Thomas von Aquin (Joos van Ghent & Pedro Berruguete, Musée du Louvre, Paris)        
CORPUS THOMISTICUM
 
Ludwig Schütz
Thomas-Lexikon
 
U
 
 
3. Auflage von Enrique Alarcón vorbereitet
Pamplona, Universität von Navarra, 2006




T Inhaltsverzeichnis V


ubi



a) wo.

b) irgendwo, gleichbedeutend mit alicubi, eine von den zehn Kategorien (→ praedicamentum sub b) des Aristoteles: potentia ad ubi, cg. I. 20; habentia propriam formam et proprium ubi, ib. III. 22; secundum autem, quod denominatur a loco, est praedicamentum ubi et situs, 3 phys. 5 i; vgl. 4 phys. 4 d; 11 met. 9 p & 12 a.




ultimus, a, um



letzter, äußerster, synonym mit extremus (←) ultimum, quod est aliquid rei, non reducitur in aliud genus, sed est in eodem genere, vel per se, sicut ultima pars lineae, vel per reductionem, sicut punctus ad lineam, 2 sent. 27. 1. 1 ad 1; ultima autem corporum sunt superficies et ultima superficierum sunt lineae et ultima linearum sunt puncta, 5 phys. 5 b.




umidus, a, um



feucht, flüssig: calore, cuius est umidum consumere, th. I. 78. 2 ad 4; vgl. ib. 97. 4 c; 102. 2 c; 1 cael. 4 a; 2 cael. 4 h & 10 f; 1 gener. 2 c & 10 c; 1 meteor. 2 a; 2 meteor. 2 h & 7 e.




unctio



a) Salbung, Ölung: unctio altaris non iteratur, 4 sent. 23. 2. 4. 1 ob. 1; unctio regum non est sacramentum, ib. exp.

b) Salbung, Ölung des Menschen: haec unctio episcopis reservatur, th. III. 72. 11 ad 3; non enim huius sacramenti unctio est ad consecrandum, sicut unctio confirmationis, ablutio baptismi et quaedam aliae unctiones, cg. IV. 73; unctio, quae datur in vertice a sacerdote, significat dignitatem regalem et sacerdotalem in baptizato, 4 sent. 7. 3. 3. 2 ad 1; distinguit hoc sacramentum ab aliis unctionibus, ib. 23 div.; illae unctiones non erant sacramentales, ib. 2. 1. 1 ad 2; numquid meruit Christus hanc unctionem, Ps. 44 e.




unibilitas



Vereinbarkeit: retinet naturam unibilitatis, th. I. 29. 1 ad 5.




uniformis, e



einförmig, synonym mit conformis (←), der Gegensatz zu difformis (←) .




uniformitas



Einförmigkeit, Gleichförmigkeit, synonym mit conformitas (←), der Gegensatz zu difformitas (←): diversimode se habent ad uniformitatem, th. II. II. 180. 6 ad 2; uniformitas pertinet ad numerum imparem, 3 phys. 6 e; vgl. 4 phys. 7 a.




uniformiter



auf einförmige oder gleichförmige Weise.




unio



Einigung, Vereinigung (vgl. unire), synonym mit unitio (←), der Gegensatz zu discretio (← sub b): unio importat (bedeutet) relationem quandam, th. III. 2. 8 c; unio importat coniunctionem aliquorum in uno, ib. 9 c; Deus movet omnia ad unionem, cg. I. 91.




unire



einen, einigen, vereinigen, einheitlich machen, vereinfachen (vgl. unio): quae enim actu sunt, non uniuntur, nisi quasi colligata vel sicut congregata, quae non sunt unum simpliciter, cg. I. 18.




unitas



Einheit im allgemeinen Sinne des Wortes (vgl. unus), so dass unter ihr bald die unitas numeralis sive secundum numerum (quae scilicet est principium numeri, th. III. 2. 9 ad 1; 50. 5 ad 2; cg. I. 69; IV. 81; 3 phys. 1 c) d. i. die numerische oder mathematische Einheit. m. a. W. die Einzig- oder Einzeligkeit, also der Gegensatz zu multiplicitas, multitudo (← sub a) und pluritas (←) zu verstehen ist, bald die unitas transcendens (→ transcendens sub b) d. i. die transzendentale oder metaphysische Einheit, m. a. W. die Einheitlichkeit oder Nichtgeteiltheit, also der Gegensatz zu distinctio (← sub a), diversitas (←) und multitudo (← sub b): unitas enim, quantum ad id, quod positive dicit (besagt), habet rationem (Wesen) principii, secundum quod est principium numeri . . . secundum autem quod ratio eius consistit in negatione, sic negat divisionem et per consequens compositionem praeexistentem, et ita negat rationem principii, quia ea, in quae aliquid dividitur, sunt principia integrantia (→ integrare), 1 sent. 31. 3. 1 c; ratio unitatis consistit in indivisione, ib. 24. 1. 2 c; ratio enim unitatis in impartibilitate consistit, nom. 1. 2; unitas potentiae et habitus, th. I. 1. 3 c; unitas addita vel subtracta variat speciem numeri, ib. 5. 5 c; vgl. cg. I. 54; 1 sent. 44. 1. 1 c; 5 phys. 3 b; 8 met. 3 l; numerus componitur ex unitatibus, th. I. 11. 1 ad 1; vgl. ib. 30. 3 c; 39. 8 c; III. 35. 5 c; unitates autem ad invicem coniunctae non possunt facere corpus, quod sit continuum, 3 cael. 4 e; unitas autem sive communitas humanae naturae, th. I. 39. 4 ad 3; ante multitudinem oportet invenire unitatem, cg. I. 18; repugnat unitati et simplicitati, ib. 77; a forma etiam habet unitatem, ib. II. 58; continuitas vel unitas motus, 8 phys. 22 a.




unite



nach Weise der Geeintheit oder Vereinigung, im Sinne derselben, synonym mit unitive (←), der Gegensatz zu discrete (← sub b), divise und divisim (←): praeexistunt unite et simpliciter, th. I. 13. 4 c; simpliciter et unite existunt, ib. 14. 11 c; quaedam tradit de trinitate unite et quaedam discrete, nom. 2. 1.




unitio



Einigung, Vereinigung, synonym mit unio (←), der Gegensatz zu discretio (← sub b) und distinctio (← sub a): unitio vero (designat) viam ad unitatem, nom. 1. 2; qualis sit unitio et discretio in divinis, ib. 2. 2; vgl. ib. 4. 12; unitio autem est quaedam actio vel passio, qua ex multis efficitur aliquo modo unum, 3 sent. 5. 1. 1. 1 c.




unitive



nach Weise oder im Sinne der Einigung, synonym mit unite (←), der Gegensatz zu discrete (← sub b), discretive, divise und divisim (←): indivisibiliter divisibilia et multa unitive, cg. I. 58; quaedam tradit unitive et quaedam discretive, nom. 2. 2.




unitivus, a, um



einigend, einheitlich machend, synonym mit concretivus (← sub a) und congregativus (←), der Gegensatz zu discretivus (←) .




universalis, e



a) allgemein, synonym mit communis (← sub b) und generalis (← sub b), der Gegensatz zu individualis, particularis (←), singularis (← sub a) und specialis (← sub b): universale et commune idem videntur, trin. 1. 1. 3 a; in divinis est accipere commune et proprium, quamvis non sit accipere universale et particulare, 1 sent. 13. 1. 3 c; vgl. ib. 19. 4. 2 c; universale est, quod est aptum natum (von Natur aus geeignet) de pluribus praedicari, 1 perih. 10 a; hoc enim dicitur universale, quod natum est multis inesse et de multis praedicari, 7 met. 13 b; vgl. Aristoteles: De interpr. 7, 17. a. 39 sq.; universale non hoc modo hic accipitur, prout omne, quod praedicatur de pluribus, universale dicitur, secundum quod Porphyrius determinat de quinque universalibus (→ sub b); sed dicitur hic universale secundum quandam adaptationem vel adaequationem praedicati ad subiectum, cum scilicet neque praedicatum invenitur extra subiectum, neque subiectum sine praedicato, 1 anal. 11 a; illud enim universale dicimus, quod est semper et ubique. Quod quidem non est secundum viam affirmationis intelligendum, quod hoc sit de ratione universalis aut eius, quod est universale, quod sit semper et ubique. Si enim esset de ratione eius, quod est universale, esse semper et ubique, puta de ratione hominis aut animalis, oporteret, quod quodlibet singulare hominis aut animalis esset semper et ubique, quia ratio hominis et animalis in quolibet singularium invenitur. Si vero esset de ratione ipsius universalis, sicut de ratione generis est, quod contineat sub se species, sequeretur, quod nihil esset universale, quod non semper et ubique inveniretur; et secundum hoc oliva non esset universale, quia non in omni terra potest inveniri. Est ergo hoc intelligendum per modum negationis seu abstractionis, quia scilicet abstrahit ab omni determinato tempore et loco. Unde quantum est de se, sicut invenitur in quolibet, in uno loco vel tempore, sic natum est in omnibus inveniri, 1 anal. 42 b; vgl. th. I. 16. 7 ad 2; 46. 2 c; universale fit per abstractionem a materia individuali (→ materia sub c), th. I. II. 29. 6 c; vgl. 2 phys. 3 e & f; quantum ad id, quod rationis (Vernunft) est, universalia magis sunt entia, quam particularia. Quantum vero ad naturalem subsistentiam (Existenz in der Natur der Dinge), particularia magis sunt entia, quae dicuntur primae et principales substantiae, 1 anal. 37 f; universale dupliciter potest considerari. Uno modo, secundum quod natura universalis consideratur simul cum intentione (Beziehung) universalitatis, . . . ut scilicet unum et idem habeat habitudinem ad multa . . . Alio modo potest considerari quantum ad ipsam naturam, scilicet animalitatis vel humanitatis, prout invenitur in particularibus, th. I. 85. 3 ad 1; vgl. ib. I. II. 29. 6 c; 7 met. 13 b; log. I. 1; est triplex universale, quoddam, quod est in re, scilicet natura ipsa, quae est in particularibus, quamvis in eis non sit secundum rationem (Beziehung) universalitatis in actu; est etiam quoddam universale, quod est a re acceptum per abstractionem, et hoc est posterius re; . . . est etiam quoddam universale ad rem, quod est prius re ipsa, sicut forma domus in mente aedificatoris, 2 sent. 3. 3. 2 ad 1; vgl. 1 sent. 2. 1. 3 c; 19. 5. 1 c; univ. 1 & 2.

b) allgemein per eminentiam, synonym mit praedicabilis (← sub b): quia intellectus reflectitur supra seipsum et supra ea, quae in eo sunt, sive subiective sive obiective, considerat iterum hominem sic a se intellectum sine condicionibus materiae, et videt, quod talis natura cum tali universalitate seu abstractione intellecta potest attribui huic et illi individuo, et quod realiter est in hoc et illo individuo, ideo format secundam intentionem (← sub d) de tali natura, et hanc vocat universale seu praedicabile vel huiusmodi, log. I. 1. Der Universalien gibt es fünf (vgl. th. I. 77. 1 ad 5; 1 anal. 11 a; log. I. 1); ihre Namen sind: genus, species, differentia, proprium, accidens (vgl. cg. I. 32).




universalitas



a) Allgemeinheit, synonym mit communitas (← sub d): secundum maiorem et minorem universalitatem, th. I. 57. 4 ad 2; abstractio seu universalitas, ib. 85. 2 ad 2; velit alia bona in quadam universalitate, cg. I. 78.

b) Gesamtheit: in universalitate autem rerum sunt res distinctas et contrarias naturas habentes, cg. III. 64.




universaliter



nach Weise oder im Sinne des Allgemeinen, im Allgemeinen.




universum



Weltall, synonym mit omne und totum (←): in hoc libro determinat quaedam ad totum universum pertinentia, 1 cael. pr.; vgl. cg. I. 41 & 70; II. 46; 4 sent. 48. 2. 4 ob. 5; 2 anim. 5 b; qu. anim. 7 c.




univocare



mit gleichem Namen bezeichnen und zur nämlichen Art rechnen: licet enim sit alia propria definitio equi et asini, tamen univocantur in nomine animalis, th. I. 29. 4 ad 4; nullum esse creatum univocatur cum esse increato, 2 sent. 2. 1. 1 ad 3.




univocatio



a) Gleichnamigkeit, Namensgleichheit, synonym mit aequivocatio (← sub a).

b) Gleichnamigkeit und Gleichartigkeit zugleich, Gleichartigkeit (vgl. univocus sub b): non secundum univocationem, sed secundum similitudinem quandam remotam, th. I. 33. 3 ad 2; non sunt eiusdem rationis (Wesenheit), scilicet per univocationem, 1 sent. 14. 1. 2 ad 6; vgl. ib. 21. 1. 1. 2 c; diversitas generis tollit univocationem, pot. 7. 7 ad 2; univocatio autem et aequivocatio non respicit suppositum, sed essentiam vel naturam, quam significat definitio, quodl. 3. 2. 4 ad 1; in talibus potest esse nota univocatio, 2 anal. 16 e; facit autem mentionem de univocatione, 2 met. 2 a.




univoce



nach Weise oder im Sinne der Gleichnamigkeit und Gleichartigkeit zugleich (vgl. univocus sub b): quidquid dicitur de pluribus univoce, dicitur de eis secundum unam rationem communem, th. I. 68. 4 ob. 3; ratio autem animalis univoce homini et aliis animalibus conveniat, cg. II. 88.




univocus, a, um



a) einstimmig: si aliquis faciat concentum univocum, id est omnes cantantes in una voce, 2 pol. 5 a.

b) gleichnamig und gleichartig zugleich, gleichartig, das aristotelische συνώνυμος (→ synonymus sub a), der Gegensatz zu aequivocus (← sub a): sicut univocum, aequaliter de his praedicatum, th. I. 5. 6 ad 3; univoca dicuntur, quorum est ratio (Wesen) una, ib. 13. 10 ob. 3; univocorum est omnino eadem ratio, ib. c; univocum vero dividitur secundum differentias, 1 sent. 22. 1. 3 ad 2; in quibus movens est univocum, id est conveniens in nomine et ratione cum moto, 8 phys. 10 c.




unus, a, um



einer im allgemeinen Sinne dieses Wortes (→ unitas), synonym mit idem, indivisus, singularis (←) und unicus, der Gegensatz zu diversus, divisus (←), multiplex, multus (← sub a) und plus (←): unum enim, quod est principium numeri, est de genere mathematicorum, quae habent esse in materia, sed sunt secundum rationem a materia abstracta. Unum vero, quod convertitur (← sub a) cum ente, est quoddam metaphysicum, quod secundum esse non dependet a materia, th. I. 11. 3 ad 2; vgl. ib. 30. 3 ad 1; 1 anal. 41 a; unum opponitur multis, sed diversimode. Nam unum, quod est principium numeri, opponitur multitudini, quae est numerus, ut mensura mensurato; unum enim habet rationem primae mensurae et numerus est multitudo mensurata per unum, . . . Unum vero, quod convertitur cum ente, opponitur multitudini per modum privationis, ut indivisum diviso, th. I. 11. 2 c; unum, quod convertitur cum ente, non addit aliquam rem supra ens; sed unum, quod est principium numeri, addit aliquid supra ens ad genus quantitatis pertinens, ib. 1 ad 1; duplex est unum. Quoddam scilicet, quod convertitur cum ente, quod nihil addit supra ens, nisi indivisionem, et hoc unum privat multitudinem, inquantum multitudo ex divisione causatur, non quidem multitudinem extrinsecam, quam constituit sicut pars, sed multitudinem intrinsecam, quae unitati opponitur; non enim ex hoc, quod aliquid dicitur esse unum, negatur, quin aliquid sit extra ipsum, quod cum eo constituat multitudinem, sed negatur divisio ipsius in multa. Aliud vero unum est, quod est principium numeri, quod supra rationem (Wesen) entis addit mensurationem, et huius unius multitudo est privatio, quia numerus fit per divisionem continui; nec tamen multitudo privat unitatem totaliter, cum diviso toto adhuc remaneat pars indivisa, sed removet unitatem totius, pot. 3. 16 ad 3; vgl. ib. 9. 7 c; th. I. 6. 3 ad 1; 11. 1 c, 2 a & c; 30. 3 c; III. 77. 2 c; nom. 4. 6; 1 sent. 19. 4. 1 ad 2; verit. 21. 1 c; 10 met. 2 a.




usualis, e



zum Gebrauche gehörend, dem Gebrauche dienend, gebräuchlich, gebrauchend.




usura



Zinsen, Interessen, im eigentlichen und uneigentlichen Sinne dieser Wörter, synonym mit interesse (←): dicitur enim usura ab usu (← sub a) eo scilicet, quod pro usu pecuniae pretium quoddam accipitur, quasi ipse usus pecuniae mutuatae vendatur, mal. 13. 4 c; usura ibi metaphorice accipitur pro superexcrescentia bonorum spiritualium, th. II. II. 78. 1 ad 1; vgl. mal. 13. 4 ad 16. Usurae vero nomen secundum grammaticos ab usu dicitur et significat primo suo intellectu rem, quae per usum alicuius rei adquiritur, sicut rasura ab actu radendi et tonsura ab actu tondendi est dicta . . . nomen usurae accipitur a naturalibus vel moralibus philosophis et ab auctoribus divinis ad designandum rem determinatam ex usu rerum provenientem, secundum quandam singularem usus rei rationem. Cum autem iure naturali omnis res, quae in usum hominis venit, ex natura usus minuatur magis, quam incrementum pariat, et maxime in materia aeris hoc appareat, ideo et usura secundum rationem propriam dicta est res, quae ex usu aeris adquiritur, propter quod dicunt philosophi usuram dictam quasi usu aeris adquisitam . . . Theologi vero considerantes iusti et iniusti rationes, subtilius exponentes nomina haec designantia, large extendunt huius nominis significationem ad incrementa, quae proveniunt ex usu omnium rerum per similem usum et rationem, et non tantum pecuniae. Et ideo vocant doctores usuram omnem superabundantiam cuiuslibet rei, quam parit usus similis ei, a quo primo dicitur usura . . . Significat ergo primo nomen usurae incrementum, quod parit pecunia ex usu suo; secundario autem etiam significat superabundantiam, quam parit quaelibet res ex usu suo simili cum usu pecuniae, usur. 1; vgl. praec. 7.




usus



a) Gebrauch, Benutzung, Verwendung, Anwendung zu etwas, der Gegensatz zu fruitio (←) und possessio: usus vel magis fruitio rei, th. I. 26. 3 ad 2; usus rei alicuius importat (bedeutet) applicationem rei illius ad aliquam operationem; unde et operatio, ad quam applicamus rem aliquam, dicitur usus eius, sicut equitare est usus equi et percutere est usus baculi, ib. I. II. 16. 1 c; vgl. ib. 3 c; I. 67. 1 c; cg. I. 91 & 92; II. 60; usus est eorum, quae sunt ad finem, 1 sent. 1. 4. 2 c; vgl. ib. 1. 2 c; 31. 2. 1 ad 5; 2 sent. 44. 1. 1 ad 5; est autem considerandum, quod diversarum rerum diversus est usus. Quaedam enim sunt, quarum usus est consumptio substantiae ipsarum rerum, sicut proprius usus vini est, ut bibatur, et in hoc consumitur vini substantia . . . Quaedam vero res sunt, quarum usus non est consumptio substantiae ipsarum, sicut usus domus est inhabitatio; non autem est de ratione inhabitationis, quod domus diruatur, si autem contingat, quod domus inhabitando in aliquo melioretur vel deterioretur, hoc est per accidens, mal. 13. 4 c; vgl. th. II. II. 78. 1 c; quodl. 3. 7. 19 c.

b) Nießbrauch, Nutznießung, Genuss (vgl. uti sub b), synonym mit fruitio (←): usus habet similitudinem cum propriis Spiritus sancti, largo modo accipiendo usum, secundum quod uti comprehendit sub se etiam frui, th. I. 39. 8 c; Augustinus loquitur de usu communiter, secundum quod importat ordinem finis ad ipsam finis fruitionem, quam aliquis quaerit de fine, ib. I. II. 16. 3 ad 1; usus accipitur in verbis Hilarii pro quiete in ultimo fine eo modo, quo aliquis communiter loquendo dicitur uti fine ad obtinendum ipsum, ib. ad 3; vgl. 1 sent. 1. 1. 2 c; 31. 2. 1 ad 5.

c) Gebrauch, Brauch, Gewohnheit: ex usu loquendi habet, th. I. 29. 2 ad 1; ex usu Scripturae, ib. 36. 1 c; secundum tamen communem usum loquendi, ib. 83. 2 c; secundum quod usus est idem, quod consuetudo, 1 sent. 1. 1. 2 c.

d) Nutzen, Vorteil, synonym mit utilitas (← sub b): ipsa utilitas interdum usus nominatur, th. I. II. 16. 3 c; inferiores creaturae corporales in usum hominis cedere videntur, cg. IV. 55.




ut



a) dass, auf dass, so dass: ut ly (←) ut teneatur consecutive, non causaliter, th. I. II. 98. 1 ad 2.

b) wie, zum Beispiel: ut dictum est, th. I. 1. 4 c; non cognoscit eum, ut est, ib. 13. 1 ad 2; ut puta, si dicam, ib. 14. 13 ad 2; ut puta, cum sic fit, ib. 38. 1 c; ut puta, cum aliquis, ib. II. II. 17. 8 c; vgl. cg. III. 41.

c) als: quod appetitur ut ultimum, th. I. 5. 6 c; ut quies in se desiderata, ib.; dicitur de eo ut de prima causa, ib. 16. 5 ob. 3; invenitur ut in pluribus (als in den meisten), ib. 23. 7 ob. 3; vgl. ib. 71. 2 ob. 3; cg. III. 85; terminus ut a quo, th. I. II. 23. 2 c; hoc ut in paucioribus (als in den wenigsten Fällen) contingens, cg. II. 40; vgl. ib. III. 6 & 86; non habet se ut quod intelligitur, ib. II. 75; in aliquo ut in subiecto, ib. III. 13; est aliquid ut nunc operandum, ib. 155.




uti



a) gebrauchen im eigentlichen und engern Sinne des Wortes, d. i. sich einer Sache als eines Mittels zur Erreichung eines Zweckes bedienen, der Gegensatz zu frui (←): uti . . . importat applicationem alicuius ad aliquid. Quod autem applicatur ad aliud, se habet in ratione eius, quod est ad finem. Et ideo uti semper est eius, quod est ad finem, th. I. II. 16. 3 c; vgl. ib. 2 c; usus . . . sumitur . . . stricte, prout (uti) dicit relationem in finem, 1 sent. 31. 2. 1 ad 5; uti primo et principaliter est voluntatis tamquam primi moventis, rationis autem tamquam dirigentis, sed aliarum potentiarum tamquam exequentium, quae comparantur ad voluntatem, a qua applicantur ad agendum, sicut instrumenta ad principale agens, th. I. II. 16. 1 c; vgl. 1 sent. 1. 1. 2 c.

b) gebrauchen im weitern und allgemeinern Sinne des Wortes: largo modo accipiendo usum, secundum quod uti comprehendit sub se etiam frui; prout uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis et frui est cum gaudio uti, th. I. 39. 8 c; vgl. ib. I. II. 16. 3 ad 3; aliquando enim (uti) nominat quamlibet operationem, 1 sent. 1. 1. 2 c; usus . . . sumitur . . . communiter, prout uti dicitur assumere aliquid in facultatem voluntatis, ib. 31. 2. 1 ad 5.

c) pflegen, gewöhnt sein: aliquando (uti) dicit frequentiam operationis, secundum quod usus est idem, quod consuetudo, 1 sent. 1. 1. 2 c.




utibilis, e



brauchbar, nützlich, vorteilhaft, synonym mit utilis (←), der Gegensatz zu fruibilis: deinde quaeritur de utibilibus, 1 sent. 1. 3. 1 ob. 1; medium inter utibilia et fruibilia, ib. exp.; vgl. ib. 2 div.




utilis, e



brauchbar, nützlich, vorteilhaft, synonym mit utibilis (←), der Gegensatz zu fruibilis (←): ea, quae sunt ad finem accommoda, utilia dicuntur, th. I. II. 16. 3 c; aliquid dicitur utile dupliciter. Uno modo, sicut quod est in via ad finem, . . . Alio modo, sicut pars est utilis ad totum, ut paries ad domum, ib. I. 62. 9 ad 2; secundo de utilibus et fruibilibus, 1 sent. 1. 1 pr.; vgl. ib. 2 pr. & 3 ob. 1.




utilitas



a) Brauchbarkeit, Nützlichkeit: utilitas vero (significat bonitatem alicuius) propter aliud, 3 sent. 35. 1. 4. 1 c; propter aliquas alias commoditates et utilitates, th. I. 78. 4 c; ipsa utilitas interdum usus (← sub d) nominatur, ib. I. II. 16. 3 c; utilitates autem horum non deficiunt, cg. III. 75; vgl. 2 sent. 29. 1. 1 c.

b) Nutzen, Vorteil: utilitas rei ex forma sua consequitur, 4 sent. 2. 2. 1. 2 c; quantum ad utilitatem trahendi alios ad fidem, th. I. 32. 1 c; nec orationis utilitatem excludit, cg. III. 95; in quorum utilitatem actiones eorum proveniunt, ib. 120.




uxorius, a, um



die Ehefrau betreffend, zu ihr gehörig.


T Inhaltsverzeichnis V




© 2006 Fundación Tomás de Aquino
Alle Rechte vorbehalten