CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Evangelium S. Matthaei lectura
caput VI lectio III
Reportatio Leodegarii Bissuntini

Thomas de Aquino adorans Christum in sua Nativitate a Francesco di Giorgio Martini depictus

Textum Taurini 1951 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




Caput 6
Lectio 3

[87341] Super Mt., cap. 6 l. 3 Dominus dicit sic orabitis, non hoc orabitis. Non prohibet aliud ab hoc orare, sed docet sic orare. Unde haec oratio habet tria: est enim brevis, perfecta et efficax. Brevis est, ut omnes possent capere tam docti quam indocti. Item ut daret fiduciam de facile impetrando; unde Is. X, 23: verbum abbreviatum faciet dominus. Item perfecta est; ipse enim Deus tradidit hanc, et Dei perfecta sunt opera. Item efficax; unde apostoli dicebant: doce nos orare. Ipse autem sic dixit sic orabitis: pater noster qui es in caelis et cetera. Et in hac oratione, sicut in oratione rhetorum, duo facit. Primo captat benevolentiam; secundo docet quid petendum. Captat benevolentiam, sed alio modo quam captet homo hominis benevolentiam, ut scilicet flectat eum ad se. Captamus autem nos Dei benevolentiam, ut elevemur ad eum. Requiruntur duo ad dantem: quod possit, et velit. Et ut velit, dicit pater: si enim est pater, vult utilitatem filiorum. Quod possit, ostendit subdens qui es in caelis: si enim est in caelis, potest quod vult. Hoc autem quod dicit pater noster, valet ad fidei instructionem. Et removet duos errores, qui destruebant orationem. Quidam enim dicebant Deum non habere curam de humanis, ut habetur Ez. IX, v. 9: dereliquit dominus terram, et dominus non videt. Quidam autem dixerunt quod habet curam, et providet de omnibus; sed providentia dat necessitatem rebus; et sic non oportet orare, quia si providet Deus, ita erit. Sed istas opiniones destruit cum dicit pater: si enim est pater, providet filiis, ut habetur Sap. XII, 13: non est autem alius Deus quam tu, cui est cura de omnibus. Item pater dicitur ad filium, ut dominus ad servum. In eo enim quod ipse pater est, dicimus nos liberos: non enim dicitur pater aliarum rerum. Si ergo sumus liberi, habemus libertatem arbitrii. Ergo aliquid est a nobis. Per hoc vero quod dicit qui es in caelis, ostendit omnia impetrabilia, quando ipse ibi immobilis est. Quia sicut ipse qui est in caelis, disposuit effectus produci ex causis, ita providit talem petitionem per talem orationem nobis dari. Unde valet ad sublevandum spem. Lc. XI, 13: si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis pater vester caelestis et cetera. Item pater valet ad exercitandum caritatem: naturale enim est, quod a patre diligatur filius; Eph. VI, 1: filii, obedite parentibus vestris in domino. Item invitamur ad imitandum; supra V, 45: ut sitis filii patris vestri et cetera. Item ad humilitatem provocamur; Mal. c. I, 6: filius honorat patrem et dominum servus. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si dominus ego sum, ubi est timor meus? Item dicens pater noster: affectus ordinatur ad proximum, quia si unus pater omnium, non debet contemnere quis proximum ratione generis. Item dicit pater noster, non dicit. Pater meus, quia Christus voluit servare quod sibi proprium est, quia quadam singularitate est filius Dei; unde dicit Io. XX, 17: ascendo ad patrem meum, et patrem vestrum, quia aliter meum, aliter vestrum. Item docuit pro toto populo orare. Chrysostomus: dulcior est apud Deum oratio quam non transmittit necessitas, sed fraternitas. Secundo ad captandum benevolentiam dicitur qui es in caelis, non pro corporali loco, quia caelum et terram ego impleo, dicit dominus, Ier. XXIII, 24, sed propter eminentiam. Unde per hoc infirmis providetur, ut considerent per id quod supremum est in corporibus, quod Deo debent obsequi. Propter hoc versus orientem oramus, quia ab oriente vertitur caelum. Et sicut caelum supra corpus, ita Deus supra spiritum. Unde sicut corpus convertitur ad caelum, ita spiritus convertitur ad Deum. Ut ergo spiritus revocetur a terrenis, dicit pater noster, qui es in caelis. Aliter per caelos sancti intelliguntur: Is. I, 2: audite, caeli, et auribus percipe, terra; et Ps. XXI, 4: tu autem in sancto habitas. Dat enim fiduciam impetrandi, quia non longe sunt a nobis. Sanctificetur nomen tuum. Hic, captata benevolentia, accedit ad petitiones. Sed omnis petitio habet desiderium. Unde in hac oratione continetur omne quod homo desiderare potest, et eo ordine quo petere debet: homo enim desiderat consequi bonum, et vitare malum. Quatuor autem petuntur desideranda. Desiderium enim tendit in finem: unde in unoquoque quod primo desiderandum est, est finis. Finis autem est Deus: unde honor Dei primo est petendus: et hoc tangitur sanctificetur nomen tuum. Item petenda sunt quae ad nos pertinent: et primum est gloria Dei: et haec tangitur adveniat regnum tuum. Item virtutes et merita bona: et hoc tangitur fiat voluntas tua et cetera. Item subsidia mortalis vitae, sive temporalia, sive spiritualia; et hoc tangitur panem nostrum quotidianum: sive intelligas panem temporalem, sive spiritualem, vel sacramentalem. Item malum est vitandum. Contra bona sunt quaedam impedimenta. Contra primum non est impedimentum, quia semper est honorandus Deus, sive velis, sive nolis habere. Beatitudinem impedit peccatum; ideo petit dimitte nobis debita nostra et cetera. Virtutes etiam et operationes bonas impedit tentatio: ideo dicitur et ne nos inducas in tentationem. Habere necessaria huius vitae impedit malum; ideo dicitur sed libera nos a malo. Sanctificetur nomen tuum. Semper sanctificatum est, quomodo ergo petimus? Exponitur sic. Sanctificetur, idest quod in se sanctum est manifestetur in nobis; non quod accrescat sibi, sed nobis accrescit manifestatio gloriae suae. Aliter Chrysostomus: sanctificetur etc., idest sanctificetur ex operibus nostris, idest det nobis talia opera facere ut sanctificetur. Secundum Cyprianum: sanctificetur, idest sanctifica nos in nomine tuo. Is. VIII, 14: et erit vobis in sanctificationem. Sed sanctificari est, ut qui non sunt sancti sanctificentur, et ut sancti in sanctitatem perseverent; et si quidem sanctificati non sint, contrarium amoveatur. Sequitur adveniat regnum tuum, idest fac nos ad regnum tuum pervenire, ut dicitur (infra XXV, 34): venite, benedicti, percipite paratum vobis regnum a constitutione mundi. Aliter Augustinus in Serm. domini in monte: Deus regnare incepit, cum mundum redemit. Adveniat; idest veniat consummatio regni tui; Lc. XXI, 31: prope est regnum Dei. Vel sic. Adveniat regnum tuum, idest regnes in nobis, non peccatum. Unde Rom. VI, 12: non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Sed non potest venire quis ad regnum caeleste nisi fiat caelestis; ideo petimus ut fiamus caelestes. Fiat voluntas tua sicut in caelo, idest fac nos caelestes. Unde petimus ut voluntas Dei impleatur per nos. Et hoc frustra, nisi a Deo esset; et ideo dicitur fiat voluntas tua, quia Deus operatur in nobis. Sed quid? Sicut in caelo et in terra, idest sicut Angeli faciunt voluntatem in caelo, sic nos terreni faciamus in terra. Vel aliter. Fiat voluntas tua sicut in Christo, sic in Ecclesia. Unde fiat voluntas tua sicut in caelo, idest in Christo, et in terra, idest Ecclesia. Vel aliter. Per caelum sancti, per terram peccatores. Unde fiat voluntas tua etc., idest converte peccatores, ut serviant tibi ut iusti. Unde Ps. XVII, 29: illuminans lucernam meam, domine, illumina tenebras meas. Vel aliter: quia spiritus comparatus ad carnem, ita contrariatur. Unde apostolus: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Unde, fiat etc., idest sicut spiritus concordat voluntati tuae, sic et caro. Et nota quod dicitur sanctificetur nomen tuum, et non sanctificemus. Et hoc est, quia ad salutem requiritur persona Dei, et liberum arbitrium. Sed si in prima persona peteretur, iam videretur quod solum ad liberum arbitrium pertineret. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Postquam docuit petere gloriam, et beatitudinem, et operationes virtutum; hic docet petere quae sunt necessaria ad praesentem vitam, cum dicit panem nostrum et cetera. Hoc autem exponitur quatuor modis. Primo exponitur de pane qui est Christus, qui dicit de seipso, Io. VI, 52: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Sed dicit nostrum, quia non cuiuscumque, sed fidelium solum; Is. IX, 6: parvulus natus est nobis et cetera. Unde ex quo quis baptizatus est, ius habet in isto pane. Sed hoc quod dicit supersubstantialem, loco eius habetur in Graeco usion, idest peculiarem; et quod sit supersubstantialis, habetur ad Ephes. I, 20: constituens ad dexteram suam in caelestibus supra omnem principatum, potestatem, et virtutem, et dominationem. Iste panis est quotidianus, qui quotidie debet sumi non a quocumque, sicut in libro de ecclesiasticis dogmatibus dicit Augustinus, quod quotidie recipere nec laudo, nec vitupero: sed in Ecclesia quotidie debet sumi a fidelibus, et percipiatur si non sacramentaliter, tamen spiritualiter. Sed Orientales aliam consuetudinem habent, quia in aliquorum Ecclesiis non celebratur nisi semel in hebdomada. Et Augustinus in Serm. domini in monte dicit, quod illud sustinetur. Da nobis. Sed qualiter dicitur da nobis, si nostrum est? Cyprianus: da nobis, idest da ita vivere, quod per peccatum non reddamur non idonei ad habendum istum panem. Non enim datur ei qui indigne recipit, sed assumit in damnum suum. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, ut habetur I ad Cor. XI, 29. Sed quid est quod dicit hodie? Dicendum quod hodie aliquando accipitur pro praesenti die, aliquando pro tota vita nostra. Unde da nobis hodie, idest ut in tota vita nostra possimus percipere, quia in hac vita tantum est necessarius: in alia enim, habita veritate, non indigebimus. Unde in hac vita et nunc peculiaris est, tunc continuus. Alia expositio, ut per panem Deus vel divinitas intelligatur. Lc. XIV, 15: beatus qui manducat panem in regno caelorum; Ps. LXXVII, 25: panem Angelorum manducavit homo. Unde da nobis hodie: da ut in praesenti vita possimus ea frui. Item aliter potest exponi de pane sapientiae; unde: venite, comedite panem meum: ille enim comedit panem sapientiae, qui inquirit documenta salutis, qui facit divina praecepta. Quarto exponitur de pane corporali. Dixerat sanctificetur nomen tuum, et fiat voluntas tua et cetera. Unde docuerat nos caelestes esse; sed memor fragilitatis nostrae docet nos petere terrena ad vitam necessaria, et non superflua, sed necessaria. Unde: habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus. Idem petiit patriarcha Iacob: si dederit mihi panem quo vescar, et vestes quibus operiar et cetera. Sed dicit nostrum, quia de proprio, non de rapina. Alia ratio quare dicit nostrum, quia hoc datur ad necessitatem. Unde debemus accipere ut communia, ut dicebat Iob: si comedi buccellam panis solus. Sed quid est quod dicit supersubstantialem? Hoc ideo dicit, quia (ut dicit Augustinus in Lib. de orando Deum ad Probam) id quod est praecipuum in vita hominis est panis. Eccli. XXIX, 28: initium vitae hominis aqua et panis. Unde per hunc omnia quae sunt substantialia ad vitam intelliguntur. Sed dicit quotidianum, idest pro hac vita brevi: si enim peteret ad longum tempus, contrariaretur petitioni suae, quae dixit adveniat regnum tuum, idest ad nos veniat. Si ergo longa petitio esset, contrariaretur orationi praecedenti. Item ut superfluitatem tollat, quia quod necessarium, est ad diem; contra quosdam qui plus expendunt uno prandio quam necesse esset in multis diebus. Item dicit da nobis. Chrysostomus: temporalia habent boni et mali: boni ad utilitatem, mali ad damnum: boni igitur a Deo, mali a Diabolo. Alia ratio. Sicut si aliquis offerret panem sacerdoti ad sanctificandum, postea peteret a sacerdote iam sanctificatum; sic dicitur da nobis, idest sanctifica nobis, et sanctificatur per orationem. Et quia noluit ut petatur ad longum tempus, ideo dicit hodie: vel hodie, idest in vita ista. Sed quaeritur quare dominus prohibuit sollicitudinem; unde dicit nolite solliciti esse et cetera. Hic autem docet petere. Sed homo licite potest desiderare quae necessaria sunt ad vitam; et non solum quae ad vitam, sed quae ad statum, quia plura sunt necessaria regi quam comiti: unde licet haec petere. Sed aliud est desiderare, et aliud sollicitum esse. Item videtur quod non petendum sit nisi ad unum diem, quia dicit hodie. Solutio. Non intendit quin cogites de futuro: sic enim periret populus Dei, quia sic non esset congregandum in aestate quod comedendum est in hieme; sed sollicitudinem removet de futuro. Sequitur dimitte nobis debita nostra et cetera. Hic intendit ponere petitiones quae fiunt ad remotionem mali, et primo magis principalis quod magis impedit. Hoc autem est peccatum; ideo dicit et dimitte nobis debita nostra: quia contra eum peccavimus; nos enim indigemus de bono Dei. Hieronymus: indignum est quod agamus aliquid contra Deum. Quando tu peccas, tu usurpas quod Dei est: quia voluntas Dei est regula omnium. Si ergo dimittis voluntatem Dei pro voluntate tua, usurpas quod Dei est. Ideo dimitte nobis peccata. Et hoc ille petebat Ps. XXXVIII, 14: dimitte mihi, ut refrigerer prius quam abeam, et amplius non ero. Et per hoc duos errores excludit. Error scilicet Pelagii, qui dicebat, quod sine peccato poterat homo vivere: et hoc est falsum, quia esset aliquis qui non posset dicere hanc orationem; sed hanc dominus dedit omnibus; omnes ergo peccatum habent. Et Ioannes in prima canonica I, 8: si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et cetera. Item, alius error, quod si quis peccavit, non potest agere poenitentiam; sed hoc non doceret dominus petere, nisi vellet remittere. Unde Io. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri: quod non fieret nisi remitterentur peccata. Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitores dicuntur duobus modis: vel quia peccant contra nos; vel quia aliquid nobis debent, ut pecuniam, et huiusmodi. Non ergo docet ut dimittam debita pecuniae, sed debitum quo peccavit quis contra me; vel etiam si offendit me pro solvenda pecunia, offensam teneor dimittere, non pecuniam: indignum enim esset quod peterem misericordiam, si remittere non vellem; unde Eccli. XXVIII, 3: homo homini servat iram, et a Deo petit medelam. Sed sunt multi qui nolunt dimittere, debentne dicere pater noster? et cetera. Quidam enim subtrahebant verbum illud sicut et nos etc., sed talis omittens peccat, quia formam Ecclesiae non servat. Dicendum ergo quod, licet sit in peccato, debet dicere, quia debet facere quicquid boni potest; quia licet non sint meritoria ad vitam aeternam, tamen sunt proficua ad impetrandam gratiam. Item oratio dicitur in persona Ecclesiae: unde licet ipse non remittat, tamen Ecclesia remittit. Item quaerit Augustinus, si solum illis qui remittunt offensas, dominus remittit. Et vult Augustinus quod eo tenore dimittamus, quo dimittit dominus: dominus enim rogantibus dimittit. Qui ergo paratus est roganti dimittere, fructum recipit orationis. Et ne nos inducas in tentationem. Cyprianus exponit sic: et ne nos, idest non sinas nos perduci in tentationem; tentatio enim utilis est, sed ille inducitur in tentationem, qui tentationi succumbit: multi volunt igne calefieri, sed non igne comburi. Fidelis Deus qui non permittit vos tentari ultra quam possitis. Et per hoc amovetur error Pelagii, qui dicebat, quod homo poterat perseverare per liberum arbitrium. Et hoc amovet, cum docet non consentire tentationi. Ad Phil. II, 13: Deus operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Ultimum est sed libera nos a malo, praesenti vel futuro, poenae vel culpae. Unde Augustinus in hoc verbo: omnis homo lacrimas fundit. Ita dicebat ille Ps. LVIII, 2: eripe me de inimicis meis, Deus meus. Sequitur autem amen, idest ita fiat. Hebraeum est. Datur securitas impetrandi, si tales fuerimus quod dimittamus et cetera. In Graeco adduntur tria verba: quoniam tuum regnum, et veritas, et gloria. Et haec tria tribus praemissis respondent. Vel sic. Tu potes, quia tuum regnum, tua est virtus, quae potest donare. Item totum ad gloriam Dei; Ps. CXIII, 1: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.



age retro   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264