Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
R
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




Q Inhaltsverzeichnis S


radicalis, e



wurzelartig, wurzelmäßig, d. i. die Wurzel oder den Uransatz zu etwas bildend: si fuerit in uno ut radicale semen, cg. IV. 81.




radicaliter



nach Weise der Wurzel, im Sinne derselben, der Wurzel nach, der Gegensatz zu consummative (←): contingit quidem radicaliter ex natura, th. II. II. 51. 3 ad 1.




radicatio



Wurzelbildung, Einwurzelung: caritatem non augeri secundum suam essentiam, sed solum secundum radicationem in subiecto, th. II. II. 24. 4 ad 3.




radix



Wurzel im eigentlichen und uneigentlichen Sinne des Wortes, in letzterm Sinne synonym mit Ursprung, Uranfang, Grundlage, Grundlehre, Unterstellung, Annahme: radix proprie in arboribus invenitur, in peccatis autem transumptive, 2 sent. 42. 2. 1 c; cupiditatem esse radicem omnium peccatorum (↓) ad similitudinem radicis arboris, quae ex terra trahit alimentum, th. I. II. 84. 1 c; ad probandum sufficienter aliquam radicem, ib. I. 32. 1 ad 2; ex eadem radice in hunc errorem inciderunt, ib. 49. 3 c; ista radix est falsa, ib. 118. 1 c; radicem suae positionis melius est prosecutus, cg. II. 74; causa oppositionis in contrariis et radix, pot. 3. 4 ob. 3; vgl. th. I. 20. 1 c; 42. 1 ad 1; 48. 4 c; 77. 8 c; II. II. 87. 2 c; III. 47. 3 ad 3; cg. II. 85; III. 96 & 109; IV. 65; 1 anal. 7 c; 1 phys. 4 a; 2 cael. 2 e.




raptus



a) Raub, Entführung: raptus est motus alicuius praeter inclinationem eius naturalem vel voluntariam a principio extrinseco, 8 pol. 2 p; vgl. th. II. II. 66. 4 ob. 3 & ad 3.

b) gewaltsame Entführung und Entehrung einer Jungfrau: raptus est species luxuriae, th. II. II. 154. 7 a; vgl. ib. 1 c & 7 c; raptus . . . committitur ex hoc, quod puella a domo patris violenter abducitur, ut corrupta in matrimonium habeatur, 4 sent. 41. 1. 4. 1 c; vgl. ib. 2 c & 3 c.

c) Entrückung, Verzückung: raptus est ab eo, quod est secundum naturam, in id, quod est contra naturam, vi superioris naturae elevatio, verit. 13. 1 ob. 1; vgl. ib. c & ad 3; duplicem raptum distinguit Augustinus, unum, quo mens rapitur a sensibus ad imaginariam visionem, . . . alium, quo mens rapitur a sensu et imaginatione simul ad intellectualem visionem, et hoc quidem dupliciter, uno modo, secundum quod intellectus intelligit Deum per aliquas intelligibiles immissiones, . . . alio modo, secundum quod intellectus videt Deum per essentiam, ib. 2 ad 9; vgl. th. I. 12. 11 ad 2; 94. 1 c; II. II. 175. 1-6; verit. 12. 6 c; 8 pol. 2 p.




ratio



a) Vernunft, Verstand im Sinne einer Substanz, vernünftige Substanz, der νοῦς oder das λογιστικόν des Aristoteles, synonym mit intellectus und intelligentia (← sub a), der Gegensatz zu sensus (← sub a): secundum quod ratio non importat (bedeutet) discursum, sed communiter intelligibilem naturam, th. I. 29. 3 ad 4; nisi ratio accipiatur, prout comprehendit vim apprehensivam et affectivam, 3 sent. 15. 2. 3. 2 c; ratio quandoque comprehendit duas potentias, scilicet vim cognitivam, in qua est prudentia, et vim affectivam, quae voluntas dicitur, ib. 33. 2. 1. 1. 3 ad 3.

b) Vernunft, Verstand im Sinne eines Vermögens, und zwar eines Erkenntnisvermögens, aber eines organischen oder sinnlichen sowohl, als eines überorganischen oder übersinnlichen Erkenntnisvermögens, synonym mit intellectus und sensus (← sub b): primo quidem (ratio) dicitur esse quaedam cognoscitiva virtus, nom. 7. 5; nam et sensus ratio quaedam est et omnis virtus cognoscitiva, th. I. 5. 4 ad 1; de sensu dicit Aristoteles, quod est quaedam ratio organi, cg. II. 69.

c) Vernunft, Verstand im Sinne eines übersinnlichen Erkenntnisvermögens, synonym mit intellectus (← sub c), der Gegensatz zu sensus (← sub c): intellectus sive ratio, th. I. 81. 3 c; vgl. 1 perih. 7 b & 14 f; quae rationi subduntur, th. I. 1. 1 ob. 1; ut sit sine ratione, ib. 3. 4 ad 1; quilibet actus rationis se extendit, ib. II. II. 54. 1 c; habet autem ratio duplicem actum, unum quidem secundum se in comparatione ad proprium obiectum, quod est cognoscere aliquod verum; alius autem actus rationis est, inquantum est directiva aliarum virium, ib. I. II. 74. 5 c; sunt autem rationis tres actus, quorum primi duo sunt rationis, secundum quod est intellectus (← sub e) quidam. Una enim actio intellectus est intelligentia indivisibilium sive incomplexorum (→ intelligentia sub b), secundum quam concipit, quid est res. Et haec operatio a quibusdam dicitur informatio (← sub a) intellectus sive imaginatio per intellectum . . . Secunda vero operatio intellectus est compositio vel divisio intellectus, in qua est iam verum vel falsum . . . Tertius vero actus rationis est secundum id, quod est proprium rationis (↓ sub e), scilicet discurrere ab uno in aliud, ut per id, quod est notum, deveniat in cognitionem ignoti, 1 anal. 1 a; vgl. 1 perih. 1 a; th. I. II. 90. 1 ad 2; sunt autem rationis quattuor actus in agendis, primo quidem simplex intelligentia, quae apprehendit aliquem finem ut bonum, secundus actus est consilium de his, quae sunt agenda propter finem, tertius actus est iudicium de agendis, quartus autem actus est praeceptum rationis de agendo, th. II. II. 153. 5 c; vgl. ib. 47. 8 c; mal. 15. 4 c; ratio potest etiam uti oratione et eius partibus quasi instrumentis, 1 perih. 6 d.

d) Vernunftakt, Verstandeserkenntnis, Verständnis, synonym mit intellectus (← sub d) und intelligentia (← sub b): de numero adsistentium et ministrantium duplex ratio haberi potest, th. I. 112. 4 ad 2; hoc procedit secundum rationem Platonicorum, ib.; ratio non sumitur hic pro ipsa potentia rationis, sed pro eius bono usu, ib. II. II. 49. 5 ad 1; quandoque (ratio) sumitur communiter pro qualibet cognitione virtutis non impressae in materia, et sic convenit communiter Deo, angelis et hominibus, 1 sent. 25. 1. 1 ad 4; quandoque enim ratio dicitur id, quod est in ratiocinante, scilicet ipse actus rationis, ib. 33. 1. 1 ad 3.

e) Vernunft, Verstand im Sinne eines diskursiven Erkenntnisvermögens, der Gegensatz zu intellectus (← sub e): ratio dicit (besagt) quandam obumbrationem intellectualis naturae, ut dicit Isaac, quod ratio oritur in umbra intelligentiae, quod patet ex hoc, quod statim non offertur sibi veritas, sed per inquisitionem discurrendo invenit, 1 sent. 25. 1. 1 ad 4; vgl. ib. 45. 1. 1 ob. 4; 2 sent. 3. 1. 2 c; 3 sent. 35. 2. 2. 2 ob. 1; ratio et intellectus non sunt diversae partes animae, sed ipse intellectus dicitur ratio, inquantum per inquisitionem quandam pervenit ad cognoscendum intelligibilem veritatem, 3 anim. 14 k; eorum, quae naturaliter cognoscimus, quaedam per se a nobis conspiciuntur absque aliqua investigatione, et eorum proprie est intellectus, quaedam vero cognoscuntur per inquisitionem, et horum est ratio, nom. 1. 1; intellectus et ratio differunt quantum ad modum cognoscendi, quia scilicet intellectus cognoscit simplici intuitu, ratio vero discurrendo de uno in aliud, th. I. 59. 1 ad 1; vgl. 64. 2 c; 79. 8 c; 81. 3 c; 83. 4 c; II. II. 8. 1 ob. 2; cg. III. 89 & 147; etsi intellectus et ratio non sint diversae potentiae, tamen denominantur ex diversis actibus; intellectus enim nomen sumitur ab intima penetratione veritatis, nomen autem rationis ab inquisitione et discursu, th. II. II. 49. 5 ad 3; vgl. ib. 83. 10 ad 2; id, quod est proprium rationis, est de uno in aliud discurrere, trin. 2. 2. 1 c; intellectus non est idem, quod ratio. Ratio enim importat (schließt ein) quendam discursum unius in aliud, intellectus autem importat subitam apprehensionem alicuius rei, 2 sent. 24. 3. 3 ad 2.

f) Verstand, Verständnis im Sinne eines Habitus des diskursiven Erkennens, synonym mit ratiocinatio (← sub b), der Gegensatz zu intellectus (← sub f): hic autem addit rationem, quae pertinet ad deductionem principiorum in conclusiones, 1 anal. 44 i.

g) Verstand, Verständnis im Sinne eines Aktes der diskursiven Erkenntnis, synonym mit discursus (← sub b) und ratiocinatio (← sub a), der Gegensatz zu intellectus (← sub g): ratio importat (bedeutet) discursivam cognitionem, th. I. 29. 3 ob. 4; vgl. ib. ad 4; supremum in nostra cognitione est non ratio, sed intellectus, qui est rationis origo, cg. I. 57; secundum quod ratio, a qua (rationale) sumitur, significat cognitionem discursivam, qualis est in hominibus, pot. 9. 2 ad 10; ratio vero discursum quendam designat, quo ex uno in aliud cognoscendum anima humana pertingit vel pervenit, verit. 15. 1 c; vgl. 2 sent. 24. 3. 3 ad 2.

h) Vernunftvorstellung, übersinnliche Vorstellung, Gedanke, synonym mit intellectus (← sub i): ratio, prout hic sumitur, nihil aliud est, quam id, quod apprehendit intellectus de significatione alicuius nominis. Et hoc in his, quae habent definitionem, est ipsa rei definitio, secundum quod Philosophus dicit IV. Metaph. (7, 1012. b. 23 sq.) ratio, quam significat nomen, est definitio. Sed quaedam dicuntur habere rationem sic dictam, quae non definiuntur, sicut quantitas et qualitas et huiusmodi, quae non definiuntur, quia sunt genera generalissima; et tamen ratio qualitatis est id, quod significatur nomine qualitatis, et hoc est illud, ex quo qualitas, 1 sent. 2. 1. 3 c; necesse est, quod ratio ordinis rerum in finem in mente divina praeexistat. Ratio autem ordinandorum in finem proprie providentia est, th. I. 22. 1 c; cuius quidem transmissionis ratio in Deo praeexistit, sicut et in eo est ratio ordinis omnium in finem, ib. 23. 1 c; providentia autem sicut et prudentia est ratio in intellectu existens, ib. 4 c; quod in divina sapientia sunt rationes omnium rerum, quas supra diximus ideas, ib. 44. 3 c; in quolibet artifice praeexistit ratio eorum, quae constituuntur per artem, ib. I. II. 93. 1 c; ratio rerum fiendarum per artem vocatur ars vel exemplar rerum artificiatarum, ib.; vgl. cg. I. 93; III. 114, 121 & 128; IV. 13; quarto modo dicitur ratio aliquid simplex abstractum a multis, sicut dicitur ratio hominis id, quod per considerationem abstrahitur a singularibus, ad hominum naturam pertinens, nom. 7. 5; pertinet ad rationem eius, quod quid est, 2 anal. 5 a; si autem non posset haberi aliqua alia ratio rei, quam definitio, impossibile esset, quod sciremus, aliquam rem esse, quin sciremus de ea quid est, quia impossibile est, quod sciamus, rem aliquam esse nisi per aliquam illius rei rationem. De eo enim, quod est nobis penitus ignotum, non possumus scire, si est, aut non. Invenitur autem aliqua alia ratio rei praeter definitionem, ib. 8 b; artifex ex rationibus praeconceptis assimilat domum, quam facit, sed quicumque alius videret domum iam factam, ex ipso opere viso consideraret operis rationes, 2 cael. 20 c.

i) begriffliche Vorstellung, Begriff, synonym mit conceptio (← sub d), definitio (← sub b), intellectus (← sub i), intentio (← sub e) und terminus (← sub d): ratio, prout hic sumitur, nihil aliud est, quam id, quod apprehendit intellectus de significatione alicuius nominis, et hoc in his, quae habent definitionem, est ipsa rei definitio, 1 sent. 2. 1. 3 c; quandoque autem ratio est nomen intentionis, . . . secundum quod significat definitionem rei, prout ratio est definitio, ib. 33. 1. 1 ad 3; intellectus per speciem (Erkenntnisbild) formatus intelligendo format in seipso quandam intentionem (Abbild) rei intellectae, quae est ratio ipsius, quam significat definitio, cg. I. 53; rationes id est definitiones quorundam sunt aequivocae, 7 phys. 7 h.

k) begriffliche Wesenheit, Wesenheit, synonym mit definitio (← sub b) und terminus (← sub d): de ratione animalis irrationalis est, th. I. 3. 4 ad 1; de ratione sua habet, ib. 38. 2 ad 1; bonum arduum habet quidem rationem attractivi, ib. I. II. 40. 4 c; ratio ipsius ex obiecto pensatur, ib. 46. 6 c; inquantum habet rationem iusti vindicativi, ib. 7 c; ratio et natura habitus, ib. 53. 2 ob. 3; non constituunt eius rationem, sed solum esse in actu, cg. I. 24; id vero, quod intelligitur, est ipsa ratio rerum existentium extra animam, ib. II. 75; ratio animalis univoce homini et aliis animalibus conveniat, ib. 88; vgl. ib. III. 23 & 150; qualiter ratio dicitur esse in re, 1 sent. 2. 1. 3 c.

l) Beweggrund, Grund, Ursache, synonym mit causa (← sub c); alio modo (ratio) ponitur pro causa, ut cum dicitur, qua ratione hoc fecisti, id est qua de causa, nom. 7. 5; tota ratio movendi est finis, th. I. 19. 2 ad 2; finis autem est ratio volendi ea, quae sunt ad finem, ib. I. II. 10. 2 ob. 3; vgl. ib. 19. 4 c; unum (contrariorum) est ratio cognoscendi alterum, ib. 64. 3 ad 3; vgl. cg. II. 76; ratio autem diligendi proximum Deus est, th. II. II. 25. 1 c; agentia per intellectum hac ratione aliquid fugiunt, cg. III. 3; est autem et alia ratio, propter quam, ib. 150; ratio et causa temporalis processionis creaturae, pot. 10. 2 ob. 19.

m) Beweisgrund, Beweis, Grund, Begründung, synonym mit probatio (← sub b): ratio illa procederet (hätte Geltung), th. I. 10. 4 ad 1; vgl. ib. 30. 2 ad 4; 39. 5 ad 4; ex illa ratione probatur, ib. 26. 2 ad 1; illa ratio procedit de voluntate, ib. 82. 3 ad 3; ratio illa recte procederet (ginge richtig von statten), ib. III. 65. 2 ad 4; ut ex his, quae dicunt, possimus rationes assumere, cg. I. 2; propter debilitatem rationum, ib. 12; procedamus ad ponendum rationes, ib. 13.

n) Beziehung, Auffassung, Ansehung, Rücksicht, Gesichtspunkt, synonym mit intentio (← sub c) und relatio (←): attribuuntur Deo in Scripturis ratione suorum actuum, th. I. 3. 1 ad 3; non est per oppositas res, sed per oppositas rationes, ib. 5. 6 ad 2; sub una ratione est bonum, ib. I. II. 19. 10 c; fertur in obiectum sub tali ratione, ib. II. II. 25. 1 c; primo et per se, non ratione partium, cg. I. 13; non ratione sui ipsorum, ib.; non ergo ratione phantasmatum, ib. II. 60; non ratione suae substantiae, ib. 73; est enim proprium ratione individui, ib. III. 24; ratione id est relatione, 1 sent. 2. 1. 5 ad 1.

o) Art und Weise, synonym mit modus und processus (← sub b): tantum secundum intelligentiae (Denken) rationem, th. I. 26. 2 c; sed magis secundum rationem intellectus, ib. ad 1; habent enim unam rationem essendi, cg. I. 55; alio modo ratio compositionis, ib. II. 64; secundum rationem suae formae, ib. III. 150.

p) Verhältnis, Bewandtnis: eadem ratio est de nominibus, th. I. 13. 9 c; eadem ratio est de necessario et contingenti, ib. 14. 13 ad 2; nec est eadem ratio de hoc nomine, ib. 36. 4 ad 7; alia ratio est de dilectione et odio, ib. II. II. 34. 6 ad 2.

q) Bedeutung, Sinn, synonym mit intellectus (← sub k), sensus (← sub h), significatio (← sub a), virtus (← sub i) und vis (← sub d): quantum pertinet ad rationem nominum, th. I. 13. 9 c; in quo salvatur tota ratio nominis perfecte, ib. 33. 3 c; hoc patet tum ex ratione nominis, ib. 79. 13 c; ut ipsa nominis ratio demonstrat, cg. I. 10; eodem modo necesse est poni rem et nominis rationem, ib. 11; affirmari quidem propter nominis rationem, ib. 30; in analogicis non est idem ordo secundum rem et secundum nominis rationem, ib. 34.

r) Rede, der aristotelische λόγος, synonym mit oratio (← sub b): talem instantiam feramus rationis id est disputationis causa, 1 anal. 13 d; cuilibet rationi id est orationi aliquid significanti est imponere aliquod nomen ei correspondens, 2 anal. 6 g; omnis definitio est quaedam ratio id est quaedam compositio nominum per rationem ordinata. Unum enim nomen non potest esse definitio, quia definitio oportet quod distincte notificet principia rerum, quae concurrunt ad essentiam rei constituendam. Alias autem definitio non sufficienter manifestaret essentiam rei. Et propter hoc dicit in I. Phys. (1, 184. b. sq.), quod definitio dividit definitum in singularia, id est exprimit distincte singula principia definiti. Hoc autem non potest fieri, nisi per plures dictiones. Unde una dictio non potest esse definitio, sed potest esse manifestativa eo modo, quo nomen minus notum manifestatur per magis notum. Omnis autem ratio partes habet, quia est quaedam oratio composita et non simplex nomen, 7 met. 9 a.

s) Abrechnung, Rechenschaft, synonym mit ratiocinatio (← sub c) und ratiocinium (←): tertio modo dicitur ratio etiam computatio, nom. 7. 5; de eo reddent homines rationem in die iudicii, th. I. II. 18. 9 a; si autem post redditam rationem huiusmodi scandalum duret, ib. II. II. 43. 7 c.




ratiocinari



diskursiv denken, diskursiv erkennen, schließen, folgern, synonym mit discurrere (← sub b), der Gegensatz zu intelligere (← sub b): ratiocinari autem est procedere de uno intellecto ad aliud, ad veritatem intelligibilem cognoscendam, th. I. 79. 8 c; ratiocinari autem proprie est devenire ex uno in cognitionem alterius, ib. 83. 4 c; vgl. ib. I. II. 30. 3 c; 1 perih. 1 a; non enim ex hoc aliquis ratiocinatur vel discurrit, quod inspicit, qualiter conclusio ex praemissis sequatur, simul utrumque considerans, hoc enim contingit non argumentando, sed argumenta iudicando, cg. I. 57; ratiocinatur homo discurrendo et inquirendo lumine intellectuali per continuum et tempus obumbrato ex hoc, quod cognitionem a sensu et imagine accipit, 2 sent. 3. 1. 2 c.




ratiocinatio



a) Vernunftakt der diskursiven Erkenntnis, Tätigkeit des Schließens oder Folgerns, synonym mit discursus (← sub b) und ratio (← sub g), der Gegensatz zu intellectus (← sub g): ratiocinatio est rationis inquisitio, verit. 8. 15 a; unde dicit Isaac in libr. de Definitionibus, quod ratiocinatio est cursus causae in causatum, ib. 15. 1 c; ratiocinatio humana secundum viam inquisitionis vel inventionis procedit a quibusdam simpliciter intellectis, quae sunt prima principia, et rursus in via iudicii resolvendo redit ad prima principia, ad quae inventa examinat, th. I. 79. 8 c; vgl. ib. 12 c; 58. 4 c; 85. 5 c; cg. I. 57; nom. 4. 7; 1 anal. 43 h.

b) Habitus des Schließens oder Folgerns, Habitus der diskursiven Erkenntnis, synonym mit ratio (← sub f), der Gegensatz zu intellectus (← sub f): ut patet de opinione et ratiocinatione, 2 anal. 20 a.

c) Ausrechnung, Berechnung, synonym mit ratio (← sub s) und ratiocinium (←): gentiles ratiocinationem attribuebant Mercurio, th. II. II. 63. 3 c; propter micrologiam id est parvorum ratiocinationem, 2 met. 5 c.




ratiocinativus, a, um



diskursiv erkennend, schließend, folgernd, synonym mit discursivus (←), der Gegensatz zu intellectivus (←): divina consideratio non est ratiocinativa vel discursiva; tunc enim ratiocinativa est nostra consideratio, quando ab uno considerato in aliud transimus, sicut syllogizando a principiis in conclusiones, cg. I. 57.




ratiocinium



Ausrechnung, Berechnung, Rechnung, synonym mit ratio (← sub s) und ratiocinatio (← sub c): acervus Mercurii dicitur cumulus ratiocinii, in quo mercator quandoque mittit unum lapillum loco centum marcarum, th. II. II. 63. 3 c; parvificus diligenter ratiociniis intendit, ib. 163. 1 ad 2; ut ratiociniis intenti, 4 sent. 25. 2. 2. 1 c; minima computari in ratiocinio, 2 met. 5 c; multum diligens in ratiocinio id est computatione expensarum, 4 eth. 6 h.




rationabilis, e



vernünftig, vernunftgemäß, der Gegensatz zu irrationabilis (←) und irrationalis (← sub a): voluntas (Wollen) Dei rationabilis est, th. I. 19. 5 ad 1.




rationabilitas



Vernünftigkeit, Vernunftgemäßheit, synonym mit rationalitas (←), der Gegensatz zu irrationabilitas (←): quomodo animarum rationabilitas a divina sapientia derivatur, nom. 7. 2; primus modus rationabilitatis est maxime proprius scientiae rationali, trin. 2. 2. 1 ad 1. 4; animae secundum quod habent rationabilitatem, diffusive circumeunt veritatem, ib. ad 3.




rationabiliter



a) vernünftigerweise, vernunftgemäßerweise, synonym mit rationaliter (←): utrum oporteat versari in naturalibus rationabiliter, trin. 2. 2 pr.; vgl. ib. 1 ob. 1 & 4 & c; qui rationabiliter tractaverunt huiusmodi philosophiam, scilicet naturalem, 3 phys. 6 b; quod ergo dicit rationabiliter, exponendum est logice, nam logica dicitur rationalis philosophia, ib. 8 a; rationabiliter id est logice, 8 phys. 18 a; vgl. 1 cael. 15 a.

b) im Sinne der Wahrscheinlichkeit, mit Wahrscheinlichkeit: et hoc rationabiliter id est per probabilem rationem, 3 phys. 6 g; vgl. 1 cael. 22 g.




rationalis, e



a) vernünftig, d. i. zum vernünftigen Teile der menschlichen Substanz gehörig, von vernünftiger Natur seiend, synonym mit intellectualis und intelligibilis (← sub a), der Gegensatz zu animalis, irrationalis und sensibilis (← sub a): rationale vero sumitur (→ concretio sub b) a natura intellectiva, quia rationale est, quod naturam intellectivam habet, th. I. 3. 5 c; rationale, quod est differentia constitutiva hominis, ib. 76. 3 ob. 4; rationale comprehendit non solum rationem cognitivam, sed etiam voluntatem, 3 sent. 33. 2. 4. 3 ad 2; vgl. pot. 9. 2 ad 10; spir. 2 ad 12; 1 cael. 8 c.

b) vernünftig, d. i. Vernunft seiend, die Vernunft betreffend.

c) vernünftig erkennend im allgemeinen und weitern Sinne des Wortes, d. i. sowohl intuitiv, als diskursiv mit der Vernunft erkennend, synonym mit intellectivus und intellectualis (← sub b), der Gegensatz zu sensibilis und sensitivus (← sub b): quandoque (rationale) sumitur communiter pro qualibet cognitione virtutis non impressae in materia, et sic convenit communiter Deo, angelis et hominibus, unde etiam Gregorius nominat angelum animal rationale, 1 sent. 25. 1. 1 ad 4; vgl. 2 sent. 3. 1. 2 ad 4; propter diversitatem rationalium creaturarum, cg. II. 44.

d) vernünftig erkennend im eigentlichen und engern Sinne des Wortes, d. i. mit der Vernunft diskursiv erkennend, der Gegensatz zu intellectualis (← sub c): animae vero humanae, quae veritatis notitiam per quendam discursum adquirunt, rationales vocantur, th. I. 58. 3 c; homines autem ad intelligibilem veritatem cognoscendam perveniunt procedendo de uno ad aliud, . . . et ideo rationales dicuntur, ib. 79. 8 c; natura intellectualis est supra rationalem, ib. I. II. 5. 1 ob. 1; quandoque intellectuales creaturae, quae sunt angeli, distinguuntur a rationalibus, ib. II. II. 83. 10 ad 2; quandoque enim (rationale) sumitur stricte et proprie, secundum quod ratio (← sub e) dicit (besagt) quandam obumbrationem intellectualis naturae, 1 sent. 25. 1. 1 ad 4; vgl. 2 sent. 3. 1. 6 c & ad 2; 16. 1. 3 c; 39. 3. 1 c; spir. 2 ad 12; log. IV. 2.

e) denkbar, übersinnlich vorstellbar, der Gegensatz zu irrationalis (← sub b).

f) Richtschmuck für Aussprüche, d. i. das Brustblatt oder Brustschild des alttestamentlichen Hohenpriesters: in Rationali, quo utebantur pontifices veteris legis, scribebatur doctrina et veritas, 4 sent. 24. 3. 3 ob. 5; pallium succedit loco Rationalis, ib. ad 5.




rationalitas



Vernünftigkeit, Vernunfterkenntnisfähigkeit, synonym mit rationabilitas (←), der Gegensatz zu irrationabilitas (←): oporteret abstrahi ex parte naturae rationabilitatem, th. I. 40. 3 c; competit eius rationalitati, pot. 2. 2 c; rationalitas non est differentia, sed differentiae principium, ente 4 a.




rationaliter



vernünftigerweise, vernunftgemäßerweise, synonym mit rationabiliter (← sub a): ex multis, quae in universali rationaliter considerabant, 1 gener. 3 h; qui considerant logice id est rationaliter, ib.




realis, e



sachlich, dinglich, d. i. außerhalb des Denkens oder der Gedanken seiend (= τὸ ἔξω ὄν, Aristoteles: Metaph. XII. 8, 1065. a. 24), der Gegensatz zu intentionalis (←): ideo est pluralitas personarum realis, et non tantum rationis, 1 sent. 2. 1. 5 c.




realiter



sachlicherweise, der Sache nach, d. i. außerhalb des Denkens oder der Gedanken (vgl. realis): creaturae realiter referuntur ad ipsum Deum, th. I. 13. 7 c; si autem realiter sunt in Deo, ib. 15. 2 ob. 4; tenentur enim realiter exhibere, ib. II. II. 86. 1 ad 2.




reatus



verschuldeter Zustand, straffälliger Zustand: obligatio ad poenam, quae reatus dicitur, 2 sent. 32. 1. 1 c; reatus dicitur, secundum quod aliquis est reus poenae, et ideo proprie reatus nihil est aliud, quam obligatio ad poenam, et quia haec obligatio quodammodo est media inter culpam et poenam ex eo, quod propter culpam aliquis ad poenam obligatur, ideo nomen medii transumitur ad extrema, ut interdum ipsa culpa vel ipsa poena reatus dicatur, ib. 42. 1. 2 c; vgl. 3 sent. 36. 1. 5 ad 2; reatus id est obligatio ad poenam est quidam effectus consequens ad peccatum; unde cum dicitur, quod peccatum transit actu et manet reatu, idem est, acsi diceretur, quod transit per suam essentiam et manet in effectu, mal. 2. 2 ad 14; vgl. ib. ob. 14; 1 ob. 11 & ad 11; 3. 7 ob. 11 & ad 11; th. I. 63. 2 c; I. II. 74. 3 ad 2; 87. 6 c.




receptive



nach Weise des Aufnehmens, im Sinne desselben, synonym mit passive (←), der Gegensatz zu active (←): ad quae se extendit intellectus possibilis receptive, th. I. 88. 1 c; habere Spiritum sanctum est dupliciter, vel receptive, Eph. 5. 7.




receptivus, a, um



aufnehmend, synonym mit passivus, recipiens und susceptivus (←), der Gegensatz zu activus (←): quia receptivus est specierum (Erkenntnisbilder) sine materia, th. I. 14. 1 c; quod materia sit receptiva intelligibilis radii, ib. 50. 3 ob. 4; vgl. ib. I. II. 51. 2 ob. 1; cg. II. 62 & 79; 2 sent. 17. 2. 1 ad 4.




recipere



aufnehmen, synonym mit pati (← sub a), der Gegensatz zu agere (← sub a): recipere terminetur ad habere, pot. 2. 1 ad 2; si idem esset modus, quo recipit intellectus et quo recipit materia, th. I. 50. 2 ad 2; intellectus recipit species intelligibilium non secundum esse materiae, cg. II. 16; recipere et omnia huiusmodi dicuntur aequivoce de materia et intellectu, 2 sent. 3. 1. 1 ad 3; vgl. ib. 17. 1. 2 ad 2; qu. anim. 6 c & 13 ad 19; verit. 9. 1 ad 12; 15. 1 c.




rectitudo



a) Geradheit, Geradlinigkeit, geradeaus gehende Richtung: rectitudo enim est per se passio (← sub a) lineae, 5 met. 13 h; rectitudo proprie dicta est passio continui, 1 sent. 19. 5. 1 ob. 4; nec magis secundum circulum, quam secundum rectitudinem, th. I. 67. 2 c; non procedatur in infinitum in eis secundum rectitudinem in sursum neque in deorsum, 1 anal. 34 a; iterum cadat secundum eandem rectitudinem, 2 cael. 26 k.

b) aufrechte Stellung, gerade aufwärts gehende oder senkrechte Richtung: rectitudo inquantum huiusmodi (→ quantus sub a) non pertinet ad rationem (Wesenheit) status, sed solum inquantum est connaturalis homini, th. II. II. 183. 1 ad 1.

c) Rechtbeschaffenheit, Richtigkeit, Wahrheit: rectitudo dicitur de bonitate, iustitia et veritate metaphorice, 1 sent. 19. 5. 1 ad 4; solum autem illum actum a rectitudine declinare non contingit, cuius regula est ipsa virtus agentis, th. I. 63. 1 c; haec autem fuit rectitudo hominis divinitus instituti, ut inferiora superioribus subderentur et superiora ab inferioribus non impedirentur, ib. 94. 1 c; vgl. ib. II. II. 43. 1 c; 4 sent. 49. 5. 2. 3 c.




rectus, a, um



a) gerade, geradlinig, geradeaus gehend, der Gegensatz zu curvus: tres contrarietates, unam secundum figuram, quae est inter curvum et rectum, 1 phys. 2 a; scilicet rectum, angulare et circulare, ib. 10 a.

b) gerade aufwärts gehend, aufrecht, senkrecht, recht, das Gegenteil von obliquus (← sub b): triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis, th. I. 12. 7 c; vgl. cg. II. 15; 1 anal. 11 c; plantae habent staturam rectam, th. I. 91. 3 ob. 3; habere staturam rectam conveniens fuit homini propter quattuor, ib. ad 3; vgl. ib. II. II. 183. 1 ad 1; rectum est iudex sui ipsius et obliqui, 2 sent. 42. 2. 4 c; planetae ab astrologis quandoque dicuntur recti, pot. 6. 6 ob. 9; per rectum diiudicamus et cognoscimus ipsum rectum et etiam obliquum, 1 anim. 12 k; vgl. somno 6 d.

c) aufrecht stehender Fall im Sinne der Grammatik, Nominativ, der Gegensatz zu obliquus (← sub b).

d) recht beschaffen, richtig, wahr: rectum est, quod principio concordat, th. I. 16. 1 c; rectum dicitur esse, cuius medium non exit ab extremis, 2 sent. 41. 1. 1 c.




redargutive



im Sinne einer Widerlegung, nach Weise einer solchen.




redire



zurückgehen, zurückkehren im eigentlichen und uneigentlichen Sinne dieser Wörter: redire ad essentiam suam nihil aliud est, quam rem subsistere in seipsa. Forma enim, inquantum perficit materiam dando ei esse, quodammodo supra ipsam effunditur; inquantum vero in seipsa habet esse, in seipsam redit, th. I. 14. 2 ad 1; virtutes cognoscitivae per se subsistentes cognoscunt seipsas. Et propter hoc dicitur in libro de Causis (lect. 15), quod sciens essentiam suam redit ad essentiam suam, ib.; omnis sciens, qui scit essentiam suam, est rediens ad essentiam suam reditione completa, caus. 15; vgl. verit. 1. 9 c & 10. 9 c; cuiuscumque actio redit in essentiam agentis per quandam reflexionem, oportet essentiam eius ad seipsam redire id est in se subsistentem esse, non super aliud delatam id est non dependentem a materia, 1 sent. 17. 1. 5 ad 3; redeunt ad suum principium singulae et omnes creaturae, inquantum sui principii similitudinem gerunt secundum suum esse et suam naturam, in quibus quandam perfectionem habent, cg. II. 46; vgl. effectus.




reducere



a) zurückführen: vel reducuntur ad notitiam superioris scientiae, th. I. 1. 2 ad 1; punctus et unitas reducuntur ad genus quantitatis sicut principia, caecitas autem et omnis privatio reducitur ad genus sui habitus, ib. 3. 5 c; vgl. ib. 8 c; 13. 5 ad 1; III. 63. 2 c; qui in materiam omnia reducebant, cg. I. 17; omne autem, quod est per accidens, reducitur ad id, quod est per se, ib. III. 11; vgl. ib. 10; potentia reducitur ad genus actus propter hoc, quod omne genus dividitur per potentiam et actum, 5 phys. 3 a; vgl. 6 met. 3 c.

b) hinführen, hinüberführen: ad partes minimas reducitur hoc, quod in se solidum erat, 4 sent. 17. 2. 1. 1 c.




reductio



a) Zurückführung im eigentlichen und uneigentlichen Sinne des Wortes: (aliquid est in genere) alio modo per reductionem, sicut principia et privationes, th. I. 3. 5 c; non est relatio, nisi per reductionem, ib. 32. 3 c; etiam in conceptionibus intellectualibus fit reductio ad prima, ib. 41. 2 ad 4; constituitur tamen in specie per reductionem ad aliquam affirmationem, ib. I. II. 72. 6 ad 3; per restitutionem fit reductio ad aequalitatem commutativae iustitiae, ib. II. II. 62. 5 c; non est in genere per se, sed per reductionem, ib. III. 63. 2 c; fit reductio ad unam causam, cg. I. 28; vgl. ib. 44; III. 96; 3 sent. 2. 2. 1. 3 c; omne autem, quod est imperfectum, sub eodem genere cadit cum perfecto, non quidem sicut species, sed per reductionem, 3 phys. 1 d; vgl. 5 phys. 3 a; de hac reductione vel anagoge, quod idem est, 6 met. 3 c.

b) Hinführung, Hinüberführung: exitus rerum a principio respondet reductioni rerum in finem, th. I. 90. 3 ob. 2.




reduplicatio



Wiederholung (vgl. 3 sent. 10. 1. 1. 1 c): praedicatum magis praedicatur de termino in reduplicatione posito, quam de ipso subiecto propositionis, sicut, si dicam, corpus secundum quod corporale est visibile, sequitur, quod coloratum sit visibile, th. III. 16. 10 ob. 2; vgl. ib. c, 11 c & 12 c; quia reduplicatio exigit locutionem per se veram, ideo non est similis ratio (Verhalten, Bewandtnis) de reduplicationibus et propositionibus, quae sunt sine reduplicatione, 3 sent. 11. 1. 4 ad 6.




reflectere



a) zurückbeugen, umbeugen im eigentlichen Sinne dieser Wörter: si statim a principio reflecteret, 1 anal. 8 b; et reflectendo, quod est circulariter demonstrare, ib. d; quod reflectitur secundum motum rectum, 8 phys. 16 c; radius reflectitur in seipsum, 2 cael. 10 e.

b) zurückbeugen, umbeugen im uneigentlichen Sinne dieser Wörter: potentia (materialis) non reflectitur super suum actum propter hoc, quod determinata est secundum complexionem organi. Visus enim particularis non potest cognoscere nisi illud, cuius species spiritualiter in pupilla potest recipi, et ideo visus non potest comprehendere suum actum, 1 sent. 17. 1. 5 ad 3; cognoscit ex hoc, quod super actus suos reflectitur, dum cognoscit se operari, 3 sent. 23. 1. 2 ad 3; cum ergo intellectus tendit in originem sui obiecti, in sensibilia scilicet, reflectitur super obiecta aliarum virium cognoscitivarum, princ.




reflexio



a) Zurückbeugung, Umbeugung im eigentlichen Sinne dieser Wörter: fiat reflexio hoc modo, quod completis omnibus generibus et speciebus motus iterum oporteat redire ad primum, cg. I. 13; reflexionem autem fieri per multos aut per paucos terminos, nihil differt; nominat autem hic reflexionem processum, qui fit in demonstratione circulari a principio ad conclusionem et iterum a conclusione ad principium, 1 anal. 8 b; hoc fiat per reflexionem, 8 phys. 16 c; omnis reflexio fit ad aequales angulos, 2 cael. 10 e; reflexio fit in eandem partem, 1 meteor. 4 c; vgl. 3 meteor. 6 f; ubicumque autem est reflexio, reducitur ad primum, 2 met. 3 f; sicut tibia, quae habet reflexionem, 5 met. 7 b; vgl. ib. c.

b) Zurückbeugung, Umbeugung im uneigentlichen Sinne dieser Wörter: nisi per reflexionem intellectus supra seipsum, th. I. 76. 2 ad 4; secundum eandem reflexionem intelligit et suum intelligere et speciem, qua intelligit, ib. 85. 2 c; per quandam reflexionem, ib. 86. 1 c; sunt duo modi reflexionis suae, quarum altera cognoscit se et quae a parte sua sunt, altera vero, quae sunt a parte obiecti sui, princ.




regalis, e



königlich.




regeneratio



Wiedererzeugung, Wiedergeburt: baptismus est spiritualis regeneratio, 4 sent. 14. 2. 1. 2 ad 3; baptismus est principium regenerationis spiritualis, Hebr. 6. 1.




regenerativus, a, um



wiedererzeugend, wiedergebärend.




regimen



Regiment, Regierung, Leitung, Herrschaft, synonym mit dominium (←), potestas (← sub b) und principatus (← sub a): tanto enim regimen perfectius est, quanto universalius est, ad plura se extendens et ulteriorem finem attingens, th. II. II. 50. 1 c; ad bonitatem autem regiminis requiritur, quod ille, qui regit, non sit omnino ab his, qui reguntur, alienus, sed cum eis aliquam convenientiam habeat, ut possit esse utilis, et ut tamen subditos superexcedat, ne sit contemptibilis, ut imperare possit, nom. 1. 3; distinguuntur leges humanae secundum diversa regimina civitatum. Quorum unum . . . est regnum, quando scilicet civitas gubernatur ab uno, . . . Aliud vero regimen est aristocratia, id est principatus optimorum vel optimatum, . . . Aliud regimen est oligarchia, id est principatus paucorum divitum et potentum, . . . Aliud autem regimen est populi, quod nominatur democratia, . . . Aliud autem est tyrannicum, quod est omnino corruptum, . . . Est etiam aliquod regimen ex istis commixtum, quod est optimum, th. I. II. 95. 4 c; regimen alicuius communitatis est secundum hoc, quod ordinate et pacifice bonum commune dispensatur, 2 sent. 9. 1. 3 c; vgl. mal. 7. 7 ad 9; regim. 1. 1; 3 pol. 6 a-d.




regitivus, a, um



lenkend, leitend, regierend, herrschend: oportet igitur esse in omni multitudine aliquod regitivum, regim. 1. 1.




regnum



Königsherrschaft, Königtum, Königreich, Reich: nomen regni a regendo est sumptum. Regere autem providentiae actus est, unde secundum hoc aliquis regnum habere dicitur, quod alios sub sua providentia habet, 4 sent. 49. 1. 2. 5 c; ex regno, inquantum unus praeest, th. I. II. 105. 1 c; inter principatus est potissima monarchia sive regnum, cg. I. 42.




regula



a) Regel, Richtschnur, Verhaltungsmaßregel, Norm: cuius regula est ipsa virtus agentis, th. I. 63. 1 c; humanae voluntatis non est nisi duplex regula, ib. I. II. 69. 1 ob. 2; politicus dat regulas et leges, cg. III. 76; ut regulae actionis sumantur, ib. 109.

b) Ordensregel (= regula monastica, → sub a): in professione certae regulae, th. II. II. 88. 7 c; vgl. ib. 185. 8 ob. 1; per professionem ad certam regulam, quodl. 3. 7. 18 c; vgl. ib. 4. 12. 23 ob. 5; 10. 5. 10 c.




regularis, e



a) regelmäßig, der Gegensatz zu irregularis (←) .

b) unter einer Ordensregel stehend, klösterlich, synonym mit religiosus (← sub b), der Gegensatz zu saecularis (←) .




relatio



Beziehung, Verhältnis (vgl. ad aliquid unter ad sub b), synonym mit habitudo (←), intentio (← sub c), ratio (← sub n), relativum und respectus (←), eine von den zehn Kategorien des Aristoteles (→ praedicamentum sub b): aut se habet per respectum ad alterum, et sic est praedicamentum relationis, 3 phys. 5 i; ratio propria (das eigentümliche Wesen) relationis non accipitur secundum comparationem ad illud, in quo est, sed secundum comparationem ad aliquid extra, th. I. 28. 2 c; de ratione autem relationis est respectus unius ad alterum, secundum quem aliquid alteri opponitur relative, ib. 3 c; relatio est, secundum quam aliqua ad invicem referuntur, 4 sent. 27. 1. 1. 1 a; relatio . . . nihil est aliud, quam ordo unius creaturae ad aliam, pot. 7. 9 ad 7; cum relatio habet debilissimum esse, quia consistit tantum in hoc, quod est ad aliud se habere, oportet quod super aliquod aliud accidens fundetur, quia perfectiora accidentia sunt propinquiora substantiae et eis mediantibus alia accidentia substantiae insunt, 3 phys. 1 c; vgl. 1 sent. 8. 4. 3 ob. 4; 33. 1. 1 c; pot. 9. 5 ad 2; 5 met. 17 a; relatio fundatur in aliquo sicut in causa, sicut similitudo in qualitate, et in aliquo sicut in subiecto, ut in ipsis similibus. 4 sent. 27. 1. 1. 1 ad 3; relatio omnis fundatur vel supra quantitatem, ut duplum et dimidium, vel supra actionem et passionem, ut faciens et factum, pater et filius, dominus et servus et huiusmodi, th. I. 28. 4 c; vgl. ib. 13. 7 c; 3 sent. 8. 1. 5 c; 3 phys. 1 c.




relative



nach Weise einer Beziehung, im Sinne einer solchen, der Gegensatz zu absolute (←) .




relativus, a, um



Bezug nehmend, sich beziehend auf etwas, eine Beziehung zu etwas habend, synonym mit relatus und respectivus (←), der Gegensatz zu absolutus (← sub c): cum relativa sint aliquorum antedictorum recordativa, th. I. 13. 1 ob. 3; haec relativa appellatio Dominus Deo convenit, ib. 7 a; vgl. ib. 42. 1 ad 4.




relatus, a, um



auf etwas bezogen, sich auf etwas beziehend, synonym mit relativus und respectivus (←), der Gegensatz zu absolutus (← sub c): secundum quod sunt ad Deum relata, cg. II. 4; per hoc multiplicius relatum intelligitur, ib. 14; multa ad invicem composita vel relata ut unum quoddam, ib. 101.




religio



a) Religion im Sinne der Gottesverehrung, synonym mit eusebia (←), latria und pietas (← sub b): sive autem religio dicatur ex frequenti relectione (eorum, quae sunt divini cultus), sive ex iterata electione eius, quod negligenter amissum est, sive dicatur a religatione, religio importat (bedeutet) ordinem ad Deum. Ipse enim est, cui principaliter alligari debemus tamquam indeficienti principio, ad quem etiam nostra electio assidue dirigi debet sicut in ultimum finem, quem etiam neglegenter peccando amittimus et credendo et fidem protestando recuperare debemus, th. II. II. 81. 1 c; vgl. relig. 1; religio est (virtus), per quam redditur debitum Deo, th. I. II. 60. 3 c; ad religionem autem pertinet exhibere reverentiam uni Deo secundum unam rationem (Beziehung), inquantum scilicet est primum principium creationis et gubernationis rerum, ib. II. II. 81. 3 c; religio non est fides, sed fidei protestatio per aliqua exteriora signa, ib. 94. 1 ad 1; Dei cultus religio nominatur, quia huiusmodi actibus quodammodo se homo ligat, ut ab eo non evagetur, et quia etiam quodam naturali instinctu se obligatum sentit Deo, ut suo modo reverentiam ei impendat, a quo est sui esse et omnis boni principium, cg. III. 119; vgl. ib. I. 1, 2 & 5; III. 138/139; religio habet quidem interiores actus quasi principales et per se ad religionem pertinentes, exteriores vero actus quasi secundarios et ad interiores actus ordinatos, th. II. II. 81. 7 c; interiores autem actus religionis videntur esse devotio et oratio, ib. 82 pr.; vgl. ib. 84-91; cg. III. 119; religio habet Deum pro fine, non autem pro obiecto, sed ea, quae offert colendo ipsum, virt. 1. 12 ad 11; religio consistit in operatione, qua homo Deum colit se ei subiciendo, trin. 1. 1. 2 c.

b) Stand der christlichen Vollkommenheit, Ordensstand, kirchlicher Orden: religio est status spiritualis perfectionis, th. II. II. 100. 3 ob. 4; religio perfectionis statum nominat, ib. 186. 1 c; considerantur in religionibus bene institutis, quodl. 3. 5. 11 c; secunda (religionis acceptio est), prout aliquis ad aliqua caritatis opera se obligat, quibus specialibus Deo servitur, abrenuntians saecularibus, relig. 1; vgl. perf. 16.

c) Religion im Sinne einer gottgeoffenbarten Lehre: ea, quae ad christianam religionem pertinent, th. I. prol.; quomodo demonstrativa veritas fidei christianae religionis concordet, cg. I. 2; christianae religioni competit, quae singulariter bona spiritualia et aeterna promittit, ib. 5; quod pertineat ad religionem fidei, 1 sent. 33. 1. 5 c.




religiosus, a, um



a) religiös, gottesfürchtig: quamvis religiosi dici possint communiter omnes, qui Deum colunt, th. II. II. 81. 1 ad 5.

b) Religiose, d. i. zu dem Stande der christlichen Vollkommenheit gehörig, Mitglied des Ordensstandes, synonym mit regularis (← sub b), der Gegensatz zu saecularis (←): specialiter tamen religiosi dicuntur, qui totam vitam suam divino cultui dedicant, a mundanis negotiis se abstrahentes, th. II. II. 81. 1 ad 5; antonomastice religiosi dicuntur illi, qui se totaliter mancipant divino servitio, quasi holocaustum Deo offerentes, ib. 186. 1 c; religiosi dicuntur communiter, qui quibusdam specialibus votis adstringuntur, trin. 1. 1. 2 a; qui vitam suam totam et seipsos ad divinum obsequium votis quibusdam obligant, religiosi dicuntur, ib. c; vgl. cg. III. 130; quodl. 1. 8. 15 c; 3. 6. 15-17 c; perf. 11.




reliquiae



Zurückgelassenes, übrig Gebliebenes, Überrest, Rest: eadem ratio (Bewandtnis) est de portatione reliquiarum, th. II. II. 96. 4 ad 3; remanent in eo aliquae reliquiae peccati praeteriti, ib. III. 86. 5 c; vgl. ib. 89. 1 ad 3.




rememorativus, a, um



erinnernd.




reminiscentia



willkürliche Erinnerung, d. i. die Tätigkeit des Sich-auf-etwas-Besinnens, der Gegensatz zu memoria (← sub a): ex parte autem memorativae (←) non solum habet memoriam, sicut cetera animalia, in subita recordatione praeteritorum, sed etiam reminiscentiam, quasi syllogistice inquirendo praeteritorum memoriam secundum individuales intentiones (Beziehungen), th. I. 78. 4 c; vgl. ib. I. II. 74. 3 ad 1; reminiscentia, a qua intentiones et phantasmata rerum occultata et recondita educuntur ad intelligendum res sensibiles, 1 anim. 10 c; reminiscentia nil est aliud, quam inquisitio alicuius, quod a memoria excidit, mem. 5 b; reminiscentia habet similitudinem cuiusdam syllogismi, quare, sicut in syllogismo pervenitur ad conclusionem ex aliquibus principiis, ita etiam in reminiscendo aliquis quodammodo syllogizat, se prius aliquid vidisse aut audivisse aut aliquo alio modo percepisse, ex quodam principio in hoc deveniens; et reminiscentia est quasi quaedam inquisitio, quia non a casu reminiscens ab uno in aliud, sed cum intentione deveniendi in memoriam alicuius procedit, ib. 8 a.




reminisci



sich auf etwas besinnen: reminisci est quaedam reinventio prius acceptorum non conservatorum, mem. 1 a; reminiscendo venamur id est inquirimus id, quod consequenter (← sub b) est ab aliquo priori, quod in memoria tenemus; sicut enim ille, qui inquirit per demonstrationem, procedit ex aliquo priori, quod est notum, ex quo venatur aliquid posterius, quod est ignotum, ita etiam reminiscens ex aliquo priori, quod in memoria habetur, procedit ad reinveniendum id, quod ex memoria excidit, ib. 5 b.




reminiscitivus, a, um



sich auf etwas besinnend.




remissio



a) Abspannung, Abschwächung, Ablassung, der Gegensatz zu intensio (←): deficiunt a sua causa, non solum secundum intensionem et remissionem, th. I. 4. 3 ad 1; torpor remissionem quandam importat (bedeutet) in ipsa executione, ib. II. II. 54. 2 ad 1; remissio animi a rebus agendis fit per ludicra verba et facta, ib. 168. 2 a; remissio naturae mutabilis est, cg. I. 91; si ex remissione animi, ib. III. 130.

b) Nachlassung, Erlassung, Vergebung: ad peccati remissionem, th. I. 95. 4 ad 1; dicitur pro remissione venialium, ib. I. II. 74. 8 ob. 6; remissio in puniendo non est vitium, ib. II. II. 159. 2 ad 3; vgl. cg. III. 158; IV. 55.




remotio



Entfernung, Beseitigung im ontologischen und logischen Sinne des Wortes, synonym mit negatio und privatio (← sub a), das Gegenteil von affirmatio (← sub a) und positio (← sub b & c): substantiam eius nullo modo significant, sed remotionem alicuius ab ipso, th. I. 13. 2 c; per remotionem omnium formarum distinguentium, ib. 16. 7 ad 2; malum importat (bedeutet) remotionem boni, ib. 48. 3 c; ad quarum remotionem non sequitur remotio primorum principiorum, ib. 82. 2 c; in remotione cuiusdam materiae, ib. III. 84. 3 c; sed ad remotionem peccatorum, ib. 4 c; vgl. cg. I. 12 & 14; II. 15, 25, 33 & 76; 4 sent. 49. 2. 1 ad 12; 1 perih. 10 c.




remotive



nach Weise der Entfernung oder Beseitigung, im Sinne einer solchen (vgl. remotio), der Gegensatz zu positive (←) .




remotivus, a, um



entfernend, beseitigend (vgl. remotio), der Gegensatz zu positivus (←): unum non est remotivum multitudinis, th. I. 30. 3 ad 3.




removere



entfernen, beseitigen im ontologischen und logischen Sinne des Wortes, der Gegensatz zu attribuere und ponere (← sub b): removendo ab eo ea, quae ei non conveniunt, th. I. 3 pr.; esse autem in potentia omnino removetur a Deo, ib. 6 c; ad removendum vel ad designandum habitudinem, ib. 13. 4 c; principium omnium et remotum ab omnibus, ib. 8 ad 2; vgl. ib. 39. 4 ad 5 & 8 c; 41. 1 ad 2; 58. 4 c. Removens prohibens (ib. 13. 12 c; 8 phys. 4 b & 8 g; 1 cael. 15 b & 18 a; 2 cael. 2 f) = das ein Hindernis beseitigende Prinzip.




replicatio



a) Aufrollung, Wiederholung: ex replicatione unius, quod est principium numeri, causatur numerus, 5 pol. 13 a.

b) Einschränkung: cum quadam tamen replicatione, cg. IV. 38; hoc enim significat replicatio interposita, ib.




repraesentatio



Darstellung, Vorstellung: procedere autem per similitudines varias et repraesentationes est proprium poeticae, th. I. 1. 9 ob. 1; vgl. ib. ad 1; 17. 1 ad 4; 57. 2 c; 1 sent. 3. 3. 1 c; verit. 7. 5 ad 2.




repraesentativus, a, um



darstellend, vorstellend.




reprobatio



a) Verwerfung, Unrichtigkeitserklärung: reprobatio opinionis Avicebron quantum ad modum ponendum, subst. 6 t; vgl. ib. 7 t.

b) Verwertung eines vernünftigen Wesens, Bestimmung zur ewigen Höllenstrafe, der Gegensatz zu praedestinatio (← sub b): reprobatio est pars providentiae respectu illorum, qui ab hoc fine decidunt. Unde reprobatio non nominat praescientiam tantum, sed aliquid addit secundum rationem, sicut et providentia, ut supra dictum est. Sicut enim praedestinatio includit voluntatem conferendi gratiam et gloriam, ita et reprobatio includit voluntatem permittendi aliquem cadere in culpam et inferendi damnationis poenam pro culpa, th. I. 23. 3 c; reprobatio Dei non subtrahit aliquid de potentia reprobati. ib. ad 3; vgl. cg. III. 163; reprobatio addit supra praescientiam rationem providentiae, 1 sent. 40. 4. 1 c; malorum, ut fiant, Deus habet scientiam simplicis notitiae, sed ut ordinentur, habet etiam horum scientiam approbationis, et hoc importat (bedeutet) reprobationis nomen, ib. ad 1; vgl. ib. ad 2 & 3; reprobatio directe non opponitur praedestinationi, sed electioni, verit. 6. 1 ad 5 s. c.; vgl. Rom. 9. 2.




res



Sache, Ding, Angelegenheit, synonym mit causa (← sub e): hoc nomen res est de transcendentibus, th. I. 39. 3 ad 3; vgl. 1 sent. 2. 1. 5 ad 2; nomen rei ad utrumque se habet, et ad id, quod est in anima, prout res dicitur a reor, reris, et ad id, quod est extra animam, prout res dicitur quasi aliquid ratum et firmum in natura, 1 sent. 25. 1. 4 c; vgl. 2 sent. 37. 1. 1 c & ad 4; res non est completa in esse, nisi per hoc, quod est ab aliis distincta, trin. 1. 2. 4 ob. 2.




resolutio



a) Auflösung, Zerlegung, Analyse, der Gegensatz zu compositio (← sub a): conversum est in substantiam membrorum per quandam resolutionem, th. I. 119. 2 c; de omnibus iudicatur facta resolutione in ipsa, cg. III. 47; vgl. ib. 144; IV. 61; 2 anal. 4 a.

b) Loslösung, Abtrennung, Abstraktion, synonym mit abstractio (← sub c): corruptio carnis maxime in seminis resolutione consistit, th. II. II. 152. 1 ob. 4; vgl. ib. c; III. 32. 4 c; in fletu corporali fit quaedam resolutio lacrimarum, quodl. 7. 5. 13 a; est enim duplex resolutio, quae fit per intellectum. Una secundum abstractionem formae a materia, in qua quidem proceditur ab eo, quod formalius est, ad id, quod est materialius; nam id, quod est primum subiectum, ultimo remanet, ultima vero forma primo removetur. Alia vero resolutio est secundum abstractionem universalis a particulari, quae quodammodo contrario ordine se habet; nam prius removentur condiciones materiales individuantes, ut accipiatur, quod commune est, comp. 1. 62.




resolutorius, a, um



a) auflösend, zerlegend, analytisch, synonym mit analyticus (← sub a), der Gegensatz zu compositivus (←) .

b) Resolutoria, die Analytik des Aristoteles (vgl. analyticus sub b): quemadmodum in Resolutoriis dictum est, 2 perih. 2 c; prout dictum est in Resolutoriis id est in I. Priorum, ib. e.




respectivus, a, um



sich beziehend, Bezug nehmend, bezüglich, synonym mit relativus und relatus (←) .




respectus



Beziehung, Verhältnis, synonym mit relatio (←): de ratione autem relationis est respectus unius ad alterum, th. I. 28. 3 c; non solum respectu creaturarum, pot. 8. 1 c; aut se habet per respectum ad alterum, 3 phys. 5 i.




respublica



a) Staat, Staatswesen, synonym mit politia (← sub a): respublica nihil est aliud, quam ordinatio civitatis quantum ad omnes principatus, qui sunt in civitate, sed praecipue quantum ad maximum principatum, qui dominatur omnibus aliis principatibus, 3 pol. 5 b; respublica, quod est nomen commune omnibus politiis, ib. 6 c.

b) Republik, Freistaat: quando multitudo principatur intendens ad utilitatem communem, vocatur respublica . . . Et hoc, quod ista politia vocetur tali nomine, rationabiliter accidit; de facile enim contingit, quod in civitate inveniatur unus vel pauci, qui multum excedant alios in virtute, sed valde difficile est, quod multi inveniantur, qui perveniant ad perfectionem virtutis, 3 pol. 6 c; Augustus ab agendo rempublicam primus vocatus est Octavianus, regim. 3. 12; aucta fuit respublica Romanorum, ib. 15; respublica ex parva facta est magna, ib. 16; vgl. ib. 4. 26 & 28.




resurrectio



Wiedererhebung, Auferstehung: resurrectio est reparatio a morte in vitam, th. III. 53. 3 c; resurrectio est eius, quod cecidit et dissolutum est, iterata surrectio, 3 sent. 21. 2. 1 ob. 1; resurrectio est motus quidam ad perpetuam coniunctionem animae et corporis, 4 sent. 43. 1. 1. 3 ob. 5; vgl. symb. 5 & 11.




retributio



Wiedererstattung, Vergeltung: donum proprie est datio irreddibilis . . . id est quod non datur intentione retributionis, th. I. 38. 2 c.




retributivus, a, um



wiedererstattend, vergeltend.




revelatio



Offenbarung: revelatio includit visionem et non e converso; nam aliquando videntur aliqua, quorum intellectus (Verständnis) et significatio est occulta videnti, et tum est visio solum, sicut fuit visio Pharaonis et Nabuchodonosor, . . . sed quando cum visione habetur significatio et intellectus eorum, quae videntur, tum est revelatio, 2 Cor. 12. 1.




rhetoricus, a, um



rhetorisch, d. i. zum Redner oder zur Redekunst gehörig.




rixa



Hader, Zank, Streit: rixa consistit in exteriori opere, th. II. II. 37. 2 ad 1; rixa videtur esse quoddam privatum bellum, quod inter privatas personas agitur, non ex aliqua publica auctoritate, sed magis ex inordinata voluntate, ib. 41. 1 c; vgl. ib. 42. 1 c; rixae, per quas intelliguntur omnia nocumenta, quae facto proximis inferuntur ex ira, ib. 158. 7 c. Die rixa ist eine filia irae (←) .


Q Inhaltsverzeichnis S




© 2006 Fundación Tomás de Aquino
Alle Rechte vorbehalten