Weise des Leidens, im Sinne desselben (vgl. passio sub b), synonym mit receptive (←), der Gegensatz zu active (←): executio providentiae, quae gubernatio dicitur, passive quidem est in gubernatis, th. I. 23. 2 c; per amorem passive quodammodo ab ipso Deo attractus, ib. I. II. 26. 3 ad 4.




passivus, a, um



leidend, leidensfähig, einem Leiden zugänglich (vgl. passio sub b), synonym mit receptivus (←), der Gegensatz zu activus (←): ut activi ad passivum, th. I. 88. 1 ad 3; multae calefactiones passivae, cg. II. 73; mente rationabilia, animo passiva, ib. 90; vgl. ib. III. 109.




passus, a, um
(vgl. pati)



a) gelitten habend: recompensare iniuriam passo, th. II. II. 62. 6 c; passus est omnem passionem humanam, ib. III. 46. 5 c; esuriem passus est, cg. IV. 4; aequalitas constituitur iniustum passo, 4 sent. 15. 1. 1. 2 c.

b) leidend: non autem transiens in aliquod passum, cg. I. 73; oportet igitur ad hoc, quod sequatur effectus, quod in passo sit potentia ad recipiendum et in agente sit victoria supra passum, ut possit ipsum transmutare ad contrariam dispositionem, ib. II. 30; passum autem movetur, ib. III. 84.




pater



Vater, der Gegensatz zu filius (← sub a): non solum dicitur aliquis pater ratione carnalis generationis, sed quibusdam aliis rationibus aliqui dicuntur patres et cuilibet eorum debetur aliqua reverentia. Dicuntur enim patres apostoli et alii sancti per doctrinam et exemplum fidei . . . Dicuntur etiam praelati patres, et isti venerandi sunt, sunt enim Dei ministri. Omnes igitur isti venerandi sunt, quia omnes portant quodammodo similitudinem Patris, qui in caelis est, praec. 4; vgl. orat. prol.; requiruntur ad condicionem patris, . . . quod ex sua substantia et similem sibi in specie filium producat, et alia huiusmodi, 3 sent. 4. 2. 1 ad 4; ut illi, qui praesunt monasteriis, abbates id est patres vocarentur, relig. 2.




paternus, a, um



väterlich: combinatio patris et filii non habebat proprium nomen, sed ipse vocat eam paternam, 1 pol. 2 b.




pati



a) leiden, erleiden (vgl. passus), synonym mit recipere (←), der Gegensatz zu agere (← sub a): pati recipere quoddam est, cg. II. 55; pati nihil est aliud, quam suscipere aliquid ab agente, 3 phys. 5 i.

b) zulassen, gestatten: consortium in compari non patiuntur, cg. III. 124; neque plenitudo dati hoc patitur, ib. IV. 8.




patientia



Geduld: necesse est habere aliquam virtutem, per quam bonum rationis conservetur contra tristitiam, ne scilicet ratio tristitiae succumbat, hoc autem facit patientia, th. II. II. 136. 1 c; vgl. ib. I. 19. 9 ad 1; 22. 2 ad 2; cg. III. 71. Die Tugend der patientia wird auch patientia sufferens (th. I. 48. 2 ad 3) d. i. ertragende Geduld genannt, um sie von dem Akte der patientia, welcher ein fructus Spiritus sancti (→ fructus sub b) ist, zu unterscheiden: patientia quantum ad habitum ponitur virtus, quantum autem ad delectationem, quam habet in actu, ponitur fructus, ib. II. II. 136. 1 ad 3; actus patientiae in patria (Himmel) non erit in sustinendo aliqua, sed in fruitione bonorum, in quae pervenire volebamus patiendo, ib. ad 1.




patria



a) Vaterland: ipse fugit de patria, th. I. II. 38. 1 ob. 3; pietas est, per quam redditur debitum parentibus vel patriae, ib. 60. 3 c; statum caelestis patriae, 4 sent. 1. 1. 2. 5 ad 1.

b) himmlisches Vaterland, Himmel, der Gegensatz zu via (← sub b): in patria non erunt volubiles nostrae cogitationes, th. I. 58. 2 c; sancti, qui sunt in patria, ib. 93. 8 ob. 4.




patrimonialis, e



zum Erbvermögen gehörend.




paupertas



a) Armut: sicut paupertas et luctus, th. I. II. 69. 1 a; inter omnia autem, quae hominem in hoc mundo despectum faciunt, praecipuum est paupertas, 4 sent. 47. 1. 2. 2 c.

b) freiwillige Armut: eadem ratio (Bewandtnis) est de virginitate et paupertate, quae est de magnanimitate, th. I. II. 64. 1 ad 3; divitiae abdicantur per paupertatem, ib. 108. 4 c; utrum paupertas requiratur ad perfectionem religionis, ib. II. II. 186. 3 t; paupertati debetur iudiciaria potestas specialiter, 4 sent. 47. 1. 2. 2 c.




pax



a) Friede: haec autem duo importat (schließt ein) pax, scilicet ut neque ab exterioribus perturbemur et ut desideria nostra conquiescant in uno, th. I. II. 70. 3 c; duplex unio est de ratione (Wesen) pacis, . . . quarum una est secundum ordinationem propriorum appetituum in unum, alia vero est secundum unionem appetitus proprii cum appetitu alterius, ib. II. II. 29. 3 c; vgl. nom. 11. 1-3; 4 sent. 49. 1. 2. 4 c.

b) Friedensgruß, Friedenskuss: praeparatur per pacem, quae datur dicendo Agnus Dei, th. III. 83. 4 c; in missis tamen defunctorum, . . . pax intermittitur, ib.




peccare
(vgl. peccatum)



a) fehlen, einen Fehler begehen, im allgemeinen Sinne dieser Wörter: peccare nihil est aliud, quam declinare a rectitudine actus, quam debet habere, sive accipiatur (als) peccatum in naturalibus, sive in artificialibus, sive in moralibus, th. I. 63. 1 c; peccare nihil aliud est, quam deficere a bono, quod convenit alicui secundum suam naturam, ib. I. II. 109. 2 ad 2; vgl. ib. 8 c; contra rectitudinem scientiae dupliciter peccari, ib. II. II. 55. 3 c; hanc distinctionem antiqui non percipientes intantum (insofern) peccaverunt, 1 phys. 14 b.

b) fehlen im moralischen Sinne, sündigen: voluntate averti a Deo, quod est peccare, th. I. 94. 1 c; peccare nihil est aliud, quam transgredi rectitudinem rationis vel legis divinae, mal. 2. 9 ob. 4; peccare est facile, quia multipliciter hoc contingit, sed recte agere est difficile, quia non contingit nisi uno modo, 2 eth. 7 a.