CORPUS THOMISTICUM
Acta Capitulorum Provincialium
Provinciae Romanae Ordinis Praedicatorum
Viterbii MCCLXIV

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus (Ermitage)

Textum a Th. Kaeppeli et A. Dondaine Romae 1941 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




[92116] Cap. Viterbii 1264, tit. 1 In nomine patris et filii et spiritus sancti amen
[92117] Cap. Viterbii 1264, tit. 2 Hec sunt acta capituli provincialis Viterbii celebrati anno domini MCCLXIV

[92118] Cap. Viterbii 1264, n. 1 Quoniam circa honestatem et munditiam ordinis conservandam diligens est adhibenda cautela et insolentes sunt summo studio compescendi, volumus et districte mandamus quod in conventibus Pisano, Florentino, Senensi, Urbeveteris, Perusino, Viterbiensi, Romano et Ananie boni et firmi sint carceres in quibus pestilentes et immundi, si qui, quod absit, tales deinceps inventi fuerint, penis condignis pro meritis puniantur. Et iniungimus districte prioribus conventuum predictorum et eorum vicariis in quibus tales carceres non habentur, quod usque ad dominicam Quadragesime faciant quod mandatum nostrum circa predicta facienda et complenda perfectissime impleatur. Quod si non fecerint, ex tunc qualibet septimana ieiunent II diebus in pane et aqua, quousque predictos carceres fecerint.

[92119] Cap. Viterbii 1264, n. 2 Volumus etiam et iniungimus quod priores et visitatores et alii fratres, si quid certum circa aliquas immunditias invenerint, studeant statim priori provinciali verbo vel scripto intimare, ut contra tales cautelam debitam possit apponere.

[92120] Cap. Viterbii 1264, n. 3 Item, quia videmus quod in ista provincia studium negligitur, volumus et districte iniungimus quod priores circa hoc diligentiam maiorem apponant et ad studium cogantur fratres, et ordinent quod in qualibet septimana lectiones semel repetant; et examinentur diligenter, maxime iuvenes, a magistro studentium de hiis que in scolis per septimanam audierint a lectore. Volumus etiam quod lectores non sint faciles ad dimittendum lectiones et maxime absque priorum suorum licentia et assensu.

[92121] Cap. Viterbii 1264, n. 4 Item iniungimus districte quod in quolibet conventu ponantur duo fratres sine quorum examinatione et iudicio secundum monitionem capituli generalis alicui fratri vestis non fiat aliqua. Et iniungimus omnibus fratribus qui sargiam ultramontanam vel vestes attonsas emerunt post ordinationem capituli provincialis Viterbii celebrati, absque licentia speciali, quod III diebus in pane et aqua ieiunent et vestes huiusmodi aut vestiarie resignent aut inversas portent. Huiusmodi autem ordinationis transgressores per visitatores durius puniantur et absque dispensatione aliqua vestes tales eis auferantur.

[92122] Cap. Viterbii 1264, n. 5 Item volumus et monemus quod fratres non relaxent linguas suas contra prelatos ecclesie et maxime Romane curie; et si qui inventi fuerint contra facere, per priores et visitatores durius puniantur.

[92123] Cap. Viterbii 1264, n. 6 Item caveant priores quod iuvenes ante XXV annum ad sacerdotium non promoveant et ad predicandum secularibus non mittant. Et admonitio quondam facta quod sacerdotes infra triennium sui sacerdotii confessiones non audiant aliquas, diligentius observetur, et revocamus omnes licentias super hoc a prioribus datas. Concedimus tamen quod priores conventuales, cum eis videbitur expedire, possint dispensare in casu necessario ad audiendas confessiones fratrum.

[92124] Cap. Viterbii 1264, n. 7 Item caveant priores ne sint faciles ad licentiandum fratres quoscumque, et maxime iuvenes, visitare monasteria monialium, vel biginas, vel sanas mulieres in domibus suis, nisi utilitas aliqua vel necessitas hoc requirat.

[92125] Cap. Viterbii 1264, n. 8 Item mandamus et districte iniungimus quod fratres nostri de aliquibus medicinis et consiliis dandis et curis infirmitatum faciendis secularibus se nullatenus intromittant.

[92126] Cap. Viterbii 1264, n. 9 Item inhibemus districte quod fratres tunicas et vestes sibi deputatas nec vendant nec commutent sine prioris sui licentia speciali. Priores autem licentias tales non dent absque legitima causa.

[92127] Cap. Viterbii 1264, n. 10 Item mandamus omnibus prioribus et eorum vicariis quod ab omnibus conversis archas auferant, exceptis que ob necessitatem officii aliquibus officialibus concedentur.

[92128] Cap. Viterbii 1264, n. 11 Item inhibemus districte ne fratres aliqui litteras provincialis alteri quam sibi missas audeant aperire vel aliquatenus occultare, sed sine more dispendio assignentur.

[92129] Cap. Viterbii 1264, n. 12 Item ordinamus quod prior provincialis habeat medietatem omnium librorum de textu fratrum decedentium de provincia nostra, ut de illis provideat tribus studentibus qui Parisius fuerint pro tempore pro provincia quolibet anno in XX libris Turon. Si quid autem residuum fuerit, in sequentem annum provincialis reservet pro provisione eadem. Libros autem de textu appellamus biblias, sententias, historias, breviaria, missalia, decreta, decretales et libros glosatos. Et volumus quod studentes predicti de huiusmodi pecunia faciant scribi scripta utilia et nostre provincie intitulent. Que scripta post mortem ipsorum studentium, vel postquam ab officio lectionis ex toto cessaverint, ad manus provincialis libere veniant, ut de ipsis provideat studentibus sicut ei videbitur expedire.

[92130] Cap. Viterbii 1264, n. 13 Socius provincialis ad capitulum generale fr. Petrus prior Lucanus.

[92131] Cap. Viterbii 1264, n. 14 Capitulum provinciale sequens ponimus Ananie in festo nativitatis beate virginis, ita quod in vigilia ipsius eligantur diffinitores, et volumus quod fratres ante III dies predicte vigilie illuc non veniant.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264