CORPUS THOMISTICUM
Petri de Scala
Lectura super Matthaeum
caput V a versiculo XI ad versiculum XXII

Thomas de Aquino a Reynolds Stone depictus

Textum Taurini 1951 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




Caput 5

[90264] Petrus de Scala, Super Mt., cap. 5 l. 3 Beati estis, cum maledixerint vobis homines et cetera. Supra ab illo loco beati pauperes spiritu etc. instruxit generaliter ea quae erant perfectionis, hic sermonem ad discipulos dirigit. Ubi primo monet eos ad passionum tolerantiam, quod opus perfectum habet, Iac. I, 4; secundo ad executionem sui officii diligentem, ibi vos estis sal terrae. Insuper prima in tres. Primo monet ad persecutionum patientiam considerando causam propter quam patiuntur; secundo considerando praemium, quod ex passionibus consequuntur, ibi gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; tertio, exemplo prophetarum quos sic patientes imitantur, ibi sic enim persecuti sunt prophetas. Tria autem monet sustinenda; duo in praesentia, scilicet contumelias in verbis, et iniurias in factis; et unum in absentia, scilicet detractiones, sive morsiones ex odio cordis. Dicit ergo beati estis, idest causa assumendae beatitudinis adest vobis, cum maledixerint vobis homines, idest peccatores. Glossa: ex odio cordis in faciem contumelias dixerint. Hieronymus: ubi Christus in causa est, optanda est maledictio. I Petr. IV, v. 14: si exprobramini in nomine Christi, beati. Et persecuti vos fuerint, vim inferendo, vel iniuriando, secundum Glossam. Et dixerint omne malum adversum vos, scilicet famam vestram laedendo in absentia per omnia genera verborum malorum. Et sic est triplex persecutio, scilicet cordis, operis et oris. Mentientes, hoc dicit quia non est gloria, de quo vere mala dicuntur; propter me, idest occasione mei cui inhaeretis. Chrysostomus: qui mendaciter blasphematur, et propter Deum, beatus est; sed si alterum deest, non est merces beatitudinis. Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Ecce secundum, scilicet consideratio praemii, quod consequuntur; unde dicit gaudete, Glossa: mente, et exultate, corde, in illa die, scilicet quando sustinueritis illa. Rabanus: nescio quis nostrum hoc possit implere, ut laceretur opprobriis fama nostra, et exultemus in domino. Hoc qui vanam sectatur gloriam, implere non potest: eleganter enim in quodam volumine legimus, quod si non quaeras gloriam, non dolebis cum inglorius fueris. Chrysostomus: quantum quisque de laude hominum laetatur, tantum de opprobrio tristatur; et infra: qui quaerit tantum gloriam apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum. Sed est hic quaestio. Quare huiusmodi additur persuasio, dicens gaudete et exultate etc., et in praecedentibus beatitudinibus non? Responsio. Haec beatitudo est circa tolerantiam passionum, quod est difficillimum in comparatione ad alia supra posita: propter quod indiget persuasione. Vel hoc addit ne apostolos quasi novitios cito terreat, quos alloquitur, cum dicit beati estis et cetera. Quoniam merces vestra copiosa est in caelis, scilicet Deus in se; Gen. XV, 1: ego merces tua magna nimis. Item copiosa respective; ad Rom. VIII, 18: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis; II Cor. IV, v. 17: id quod in praesenti momentaneum est et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Copiosa est, quia secundum numerum tribulationum erit et numerus consolationum; Ps. XCIII, 19: secundum multitudinem dolorum meorum consolationes tuae laetificaverunt animam meam; II Cor. I, 5: sicut abundant passiones Christi in vobis, ita et per Christum abundat consolatio vestra. Lucas dicit: multa est in caelo. Et dicit in caelis, pluraliter, propter multitudinem gaudiorum. Glossa: in superioribus partibus mundi. Contra dicit Beda: caelos non hic dici puto superiores partes aeris. Responsio. Mundus hic dicitur caelum Empyreum cum tota machina mundiali, et non tantum id quod includitur per primum mobile, ut volebant philosophi; unde superiores partes mundi dicuntur, quia est supra mundum istum. Sic enim persecuti sunt prophetas. Hic ponitur tertium, quod scilicet debent sufferre passiones exemplo prophetarum; unde: sic, idest per contumelias, iniurias et verba maligna, persecuti sunt prophetas; Iac. v. 10: exemplum accipite, fratres, exitus mali et longanimitatis, laboris et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine domini. Qui fuerunt ante vos, et ideo exempla eorum vos invitant. Gregorius: si facta praecedentium recolamus, gravia non sunt quae sustinemus. Hebr. penult., 1: itaque habentes tantam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.


Lectio 4

[90265] Petrus de Scala, Super Mt., cap. 5 l. 4 Vos estis sal terrae et cetera. Haec est secunda pars, ubi monet diligentiam habere in executione sui officii. Et primo in forma exequendi, quae sub ratione exempli informantis eis ostenditur; secundo in modo docendi, qui eis praescribitur, ibi sic luceat lux vestra. Exemplum informans designatur in varietate similitudinum, quarum duae sunt per affirmationem, ubi ostenditur ad quod debent esse, quia ad condiendum exemplo vitae, ibi vos estis sal terrae; secundo ad lucendum, vel illuminandum verbo doctrinae, ibi vos estis lux mundi. Inter condimenta nihil sale utilius: inter visibilia nihil luce clarius. Duae autem aliae dicuntur per negationem, in quibus ostenditur, ad quod debent non esse; quia nec in absconsione vitae, vel personae: unde dicit non potest civitas abscondi supra montem posita, neque in occultatione doctrinae, vel gratiae; unde dicit neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio. Inter praesidia nihil civitate manifestius; inter utensilia nihil lucerna convenientius. Ergo debent esse sal in vita et moribus; lux in doctrinis et praedicationibus; civitas in praesidiis et defensionibus; lucerna in accensionibus. Beda docet ut sale condiant animas ad incorruptionis sanitatem, ut illuminent ad veritatis intelligentiam, ut acquisitos ab hostibus defendant, defensos ad amorem deitatis accendant. Dicit ergo vos estis, idest esse debetis, sal terrae. Glossa: sal optimum condiens terrenos exemplo vitae. Hieronymus: sal appellantur apostoli, quia per ipsos universum hominum genus conditur. Notantur autem hic tria. Primo eorum, et omnium apostolicorum virorum officium cum dicit vos estis sal terrae; secundo eorum periculum cum dicit quod si sal evanuerit; tertio eorum supplicium, cum dicit ad nihilum valet ultra. Comparantur autem sali ratione virtutis, ratione originis, et ratione consuetudinis. Ratione virtutis primo, quia habet virtutem saporativam, quia cibos condit; sic sermo apostolicus mentes insipidas condiebat; Col. IV, 6: omnis sermo vester in gratia semper sit sale conditus. Secundo habet vim arefactivam, unde Augustinus: sal sterilem terram facit: sic apostoli, destructo regno peccati, germen vitiorum compescebant. Sap. c. III, 13: felix sterilis et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Tertio habet virtutem restrictivam, unde Augustinus: sal carnes desiccat: sic ipsi carnales concupiscentias restringebant; I Petr. II, 11: obsecro vos abstinere a carnalibus desideriis. Quarto habet virtutem mundificativam, unde Augustinus: sal a vermibus et putredine servat: sic praedicatio verbi divini arcet a putredine vitiorum; Rom. VI, 12: non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius. Quinto habet virtutem sanativam, sicut habes IV Reg. II, 19 ss., quod Eliseus sale in vas novum misso sanavit aquas Iericho: sic infuso sale sapientiae caelestis in corde apostolorum, sanatae sunt aquae, idest populi; Ps. CVI, 20: misit verbum suum, et sanavit eos. Secundo comparantur sali ratione originis: nam sal ex aqua maris et calore ignis vel solis conficitur; et apostoli ex aqua tribulationis, et calore dilectionis facti sunt; Ps. LXV, v. 12: transivimus per ignem et aquam; Thren. I, 13: de caelo misit ignem in ossibus meis. Tertio ratione consuetudinis, quia usus eius in omni sacrificio erat; Lev. II, 13: omnis victima sale salietur. Sic honesta conversatio erat, et in occulto, et in aperto, et coram Deo, et coram proximo; Rom. XII, 17: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Hic ostenditur eorum periculum; unde dicit quod si sal, idest praedicator, vel praelatus, vel doctor evanuerit. Evanescere dicitur sal tripliciter, scilicet liquefactione, quod fit per humidum et frigidum; secundo infatuatione; tertio evanescit, quando omnino deficit. Expone ergo tripliciter sic: si evanuerit, idest frigore, sive timore adversitatis, vel humiditate prosperitatis se dissolverit, in quo salietur? Idest, in quo populus bonis moribus informabitur? Vel si evanuerit, idest infatuetur, deviando a veritate, in quo, idest per quem, populus erudietur? Secundum Bedam. Thren. IV, 4: parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Vel, si evanuerit, idest omnino defecerit, in quo salietur? Idest per quem modum poenitentiae condietur populus? Ier. XXX, 12: insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. De omnibus his Hieronymus: evanescit sal cupiditate effluens, timore succumbens, errore subvertens, prosperis elatus, adversis depressus. Ad nihilum valet ultra. Hic notatur eorum supplicium: ubi tria ponuntur. Primo valoris annihilatio per subtractionem gratiae; I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id, quod sum et cetera. Et quantum ad hoc dicit ad nihilum valet ultra, quia, ut dicit Beda; suo unctu germinare prohibet, et foecundare non sinit. Unde Lc. XIV, 35: neque in terra, neque in sterquilinio utile est. Secundo gloriae amissio ex defectu negligentiae; unde subditur nisi ut mittatur foras, idest extra Ecclesiam, vel extra Paradisum, vel ab officio docendi removeatur; Apoc. XXII, v. 15: foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, e idolis servientes, et omnis qui amat, et facit mendacium; Io. XV, 6: mittetur foras sicut palmes, et arescet et cetera. Tertio damnatio Gehennae ex cumulatione nequitiae; unde subditur et conculcetur ab hominibus, idest a Daemonibus; Daemon enim aliquando dicitur homo, sicut Ps. CXVII, 6: non timebo quid faciat mihi homo; Glossa: idest Diabolus. Vel conculcetur ab hominibus; idest, simul cum aliis calcetur, vel subtus alios in profundum Inferni proiiciatur; Mal. ult., 3: calcabitis impios; Iob XX, v. 25: vadent, et venient super eum horribiles. Vel conculcetur ab hominibus, idest irrideatur a carnalibus hominibus, Osee IV, 9: sicut populus, sic et sacerdos. Glossa: irrideatur ab hominibus. Sed ille qui persecutionem patitur, irridetur ab hominibus; ergo calcatur. Contra. Augustinus et Rabanus: non calcatur qui persecutionem patitur. Responsio. Calcari non dicitur nisi qui inferior est; et ideo ille qui persecutionem patitur, licet in terra multa sustineat in corpore, et a malis irrideatur, tamen quia fixus est in caelo corde, non dicitur calcari. Et sic loquitur Augustinus et Rabanus. Vos estis lux mundi et cetera. Hic ostenditur quod debent illuminare verbo doctrinae: in quo possunt notari tria quae debet habere praedicator verbi divini. Primum est stabilitas, ut non deviet a veritate; secundum est claritas, ut non doceat cum obscuritate; tertium est utilitas, ut quaerat Dei laudem, et non suam. Primum notatur cum dicitur vos, discretive, scilicet qui estis derivati a me qui sum prima lux; Io. VIII, 12: ego sum lux mundi. Estis, idest esse debetis. Ecce stabilitas, quae notatur in verbo substantivo, in quo excluditur lucis defectio, contra illos qui praedicant falsitatem, et lucis fictio, contra illos qui se transfigurant in Angelum lucis, II Cor. c. XI, 14, et lucis diminutio, contra illos qui timore vel adulatione non reprehendunt vitia. Deinde notatur claritas, cum dicitur lux. Glossa: per quos omnes illuminantur a tenebris ignorantiae. Comparantur autem luci ratione essentiae, ratione actus, ratione virtutis sive efficaciae: nam eius essentia est caelestis. Unde Basilius in Hexameron: lux est natura sibi per omnia similis et simplex. Eccli. XXIV, 6: ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens; et ipsi conversatione debet esse caelestes; Phil. III, 20: nostra conversatio in caelis est. Item non inquinatur ab immunditiis; Sap. VII, 25: nihil inquinatum in illam incurrit; et ipsi debent esse mundi; Eccle. IX, 8: omni tempore vestimenta tua sint candida. Item omnibus est communicabilis; Iob c. XXV, 3: super quem non splendet lumen eius? Et praedicatores se debent omnibus exponere; Lc. VI, 30: omni petenti te tribue. Secundo ratione actus, qui secundum Basilium est tenebras illuminare, vias dirigere, latibula manifestare, differentias rerum ostendere: et ipsi praedicatores debent illuminare in credendis, dirigere in operandis, vitanda manifestare, et modo comminando, modo exhortando, hominibus praedicare. Tertio ratione suae efficaciae: lux enim ingerit delectationem; Eccle. XI, 7: dulce est lumen, et delectabile est oculis videre solem. Item terrae foecunditatem; Eccli. XLIII, 4: radios igneos exsufflans et cetera. Item viventibus cognitionem. Philosophus: homo generat hominem et sol. Praeter haec, secundum Basilium, veniente luce diei, aegritudines alleviantur, homines a somno excitantur, aves garriunt, bestiae ad latibula sua fugiunt: sic luce apostolorum mundus est aedificatus exemplis, inflammatus doctrinis, foecundatus bonis operibus, alleviatus peccatis, excitatus a negligentiis, animatus ad contemplationem caelestium, ereptus de potestate Daemonum. Deinde notatur utilitas, dum dicit mundi, idest universaliter; Ps. XVIII, 5: in omnem terram exivit sonus eorum. Quaeritur autem hic, quare praemiserit sal luci. Responsio Chrysostomi: quia prius vita, quam doctrina: vita enim ducit ad scientiam veritatis.


Lectio 5

[90266] Petrus de Scala, Super Mt., cap. 5 l. 5 Non potest civitas abscondi supra montem posita. Haec est pars ubi ostenditur, quod non debent esse in absconsione vitae, unde dicit non potest civitas abscondi. Glossa, idest soliditas apostolicae doctrinae, vel sancta vita ipsorum munita virtutibus. Ier. I, 18: dedi te in civitatem munitam. Abscondi, id est celari, supra montem posita, idest sita super Christum, vel Ecclesiam. Quare non potest celari? Quia ipse mons manifestat eam, secundum Glossam Chrysostomi: omni tuba documenta sunt operum clariora, vitaque munda ipsa est luce fulgentior, nec obscurari poterit, etiam si innumeri fuerint obloquentes. Et notandum quod ex virtute verbi supra montem, notantur tria: quia est secura, quod indicat constantiam: quia est inexpugnabilis, quod indicat patientiam: quia est in firmo et immobili loco sita, quod indicat perseverantiam. Deinde ponit, quod non debent esse in absconsione doctrinae: unde dicit neque accendunt, scilicet viri sancti lucernam, idest doctrinam praedicationis, vel fervorem doctrinae: nam in lucerna est ignis et lumen: sic et in praedicatione debet esse fervor spiritus interius, et lumen boni exempli exterius; sicut dicitur, quod Ioannes erat lucerna ardens et lucens, Io. V, 35. Sub modio idest in abscondito, sed super candelabrum, idest in manifesto. Glossa Bedae: idest super Ecclesiam; quasi dicat: non ideo data est doctrina praedicationis, ut celetur sub modio timoris, vel commodo vitae praesentis: modius enim, secundum Isidorum Lib. Etymol. XVII, est vas in quo mensuratur, et id quod mensuratur. Secundum Bedam, mystice, Christus lucernam incarnationis suae non inclusit sub modio, idest mensura legis, vel in terminis unius gentis, sed super candelabrum, idest Ecclesiam, ut luceat omnibus qui in domo sunt, idest in Ecclesia, vel in mundo. Sed est hic quaestio cur apostoli, sive apostolica doctrina, dicuntur civitas, cum potius sint fundamentum, et Ecclesia sit civitas cuius sunt fundamentum. Responsio. Dicuntur civitas, quia sub Christo fuerunt initiatores Ecclesiae. Vel nomine totius intelligitur pars, nomine civitatis fundamentum. Mons enim, super quem civitas ponitur, Christus est, de quo Is. II, 2: erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Deinde dicit sic luceat lux vestra coram hominibus. Et est secundum ab illo loco vos estis sal terrae. Ubi informat eos quoad modum docendi. Et hunc modum describit quoad tria. Primo quoad doctrinae manifestationem; unde dicit sic luceat lux vestra, idest doctrina, coram hominibus; Rom. XII, 17: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Secundo, quoad manifestatae doctrinae per opera bona confirmationem; unde subdit ut videant opera vestra bona. Glossa: opera requiro ut videantur, et sic doctrina confirmetur. Iac. II, 12: sic loquimini, et sic facite. Chrysostomus: nomen Dei per eos blasphematur, qui non faciunt quod docent. Sed contra hoc videtur esse quod infra dicitur: cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Item: ora patrem tuum in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Responsio. Bona opera prohibet fieri in manifesto quantum ad laudem hominum; hic autem requirit fieri ut confirmetur doctrina, et Deus glorificetur, secundum Glossam. Si enim doctrina est bona, et praedicator malus, tunc ipse est occasio blasphemiae doctrinae Dei. Unde Bernardus: lingua magniloqua, et manus otiosa, doctrina lucida, et vita tenebrosa, est res monstruosa. Tertio, quoad rectam intentionem; unde addit et glorificent patrem vestrum, Glossa: in vobis et non vos, quia eius opus est. Qui in caelis est. Gregorius: sic opus sit in publico, ut intentio maneat in occulto, ut de bono opere proximis praebeamus exemplum, et tamen pro intentione, qua soli Deo placere quaerimus, semper optemus secretum.


Lectio 6

[90267] Petrus de Scala, Super Mt., cap. 5 l. 6 Nolite putare quoniam veni solvere legem. Haec est secunda pars a principio huius capituli ubi tacitae quaestioni respondet. Unde Beda: quia poterant aestimare, quod vetera praecepta vellet abolere, ante interrogata prius occurrit, dicens nolite putare et cetera. Ubi tria facit: primo dicit se non velle legem destruere, sed implere; secundo docet eam implendam fore, ibi amen dico vobis etc.; tertio ad eius impletionem incipit alios provocare, ibi qui ergo solvit et cetera. Dicit ergo nolite putare, idest opinari, quia veni, idest quod venerim, solvere legem, aut prophetas. Per haec duo comprehendit totam continentiam veteris legis, quia lex principaliter erat ad declinandum a malo; prophetia ad faciendum bonum: illa operandorum, et haec credendorum. Solvere autem est uno modo, secundum Bedam, non facere quod illa spiritualiter dicit. Vel solvere est non intelligere quod illa declaravit, secundum Glossam. Unde Christus non venit solvere, quia spiritualiter implevit. Propter quod dicit non veni solvere legem, sed adimplere, idest perfecte implere. Implevit autem primo moralia, caritatis dulcedine condiendo, quia plenitudo legis est dilectio, Rom. XIII, 10. Io. XV, 11: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Secundo caerimonialia, figurarum velamen detegendo; infra c. XXVII, 51: velum templi scissum est; Apoc. c. V, 9: dignus est agnus aperire librum, et solvere signacula eius, idest observationes figurarum in lege. Tertio prophetias in se completas ostendendo; Lc. ult., 25: oportet impleri quae scripta sunt in prophetis de me. Quarto promissiones confirmando; ad Gal. III, 16: Abrahae dictae sunt promissiones. Quinto iudicialia per misericordiam temperando; Io. VIII, 11, de adultera: nec ego te condemnabo. Sexto consilia addendo; infra XIX, 21: vade, et vende omnia et cetera. Septimo promissiones omnes eis factas de spiritus sancti missione, et filii incarnatione etc. persolvendo; ad Hebr. VIII, 8: consummabo testamentum novum; Io. XIX, 30: consummatum est. Amen dico vobis et cetera. Ecce secundum, ubi ostendit quod ex parte sui implenda est: unde dicit amen. Assertivum veritatis est. Unde, secundum Augustinum, nomen Hebraeum est, et interpretatur verum vel vere. Secundum Hieronymum, vere, vel fideliter, vel fiat. Dico vobis, donec, idest antequam, transeat caelum et terra. Contra. Eccle. I, 4: terra autem in aeternum stat. Responsio. Non dicuntur caelum et terra transire secundum substantiam, sed secundum formam; unde II Petri III, 10: adveniet dies domini sicut fur, in quo caeli cum magno impetu transient, et elementa calore solventur. Unde donec transeat caelum et terra, idest elementa mutentur de hac mutabili forma ad immutabilitatem, secundum Glossam. Iota unum. Iota unum est decima littera Graeca, et est minima ceteris litteris, ut dicit Augustinus, quia uno ductu fit. Apex est aliqua distinctio ipsius litterae, idest quaedam virgula in summitate. Hebraei autem diversa elementa significant per eamdem figuram, sed per quosdam punctos supra vel infra positos distinguunt. Unde illi puncti vocantur apices. Et secundum Rabanum iota significat Decalogum; secundum Hieronymum significat ea quae minima putantur in lege, sicut forte erant aliquae figurae. Apex significat minimam particulam praecepti, vel minimum significativum legis, secundum Rabanum. Vult ergo dicere quod iota unum, idest unum de decem mandatis, aut unus apex idest minimum significativum in lege, non praeteribit a lege, donec omnia fiant idest non remanebit quin impleatur et perficiatur. Glossa: in capite, vel in corpore. Is. XXVIII, 22: consummationem et abbreviationem audivi a domino. Qui ergo solverit et cetera. Hic provocat ad eius impletionem, dicens qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis. Contra Io. X, 35: non potest solvi Scriptura. Responsio. Non solvitur simpliciter, sed in aliquibus. Unde Rabanus: mandata solvit in seipso, et non in ipsis. Solvuntur autem tripliciter, scilicet non agendo, non credendo, alios in errorem trahendo. Minima mandata sunt moralia, vel legalia aliqua, quia minus sunt significatione; vel minima quantum ad remunerationem, in comparatione ad illa quae Christus dixit. Unde Chrysostomus: mandata Moysi in actu facilia sunt, ut non occidas; et ideo in remuneratione modica, et in peccato magna: sed mandata Christi, ut non irascaris, in actu difficilia; et ideo in remuneratione magna, et in peccato minima. Minimus vocabitur in regno caelorum. Contra, Cassiodorus: qui maiora negligens docere praesumpserit, consequens est ut non iam minimus in caelo sed in Gehennae supplicio maximus habeatur. Responsio. Non habebitur, ut dicit Cassiodorus, sed vocabitur, quia erit eo indignus, ut dicit Augustinus. Unde minimus vocabitur in regno caelorum, idest nullus, quia non erit ibi. Vel ipse non existens in regno vocabitur minimus, idest despectissimus et vilissimus, ab his qui sunt in regno. Vel, secundum Glossam, minimus, idest despectissimus in Ecclesia. Contra. Immo minimus est qui male facit, et male docet. Responsio. Qui male facit, et male docet, non est in Ecclesia quoad hoc opus: et ideo non vocatur in regno caelorum nec magnus, nec parvus; sed qui male facit, et bene docet, est in Ecclesia quoad aliquod opus, sed minimus in illa. Qui autem fecerit, idest servaverit, et docuerit, sic esse faciendum, hic magnus vocabitur, scilicet merito in Ecclesia militante, et magnus praemio, in regno caelorum, idest in Ecclesia triumphante. Augustinus: non dicit determinate, qui fecerit minima, sed indeterminate, ut ostendat quod maiora et minima oportet eum facere, qui in regno caelorum vult magnus esse.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264