CORPUS THOMISTICUM
Acta Capitulorum Provincialium
Provinciae Romanae Ordinis Praedicatorum
Tuderti MCCLXVI

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus (Ermitage)

Textum a Th. Kaeppeli et A. Dondaine Romae 1941 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




[92147] Cap. Tuderti 1266, tit. 1 In nomine domini amen
[92148] Cap. Tuderti 1266, tit. 2 Hec sunt acta capituli provincialis Tuderti celebrati anno domini MCCLXVI

[92149] Cap. Tuderti 1266, n. 1 Quoniam illustris rex Karolus semper speciali dilectione ordinem nostrum dilexit et protector eius ubique fuit, monemus et mandamus fratribus universis quod ubique et semper eius honori tam verbis quam factis intendant; et si qui inventi fuerint contrarium facere, per priores et visitatores durius puniantur et nihilominus priori provinciali per litteras studeant nuntiare.

[92150] Cap. Tuderti 1266, n. 2 Item admonemus priores ne occasione questus insolentibus dent nimiam libertatem.

[92151] Cap. Tuderti 1266, n. 3 Item volumus et mandamus quod fratres sermones et quaternos extra ordinem non vendant, nec secularibus accommodent ad scribendum.

[92152] Cap. Tuderti 1266, n. 4 Item volumus et mandamus quod priores libros defunctorum non distribuant, nec dent fratribus sine consilio sacerdotum, et maxime libros alicuius valoris.

[92153] Cap. Tuderti 1266, n. 5 Item iniungimus prioribus universis et eorum vicariis quod cellas omnium fratrum, exceptis cellis lectorum, non permittant claudi, et clausas faciant taliter aperiri quod in eis fratres sedentes possint a transeuntibus videri; et qui hoc non fecerint, post mensem postquam eis de iniunctione innotuerit III diebus in pane et aqua ieiunent et per visitatores ad id agendum postmodum compellantur.

[92154] Cap. Tuderti 1266, n. 6 Item volumus quod constitutio de depositis omnino non recipiendis melius observetur, et quod deposita que recepta sunt, reddantur quamcitius quibus sine gravi scandalo reddi possunt.

[92155] Cap. Tuderti 1266, n. 7 Item monemus quod priores pro quibuscumque minimis non advocent sacerdotes; et si pro casibus aliquibus gravibus eos contigerit advocari, non teneantur plurium, sed discretorum consilio assentire.

[92156] Cap. Tuderti 1266, n. 8 Item volumus et mandamus quod pecunia conversorum, cum ipsi ex ea non faciant fieri libros, auferatur ab eis, nisi que tunc ad eorum sufficiat vestimenta.

[92157] Cap. Tuderti 1266, n. 9 Item volumus quod libri defunctorum fratrum qui aliis conceduntur ad usum, ipsis conventibus intitulentur a quibus dictis fratribus sunt concessi.

[92158] Cap. Tuderti 1266, n. 10 Item mandamus districte omnibus fratribus qui aliquid intelligunt de medicina, quod se de consulendo fratribus nullatenus intromittant.

[92159] Cap. Tuderti 1266, n. 11 Diffinitor capituli generalis fr. Hugo Senensis, socius eius fr. Synibaldus de Alma.

[92160] Cap. Tuderti 1266, n. 12 Inhibemus districte fratribus Romanis ne locum Rome novum acceptum aliquatenus alienent.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264