CORPUS THOMISTICUM
Acta Capitulorum Provincialium
Provinciae Romanae Ordinis Praedicatorum
Anagnie MCCLXV

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus (Ermitage)

Textum a Th. Kaeppeli et A. Dondaine Romae 1941 editum
recognovit Enrique Alarcón ac instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




[92132] Cap. Anagnie 1265, tit. 1 In nomine patris et filii et spiritus sancti amen
[92133] Cap. Anagnie 1265, tit. 2 Hec sunt acta capituli provincialis Anagnie celebrati anno domini MCCLXV

[92134] Cap. Anagnie 1265, n. 1 Volumus et mandamus quod fratres non frequentent monasteria monialium quarum cura non est ordini commissa, nec passim earum confessiones audiant, nec eis ministrent ullo modo ecclesiastica sacramenta; et qui secus fecerint, gravius puniantur.

[92135] Cap. Anagnie 1265, n. 2 Item inhibemus ne fratres notabiliter iuvenes ad sacros ordines promoveantur et precipue ad sacerdotium.

[92136] Cap. Anagnie 1265, n. 3 Item inhibemus quod fratres non sedeant ad loquendum cum mulieribus sine cappis in ecclesia.

[92137] Cap. Anagnie 1265, n. 4 Item mandamus quod fratres de negotiis civitatum, guerrarum et partium se nullatenus intromittant; et qui circa hoc inventi fuerint culpabiles, per priores et visitatores graviter puniantur et nihilominus excessus eorum provinciali capitulo nuntientur.

[92138] Cap. Anagnie 1265, n. 5 Item volumus quod frequentius dicatur in missa oratio pro domino papa, et maxime in loco ubi est curia.

[92139] Cap. Anagnie 1265, n. 6 Item volumus quod iuvenes sacerdotes, ubi et quando necesse est, scribantur ad omnia ministeria altaris.

[92140] Cap. Anagnie 1265, n. 7 Item volumus quod priores circa provisionem lectorum curam adhibeant diligentem, et eis de socio et aliis necessariis commodius studeant providere.

[92141] Cap. Anagnie 1265, n. 8 Item volumus quod ordinatio facta in alio capitulo provinciali de studio diligentius observetur.

[92142] Cap. Anagnie 1265, n. 9 Item volumus quod ammonitio facta in capitulo generali de lectoribus non eligendis in priores observetur districte et quod per priorem provincialem super hoc nullatenus dispensetur.

[92143] Cap. Anagnie 1265, n. 10 Diffinitor capituli generalis fr. Bonaspes prior Perusinus, socius eius fr. Benvenutus de Serezana.

[92144] Cap. Anagnie 1265, n. 11 Capitulum provinciale sequens ponimus Tuderti in festo b. Dominici, ita quod in vigilia eligantur diffinitores. Alii vero fratres ante III dies dicte vigilie illuc non veniant. Committimus autem priori provinciali et eius vicario quod tempus et locum capituli mutare valeant, si visum fuerit expedire.

[92145] Cap. Anagnie 1265, n. 12 Fr. Thome de Aquino iniungimus in remissionem peccatorum quod teneat studium Rome, et volumus quod fratribus qui stant secum ad studendum provideatur in necessariis vestimentis a conventibus de quorum predicatione traxerunt originem. Si autem illi studentes inventi fuerint negligentes in studio, damus potestatem fr. Thome quod ad conventus suos possit eos remittere.

[92146] Cap. Anagnie 1265, n. 13 Conv. Pisanus solvet XXVI lib. Turon. pro studentibus qui sunt Parisius.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264