CORPUS THOMISTICUM
Petri de Scala
Lectura super Matthaeum
a capite V versiculo XXIII ad caput VI versiculum VIII

Thomas de Aquino a Reynolds Stone depictus

Textum Taurini 1951 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




Caput 5
Lectio 7

[90268] Petrus de Scala, Super Mt., cap. 5 l. 7 Si ergo offers. Hic prohibet iram inveteratam, ex qua odium nascitur, et concludit a maiori, secundum Rabanum, sic: si non licet fratri tuo irasci, multo fortius non licet detinere iram, unde nascatur odium. Ergo si tu offers, idest offerre proponis ad altare. Hoc multipliciter exponitur, secundum quod altare aliquando accipitur pro materiali templo, sicut in Ps. XXV, 6: lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, domine. Aliquando pro Christo; Thren. c. II, 7: repulit dominus altare suum, idest Christum, scilicet in passione. Aliquando pro cordis devotione, et hoc est templum interius, secundum Augustinum. Quantum ad primum, si offers munus tuum, idest oblatione, ad altare, materiale, ad litteram; vel munus boni operis, secundum Glossam, ad altare, idest Christum. Vel secundum Augustinum: munus tuum, idest orationes, Psalmos, hymnos, et huiusmodi, ad altare, idest in corde, quod est templum ubi oblaturus es; et ibi, scilicet in Ecclesia, vel in corde, recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te. Hoc potest intelligi dupliciter, scilicet de laedente et laeso. De laedente sic, secundum Augustinum: si recordatus fueris, idest si in mentem et notitiam tibi venerit, quod frater tuus, quem laesisti, habet aliquid adversum te, scilicet pro contumeliae affectione, pro corporali laesione, pro temporalium subtractione, pro famae denigratione: relinque ibi, scilicet coram altare, sive coram Deo, munus tuum, et vade, si absens est: non pedibus corporis, ut dicit Augustinus, sed animo humili te prosternas in conspectu eius cui oblaturus es; si praesens est, revocandus est ad amorem, petendo veniam ab eo. Vel si frater tuus, qui te laesit, habet aliquid adversum te, i. e. unde adversatur tibi, vade reconciliari fratri tuo, dimittendo rancorem sibi. Ex hoc enim quod dicens si frater tuus habet aliquid adversum te, non apponit iuste, dat intelligere quod etiam ille cui iniuria facta est, debet quaerere amicitiam. Unde Chrysostomus si pro gloria salutis tuae iubet te dominus amicitiam facere, multo magis debes rogare, ut duplicem gloriam consequaris, unam, quia innoxius es; alteram, quia prior rogasti. Et tunc veniens, quasi placens domino, qui prius non placebas, offeres munus tuum. Chrysostomus: si cogitatu offendisti, cogitatu reconciliare; si verbis, verbis; si factis, factis. Et iterum: nisi quem factis laesisti, factis placaveris, sine causa oras ad dominum, sine causa eleemosynas facis de rebus, quibus alios expoliasti. Quid enim prodest si alius pro te orat ad dominum, et alius adversum te interpellat ad dominum? Eccli. XXXIV, 23: dona iniquorum non probat altissimus. Et nota hic quatuor quae requiruntur ad dationem sive oblationem, scilicet mentis hilaritas; unde dicit si offers; Eccli. c. XXXV, 11: in omni dato hilarem fac vultum tuum. Secundo, rei proprietas; unde dicit munus tuum; Prov. III, 9: honora Deum de tua substantia. Tertio, loci opportunitas ad altare. Quarto, proximorum caritas: unde dicit et recordatus fueris; I Cor. XIII, 3: si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Stultus est qui copiam ciborum perdit pro denario salis, idest caritatis, quae dat omnibus saporem et decorem, ut aurum aliis metallis. Esto consentiens adversario tuo. Supra prohibuit habere iram, sive discordiam cum fratribus, hic removet habere discordiam cum adversario, dicens esto consentiens, idest benevolus vel benignus, ut habetur ex Graeco sicut dicit Hieronymus, adversario tuo. Contra. Diabolus est adversarius: ergo est sibi consentiendum. Responsio. Loquitur de illo qui nobiscum est in via; sed Diabolus non est in via, nec potest esse, sed est in devio aeterno; unde adversario tuo, secundum Chrysostomum, idest homini adversanti, sive inimico ad litteram; Rom. XII, 18: si fieri potest, cum omnibus hominibus pacem habentes. Dum, idest donec, es cum eo in via, idest in statu merendi; Io. IX, 4: venit tempus quando non licet operari. Vel adversarius noster est Deus, de quo Ex. XXIII, 7: ego dominus qui adversor impium. Vel sermo divinus, qui adversatur peccare volentibus; II Tim. penult., 16: omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum. Vel conscientia remordens, de qua Ps. XLIX, 21: arguam te, et statuam contra faciem tuam. Et sic iterum omnibus istis modis exponitur. Unde esto consentiens adversario tuo, id est Deo, et divino sermoni, secundum Augustinum et Bedam, quibus est consentiendum in spe promissi, in timore supplicii, in opere praecepti, in declinatione prohibiti. Cito, idest sine mora; Eccli. V, 8: ne tardes converti ad dominum. Dum es cum eo, idest cum quo recte gradieris in via, scilicet Christi, sive poenitentiae, sive mundi; Ps. CXVIII, 32: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Ne forte tradat te. Secundum Augustinum, ne forte causa sit occasionaliter ut tradaris. Et dicit forte, secundum Glossam, ne auferatur poenitentiae locus. Si enim obiisset adversarius antequam consentiret, sive esset benevolus, videretur quod damnaretur, dicendo simpliciter ne tradat te adversarius, idest sermo divinus, vel Deus, vel conscientia remordens, iudici. Glossa: in manus Christi. Io. V, 22: omne iudicium dedit filio. Et iudex, idest Christus; Ier. XXIX, 23: ego sum iudex, et testis. Tradat te ministro; Glossa: idest Angelo qui colligit zizania ad comprehendendum, inf. XIII, Ps. CIII, 4: qui facit Angelos suos spiritus. Vel ministro, i. e. exactori Diabolo; Is. XIV, 4: quomodo cessavit exactor? Et in carcerem mittaris, idest in abyssum Inferni; Is. XXIV, 22: claudentur in carcere; Apoc. XX, 3: misit illum in abyssum, et clausit. Amen dico tibi, idest certe scias qui non exies inde, donec, Glossa: idest numquam. Unde Augustinus: donec non significat hic finem poenae, sed continuationem miseriae. Quasi dicat, semper solves, et numquam persolves; sicut in Ps. CIX, 1: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, idest semper sedebis. Reddas novissimum quadrantem, idest minutissima peccata, secundum Bedam et Rabanum, quia nihil remanebit impunitum: est enim quadrans genus nummi habens duo minuta. Vel secundum Augustinum et Hieronymum, per quadrantem voluit intelligere terrena peccata: nam quadrans novissimus est terra, quae quarta pars elementorum huius mundi est, et ea novissima ab igne; quasi dicat: quia noluisti esse ignis per caritatem, aereus per boni operis strenuitatem, aqueus per Baptismatis sanctificationem; sed fuisti terrenus inhaerendo terrenis, non exibis inde, quia numquam persolves peccata quae de terra contraxisti.


Lectio 8

[90269] Petrus de Scala, Super Mt., cap. 5 l. 8 Audistis, quia dictum est antiquis: non moechaberis et cetera. Supra ordinavit irascibilem respectu suae passionis, hic ordinat concupiscibilem respectu passionis quae est in radice, scilicet in virtute generativa. Ponuntur autem hic duo: primo ordinatio concupiscibilis circa suum motum; secundo confirmatio ipsius matrimonii dati in eius remedium, ibi dictum est: quicumque dimiserit uxorem suam. Insuper in prima, primo monet concupiscentiae inordinatum motum; secundo tollit occasionem sive provocationem ad ipsum, ibi quod si oculus tuus dexter scandalizat te. Prima duo continet, scilicet iustitiam legis veteris, quae consistebat tantum in opere exteriori; deinde explanationem novae, quae consistit etiam in interiori, ibi ego autem dico vobis et cetera. Dicit ergo audistis quia dictum est antiquis, idest Iudaeis sub praeceptis legis degentibus multo tempore iam elapso. Unde Chrysostomus: dicendo antiquis, ostendit multum tempus ex quo mandatum hoc acceperunt, non moechaberis, idest non illegitime commisceberis mulieri. Moechia enim proprie est illicita commixtio maris et foeminae. Quaerit hic Chrysostomus quare non dicit de primo mandato. Responsio. Quia incipit a generalissimis passionibus, ut dictum est supra. Ego autem dico vobis, idest ad hoc mandatum, quod solum in actu putatis esse servandum, addo et explano esse servandum in voluntate, secundum Augustinum. Quia omnis qui viderit mulierem, idest qui visum infixerit in mulierem. Est autem quaestio hic, quare praeter alios sensus solum visum nominat. Responsio. Quia visus magis est in promptu. Vel, secundum Bedam, in visu omnem motum animi ad delectationem intelligit. Item hic quaeritur, quare non dicit, concupierit, sed omnis qui viderit, responsio. Quia concupiscere est aliquando subito, et non deliberate; et sic est veniale, et est propassio secundum Hieronymum. Sed videre ad concupiscendum est cum deliberatione; et ideo mortale, et est passio secundum Hieronymum. Iuxta hoc quaeritur, quare non dicit ad moechandum, sed solum ad concupiscendum. Responsio. Ut det intelligere, quod non solum operatio, vel consensus ad operandum est damnabilis, sed etiam intentio vel consensus ad delectandum. Ad concupiscendum eam; secundum Augustinum et Hieronymum, idest ut eam eo fine videat ut concupiscat interius, ut faceret si facultas se offerret. Iam moechatus est eam in corde suo, idest moechiae reus est, quia iam transivit in affectum cordis, secundum Rabanum. Gregorius: non licet intueri quod non licet concupisci. Thren. III, 51: oculus meus depraedatus est animam meam. Secundum Augustinum nomine moechantium omnem carnalem delectationem intelligit; et cum dicit viderit, visus pro omni motu qui est ad delectationem, non solum corporalis, sed etiam interior, qui est in concupiscentia, ponitur, ut dicit Beda. Quod si oculus tuus et cetera. Hic removet provocantia ad ipsum motum, quae sunt duo principaliter, scilicet visus et tactus. Primum removet dum dicit quod si oculus tuus dexter scandalizat te; deinde secundum, ibi et si dextera manus tua scandalizat te. Dicit ergo quod si oculus tuus dexter scandalizat te; quasi dicat: supra prohibui vobis moechiam in actu et voluntate, sed et plus prohibeo, scilicet omnem occasionem provocantem ad ipsam; unde dico quod si oculus tuus dexter et cetera. Hoc exponitur multipliciter a sanctis. Secundum Hieronymum, Bedam et Hilarium. Oculum dicit visum et affectum mentis; unde Hieronymus: quia supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc cogitationem etiam sensum in diversa volventem, oculum nuncupavit. Et Hilarius: in oculo, et dextro intelligitur affectus quorumlibet animorum. Secundum Augustinum, et Rabanum, et Chrysostomum, oculus dexter potest hic accipi pro amicis et consiliariis, qui quasi iter in agendis demonstrant. Unde Chrysostomus: dexter apposuit, ut discas, quoniam non de membris est sermo, sed de his qui familiariter ad nos se habuerint. Item secundum Augustinum, et Bedam, et Hieronymum, pro parentibus et propinquis potest accipi oculus dexter. Vel secundum unam Glossam, pro vita contemplativa. Intelligendum est ergo sic: si oculus tuus, idest sensus, et cogitatio, dexter, idest sub specie bonae intentionis, scandalizat te, illicita concupiscendo, erue eum, scilicet malum usum ei frangendo, et proiice abs te, scilicet ipsum ex toto annihilando. Unde Chrysostomus: erat mulier religiosa, et respexi, et dixi, debeo visitare illam assidue, ut instruam illam, et confirmem in bono: bonus est iste respectus, et oculus dexter. Sed dum assidue visito, decidi in laqueum desiderii eius; ecce respectus bonus, et dexter oculus factus est mihi in scandalum. Eiiciam ergo illum bonum respectum, qui generaturus est malum. Et concludit infra: omne ergo bonum quod nos, vel alios scandalizet, praescindere debemus a nobis. Item si oculus dexter, idest amicus et consiliarius in divinis, scandalizet, trahendo in haeresim, talis est eruendus reprobando, proiiciendus manifeste contradicendo. Item si parentes scandalizant, vitae sanctitatem impediendo, talis oculus eruendus est resistendo, proiiciendus a se separando. Item si vita contemplativa scandalizat, in taedium vel arrogantiam vertendo, eruendus est aliquando diminuendo, proiiciendus ad activam transeundo. Expedit enim tibi, idest magis est necesse et utile tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, idest sensus talis, vel consiliarius, vel propinquus, vel contemplatio; unde Glossa: ille quem habes ut membrum. Quam totum corpus tuum eat in Gehennam, idest quam tu totaliter in anima, et corpore mittaris in Infernum. Glossa: melius est illo praeciso salvari, quam cum illo damnari. Contra. Secundum canones, quicumque tali occasione absciderit sibi membrum, irregularis est. Praeterea alia Glossa Chrysostomi et Augustini: nullum membrum ad litteram erui praecipitur. Contra. In vitis patrum hoc legitur factum fuisse. Responsio ad primum, quod nullum membrum intendit debere praecidi propter hoc; sed vocat praecidere vel eruere, usum vel actum huiusmodi a se per studium pii laboris amovere, ut supra dictum est. Ad secundum quod obiicitur de vitis patrum, respondetur, quod hoc excusatur per spiritum sanctum, quo inspirante creditur fuisse factum, sicut dicit Augustinus de Samsone in libro de civitate Dei; quod non aliter excusatur, nisi quia spiritus sanctus latenter hoc iusserit, qui per eum miracula faciebat. Et si dextera manus tua, idest operatio, vel tactus exterior cum bona intentione; vel amicus qui tibi ministrat in bonis; vel, secundum Chrysostomum, dextera manus, voluntas animae, sinistra, voluntas corporis. Haec autem corporea, ut dicit idem, organum est illius manus. Sed quaeritur, quare non mentionem fecit de oculo sinistro et manu sinistra, cum contingat et per illam pati scandalum. Responsio. Removendo unum, quod videbatur minorem praestare occasionem, removet et id quod maiorem dat occasionem. Vel, secundum Chrysostomum, ut intelligas quod non de membris corporalibus loquitur, sed loquitur de familiaribus, vel amicis, ut supra dictum est. Scandalizat te, idest sit occasio ruinae tuae, sive scandali, abscinde eam, scilicet dimittendo, vel fugiendo; unde Chrysostomus: ad litteram nullum membrum in homine abscindi praecipitur, sed per studium pii laboris, si nocet, est revocandum, et removendum, et etiam longe a se faciendum, ut nec in memoria habeatur. Unde addit et proiice abs te, scilicet ex toto relinquendo. Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in Gehennam. Glossa: idest melius est tibi illo praeciso salvari, quam cum illo damnari. Dictum est et cetera. Hic ponitur secundum, scilicet confirmatio matrimonii dati in remedium concupiscentiae. Unde cum supra removerit illicitam commixtionem contra matrimonii legem, hic removet illicitam coniunctorum separationem: et per hoc confirmatio matrimonii est contra haereticos. Dicuntur autem hic duo: primo legis Moysi permissio; secundo legis novae iustitia et prohibitio, ibi dico autem vobis. Dicit ergo dictum est: non dicit a quo, vel quibus, per hoc significans ipsos esse quasi alienos a Deo, quibus hoc dicebatur, Deut. XXIV, 1 ubi scripsit Moyses, quod si uxor non placeret viro propter aliquam foeditatem, dimittat eam. Quicumque dimiserit uxorem suam, idest dimittere voluerit; et hoc fuit permissum a Moyse, non praeceptum; unde Marci X, 4: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. Det ei libellum repudii. Hoc fuit praeceptum sub ista conditione, si dimitteret. Et in libello repudii ut dicunt scripta erat causa divortii, et dos quam dabat ei, et licentia quam habebat nubendi alii. Unde, secundum Chrysostomum, abdicabat a se, ut non esset in eius potestate ad eam reverti. Quaeritur autem hic, quare hoc permisit Moyses, cum non esset ei indictum a domino. Responsio secundum Ambrosium et Chrysostomum: permisit, ne odio, vel alia causa habita in uxorem contingeret maius malum, scilicet occisio eius. Unde Ambrosius: melius est enim dividi, quam odio sanguinem fundi. Sed notandum, quod est multiplex permissio. Primo concessionis licitae, ut prior concedit te visitare parentes. Secundo dispensationis, quando permittit quod tibi non licet comedere, ut comedere carnes. Tertio tolerantiae, ut quando permittitur inter duo mala minus malum, ne fiat maius: et talis fuit permissio Moysis. Dicitur enim permisisse, quia toleravit, ne maius malum facerent, scilicet homicidium, ut supra dictum est. Et ideo dicit dominus, quod hoc praecepit Moyses ad duritiam cordis eorum, infra XIX, 8. Et talis permissio permittenti peccatum non est, quia hoc facit, ut resistat maiori malo. Quarto indulgentiae, quando permittitur aliquid, cuius oppositum melius est: sicut apostoli secundas nuptias, I Cor. VII, 39, permiserunt, cum tamen melior esset continentia vidualis. Quinto sustinentiae, sicut Deus permittit mala fieri, ut eliciat bona. Ego autem dico vobis etc., idest id determinando, uxorem non dimittendam ex qualibet causa; et toleratum a Moyse, ne maius malum fieret, scilicet homicidium. Sic astringo, et explano: quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, scilicet corporalis, viri vel mulieris, facit eam moechari, quia illa nubit alteri. Et hoc non est coniugium, sed adulterium; unde addit et qui dimissam duxerit, adulterat, quia debet manere innupta, vel viro reconciliari, ut dicit Glossa. Quod si ipsam dimittat ob causam fornicationis, ut dicit Augustinus, ipse non facit eam moechari, sed ipsa, cuius est reatus. Nec dimittens sic potest illa vivente aliam ducere, ut tangitur I Cor. VII, 39. Nota, quod qui dimittit, sive repudiat, quatuor mala facit, ut dicit Chrysostomus, quia quantum ad Deum existit homicida; secundo, dimittit non fornicantem; tertio, facit eam adulteram; et quarto, accipientem facit adulterari. Item adulterans quatuor peccata committit: exhaeredat filios, fidem violat, virum dimittit, et ex adulterio fornicatur. Propter hoc dicitur Is. l, 1: quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam? Eccli. XXIII, 32: omnis mulier relinquens virum suum peccabit. Item nota super illud excepta causa fornicationis etc., Glossam Augustini et Chrysostomi: causa fornicationis est si uxor cogat ad idololatriam, vel avaritiam, vel ad alias illicitas concupiscentias: non enim fornicatio est tantum stupri, sed generaliter quae a lege Dei aberrare facit. Ergo spiritualis fornicatio solvit matrimonium. Contra. Hieronymus: si mulier peccat in animam suam, non est polluta viro: quasi dicat: propter hoc quod peccat tantum in animam suam, non peccavit contra virum: et sic per hoc non debet solvi matrimonium. Responsio. Vinculum matrimonii consideratur tripliciter: vel quantum ad mutuam continentiam; vel quantum ad reddendum debitum carnale, vel quantum ad cohabitationem mutui servitii. Primum vinculum non solvit nisi mors alterius, vel utriusque: quia consummato matrimonio, alter contrahere, altero vivente, non potest. Secundum vinculum solvitur in carnali fornicatione; cum distinctione tamen: nam quaedam spiritualis fornicatio corrumpit facientem tantum, sicut superbia, ira, et similia; alia corrumpit cohabitantem, sicut haeresis, vel furtum, et similia. Quantum ergo ad primum modum non debet solvi vinculum cohabitationis. Quantum ad secundum debet solvi manente illa fornicatione spirituali, ut si diceret mulier se nolle habitare cum viro, nisi faceret furtum, vel talia huiusmodi. Sunt autem sex casus, qui continentur his versibus: simile, prostituens, vis, mors, et credita forma si convertatur, post novit, mittere nequit. In istis casibus non licet dimittere uxorem fornicantem. Primus est similitudo, idest si ipse vir convincitur fornicari; secundus prostitutio, hoc est si ipse vir prostituat ipsam; tertius est violentia, hoc est quando ab altero opprimitur per violentiam: et intelligitur de violentia absoluta, et non de illa quae est per metum; quartus est credita forma, hoc est quando ab alio cognita est sub specie viri sui, quem putabat virum suum; quintus est mors, hoc est cum credit probabiliter virum suum mortuum, et alteri nubit; et viro redeunte statim recedit a priori; sextus est conversio, hoc est fidelis ab infideli secundum ritum suae sectae dimittatur; postea utroque converso ad fidem cogitur per Ecclesiam eam recipere; septimus est reconciliatio, hoc est cum reconciliavit eam sibi post commissum adulterium, vel publice adulterantem retinuit. In istis casibus nequit vir mittere, idest dimittere uxorem fornicantem. Et sic intelligitur Glossa Augustini et Chrysostomi. Quaeritur autem hic, utrum similis causa sit in viris, si dimittantur ab uxoribus suis causa fornicationis. Responsio Hieronymi: quicquid viris dicitur, redundat in feminas: neque enim adultera uxor dimittenda, et vir moechus retinendus: aliae sunt leges Caesaris, aliae Christi; apud illas in viris fraena pudicitiae laxantur, apud Christum quod non licet feminis, aeque non licet viris, quia eadem servitus pari conditione censetur. Item super illud facit eam moechari, quaeritur quare non dicit et mulier si nubat alteri, adulterat. Responsio. Mulier, ut dicit Chrysostomus, imbecillis est: propterea per minas quas in virum dimittentem eam facit, vult emendare illius stultitiam. Sicut habens filium prodigum, illum dimittens increpat eos qui faciunt eum talem, et prohibet eos non convenire, neque apparere sibi. Iterum audistis quia dictum est antiquis. Supra, ordinavit irascibilem, et concupiscibilem ad suas passiones; hic ordinat rationalem respectu veritatis. Est autem duplex veritas, creata et increata. Ordinat ergo virtutem rationalem ad veritatem increatam per debitam reverentiam et honorificationem; secundo ad veritatem creatam per rectam interpretationem, ibi sit autem sermo vester, est est, non non. In primo dicuntur duo. Quia primo ponit iustitiam legis, quae consistit in duobus, scilicet in evitatione periurii, et solutione praestiti iuramenti, ibi reddes autem domino iuramenta tua. Secundo iustitiam Evangelii, quae consistit in duobus, in prohibitione assiduitatis iuramenti, cum dicit ego autem dico vobis, non iurare omnino et in prohibitionis explanatione, cum dicit neque per caelum et cetera. Dicit ergo iterum audistis, quia dictum est antiquis, non periurabis, idest non periurium committes; unde Lev. XIX, 12: non peierabis, ne polluas nomen Dei tui. Quaerit autem Chrysostomus, quare furtum praeteriens, ad falsum testimonium transcendit. Responsio. Quoniam qui furatur, quandoque peierat, et non e converso: quoniam qui non vult mentiri, vel iurare, numquam eliget furari: et per hoc id advertit. Vel dicendum quod furtum puniebatur in lege; mendacium autem non. Et ideo ne putetur licitum, hic prohibet. Reddes autem domino iuramenta tua, Hieronymus: idest si iurare contigerit, per creationem iurabis, non per creaturam. Unde domino dicit, non idolo, vel creaturae: quia, ut dicit Chrysostomus, qui domino non reddit iuramenta sua, sed elementis, dupliciter peccat: primo, quia non reddit Deo ius suum; secundo, quia deificat per quod iurat, et sic idololatriam committit. Glossa Hieronymi: sicut victimas Deo immolare iussit, ne eas idolis immolarent, sic parvulis concessum est iurare per Deum. Ergo si parvulis, non licet hoc perfectis. Contra. Apostolus iuravit, Rom. I, 9: testis est mihi Deus et cetera. Et Angelus Apoc. X, 6. Responsio. Parvulos dicit qui veritatem dicunt, seu humiles Deum timentes. Vel parvulis, idest pro parvulis, hoc est pro istis temporalibus. Ego autem dico vobis, idest occasione periurii etiam iuramenta prohibeo, mandans vobis non iurare omnino, idest ex qualibet causa, sive sine legitima causa, quia cum sine causa iuratur, attestatio primae veritatis contemnitur, quia assumitur in vanum, quod prohibetur Ex. XX, 7: non assumes nomen Dei tui in vanum. Contra Ps. CIX, 4: iuravit dominus, et non poenitebit eum; ad Hebr. VI, 16: omnis controversiae finis ad confirmationem est iuramentum. Responsio. Prohibet iurare omnino, idest assidue. Vel omnino, in sensu composito, idest in omni casu. Debent autem in iuramento tria esse: materia debita, scilicet veritas; forma debita, scilicet iustitia; et finis rectus: unde secundum Augustinum, et Gregorium, et Origenem, non penitus iurare prohibuit, sed occasione periurii, quod perfectius est, docuit. Secundum Alexandrum, hoc praecipitur solum apostolis in primitiva Ecclesia, ne imperfecti haberentur. Vel cum dicit non iurare omnino, prohibetur affectus iurandi, non effectus, sicut Iac. V, v. 12: ante omnia, fratres, nolite iurare, idest non appetatis. Unde Hieronymus: Christus omnino iurare prohibet, ne quis quasi bonum appetat iusiurandum, et assiduitate iurandi labatur in periurium. Item Augustinus in libro de mendacio dicit: omnino non iurare, idest quantum in te est, non ames, neque cum aliqua delectatione appetas. Item idem Augustinus: iuratio non est bona, non tamen est mala, cum est necessaria. Contra. Augustinus in sermone de periculo: falsa iuratio perniciosa, vera periculosa, nulla secura. Si periculosa, ergo mala. Responsio. Periculosa dicitur respectu iurantis, non quia mala, sed quia de facili potest omitti aliqua conditio iuramenti, quae est triplex, iuxta illud Ier. IV, 2: iurabis, vivit dominus, in veritate, in iudicio, et iustitia. In veritate iurat qui secundum veritatem rei et conscientiae; in iustitia qui licite; in iudicio qui pro causa sufficiente. Neque per caelum. Chrysostomus: qui per caelum iurat, caelum deificat, et per caelum intelligit omnem creaturam superiorem naturalem. Glossa: non iuremus per creaturas. Contra. Ioseph iuravit per salutem Pharaonis, Gen. XLII, 15. Responsio. Iuravit, potestatem eius a Deo atque salutem cognoscens. Ergo non fuit per creaturam iurare, sed per Deum, in cuius manu salus est omnium. Quia thronus Dei est; Is. ult., 1: caelum mihi sedes est. Neque per terram, per quam intelligitur omnis creatura naturalis inferior, quia scabellum pedum eius est; Is. ibid.: terra scabellum pedum meorum. Et, ut dicit Augustinus, in caelo dicitur Deus sedere, terramque calcare, non quod membra sic locata habeat; sed quia in corpore mundi maxima species est caeli, minima terrae: propter quod in caelo dicitur sedere, quia in magna sua potentia relucet. Deinde comprehendit creaturam artificialem, dicens neque per Ierosolymam. Consuetudo erat Iudaeis iurare per Ierusalem, et templum, et huiusmodi. Quia est civitas magni regis; Ps. LXXVI, 14: quis Deus magnus, sicut Deus noster? Neque per caput tuum iuraveris. Per hoc intelligitur omnis creatura, quae est idem quod nos. Augustinus: cum quis per salutem meam iurat, salutem suam Deo obligat. Cum per filios meos, oppignorat Deo, ut hoc eveniat in caput eorum quod exit de ore eius. Quoniam non potes unum capillum album facere aut nigrum, scilicet naturaliter, quasi dicat, non est opus tuum, sed Dei. Unde Augustinus: iurare per quaslibet creaturas est creatorem earum testem adhibere. Propter haec omnia dicitur Eccli. XXIII, 9: iurationi non assuescat os tuum. Chrysostomus: nemo est qui frequenter iuret, qui aliquando non periuret. Sit autem sermo vester, est est, non non. Haec est secunda pars ubi ordinat rationalem veritatem creatam per rectam interpretationem, scilicet quando veritas exprimitur verbo, secundum quod concipitur in animo. Unde dicit, ita prohibui non iurare etiam cum oportet loqui. Sit autem, idest: sed, sermo vester sit, est est, idest sermo vester habens existentiam rei sit, est est, idest proferatur secundum veritatem conscientiae non non, idest, de re quae non est, proferatur non esse. Unde Rabanus: est est, non non, bis dicit, ut quod ore dicis, operibus comprobes; quod verbis negas, factis non confirmes. Quod autem his abundantius est, idest illud quod asseritur, vel negatur supra simplicem veritatem rei, sicut per iuramentum a malo est: non dicit quod malum sit, ut dicit Augustinus, sed a malo, scilicet non tuo, sed ex infirmitate compellentis te iurare, aut incredulitate. Unde nota, quod iurare licet multis de causis. Primo pro veritate confirmanda incredulis, II Cor. I, 18: fidelis Deus, quia sermo, qui fuit apud nos, non fuit in illo est et non, secundo pro pace reformanda, ut Iacob iuravit Laban, Gen. XXXI, 53, tertio pro amicitia contrahenda, Gen. XXVI, 28: dixerunt viri Gerarae ad Isaac: sit iuramentum inter nos, quarto pro veritate manifestanda, Deut. c. XIX, 15: in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, quinto pro fidelitate servanda, II Reg. V, 3: venerunt seniores Israel ad regem, et percussit cum eis foedus, sexto pro obedientiae et subiectionis recognitione: sic viri Galaad Iephte, septimo pro consuetudine Ecclesiae servanda, ut canonici: sicut iuraverunt filii Israel se domino servituros. Et hae septem causae sunt propter bonum introducendum. Item aliae duae causae sunt propter malum amovendum, scilicet sicuti iuratur in contestatione litis ut calumnia sopiatur; ad Hebr. c. VI, 16: omnis controversiae finis ad confirmationem est iuramentum. Alia causa est ad infamiam purgandam; Deut. XXI, 1: quando inventum fuerit cadaver hominis occisi, et ignorabitur caedis reus, egredientur maiores natu, et iudices (...) et dicent: manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt. Propitius esto populo tuo Israel quem redemisti, domine.


Lectio 9

[90270] Petrus de Scala, Super Mt., cap. 5 l. 9 Audistis, quia dictum est, oculum pro oculo. Haec est secunda pars ab illo loco dico autem vobis etc. in qua monet ad impletionis perfectionem, addendo consilia. Et primo ponit consilia respectu iudicialium; secundo respectu moralium, ibi audistis quia dictum est, diliges proximum tuum. Prima in duas. Primo ponit veteris legis iustitiam; secundo novae legis perfectionem, quae consistit in duobus, scilicet in mali illati perpessione, et in beneficentiae operatione, ibi qui autem petit a te da ei. In patiendo autem malum illatum, dupliciter, aut in corpore, aut in re, ibi si quis voluerit tecum in iudicio contendere; aut in operatione, ibi si quis te angariaverit mille passus. Ad patientiam mali illati in corpore monet secundum duplicem gradum. Uno modo ad non appetendum vindictam; alio modo esse paratum ad plura sustinenda, ibi si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam. Dicit ergo audistis quia dictum est, non dicit quibus ut innuat illos esse duros corde, oculum pro oculo, dentem pro dente, in quo lex talionis erat iniuriae illatae statuta, ut Augustinus dicit, Ex. XXI, 24 et Deut. XIX, 21. Sed quaeritur quare legem talionis concessit Moyses. Responsio. Moyses vidit eos temerarios in iniuriis et vindictis faciendis; et ideo cum non posset aliter eos retrahere, poenam vindictae voluit temperare, ne supra modum illatas iniurias vindicarent, sed ad plura pro pari parem redderent talionem. Item super illud Glossa Augustini: lex modum ultionis constituit. Contra Levit. XIX, 18: non quaeras ultionem, nec memor eris iniuriae civium tuorum. Responsio. Talionis erat lex iudici in praecepto, et hoc ut faceret zelo iustitiae, et non zelo vindictae, ad malorum cohibitionem; et sic intelligit Augustinus. Sed quia erat permissa iniuriato secundum paritatem, putabant Iudaei se posse ulcisci; et ideo inhibetur in Levitico. Item ibidem Augustinus: iniustorum iustitia est: non quia iniqua est ultio quam lex statuit. Ergo ultio erat licita. Responsio. Ultio amore iustitiae erat licita ipsi iudici, non amore vindictae. Unde sic intelligitur Glossa: ultio iusta iniustorum, idest vindictam iniuste exigentium. Ego autem; quasi dicat: illis sic concessum est, ego autem dico vobis, idest dicendo moneo vos non resistere malo, idest non velitis repellere iniuriam illatam ulciscendo, vel animo ulciscendi. Unde cum dicit malo, intelligit de malo temporali, sive poenae, ut dicit Augustinus et Hieronymus; et non de malo culpae, cui usque ad mortem resistendum est. Chrysostomus: praecepit istud, non ut nobis mutuo oculos eruamus, sed ut potius innocentes custodiamus, vel contineamus manus, sicque comminatione tali impetum fraenavit iniuriae. Item idem: iracundia per iracundiam non compescitur. Et intelligi debet de malo poenae, quod est tripliciter, ut Augustinus dicit: in cruciatu corporum, damno rerum, et angariis operum. Quaeritur autem utrum non resistere malo, sit praeceptum, vel consilium. Responsio. Iniuria quam appellat hic malum, aut est particularis et privata, aut publica: si publica, tunc repelli debet iussu principis; Rom. XIII, 4: Dei minister est, vindex in iram ei qui male agit. Item Augustinus: fortitudo quae a barbaris defendit patriam, vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios, plena iustitia est. Et sic praeceptum est subditis, non solum principibus. Vel potest esse iniuria particularis; et tunc iniuria repelli potest tripliciter: vel impediendo, sicut Paulus, qui per milites impedivit iniurias Iudaeorum: vel arguendo, sicut dominus fecit danti ei alapam, Io. XXII, 23, et sic licet omnibus tam perfectis quam imperfectis: vel repellitur cogente necessitate, sicut quando non potest vitari laesio, nec per fugam, nec per aliud impedimentum; et tunc aut repellitur sine armis, et hoc modo permittitur clericis et laicis: aut cum armis, et sic non licet clericis, etsi laicis forte liceat flagrante maleficio cum moderamine inculpatae tutelae, ut dicit lex: et sic est in praecepto clericis, laicis autem in consilio; aut repellitur animo ulciscendi, sive vindictae libidine, et sic omnibus est prohibitum, et praeceptum. Et sic intellectum multipliciter non resistere malo, est in praecepto, vel in consilio. Si quis te percusserit in dexteram maxillam, ad litteram, praebe ei et alteram, idest paratus sis sustinere patienter. Rabanus: non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras. Et hoc congruebat apostolis pro tempore illo: nam quia fundaturi erant Ecclesiam, voluit eos debere sustinere primos impetus persecutorum, ut homines videntes eorum patientiam converterentur ad fidem. Unde Chrysostomus: si diligenter inspexeris quam illi fuerunt legis auditores, et in qua conversatione degentes, et quando haec praecepta susceperint, facile intelliges, maxime miraberis legislatoris sapientiam. Vel praebe ei et aliam. Glossa: totum corpus ad affligendum. Hieron.: aliam, idest dexteram, quia iustus totus est dexter. Ambrosius: quid tam mirum quam percutienti maxillam praebere? Nonne omnis impetus indignantis frangitur, ira sedatur, et per patientiam ille qui iniuriatur, ad poenitentiam revocatur? Et ei qui vult tecum in iudicio Glossa altercationis: contendere, idest contentiose agere, et tunicam tuam tollere, idest vestes viliores, dimitte ei et pallium, idest vestes pretiosiores, sive exteriores, priusquam contentiose agas, et fraudulenter. Et secundum hoc inhibitum est omnibus causam movere contra aliquem cum fraude et contentione. Unde de isto iudicio dicit Chrysostomus: omne iudicium irritatio est cordis; si semel in iudicium ingressus fueris, iam non cogitas ut veritas causae appareat, sed ut quoquo modo victor existas. Vel potest esse monitio quoad perfectos, quia quamvis infirmis sit licitum movere causam contra proximum sub iudice, dummodo sit sine fraude, tamen hoc non licet perfectis litem cum proximo habere. Unde Chrysostomus: qui te venerari debuerat propter dignitatem filii, iudicat te propter necessitatem causae, et perdis dignitatem Christi propter negotium mundi. Unde solent dici hi versus: expedit infirmis, licet absque dolo, sine lite, praelatisque licet, non expedit anachoritae: non licet ut per eum sint res in iure petitae. Triplex autem est causa qua possunt ablata repeti ab aliquibus vice perfectorum. Prima est malorum refraenatio; Iob c. XXIX, 17: conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Gregorius: non solum cura debet esse ne nostra subtrahant, sed ut rapientes non sua, semetipsos non perdant. Secunda est pacis conservatio; Is. XXXII, 17: erit opus iustitiae pax. Tertia est pauperum consolatio, quibus data sunt illa bona temporalia ad sustentationem. Et quicumque. Ecce tertium, scilicet monitio in angaria operum: angaria enim est exigentia indebiti servitii, vel operis in propria persona; unde dicit et quicumque te angariaverit, idest servire te coegerit corporaliter, verbi gratia, ut vadas cum eo mille passus, vade cum eo et alia duo, idest, adhuc sis paratus, ut amplius patiaris. Augustinus: historialiter hoc nec in Iesu, nec in suis invenimus impletum. Exponitur ergo: vade, secundum Augustinum, non tam pedibus, quam parato affectu et animo; quasi dicat: si quis cogit te servire, et solatium impendere, paratus esto compassionis affectu multo plura impendere. Et qui petit a te, da ei. Hic ponitur perfectio in beneficentiae exhibitione, quod fit dupliciter, scilicet sine remunerationis spe, donando indigentibus: et absque usuris mutuum concedendo petentibus. Quantum ad primum dicit qui petit a te, da ei; rem vel correctionem. Glossa: quae honeste et iuste possunt dari. Honeste dicit, quia res ita posset esse necessaria, quod honeste non posset dari. Iuste, quia aliena res non potest dari iuste. Augustinus: ita des ut nec tibi noceas, nec alii. Est autem triplex donum, quod maxime debemus dare, scilicet de corde, compassionem; Is. LVIII, 10: cum effuderis esurienti animam tuam et cetera. Gregorius: plus est compati ex corde quam dare, quia qui compatitur, de seipso dat; qui de pecunia, de alieno. Secundo de ore, dulcis verbi consolationem; Eccli. XVIII, 16: nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum. Tertio de manu temporalem substantiam; Deut. XV, 11: praecipio ut aperias manum fratri tuo egeno. Quaeritur autem hic, an ad hoc teneantur omnes, et semper. Responsio. Datum potest esse temporale, vel spirituale: si temporale, vel est de obsequio in opere; et sic tenetur quilibet ad indigentem; Ex. XXIII, 5: si videris asinum odientis te, iacentem sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo; vel est de rebus; et tunc vel est de superfluis, vel de necessariis: ad superflua tenentur clerici; unde Ambrosius: non maioris est criminis habenti tollere, quam cum possis, indigentibus denegare. De necessariis autem vel superfluis in casu tenetur quilibet, scilicet posito in extrema necessitate. Unde Hieronymus super illud Rom. XII, 20: si esurierit inimicus tuus: quisquis in quacumque necessitate morituro succurrere poterit, si non fecerit, occidit. Si autem non sit dives, cum non possit dare temporalia, tenetur ad affectum. Unde Glossa: si deest facultas, da affectum. Si autem est spirituale, tunc vel est compassionis de corde, vel dulcis verbi de ore, vel sapientiae de mente, et obligat tam pauperes quam divites; unde Hieronymus: in plerisque pauperibus hoc stare non potest, sed etiam divites si semper dividunt, semper dare non poterunt. Praeceptum ergo intelligitur de illa pecunia, secundum Hieronymum, quae dando non deficit, idest de sapientia; sed quanto plus data fuerit, tanto amplius duplicatur. Et volenti mutuari a te, ne avertaris. Ecce secundum genus praestandi, secundum Chrysostomum, scilicet cum reddituro commodamus; unde dicit et volent mutuari a te, idest volenti a te accipere mutuo, ne avertaris. Glossa: idest ne alienes voluntatem. Chrysostomus: similis est pecunia usurarii morsui aspidis: percussus enim ab aspide quasi delectatus vadit in somnum, et per suavitatem soporis moritur, quia tunc venenum latenter per omnia membra decurrit: sic qui sub usura accipit, sub tempore quasi beneficium sentit; sed usura per omnes eius facultates decurrit, et totum convertit in debitum. Audistis, quia dictum est: diliges proximum tuum et cetera. Hic ponit consilia respectu moralium. Et quia moralia complentur in dilectione proximi, Rom. XIII, v. 8: qui diligit proximum, legem implevit; ideo monet ad dilectionem cuiuslibet tibi proximi et conformis in natura, sicut sunt et inimici. Dicuntur autem hic tria. Primo legis antiquae reprobatio; secundo Iudaeorum facta traditio, ibi et odio habebis inimicum tuum; tertio legis evangelicae perfectio, ibi ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros. Ubi quatuor tangit, scilicet inimicorum dilectionem; secundo monitionis suae rationem, ibi ut sitis filii patris vestri; tertio suae rationis approbationem, ibi si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Quarto perfectionis conclusionem, ibi estote ergo vos perfecti. Dicit ergo audistis quia dictum est: diliges proximum tuum, scilicet affectu et effectu, et odio habebis inimicum tuum. Istud numquam invenitur in lege, sed additio est ex parte Iudaeorum: putabant enim hoc forte addendum ex multis quae in lege dicta sunt: nam Deus praecepit ut delerent Amalecitas, et Ex. XXIII, 22 dicitur: inimicus ero inimicis tuis. Et sic de aliis. Et ideo contra hoc ponitur evangelica perfectio, quae consistit in tribus: in actu cordis, operis, et oris. Quantum ad actum cordis dicit ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, ad litteram, consulendo, auxiliando, beneficia largiendo. Augustinus de vera religione: quid ei nocebit qui bene uti etiam inimico potest? Eius enim praesidio atque merito inimicitias non timescit, cuius praecepto et dono diligit inimicos. Quaeritur autem si omnes ad hoc tenentur. Responsio. Omnes tenentur ad hoc affectu, et etiam effectu in necessitate, ut dictum est supra. Perfecti vero extra necessitatem debent diligere inimicos perfecte, affectu et effectu. Affectu autem possunt diligere inimicos generalis Ecclesiae. Benefacite, in effectu operis, his qui vos oderunt, tum ex naturae conformitate, Is. c. LVIII, 7: carnem tuam ne despexeris, tum ex Dei et proximi caritate; Rom. XII, 20: si esurierit inimicus tuus, ciba illum et cetera. Chrysostomus: si benefeceris inimico, tibi amplius benefecisti. Et orate, verbo oris, pro persequentibus vos, per apertam iniuriam, et calumniantibus, per apparentem iniustitiam. Vel persequentibus, facto, calumniantibus, idest falso criminantibus verbo. Hoc fecit Stephanus, Act. c. VII, 59. Et Christus, Lc. XXIII, 34: pater, ignosce illis: non enim sciunt quid faciunt. Ut sitis filii patris vestri. Hic ponitur monitionis ratio ex duplici exemplo, scilicet divino et humano. Quantum ad exemplum divinum dicit, ita debetis diligere ut sitis filii patris vestri, idest imitatione. Unde Rabanus: filii non degeneres. Carnales filii si similes sunt patribus, nullam laudem merentur; si dissimiles, nullum vituperium: quia non est in potestate hominis, quam accipiat corporis qualitatem. Filii autem spirituales, si similes, laudandi; si dissimiles, vituperandi: quia in potestate cuiuslibet est mensuram iustitiae faciendi. Qui in caelis est, per operis sui maiorem relucentiam. Vel in caelis, secundum Glossam, idest in electis et sanctis per gratiam. Qui solem suum. Ecce exemplum humanum. Et dicit signanter suum, idest quem ipsemet fecit, contra haereticos. Facit oriri super bonos et malos, ad litteram, secundum Rabanum; et pluit super iustos et iniustos, similiter ad litteram. Vel per solem potest significari influentia divinae bonitatis; per pluviam manifestatio veritatis; quasi dicat: si es similis patri caelesti, benefacies bonis et malis. Si enim diligitis eos qui vos diligunt et cetera. Hic probat rationem et admonitionem suam exemplo publicanorum; quasi dicat: non est perfectio tantum diligere amicos; quia si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Quasi dicat, nullam. Infra VI, 2: recepistis mercedem vestram. Nonne et publicani hoc faciunt? Qualis in vobis erit perfectio, si in dilectione non superatis exemplum publicanorum qui imperfecti sunt? Secundum Rabanum, dicuntur publicani qui vectigalia publica, vel negotia saecularia, vel lucra sectantur. Et, ut idem dicit, publicanus nomen traxit a Publio rege, qui primus eos ordinavit. Et si salutaveritis fratres vestros tantum, idest si tantum oraveritis pro his, qui aliqua affinitate, vel amicitia coniuncti sunt vobis: nam salutatio, ut dicit Glossa, est quaedam species orationis, quid amplius facitis? Id est, quid plura facietis quam gentes sive gentiles, qui ex quodam humano affectu hoc faciunt? Quasi dicat: in hoc non eritis gentilibus perfectiores. Nam et ethnici, Rabanus, idest gentiles sive gentilibus dediti: ethnos Graece, gens Latine; hoc faciunt, idest humano affectu suis compatiuntur, et pro suis orant. Chrysostomus: si indignum est ut te qui in eodem est honore contemnat, quanto indignius est a te Deum contemni? Estote ergo. Hic ponitur conclusio; quasi dicat: monui vos ad perfectionem evangelicam, ergo estote perfecti; Glossa: in caritate Dei et proximi sicut et pater vester caelestis perfectus est. Glossa: sicut imitationem notat, non aequalitatem; quasi dicat: hoc quod dixi faciatis, ut mereamini esse filii patris caelestis per adoptionis gratiam. Et nota quod duplex est perfectio, scilicet gloriae, et viae. De prima ad Eph. IV, 13: donec occurramus omnes in virum perfectum et cetera. Perfectio viae vel est naturae, de qua Gen. II, 1: perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum, vel est gratiae: et haec est duplex, vel status, vel meriti. Perfectio meriti est multiplex. Prima cordis; Is. XXXVIII, 3: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto. Secunda oris; Iac. III, 2: si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Tertia operis, et haec est multiplex. Prima innocentiae; Eccli. XXXI, 8: beatus vir qui inventus est sine macula et cetera. Et sequitur: qui probatus est in illo, et perfectus inventus est. Secunda excellentiae vitae, Gen. VI, 9: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis: ad hanc tenentur clerici super laicos. Tertia obedientiae; Gen. XVII, 1: ambula coram me, et esto perfectus. Quarta patientiae; Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet. Quinta perseverantiae; I Petr. I, 13: sobrii, et perfecti. Glossa: constanter perseverando. Sexta est caritatis; I Io. IV, 18: perfecta caritas foras mittit timorem: ad hanc tenentur omnes. Perfectio status est duplex. Prima ordinis; Deut. XXXIII, 8 dicitur Levitis: perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo. Secunda praelationis; Lc. VI, 40: perfectus erit omnis si sit sicut magister eius. Tertia religionis; infra c. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus et cetera.


Caput 6
Lectio 1

[90271] Petrus de Scala, Super Mt., cap. 6 l. 1 Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Haec est pars secunda ab illo loco. Dico autem vobis etc., in qua postquam monuit ad executionem evangelicae perfectionis, monet ad executionis rectam intentionem. Et dividitur in duas: primo monet ad simplicitatem sanctae intentionis; secundo ad puritatem sanctae conversationis, ibi attendite a falsis prophetis. Simplicitas sanctae intentionis debet esse affectu et effectu: contra duplicitatem effectus, de qua Eccli. II, 14: vae peccatori ingredienti terram duabus viis; et contra duplicitatem affectus, de qua Iac. I, 8: vir duplex animo inconstans est in omnibus operibus suis. Primam ergo removet in hoc cap., et duplicitatem effectus removet ibi nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Duplicitas affectus est, cum quis quod est bonum ex genere, facit ex mundano favore. Removet ergo primo appetitum mundani favoris ab omnibus operibus generaliter; secundo specialiter, ibi cum ergo facit eleemosynam. Insuper primo ponit mundani favoris exclusionem; secundo subiungit rationem, ibi alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum. Dicit ergo attendite, id est cauti et attenti estote, ne iustitiam vestram, Glossa: idest opera iustitiae vestrae, faciatis, Glossa: eo fine, coram hominibus, ut videamini ab eis, idest ut humanum favorem appetatis. Augustinus: non prohibet videri ut Deus laudetur, sed videri ut ipsi laudentur. Chrysostomus: sicut lampas abscondi non potest, sic nec opus iustitiae celari. Alioquin, quasi dicat, quod si ita non feceritis, non habebitis mercedem apud patrem vestrum qui in caelis est. Glossa: quia humanus favor vobis deputatur, pro cuius mercedis amore fit. Aggaei I, 6: qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. Hieronymus: non virtus, sed causa virtutis apud Deum mercedem habet. Cum ergo facis eleemosynam. Haec est secunda pars, ubi removet specialiter humani favoris appetitum a bonis operibus. Unde Augustinus in Glossa: a toto descendit in partes. Sunt autem tria bona opera maxime, scilicet eleemosyna, oratio et ieiunium: eleemosyna contra oculorum concupiscentiam, oratio contra superbiam vitae, ieiunium contra concupiscentiam carnis. Prima ordinat ad proximum; secunda ad Deum; tertia ad seipsum. Excludit ergo appetitum favoris humani primo ab eleemosyna; secundo ab oratione, ibi et cum oratis etc.; tertio a ieiunio, ibi cum autem ieiunatis et cetera. In prima dicuntur quatuor: primo ponit favoris exclusionem; secundo eius rationem, ibi amen dico vobis, receperunt mercedem suam; tertio dandi modum et discretionem, ibi te autem faciente; quarto danti promissionem, ibi et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Dicit ergo cum ergo facis eleemosynam, idest opera misericordiae, noli ante te tuba canere, ad litteram, secundum Anselmum, forte canebant tuba ut omnes venirent quasi ad spectaculum, cum eleemosynas dabant. Vel tuba canere est pompam vanae laudis appetere; unde Rabanus: ante se tuba canit qui ante alios vult laudari. Vel, ut dicit Chrysostomus, tuba est omnis actus vel sermo, per quem ipsa operis iactantia designatur. Et sic aliquando ipsa etiam absconsio tuba est. Sicut hypocritae faciunt. Hypocrita, ut dicit Augustinus, est qui simulat quod non est: unde dicitur ab hypos, quod est sub, vel supra, et crisis, aurum, quasi supra aureatus, intus luteus. In synagogis, ut videantur a sapientibus, et vicis ut videantur a turbis. Et per hoc notatur vana eorum intentio. Ut honorificentur ab hominibus, idest eo fine ut honorent eos homines. Ecce vanae pompae appetitus. Chrysostomus: non est ingrata Deo quae ab hominibus visa est eleemosyna; sed quae ad hoc est facta ut ab hominibus visa sit. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Hic ponit exclusionis rationem. Amen dico vobis, idest certe sciatis, receperunt mercedem suam. Glossa: idest merces sua laus humana est. Te autem faciente eleemosynam. Hic tertio ostenditur modus faciendi eleemosynam. Unde dicit te autem faciente eleemosynam, idest cum opus aliquod misericordiae facis nesciat sinistra tua. Per sinistram intentio perversa designatur vanae laudis; per dexteram intentio sancta implendi praecepta Dei, ut dicit Augustinus. Unde nesciat sinistra tua, idest non se immisceat perversa intentio laudis, vel ineptae laetitiae, vel elationis quid faciat dextera tua, idest cum praecepta Dei implere contenditis; quasi dicat: quod agit virtus, nesciat elatio, vel vana gloria. Ut sit eleemosyna tua in abscondito, idest in secreto conscientiae, secundum Glossam. In conscientia dicitur fieri eleemosyna, quando propter Deum fit, non quia abscondatur aliquando ab hominibus. Unde Chrysostomus: qui propter Deum facit eleemosynam, neminem videt in corde suo nisi Deum, propter quem facit: et ideo si praesentibus aliquibus faciat, tamen animus eius non videt illos, etsi videatur ab eis; potest et e contrario fieri ut nemo sit praesens, tamen ille in corde suo gerit personas quibus vult ostentare. Eleemosyna in ascondito fit quae nullis miscetur tenebris: lux intus est, tenebrae extra. Et pater tuus. Ecce quartum, scilicet facienti promissio. Unde dicit et pater tuus qui vidit in abscondito, idest qui est discretor intentionum, ad Hebr. IV. Et I Reg. XVI, 7: homo videt quae foris parent; Deus autem intuetur cor. Reddet tibi, scilicet mercedem; Eccli. V, 4: altissimus est patiens redditor. Chrysostomus: impossibile est ut bonum opus in abscondito dimittat Deus, quia gloria eius est. Si vis ergo directiones tuas videre, absconde eas. Si enim studueris nunc latere, tunc Deus famose praedicabit toto orbe terrarum praesente.


Lectio 2

[90272] Petrus de Scala, Super Mt., cap. 6 l. 2 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae. Hic secundo removet appetitum humani favoris ab oratione: et continet tria. Primo excludit humani favoris appetitum; secundo docet orandi modum, ibi tu autem cum oraveris; tertio orationis debitam subiungit formam, ibi sic ergo orabitis et cetera. Prima continet tria. Primo removet ab oratione hypocritarum ostentationem; secundo ostentationis modum et finem ibi qui amant in synagogis et angulis platearum stantes orare; tertio subdit eorum condemnationem, ibi amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Dicit ergo et cum oratis, scilicet ex affectu mentis. Sed hic est quaestio litteralis, quare non dixit, cum oras, singulariter, sicut superius, et, cum facis et cetera. Responsio. Pluraliter dicit cum oratis, quia omnium est orare, quia ad hoc non exigitur res temporalis, nisi cordis intentio; sed eleemosynam dare non est omnium. Vel dicendum, quod oratio dupliciter fit: in communi, sicut in choro, et solitarie et cetera. Non eritis sicut hypocritae, foris lucentes, intus foetentes, infra XXIII, 27. Qui amant. Sed quaeritur quare non dicit, qui orant. Responsio Chrysostomi: quia revera non orant, sed amant videri ac si orarent. Iuxta hoc quaeritur quare non similiter dixit de eleemosyna. Responsio. Quia licet dent eleemosynam mala intentione, dant tamen ipsam rem. In synagogis, ubi conveniunt sapientes orare, ut videantur. Stantes. Hoc dicit, quia mos Iudaeorum est ut stando orent, quia stando legem acceperunt; Ex. XIX, 17: steterunt ad radicem montis et cetera. Et in angulis platearum, supple: amant orare. Chrysostomus: quaerunt se abscondere ut dupliciter laudentur: primo quia orant; secundo, quia latenter orant. Ut videantur ab hominibus. Ecce vana intentio. Chrysostomus: non intendunt exaudiri, sed videri item idem: o insania vanitatis. Esse nolunt quod desiderant apparere: mendaciter orant, cum non orent: et mendaciter laudantur, cum non sint laudabiles. Speciem vacuam religionis vendunt, et verbum vacuum laudis emunt. Finito verbo, finitur et bonum quod positum erat in verbo. Unde bene subiungit amen dico vobis; quasi dicat, pro certo sciatis receperunt mercedem suam; Glossa: laudem humanam; sed a me recipient aeternam poenam. Tu autem cum oraveris et cetera. Haec est secunda pars, ubi dat orandi modum. Et primo ostendit debitum modum; secundo excludit ab ipso modo ritum gentilium, sive multiloquium, ibi orantes autem nolite multum loqui. Prima in duas: primo dat orandi modum; secundo subdit promissum, ibi et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Modus autem orandi consistit in tribus. Primo in secreto meditationis; secundo in exclusione pravae affectionis, ibi et clauso ostio: tertio in rectitudine intentionis ibi ora patrem tuum in abscondito. Dicit ergo tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, idest secretum mentis, et arcanum, ut dicit Augustinus, et Rabanus per actum secretae meditationis. Chrysostomus: Deus non voce clamosa pulsandus est, sed conscientia recta placandus: quia non est vocis, sed cordis auditor. Vel intra in cubiculum ad litteram. Et signanter dicit cubiculum, quia tunc anima debet ab exterioribus quiescere cum orat: et tunc est tempus convenientius, et locus secretior. Chrysostomus: per diem mille te circumdederunt causae, et non permiserunt te esse secretum orationi. Sed quando ad lectum perveneris, dic animae tuae: anima, quomodo expendimus diem? Quid boni vel mali fecimus? Roga Deum prius, et sic animae tuae soporari permitte. Sic faciebat Iudith VIII, 6, sic Petrus, Act. X, 9, et Tobias III, 10. Et clauso ostio, idest exclusa omni prava affectione et mundana, vel sensibus exterioribus clausis, ut dicit Glossa. Is. c. XXVI, 20: vade, populus meus, in cubicula tua et claude ostia tua super te. Ora patrem, Glossa: qui oratur in spiritu et veritate, Io. IV, 23. Ora non de mundanis. Isidorus: longe est a Deo animus qui in cogitationibus saeculi fuerit occupatus. Hieronymus: aliud est narrare nescienti, aliud rogare scientem: illic indicium, hic obsequium. In abscondito, idest cordis intimo. Chrysostomus: orans nil novi faciat quod aspiciant homines, nec voce clamet, nec manus expandat, nec impudenter oculos tollat ad caelum, ut notabilis fiat. Et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Ecce promissum subdit dicens et pater tuus, qui videt in abscondito, idest qui intuetur cor; Hebr. IV, 13: omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Reddet tibi. Non dicit, dabit, quia iam se debitorem constituit, idest pro certo retribuet tibi mercedem. Chrysostomus: intende Dei philanthropiam, idest amorem quem habet ad homines: et misericordiam Dei cum admiratione considera, cum pro his quoque quae a nobis rogatur bonis, mercedem se pollicetur daturum. Orantes autem nolite multum loqui. Hic excludit ab oratione multiloquium ubi primo ponit multiloquii prohibitionem; secundo prohibitionis rationem, ibi nolite ergo assimilari eis. Dicit ergo orantes autem nolite multum loqui, idest in verbis nolite confidere. Contra. I Thess. ult., 17: sine intermissione orate. Praeterea dominus multum stetit in oratione, infra cap. XXVI, 36 ss. et Lc. VI, 12. Responsio secundum Augustinum. Damnat multiloquium de infidelitate, sed non orationes quas in cordis puritate sancti faciunt. Unde Anselmus: non est peccatum orare cum cordis devotione per multiloquium. Sicut ethnici faciunt: gentiles enim multiplicabant verba in orationibus, primo, ut indicarent intentionem suam Daemonibus quos adorabant, quia aliter non potuissent cognoscere; unde Augustinus: gentilibus erat necessaria verborum multiplicitas propter Daemones. Secundo, ut Daemones absentes ad se revocarent: et huic causae alludit Elias III Reg. XVIII, 27, dicens sacerdotibus Baal cum diu orassent: clamate voce maiore: Deus enim vester est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut forte dormit: ut excitetur. Tertio, ut verborum persuasione inclinarent eos ad miserendum; unde subdidit: putant enim quod in multiloquio exaudiantur, idest opinantur quod in multitudine verborum persuasibilium preces eorum effectui mancipentur. Et quia illi ita faciunt, ergo vos, mei fideles, nolite assimilari eis, scilicet in multiloquio, ut credatis Deum inclinari persuasibilibus verbis. Isidorus: non in multiloquio exaudiuntur homines, quasi pluribus verbis conentur Deum inflectere. Item ut putetis Deum vestrum ignorare quod petitis: scit enim pater vester quid opus sit vobis. Ecce ratio prohibitionis; quasi dicat: non oportet vos multis verbis orare, sed rebus et cordis affectu simplici, dicit Rabanus. Quia scit pater vester quid opus, idest quid necesse sit vobis, antequam petatis. Quare ergo oportet orare? Responsio. Non ut doceas, sed inflectas, ut familiaris efficiaris, ut humilieris, ut peccatorum tuorum rememoreris. Et signanter dicit pater vester. Chrysostomus: dicendo pater, et veniam peccatorum, et poenarum interitum, et iustificationem, et sanctificationem, et liberationem, et filiorum adoptionem, et haereditatem Dei, et fraternitatem cum unigenito copulatam, et sancti spiritus dona largissima, uno sermone significavit. Quaerit hic Hieronymus et Rabanus: si novit Deus antequam petamus, ad quid scienti petimus? Responsio. Multiplex est causa quare scienti loquimur, et oramus. Prima ut nos profiteamur, et sciamus habere nos ab eo quod petimus; unde Rabanus: non est opus narrare, sed obsecrare. Secunda ut exemplum praestetur; unde Rabanus: vult Deus rogari, ut bonitas eius derivetur ad populos. Tertia ut mens nostra excitetur; unde Hieronymus: nos tempore orandi excitamus. Quarta ut devotio excitetur astantibus. Hieronymus: loquimur, non ut nostrae faciamus indicium voluntatis, sed ut excitemus obsequium piae devotionis. Quinta ut desiderium accendatur. Sexta ut cor purgetur. De his duobus Glossa interlinearis: verbis cor accenditur, et precibus serenatur. Septima ut animus occupatus circa sancta verba retrahatur a superfluis cogitationibus.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264