CORPUS THOMISTICUM
Acta Capitulorum Provincialium
Provinciae Romanae Ordinis Praedicatorum
nota editoris

Bibliotheca conventus Sancti Nicholai Neapoli a Sasseta depicta

Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Chronica quaedam antiqua Provinciae Romanae Ordinis Praedicatorum asserit quod «anno 1260 fuit celebratum Capitulum Provinciale Neapoli (...). In hoc etiam Capitulo fuerunt facti plures Praedicatores generales, inter quos fuit Fr. Thomas de Aquino, qui ex Parisio redierat Magister in theologia». Hoc idem invenitur in necrologio conventi S. Catharinae Pisae: «Frater Proynus (...) fuit diffinitor Capitulo prouincialis et cum Sancto Thoma factus praedicator generalis Neapolim in Capitulo MºCCLXº et solum quatuor facti fuerunt».

Probabilis ergo est Thomam, ob causam illius officii, interfuisse in capitulis Provinciae Romanae a reditu eius in Italiam anno 1260 et usque ad exitum eius in Galliam anno 1268, cum adhuc mense julio 1267 Clemens IV petat a Thoma ut designet ac mittat duos fratres Praedicatores socios episcopi Gabulensis in partibus Syriae. Nec immerito coniicitur Thomam, reditum ex Parisiis, iterum adesse in Capitulis Romanis annis 1272 et 1273 celebratis.

Acta ergo illorum Capitulorum Provincialium addimus scriptis authenticitate dubiis Sancti Thomae ut opera collectiva, id est, redacta a collegio cuius membrum Thomas fuit.





Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264