Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
A
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




Inhaltsverzeichnis B



A



a



a) von: haec enim praepositio a denotat principium agens, 4 sent. 1. 1. 4. 1 c; vgl. 1 sent. 15. 3. 1 ob. 5; 32. 2. 2. 1 c; quod ab angelo sit maxime intelligibilis, th. I. 12. 4 ob. 2; a quo cognoscibilis est, ib. 16. 1 c; quod est a principio (sc. productum), ib. 41. 1 ad 2; ens ab alio, pot. 3. 13 ob. 1; aliquid a natura (sc. procreatum), 2 phys. 2 b; est actus agentis ut ab hoc, 3 phys. 5 i.

b) von ­ aus, von ­ her: a materia aliqualiter elevatus est, th. I. 12. 4 ad 3; genus sumitur a materia, ib. 76. 3 ob. 4; omnia, quae habent ordinem ad unum aliquid, licet diversimode, ab illo denominari possunt, ib. III. 60. 1 c; Deus nominatur a suis effectibus, nom. 7. 2; denominantur omnes res verae a prima veritate, verit. 1. 5 c; vel a medio, 3 cael. 7 b.

c) in Bezug auf: natura sensibilis, a qua dicitur animal, th. I. 13. 12 c; finis non est omnino aliquid extrinsecum ab actu, ib. I. II. 1. 3 ad 1; occultat eas a nobis, 2 cael. 21 a; vgl. ib. 26 n.

d) von ­ wegen, wegen, um ­ willen: hoc a lite id est propter litem, 2 cael. 24 c.




absolute



abgelösterweise, d. i. ohne Rücksicht auf diesen oder jenen besondern Umstand, unbedingtermaßen, ganz im Allgemeinen, überhaupt, platterdings, einfachhin, schlechtweg, synonym mit simpliciter (← sub b), der Gegensatz zu ex sive sub condicione, existente aliqua condicione (← sub a), in comparatione sive per comparationem (← sub b), in ordine ad aliquid (→ ordo sub b), cum relatione (←), relative (←), quantum ad aliquid (th. I. 70. 3 ad 2), secundum quid (→ secundum), suppositione facta (7 phys. 2 d), sub suppositione (← sub a) u. a. m. (→ complexus): verum absolute loquendo prius est, th. I. 16. 4 c; universaliter et absolute loquendo, ib. 113. 7 c; simpliciter et absolute loquendo, ib. II. II. 185. 2 ad 1; vgl. ib. III. 16. 10 ob. 2; cg. I. 22.




absolutus, a, um



a) abgelöst, losgemacht, befreit, synonym mit abstractus und separatus (←): ostendit hominem absolutum, th. III. 84. 3 ad 5; caelo ab omni contrarietate absoluto, cg. II. 70; absolutum, a corpore non dependens, ib. 81; a corporalibus sensibus esse absolutum, ib. III. 47; a cura temporalium absolutos esse, ib. 134/135; operationem absolutam a corpore, 1 sent. 3. 4. 1 c; quod omnino absolutum est a successione, ib. 37. 2. 1 ad 4; a corporalibus curis magis absoluta, 4 sent. 9. 1. 4. 1 ad 2; absolutus ab una excommunicatione, ib. 18. 2. 5. 3 c.

b) keine Beziehung auf etwas nehmend, beziehungslos, unbedingt, einfachhinig, schlechthinig, der Gegensatz zu condicionalis, condicionatus, relativus und relatus (←): sumi pro absoluto, th. I. 29. 4 c; simplicius et magis absolutum, ib. 82. 3 c; aut igitur illud absolutum est unum tantum, aut sunt duo absoluta, cg. IV. 10; dividit per absolutum et relatum, 1 sent. 1 div.; est terminatum et absolutum, non dependens ab alio, 5 met. 19 a; vgl. pot. 2. 4 c; 1 gener. 1 f & 2 a.




abstinentia



a) Enthaltung von Speise, der Gegensatz zu sobrietas: abstinentia ex suo nomine importat (bedeutet) subtractionem ciborum, th. II. II. 146. 1 c; vgl. ib. 143. 1 c; 4 sent. 15. 3. 1. 2 ad 3.

b) Enthaltsamkeit im Sinne einer Tugend oder eines Tugendaktes, der Gegensatz zu gula (←): alio modo (abstinentia) potest accipi, secundum quod est ratione regulata, et tunc significat vel habitum virtutis vel actum, th. II. II. 146. 1 c; abstinentia est specialis virtus, ib. 2 c; vgl. ib. 15. 3 c; I. II. 60. 5 a.




abstracte



nach Weise der Verallgemeinerung, im Sinne derselben (vgl. abstractio sub c), synonym mit abstractive und in abstracto (←), der Gegensatz zu concrete, concretive (←), in concretione und in concreto (← sub c).




abstractio



Abziehung, Herausziehung, Abtrennung, Wegnahme (vgl. abstrahere sub I), synonym mit resolutio (←):

a) im ontologischen Sinne: ad perfectam operationem intellectus requiritur quidem abstractio ab hoc corruptibili corpore, th. I. II. 4. 6 ad 3; vgl. cg. II. 79; hoc fiebat per abstractionem albedinis prius commixtae, 1 phys. 9 l; alia vero fiunt abstractione, sicut ex lapide fit per sculpturam imago Mercurii, ib. 12 i; per abstractionem a mixto, 1 gener. 1 f; abstractionem in essentiis rerum, 1 met. 10 b.

b) im psychologischen Sinne: uno quidem modo secundum quandam abstractionem, th. I. II. 77. 1 c; necesse est fieri abstractionem a sensibus, ib. II. II. 173. 3 c; vgl. ib. 175. 1 c; verit. 12. 9 c; 13. 1 ad 12.

c) im erkenntnistheoretischen Sinne, d. i. Herausziehung des Allgemeinen aus dem Besondern, Verallgemeinerung, synonym mit resolutio (← sub b), der Gegensatz zu concretio (← sub c): cum dicitur universale abstractum, duo intelliguntur, scilicet ipsa natura rei et abstractio seu universalitas, th. I. 85. 2 ad 2; ipsam universalitatem seu abstractionem a dictis condicionibus materiae, log. 1. 1; intellectus noster potest in abstractione considerare, th. I. 12. 4 ad 3; formae fiunt intellectae in actu per abstractionem, cg. I. 44; vgl. ib. 98; II. 82.

d) im mystischen Sinne, synonym mit alienatio: consistit in quadam abstractione a sensibilium phantasmatibus, th. II. II. 15. 3 c; elevatur ad aliqua supernaturalia cum abstractione a sensibus, ib. 175. 1 c; prophetiae inspiratio quandoque fit cum abstractione a sensibus, verit. 12. 9 c; quod abstractioni a carnali vita, 4 sent. 49. 5. 2. 1 ad 3.




abstractive



nach Weise der Abstraktion, im Sinne derselben (vgl. abstractio sub c), gleichbedeutend mit abstracte (←): neque etiam homo dicitur ambulatio aut motus abstractive, 9 met. 6 d.




abstractus, a, um
(vgl. abstrahere sub I)



abgezogen, losgelöst, weggenommen, abgetrennt im ontologischen, psychologischen, erkenntnistheoretischen und mystischen Sinne des Wortes, synonym mit absolutus und separatus (←) .




abstrahere



I. abziehen, loslösen, wegnehmen, abtrennen (vgl. abstractio & abstractus):

a) im ontologischen Sinne: secundum rem non sunt abstracta, th. I. 85. 1 ad 1; ab obsequio domini sui abstraheretur, ib. II. II. 88. 8 ad 2; quae igitur omnino abstrahuntur a tempore, cg. III. 84; ens divinum, quod abstrahitur a materia et motu, 2 sent. 2. 2. 2 ad 4; ab huiusmodi delectationibus carnis spiritum suffocantibus omnino se abstrahit, 4 sent. 49. 5. 2. 3 c; abstrahitur aliquid per corruptionem, 1 gener. 7 c.

b) im psychologischen Sinne: sunt abstracti a cura temporalium rerum, th. I. II. 89. 2 ad 3; abstrahere sensum suum a spiritualibus, ib. II. II. 46. 2 ad 2; vgl. ib. 146. 2 c; tanto magis abstrahitur a sensibilibus, cg. III. 47; mentem a Deo totaliter abstrahit, ib. 121; a sensibus abstrahitur vel per somnium vel per aegritudinem, verit. 8. 12 ad 3.

c) im erkenntnistheoretischen Sinne: cuius virtute intelligibiles conceptiones ab eis abstrahimus, th. I. 12. 13 c; quod humanitas apprehendatur sine individualibus condicionibus, quod est ipsam abstrahi, . . . accidit humanitati, ib. 85. 2 ad 2; ut scilicet (illae similitudines) sint abstractae a condicionibus individuantibus materialibus, cg. II. 77; vgl. ib. III. 41; ea vero, quae sunt in sensibilibus, abstrahit intellectus, non quidem intelligens ea esse separata, sed separatim vel seorsum ea intelligens, 3 anim. 12 g; vgl. 2 phys. 3 e.

d) im mystischen Sinne, synonym mit alienare: magis a corporibus abstrahitur, th. I. 12. 11 c; vgl. ib. I. II. 4. 6 ob. 3; intellectum abstrahi a viribus animae sensitivae, ib. II. II. 175. 5 ob. 3; vgl. 2 Cor. 12. 1.

II. absehen, Abstand nehmen: quantitas mathematica non abstrahit a materia intelligibili (→ materia), th. III. 77. 2 ad 4; scientia naturalis a materia abstrahit, trin. 2. 1. 2 ad 1; vgl. ib. ad 2; dicitur abstrahere a materia sensibili et naturali, 2 phys. 3 e; vgl. 3 cael. 3 c; 3 anim. 8 b; 1 met. prol.




abusive



missbräuchlicherweise.




abusivus, a, um



missbräuchlich.




acceptatio



a) Annahme, Inempfangnahme, Aufnahme, synonym mit acceptio (← sub a): et secundo per acceptationem appetitus, th. I. 83. 3 ad 2; dicit (besagt) acceptationem essentiae in perfecta similitudine, 1 sent. 4. 1. 1 c.

b) Angenehm-Machung: gratia enim acceptationem quandam ponit in eo, qui habere gratiam dicitur, ut scilicet sit acceptus ei, cuius gratiam habet, 2 sent. 26. 1. 1 ob. 1; vgl. ib. ob. 2, c & ad 1.




acceptio



a) Annahme, Inempfangnahme, Empfang, Aufnahme, der Gegensatz zu datio: primo quidem acceptio ipsius, th. II. II. 16. 2 c; datio et acceptio est contra legem, ib. 32. 7 c; quaelibet acceptio Spiritus sancti, ib. III. 84. 4 ad 2; dico acceptionem contrarietatis, 5 phys. 8 d; vgl. 7 phys. 5 d.

b) Erfassung, Auffassung, Verständnis: est in acceptione intellectus, th. I. 3. 3 ad 1; sicut verum ponit (behauptet) acceptionem adaequatam rei, ita falsum acceptionem rei non adaequatam, ib. 17. 4 c; scilicet acceptionem sive repraesentationem rerum, ib. II. II. 173. 2 c; ex multis experimentis universalis acceptio, cg. II. 76; mutari de vera acceptione principiorum in falsam, ib. IV. 95; secundum acceptionem Augustini, mal. 3. 15 c.

c) Rücksichtnahme, Parteilichkeit: non est acceptio personarum, si non serventur aequalia in personis inaequalibus, th. I. II. 97. 4 ad 2; acceptio personarum locum habet in his, quae ex debito dantur, ib. 98. 4 ad 2; rerum acceptio non est peccatum, ib. II. II. 63. 1 ob. 2; acceptio personarum est peccatum, inquantum contrariatur iustitiae, ib. 2 c; vgl. ib. 1 ad 3 & 4 ad 1.

d) Annahme, Unterstellung: sequitur, quod non sit demonstratio, sed petitio (← sub b) vel acceptio principii, 2 anal. 3 k; vgl. ib. b & e; 5 d-g.




acceptor



Rücksichtnehmer, parteiisch: non enim est personarum acceptor, qui ex liberalitate de suo dat uni et non alteri, th. I. II. 98. 4 ad 2.




accidens



a) sich ereignend, vorkommend, Ereignis, Vorkommnis, Vorfall: quandoque quidem ex aliquo accidenti extrinseco, th. I. 99. 2 ad 2; casuale et in paucioribus accidens, cg. III. 5; multa accidentia sunt, quibus homines coguntur, ib. 132/133; effectum accidentem ex operatione, 4 sent. 45. 2. 2. 2 ad 4; testatur accidens id est eventus, 1 met. 3 b.

b) Hinzukommendes, Zukommendes im weitern Sinne des Wortes, d. i. dasjenige, was zu seiner Existenz eines andern als seines Subjektes bedarf, synonym mit praedicatum (← sub b), der Gegensatz zu substantia (← sub a): si accidens accipiatur, secundum quod dividitur contra substantiam, th. I. 77. 1 ad 5; accidentis enim esse est inesse, ib. 28. 2 c; accidens est res, cuius naturae debetur esse in alio, quodl. 9. 3. 5 ad 2; vgl. th. III. 77. 1 ad 2; pot. 8. 2 c; 5 met. 22 h; esse in subiecto non est definitio accidentis, sed e contrario res, cui debetur esse in alio, et hoc nunquam separatur ab aliquo accidente nec separari potest, quia illi rei, quae est accidens, secundum rationem suae quidditatis semper debetur esse in alio, 4 sent. 12. 1. 1. 1 ad 2.

c) Hinzukommendes, Zukommendes im engern Sinne des Wortes, d. i. dasjenige, was einem Dinge wohl zukommt, aber außerhalb seiner Wesenheit gelegen ist, der Gegensatz zu proprium (←): hoc enim dicimus esse accidens alicuius, quod est praeter essentiam eius, th. I. 54. 3 ob. 2; si vero accipiatur accidens, secundum quod ponitur unum quinque universalium, sic aliquid medium est inter substantiam et accidens, quia ad substantiam pertinet, quidquid est essentiale rei, non autem, quidquid est extra essentiam, potest sic dici accidens, sed solum id, quod non causatur ex principiis essentialibus speciei, ib. 77. 1 ad 5; omne quod advenit rei, nihil faciens ad esse ipsius, est accidens, cg. I. 42; vgl. ib. II. 80, 81 & 83; accidens dicitur id, quod inest alicui et quod contingit vere affirmare, non tamen ex necessitate, nec secundum magis i. e. ut in pluribus (als in den meisten Fällen vorkommend), sed ut in paucioribus, 5 met. 22 h; aliquid dicitur accidens alicuius dupliciter, uno modo, quia inest ei, sicut album dicitur accidens Socratis, alio modo, quia est simul cum eo in eodem subiecto, sicut dicitur, quod album accidit musico, inquantum conveniunt et quodammodo se contingunt in uno subiecto, th. I. II. 7. 1 ad 2.




accidentalis, e



nicht zur Substanz gehörend, außerwesentlich, unwesentlich (vgl. accidens sub c), der Gegensatz zu essentialis und substantialis (←): omne quod sequitur ad esse rei, est ei accidentale, cg. I. 22.




accidentaliter



in außer- oder unwesentlicher Weise, nebenbei, nebenher, das Gegenteil von essentialiter und substantialiter (←): in rebus creatis accidentaliter insunt, th. I. 39. 1 c; vgl. ib. III. 2. 6 ad 2; illa quidditas accidentaliter advenit ad rem, cg. I. 22; vgl. ib. II. 58.




accipere



a) annehmen, empfangen, aufnehmen: per visum non accipitur ipsum corpus, th. III. 80. 4 ad 4; vgl. ib. 82. 9 ob. 1; per solam viam fidei et revelationis est acceptum, cg. I. 12; vgl. ib. II. 31.

b) hernehmen, entnehmen: ex his, quae manifeste vivunt, accipere possumus, th. I. 18. 1 c; vgl. ib. 76. 5 c; alia ex parte creaturarum accepta, cg. II. 33; vgl. 8 phys. 16 d & 18 d.

c) nehmen, erfassen, auffassen, verstehen, synonym mit sumere (← sub c) und tenere (← sub g): accipiendo effectum loco definitionis causae, th. I. 1. 7 ad 1; non possumus accipere quid quasi genus, cg. I. 14.

d) Rücksicht nehmen, parteiisch sein: personas accipere in dispensatione spiritualium, th. II. II. 63. 2 c; accipere personas differt contra accipere causam, quodl. 10. 6. 12 c.

e) annehmen, unterstellen: indiget accipere aliquam lineam, th. I. 7. 3 ad 1; non est accipere prius et posterius, ib. 10. 1 c; oportet utrumque acceptorum esse per causam, cg. II. 15; vgl. 2 anal. 5 b; 8 phys. 8 a.




accommodatus, a, um



angepasst.




acedia sive acidia



Abscheu vor, Überdruss oder Ekel an geistlichen oder göttlichen Gütern, weil die Erlangung derselben mit körperlicher Anstrengung verbunden ist, der Gegensatz zu gaudium spirituale (←): acedia vero est quaedam tristitia, qua homo redditur tardus ad spirituales actus propter corporalem laborem, th. I. 63. 2 ad 2; acedia est tristitia de bono spirituali, inquantum est bonum divinum, ib. II. II. 35. 3 c; vgl. ib. I. II. 35. 8 c; 84. 4 c; tristitia et abominatio seu taedium boni spiritualis et divini acedia est, mal. 11. 2 c; vgl. ib. 1 c, 3 c & 4 c. Die acedia ist eine Art der tristitia (← sub a). Sie ist eine von den sieben Hauptsünden (th. II. II. 35. 4 c; vgl. vitium sub b); ihre filiae oder Sprösslinge (→ filius sub b) sind folgende sechs: malitia (← sub c), rancor (= impugnatio sive indignatio circa homines, qui ad bona spiritualia inducunt), pusillanimitas (←), desperatio (←), torpor circa praecepta (= fuga bonorum spiritualium, quae sunt ad finem quantum ad ea, quae pertinent ad communem iustitiam), evagatio mentis ad illicita (= translatio a bonis spiritualibus ad delectabilia exteriora), ib. ad 2; vgl. ib. c; I. II. 84. 4 c; mal. 11. 4 c.




actio



a) Tat, Tätigkeit, Handlung im allgemeinen Sinne des Wortes, synonym mit actus (← sub a) und operatio (← sub b), der Gegensatz zu passio (← sub b): actio enim est proprie actualitas virtutis, sicut esse est actualitas substantiae vel essentiae, th. I. 54. 1 c; actio secundum primam nominis impositionem importat (bedeutet) originem motus (vgl. actus sub a). Sicut enim motus, prout est in mobili ab aliquo, dicitur passio, ita origo ipsius motus, secundum quod incipit ab alio et terminatur in id quod movetur, vocatur actio. Remoto igitur motu actio nihil aliud importat, quam ordinem originis (→ ordo sub a), secundum quod a causa aliqua vel principio procedit in id, quod est a principio, ib. 41. 1 ad 2; vgl. ib. ad 3; 40. 2 c.

b) immanente Tätigkeit (= actio manens, → sub a), synonym mit operatio (← sub c), der Gegensatz zu factio (←): prima igitur dictarum operationum (quae in ipso operante manet), tamquam simplex operantis perfectio, operationis vindicat sibi nomen vel etiam actionis, secunda vero (quae in exteriorem materiam transit) eo, quod sit perfectio facti, factionis nomen assumit, cg. II. 1; vgl. 1 eth. 1 c; 1 pol. 2 f.

c) transiente Tätigkeit (= actio transiens, → sub a) gleichbedeutend mit factio (←): duplex est actio, una, quae procedit ab agente in rem exteriorem, quam transmutat, et haec est sicut illuminare, quae etiam proprie actio nominatur, alia vero actio est, quae non procedit in rem exteriorem, sed stat in ipso agente ut perfectio ipsius, et haec proprie dicitur operatio, et haec est ut lucere, verit. 8. 6 c; vgl. 1 sent. 40. 1. 1 ad 1; 7 met. 6 k.




active



nach Weise der Tätigkeit, im Sinne derselben (vgl. actio sub a), das Gegenteil von passive und receptive (←): executio providentiae, quae gubernatio dicitur, . . . active . . . est in gubernante, th. I. 23. 2 c; ad eadem active se extendens, ib. 88. 1 c.




activus, a, um



tätig, handelnd, wirkend, das Tun, Handeln und Wirken betreffend (vgl. actio sub a), der Gegensatz zu contemplativus, speculativus und theoricus (←) einerseits, anderseits zu passivus und receptivus (←), so wie auch zu factivus und operativus (←): contemplativi ab activis non diversificantur, nisi secundum operationes quasdam, th. I. 18. 2 ob. 2; ut activi ad passivum, ib. 88. 1 ad 3; unumquodque est activum, secundum quod est ens actu, 3 sent. 14. 1. 4 c; activum oportet esse proportionatum passivo, cg. II. 47; quanto aliquid est magis actu (in Wirklichkeit), tanto est magis activum, pot. 6. 3 ob. 2.




actor



a) Täter, Begeher, Macher, der Gegensatz zu factor (←) und zuweilen auch synonym damit: non est autem actor peccati, th. II. II. 162. 1 ob. 1; non potest esse deformitas peccati ab uno actore, pot. 3. 6 ob. 21; ratio (Plan) autem alicuius fiendi in mente actoris existens, th. I. 23. 1 c.

b) Verwalter: committitur custodiae aliorum, qui . . . negotia agant, et hi actores nominantur, Gal. 4. 1.




actualis, e



a) tätlich, d. i. im Sinne einer Tätigkeit verstanden, in einer Tätigkeit bestehend, in Form einer Tätigkeit auftretend, eine Tätigkeit betreffend, der Gegensatz zu habitualis (←) und virtualis (← sub b): importat (schließt ein) quendam actualem contemptum Dei, th. I. II. 84. 2 c.

b) wirklich, d. i. in Wirklichkeit stattfindend, im Zustand der Wirklichkeit seiend, der Gegensatz zu possibilis (←) und potentialis (← sub b): formae . . . sunt magis actuales, pot. 6. 3 ob. 2.




actualitas



a) Verwirklichung, Wirksamkeit: aliud ipsa operatio sive actualitas, Eph. 3. 2.

b) Verwirklicht-Sein, wirkliches Dasein, Wirklichkeit, der Gegensatz zu potentialitas (←): esse est actualitas omnis formae, th. I. 3. 4 c; nihil enim habet actualitatem, nisi inquantum est, ib. 4. 1 ad 3; actualitas per prius (nach Weise des Frühern) invenitur in forma substantiali, quam in eius subiecto, . . . Sed e converso actualitas per prius invenitur in subiecto formae accidentalis, quam in forma accidentali, ib. 77. 6 c; vgl. cg. I. 43; II. 15.




actualiter



a) nach Weise einer Tätigkeit, im Sinne einer solchen, der Gegensatz zu habitualiter und virtualiter (←): amat se non actualiter, th. I. 93. 7 ad 4; cor hominis actualiter semper feratur, ib. II. II. 24. 8 c; actualiter, non solum habitualiter, Eph. 5. 3.

b) auf wirkliche Weise, in Wirklichkeit, der Gegensatz zu potentialiter (←): inquantum scilicet actualiter utitur sensibus corporis, th. II. II. 180. 5 c; non sunt membra Christi actualiter, ib. III. 8. 3 ad 2; vgl. ib. 53. 3 c.




actuare



verwirklichen, in den Zustand der Wirklichkeit versetzen: non actuat intellectum quantum ad esse, pot. 4. 2 ad 10.




actus



a) Tat, Tätigkeit, Handlung, synonym mit actio (← sub a) und operatio (← sub b), der Gegensatz zu habitus (← sub d) und potentia (← sub b): hoc nomen actus, quod ponitur ad significandum entelechiam et perfectionem, scilicet formam, et alia huiusmodi, sicut sunt quaecumque operationes, venit maxime ex motibus quantum ad originem vocabuli. Cum enim nomina sint signa intelligibilium conceptionum, illis primo imponimus nomina, quae primo intelligimus, licet sint posteriora secundum ordinem naturae. Inter alios autem actus maxime est nobis notus et apparens motus, qui sensibiliter a nobis videtur, et ideo ei primo impositum fuit nomen actus (vgl. actio sub a) et a motu ad alia derivatum est, 9 met. 3 h; operatio autem est actus quidam, propter quod nomen actus dicitur ab operatione, ib. 8 f; actus autem, ad quem comparatur potentia operativa, est operatio, th. I. 54. 3 c; vgl. pot. 1. 1 c.

b) Wirklichkeit, wirkliches Sein, der Gegensatz zu potentia (← sub d) und potestas (← sub e): illud, quod respondet potentiae passivae quasi perfectio et complementum, actus dicitur, et propter hoc omnis forma actus dicitur, 1 sent. 42. 1. 1 ad 1; secundo (nomen actus) fuit translatum ad formam, inquantum forma est principium operationis et finis, pot. 1. 1 c; et inde (sc. ab operatione) derivatum est (nomen actus) ad formam, quae dicitur entelechia sive perfectio, 9 met. 8 f; forma nihil aliud est, quam actus materiae, th. I. 105. 1 c; vgl. cg. II. 71; visus est actus oculi, cg. II. 69.

c) Tat, Getätigtes, Geschehenes der Apostel: unde dicitur Actuum, th. I. 43. 7 ad 6; de quo in Actibus legitur, nom. 8. 3.




ad



a) an, bei, zu, bis, für: praepositio enim ad accessum quendam significat, qui competit rei distanti, th. I. 93. 1 c; ly (←) ad videtur importare ordinem ad finem, verit. 3. 1 c; omnis potentia ad alterum est, cg. III. 31; quantum ad aliquos actus minimos et quasi indifferentes ad vitam, 10 met. 7 h.

b) in Bezug auf: non potest cognosci differentia unius ad alterum, th. I. 85. 4 ob. 4; animal est generale ad hominem et equum, ib. II. II. 58. 6 c; immutatio, quae est ad formam substantialem, ib. III. 77. 3 ad 3; actus et potentia ad se invicem dicuntur, cg. I. 22; nec quarta ratio ad propositum concludit, ib. II. 37.




adaequatus, a, um



gleichgemacht, genau angepasst, vollkommen entsprechend.




adiective



nach Weise eines Adjektivs, im Sinne eines solchen, das Gegenteil von substantive (←) .




adiectivus, a, um



adjektivisch, der Gegensatz zu substantivus (←): adiectivum ponit significationem suam circa subiectum, 1 sent. 9. 1. 1 ad 2; adiectivum significatur per modum accidentis, ib. 2 a; vgl. ib. c; omnis enim adiectivum ponit rem suam circa suum substantivum, ib. 21. 1. 1 ob. 1.




administrative



nach Weise oder im Sinne des Verwalters, des Ausführers, der Gegensatz zu architectonice (←): in subditis autem secundario et quasi administrative, th. II. II. 58. 6 c.




adoptio



Annahme an Kindes Statt: adoptio est extraneae personae in filium vel nepotem vel deinceps legitima assumptio, 4 sent. 42. 2. 1 ob. 1; vgl. 3 sent. 10. 2. 1. 1 c & 2. 1 c.




adoratio



a) Anbetung, d. i. Verehrung gegen ein hervorragendes Wesen: nomen adorationis ab oratione sumitur, th. II. II. 84. 2 ob. 2; adoratio enim non fit nisi Domino, Hebr. 1. 3; adoratio (sc. Dei) principaliter quidem in interiori Dei reverentia consistit, secundario autem in quibusdam corporalibus signis, sicut genuflectimus nostram infirmitatem designantes in comparatione ad Deum, prosternimus autem nos quasi profitentes, nos nihil esse ex nobis, th. II. II. 84. 2 ad 2; vgl. ib. 3 c; III. 25. 1-6.

b) Anbetungsbezeigung, d. i. äußeres Zeichen der Verehrung gegen ein hervorragendes Wesen (= adoratio corporalis sive exterior, → sub a): quaedam exteriora (sc. signa) ad reverentiam pertinentia exhibentur excellentibus creaturis, inter quae maximum est adoratio, th. II. II. 84. 1 ad 1; considerandum est de exterioribus actibus latriae, et primo de adoratione, per quam aliquis suum corpus ad Deum venerandum exhibet, ib. 84 pr.; adoratio ad occidentem fuit introducta, ib. I. II. 102. 4 ad 5.




adulterium



a) Ehebruch im engern Sinne des Wortes (= adulterium carnale, → sub b), welcher eine species oder Art der luxuria (←) ist und zuweilen auch avaritia (← sub c) genannt wird: pro adulterio ponitur, quod est iniusta usurpatio uxoris alienae, th. I. II. 72. 2 ad 4; adulterium, sicut ipsum nomen sonat, est accessus ad alienum torum, ib. II. II. 154. 8 c; vgl. ib. 1 c; mal. 15. 3 c; 4 sent. 41. 1. 4. 1 c.

b) Ehebruch im weitern Sinne des Wortes.




adversative



nach Weise der Entgegensetzung, im Sinne derselben.




aedificativus, a, um



bauend, erbauend, synonym mit aedificatorius (←) .




aedificatorius, a, um



bauend, erbauend, synonym mit aedificativus (←) .




aenigmaticus, a, um



rätselhaft, rätselartig.




aequalis, e
(vgl. aequalitas)



a) gleichgroß, gleich im Sinne der körperlichen Größe (→ quantitas sub a), der Gegensatz zu inaequalis (←): aequalia sunt, quorum quantitas est una, 5 met. 17 c; aequale est, quod habet unam quantitatem cum alio, th. I. 39. 8 c; idem est aliquid esse aequale alicui, quod habere quantitatem illius, 1 sent. 19. 1. 2 c; aequale dicitur quasi per negationem minoris et maioris, th. I. 42. 1 c; aequale opponitur magno et parvo sicut duae privationes, 1 sent. 31. 1. 1 a; aequale est medium inter plus, quod pertinet ad superabundantiam, et minus, quod pertinet ad defectum, 2 eth. 6 d; vgl. 5 eth. 1 h; haec est igitur ratio (Wesen) aequalis, quod nec magnum nec parvum est, aptum tamen est esse aut magnum aut parvum, 10 met. 7 i.

b) gleichgroß, gleich im übertragenen Sinne, gleichmäßig: omnes erunt aequales, th. I. 12. 6 a; ut aequalibus inaequalia dentur, ib. 23. 5 ob. 3.




aequalitas
(vgl. aequalis)



a) gleiche Größe, Gleichheit im Sinne der körperlichen Größe (→ quantitas sub a), der Gegensatz zu inaequalitas (← sub a): aequalitas enim attenditur (ist gemeint) secundum unum in quantitate, th. I. 42. 1 ob. 1; aequalitas attenditur secundum magnitudinem, ib. 4 ad 2; aequalitas relatio quaedam est, ib. 1 ob. 4; ad aequalitatem requiritur diversitas substantiae, 10 met. 4 e; aequalitas est species proportionis, est enim aequalitas proportio aliquorum habentium unam quantitatem, 1 sent. 19. 1. 1 ad 4; aequalitas est relatio quaedam fundata supra unitatem quantitatis, ib. 31. 1. 1 c; aequalitas enim relatio quaedam est duorum ad invicem ex parte utriusque extremi, mal. 16. 3 c.

b) gleiche Größe, Gleichheit im übertragenen Sinne des Wortes Größe, ebenfalls der Gegensatz zu inaequalitas (← sub b) und disparitas (←): in beatitudine aequalitas angelorum, th. I. 12. 6 ob. 3; aequalitas vel similitudo dupliciter potest significari in divinis, ib. 42. 1 ad 3; quorum est simpliciter aequalitas (vgl. sub a), ib. I. II. 114. 1 c; virtus ad suum obiectum principale secundum aequalitatem proportionatur, cg. I. 74; cum non pertingat bonitas creaturae ad aequalitatem bonitatis divinae, ib. III. 99.

c) Gleichmäßigkeit, Gleichförmigkeit eines Dinges: reductum ad aequalitatem complexionis, th. I. 76. 5 c; vgl. ib. 91. 1 c; cg. II. 70 & 90; IV. 89; 2 sent. 15. 2. 1 c & 19. 1. 4 c.




aequaliter



in gleicher Größe, in gleichem Maße, auf gleiche Weise: si omnes aequaliter Dei essentiam vident, th. I. 12. 6 a.




aequiperantia



vollständige Gleichmachung, Gleichstellung, Gleichheit, synonym mit adaequatio (vgl. th. III. 1. 2 ad 2): uno modo per aequiperantiam, ib. I. 63. 3 c; conformari voluntati divinae per aequiperantiam, ib. I. II. 19. 9 ad 1; vgl. 1 sent. 17. 2. 3 ad 2.




aequiperare



gleichmachen, gleichkommen: simpliciter Deo aequiperare voluit, 2 sent. 5. 1. 2 c.




aequipollere



gleichviel vermögen, Gleiches gelten: non necesse esse et possibile non esse aequipollent, th. I. 19. 3 ob. 4.




aequitas



Billigkeit, d. i. die Tugend, dasjenige zu tun, was recht und billig ist, gleichbedeutend mit epiikia (←), der Gegensatz zu iniquitas und iniustitia (←): ad hoc ordinatur epiikia, quae apud nos dicitur aequitas, th. II. II. 120. 1 c; vgl. ib. 80. 1 ad 3; I. II. 104. 3 ad 3; cg. III. 123.




aequivalentia



Gleichwertigkeit: per quandam interpretationem sive aequivalentiam, 4 sent. 4. 1. 1 ad 3.




aequivocatio



a) gleiche Benennung, Gleichnamigkeit, Namensgleichheit zweier oder mehrerer Dinge, welche ihrem Begriff und Wesen nach voneinander verschieden sind (vgl. aequivocus sub a), synonym mit univocatio (← sub a): secundum aequivocationem id est communicationem nominum, th. III. 2. 6 c; diversa ratio (Begriff, Wesen) minus communium non facit aequivocationem in magis communi, ib. I. 29. 4 ad 4; aequivocatio inducitur ex diversa forma significata per nomen, non autem ex diversitate suppositionis (Bedeutung), non enim hoc nomen homo aequivoce sumitur ex eo, quod quandoque supponit (← sub c) pro Platone, quandoque pro Socrate, cg. IV. 49.

b) Zweideutigkeit: multiplicitas (Vielheit) horum sensuum non facit aequivocationem aut aliam speciem multiplicitatis (Vieldeutigkeit), th. I. 1. 10 ad 1; ne intelligerentur tres essentiae propter nominis aequivocationem, ib. 30. 1 ad 1; vgl. ib. III. 2. 6 c; 1 sent. 23. 1. 3 c; deceptus est Galenus ex aequivocatione eius, quod est per se, 7 phys. 1 b; in his autem, quae multum distant, magis manifestatur aequivocatio, si idem nomen eis imponatur, 5 eth. 1 g.




aequivoce



a) nach Weise oder im Sinne der Gleichnamigkeit (vgl. aequivocus sub a): Augustinus aequivoce utitur nomine creationis, th. I. 45. 1 ad 1; non est intellectus agens et possibilis, nisi forte aequivoce, cg. II. 96; vgl. ib. IV. 29; 2 anim. 2 b.

b) nach Weise oder im Sinne der bloßen Gleichnamigkeit, synonym mit omnino sive pure aequivoce (→ sub a).




aequivocus, a, um



a) gleichnamig, namensgleich im weitern Sinne des Wortes, wie alle diejenigen Dinge heißen, welche zwar an demselben Namen, nicht aber an dem nämlichen Begriff und Wesen teilhaben, gleichviel, ob sie einander ähnlich sind, oder nicht, der Gegensatz zu univocus (← sub b): largo modo accipit aequivoca, secundum quod includunt in se analoga (←), th. I. 13. 10 ad 4; aequivoca id est non (simul) convenientia in nomine et ratione (Begriff, Wesen), 5 phys. 7 a; aequivoca sunt, quorum nomen solum commune est et ratio substantiae diversa, 2 anim. 2 b.

b) gleichnamig, namensgleich im engern Sinne des Wortes, was von denjenigen Dingen gilt, welche zwar denselben Namen tragen, aber nicht bloß dem Begriff und Wesen nach verschieden, sondern auch nicht einmal einander ähnlich sind, synonym also mit aequivocus a casu (→ sub a), der Gegensatz zu analogicus oder analogus (←): univocorum est omnino eadem ratio (Wesen), aequivocorum est omnino ratio diversa, in analogicis vero oportet, quod nomen secundum unam significationem acceptum ponatur in definitione eiusdem nominis secundum alias significationes accepti, th. I. 13. 10 c; aequivocum enim dividitur secundum res significatas, univocum vero dividitur secundum differentias, sed analogum dividitur secundum diversos modos, 1 sent. 22. 1. 3 ad 2.




aequus, a, um



a) gleich, gleich groß.

b) recht, gerecht, billig, gleich bedeutend mit epiikes (← sub a): oportet, quod aequum et iustum in moribus sint determinata in rebus, usur. 2.




aestimatio



Schätzung, Abschätzung, Beurteilung, Dafürhalten, Meinung, synonym mit existimatio (←): veriorem nobis faciunt aestimationem, th. I. 1. 9 ad 3; vgl. ib. I. II. 4. 1 ad 3; 9. 1 ad 2; II. II. 20. 2 c; cg. I. 72 & 90.




aestimativus, a, um



schätzend, abschätzend, urteilend.




aeternitas



Ewigkeit: aeternitas dicitur quasi ens extra terminos, 1 sent. 8. 2. 1 c; aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio, ib. ob. 1; vgl. ib. c; th. I. 10. 1 ob. 1 & c & 2 ad 1; est igitur carens principio et fine, totum esse suum simul habens, in quo ratio (Wesenheit) aeternitatis consistit, cg. I. 15; vgl. ib. II. 32 & 35; III. 61; 4 phys. 18 c; aeternitas non potest nisi Deo convenire simpliciter et absolute secundum perfectam rationem aeternitatis, 1 sent. 8. 2. 2 c; Deus est omnino extra ordinem temporis, quasi in arce aeternitatis constitutus, quae est tota simul, cui subiacet totus temporis decursus secundum unum et simplicem eius intuitum, et ideo uno intuitu videt omnia, quae aguntur secundum temporis decursum, 1 perih. 14 f; Deus, qui de aeternitatis excelso omnia respicit, Graec. 2. 10.




aeternus, a, um



a) ewig im eigentlichen Sinne des Wortes, (vgl. aeternitas): primo enim vere et proprie dicuntur aeterna ea, quae sunt ingenita, id est quae non habent causam, ut ea, quae de Deo dicuntur, nom. 10. 3; illud, quod est vere aeternum, non solum est ens, sed vivens, th. I. 10. 1 ad 2; Deum esse aeternum, cg. I. 15.

b) ewig im uneigentlichen Sinne, d. i. immer während, unaufhörlich, der Gegensatz zu temporalis (←): aliquando (dicuntur aeterna) ea, quae sunt incorruptibilia, quia numquam esse desinunt, et immortalia, quia numquam desinunt vivere, et invariabilia, quia non variantur de forma in formam vel de quantitate in quantitatem, et semper existentia eodem modo, quae semper in eadem habitudine se habent, nom. 10. 3; aeternum accipitur ibi pro saeculo, th. I. 10. 2 ad 2; sumitur ibi aeternum pro diuturno, ib. II. II. 164. 2 ad 6; et sic aeternum exponitur pro tempore diuturno, pot. 3. 17 ad 23; aeternum sive saeculum alicuius rei, 1 cael. 21 f.

c) von Urzeiten her seiend: tertio modo signantur nomine aevi vel aeterni, omnia quae sunt antiquissima, licet sint corruptibilia, nom. 10. 3.

d) urvordenklich: quarto modo tota congeries nostri temporis appellatur aevum vel aeternum, nom. 10. 3.




aetiologia



Lehre von den Gründen oder Ursachen: aetiologia vero (est), cum causa dicti assignatur, th. I. 1. 10 ad 2.




aeviternus, a, um



an dem aevum teilhabend, unter das aevum fallend (→ aevum sub a): quod in aeviternis non differat esse vel fuisse vel futurum esse, th. I. 10. 5 ob. 3; oportet, quod esse omnium aeviternorum mensuretur esse primi aeviterni, ib. 6 c; vgl. quodl. 5. 4. 7 c.




aevum



a) Ewigkeit im uneigentlichen Sinne des Wortes, synonym mit aeternitas participata (←): aevum nihil aliud erit, quam aeternitas participata, quodl. 5. 4. 7 c; aevum differt a tempore et ab aeternitate sicut medium existens inter illa, th. I. 10. 5 c.

b) Zeitdauer, synonym mit saeculum (← sub a): aevum aliquando accipitur pro saeculo, quod est periodus durationis alicuius rei, et sic dicuntur multa aeva, sicut multa saecula, th. I. 10. 6 ad 1.




affabilitas



Ansprechbarkeit, Freundlichkeit, Leutseligkeit, synonym mit amicitia (← sub c): in seriis autem se exhibet aliquis alteri . . . ut delectabilem decentibus verbis et factis, et hoc pertinet ad quandam virtutem, quam Aristoteles nominat amicitiam et potest dici affabilitas, th. I. II. 60. 5 c; vgl. ib. II. II. 114. 1 c & 2 c; 4 eth. 14 a-m.




affectio



Erregung, Neigung, Zuneigung, Hinstrebung, Begehrung, synonym mit affectus (← sub b) und passio (← sub c): affectio eius inclinata est in hunc actum, th. I. II. 74. 8 c; procedit ex interiori cognitione et affectione, ib. 101. 2 c; affectio est inclinatio animae ad aliquid, cg. I. 68; omnis affectionis principium est amor, ib. 91; vgl. ib. III. 103 & 119; 4 sent. 44. 3. 3. 2 ob. 5.




affectivus, a, um



affektlich (vgl. affectio & affectus), d. i. (heftig) begehrend, in einem (gesteigerten) Begehren bestehend, einem solchen zugänglich, zu einem solchen gehörend, mit einem solchen verbunden, synonym mit affectualis (←) .




affectualis, e



affektlich, synonym mit affectivus (←) .




affectus



a) Beschaffenheit, Verfassung, Zuständlichkeit, synonym mit passio (← sub a): passionibus sive affectibus eorum, 2 meteor. 11 a; de accidentibus sive affectibus eorum, ib. b; participatio vel affectus lucis in diaphano vocatur lumen, 2 anim. 14 h.

b) Gemütsverfassung, Gemütsstimmung, Zuneigung, Streben, Verlangen, synonym mit affectio (←) und passio (← sub c): delectatio autem de cogitatione ipsa sequitur inclinationem affectus in cogitationem ipsam, th. I. II. 74. 8 c; quae sunt in eius affectu, ib. 99. 6 c; praecepta ordinantia affectum humanum, ib. 106. 2 c; benevolentia, quae hic dicitur affectus, ib. II. II. 80. 1 ad 2; affectum hominis per se quidem solus Deus videt, ib. 106. 5 ad 3; ex affectu hominis trahitur mens eius ad intendendum his, ad quae afficitur, ib. 166. 1 ad 2; cum aliquis loquendo suum affectum exprimit, cg. III. 56; omnis motus affectus ab amore derivatur, ib. 151.

c) Begehrungsvermögen: quae (sc. visio Dei) est depuratio affectus ab inordinatis affectionibus, th. II. II. 8. 7 c.




affinitas



a) Verwandtschaft: summum inferioris ordinis affinitatem habet cum ultimo superioris, th. I. 108. 6 c; vgl. ib. 78. 2 c; nom. 7. 4; maiorem affinitatem habet cum bove, th. I. 119. 2 ob. 3; habent aliquam affinitatem vel convenientiam, ib. I. II. 35. 4 c; parentes quantum ad naturam et affinitatem, ib. II. II. 34. 3 ad 1.

b) Schwägerschaft: affinitas est proximitas personarum ex carnali copula proveniens omni carens parentela, 4 sent. 41. 1. 1. 3 ob. 2; persona coniuncta per carnalem copulam non fit particeps eiusdem radicis, sed quasi extrinsecus adiuncta, et ideo ex hoc efficitur aliud genus vinculi, quod affinitas dicitur, ib. 1 c; affinitas contrahitur ex ipso contractu matrimonii per verba de praesenti ante carnalem copulam, ib. 4 ad 1.




affirmatio



a) Bejahung, bejahende Aussage, positive Behauptung, synonym mit positio (← sub b), der Gegensatz zu negatio (← sub a), privatio (← sub b) und remotio (←): affirmatio est enuntiatio alicuius de aliquo (κατάφασις δέ ἐστιν ἀπόφανσίς τινὸς κατὰ τινός, Aristoteles: De interpr. 6, 17. a. 25), 1 perih. 8 g; vgl. 2 perih. 1 a; affirmatio dicitur compositio, inquantum coniunctionem ex parte rei significat, 1 perih. 3 b.

b) positive Bestimmung eines Dinges, der Gegensatz zu negatio (← sub b): per affirmationes propria cognitione de re habita scitur, quid est res et quomodo ab aliis separatur, cg. III. 39.




affirmative



nach Weise oder im Sinne der Bejahung (vgl. affirmatio sub a), der Gegensatz zu negative und privative (←): per subiectum autem intelligitur hoc aliquid affirmative monstratum, verit. 28. 1 c.




affirmativus, a, um



bejahend, positiv behauptend, das Gegenteil von negativus und privativus (←) .




afflictivus, a, um



verletzend, betrübend.




agens



tätig, handelnd, wirkend (vgl. agere), der Gegensatz zu patiens und passivus (←) .




agere



a) tätig sein, tun, handeln, wirken (vgl. agens), synonym mit facere (← sub a), der Gegensatz zu pati (← sub a): agere autem, quod nihil est aliud, quam facere aliquid actu, est per se proprium actus, inquantum est actus, th. I. 115. 1 c; agere nihil aliud est, quam facere aliquid actu, quod quidem est per formam, cg. I. 23; agere vero nihil aliud est, quam communicare illud, per quod agens est actu, secundum quod est possibile, pot. 2. 1 c.

b) tun, handeln im Sinne einer immanenten Tätigkeit, der Gegensatz zu facere (← sub b): agere autem est actus permanens in ipso agente, sicut videre, velle et huiusmodi, th. I. II. 57. 4 c.

c) bewirken, zustande bringen, vollbringen im Sinne einer transienten Tätigkeit, synonym mit facere (← sub b): cum maiori solemnitate agitur, th. III. 83. 4 c; hoc sacramentum agitur, cg. IV. 62; vgl. ib. 63 & 64; agit rerum similitudines, quodl. 8. 2. 3 c.

d) in Tätigkeit setzen, treiben, antreiben: eius autem proprie est agere, quod habet dominium sui actus, quod autem non habet dominium sui actus, magis agitur, quam agat, 2 phys. 10 b; movere seipsam vel agere se quocumque modo ad operationem, th. I. 18. 2 c; magis aguntur, quam agant, ib. 60. 1 ob. 2; semper aguntur quasi ab alio, ib. II. II. 64. 1 ad 2; agit enim quasi ab alio actum, non quasi seipsum agens, cg. II. 23; a Spiritu sancto filii Dei aguntur, ib. IV. 22.

e) handeln, verhandeln, abhandeln: de actibus et habitibus intellectivae partis agetur, th. I. 84 pr.; cum de actibus et potentiis animae ageretur, ib. 107. 1 c; cum de missione divinarum personarum ageretur, ib. 112. 1 c.

f) zubringen, führen: quod quidem non potest, dum haec vita agitur, perfecte curari, 4 sent. 23. 1, 2. 1 c.




agibilis, e



tunlich, ausführbar, der Gegensatz zu factibilis (←) .




agilitas



Leichtbeweglichkeit, Behändigkeit, Schnelligkeit: agilitas motus ad hoc nihil faceret, th. I. 89. 7 ob. 2.




alchymia



Alchimie, d. i. die Kunst, aus unedeln edle Metalle, ins Besondere Silber oder Gold, zu machen (vgl. alchymista), Chemie: si autem per alchymiam fieret aurum verum, th. II. II. 77. 2 ad 1; et insuper utilis ad scientiam alchymiae, quia tantummodo alchymistarum est transmutare metalla secundum veritatem (Wirklichkeit), 4 meteor. 1 a; vgl. 3 meteor. 9 d.




alchymicus, a, um
(vgl. alchymia)



a) alchimistisch, chemisch: si aliquis vendat argentum vel aurum alchymicum pro vero, th. II. II. 77. 2 ob. 1; aquae alchymicae generantur per sublimationem ab aliquibus corporibus, ib. III. 66. 4 ob. 5.

b) Alchimist, Chemiker, synonym mit alchymista (←): aurum vel argentum ab alchymicis factum, th. II. II. 77. 2 ad 1; quod de aquis rosaceis et aquis alchymicis dici non potest, ib. III. 66. 4 ad 5; alchymici id est aurifices, altar. 10.




alchymista
(vgl. alchymia)



Alchimist, Chemiker, synonym mit alchymicus (← sub b): alchymistae faciunt aliquid simile auro quantum ad accidentia exteriora, sed tamen non faciunt verum aurum, quia forma substantialis auri non est per calorem ignis, quo utuntur alchymistae, sed per calorem solis in loco determinato, ubi viget virtus mineralis; et ideo tale aurum non habet operationem consequentem speciem (= Art und Wesenheit), et similiter in aliis, quae eorum operatione fiunt, 2 sent. 7. 3. 1 ad 5; vgl. pot. 6. 1 ad 18; alchymistae per veram artem alchymiae (sed tamen difficilem, propter occultas operationes virtutis caelestis, quae mineralis dicitur, quae ex eo, quod sunt occultae, difficulter a nobis imitari possunt per praedicta principia vel per principiata ab ipsis) faciunt aliquando veram generationem metallorum, aliquando quidem ex sulphure et argento praedictis sine generatione exhalationis, aliquando autem faciendo exsudare praedictam exhalationem vaporosam ab aliquibus corporibus, per applicationem caliditatis proportionatae, quae est agens naturale, 3 meteor. 9 d; vgl. 4 meteor. 1 a.




alietas



Andersheit, Anders-Sein, d. i. Verschiedenheit dem Suppositum nach: dictio exclusiva (→ dictio sub b), quae videtur alietatem excludere, th. I. 31 pr.; ad alietatem vero sequitur alteritas (←), non e converso, trin. 1 pr.; genus substantivatum importat alietatem essentiae, 1 sent. 9. 1. 1 ad 2.




aliqualis, e



irgendwie beschaffen, einigermaßen so seiend: aliquid dicitur aliquale propter aliud, non solum sicut propter accidens, sed etiam sicut propter formale principium, sicut corpus dicitur vivum propter animam, mal. 4. 2 ad 8; quod per participationem dicitur aliquale, cg. I. 40; aliqualem eius habemus notitiam, ib. 14.




aliqualiter



irgendwie, einigermaßen: vel ad aliqualiter persuadendum, th. II. II. 48. 1 c; vgl. 2 cael. 10 b.




aliquis, a, id



irgendeiner: dicitur enim aliquid quasi aliud quid, verit. 1. 1 c; aliquid a natura (sc. procreatum), 2 phys. 2 b.




alius, a, ud



anders seiend, verschieden: aliud partitivum est, unde requiritur aliquid, a quo dividatur, 3 sent. 6. 2. 1 ad 1; alius importat (bedeutet) distinctionem in communi, non magis personalem, quam essentialem, et ideo, quando adiungitur termino personali, importat distinctionem personalem, quando autem adiungitur termino essentiali, importat diversitatem essentiae secundum exigentiam formae illius termini, 1 sent. 4. 1. 3 ad 2; alius semper significat diversitatem substantiae; sed substantia dicitur dupliciter, quandoque enim sumitur pro essentia, sicut est in usu Latinorum, quandoque pro supposito (← sub b) essentiae vel pro re naturae primi praedicamenti, quae dicitur hypostasis (← sub b) apud Graecos, ib. 9. 1. 1 ad 1; hoc autem nomen alius masculine sumptum non importat nisi distinctionem suppositi, th. I. 31. 2 c; vgl. ib. ad 4; aliud et aliud non importat diversitatem suppositi vel hypostasis, sed diversitatem naturarum, ib. III. 2. 3 ad 1; aliud importat diversitatem substantiae, substantia autem dicitur non solum natura, sed etiam suppositum, ib. 17. 1 ad 7; cum aliud non praedicet naturam tantum, sed suppositum naturae, 3 sent. 6. 2. 1 ad 1.




allegoricus, a, um



bildlich, figürlich.




alter, a, um



a) der andre von zweien, ein andrer: si aliqua duo prius fuerint non unita et postmodum uniantur, oportet quod hoc fiat per mutationem utriusque vel alterius tantum, cg. III. 53; quod enim ab altero tantum agitur, ib. 112.

b) anders seiend, akzidentell verschieden, qualitativ verschieden: quod dicitur alterum et alterum in creaturis, non significat diversitatem suppositi (← sub b), sed solum diversitatem formarum accidentalium, th. III. 2. 3 ad 1; alterum importat (bedeutet) diversitatem accidentis, ib. 17. 1 ad 7; differentia accidentalis facit alterum solum, differentia vero substantialis facit aliud id est diversum, pot. 9. 8 ob. 3; cum in quolibet fieri aliud dicatur fieri ex alio quantum ad fieri secundum esse substantiale vel alterum ex altero quantum ad fieri secundum esse accidentale, 1 phys. 12 b; alterum solet dici, quod differt secundum qualitatem, 5 phys. 4 b.




alterare



anders machen, verändern, und zwar die Qualität, im besondern und allgemeinern Sinne dieses Wortes (vgl. alteratio): hoc autem dicimus alterari, quando manente substantia actu (in Wirklichkeit) existentis fit aliqua variatio circa formam, 1 gener. 2 a; quae alterantur, alterantur secundum qualitates sensibiles, 7 phys. 5 a; quae enim miscentur, oportet ad invicem alterata esse, cg. II. 56; nihil est medium alterantis et alterati, 7 phys. 4 a; vgl. 2 anim. 12 c.




alteratio



a) Anders-Machung, Änderung, Veränderung der sensibelen Qualität (→ qualitas), körperliche Erregung oder Aufregung, synonym mit passio (← sub c): alteratio est actus (Verwirklichung) alterabilis, inquantum est (noch immer ist und bleibt) alterabile, 3 phys. 2 b; motus, qui est in qualitate, vocatur alteratio, 5 phys. 4 b; ex hoc autem, quod, postquam est ens actu (in Wirklichkeit) factum, suscipit aliam quamcumque formam, dicitur alteratio, 1 gener. 2 a; de alteratione, quae est motus secundum qualitatem, ib. c; omnis alteratio fit secundum qualitatem sensibilem, quae est tertia species qualitatis (←), 7 phys. 4 b; alteratio autem . . . proprie fit secundum tertiam speciem qualitatis, quae est passio (← sub b) et passibilis qualitas (←), 1 cael. 7 b; vgl. 1 gener. 10 a & e & 11 a; secundum istam passionem (sc. proprie dictam) alteratio dicta non est nisi circa sensibilia et circa sensibilem partem animae per se, et circa intellectum per accidens quantum ad illas qualitates, quae in parte intellectiva ex sensibus oriuntur, sicut sunt omnes habitus adquisiti, 1 sent. 17. 2. 1 ad 5; non quilibet motus est passio, sed solum alteratio proprie loquendo . . . Ad hoc autem, quod sit alteratio, requiritur ex parte alterati, quod sit res per se subsistens, aliter enim subiectum motus esse non posset, et quod sit corpus, quia solum tale movetur, et ulterius, quod habeat naturam contrarietati subiectam, quia alteratio est motus inter contrarias qualitates. Ex parte vero terminorum alterationis requiritur, quod una qualitate expulsa alia introducatur, sic enim de qualitate in qualitatem transitur. Sed ulterius ad rationem passionis requiritur, quod qualitas introducta sit extranea, et qualitas abiecta sit connaturalis; quod contingit ex hoc, quod passio importat quandam victoriam agentis super patiens, omne autem, quod vincitur, quasi trahitur extra terminos proprios ad terminos alienos, 3 sent. 15, 2. 1. 1 c.

b) Anders-Machung, Änderung, Veränderung der Qualität im allgemeinen Sinne dieses Wortes: alteratio secundum istam passionem (sc. communiter dictam) consistit in qualibet variatione circa receptionem alicuius qualitatis, et hoc modo potest esse alteratio etiam in substantiis pure intellectualibus, 1 sent. 17. 2. 1 ad 5; alteratio primo quidem est in qualitatibus tertiae speciei. In qualitatibus vero primae speciei potest esse alteratio per posterius (nach Weise des Spätern), facta enim alteratione secundum calidum et frigidum, sequitur animal alterari secundum sanum et aegrum, et similiter, facta alteratione secundum passiones appetitus sensitivi vel secundum vires sensitivas apprehensivas, sequitur alteratio secundum scientias et virtutes, th. I. II. 52. 1 ad 3; in praedictis qualitatibus primae et quartae speciei non est alteratio primo et principaliter, sed secundario, quia huiusmodi qualitates consequuntur quasdam alterationes primarum qualitatum, 7 phys. 5 b; vgl. ib. c & d & 6 a-g; omnis alteratio est similis alterationi, quae fit secundum sensum, ib. 4 b; passio et alteratio magis proprie dicitur in sensu, quam in intellectu, ib.; sive sit secundum alterationem, cg. I. 20.




alterativus, a, um



die Qualität verändernd; vgl. alteratio und qualitas.




alteritas



Andersheit, Anders-Sein, zumal in den Akzidenzien, akzidentelle Verschiedenheit (vgl. alter sub b): alteritas, quae provenit ex differentia accidentali, th. III. 2. 3 ad 1; omne illud, cui accidit alteritas aliqua, cg. II. 83; alteritatis principium est accidentalis differentia, trin. 1. 2. 1 ob. 5; motus aliquis est ex alteritate, 3 phys. 3 c.




altitudo



Höhe oder Hoheit im buchstäblichen und bildlichen Sinne: ab aliqua altitudine totam viam intuetur, th. I. 14. 13 ad 3; quae sua altitudine rationem transcendunt, ib. 1. 5 c; per altitudinem (designat) excellentiam virtutis, ib. 3. 1 ad 1; inquantum divinam altitudinem repraesentant, cg. II. 4; ad summam autem honoris altitudinem, ib. III. 63; haec autem altitudo attenditur (kommt in Betracht) quantum ad tria, Rom. 11. 5.




amatio



das Lieben im Sinne eines Affektes, zuweilen auch in dem eines einfachen Aktes: amatio enim addit super amorem (←) intensionem quandam amoris, quasi fervorem quendam, 3 sent. 27. 2. 1 c; amatio autem (similatur) passioni, ib.; amicitiae actus est amatio, 8 eth. 3 a; amatio videtur importare (bedeuten) passionem, ib. 5 g; amatio fit consuetudine, importat enim amatio, ut dictum est, quendam vehementem impetum animi, 9 eth. 5 d.




amativus, a, um



liebend, Liebhaber: inquantum est amativus falsarum opinionum, th. I. 17. 1 c; homo non est amativus pecuniae, ib. II. II. 117. 6 c.




amicabilis, e



freundschaftlich, zur Freundschaft gehörig, aus der Freundschaft hervorgehend, die Freundschaft beweisend: Amicabilia (Freundschaftsbeweise) et amicitiae opera, quibus aliquis ad amicos utitur et secundum quae determinantur (bestimmt werden) amicitiae, videntur processisse ex his, quae sunt homini ad seipsum, sic enim videtur esse unus homo alterius amicus, si eadem agit ad amicum, quae ageret ad seipsum, 9 eth. 4 a; inter amicabilia unum ponitur identitas electionis, th. II. II. 29. 3 c; inter alia amicabilia ponit hoc, quod est condolere amico, ib. 30. 2 c; unum de amicabilibus est eadem velle et eligere, ib. III. 18. 5 ob. 2; vgl. 9 eth. 4 d.




amicitia



a) Freundschaft im Sinne eines Habitus: amabile quod est obiectum amationis (←), a qua dicitur amicitia, 8 eth. 2 a; amicitia non potest haberi nisi ad rationales creaturas, in quibus contingit esse redamationem et communicationem (Verkehr) in operibus vitae et quibus contingit bene evenire vel male secundum fortunam et felicitatem, sicut et ad eas proprie benevolentia est, th. I. 20. 2 ad 3; oportet ad rationem (Wesen) amicitiae, quod per eam aliqui sibi bene velint ad invicem, et quod hoc non lateat eos, et quod hoc sit propter unum aliquod praedictorum, scilicet propter bonum vel delectabile vel utile, 8 eth. 2 i; non quilibet amor habet rationem amicitiae, sed amor, qui est cum benevolentia, quando scilicet sic amamus aliquem, ut ei bonum velimus. Si autem rebus amatis non bonum velimus, sed ipsum earum bonum nobis velimus, sicut dicimur amare vinum aut equum aut aliquid huiusmodi, non est amor amicitiae, sed cuiusdam concupiscentiae; ridiculum enim est, dicere, quod aliquis habeat amicitiam ad vinum vel ad equum. Sed nec benevolentia sufficit ad rationem amicitiae, sed requiritur quaedam mutua amatio, quia amicus est amico amicus; talis autem mutua benevolentia fundatur super aliqua communicatione, th. II. II. 23. 1 c; vgl. 8 eth. 2 f; amicitia vero addit duo (super amorem), quorum unum est societas quaedam amantis et amati in amore, ut scilicet mutuo se diligere sciant, aliud est, ut ex electione operentur, non tantum ex passione, unde dicit Philosophus (Eth. Nic. VIII. 7, 1157. b. 28 sq.), quod amicitia similatur habitui, amatio autem passioni, 3 sent. 27. 2. 1 c; de ratione amicitiae est, quod amans velit impleri desiderium amati, inquantum vult ei bonum et perfectionem, propter quod dicitur, quod amicorum est idem velle, cg. III. 95; vgl. th. I. 60. 3 c; I. II. 65. 5 c; II. II. 25. 7 c; cg. III. 124; 8 eth. 9 a-l; quod amicitia non solum dicatur secundum actum, sed etiam secundum habitum, 8 eth. 5 g; vgl. ib. a.

b) Freundschaft im Sinne eines Aktes, Freundschaftserweis, Freundschaftsbezeigung: primo distinguit amicitiam per habitum et actum, 8 eth. 5 a; quod amicitia non solum dicatur secundum actum, sed etiam secundum habitum, ib. g.

c) Freundlichkeit, Leutseligkeit, synonym mit affabilitas (←): oportet hominem convenienter ad alios homines ordinari in communi conversatione (← sub a) tam in factis quam in verbis, ut scilicet ad unumquemque se habeat, secundum quod decet; et ideo oportet esse quandam specialem virtutem, quae hanc convenientiam ordinis observet, et haec vocatur amicitia sive affabilitas, th. II. II. 114. 1 c; vgl. ib. ad 1; 168. 4 ad 3; I. II. 60. 5 c; II. II. 80. 1 ad 2; 3 sent. 27. 2. 2 ad 1; 34. 1. 2 c; 2 eth. 9 h.




amor



a) Liebe, der Gegensatz zu odium (←): amor est in concupiscibili (← sub b), th. I. II. 26. 1 a; primus enim motus voluntatis et cuiuslibet appetitivae virtutis est amor, ib. I. 20. 1 c; vgl. ib. I. II. 26. 1 c; est autem amor prima et communis radix omnium appetitivarum passionum, nom. 4. 9; amor est rei, quae habetur, 2 sent. 1. 2. 1 c; vgl. th. I. II. 70. 3 c; amor quodammodo importat (bedeutet) quandam convenientiam et connaturalitatem (← sub b) ad amatum, quod quidem perficitur, dum amatum aliquo modo habetur, 3 sent. 26. 2. 3. 2 c; amor importat quandam connaturalitatem appetitus ad bonum amatum, 2 eth. 5 b; amor, etsi non nominet motum appetitus tendentem in appetibile, nominat tamen motum appetitus, quo immutatur ab appetibili, ut ei appetibile complaceat, th. I. II. 26. 2 ad 3; amor importat quandam connaturalitatem vel complacentiam amantis ad amatum, ib. 27. 1 c; amor significat coaptationem quandam appetitivae virtutis ad aliquod bonum, ib. 28. 5 c; amor consistit in quadam convenientia amantis ad amatum, ib. 29. 2 c; amor est nexus amantium, ib. I. 37. 1 ob. 3; amor importat quandam unionem amantis ad amatum, ib. II. II. 17. 3 c; videtur propria ratio (Wesen) amoris consistere in hoc, quod affectus unius tendat in alterum, sicut in unum cum ipso aliquo modo, cg. I. 91; in hoc enim praecipue consistit amor, quod amans amato bonum velit, ib. III. 90; qui (sc. amor) nihil est aliud, quam formatio quaedam appetitus ab ipso appetibili, unde amor dicitur quaedam unio amantis et amati, verit. 26. 4 c; cum amor nihil sit aliud, quam stabilimentum voluntatis in bono volito, pot. 9. 9 c; actus amoris semper tendit in duo, scilicet in bonum, quod quis vult alicui, et in eum, cui vult bonum, th. I. 20. 1 ad 3; vgl. cg. I. 91; est autem triplex effectus amoris. Primus quidem est, quod movet amantem ad aliquam operationem; secundus effectus est, quod convertit opera amantis per intentionem in amatum, tertius effectus est, quod omnis amor est manifestativus sui ipsius per signa et effectus amoris, et per hoc quaerit amans, ut non solum amet, sed etiam ametur, nom. 4. 11.

b) die personenhafte Liebe, d. i. der heilige Geist: nomen amoris in divinis, secundum quod personaliter sumitur, est proprium nomen Spiritus sancti, th. I. 37. 1 c.




an



ob.




anagoge sive anagogia



a) Hinaufführung, Zurückführung: de hac reductione vel anagoge, quod idem est, 6 met. 3 c; nomen dominationis designat aliquam anagogen suppositam omni servituti, cg. III. 80.

b) Hinaufführung, Hinbeziehung, Hinweisung auf das Himmlische: ad anagogen, id est sursum ductionem, supercaelestis quietis, 4 sent. 3. 1. 1. 3 c; in eam introducimur per Christum, quod pertinet ad anagogia, th. I. II. 102. 2 c; iuxta anagogen id est superiorem sensum, 1 Cant. 4.




anagogicus, a, um



hinaufführend, auf das Himmlische hinaufweisend; vgl. anagoge.




analogia



verhältnismäßige Gleichheit: secundum analogiam id est proportionem, th. I. 13. 5 c; vgl. ib. I. II. 20. 3 ad 3; verit. 2. 11 c; ratione (auf Grund) similitudinis analogiae principiatorum ad suum principium, cg. III. 24.




analogice
(vgl. analogia)



nach Weise der verhältnismäßigen Gleichheit, im Sinne derselben, synonym mit proportionaliter: analogice id est proportionabiliter se habeant, 2 cael. 11 d; non eodem modo univoce (←), neque etiam pure aequivoce (← sub a), sed analogice praedicatur pepansis de suis subiectis, sicut ridere de animali et prato viridi, 4 meteor. 4 a; vgl. verit. 2. 11 c.




analogicus, a, um
(vgl. analogia)



verhältnismäßig gleich, verhältnismäßig, synonym mit analogus (←): univocorum (← sub b) est omnino eadem ratio (Wesenheit), aequivocorum (← sub b) est omnino ratio diversa, in analogicis vero oportet, quod nomen secundum unam significationem acceptum ponatur in definitione eiusdem nominis secundum alias significationes accepti. Sicut ens de substantia dictum ponitur in definitione entis, secundum quod de accidente dicitur. Et sanum dictum de animali ponitur in definitione sani, secundum quod dicitur de urina et medicina; huius enim sani, quod est in animali, urina est significativa et medicina factiva, th. I. 13. 10 c; in analogicis non est idem ordo secundum rem et secundum nominis rationem (Bedeutung), cg. I. 34.




analogus, a, um
(vgl. analogia)



verhältnismäßig gleich, verhältnismäßig, synonym mit analogicus (←): analogo id est de quodam communi, quod proportionaliter se habet ad multa, quasi sit aliquid commune, 1 anal. 37 d; haec enim est natura omnis analogi, quod illud, de quo primo dicitur, erit in ratione (Begriff) omnium, quae sunt post, sicut sanum, quod prius dicitur de animali, quam de urina vel medicina, et ideo sanitas animalis cadit in definitione utriusque sanitatis, accid. 1; analogum dividitur secundum diversos modos, unde, cum ens praedicetur analogice de decem generibus (← sub b), dividitur in ea secundum diversos modos, 1 sent. 22, 1. 3 ad 2; vgl. th. I. 5. 6 ad 3; 13. 5 c, 6 c & 10 ad 4; I. II. 61. 1 ad 1; II. II. 88. 1 ad 1; 1 eth. 7 i; 4 pol. 1 a.




analytice



nach Weise der Zerlegung, im Sinne der Auflösung, das aristotelische ἀναλυτικῶς (Anal. post. I. 23, 84. a. 8), synonym mit modo sive processu resolutorio (→ modus sub c & processus sub b), das Gegenteil von composite, modo sive processu compositivo und logice (←): analytice id est per rationes proprias demonstrari, quae accipiuntur secundum praedicata per se (→ praedicatum), quae sunt demonstrationi propria, 1 anal. 33 a; vgl. ib. 35 a & h & 43 a.




analyticus, a, um



a) zerlegend, auflösend, die Auflösung betreffend, synonym mit resolutorius (← sub a), das Gegenteil von compositivus (←) .

b) die Analytik des Aristoteles (AnalyticaResolutoria, ← sub b). Die Teile der Analytica in diesem Sinne sind: liber Priorum Analyticorum & liber Posteriorum Analyticorum (1 anal. 1 a; 2 anal. 4 a) d. i. die erste (qui est de syllogismo simpliciter, 1 anal. 1 a) und die zweite Analytik (qui est de syllogismo demonstrativo, ib.).




andragathia



mannhafte oder gereifte Überlegung und Sorgfalt: ad magnificentiam (←) autem pertinet non solum, quod homo consistat in executione magnorum operum, quod pertinet ad constantiam, sed etiam cum quadam virili prudentia et sollicitudine ea exequatur, quod pertinet ad andragathiam sive strenuitatem, th. II. II. 128. 1 ad 6.




anhomoeomerus, a, um



aus ungleichartigen Teilen bestehend, der Gegensatz zu homoeomerus, homogeneus und uniformis (←) .




anima



a) Seele im eigentlichen und engern Sinne des Wortes: illi, qui dicebant, animam esse de natura caloris, denominabant eam a ζῆν vel ζώειν id est vivere, quod denominatum est a ζέειν, quod est fervere, illi vero, qui dicebant animam de natura frigoris, nominabant eam ψυχρόν, quod est frigidum, unde et ab hoc venit ψυχή id est anima, propter respirationem, quae salvat animal ex refrigidatione. Sic ergo patet, quod alii nominabant animam a vita, scilicet illi, qui dicebant ipsam de natura caloris, alii autem respirationem, scilicet illi, qui dicebant, quod est de natura frigoris, 1 anim. 5 n; in prima (sc. parte) ponit definitionem animae, quae est quasi demonstrationis conclusio, in secunda ponit definitionem animae, quae est quasi demonstrationis principium, 2 anim. 1 b; (anima) est actus primus (→ actus sub b) physici corporis organici potentia vitam habentis (= ψυχή ἐστιν ἐντελέχεια ἡ πρώτη σώματος φυσικοῦ δυνάμει ζωὴν ἔχοντος, Aristoteles: De anima II. 1, 412. a. 27-28), cg. II. 61; vgl. ib. IV. 44; th. I. 76. 4 ad 1; anima autem est actus primus corporis physici potentia vitam habentis, id est quod est in potentia ad opera vitae, 9 eth. 7 e; si aliqua definitio communis debeat assignari, quae conveniat omni animae, erit haec anima est actus primus corporis physici organici (= εἴη ἂν ἐντελέχεια ἡ πρώτη σώματος φυσικοῦ ὀργανικοῦ, Aristoteles: ib. De anima II. 1, 412. b. 5-6); non autem oportet addere potentia vitam habentis, loco enim huius ponitur organicum, ib. g; dicitur anima actus corporis organici physici, quia anima facit ipsum esse organicum, sicut lumen facit aliquid esse lucidum, qu. anim. 1 ad 15; est quaedam definitio animae, scilicet anima est, quo vivimus primum, (= ἡ ψυχὴ δὲ τοῦτο ᾧ ζῶμεν . . . πρώτως, Aristoteles: ib. 2, 414. a. 12-13), 2 anim. 4 f; vgl. ib. 3 c-h; anima dicitur esse primum principium vitae in his, quae apud nos vivunt, th. I. 75. 1 c; anima est primum principium vitae in istis rebus inferioribus (← sub a), pot. anim. 1; animae non est naturale infundere vitam, nisi tali corpori, scilicet quod est sic complexionatum et organizatum, 2 sent. 19. 1. 4 ad 1.

b) Seele im uneigentlichen und weitern Sinne des Wortes, d. i. das innere Prinzip der (örtlichen) Bewegung eines Dinges (ὅθεν πρῶτον ἡ κατὰ τόπον κίνησις, ψυχή, Aristoteles: De anima II. 4, 415. b. 21-22; vgl. 2 anim. 7 k).




animal



a) Tier im weitern Sinne des Wortes, d. i. sinnbegabtes Wesen: hoc enim dicitur animal, quod naturam sensitivam habet, th. I. 3. 5 c; ratio (Begriff) animalis (sumitur) a sensitivo, ib. 85. 3 ad 4; animal est substantia animata sensibilis, ib. III. 50. 4 a; animal nominat naturam generis, quae a specie numquam removetur, 2 sent. 19 exp.; in hoc enim, quod est sensitivum esse, consistit ratio animalis, per quam animal a non animali distinguitur, sensu 2 b; homo nominatur animal a natura sensibili, 10 met. 10 a; vgl. th. I. 85. 5 ad 3; I. II. 67. 5 c; cg. I. 13; II. 52, 60 & 73; 2 anim. 3 f; perfectio animalium, quae scilicet consistit in perspicacitate sensuum, 10 eth. 7 a.

b) Tier im engern Sinne des Wortes, d. i. unvernünftiges Sinnwesen, synonym mit brutum (←): animal enim et homo sunt quaedam sensibilia, cg. II. 57; vivum enim substantialiter (← sub b) de homine praedicatur et de animali, ib. 58.




animalis, e



a) seelisch, synonym mit animatus (← sub a), der Gegensatz zu inanimatus (← sub a): immutativum hominis quoddam est corporale et aliud est animale, et hoc est duplex, sensibile et intelligibile, quodl. 12. 14. 20 c.

b) sinnlich, synonym mit animatus und sensitivus (← sub b), der Gegensatz zu inanimatus (← sub b) einerseits, und anderseits zu intellectualis, rationalis (← sub c) und spiritualis (← sub a).

c) tierisch, vertiert: animale dicit (besagt) aliquod denominatum a natura animalis; cum autem denominatio proprie sit ab eo, quod est formale et perfectivum rei, illi tantum animale esse competit, in quo proprietates animalis quantum ad aliquod dominantur, 2 sent. 19 exp.




animalitas



Tierheit, Sinnlichkeit, d. i. die Natur und Wesenheit eines sinnbegabten Wesens: nec animalitas est unius speciei in omnibus animalibus, 4 sent. 12. 1. 2. 3 c; vgl. th. I. 85. 3 ad 4; ente 3 a & 4 a.




animatus, a, um



a) beseelt, lebendig, synonym mit animalis (← sub a), das Gegenteil von inanimatus (← sub a): animatum autem ab inanimato distinguimus sensu et motu, cg. II. 83; omnium corporum sensibilium, tam animatorum, quam inanimatorum, 7 phys. 4 b.

b) sensitiv, sinnlich erkennend, wahrnehmend, empfindend, ebenfalls der Gegensatz zu inanimatus (← sub b): quaedam partes sunt animatae, id est sensitivae, ut oculus et manus, 7 phys. 4 b.




animus



a) Geist, Verstand, d. i. der vernünftige Teil der menschlichen Seele (vgl. pars animae unter pars sub a): liberatur humanus animus ab errore, th. I. 1. 9 ad 3; motus liberi arbitrii (← sub a) est motus animi, ib. I. II. 113. 8 ad 3; quando animo, id est rationi, dominatur, ib. III. 15. 4 c; contra communes animi conceptiones (Begriffe), 4 sent. 44. 2. 2. 3 ob. 1.

b) Gemüt, d. i. das sinnliche Begehrungsvermögen: medici aliquas affectiones animi per pulsum cognoscere possunt, th. I. 57. 4 c; cum quadam scilicet concitatione animi, ib. 82. 5 ad 1; motus animi, quos Graeci πάθη . . . vocant, ib. I. II. 22. 2 a; animus hominis dicitur per delectationem magnificari seu dilatari, ib. 33. 1 c; anxietas, quae sic aggravat animum, ib. 35. 8 c; vgl. ib. 37. 2 ob. 1; 113. 2 c; mente rationabilia, animo passiva, cg. II. 90; vgl. ib. III. 109; ad removendum hominis animum a crudelitate, ib. III. 112.

c) Mut: animus militis convertitur ad quaerendam victoriam, th. I. II. 109. 6 c; in sensitivo appetitu est desiderium et animus, ib. II. II. 129. 1 ob. 1.

d) Absicht: non aliquo animo malignandi, sed potius intendentes ad bonum, th. II. II. 38. 1 ob. 3; solo animo repellendi iniuriam, ib. 41, 1 c.




antecedens



a) vorausgehend, der Gegensatz zu consequens (← sub a).

b) Vordersatz eines Bedingungssatzes, ebenfalls der Gegensatz zu consequens (← sub c): nihil enim prohibet, condicionalem esse veram, cuius antecedens et consequens est impossibile (unmöglich wahr), sicut si dicatur, si homo est asinus, habet quattuor pedes, th. I. 25. 3 ad 2; huius enim condicionalis antecedens est necessarium (notwendig wahr), cg. II. 28; vgl. ib. III. 94.




antecedenter



vorausgehenderweise, vorher, der Gegensatz zu consequenter (← sub a) und concomitanter (←): antecedenter autem se habet ad voluntatem, th. I. II. 6. 8 c; uno quidem modo antecedenter, ib. II. II. 158. 1 ad 2.




antonomastice



nach Weise oder im Sinne einer Antonomasie, d. i. einer Redefigur, welche dann gebraucht ist, wenn ein auf mehrere und verschiedene Dinge passender Name demjenigen von ihnen beigelegt wird, dem er vor allen andern in besonders hohem Maße zukommt, m. a. W. vorzugsweise, per eminentiam: id, quod multis convenit, antonomastice attribuitur ei, cui per excellentiam convenit, sicut nomen fortitudinis vendicat sibi illa virtus, quae circa difficillima firmitatem animi servat, et temperantiae nomen vendicat sibi illa virtus, quae temperat maximas delectationes, th. II. II. 186. 1 c; vgl. ib. 141. 2 c; cg. I. 1; quodl. 3. 6. 17 ad 1; Hebr. 1. 2.




apirocalia



leidenschaftlicher Hang zu übertriebenen Ausgaben, synonym mit banausia (←) und consumptio (← sub b), der Gegensatz zu magnificentia und parvificentia (←): vitium, quo aliquis debitam proportionem expensarum ad opus excedit, ut scilicet plus excedat, quam sit operi proportionatum, Graece quidem dicitur βαναυσία (→ banausia), a furno dicta, quia videlicet ad modum ignis, qui est in furno, omnia consumit, vel dicitur ἀπυροκαλία, idest sine bono igne, quia ad modum ignis omnia consumit, non propter bonum, unde Latine hoc vitium potest nominari consumptio (← sub b), th. II. II. 135. 2 c.




apostasia



Abfall oder Abtrünnigkeit von Gott: apostasia importat (bedeutet) retrocessionem quandam a Deo, quae quidem diversimode fit secundum diversos modos, quibus homo Deo coniungitur, th. II. II. 12. 1 c; vgl. ib. I. II. 84. 2 ad 2.




apparentia



Erscheinung, Schein: quaedam nobis apparent, quorum apparentia causatur ex aliquo modo reflexionis, 1 gener. 3 g; omnes passiones animae secundum apparentiam videntur esse coniuncti, 1 anim. 2 b.




appellativus, a, um



benennend, zubenennend.




appetere



nach etwas streben, etwas erstreben, begehren: appetere autem nihil aliud est, quam aliquid petere, quasi tendere in aliquid ad ipsum ordinatum, verit. 22. 1 c; vgl. 3 anim. 15 b; 1 eth. 1 b.




appetibilis, e



begehrbar, begehrenswert: ratio (Wesenheit) enim boni in hoc consistit, quod aliquid sit appetibile, th. I. 5. 1 c; propter appetitum alicuius appetibilis, cg. I. 13.




appetibilitas



Begehrbarkeit, Begehrenswürdigkeit.




appetitivus, a, um



strebend, begehrend.




appetitus



a) Streben, Begehren, synonym mit concupiscentia (← sub a): appetitus nihil aliud est, quam inclinatio appetentis in aliquid, th. I. II. 8. 1 c; appetitus autem omnis est propter indigentiam, quia est non habiti, 1 phys. 15 e.

b) Begehrungsvermögen: appetitus est nomen potentiae et nomen actus, 2 sent. 24. 2. 1 ad 5; appetitus est specialis potentia animae, verit. 22. 3 c; vgl. th. I. 81. 2 c; 3 anim. 4 k.




applicare



a) anfalten, anschließen, anfügen: quarum una applicatur alteri non in directum (in geradeaus gehender Richtung), sicut partes unius lineae sibi invicem in directum applicantur, 5 phys. 7 e.

b) zuwenden, hinwenden: applicando causas universales ad particulares effectos, th. I. 14. 11 c; applicatur animae cognitio rebus materialibus, ib. 88. 1 c; ut cor suum applicet his, ib. II. II. 16. 2 c; intentio voluntatis applicans visum ad videndum, ib. 93. 6 ad 4; quidquid applicat virtutem activam ad agendum, cg. III. 67.

c) anwenden, verwenden: applicat alicui rei significatae, th. I. 16. 2 c; tertio modo applicatur, ib. 79. 13 c; operatio, ad quam applicamus rem aliquam, ib. I. II. 16. 1 c; applicando intelligibilia prius abstracta ad res, cg. II. 96; ad quod applicantur ordinati, 4 sent. 24. 1. 3. 1 ad 2; secundum concretam rationem (← sub h) naturalis (Naturforscher) ad materiam applicantis, 7 phys. 7 h; locutus fuerat de motu in communi non applicando (von dem Gesagten keine Anwendung machend) ad res, 8 phys. 1 b; vgl. ib. 11 f.




applicatio



a) Anfaltung, Anschließung, Anfügung: operabile enim est aliquid per applicationem formae ad materiam, th. I. 14. 16 c; per applicationem igitur virtutis angelicae, ib. 52. 1 c; haec autem applicatio vel intelligitur secundum situm aut contactum vel secundum formam vel secundum operationem aliquam, 1 sent. 37. 3. 1 c; non conveniat cuicumque parti per uniformitatem applicationis, 5 phys. 7 e; vgl. 8 phys. 21 c.

b) Zuwendung, Hinwendung: felicitas consistit in applicatione ad id, quod superius est, th. I. 64. 1 ad 1; applicatio causati ad causam suam potest esse dupliciter, 2 sent. 23. 1. 1 c.

c) Anwendung, Verwendung: unde dicta applicatio non potest esse, th. I. 14. 11 c; applicatio autem scientiae ad aliquid fit per aliquem actum, ib. 79. 13 c; usus rei alicuius importat (bedeutet) applicationem illius rei ad aliquam operationem, ib. I. II. 16. 1 c.




appositive



zusätzlicherweise, im Sinne eines Zusatzes: cum ly (←) Pater appositive construatur, th. I. 39. 4 ad 5; vgl. 1 sent. 4. 1. 3 ad 4 & 5.




apprehendere



a) ergreifen, erfassen: manu ipsam apprehendit vel aliquo huiusmodi, th. I. II. 3. 4 c.

b) mit einem Erkenntnisvermögen erfassen, wahrnehmen, erkennen: intellectus autem noster eo modo apprehendit eas, th. I. 13. 3 c; quod apprehendit res, ut sunt, ib. 17. 2 c; bonum apprehensum est obiectum voluntatis, cg. II. 24.




apprehensio



a) Ergreifung, Erfassung.

b) Erfassung mittels eines Erkenntnisvermögens, Wahrnehmung, Erkenntnis: est enim quidam appetitus non consequens apprehensionem ipsius appetentis, th. I. II. 26. 1 c; conveniens animali secundum apprehensionem, ib. 30. 3 c; vgl. ib. 72. 2 c; quae complentur in sola animae apprehensione., ib. II. II. 118. 6 c; vgl. ib. 123. 8 c; se movet per appetitum et apprehensionem, cg. I. 44; voluntas enim ad agendum ex aliqua apprehensione movetur, ib. II. 24.




apprehensivus, a, um



ergreifend, erfassend, wahrnehmend, erkennend: intellectus est naturaliter universalium apprehensivus, cg. II. 48.




approbatio



Zustimmung, Billigung, Genehmigung.




appropriare



a) aneignen, als Eigentum nehmen: ne gentes appropriarent sibi locum illum, th. I. II. 102. 4 ad 2.

b) zueignen, zuschreiben, beilegen (als eine besondere Eigentümlichkeit; vgl. appropriatio): appropriare nihil est aliud, quam commune trahere ad proprium, verit. 7. 3 c; nomen commune generis appropriatur his, quae deficiunt a perfectissimo, th. II. II. 9. 2 c; quasi communi ratione importante (bedeutend) certitudinem iudicii appropriato ad iudicium, ib.; si ei approprietur esse, cg. I. 15; figurae aliquae appropriantur aliquibus caelestium corporum, ib. III. 105; tactus habet plures differentias appropriatas sibi, 2 anim. 13 a; quae Filio appropriatur, th. I. 32. 1 ad 1; amore essentiali, qui appropriatur Spiritui sancto, ib. 37. 2 c; vgl. ib. II. II. 1. 8 ob. 5; 4 sent. 49. 4. 1 ad 2; non est idem appropriatum et proprium (←), quia appropriatum sumitur iuxta rationem proprii, 1 sent. 10. 1. 1 ob. 5; vgl. ib. 9 exp.; 31 div.; verit. 10. 13 ad 1 & 9; th. I. 39. 7 ad 3; appropriatum potest sumi dupliciter, aut materialiter, id est id, quod appropriatum est, . . . aut formaliter, id est inquantum appropriatum est, 1 sent. 31. 1. 2 ad 3.




appropriate



nach Weise oder im Sinne der Zuschreibung einer besondern Eigentümlichkeit: sed fit in nobis appropriate a Patre, th. III. 3. 5 ad 2.




appropriatio
(vgl. appropriare sub b)



Zueignung, Zuschreibung, Beilegung (einer besondern Eigentümlichkeit): appropriatio figurarum ad aliqua caelestia corpora, cg. III. 105; Augustinus loquitur per (nach Weise) appropriationem quandam, 4 sent. 48. 1. 1 ad 5; appropriatio causae ad effectum attenditur secundum assimilationem effectus ad causam, pot. 3. 16 ad 5; per quandam appropriationem potest dici, verit. 27. 6 c; manifestatio personarum (sc. divinarum) per essentialia attributa appropriatio nominatur, th. I. 39. 7 c; vgl. 1 sent. 31. 1. 2 c, 2. 1 c & 3. 1 c & 2 c; verit. 7. 3 c; 10. 13 c.




approximatio



Annäherung: hoc autem est secundum approximationem ad id, quod est simpliciter et maxime verum, cg. I. 13.




aptitudo



Geeignet-Sein, Anpassung, Hinordnung, Hinneigung: scilicet ipsum ordinem (Hinordnung) vel aptitudinem ad bonum, th. I. 5. 3 ad 3; habet in sua natura aptitudinem, ib. 70. 3 ad 4; homo habet aptitudinem naturalem ad intelligendum et amandum Deum, ib. 93. 4 c; aptitudo ad hoc, quod sit sursum, ib. I. II. 23. 4 c; vgl. ib. 25. 2 c; II. II. 168. 1 ad 2; bonum naturalis aptitudinis deminui potest, cg. III. 12; inest naturalis aptitudo ad contrarium motum, ib. 23; aliquando vero secundum aptitudinem tantum, ente 7 g; vgl. 2 cael. 34 e & f.




arbitrium



a) Ausspruch des Schiedsrichters, Schiedsspruch, Entscheidung: quaedam sunt, quae non agunt ex aliquo arbitrio, th. I. 59. 3 c; secundum arbitrium rationis, ib. II. II. 47. 12 c.

b) freie Entscheidung, freies Ermessen, Belieben: per arbitrium voluntatis, cg. II. 23; quasi non suo arbitrio limitet singula, ib. 26; intercidatur ad nostrum arbitrium, ib. 76; non tamen hoc faciet ad arbitrium nostrum, ib.; secundum suae arbitrium voluntatis, ib. III. 1; relinquitur igitur suo arbitrio, ib. 78.

c) Fähigkeit oder Anlage, eine Entscheidung zu treffen.

d) Entscheidungsvermögen.




architectonice



nach Art oder im Sinne des Baumeisters, des Gebieters, des Herrschers, des Anordners, der Gegensatz zu administrative (←): sic est in principe principaliter et quasi architectonice, th. II. II. 58. 6 c; vgl. ib. I. 112. 4 ad 1.




architectonicus, a, um



baumeisterlich, meisternd, gebietend, herrschend, anordnend, übergeordnet, synonym mit dominativus und principativus (←) .




argumentatio



Beweisverfahren, Beweis im weitern Sinne des Wortes, synonym mit argumentum (← sub a) und locus (← sub d): ex multiplicibus propositionibus non procedit argumentatio, th. I. 1. 10 ob. 1; ex parte argumentationis falsae, ib. 89. 5 c; argumentatio erit et non demonstratio, 4 met. 6 f; est autem argumentatio oratio significativa discursus rationis ab uno cognito ad aliud incognitum vel a magis cognito ad minus cognitum. Sunt autem argumentationis quattuor species, scilicet syllogismus, enthymema, inductio et exemplum, log. 4. 1.




argumentativus, a, um



beweisend, mit einem Schlusse die Wahrheit von etwas dartuend: ergo sacra doctrina non est argumentativa, th. I. 1. 8 ob. 1.




argumentum



a) Beweis im weitern Sinne des Wortes, synonym mit argumentatio (←) und locus (← sub d): argumentum dicitur, quod arguit mentem ad assentiendum alicui, verit. 14. 2 ob. 14; vgl. Hebr. 11. 1; per argumentum enim intellectus inducitur ad inhaerendum alicui vero, th. II. II. 4. 1 c; argumentum proprie dicitur processus rationis de notis ad ignota manifestanda, secundum quod dicit Boethius, quod est ratio rei dubiae faciens fidem (Gewissheit), 3 sent. 23. 2. 1 ad 4; quandoque enim (argumentum) significat ipsum actum rationis discurrentis de principiis in conclusiones, verit. 14. 2 ad 9; vgl. th. I. II. 14. 4 c; II. II. 10. 7 ob. 3; III. 55. 5 c; cg. I. 6.

b) Anhaltspunkt, Anzeichen, Zeichen: quia tota vis argumenti (Beweis) consistit in medio termino (Mittelbegriff), ex quo ad ignotorum probationem proceditur, ideo dicitur ipsum medium argumentum, sive sit signum, sive causa, sive effectus, 3 sent. 23. 2. 1 ad 4; vgl. verit. 14. 2 ad 9; quandoque autem dicitur argumentum aliquod sensibile signum, quod inducitur ad alicuius veritatis manifestationem, th. III. 55. 5 c; multa argumenta id est sensibilia signa, 2 cael. 23 a; ex praeteritis oportet nos quasi argumentum sumere de futuris, th. II. II. 49. 1 ad 3; vgl. 1 cael. 17 c & g; 2 meteor. 14 i.

c) kurze Inhaltsangabe, Abriss: quia in medio termino (↑ sub b) vel in principio, ex quo argumentando proceditur, continetur virtute (der Kraft nach) totus processus argumentationis, ideo tractum est nomen argumenti ad hoc, quod quaelibet brevis praelibatio futurae narrationis dicatur argumentum, 3 sent. 23. 2. 1 ad 4; librorum prooemia argumenta vocantur, in quibus est quaedam praelibatio brevis totius operis sequentis, verit. 14. 2 ad 9; praemittit glossator prologum sive argumentum, Eph. prol.

d) Mittel der Offenbar-Machung, Einsicht bewirkendes Licht: quia principium vel medium dicitur argumentum, inquantum habet virtutem manifestandi conclusionem, et hoc verius inest ei ex lumine intellectus agentis, cuius est instrumentum, quia omnia, quae arguuntur, a lumine manifestantur, ut dicitur Ephes. 5, ideo ipsum lumen, quo manifestantur principia, sicut principiis manifestantur conclusiones, potest dici argumentum ipsorum principiorum, 3 sent. 23. 2. 1 ad 4; quia per argumentum aliquid manifestatur et principium manifestationis est lumen, ipsum, quo aliquid cognoscitur, potest dici argumentum, verit. 14. 2 ad 9.

e) Überzeugung, Gewissheit: in hoc, quod dicitur argumentum non apparentium, . . . sumitur argumentum pro argumenti effectu. Per argumentum enim intellectus inducitur ad inhaerendum alicui vero, unde ipsa firma adhaesio intellectus ad veritatem fidei non apparentem vocatur hic argumentum, unde alia littera habet convictio, th. II. II. 4. 1 c; argumentum enim importat (bedeutet) certitudinem, 3 sent. 23. 2. 1 ad 8; argumentum verae fidei debilitent, cg. III. 154; vgl. Hebr. 11. 1.




aristocratia



Herrschaft der Besten, Regierung der Besten: et aristocratia, id est potestas optimorum, in qua aliqui pauci principantur secundum virtutem, th. I. II. 105. 1 c; si vero administretur per paucos, virtuosos autem, huiusmodi regimen aristocratia vocatur, id est potentatus optimus vel optimorum, qui propterea optimates dicuntur, regim. 1. 1.




aristocraticus, a, um



aristokratisch; vgl. aristocratia.




arithmeticus, a, um



die Zahl betreffend, zu ihr gehörend.




arreptitius, a, um



rasend, vom bösen Geist besessen: contra energumenos id est arreptitios, th. III. 71. 2 ob. 1; arreptitii, qui energumeni dicuntur, ib. 80. 9 ob. 2; vgl. ib. I. 115. 5 c; II. II. 95. 3 c.




ars



a) Kunst oder Kunde im weitern Sinne, synonym mit scientia (← sub b) = relinquuntur ab omni arte propter eorum incertitudinem, th. I. II. 7. 2 ad 2; ad theologum autem, cui omnes aliae artes deserviunt, ib. ad 3; videntur esse praeter considerationem artis, ib. 18. 3 ob. 2; secundum artem philosophi, cg. I. 12; individua enim non cadunt sub consideratione artis, 1 meteor. 1 a.

b) Kunst oder Kunde im engern Sinne d. i. die Geschicklichkeit, Fertigkeit und Gewandtheit zum Hervorbringen eines Werkes: ars nihil aliud est, quam ratio recta (der richtige Vernunfthabitus oder das richtige Verhalten der Vernunft mit Bezug auf) aliquorum operum faciendorum, th. I. II. 57. 3 c; ars est recta ratio factibilium, ib. 4 c; vgl. cg. I. 93; II. 24; ars importat (bedeutet) rectitudinem rationis circa factibilia, 1 anal. 44 i; nihil enim aliud ars esse videtur, quam certa ordinatio rationis, qua per determinata media ad debitum finem actus humani (→ actus sub a) perveniunt, ib. 1 a; vgl. 8 phys. 15 a; virtutes morales non sunt factivae, sed activae, artes autem factivae sunt, cg. III. 10; ars non solum est cognoscitiva, sed factiva eorum, quae secundum artem fiunt, eorum vero, quae ab artis regulis deviant, est cognoscitiva, quodl. 5. 1. 2 c.

c) Kunst, Künstlichkeit: illud est ars, quod competit alicui, inquantum est secundum artem et artificiosum, 2 phys. 2 b.




articulatio



Gliederung, Zergliederung, Verschiedenheit: et habet articulationem implicitam, 1 sent. 4. 1. 3 ad 3; ratione articulationis includitur, ib. 29. 4 ad 3.




articulus



a) Gelenk, Glied, Teil: nomen articuli ex Graeco videtur esse derivatum; ἄρθρον enim in Graeco, quod in Latino articulus dicitur, significat quandam coaptationem aliquarum partium distinctarum. Et ideo particulae corporis sibi invicem coaptatae dicuntur membrorum articuli. Et similiter in grammatica apud Graecos dicuntur articuli quaedam partes orationis coaptatae aliis dictionibus ad exprimendum earum genus, numerum vel casum; et similiter in rhetorica articuli dicuntur quaedam partium coaptationes, unde et credibilia fidei christianae dicuntur per articulos distingui, inquantum in quasdam partes dividuntur, habentes aliquam coaptationem ad invicem, th. II. II. 1. 6 c; articulus nomen Graecum est et importat (bedeutet) indivisionem. Unde membra, quae non dividuntur in alia membra, dicuntur articuli; et secundum istum modum conclusiones, quae inquiruntur in aliqua scientia vel aliquo tractatu, dicuntur articuli, quia ex eis sicut ex quibusdam principiis indivisibilibus consurgit collectio, quae tractatum perficit; et sic in iudiciis ea, quae per testes probata sunt vel probanda, dicuntur articuli, 3 sent. 25. 1. 1. 1 c; in nullo membro tantae sunt distinctiones articulorum, quantae in digitis, 1 Cant. 5; suscipiunt additionem articulorum sicut et nomina, 1 perih. 5 a.

b) Zeitpunkt, Augenblick: absque articulo necessitatis, th. II. II. 25. 8 c; in articulo mortis, cg. III. 146; vgl. 4 sent. 18. 2. 5. 1 c.

c) Lage, Situation: qui est in tali articulo constitutus, th. III. 83. 6 ob. 2; de virginitate servanda in isto articulo, quodl. 10. 5. 9 c.




artifex



Künstler: si artifex intendens facere bonum opus faciat malum, th. II. II. 21. 2 ad 2; bonum artis consideratur non in ipso artifice, sed magis in ipso artificiato, ib. 57. 5 ad 1; artifex potest converti ad speciem artis, quae apud ipsum est, tripliciter, 1 sent. 27. 2. 3 ad 4; est ergo iste processus in productione artificis, ib. 38. 1. 1 c; vgl. ib. 39. 2. 1 c.




artificialis, e



künstlerisch, künstlich: ratio aliter se habet in artificialibus, th. I. II. 21. 2 ad 2.




artificialiter



auf künstlerische, wissenschaftliche Weise, synonym mit artificiose (←): artificialiter quadrifariam divisit, nom. prol.




artificiose



auf künstlerische, wissenschaftliche Weise, synonym mit artificialiter (←): qui artificioso scientias tradiderunt, nom. 1. 1.




assensio



Zustimmung, Beipflichtung, gleichbedeutend mit assensus (←): quod dicitur cum assensione cogitare, th. II. II. 2. 1 c.




assensus



Zustimmung, Beipflichtung, und zwar zunächst vonseiten des Verstandes (vgl. assentire): qua aliquis adhaeret falso tamquam vero sine assenso credulitatis, th. I. 94. 4 c; fides importat (bedeutet) assensum intellectus ad id, quod creditur, ib. II. II. 1. 4 c; proprium est credentis, ut cum assensu cogitet, ib. 2. 1 c; qui credit, assensum praebet, cg. III. 40; ut iuste petentibus assensum non denegent, ib. 95.




assentire



zustimmen, beipflichten, was zunächst einen Akt des Verstandes, sodann aber auch einen solchen des Willens bezeichnet: assentire autem a sententia dicitur, verit. 14. 1 c; assentire est quasi ad aliud sentire, et sic importat (bedeutet) quandam distantiam ad id, cui assentitur; sed consentire est simul sentire, et sic importat quandam coniunctionem ad id, cui consentitur. Et ideo voluntas, cuius est tendere ad ipsam rem, magis proprie dicitur consentire, intellectus autem, cuius operatio non est secundum motum ad rem, sed potius e converso, . . . magis proprie dicitur assentire, quamvis unum pro alio poni soleat. Potest etiam dici, quod intellectus assentit, inquantum a voluntate movetur, th. I. II. 15. 1 ad 3; vgl. ib. c; I. 62. 8 ad 2; II. II. 1. 4 c; cg. I. 6; III. 40 & 93; 3 sent. 23. 2. 2. 1 c; assentire non nominat motum intellectus ad rem, sed magis ad conceptionem rei, quae habetur in mente, cui intellectus assentit, dum iudicat, eam esse veram, mal. 6. 1 ad 14.




assertive



nach Weise oder im Sinne einer abschließenden Behauptung, etwas ausgemacht sein lassend, gleichbedeutend mit determinando (4 sent. 44. 3. 3. 2 ad 3), der Gegensatz zu inquisitive (←), inquirendo (ib.) und dubitando (th. I. 89. 8 c): Gregorius autem assertive (dicit), ib. 89. 8 c; canon ille non loquitur assertive, ib. III. 82. 8 ad 1; super hoc assertive determinat, mal. 16. 4 c; vgl. 2 sent. 10. 1. 2 c.




assimilatio



Verähnlichung: assimilatio motum ad similitudinem dicit (besagt) et sic competit ei, quod ab alio accepit, unde simile sit, cg. I. 29; assimilatio alicuius ad causam agentem fit per actum, ib. II. 53; requirit igitur summa universi perfectio non solum secundam (die zweite zuvor erwähnte) assimilationem creaturae ad Deum, sed etiam primam, quantum possibile est, ib. 46.




assumere



a) an sich nehmen, annehmen, zu sich nehmen, aufnehmen: assumere dicitur quasi ad se sumere, th. I. 51. 2 ob. 2; vgl. ib. III. 3. 1 c; pot. 6. 7 ad 1; assumere . . . dicitur proprie quasi ad se sumere, ut sibi quocumque modo uniatur, 3 sent. 5. 2. 2 c; cibus assumptus erat passibilis, th. I. 97. 3 ad 2; non assumens aliquid extrinsecum, cg. II. 88; naturam humanam assumpsit, ib. IV. 49; vgl. ib. 55 & 93.

b) hernehmen, herbeiziehen: assumere dicitur . . . uno modo communiter pro sumere, 3 sent. 5. 2. 2 c; nomina, quae in divinam laudem sancti doctores assumunt, th. I. 13. 2 ob. 2; semper est aliquid extra assumere, ib. 14. 12 ob. 1; vgl. ib. 19. 11 c; 20. 4 ad 2; 27. 1 c; 33. 1 ad 1; 67. 4 c; II. II. 85. 4 c; 89. 1 c; rationes assumere, cg. I. 2; fulcimentum aliquod falso sibi assumere, ib. 12; vgl. ib. IV. 50 & 62.

c) nehmen, ergreifen: ad astutiam pertinet, assumere vias non veras, sed simulatas, th. II. II. 55. 4 c.

d) hinzunehmen, annehmen (als Untersatz eines Schlusses), das aristotelische λαμβάνειν: sed assumit sub alia universali, th. I. II. 77. 2 ad 4; sive assumatur aliquod contentum sub universali propositione, 1 anal. 2 b; assumpta minori (← sub c) infert conclusionem, 1 cael. 14 e.




assumptibilis, e



annehmbar, aufnehmbar.




assumptio



a) Annahme, Aufnahme (vgl. assumere sub a): assumptio ad aliquam unionem terminatur, th. I. 51. 2 ob. 2; assumptio (importat d. i. bedeutet) autem actionem, secundum quam dicitur aliquis assumens, vel passionem, secundum quam dicitur aliquid assumptum, ib. III. 2. 8 c; vgl. ib. 3. 2 c; assumptio habet duos terminos, scilicet a quo et in quem, 3 sent. 3. 5. 1 ad 3; necesse erat per assumptionem cibi homini subvenire, th. I. 97. 3 ad 1; secundum assumptionem formae servilis, cg. IV. 8; assumptio veritatis intelligibilis in intellectum nostrum, ib.

b) Hernahme, Herbeiziehung: de sacramenti assumptione locus erit tractandi, th. II. II. 89 pr.; de assumptione divini nominis, ib. 90 pr.; non prohibetur quaelibet assumptio divini nominis, ib. 122. 3 ad 2.

c) Ergreifung: assumptio autem harum viarum potest dupliciter considerari, th. II. II. 55. 4 c.

d) Untersatz eines Schlusses: in syllogismis virtus propositionis universalis determinatur ad conclusionem particularem per assumptionem particularem, cg. III. 99; sed inducens hanc assumptionem, 1 anal. 2 b.

e) Altarsakrament: dicitur etiam in Graeco μετάληψις id est assumptio, quia, ut Damascenus dicit, per hoc Filii deitatem assumimus, th. III. 73. 4 c.




astrologia



Sternkunde: ad astrologiam, quae considerat motus et situs astrorum, 1 anal. 25 b; astrologia considerationem geometriae et arithmeticae applicat ad caelum et ad partes eius, 2 phys. 3 h; vgl. ib. c; in astrologia, quae est una scientiarum mathematicarum, cuius subiectum est caelum et caelestia corpora, 3 met. 7 d; vgl. trin. 2. 1. 3 ob. 6; sicut in astrologia ponitur ratio excentricorum et epicyclorum, th. I. 32. 1 ad 2; simili modo loquendi dicuntur astrologia et perspectiva, ib. I. II. 35. 8 c.




astrologus



a) Sternkundiger, gleichbedeutend mit astronomus (vgl. 1 meteor. 3 k): eandem enim conclusionem demonstrat astrologus, th. I. 1. 1 ad 2; astrologus enim cognoscens eclipsim futuram, ib. 57. 2 c; sicut astrologi praenuntiant eclipses futuras, ib. II. II. 95. 1 c; vgl. cg. I. 66; II. 91; III. 57; trin. 1. 2. 3 ob. 8; 2 phys. 3 h; 8 phys. 23 d.

b) Sterndeuter: sapientes astrologi, qui apud Persas vel Chaldaeos magi vocantur, th. III. 36. 3 ad 2; vgl. mem. 1 c.




atomum sive atomus



Unteilbares, Atom: Democritus enim posuit, indivisibilia corpora, quae dicuntur atomi, esse principia omnium rerum, 1 phys. 2 a; impossibile est, aliquod continuum componi ex atomis id est ex indivisibilibus, 6 phys. 3 c; neque omnino aliquod continuum est atomus id est indivisibile, ib. 4 h; quod sit atomum id est indivisibile, ib. 7 d.




attendere



a) auf etwas achten, aufmerken: quidam vero attendentes ad ea, th. I. 1. 7 c; si recte attenditur, cg. II. 29.

b) in Betracht kommen lassen, ins Auge fassen, meinen: quam in diversis attendit, th. I. 1, 4 c; aut ista communitas attenditur, ib. 30. 4 ob. 3; ubi attenditur aequalitas secundum quantitatem virtualem, ib. 42. 1 ad 2; perfecta autem assimilatio effectus ad causam attenditur, ib. 50. 1 c; quae attenditur secundum rationis et essentiae perfectionem, ib. 76. 8 c; similitudo imaginis attenditur in natura humana, ib. III. 4. 1 ad 2; nobilitas enim scientiae attenditur, cg. I. 70; per hoc magis attenderetur habitudo rerum, ib. 72; vgl. ib. II. 19 & 46; III. 110.

c) beachten, bemerken: in omni eo, quod movetur, attenditur aliqua compositio, th. I. 9. 1 c; sed attendendum est, ib. I. II. 17. 6 c; sed in hoc est attendenda differentia, cg. III. 92.




attentio



Aufmerksamkeit: attentio absolute orationi necessaria est, th. II. II. 83. 13 c.




attinentia



Angehörigkeit, Anverwandtschaft.




attributio



Zuteilung, Zuerkennung einer Eigenschaft als etwas Eigentümlichen (vgl. attributum): huius attributionis communis ratio accipi potest, th. I. 45. 6 ad 2; quae attributionem habent ad illam naturam, 4 pol. 1 a; vgl. ente 4 d.




attributum



Attribut, d. i. diejenige Eigenschaft, welche einem Dinge in eigentümlicher und ursprünglicher Weise zukommt, so dass sie, wenn andre Dinge ebenfalls an ihr teilnehmen, jenem Dinge zunächst und zumeist zuerkannt werden muss (vgl. th. I. 39. 8 c): huiusmodi alia attributa non accipiuntur, ib. 27. 5 ad 2; dicimus attributa ratione differre, 1 sent. 2. 1. 3 c; attributa appropriata personis, 3 sent. 4. 1. 1. 1 c.




attritio



a) Anreibung, unvollkommene Zerreibung: ut fractio et attritio dentium referatur ad speciem sacramentalem, th. III. 77. 7 ad 3; attritio dicit (besagt) accessum ad perfectam contritionem, unde in corporalibus dicuntur attrita, quae aliquo modo sunt comminuta, sed non perfecte, sed contritio dicitur, quando omnes partes tritae sunt simul per divisionem ad minima, 4 sent. 17. 2. 1. 2 ad 3.

b) unvollständige Zerknirschung des Herzens, unvollkommene Reue über die Sünden: significat attritio in spiritualibus quandam displicentiam de peccatis commissis, sed non perfectam, 4 sent. 17. 2. 1. 2 ad 3; attritionis principium est timor servilis (←), ib. 3 a; attritio autem et contritio non dicunt (besagen) habitum, sed actum tantum, ib. c.




auctor



a) Urheber: nomen auctoris addit super rationem principii hoc, quod est non esse ab aliquo, 1 sent. 29. 1. 1 c; sicut Deus est auctor naturae, ita est et auctor gratiae, ib. 46. 1. 4 ob. 4; huius positionis auctor videtur Avicebron, 2 sent. 3. 1. 1 c; qui totius rei auctor est, ib. 18. 1. 2 c; auctor, qui naturam condidit, 4 sent. 3. 1. 1 c; Deus non est auctor tendendi ad non esse, pot. 3. 16 ad 3; auctorem libri de causis, verit. 21. 5 c.

b) Lehrer: hic auctores nostros nominat eos, qui libros canonicos ediderunt, 2 sent. 14 exp.; omnes auctores distinguentes irascibilem a concupiscibili, sive sancti, sive philosophi, 3 sent. 26. 2. 2 ad 1; secundum tres auctores oportet dicere, verit. 21. 5 c.




auctoritas



a) Hervorbringung, Urheberschaft: fontalitas et auctoritas nihil aliud significant in divinis, quam principium originis, th. I. 33. 4 ad 1; vgl. pot. 10. 1 ad 9.

b) Ausspruch einer gewichtigen Person, Stelle aus einem angesehenen Buche: per auctoritates sacrae scripturae disputamus contra haereticos, th. I. 1. 8 c; ut ex auctoritate Augustini inducta patet, ib. 5. 5 ob. 5; auctoritas illa loquitur, ib. 12. 2 ad 1; non conveniunt nobiscum in auctoritate alicuius scripturae, cg. I. 2; vgl. ib. III. 89.

c) Ansehen, Gewicht: ad declarandum auctoritatem virorum, th. I. 1. 2 ad 2; expressum fuit auctoritate romani pontificis, cuius auctoritate etiam antiqua concilia congregabantur et confirmabantur, ib. 36. 2 ad 2; liber ille auctoritatem non habet, ib. 77. 8 ad 1; vgl. ib. 79. 8 ad 1; huic etiam auctoritas Augustini concordat, cg. I. 7; huic autem veritati divina auctoritas testimonium perhibet, ib. 15; vgl. ib. II. 61; III. 1 & 54; 2 sent. 14. 1. 2 ad 1; 4 sent. 34. 1. 3 c; 8 phys. 3 a.

d) Macht, Gewalt: habent auctoritatem in legibus dispensandi, th. I. II. 96. 6 c; vgl. cg. III. 125; ille aliquid facit, cuius auctoritate fit, th. II. II. 64. 3 c; mittens autem auctoritatem aliquam habens, cg. IV. 24; auctoritas cognoscendi (← sub c) de culpa, ib. 72.




auctoritative



nach Weise oder im Sinne des Urhebers, synonym mit per auctoritatem sive per modum auctoritatis (→ auctoritas sub a), der Gegensatz zu ministerialiter und instrumentaliter (←): convenit Christo, secundum quod est Deus, auctoritative, th. III. 8. 1 ad 1; secundum divinitatem quidem auctoritative, ib. 27. 5 c.




auditus



a) Gehör, Gehörsinn: si quidem sunt signa ad visum, dicuntur nutus, si vero ad auditum, dicitur proprie locutio vocalis, hi enim duo sensus disciplinabiles (←) sunt, 2 sent. 11. 2. 3 c; sola immutatione spirituali organum auditus immutabitur, 4 sent. 44. 2. 1. 4 ad 4; auditus (est perceptivus) omnium audibilium, 2 cael. 14 f; determinat de immutatione auditus a sono, 2 anim. 17 b; sapientiores sunt caeci, qui carent visu, mutis et surdis, qui carent auditu, sensu 2 h.

b) Hören: non erat auditus ab homine exterius loquente, th. II. II. 5. 1 ad 3; cum ergo fides sit ex auditu, auditus autem per verbum Christi, 4 sent. 6. 2. 2. 1 a; visus et auditus solummodo exterius differunt, verit. 9. 4 ad 12; hoc non est ex auditu, sed ex dono gratiae, Rom. 10. 2.

c) Gehörtes: quosdam quidem (libros composuit) ad praesentes, qui ab ipso audiebant, et hi libri dicuntur auditus, sicut dicitur liber de naturali auditu, trin. pr.; hic autem est liber Physicorum, qui etiam dicitur de physico sive naturali auditu, quia per modum doctrinae ad audientes traditus fuit, 1 phys. 1 a.




augmentativus, a, um



wachsen machend, das Wachstum bedingend: partes vegetativae assignentur nutritivum, augmentativum et generativum, th. I. 78. 2 ob. 1.




aurea sc. corona



a) goldene Krone: corona autem est proprium signum regiae dignitatis . . . Significat etiam corona perfectionem quandam ratione figurae circularis, 4 sent. 49. 5. 1 c.

b) wesentliche Glückseligkeit des Menschen im Himmel: praemium essentiale hominis, quod est eius beatitudo, consistit in perfecta coniunctione animae ad Deum, inquantum eo perfecte fruitur ut viso et amato perfecte; hoc autem praemium metaphorice corona dicitur vel aurea, 4 sent. 49. 5. 1 c; vgl. quodl. 5. 12. 24 c; 2 Cant. 1; 2 Tim. 4. 2.




aureola sc. corona
(vgl. 2 Mos. 25. 25)



a) goldener Kranz oder Reifen.

b) Glorienschein: ipsa gloria corporis interdum aureola nominatur, 4 sent. 49. 5. 1 c.

c) nichtwesentliche Glückseligkeit des Menschen im Himmel: aureola dicit (besagt) aliquid aureae (← sub b) superadditum, id est quoddam gaudium de operibus a se factis, quae habent rationem (Wesen) victoriae excellentis, 4 sent. 49. 5. 1 c; quamvis aureola sit quoddam accidentale praemium essentiali superadditum, non tamen omne accidentale praemium est aureola, sed praemium de operibus perfectionis, quibus homo maxime Christo conformatur secundum perfectam victoriam, ib. 2. 1 ad 3; vgl. quodl. 5. 12. 24 c; 2 Tim. 4. 2; aureola non solum virginibus debetur, sed et martyribus et doctoribus, 4 sent. 33. 3. 3 ad 3; vgl. ib. 49. 5. 5. 1 c; 2 Cant. 1.




avaritia



a) Habsucht, Habgier, Gier, Geiz im weitern Sinne, synonym mit cupiditas (←) .

b) Habsucht, Habgier, Gier, Geiz im eigentlichen und engern Sinne des Wortes (vgl. avarus), synonym mit illiberalitas (←), der Gegensatz zu largitas (5 phys. 10 c) sive liberalitas und prodigalitas (←): dicitur enim avaritia quasi aeris aviditas, quia scilicet in appetitu pecuniae consistit, per quam omnia exteriora bona intelligi possunt, th. II. II. 118. 1 ob. 1; avaritia, secundum quod est speciale peccatum, est immoderatus appetitus rerum temporalium, quae veniunt in usum vitae humanae, quaecumque pecunia aestimari possunt, ib. I. 63. 2 ad 2; tertium bonum est exterius, scilicet divitiae, et ad hoc ordinatur avaritia, ib. I. II. 84. 4 c; speciale quoddam peccatum est avaritia, secundum quod est immoderatus amor habendi possessiones, quae nomine pecuniae designantur, ex qua sumitur avaritiae nomen, ib. II. II. 118. 2 c; vgl. ib. 1 c; avaritia importat (bedeutet) immoderantiam quandam circa divitias dupliciter, uno modo circa ipsam acceptionem et conservationem divitiarum, inquantum scilicet aliquis adquirit pecuniam ultra debitum . . . alio modo importat immoderantiam circa interiores affectiones divitiarum, puta (z. B.) cum quis nimis amat vel desiderat divitias aut nimis delectatur in eis, etiam si nolit rapere aliena, ib. 3 c; vgl. 5 phys. 10 c; connumeratur avaritia cum peccatis carnalibus ratione obiecti, cum spiritualibus vero ratione delectationis, Eph. 5. 2.

c) Gier, Begierde nach einem fremden Weibe: avaritia vero, quae in carnalibus peccatis connumeratur, pro adulterio (← sub a) ponitur, quod est iniusta usurpatio uxoris alienae, th. I. II. 72. 2 ad 4.




avarus, a, um



habsüchtig, habgierig, gierig, geizig (vgl. avaritia sub b), synonym mit illiberalis (← sub b): dicitur enim avarus quasi avidus aeris, mal. 13. 1 c; avarus enim ad congregandum pecuniam et rapit et non dat, quae dare debet, th. I. II. 72. 6 c; qui autem deficit in dando, vocatur avarus, ib. II. II. 119. 1 ad 1.


Inhaltsverzeichnis B




© 2006 Fundación Tomás de Aquino
Alle Rechte vorbehalten