CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Expositio super Apocalypsim «Vox»
a capite V ad caput VII

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 5

[91209] Super Apocalypsim «Vox», cap. 5 Et vidi in dextera et cetera. Secunda pars est hujus visionis, in qua videtur liber in dextera sedentis super thronum. Supra 2 ostendit Joannes se vidisse Christum quiescentem in Ecclesia, et regnantem, et ordinantem ipsam: hic autem ostendit se vidisse dispositionem, qua ab aeterno Deus disposuit genus humanum redimere; quae non poterat impleri nisi per Christum. Postea vero in tertia parte visionis ostendit dispositionem ipsam esse completam per eundem patientem pro salute hominum. Dividitur autem haec pars in quatuor. In prima agitur de visione libri, in secunda de visione Angeli praedicantis, et vidi Angelum: in tertia de desolatione Joannis lamentantis, et ego flebam: in quarta de allocutione senioris consolantis, et unus. In prima iterum primo ostendit ubi vidit. Secundo quid vidit, librum. Tertio sub qua dispositione vidit, signatum. Dicit igitur, et vidi in dextera, idest filio, per quem pater omnia fecit, Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt. Sedentis, scilicet patris per praesidentiam, inhabitationem et gubernationem. Super thronum, scilicet Ecclesiam. Psalm. Deus sedet super sedem sanctam suam. Librum, idest divinam dispositionem de hominis redemptione: ipse enim filius est arx sive sapientia patris, in qua omnia sunt disposita, 1 Corinth. 1, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Scriptum intus, quia Deo totum cognitum plene. Et foris, secundum quod ostendebatur hominibus manifestandum; quia prophetis antiquis patribus fuit a Deo revelata divina dispositio in tempore complenda. Vel secundum Glossam, obscure manifestantur in veteri testamento, aperte in novo. Ezech. 2, vidi; et ecce manus missa et cetera. Signatum, idest sigillatum, idest clausum, sicut aliquid sub sigillo clauditur. Sigillis septem, quae infra determinantur, scilicet de equo albo, rufo et nigro et cetera. Infra 6. Vel quod vidit librum sub septem sigillis, potest intelligi multiplex mysterium humanae reparationis et salutis: scilicet incarnatio sive conceptio, nativitas, passio, descensus ad Inferos, resurrectio, ascensio, adventus ad judicium. Loquitur autem ad similitudinem alicujus principis tenentis in manu librum clausum, et expectantem aliquem sibi dilectum et specialem, per quem coram aliis publice legatur. Vel liber ille est secundum beatum Gregorium, Scriptura sacra, in qua scripta latebat divina dispositio de humano genere redimendo. In dextera etc. ut prius: quia filius est lumen nostrum illustrans nos per Scripturam. Scriptum intus, per intellectum spiritualem quantum ad sapientes. Foris, per intellectum litteralem quantum ad simplices. Vel, intus, quantum ad vetus testamentum quod occulte agit de redemptione hominis. Foris, quantum ad novum ubi aperte. Vel aliter. Gregorius, intus, quoniam invisibilia promittit: foris, quia visibilia praeceptorum suorum rectificatione disponit. Intus, quia caelestia pollicetur; foris autem quia terrena et contemptibilia, qualiter sint vel in usu habenda, vel ex desideriis fugienda, praecipit. Signatum sigillis septem, hoc est universis obscuritatibus sive omnium mysteriorum intus latentium plenitudine conscriptum. Vel septiformi spiritu qui Scripturam condidit clausam et ipse aperuit. Vel septem sigilla possunt intelligi septem modi loquendi in Scriptura: scilicet modus historicus, modus tropicus, allegoricus, anagogicus, figurativus, ut in figuris veteris testamenti: et sic in hoc libro, et in parabolis, ut cum dicitur Christus petra et hujusmodi. Item modus absolutus: scilicet quando res accipitur cum magno pondere et impletione, ut Exod. 3, qui est misit me. Item dignativus, ut cum ex magna dignatione Dei ad justos dicitur aliquid magnum, ut Psalm. ego dixi, dii estis. Et 1 Cor. 6, qui adhaeret Deo unus spiritus est. Sed cum loquatur pro statu ante humanam reparationem, ut patet ex sequentibus, quomodo dicitur liber scriptus foris, id est apertus in novo testamento, cum ante reparationem hominis nec divina dispositio esset aperte hominibus manifestata, nec etiam Scriptura sacra? Respondeo. Dicendum, quod liber ipse non signat divinam dispositionem vel sacram Scripturam pro statu ante hominis reparationem: sed quod librum in sua visione vidit scriptum foris, hic significabat manifestationem, non quae tunc esset, sed quae futura erat tempore gratiae. 2 Cor. 3, nos autem revelata facie et cetera. Et vidi. Hic ponitur visio Angeli: et primo ostenditur desiderium antiquorum de redemptione hominis. Secundo ostenditur impotentia creaturae ad opus creationis. Et nemo. Dicit igitur, et vidi Angelum, idest quemcumque de sanctis prophetis, qui erant Dei nuncii, fortem. Desiderio: vel fortem, longanimitate expectationis. Et praedicantem, idest praedicando loquentem. Voce magna, propter desiderium. Quis est dignus aperire librum? Idest divinam dispositionem implere in opere humanae redemptionis. Tunc enim manifestatur praeordinatio, cum impletur. Antiqui prophetae et patres desiderabant adventum redemptoris, et prae nimio desiderio dolebant de dilatione adventus. Et licet expectarent redemptionem, tamen quidam ex eis quomodo et per quem fieret ignorabant; donec quibusdam, ante quam fieret revelatum est. Lucae 10, multi prophetae et cetera. Vel librum aperire, ipsa impletione humanae reparationis mysteria veteris legis expositione, et solvere signacula ejus, sicut supra multipliciter expositum est. Nemo, idest nulla creatura rationalis. Neque existens in caelo, ut Angelus, neque in terra, ut homo in corpore. Neque subtus terram. Ut animae justorum exutae; quia ante adventum Christi, boni et mali descendebant ad Inferos. Job 17, si sustinuero, Infernus domus mea est. Poterat aperire librum, idest implere divinam dispositionem, redimendo mundum. Neque respicere, idest perfecte intelligere: quia aeternam illam dispositionem, nulla creatura plene intelligebat, antequam impleretur. Vel, aperire librum, idest per effectum humanae reparationis, exponere aliis secreta legis veteris, quae ejusdem reparationis dispositionem continet. Neque respicere, idest intelligere plene quo ad se: quia nullus perfecte capiebat, ante Christi adventum, quanta esset gratia novi testamenti venturi quae in veteri lege latebat. Gregorius super hunc locum: Scripturam sacram solus redemptor noster aperuit, qui homo factus moriendo, resurgendo, ascendendo, cuncta mysteria quae in ea fuerant clausa patefecit. Nota quod ex hoc quod dicitur, subtus terram, accepit argumentum Gregorius quod Infernus est sub terra. Et ego. Hic primo ostenditur lamentatio Joannis. Secundo, ordo lamentationis. Quoniam. Dicit igitur. Et ego flebam multum, compatiens necessitati communi. Quoniam nemo dignus inventus est. Quia omnes peccatores. Roman. 3, omnes peccaverunt et egent gloria Dei. Aperire librum, idest divinam dispositionem, vel Scripturam sacram per actum redemptionis. Nec videre, idest perfecte intelligere, quia modus redemptionis et gratia novi testamenti, licet intelligeretur a sanctis patribus, qui Christum incarnandum et passurum expectabant, tamen non perfecte. Iste fletus signat desiderium patrum. Nota Glossam hic in persona. Et unus de senioribus. Hic primo tangitur persona consolationis. Et unus de senioribus, de quibus supra 3, idest aliquis de antiquis patribus sive prophetis, qui Christum venturum sciens consolatur alios. Secundo ostenditur consolatio Joannis, dixit mihi: ne fleveris, idest non dures in fletu, quia per considerationem prophetiae antiquorum patrum, inveniri poterat consolatio. Unde Genesis penultimo, non auferetur sceptrum de Juda. Psalm. descendet sicut pluvia in vellus. Isaiae 33, dominus judex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster. Tertio ostenditur materia sive causa consolationis. Ecce et cetera. Et primo ostenditur dignitas redemptoris. Ecce. Nota est gaudii vel propinquitatis. Leo, scilicet Christus qui leo fuit incarnatione, qui et deitatem humanitate operuit, sicut cauda leo vestigia, ne Diabolus vel Judaei divinitatem cognoscerent. Isaiae 45, vere tu es Deus absconditus. Item leo in progressu vitae, qui audacter arguebat peccatores. Proverb. 30, leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Item leo in passione, quia triumphavit de Diabolo, sicut leo triumphat de aliis animalibus. Numer. 24, non accubabit leo donec devoret praedam. Rursus, quia leo dormit apertis oculis. Et ipse mortuus est, divinitate vivente. Numer. 23, accubans dormivit ut leo. Item leo in resurrectione, quia tertia die resurrexit sicut leo, cum mortuus natus sit, tertia die voce patris suscitatur. Genesis 49, catulus leonis Juda, ad praedam ascendisti fili mi; hoc quantum ad passionem. Requiescens accubuisti ut leo: hoc quantum ad resurrectionem. Item leo in aequitatis distributione: haec est enim leonis natura, quod leo humilianti se et prosternenti ad pedes suos mitem se praebet, stantem vero et rebellantem prosternit: sic facit dominus. 1 Petri 5, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Item leo in judicii districtione. Amos 3, leo rugiet; quis non timebit? Secundo tribus regalis, quae ostenditur in generali cum dicitur, de tribu Juda. Hoc ad majorem rectitudinem et consolationem additur, ut non solum nasciturus ostendatur; sed etiam de qua tribu. Fuit autem dominus de tribu Juda, de qua fuit et virgo beata, ut habetur Matth. 1: et fuit conveniens ut rex regum de tribu regia nasceretur. Hebr. 7, manifestum est quod ex Juda ortus est dominus, de qua tribu nihil de sacerdotibus locutus est Moyses. Ostenditur etiam in speciali cum sequitur, radix David, quia ipse est radix et principium procedens de stirpe. Vel, radix secundum divinitatem ipsius David, et etiam secundum humanitatem; scilicet inquantum credebatur incarnandus: quia inquantum credebatur incarnandus, ministrabat gratiam antiquis patribus: sicut radix ramis ministrat humorem. Augustinus in Hyponosticon, omnes sancti qui ante adventum fuere incarnationis domini nostri Jesu Christi, fide non alia, nisi quae nunc est, salvi facti sunt. Tertio, ostenditur passio triumphalis vicit, idest Diabolum vincet, scilicet per vim passionis. Isaiae 63, ego qui loquor justitiam. Aperire, idest ad hoc aperiat librum, idest divinam dispositionem de redimendo genere humano, quam manifestavit, et esse piam, amandam, ac venerandam, ostendit cum ipsam redemptionem implevit. Et solvere septem signacula. De quibus et quorum solutione habetur infra 6, et vidi quod aperuisset. Vel, septem signacula sunt illa septem, sub quibus dispositum fuit ab aeterno redemptionem esse perficiendam; scilicet incarnatio, passio, descensus ad Inferos, resurrectio, ascensio, adventus ad judicium. Aliter. Librum, idest Scripturam sacram. Et solvere septem signacula ejus, id est universa mysteria, sive secreta: quia cum in Scriptura legeretur de incarnatione et passione et resurrectione et ascensione sub obscuritate; haec non plene intelligerentur, nisi implerentur: quod per solum Christum factum est. Gregorius super hunc locum: ipse librum aperuit et signacula ejus solvit, qui nascendo, moriendo, resurgendo et ad caelos ascendendo, Scripturae sacrae nobis arcana patefecit. Et vidi, tertia pars est visionis, scilicet de agno aperiente librum. Hic enim ostenditur quomodo leo vicit, et quomodo completa est redemptio generis humani, de qua supra sermo fiebat. Haec autem pars tria continet. Primum est descriptio aperientis. Secundum acceptio et apertio libri, et venit. Tertium gratiarum actio pro redemptione generis humani, et cum aperuisset librum. Apertor autem libri, scilicet dominus Jesus, describitur multipliciter. Primo quantum ad redemptionis generalitatem: unde dicitur, et vidi, sicut ille senior praedixerat, et ecce. Nota etiam praesentiae. In medio throno: sic tangit ipsum corpus Ecclesiae, quae est thronus, super quam sedet dominus. Deinde tangit quaedam principalia membra Ecclesiae: scilicet et praedicatores: unde dicit, et in medio quatuor animalium, idest praedicatorum, quorum est praedicare per quatuor partes orbis. Item etiam praesidentes sive pastores: unde sequitur: et in medio seniorum, idest pastorum, qui debent esse maturi, et vita, et sapientia. Per hoc quod vidit agnum sic in medio, ostensum est quod redemptionem fecit generaliter, quantum est de se. 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus est Christus et cetera. Secundo, quantum ad innocentiae sanctitatem. Agnum, idest innocentem Christum. Joan. 1, ecce agnus Dei. Iste est agnus qui fuit victimatus pro liberatione hominum. 1 Petri 1, non corruptibilibus auro vel argento et cetera. Tertio quantum ad victricem pietatem, stantem, in signum quod suos juvare paratus est. Nota quod supra 2 vidit eum ambulantem. Item sedentem, supra 4. Item stantem, hic. Ambulat, dum dona distribuit; sedet, cum merita dijudicat; stat cum se ad adjuvandum paratum demonstrat. Act. 7, ecce video caelos apertos et cetera. Quarto, quantum ad reparatam caritatem, ex qua mori voluit, tamquam occisum, cum vere mortuus sit. Item si occisus, quomodo stans? Respondeo ad primum secundum Glossam, quod tamquam occisum dicitur, non quia non sit mortuus vere; sed quia mortuus secundum humanitatem, vivebat secundum divinitatem: vel quia horaria fuit ejus mors, quia die tertia resurrexit. Vel tamquam, accipitur ut expressivum virtutis: sicut Joannis 1, gloriam quasi unigeniti a patre. Ad aliud: quod stare ostensus est, quantum ad divinitatem: occisus quantum ad humanitatem. Vel quia ex morte est causa adjutorii. Quinto, quantum ad dominativam potestatem, habentem cornua septem, idest universam potestatem, quia per cornu potestas sive fortitudo signatur. Danielis 7, potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur. Psal. et dominabitur a mari usque ad mare. Vel, cornua septem, idest universam victoriam justorum, sive victoriam justorum in septem aetatibus existentium; quia omnis justorum victoria ab ipso est. 1 Corinth. 15, Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum dominum nostrum. Vel, cornua sunt eminentiores justi, ut habetur in Glossa. Sexto quantum ad communicativam sui bonitatem; quia ex bonitate communicat nobis dona spiritus septiformis. Et oculos septem, idest spiritum septiformem in donis, sive dona spiritus septiformis, quae dicuntur oculi; quia animam oculatam et videntem ac illuminatam reddunt. Zachariae 3, super lapidem unum, septem oculi sunt, qui sunt septem spiritus Dei: quasi dicat: per illos septem oculos signatur spiritus septiformis in donis quae misit dominus in omnem terram, quantum in se fuit, quando per apostolos et discipulos omnibus gratiam spiritus sancti obtulit ad illuminationem animarum; quia in omnem terram exivit sonus eorum. Sed quaeritur, quare senior praedicens mysterium reparationis, vocat leonem, Joannes vero nominat agnum, referens visionem? Respondeo. Quia superius agebatur de impotentia hominum et Angelorum ad humanam reparationem implendam: et ideo ibi Christus, qui potens fuit ad eamdem reparationem, recte leo dicitur, in judicium potestatis. Joannes vero, quia de ejus potestate, sub nomine leonis tetigerat, ejus sanctitatem et innocentiam voluit ostendere; et ideo agnum nominavit: quia per hoc monstratur quod non pro se, sed pro homine passus est. Item de hoc quod dicitur, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram: quia spiritus sanctus ubique est, ergo mitti non potest. Ambrosius, in libro de spiritu sancto: spiritus sanctus non habet circumscriptam virtutem, qui in omnibus et ubique semper est. Item, cum plurimi remanserint infideles, quomodo missus est spiritus sanctus in omnem terram? Respondeo. Missio in creaturis multa importat: scilicet minoritatem missi respectu mittentis. Mutationem loci. Auctoritatem mittentis respectu missi. Intentionem alicujus effectus vel alicujus facti, si sit missio ordinata. Minoritas non notatur in spiritu sancto cum dicitur mitti a patre et filio in corda hominum: aequalis enim est patri et filio quia idem Deus; tres enim personae coaeternae sibi sunt et coaequales; quia pater et filius quicquid habent dant spiritui sancto procedenti, et ideo minor esse non potest. Item nec mutatio loci; quia ubique est. Sed auctoritas ostenditur in patre et in filio, respectu spiritus sancti, cum dicitur mitti; quia ab eis procedit: et ideo ab utroque mittitur. Nec ex illa auctoritate sequitur quod sit minor: quia illa auctoritas non potest esse minoris virtutis, secundum rationem originis. Unde Augustinus in libro de Trinitate, non ideo arbitrandum minorem esse filium quia missus est a patre; nec ideo minorem spiritum sanctum quia et pater eum misit et filius; sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem vel parilitatem vel dissimilitudinem substantiae, in Scripturis haec posita intelliguntur. Similiter in missione quartum intelligitur; scilicet intentio alicujus boni. Dicitur enim mitti ratione justificationis, et illuminationis internae, et ratione inhabitationis, ut scilicet inhabitet in anima ut in suo templo. Nota tamen quod missio de qua hic loquitur, non intelligitur missio completa, quantum ad omnes habitatores terrae, quod scilicet omnibus fuerit datus spiritus sanctus, sed quod omnibus fuerit oblatus, dum apostoli in omnem terram verbum fidei portaverunt. Vel, potest dici quod in omnem terram missus est, quantum ad aliquos qui de omni terra crediderunt et susceperunt spiritum sanctum. Per hoc patet ad secundum. Et venit. Hic agitur de acceptione libri, et innuitur apertio. Et venit, scilicet agnus ad cognitionem hominum per carnem quam assumpsit, et accepit librum, idest potestatem sive auctoritatem libri aperiendi, de dextera sedentis in throno, idest a se Deo, ipse homo. Ipse enim secundum quod homo, auctoritatem et virtutem redimendi genus humanum habuit a se ipso in quantum Deus. Et est intelligendum quod librum aperuit quia scilicet mortem sustinuit, et sic est divina dispositio completa et sacra pagina reserata. Unde sequitur, et cum aperuisset. Sed quare potius ostensus est accepisse a se inquantum Deus, quam a patre, vel spiritu sancto? Item quare pater potius dicitur sedere super thronum? Respondeo ad primum, quod hoc est quia ipse filius est incarnatus ad redimendum genus humanum, et ipse incarnatus dabat suae virtutem humanitati ad negotium reparationis humanae: et ideo potius dicitur ipse secundum quod homo accepisse librum a se Deo; quia nulla alia persona est ad redemptionem incarnata. Unde verbo recte appropriatur datio libri, licet a tota Trinitate librum acceperit Christus homo. Vel quia in ipso filio disponuntur omnia ab aeterno tamquam in arte et sapientia patris, recte liber accipitur ab eo: unde supra eodem dicitur quod in dextera sedentis erat liber. Vel si liber accipitur pro Scriptura, recte ei appropriatur cui et sapientia. 1 Corinth. 1, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Ad aliud dicendum, quod est propter auctoritatem quae est in patre, respectu filii et spiritus sancti; non quia sit dignior vel potentior, cum personae sint sibi coaequales: sed quia origo; quia ab eo emanant, ita tamen quod totum accipiunt; et ideo est summa aequalitas. Vel quia ei appropriatur potentia: sedere autem in throno potentiam et imperium dicit, respectu creaturae: tamen tota Trinitas in throno sedet secundum virtutem. Et cum aperuisset. Hic ostenditur gratiarum actio. Et primo ut est exhibita ab hominibus. Secundo ut ab Angelis, et vidi et audivi. Tertio ut communiter ab omnibus, omnes audivi. Gratiarum autem actio exhibita ab hominibus describitur multipliciter. Primo, quantum ad reverentem humiliationem, et cum aperuisset librum, idest divinam dispositionem implesset, per actum redemptionis. Vel, librum, idest Scripturam sacram, quatuor animalia, idest universi praedicatores, quorum praecipue est Dei bonitatem magnificare, et vigintiquatuor seniores, idest praelati, sive judices universi. De hoc magis dictum est supra. Ad tales pertinet extollere beneficia Dei. Ceciderunt coram agno, idest reverentiam dederunt cum humilitate, sentiendo de se humilia. Gregorius, origo virtutis humilitas est: illa in nobis virtus veraciter pullulat, quae in radice propria, idest in humilitate perdurat. Coram agno, dicit; quia ex consideratione agni pro nobis passi oritur affectio humilitatis. Secundo, quantum ad vitiorum mortificationem. Habentes singuli cytharas, idest mortificationem vitiorum et concupiscentiarum. In cythara, est lignum et chorda: per lignum signatur crux Christi, per chordas caro justorum secundum diversa membra; ut sint plures chordae: quae extenduntur in ligno, quando ad imitationem crucis austeritate, passionum dulcore, in auribus Dei melodiam reddunt. Galat. 5, qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Nota quod dicit, singuli: quia quilibet debet accipere poenitentiam sibi congruam. Lucae, 9, si quis vult post me venire et cetera. Ad fugiendum autem voluptatem et mortificandam carnem efficaciter movet et adjuvat magnus amor ad Deum. Unde Gregorius. Vere Deum diligimus, si ad mandata ejus nos a nostris voluptatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria defluit, perfecte Deum non amat, quia ei in sua voluntate contradicit. Tertio, quantum ad virtuosam dilectionem, et phialas, idest chorda lata per virtutem dilectionis, quae se extendit ad inimicos diligendos. Phialae enim sunt quaedam vasa lata et lucida, a hyali Graece quod est vitrum Latine. Latitudo debet esse amoris in affectu, lux caelestis cognitionis in intellectu. Psal. latum mandatum tuum nimis. Gregorius, nihil Deo sine concordia placet. Aureas, propter caelestem sapientiam, quae animam fulgere faciens dirigit ad diligendum et exhibendum debitum effectum, et ad servandum eamdem contra bellum tentationum; vel contra injurias sive molestias, et ad alia bona salutis. Prov. 12, lex sapientiae fons vitae. Vel aureas, dum propter Deum diliguntur inimici, vel omne quod diligitur; quia ex hoc dilectio inimicorum et amicorum et ipsius Dei habet pretium et valorem apud Deum; scilicet cum propter Deum diliguntur; sicut aurum dat vasi valorem et decorem. Gregorius, si quis quaelibet amat, sed propter Deum non amat; caritatem non habet, sed habere se putat. Caritas autem vera est, cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus. Quarto, quantum ad orationis devotionem, plenas odoramentorum, idest devotarum orationum. Oratio enim maxime et principaliter in corde. Talis phiala multum placet in oculis Dei, idest mens plena et affluens orationis devotione. Et ideo ipsa oratio odoramentum dicitur, quia ad modum thuris odoriferi ascendit ad Deum et in ejus facie suaviter redolet. Psal. dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; ut exponens subdit, quae sunt, per significationem, orationes sanctorum, idest justorum; quia tales sunt efficaces. Proverb. 15, longe est dominus ab impiis, et orationes justorum exaudit. Quinto quantum ad laudis magnificationem, et cantabant. Et primo describitur haec laus quantum ad jucunditatem, quae erat tum ex parte laudantium, unde cantus vocatur, et cantabant, idest cum cantico et gaudio dicebant canticum. Tum ex parte materiae laudis: unde dicit, novum, quia de novo quod contingit, quia inventus est qui librum acciperet et aperiret. Item quia facta est novitas in genere humano prius vetusto; et ideo canticum est novum, et ita jucundum. Novus rex, nova lex, novus dux, nova lux, nova sunt omnia. Psal. cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit. Secundo describitur quantum ad tenorem, dicentes: dignus. Ubi primo magnificatur quantum ad dignitatem ex parte sui. Secundo quantum ad caritatem sive bonitatem respectu nostri, quoniam occisus. Dicit igitur, dicentes: dignus es domine. Dominum vocant, quia servos se agnoscunt, propter emptionem. 1 Corinth. 6, non estis vestri: empti enim estis pretio magno, unde serviendum est ei. Colossen. 3, domino Christo servite. Deus. Dominus, per potestatem dominationis, Deus per essentiam deitatis; hoc enim confitetur devotio fidei de Christo, scilicet imperium potestatis, et naturam deitatis; et ex hoc exurgit in dulcissimum affectum; quia tantus ac talis ipse qui Deus est, tantum se humiliaverit, tantam caritatem exhibuerit. Roman. 12, qui est Deus benedictus et cetera. Dignus es accipere librum, divinae dispositionis, sive sacrae Scripturae. Sed hic est dubitatio, quia jam librum acceperat agnus, ut supra dicitur, quomodo ergo dicitur dignus accipere? Item jam occisus erat, et ita jam librum non solum acceperat, sed etiam aperuerat: quid ergo est quod dicitur? Respondeo. Potest dici quod jam librum dispositionis divinae, sive Scripturae sacrae acceperat, quantum ad auctoritatem redimendi hominem, ut supra dictum est in litera. Item et quantum ad ipsius redemptionis exequutionem; quia librum jam aperuerat. Jam enim occisus erat sicut sequitur, sed nondum acceperat librum, quantum ad completionem ejus quod de divina dispositione sive Scriptura sacra complendum erat; scilicet quantum ad sigillorum apertionem, quae nondum erat facta. Loquitur enim haec visio pro statu Ecclesiae primitivae, post passionem, antequam facta essent ea quae dicuntur in capite sequenti: unde sequitur de sigillorum apertione, infra 7. Quasi dicat: cum jam tam ineffabilem caritatem exhibueris, quod nos tuo sanguine redemisti, et per ipsam redemptionem reges et sacerdotes fecisti: dignus es ut quod restat compleas, idest sigilla aperias: quod de nullo alio dici potest. Per praedicta patet responsio ad objecta. Vel potest intelligi de acceptione libri jam facta: et hoc modo per hoc quod dicitur: dignus es accipere librum, notatur praesens responsum, sicut infra eodem: dignus es accipere virtutem. Glossa, immunitatem a peccato: et tamen illam acceperat. Et secundum hoc est sensus: dignus es etc.: quasi dicat: vere dignus eras librum accipere quem accepisti, et solvere signacula, idest mysteria sive secreta ejusdem libri manifestare, propter caritatem et pietatem quam tunc habebas; sed nondum ostendebas, quam jam manifestasti, quia occisus es. Et ita secundum hunc modum ponitur consequens pro antecedenti, scilicet effectus caritatis pro ipsa caritate. Dicit enim, dignus es, ac si pro praesenti illo tempore in quo librum accepit, dignus fuisti accipere de dextera sedentis in throno. Sed sic loquitur non sine causa; quia adhuc eadem dignitas manebat, quia eadem caritas et bonitas quae erat ratio illius dignitatis. Quoniam occisus es etc., idest quia maximam caritatem et pietatem habebas, quam prius latentem ostendisti, quoniam occisus es. Sic ergo magnificatur quantum ad dignitatem ex parte sui. Secundo magnificatur quantum ad bonitatem sive caritatem respectu nostri, quia manifestavit quod dignus fuerat accipere librum: unde sequitur, quoniam et cetera. Bonitas autem et caritas ejus manifestata est in sua passione, per quam sumus redempti. Unde primo ostenditur passio salutaris. Secundo fructus sive effectus passionis. Et redemisti: qui effectus est duplex: scilicet humana reparatio, per pretii solutionem. Item reparatorum nobilitatio, per gratiae collationem. Et fecisti. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: vere dignus es quoniam etc., expone et intellige juxta primum vel secundum modum praemissum, occisus es, hoc autem fuit ex ineffabili et inestimabili caritate. 1 Joan. 3, in hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit. Rependenda est ergo ei dulcis dilectio. Unde beatus Bernardus in libro de diligendo Deo: dignus plane qui redemit, praesertim si advertatur, quis, quos, quantum, amaverit. Et redemisti nos, qui sub peccato et sub manu Diaboli captivati eramus. Matth. 20, filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Deo, idest ut Dei essemus qui Diaboli eramus servi. Et ideo non debet homo convertere redemptionem in opus Diaboli, quae facta est ad opus Dei. 1 Corinth. 6, non estis vestri, empti enim estis pretio magno, glorificate etc., in sanguine tuo, qui est pretium impretiabile. 1 Petri 1, non corruptibilibus auro vel argento et cetera. Et ideo cavendum est, ne fiat per peccatum injuria tanto amatori; quia cum magna esset injuria, magna esset vindicta. Hebr. 10, horrendum est incidere in manus Dei. Ut autem ostendatur latitudo et efficacia redemptionis, subjungitur, ex omni tribu. Haec sic possunt distingui. Nam tribus dicitur secundum remota principia generationis. Et dicitur tribus a tribus ordinibus, ut in tribus filiis Noe. Genesis 6, in tribus autem ordinibus unius tribus sunt septuaginta duae. Unde sequitur: et linguis, idest ex eis qui in uno idiomate communicant. Item in una lingua sunt multi populi, sicut in una provincia sunt multi populi secundum diversas partes regionis: unde sequitur, et populo. Item in uno populo quandoque sunt diversae nationes, idest homines diversarum nationum, sicut legitur Act. 2, erant autem in Jerusalem habitantes viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est. Natione, dicitur hic multitudo hominum secundum diversas patrias in quibus nati sunt. Vel natio potest hic notare conditionem hominum in qua sunt nati, ut servus, liber, nobilis et ignobilis. Et ita ad ostendendum efficaciam passionis, descenderunt per gradus a tribu ad linguam et sic ulterius. 1 Joan. 4, pater misit filium suum salvatorem mundi. Sed dubitatio est quare dicit, Deo, quia etiam existentes sub peccati jugo sunt sub divina dominatione. Item quare sit talis distinctio inter Christum et Deum, tu redemisti nos Deo, cum ipse sit Deus unus cum patre, sicut praemittitur: dignus es domine Deus et cetera. Respondeo. Ad primum dicendum, quod de divina dominatione super homines est loqui dupliciter. Aut quantum ad dominium potestatis ex parte Dei. Aut quantum ad subjectionem voluntatis ex parte hominis. Primo modo, ante redemptionem erant homines subjecti divinae dominationi, quia Deus et bonorum et malorum dominus est, velint nolint: Esther 12, Deus omnium es. Sed non secundo modo, scilicet per voluntariam subjectionem: quia quasi tunc omnes serviebant erroribus, vel aliis peccatis. Luc. 1, benedictus dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et sequitur, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi. Et sic loquitur hic. Item dominatio divina potest esse super homines dupliciter: aut communicante dominio peccati, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati, Joan. 8: aut non. Primo modo ante reparationem dominabatur Deus hominibus, quia subjecti erant homines dominio peccati omnes universaliter, secundum aliquem modum: scilicet vel quantum ad culpam, vel quantum ad poenam sive reatum poenae ad minus, scilicet carentiae divinae visionis. Rom. 3, omnes peccaverunt et cetera. Post reparationem autem super eos qui perfecte sibi adhaerent dominatur secundo modo, scilicet quia culpa mortalis eos non premit nec reatus poenae sensibilis, nec reatus carentiae divinae visionis. Rom. 6, exhibete vos Deo et cetera. Sequitur, peccatum enim vobis non dominabitur. Et quantum ad hoc loquitur hic cum dicit: redemisti nos Deo: ut scilicet nobis non dominetur nisi Deus, qui ante jugo peccati subjiciebamur. Rom. 13, in hoc enim Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Ad secundum dicendum, quod hoc propter carnem assumptam, propter quam etiam ipse Christus differebat a se Deo: et sic quod dicitur, Deo, potest intelligi de ipsa Trinitate. Vel propter personalem distinctionem quae est inter filium et patrem, cui soli quandoque Scriptura attribuere videtur illud quod etiam aliis personis convenit ratione auctoritatis: et sic hoc quod dicitur, Deo, stat pro patre. Juxta hoc quod jam dictum est, intelligitur quod dicitur Ephes. 5, omnis fornicator aut immundus et cetera. Item objicitur de hoc quod dicitur: ex omni tribu etc.: quia dicitur 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus est Christus; ergo non debuit dici quod ex omni tribu, sed omnem tribum. Respondeo, dicendum: de redemptione facta per passionem Dei est loqui dupliciter: aut secundum sufficientiam: et sic passio redemit omnes, quia quantum est de se omnes liberavit: omnibus enim redimendis et salvandis sufficiens est, etiam si essent infiniti mundi, ut dicit Anselmus 2 libro cur Deus homo, cap. 14: aut secundum efficientiam: et sic non omnes redemit per passionem, quia non omnes adhaerent redemptori; et ideo non omnes habent efficaciam redemptionis: et sic accipitur quod hic dicitur simpliciter et illud, Matth. 26, hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et fecisti. Hic ostendit nobilitatem reparatorum per gratiae collationem. Ostenditur autem dupliciter justorum dignitas: scilicet, dignitas regalis in superando vitia, dignitas sacerdotalis in agendo bona. Primo ergo tangitur nobilitas dignitatis regalis. Et fecisti nos Deo nostro regnum; idest tales per gratiam, ut regnemus per triumphum de vitiis ut Deus regnet in nobis. Sed quare dicit regnum potius quam reges? Respondeo. Per hoc signatur perfectio triumphi de vitiis. Item quia per hoc plus importatur: scilicet quod nos contra vitia potentes sumus, et sic regnamus. Item quod Deus in nobis regnat. Secundo nobilitas dignitatis sacerdotalis. Et sacerdotes, idest tales qui Deo offeramus nos et omnia nostra in sacrificium, et pro aliis oremus. Supra primo, fecisti nos regnum et sacerdotes et cetera. Tertio fit replicatio primae nobilitatis, scilicet regalis, quia per illam conservatur alia dignitas: quia nisi vincatur peccatum omnia foedantur. Unde sequitur: et regnabimus super terram, idest super terrenitatem. Unde de justis dicit Gregorius, in moribus reges sunt, quia se ipsos regere sciunt. Vel super terram viventium. Rom. 5, abundantiam gratiae et cetera. Et vidi. Hic ponitur gratiarum actio secundum quod est exhibita ab Angelis. Tria autem continet haec pars. Primum est laudantium descriptio, tum quantum ad dignitatem, tum quantum ad locum, tum quantum ad numerositatem secundum eorumdem devotionem, voce magna dicentes. Tertium laudis tenor, dignus. Dicit igitur: et vidi: quasi dicat: non solum vidi praedicatores ex suo officio testificantes beneficium humanae reparationis, sed etiam Angelos: et hoc est quod dicit: et vidi, et audivi vocem Angelorum multorum. Gaudent enim Angeli de humana reparatione, cum gaudeant etiam de uno peccatore poenitentiam agente, Luc. 15. Angelorum inquam existentium, in circuitu throni, idest Ecclesiae, et animalium, idest praedicatorum. Et seniorum, idest pastorum aliis sapienter et mature praesidentium, quia tam super minores quam supra majores custodes vigilant Angeli. Psalm. montes in circuitu ejus. Erat numerus eorum millia millium, idest plurima millia: quasi dicat: eorum numerus erat maximus: tali enim modo loquendi designatur multiplicitas numerositatis, sicut et Danielis 5, millia millium et cetera. Sed objicitur, quia dicit, vidi etc. cum vox sit invisibilis. Item numquid Angeli habent vocem? Quod sic videtur per haec verba. Item 1 Corinth. 12, si linguis hominum loquar et Angelorum. Contra, quia non habent organa vocis. Respondeo ad primum. Haymon, vox videri non potest, sed videre ponitur pro intelligere: supra primo. Et conversus sum ut viderem vocem. Vel vidit Angelos, audivit vocem. Ad aliud dicendum, quod vox, loquendo proprie, est sonus sensibilis prolatus organo corporali. Unde proprie vocem non habent Angeli, nisi quando assumunt corpora. Potest tamen eorum locutio quam habent secundum se dici vox, scilicet vox spiritualis: in ipsis enim est locutio spiritualis quae fit ad alios Angelos per quosdam nutus spirituales quos habent loco vocis. Unde Damascenus 2 Lib. cap. 3, lumina intellectualia sunt Angeli, non lingua et auditu indigentia, sed et sine sermone voce prolato tradentia sibi invicem consilia et intelligentias. Si ergo Angelus loquatur Angelo vel animae sine corpore assumpto, utitur nutibus spiritualibus pro voce. Locutio autem Angeli ad Deum est cogitatio vel desiderium expressum: unde laus Angelorum sine corpore assumpto, est admiratio divinae bonitatis. Unde dicit Gregorius super hunc locum: aliter loquitur Deus ad Angelos, aliter Angeli ad Deum. Deus Angelis loquitur, cum eis voluntas ejus intima videndo manifestatur: Angelorum vox in laudem conditoris, est ipsa admiratio intimae contemplationis. Ad illud quod dicitur in litera, dicendum, quod vox illa quam audivit, non fuit corporalis, sicut nec visio. Ad aliud dicendum, quod proprie loquendo, Angeli de sua natura non habent linguas, quia lingua est instrumentum corporeum: sed secundum quemdam modum dicuntur habere linguas, quia suo modo spirituali loquuntur. Item objicitur, quia dicit, numerus. Contra. Job 25, numquid est numerus militum ejus? Respondeo: simpliciter sunt Angeli sub numero, Sap. 11, omnia in mensura et numero: sed nobis est ille innumerabilis, propter multitudinem: et sic accipitur illud Job, voce magna dicentium, quia de re magna et magna devotione affecti, admirando divinam bonitatem. Gregorius super hunc locum: per hoc quod super semetipsos respiciunt, in motum admirationis surgunt. Dignus: ponitur hic tenor laudis: et primo ponitur laus per relationem ad differentem statum Christi. Secundo per relationem ad subjectionem creaturae multiplicitatis. Et omnem creaturam. Quantum ad differentem autem statum Christi ponitur multiplex laus. Primo quantum ad statum incarnationis circa quam posuit et dicuntur tria. Virtus, quantum ad corpus, quia non habuit in corpore fortitudinem, unde est infirmitas corporalis et culpa originalis in anima, divinitatem, quantum ad verbum unitum, sapientiam, quantum ad animam. Secundo quantum ad passionem et fortitudinem. Tertio quantum ad resurrectionem: circa quam duo tanguntur: scilicet claritas, honorem. Item impassibilitas. Gloriam. Haec duo sunt in corpore glorificato principalia. Quarto quantum ad ascensionem. Et benedictionem: quia tunc complementum divinae benedictionis accepit quantum ad humanitatem. Vel benedictionem propter exaltationem ad dexteram patris. Dignus est accipere virtutem, ut ex parte carnis non sit infirmitas inclinans ad peccatum, Glossa, immunitatem a peccato. Augustinus, 10 Lib. super Genes. Nec caro sua erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati. Et divinitatem per unionem, idest dignus est unione sui, idest suae humanitatis ad divinitatem. Ipse verus Deus est, licet passus et mortuus secundum carnem fuerit, Isa. 45, vere tu es Deus absconditus. Sed quomodo dicitur: dignus es accipere virtutem et divinitatem, cum jam in incarnatione accepisset? Item quare dicit Glossa de congruo, non de merito? Respondeo. Ad primum potest dici quod praesens confusum notatur; et intelligitur illud dignus ei etc. pro statu incarnationis, sicut et illud supra, dignus es domine Deus accipere librum et cetera. Sic autem loquitur, quia eadem dignitas manebat in Christo. Vel potest sic intelligi: accipere, idest quod accepisti dignus es semper habere et hoc est, quia libero arbitrio, nihil distortum: unquam commisit, et boni usus perfectionem habuit plenissimam. Et iste sensus intellectivus confirmatur ex hoc quod adjungitur, qui occisus est: per hoc enim videtur dici dignus qui occisus est, sicut et supra, dignus es domine Deus etc., quoniam occisus est et cetera. Ad aliud potest dici, quod Christus ex parte carnis et animae dignus fuit de congruo, propter singularem sinceritatem et donorum plenitudinem unione ipsius carnis et animae ad divinitatem, ex qua fuit plena immunitas a peccato in tota ejus vita et fortitudo et sapientia: tamen illam unionem non minuit, ut in unitate personae uniti filii Dei singulariter assumpta esset. Si autem secundum modum praemissum intelligatur illud quod dicitur in litera, dignus est accipere, idest acceptam habere semper, potest intelligi Glossa sub hac ratione, quia Christus in quantum homo dignus est semper habere illam unionem, et quae ex ea sequuntur, dignitate congrui: quia cum nihil offensae unquam commiserit et plenitudinem meritorum et perfectam charitatem habuerit quam in passione ostendit: non congruit illam unionem dissolvi. Sicut autem nullum meritum se unquam, proprie loquendo, potuit extendere ad ipsam unionem: sic potest dici quod nec ad ejusdem conservationem. Si autem objiciatur contra primum modum intelligendi Glossam, quod simul fuit conceptio carnis et creatio animae, cum ipsa unione, utriusque dignitatis fuerit ad unionem: item sinceritas et donorum plenitudo simul fuerint cum illa unione; ergo per hoc non fuit dignitas ad unionem praedictam. Respondendum est quod simul fuerunt haec omnia simultate temporis, non naturae. Prius enim ordine naturae intelligitur res et similiter ejus dispositio qua uniatur. Et sapientiam, per quam omnia novit etiam secundum quod homo, Luc. 2, puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia. Et fortitudinem, per quam Diabolum stravit. Job 9, si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Et honorem et in resurrectione admirabilem claritatem. Gloriam per impassibilitatem. Psalm. gloria et honore coronasti eum domine. Et benedictionem, in ascensione, ut supra expositum est. Vel benedictionem, quia per ascensionem suam nobis ingressum vitae paravit: propter nos enim ascendit; et ideo bene dicendum est ei, Hebr. 6, praecursor pro nobis introivit Jesus. Gregorius, dominus Jesus redemptor noster per mortem ac resurrectionem ascensionemque suam, nos ad immortalitatem et ad superna gaudia reduxit. Et omnem creaturam, idest subjectionem et laudem omnis creaturae. Tum creaturae rationalis quae vel est in caelo, unde dicitur: quae in caelo est, ut Angeli et animae beatae: vel super terram, unde sequitur, et quae super terram, ut homines mortales: aut sub terra, unde subditur: et subtus terram, scilicet animas exutas quae in Inferno sunt, et Daemones. Philipp. 2, dedit illi nomen quod est super omne nomen. Tum creaturae irrationalis: unde sequitur, et mari, idest subjectionem maris. Et quae in eo sunt, ut pisces; quia Christus homo omnibus dominatur. Et si posset fieri, dignum esset ut ipsum mare et quae sunt in eo, et omnia alia irrationabilia et rationabilia pro humana redemptione ei gratias cantarent. Unde et pro redemptione tunc nondum facta, sed futura, dicitur in Psalm.: laudent illum caeli et terra: mare et cetera. Loquitur autem de mari, quia magna creatura, et multum apparet in eo divina potentia. Unde in Psalm. qui descendunt mare in navibus etc. ipsi viderunt mirabilia ejus. Vel virtus, dicitur quantum ad tentationum exsufflationem, divinitas quantum ad ineffabilem unionem, ut dictum est. Sapientia quantum ad modi exquisitionem. Job 26, prudentia ejus et cetera. Fortitudo quantum ad ipsam redemptionem sive passionem, ut prius dictum est. Honor quantum ad magnificam resurrectionem. Gloria quantum ad sublimem ascensionem. Benedictio, quantum ad fidelium multiplicationem, in qua magis et magis effertur benedicendus. Omnes audivi. Hic describitur gratiarum actio quae est communiter exhibita ab omnibus: et primo ostenditur laudis exhibitio. Secundo exhibitae confirmatio, et quatuor. Dicit igitur. Omnes audivi, tam animalia quam seniores et Angelos, ut esset laus plenior. Psalm. benedicite domino omnia opera ejus. Dicentes, sedenti in throno, idest quiescenti et regnanti in Ecclesia, scilicet, Trinitati, et agno, quia tam potenter Diabolum in passione vicit, quia de sua resurrectione et ascensione debetur laus toti Trinitati et ipsi Christo secundum humanitatem, quia in omnibus procuravit nostram salutem. Ponitur autem secundum hoc prius laus pro ascensione, deinde pro resurrectione, tertio pro passione; quia magnificentia plus apparuit in ascensione quam in resurrectione; et in utroque, quam in passione. Sed quare dicitur potestas sit sedenti in throno et agno? Videtur enim frustra dictum, quia sine hoc est ei potestas: nec propter hoc habet potestatem, vel potestatis crementum. Respondeo. Hoc dicitur ad ejus magnitudinem: non ut per hoc sit ei major potestas, sicut nec nostra benedictio vel laus ei dat aliquid: sed ut ostendatur esse potentissimus, et quia dignissime convenit ei potestas: hoc autem ostenditur per modum optantis, propter vim et devotionem amoris, qui vult Deo et diligit Deo omne quod ad excellentiam pertinet; et in hoc congratulatur. Hoc ergo dicitur ex amoris devotione, propter divinae magnificentiae magnificationem. Aliter possint intelligi haec. Benedictio pro humana reparatione: Luc. 1, benedictus dominus Deus et cetera. Honor pro infidelium conversione. Gloria pro conversorum provectione in meritis, 1 Timoth. 1, regi saeculorum immortali invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Et potestas: quasi dicat: haec praedicta sint a nobis per praeconium laudis. Potestas vero sit ei in se et per se. Potestas inquam, in universali dominatione. Vel potestas in virtuosa operatione, quia potest facere quicquid vult: 1 Paralip. ult. tua est, domine, magnificentia et potestas et gloria. Et hoc totum sit in saecula, consequutura. Saeculorum, quia aeterna est sua magnificentia, 1 Petr. 5, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Et quatuor. Hic ponitur exhibitae laudis confirmatio: quae fit dupliciter: scilicet verbo, unde dicit: et quatuor animalia, idest praedicatores, ut supra, dicebant. Amen, hoc est, ita fiat, vel amen, quasi dicat: verum est quod talis laus attribuenda est Deo. Praedicatorum est confirmare testimonium aliorum, Isa. 43, vere vos testes mei et cetera. Item facto: unde sequitur: et vigintiquatuor. Et primo ostenditur reverentia in procedendo. Et vigintiquatuor. Seniores, idest omnes pastores sive judices. Ceciderunt, humiliando se et referendo gratias reparatori hominum. Talis casus bonus est cum se pastor humiliat, Eccles. 32. Rectorem te posuerunt? Noli extolli et cetera. Gregorius, potestas cum habetur, et cogitanda est ad utilitatem et dissimulanda propter timorem. In facies suas, idest in corda, considerantes propriam infirmitatem. Per hoc notatur humiliatio mentis ad caelestia, non retro ad posteriora. Danielis 9, consternatus cecidi in faciem meam. Secundo devotio in adorando. Et adoraverunt viventem in saecula saeculorum, scilicet Deum Trinitatem. Ipse enim solus est dignus adoratione latriae. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis.


Caput 6

[91210] Super Apocalypsim «Vox», cap. 6 Et vidi, et cetera. Quarta pars est hujus partis: in qua agitur de revelatione mysteriorum: et agitur hic de apertione sigillorum quae pertinent ad statum universalis Ecclesiae. Dividitur autem in septem partes secundum numerum sigillorum septem. Secunda pars, ibi: et cum aperuisset sigillum secundum. Tertia ibi: et cum aperuisset sigillum tertium. Quarta ibi: et cum aperuisset sigillum quartum. Quinta ibi: et cum aperuisset sigillum quintum. Sexta ibi: et vidi, et cum aperuisset sigillum sextum. Septima, infra septimo capite, et cum aperuisset sigillum septimum. Distinguuntur autem haec septem sigilla: quia quinque prima respiciunt statum Ecclesiae praesentem et praeteritum: duo sequentia pertinent ad futurum. Unde prima sic distinguuntur. Prima pertinet ad primam Ecclesiae aedificationem in tempore Christi et apostolorum, scilicet pro tempore conversationis Christi in mundo: et potest etiam extendi ad aedificationem Ecclesiae per praedicationem apostolorum, post ascensionem Christi. Alia autem tria ad aedificatorum fidelium tribulationem. Quinta vero ad tribulatorum consolationem. Illa vero tria sic distinguuntur: quia primum ex illis tribus pertinet ad statum Ecclesiae tempore martyrum. Secundum in tempore haereticorum. Tertium in tempore falsorum fratrum. Circa primum tria ponuntur. Primum est apertio signaculi. Secundum excitatio Joannis ad videndum, et audivi. Tertium tenor visionis, et vidi et ecce. Circa primum notatur ipsa apertio. Item auctor apertionis, agnus. Item gratia in apertione, quia homini erat occultum, nec per se cognosceret: quod notatur nomine sigilli. Unum de septem sigillis. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita vidi agnum accipere et aperire librum: unde fideles et Angeli gratias egerunt ei: nondum signacula libri aperuerat. Et post vidi quod aperuisset; quia ante clausa erant, idest occulta hominibus, quae hic ostenduntur revelata de multiplici statu Ecclesiae, hoc est de quo priusquam fieret apertio, dicebatur supra 5, dignus es domine Deus accipere librum et aperire signacula ejus. Agnus. Ad agnum qui librum aperuerat per passionem pertinebat aperire signacula libri. De quo Isa. 16, emitte agnum domine. Unum de septem sigillis, idest unum de occultis pertinentibus ad statum Ecclesiae, de quibus supra 5, signatum sigillis septem: et per hoc ostenditur ejus gratia revelanda. Nota quod sub figuris fiebant Joanni istae revelationes, sicut ipsa litera ostendit et supra habetur in prologo: unde in dextera sedentis in throno vidit librum cum septem sigillis, quem nullus poterat aperire, praeter agnum: pro cujus solutione multae gratiae sunt eidem exhibitae, ut supra habitum est. Deinde sicut hic refertur, vidit quod agnus aperuisset unum de illis septem sigillis: et unum de illis quatuor animalibus quae prius viderat, vocavit eum ad videndum; et vidit equum album, et ejus sessor tenebat arcum et data fuit ei corona et exiit ad vincendum. Juxta hunc modum intellige in aliis quae sequentur per septem sigilla signari septem obscuritates, sive septem occulta quae erant hominibus ignota de septem statibus Ecclesiae. Primum fuit de primitivo statu Ecclesiae per Christum praedicantem et per apostolos aedificata est. Secundum de persecutione Ecclesiae tempore martyrum per infideles. Tertium de persecutione Ecclesiae per haereticos. Quartum de persecutione Ecclesiae per falsos fratres: et sic deinceps ut infra habetur, per apertionem septem sigillorum signatur manifestatio illorum occultorum praedictorum de septemplici statu Ecclesiae quae facta est per agnum Joanni et per Joannem Ecclesiae. Et fortasse eadem apertio sive manifestatio facta fuerat alicui de fundatoribus Ecclesiae; sed hoc describitur sub figura apertionis septem sigillorum: sub apertione autem cujuslibet sigilli comprehenditur illud quod sequitur, ut hic subjungitur. Et vidi et ecce equus albus, per quatuor animalia possunt intelligi quatuor Evangelistae, excitantes Ecclesiam cujus typum gerit Joannes ad intelligendum, vel quatuor praedicatorum ordines. Et audivi unum de quatuor animalibus, tamquam vocem tonitrui, idest ejus vox erat quasi tonitrui, veni, o Joannes per majorem attentionem, et vide, quae tibi ostenduntur, scilicet ea quae sequuntur. Et vidi, et ecce et cetera. Per illud animal potest intelligi Joannes qui altissimum tonitruum fecit loquens de divinitate, per quam agnus vicit, cum arcu Scripturae. Per secundum Lucas designatur per vitulum, loquens de passione Dei, per quam habetur robur martyrum in passionibus. Per tertium animal signatur Matthaeus, loquens de humanitate domini: in qua multum erraverunt haeretici. Per quartum animal, signatur Marcus loquens de dominica resurrectione, ex cujus consideratione confunditur hypocrisis; quae gloria resurrectionis privat hypocritas. Vel, secundum ordinem supra positum, per primum animal signatur Marcus, per leonem. Ipse enim de praedicatione Christi, in qua Christus tamquam leo rugiit, loquutus est, per quem primum Ecclesia condita est, et de ejus resurrectione, in qua fortis et victor apparuit. Supra quarto, animal primum simile leoni. Per primum etiam animal intelligitur quartus ordo praedicatorum praedicantium de Christi doctrina et resurrectione. Per quartum, Joannes agens de immensitate deitatis, cujus consideratio dissipat hypocrisim. Tamquam vocem tonitrui: quia dum praedicabatur per apostolos in primitiva Ecclesia Christi resurrectio, terror salubris fiebat in infidelibus Judaeis. Oportuit enim in primitiva Ecclesia, resurrectionem Christi recenter mortui praedicari, ut crederetur resurrexisse. Act. 2, dextera Dei exaltatus et cetera. Et sequitur: his auditis compuncti sunt corde. Veni et vide. Per hoc intelligitur, quod praedicatores primitivae Ecclesiae convertendos invitabant. Glossa, primitivi sequentem Ecclesiam invitabant. Joannes gerit hic typum Ecclesiae, quantum ad illos qui per alios, ad caelestem intelligentiam invitabantur. Et vidi: hic ponitur tenor visionis. Et primo ponitur descriptio mystici corporis, sive membrorum Ecclesiae. Secundo descriptio ipsius capitis, scilicet Christi, et qui sedebat. Primum per sedem. Secundum per sedentem. Dicit igitur, et vidi. Supra in principio, dicitur vidi et cetera. Quomodo differt haec visio ab illa? Respondeo. Primo vidit indistincte, hic distincte et plane. Quid autem viderit ostendit. Et ecce, ostendit illud quod sequitur fuisse in praesentia sub oculis, equus albus. Equus dicitur in primitiva Ecclesia praedicatores propter quatuor: scilicet propter ferocitatem in praeliando contra tentationes vitiorum, carnis, mundi, Diaboli. Job 39, exultat audacter, in occursum pergit armatis etc., de equo, idest Ecclesia, vel justo, et maxime de praedicatore. Item propter officium in portando, quia justus portat Deum per operationem. 1 Corinth. 6, glorificate et portate Deum in corpore vestro: praedicationem, praedicando. Act. 9, vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum. Item propter velocitatem in discurrendo. Proverb. 6, discurre festina. Item propter durabilitatem in obediendo. Jacob. 3, equis frena in ore mittimus. Ezechielis 1, ubi erat impetus spiritus et cetera. Albus, propter sinceritatem innocentiae per Baptismum vel gratiam. Psal. asperges me, domine, hyssopo. Et qui sedebat. Hic describitur Christus quadrupliciter. Primo ut sessor ad regendum, et qui sedebat super illum: hic est Christus qui insidet Ecclesiae, sive in justis per gratiam; inhabitat enim in eis et regit eos. Sap. 7, secundum aliam literam: anima justi sedes est sapientiae. Haec autem sessio est mediante sella, scilicet justitia vitae. Psal. justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Calcaria, sunt timor quo declinatur malum, et amor quo agitur bonum. Secundo, ut armatus ad vulnerandum, habebat arcum, idest Scripturam, quae percutit corda ut vulneremur amore. Psal. arcum suum tetendit et paravit illum. De hoc arcu tot procedunt sagittae, quod verba sacra. Psal. sagittae potentis acutae. In arcu est lignum durum, et chorda mollis, quae flectit lignum: similiter in sacra Scriptura vetus testamentum, quod habet duritiam: et novum molle per gratiam et mitigans vetus. Per hunc arcum vulnerantur quidam ad mortem, per comminationem. Deuteron. 32, congregabo super eos mala. Quidam ad medelam, per amoris suggestionem. Psal. sagittas suas ardentibus effecit. Hoc arcu quosdam vulneravit ad vitam qui scilicet convertebantur: hoc est vulnus amoris. Cantic. 2, secundum aliam literam: vulnerata caritate ego sum. Quosdam ad directionem, quos scilicet confutabat per Scripturam; sicut cum per illud Psal. dixit dominus domino etc., probans Christum in lege promissum esse Deum. Et Satanam repulit in tentatione per Scripturam, Matth. 3. Nobilis est talis arcus. Ecclesiastici 43, vide arcum et benedic eum qui fecit illum. Tertio ut coronatus, ad alliciendum. Et data est ei corona, a Deo patre, vel a tota Trinitate. Ei, secundum humanitatem; corona, idest dignitas regalis ad praesidendum hominibus, per obedientiam. Psal. ego autem constitutus sum rex. Dignitas haec et honorificentia regis nostri, debet allicere ad ejus obsequium et amorem. Bernardus, veni domine Jesu, aufer scandala de regno tuo, quod est anima mea, ut regnes tu qui debes in ea. Quarto ut fortis ad triumphandum, et exivit, per effectum et manifestationem. Exivit, inquam, sedens super equum, idest processit per discipulos ad convertendum homines, videlicet ante passionem et post ascensionem. Ante passionem misit beatum Joannem Baptistam et discipulos quos ipse per se converterat; de quorum missione Lucae 9 et 10: post ascensionem similiter misit eos. Marci ultimo, euntes in mundum universum. Vincens, prius in Judaeis, quibus fuit primo praedicandum, ut vinceret, postea discipulos in gentibus, quae postea sunt per discipulos conversae. Act. 13, audientes gentes gavisae sunt et cetera. Cum enim in lege promissus fuisset Christus Judaeis, conveniens fuit, ut eis prius praedicaret: et sic multi conversi sunt; quibusdam autem manentibus in obstinatione, convenienter transierunt discipuli ad gentiles. Act. 13. Vel, vincens, Diabolum prius in se per arcum et passionem. Ut vinceret, in membris, idest doceret nos suo exemplo: et juvaret ad vincendum. Supra 4, vicit leo et cetera. Haec igitur apertio primi sigilli, idest manifestatio primi status Ecclesiae, scilicet quia Christus insidens Ecclesiae sive suis discipulis, simul cum eis praedicavit: et per arcum doctrinae et passionem Diabolum vicit, expellens eum de corporibus hominum. Et etiam potest hoc intelligi de praedicatione discipulorum post ascensionem, ut dictum est, et cum aperuisset. Hic agitur de apertione secundi sigilli, quae pertinet ad statum persecutionis Ecclesiae tempore martyrum per infideles, quod pertinet ad inordinationem respectu potentiae; sequens autem per haereticos pertinet ad inordinationem respectu sapientiae; subsequens autem, scilicet quarta persecutio per falsos fratres, pertinet ad inordinationem, respectu bonitatis seu gratiae. Primo autem tangitur sigilli apertio. Secundo excitatio ad videndum, audi. Tertio describitur ipsa visio, et exivit alius equus. Dicit igitur: et cum aperuisset sigillum secundum: per quam apertionem signata est manifestatio obscuritatis pertinentis ad statum Ecclesiae secundum; quae facta est Joanni, et per ipsum Ecclesiae: forsan etiam aliis facta fuerat illa manifestatio; et sic intellige apertionem aliorum sigillorum. Audivi secundum animal dicens, veni, per altiorem considerationem, et vide, illud quod sequitur. Per illud animal potest intelligi Lucas, qui praedicavit et scripsit immolationem dominicae passionis, per cujus virtutem et considerationem datur robur in persequutionibus adversitatum. Vel, per illud animal intelligi potest ordo sive coetus praedicatorum praedicantium dominicam passionem in robur contra adversa, quorum typum tenuit ipse Lucas. Supra 4: et secundum animal simile vitulo. Tales invitant Ecclesiam, quae per Joannem intelligitur, ad intelligentiam spiritualem. Veni et vide. Quod autem dicitur secundum animal, intelligitur non ordine temporis necessario, sed ordine visionis. Ille enim ordo praedicatorum eodem tempore potest esse cum aliis. Et exivit. Hic ponitur ipsa visio. Et primo ponitur descriptio corporis, scilicet malorum, qui sunt corpus et membra, scilicet Diaboli. Secundo capitis, et qui sedebat. Dicit igitur, et alius, praedicto contrarius: quia ille bonus, iste malus. Alius, quia ille albus propter munditiam, iste rufus propter malitiam: equus, scilicet coetus persecutorum, qui fideles persequebantur, sicut factum est tempore martyrum per tyrannos et alios crudeles, et adhuc fit quandoque. Et dicitur equus, quia veloces ad malum. Proverb. 1, pedes eorum ad malum currunt. Item portant Diabolum insidentem eis, sicut sequitur, et qui sedebat super eum. Item propter ineptitudinem ad bonum: quia sicut est brutum animal, ita et ipsi sunt facti brutales. Psal. nolite fieri sicut equus et mulus. Sic ergo perversi dicuntur equus, tum propter ineptitudinem ad bonum, tum propter velocitatem ad malum, tum propter subjectionem ad Diabolum, rufus, per quod signatur malitia crudelitatis, et effusio sanguinis. Proverb. 1, et festinant ut effundant sanguinem innocentem. Exivit, quia a conceptu cordis procedunt ad actum operis. Psal. concepit dolorem et peperit iniquitatem. Et qui sedebat. Hic describitur nequitia capitis, scilicet Diaboli. Primo quantum ad jam habitam dominationem. Secundo quantum ad amplioris dominationis promissionem. Datum est. Non potest autem ampliari ejus dominatio, dejiciendo homines in peccato, nisi permittatur a Deo. Unde ibi primo ostenditur potestatis permissio; et hoc, tum quantum ad concordiam tollendam, tum quantum ad vitam extinguendam. Secundo ostenditur potestatis permissae magnitudo, et datus. Dicit igitur, et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus qui insidet perversis, sicut equo suo, ducens eos per devia: et per eos pugnat contra alios. De hoc Isidorus in 3 libro de summo bono: Diabolus in electis non habitat: qui vero in corpore ejus sunt, in ipsis habitat, quia ipsi sunt templum ejus. Isaiae 10, Gabee sedes nostra. Gabee interpretatur vallis; quia in eis qui peccata abscondunt quantum ad confessionem; sicut vallis occultat ea quae continet, et qui ad modum vallis in imo sunt, Diaboli sedes sunt. Datum est ei. Glossa: idest concessum a Deo, ut sumeret, tolleret, pacem de terra, idest pacem temporalem, et pacem animi de cordibus terrae deditis. Multum laborat ad ponendam discordiam. Gregorius, valde caritatem nostram, idest amorem humilem, quem nobis vicissim impendimus, timet, et concordiae nostrae invidet: quia hanc nos tenemus in terra, quam ipse tenere nolens amisit in caelo. Marc. 9, et pacem habete inter vos. Item contra pacem animi pugnat. Isaiae 57, non est pax impiis, dicit dominus. Et datum est, facere per suggestiones, ut interficiant se invicem, scilicet unus alium, scilicet gladio materiali. Ipse enim concitat bella et rixas: unde quandoque sequitur ut homines se invicem interficiant. Vel gladio persuasionis, dum unus alium corrumpit spiritualiter persuadendo mala: et totum fit Diabolo suggerente, qui non tantum bonis sed etiam malis nocere studet. Habacuc 1, semper interficere gentes non cessat. Mutatur autem modus loquendi, interficiant, cum prius dixerit, ut sumeret, quia per cursum vitae durat hoc malum. Et datus est ei gladius magnus, idest magna potestas truncandi et dejiciendi; quia ad multos et magnos dejiciendos, ut in Petrum, Matth. 26, et quantum ad multas et magnas persecutiones concitandas. Job 41, non est potestas super terram. Nota Glossam: videns hanc potestatem tentabat infideles de persecutione martyrum, ut eos dejiceret. Gregorius, dum gentilitas destitui mores suos doluit, in martyrum necem, non solum iracundos ac turbidos, sed etiam placidos erexit. Sed objicitur de hoc quod dixit, datum est ei. Glossa, concessum a Deo. Ergo data est ei licentia malefaciendi a Deo. Respondeo: dicendum, quod est multiplex concessio: scilicet per rei collationem. Gregorius in homeliis, servis suis bona sua tradidit, quia fidelibus suis spiritualia dona concessit. Item per alicujus actus licentiationem, sicut abbas dat monacho debili licentiam comedendi carnes. Item per permissionem, ut cum Moyses concessit dari libellum repudii, Deuteron. 23: et sic accipitur hoc loco Glossa, quia usus potestatis Diaboli in tentando, est concessus, idest permissus; tamen potestas tentandi quae bona est, concessa, idest collata est a Deo. Omnis enim potestas est de genere bonorum inquantum potestas; sed abusus est malus. Gregorius, omnis voluntas ejus semper iniqua est: a semetipso habet voluntatem sed a Deo potestatem. Item objicitur de hoc quod dicitur, datus est illi. Quomodo enim dedit ei dominus potestatem tentandi, cum sciret eum eadem abusurum? Respondeo. Una ratio est ex parte creatoris praecedentis, quia congruum fuit Angelum creari cum potestate faciendi bonum et malum, ut cognosceretur quid creatura ex Deo, quid ex se haberet. Item ut appareret, quam infirma sit creatura sub immutabilitate ipsius Dei qui peccare non potest. Item ut commendabilius esset meritum stantium, et inexcusabilius demeritum eorum qui peccarent. Gregorius in moralibus. Mire omnipotens Deus naturam spirituum bonam, sed mutabilem condidit; ut qui permanere renuerent, et qui in conditione persisterent, tanto in ea jam dignius, quanto et ex arbitrio starent. Secunda ratio est ex parte fructus sequentis; quia ex ejus tempore provenit fructus bonis cum tentantur, et vincunt tentatorem. Isidorus in 3 Lib. de summo bono. Diabolus tentando pro fructibus sanctorum servit. Quantum vero ad eos qui vincuntur, elicitur bonum de tentatione Diaboli: quia postea resurgunt humiliores et fortiores: aut si finaliter vincuntur, manifestatur divina justitia in eorum damnatione. Et iterum sanctorum gloria major est, considerata poena malorum. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Si autem quod dicitur, datus est gladius, intelligitur de potestate ipsa, tunc proprie intelligitur datus: si quantum ad abusum, tunc intelligitur datus id est permissus. Ipsa enim potestas data est ei ab initio, sed usus quandoque permittitur ei a Deo. Item objicitur de hoc quod dicitur magnus, quia debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem. Respondeo dicendum quod Diaboli potestas magna est ad tentandum propter sui latitudinem; quia potest tentare bonos et malos minores et majores ut tangit Glossa. Item propter persuasionum qualitatem; quia permotiva tentatio, aliquando per ea quae homo timet, aliquando suggerendo quae placent. Gregorius: astuta ejus consilia dum dulcia resonant, ad noxia cor inclinant. Item propter modi multiplicitatem: quia tentare potest, nunc mulcendo, nunc terrendo occulte et aperte, visibiliter et invisibiliter, interius, exterius, assumpto corpore et non assumpto; sed in nobis est suscipere vel non suscipere, sicut dicit Damascenus. Parva tamen est ejus potestas ad dejiciendum per se; quia non potest hominem dejicere nisi homo se illi subjiciat per consensum; tunc enim efficitur magna, non ex se, sed aliorum debilitate. Potestas igitur ejus et magna est ad persuadendum et modica ad vincendum de se. Unde Gregorius: nimirum hostis sicut contra consentientes est fortis; ita contra resistentes est debilis: aliis ergo leo est, aliis formica. Sed objicitur de Glossa quae gladium vocat potestatem interficiendi. Dicendum quod ponitur consequens pro antecedenti. Potestas interficiendi idest tentandi sive persuadendi; ex qua persuasione sequitur interfectio per peccatum. Sic autem loquitur propter verbum praecedens. Et ut invicem se interficiant; ipse enim illud procurat. Simili modo accipitur illud Psal.: draco ille quem formasti ad illudendum ei; quia Diabolus conditus est a Deo, quantum fuit ex se, ad hoc ut ex ejus tentationibus justi proficiant, dum resistunt: ex quo sequitur ejus illusio; quia sequitur contrarium ejus quod ipse intendit. Et cum aperuisset. Hic primo tangitur sigilli apertio. Et cum aperuisset sigillum tertium expone juxta modum supra positum. Secundo excitatio ad audiendum. Audivi tertium animal. Per quod potest intelligi Matthaeus, qui specialius scribit de incarnatione. Per ipsum potest intelligi etiam ordo praedicantium Christi incarnationem, quod fuit necessarium maxime tempore haereticorum. Circa namque incarnationem filii Dei, fuerunt plurimae haereses, horum typum tenuit Matthaeus. Supra 4, et tertium animal et cetera. Veni et vide, ut supra. Tertio ponitur ipsa visio. Et ecce. Et primo describitur visio quantum ad fidelium tribulationem. Secundo quantum ad eorumdem consolationem. Et audivi. Circa primum primo describitur nequitia corporis. Secundo capitis, et qui sedebat. Dicit igitur. Et ecce equus, scilicet coetus haereticorum; qui dicuntur equus Diaboli, propter illa tria superius posita. Niger, propter tenebras errorum. Sicut enim inter omnes colores, niger magis recedit a natura lucis; sic haeretici a luce Catholicae veritatis. Nahum 2, facies eorum, id est intellectus eorum, in quibus debet lucere splendor virtutis fidei sicut nigredo ollae. Nota Glossam: videns et cetera. Et qui sedebat. Hic describitur nequitia Diaboli. Primo quantum ad acquisitam dominationem. Et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus qui sedet super haereticos; supra 2, ubi sedes est Satanae. Secundo quantum ad modum acquirendi ampliorem. Modus autem est duplex. Unus per doctrinam haereticorum acceptoriam. Unde dicitur, habebat stateram. Alius quantum ad operationem simulatoriam. In manu sua. Utroque enim modo trahit haereticos Diabolus. Per haereticos quantum ad primum dicit: habebat stateram: per quod signatur quod haeretici dicunt se habere discretionem in Scriptura, et de ipsa praedicant; tamen male intelligendo et exponendo, Diabolo hoc attribuitur: quia ejus suggestione agunt. Discretio autem in Scriptura statera dicitur; quia sicut statera recta non declinat a rectitudine mensurae, sic nec discretio seu peritia vera a sano intellectu; et sicut statera sine pondere huc et illuc fluctuat: sic intelligentia Scripturae sine pondere expositionis Catholicae ad errorem declinat; et ideo in eis non est statera nisi dolosa. Oseae 12, Chanaam in manu ejus statera dolosa. Isidorus, 1 Lib. de summo bono. Vis per quam fit haeresis, obscuritas est divinarum Scripturarum, in qua caligantes haeretici, aliud quam res se habeat intelligunt. In manu sua; quia ut magis decipiant, opera de genere bonorum faciunt, secundum quod praedicant; tamen duplici corde. Isidorus in eodem: quamvis haeretici legem et prophetas opere implere contendant, propter erroris tamen impietatem a vultu Dei projiciuntur, et a justorum coetibus separantur. Et audivi. Haec est tribulatorum consolatio. Quae primo describitur quantum ad locum auditae vocis, intellecta nequitia haereticorum, et audivi tamquam vocem scilicet Angeli existentis, in medio quatuor animalium. Per hoc intelligitur quod magna est tribulatio quae fit per haereticos; quia certum et magnum adjutorium datur, scilicet concors doctrina quatuor Evangelistarum, et etiam exhortatio et fulcimentum universorum praedicatorum: qui per quatuor animalia intelliguntur. Per hoc enim quod dicitur, in medio etc. intelligitur quod illa vox firmatur communi testimonio quatuor Evangelistarum, et omnium praedicatorum: qui idem secundum rem dicunt. Ex hoc patet quod recurrendum est ad doctrinam sacrae paginae in adversis temporibus. Rom. 15, quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Dicitur autem, tamquam vocem; quia non erat vox corporalis: licet quantum ad aliquid similem haberet. Secundo quantum ad formam ipsius consolationis, dicentem bilibris. Consolationis autem forma et tenor est; quia suos cultores, cum eos emit sanguine proprio, non permittit dominus laedi, sed muniet contra Diabolum. Primo ergo describitur consolatio quantum ad pretium emptionis. Secundo quantum ad munimentum protectionis, ne laeseris. Pretium autem emptionis ostenditur, tum quantum ad martyres, tum quantum ad confessores. Et vinum, sub his enim comprehenduntur omnes fideles. Martyres autem quidam sunt majores, qui per bilibrem tritici, quidam minores qui per tres bilibres hordei. Dicit igitur. Dicentem bilibris, idest Ecclesia quantum ad majores martyres qui majus martyrium sustinuerunt, et majorem doctrinam habuerunt, et majus exemplum ad alios, et majus meritum apud Deum: quod totum per bilibrem tritici designatur, quia triticum attritum melius nutrit quam hordeum et magis est acceptabile ratione valoris. Bilibris est vas continens duos sextarios; et ita est quasi duplex mensura: libra autem constat ex duodecim unciis: unde per bilibrem signatur Ecclesia servans praecepta duodecim apostolorum, continens duplicem mensuram, scilicet gentiles et Judaeos conversos, vel fidem et operationem, vel geminam dilectionem Dei et proximi. Deus enim bonam mensuram exigit, quae non potest esse nisi diligatur vero corde Deus et proximus. Gregorius. Est in dilectione Dei necessario tenenda fides et vita: in dilectione vero proximi debet summopere patientia et benignitas custodiri. Reddet autem et ipse maximam. Lucae 7, mensuram bonam et cetera. Vel bilibris, propter meritum perfectionis in vita et martyrii in morte. Tritici, idest abundans tritico, scilicet meritis passionis et resurrectione eruditionum et exemplorum et excellentia dilectionis et operum quae cibus est Dei. Bonum est hoc triticum. Denario, supple, est emptum, idest sanguine Christi. 1 Cor. 6, non estis vestri; empti enim estis pretio magno. Dicitur autem sanguis Christi denarius; quia pretium est hominis empti, sicut denarius rei venalis. Dicitur autem in singulari; quia unum est pretium omnium hominum, et quia per ipsum in unitatem fidei et caritatis colliguntur fideles. Ephes. 4, unus Deus, una fides, unum Baptisma. Contra hanc unitatem pugnant haeretici. Isidorus 1 Libr. de summo bono. Haeretici ingenti studio mendacia sua discunt, et labore vehementi, ne ad unitatem Ecclesiae veniant, decertant. Et tres bilibres hordei, idest martyres minores qui dicuntur bilibres, propter fidem et opera, vel propter duplicem dilectionem, vel propter meritum vitae et mortis. Dicuntur autem tres propter fidem Trinitatis, sine qua non est salus. Item propter perfectionem meriti in martyrio, licet non ita excelsi ut praemissi. Tres enim bilibres faciunt senarium quo signatur perfectio. Hordei, idest ordeum continentes, idest habentes meritum martyrii, licet non tantum ut primi, quia hordeum atteritur, et sic inde fit panis, sed non ita suavis, ut est triticeus. Similiter nec isti sunt in tanta altitudine meriti apud Deum, ut praecedentes. Item sunt habentes refectionem documenti et exempli. Hordeum enim reficit, minus tamen quam triticum. Denario, sunt empti, supra 6, occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo. Et vinum, ordo sive status confessorum, hic describitur quantum ad duo. Primo quantum ad fervorem dilectionis ad Deum: unde dicitur, et vinum, scilicet ferventes dilectione. Rom. 12, spiritu ferventes. Secundo quantum ad dulcedinem miserationis ad proximum. Et oleum, scilicet illi qui habent lenitatem misericordiae ad alios. Job 31, ab infantia mea crevit mecum miseratio. Quidam habent et fervorem ad Deum et miserationem ad proximum, quidam ad alterum: tamen omnes utrumque habere debent: quia debent cum effectu compati si possunt. Unde Gregorius, nunquam autem qui vere compatitur, quod necessarium proximo conspicit negat. Utrumque, supple, cum praedictis est emptum denario sanguinis Dei, quia uno pretio sunt omnes empti. 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus est Christus et cetera. Vel aliter. Notandum quod duplex est status justorum. Quidam enim vivunt in adversitate: hi designantur per bilibrem tritici et per tres bilibres hordei, sive sint martyres, sive non: atteruntur enim adversis, sicut teritur triticum et hordeum. Sed quidam sunt majoris meriti per patientiam latiorem et dilectionem majorem, qui per bilibrem tritici. Quidam minoris: isti per tres bilibres hordei, quod est minoris valoris quam triticum. Gregorius: sancta Ecclesia idcirco adversa vitae praesentis tolerat, ut hanc superna gratia ad aeterna praemia perducat, quidam vivunt in tranquillitate, respectu aliorum: et horum quidam vacant fructui praedicationis qui signatur per vinum, quia alios inebriat, Prov. 11, et qui inebriat et cetera. Quidam suavitati devotionis in oratione vel contemplatione; qui scilicet officium praedicandi non habent: hi signantur per oleum, quia interna devotione pinguescunt et interno sapore pascuntur. Gregorius: contemplativae vitae amabilis valde dulcedo est, quae super semetipsum animam rapit, caelestia aperit terrena debere esse contemptui ostendit, spiritualia mentis oculis patefacit. Et nota quod vinum debet esse oleum, quia praedicatores suavitati contemplationis insistere debent ut ibi hauriant quod effundant aliis sicut nubes. Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Non tamen oportet omnes esse praedicatores; quia non in omnibus est scientia, nec officium, nec alia quae in talibus requiruntur. Ne laeseris, o tu Diabole sessor equi, aliquem istorum, quantum ad animam, etsi quantum ad corpus: quasi dicat: o vos fideles non timeatis a facie haereticorum et aliorum persequutorum, quia dominus qui vos suo redemit sanguine, proteget vos: et tu Diabole non laedas eos tentatione erroris vel alia. Psalm. custodiet dominus omnia ossa tua. Vel denarius potest aliter accipi; et quod dicitur vinum et oleum potest teneri accusative. Bilibris tritici, ut primo modo vel secundo est expositum manet. In denario, scilicet in Decalogo; et ideo o Diabole nihil habes mortiferum in eis. Et tres bilibres, ut prius expositum est manet. In denario, Decalogi; et, o Diabole, ne laeseris per tentationem quantum ad animam. Vinum, idest eos qui reficiuntur sanguine, signando per vinum in contemplatione, vel sacramenti perceptione. Et oleum, idest eos qui sunt illuminati interna unctione. Et secundum hunc modum confessores, sive illi qui in tranquillitate vivunt, describuntur, et quantum ad fructum dominicae passionis et unctionem internae illuminationis. Potest et tertio modo intelligi denarius pro aeterna retributione. Bilibris tritici est ditanda sive praemianda denario aeterni praemii. Similiter et tres bilibres. Et ideo tentatio haereticorum, non praevalebit eis finaliter, Matth. 20, ne laeseris, o Diabole, vinum et oleum ut prius. Sed objicitur, quia multi qui justi fuerant pervertuntur quandoque per haereticos, vel per peccatum aliquod mortale. Item Diabolus non est obediens Deo vel Angelo; frustra ergo praecipitur ei, ne laeseris. Respondeo. Ad primum, quod hoc intelligitur de justis qui domino adhaerent per dilectionem et corde non consentiunt et faciunt quod suum est contra tentationes. Psalm. custodit dominus omnes diligentes se. Cum autem desierint adhaerere Deo, incipiunt perverti, nec proteguntur a Deo a lapsu mortalis culpae, Oseae 7, vae eis quoniam recesserunt a me. Nota ergo quod quidam sunt longe a Deo, per aliquod mortale. Et tales non sunt bilibres tritici nec ordei, nec vinum nec oleum, unde non loquitur de his; tales enim facilius possunt deiici amplius per tentationes haeresis vel alterius peccati, licet etiam tales dominus quandoque a multis tentationibus illaesos custodiat. Quidam adhaerent Deo, per affectum et effectum: tales autem resistunt tentationibus, vel faciunt quod suum est; et tales dominus custodit, et de his agitur hic: aut se deiici permittunt, et de his non loquitur haec litera. Ad secundum dicendum, quod illa prohibitio quam intellexit Joannes fieri Diabolo in illa visione, non fuit frustra: licet Diabolus non curet obedire: quia per eam signatur, quod dominus in ipsa re cohibeat Diabolum, ne ejus tentatio noceat justis adhaerentibus ipsi Deo, sicut Glossa innuit cum dicit: quia non proficitis et cetera. Proverb. 3, in latere tuo et cetera. Et cum aperuisset sigillum quartum. Dividitur ut supra. Nota Glossam. Et audivi vocem quarti animalis. Per hoc potest intelligi Joannes qui divinitatis sublimitatem subtilius intellexit; per quem ordo praedicantium divinitatem Christi designatur, quod maxime necessarium est contra hypocritas quorum simulatio consideratione divinitatis dissipatur; quia Deus veritas est; et ideo hypocrisim detestatur et damnat. Supra 4, et quartum animal simile aquilae. Primum ergo animal advocat ad contemplationem primi status Ecclesiae, in quo Ecclesia est per Christi doctrinam et resurrectionem condita: quod convenit Marco, qui de Christi doctrina et resurrectione agit, cujus est facies leonis. Secundum ad contemplationem passionis et tribulationis, sub tempore martyrum; quod convenit Lucae, cujus est facies vituli, qui est animal immolativum. Tertium ad contemplationem erroris in haereticis, quod convenit Matthaeo describenti Christi incarnationem circa quam multi erraverunt haeretici, unde ejus est facies hominis. Quartum ad contemplationem hypocrisis in falsis fratribus; quod pertinet ad Joannem, cujus est facies aquilae, quia altius scripsit de divinitate; per cujus praedicationem confutatur hypocrisis. Et ecce. Hic ostenditur ipsa visio, quae pertinet ad statum Ecclesiae in tempore falsorum fratrum, quos Diabolus inducit, ut Ecclesiam per eorum hypocrisim pervertat. Primo ergo ostenditur nequitia corporis, Ecclesiam persequentis. Secundo capitis per eos operantis, et qui sedebat. Dicit igitur: et ecce equus, coetus falsorum fratrum hypocritarum, qui boni filii Ecclesiae videntur et veri fratres justorum in gratia, sanctitate: sed sunt per fidem fictam et vitam simulatam falsi fratres; et ideo dicuntur equus Diaboli qui sedet in eis sicut post sequetur, et per eos procedit ad nocendum Ecclesiae, Galat. 2, sed propter introductos falsos fratres qui et cetera. Pallidus, per carnis macerationem exteriorem. Matth. 5, exterminant enim facies suas, idest extra terminos naturalis coloris ponunt. Vel pallidus, quia mortuus morte falsitatis per hypocrisim, et per ipsam vult Diabolus alios in fide pervertere ne vivant, 2 Corinth. 11, periculis in falsis fratribus. Et qui sedebat. Hic describitur nequitia capitis, scilicet ipsius Diaboli; et primo quantum ad sedem propriam. Et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus; qui licet sedeat per dominationem in omnibus malis, tamen specialius dicitur sedere in falsis fratribus, qui fide carent, et tamen se veros fideles et verbo et simulato opere mentiuntur. Job 11, sub umbra dormit in secreto calami. Secundo quantum ad nominis ignominiam. Nomen illi mors, quia per illum est mors corporis introducta: Sap. 2, invidia Diaboli, mors introivit in orbem terrarum. Item falsos hypocritas spiritualiter occidit. Supra 3, nomen habes quod vivas et cetera. Item per falsos fratres occidere vult alios pervertendo fidem. Item multos interfici procurat corporaliter. Supra eodem, datus est ei gladius magnus. Tertio quantum ad horrendam sequelam. Et Infernus sequebatur eum. Sic videbat in illa visione sub figuris: per hoc signatur quod infernalis poena debetur ei et equo ejus, idest impiis. Licet enim non puniatur, post judicium tamen acerbius punietur. Et tunc non evagabuntur Daemones ut nunc, sed in Inferno erunt immersi, Job 41, videntibus cunctis praecipitabitur. Gregorius, antiquus hostis Belial, videlicet crudelis et fortis, in medio captivus ducetur, et cum suo corpore, idest cum reprobis omnibus, aeternae Gehennae incendiis mancipabitur. Vel per Infernum signantur mali, qui nec divitiis satiantur, nec cupiditatibus. Eccles. 7, avarus non implebitur pecunia, nec honoribus ut superbi, nec delitiis ut voluptuosi: quibus etiam debetur Infernus et mors. Infra 20, Infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Isti sequentur eum quia vivunt secundum ejus monita et sunt de ejus familia. Supra 2, qui se dicunt Judaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Non illum qui dicit Joannis 8, ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Quarto quantum ad concessam potentiam. Et data est ei, scilicet a Deo, potestas. Gregorius, formidari non debet, qui nihil nisi permissus valet. Super quatuor partes terrae, idest super omnes reprobos in quatuor partibus terrae morantes, scilicet oriente, occidente, parte Australi et aquilonari, et per se et per ministros quos mittit per universum mundum, sicut Christus misit suos. Vel super Judaeos, Paganos, haereticos et falsos Christianos. Vel quatuor affectiones; scilicet timoris, spei, sive cupiditatis, doloris et gaudii; et in his consistit meritum, si bonae sint; demeritum si malae. De his Boetius in libro de consolatione philosophiae primo, metro septimo: tu quoque si vis cernere verum; capere callem: spemque fugato, nubila mens est haec ubi regnant. Lumine claro tramite recto pelle timorem, ne dolor adsit, vinctaque frenis differunt autem quia timor est respectu futuri mali; dolor respectu mali praesentis; spes sive cupiditas, respectu futuri boni; gaudium respectu boni praesentis. Interficere, idest data est ei potestas interficiendi, gladio, peccatum persuadendo, fame. Divini verbi quam procreat per falsos fratres qui praedicationis fructum impediunt Deo permittente. Amos 8, mittam famem in terram. Et morte, corporis quam aliquando procurat. Et bestiis terrae, ad literam; vel bestialibus ministris, per quos nocet; quales sunt falsi fratres, de quibus principaliter agitur Psalm. comparatus est jumentis insipientibus. Sed quaeritur circa hoc quod dicitur: et Infernus etc. unde est quod mali potius volunt sequi Diabolum, quam Deum, quantum ad modum vivendi, cum errare se videant? Respondeo. Hoc est propter multa, quae unam rationem complent: scilicet propter deceptoriam vanitatem, scilicet ex parte rei: et hoc vel quantum ad rei delectabilis mulcebritatem, qua allicit: unde Gregorius, hostis callidus unde mulcet, inde decipit: vel rei tristabilis apparentem adversitatem; ideo potius volunt esse in peccato, quam poenitentiam agere. Unde Gregorius: modo multorum mentes persuadet blandiendo, modo pertrahit ad culpam terrendo. Item propter intellectus caliginem, quia non plene vident seipsos et vitam suam, licet in quadam nube videant. Psalm. nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Item propter effectus confractionem. Dissipant enim et confractum habent affectum; ideo sicut navis confracta et sine velo cum vento impellitur, immergitur undis tentationum, quia non habent secum nautam. Prov. 15, longe est ab impiis dominus. Item propter accidiae torporem; quia nec damna quae incurrerunt, nec Gehennam quam meruerunt, nec gratiam quam contempserunt, nec Deum quem offenderunt, nec praemia quae amiserunt, considerare curant, nec adjutorium divinum postulant. 1 Thess. 5, qui enim dormiant, nocte dormiunt. Psalm. accedite ad eum et illuminamini. Item quomodo dat Diabolo dominus potestatem interficiendi spiritualiter? Videtur enim dominus esse causa mali: quod minime sequitur. Respondeo. De potestate interficiendi spiritualiter est loqui dupliciter. Aut quantum ad possibilitatem ad malum actum, eadem autem potestas est benefaciendi et male, scilicet liberi arbitrii, unde bona est: et sic potestas interficiendi data est Diabolo: non tamen ad interficiendum, sed ad bene agendum: hoc enim est gloriosius, cum liberum arbitrium quod potest in bonum et malum, eligit bonum et cavet a malo. Ecclesiastici 31, qui potuit transgredi, et non est transgressus. Possibilitatem autem ad actum malum intelligo, ut ad actum bonum, non ut ad malum; quia sic potius est impotentia. Aut quantum ad malum usum: et sic non est proprie data potestas a Deo; quia non dat ei male uti potestate, nec dat potestatem ad malum usum; sed permissa; unde data dicitur hic idest permissa; quia permittitur eum uti male sua potestate: hoc autem juste permittit. Unde Gregorius: ex se quidem tentare quoslibet appetit; sed eos qui tentandi sunt, et prout tentandi sunt, non nisi juste Deus tentari permittit. Per praedicta patet responsio; quia potestas hic dicitur dari, idest permitti, quantum ad malum usum. Ad objectum, dicendum quod non est Deus alicujus peccati; quia illam potestatem dat recte. Illa enim eadem potestas est, quae et benefaciendi: nec ad malefaciendum dat; imo prohibet malum usum. Item ipsum usum permittit juste. Tum propter meritum perversitatis diabolicae; quia totus est ardens ad perdendum animas, unde meretur permitti tentare homines, unde sibi major poena accrescat. Habacuc 1, semper interficere gentes non cessat. Ubi Glossa: studium Diaboli est ut semper interficiat. Tum propter meritum culpae in malis, ut Glossa innuit. Unde Gregorius: multos autem meritis exigentibus hostis ferire permittitur, ut cum Deum deserunt, hosti damnato famulentur. Tum propter materiam profectus in bonis. Isidorus, 3 libro de summo bono, utilitati sanctorum servit Diabolus, quando eos suis tentationibus non decipit, sed erudit. Et cum aperuisset sigillum quintum. Apertio quinti sigilli pertinet ad tribulatorum consolationem. Nota Glossam, ostensis. Primo autem ostenditur sigilli apertio, et cum aperuisset sigillum quintum: per cujus apertionem, signatur manifestatio quintae obscuritatis, pertinentis ad justorum consolationem. Secundo ponitur ipsa visio, vidi. Vidit autem in visione sub quodam altari animas martyrum clamantes et desiderantes resurrectionem generalem accelerari, et data est eis consolatio a Deo. Continet autem haec visio sive ostensio quatuor: scilicet loci considerationem, meriti perfectionem, animas. Item desiderii expressionem, et clamabant. Item consolationis immissionem sive exhibitionem, et datae sunt. Dicit igitur, vidi subtus altare, sic vidit in visione. Per altare signatur Christus, in quo et per quem Deo patri offerre debemus quicquid boni agimus, et per ipsum est acceptabile quicquid Deo est gratum. Sub hoc altari, scilicet sub Christo sunt animae: non solum in statu viae, sed etiam in statu patriae; sicut sub eo a quo proteguntur sicut sub umbraculo, contra omne malum. In patria enim nihil mali est. Psal. proteges eos in abscondito faciei tuae. Vel sub eo sunt, quia secundum Haymonem, capiti suo coaequari non possunt. Item sub eo sunt per humiliationem, considerando suam parvitatem, et ejus sublimitatem. Joan. 3, qui de caelo venit, super omnes est. Animas interfectorum. Hic ostenditur meritum martyrum. Primo, quantum ad crebram passionem: animas interfectorum per persecutores. Hebr. 11, lapidati sunt, secti sunt. Secundo, quantum ad justam rationem, propter verbum Dei, idest propter praeceptum Dei quod impleverunt, et propter testimonium quod habebant, ad alios, idest propter testificationem interfecti sunt. Vel, propter verbum Dei, quia praedicaverunt Christi divinitatem, et testimonium, idest quia testificati sunt Christi humanitatem. Act. 1, eritis mihi testes et cetera. Augustinus in sermone de martyribus: si attendamus solas passiones, coronantur et latrones: ergo homo Dei prius sibi eligat coronam et securus accedat ad poenam. Et clamabant. Hic primo ponitur desiderium, et clamabant voce magna. Haec magna vox clamoris, est vehementia desiderii. Gregorius super hunc locum: magnus quippe clamor animarum, magnum est desiderium; tanto enim quisque minus clamat, quanto minus desiderat; et tanto majorem vocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit. Secundo exprimitur ipsum desideratum, dicentes: usquequo. Ubi duo ponuntur: scilicet captatio benevolentiae. Tum a potestate, domine, qui potes judicium facere. Psal. omnia quaecumque voluit fecit. Tum a bonitate, sanctus: unde sanctitatem amas et remuneras. 1 Reg. 2, non est sanctus, ut est Deus noster. Tum a veritate, et verus, in promissis, unde decet te reddere quod promisisti, de praemio. Fulgebunt justi, Matth. 13. Rom. 3, est autem Deus verax. Item petitio justitiae: usquequo non judicas sanguinem nostrum? Gloriam nostram consummando per corporum resurrectionem. Deuteron. 32, vindicabit dominus populum suum. Et non vindicas, scilicet nostros persecutores puniendo, non vindicas inquam, de his qui habitant in terra? Idest inhaerent terrenis per amorem. Vel, non vindicas sanguinem nostrum, idest non facis judicium de effusione sanguinis, scilicet puniendo tyrannos et persequutores? Unde exponendo subdit: et non vindicas nos vel sanguinem nostrum de his qui habitant in terra. Per hoc autem quod dicitur, usquequo, notatur dilatio generalis resurrectionis, quam desiderant: in qua et boni amplius remunerandi sunt, et mali puniendi: quasi dicat: quamdiu differs vindictam recipere de nostris persequutionibus, et tuorum praemium consummare? Aliqui libri habent alio ordine literam; non judicas et vindicas sanguinem etc., eadem expositio est. Sed objicitur de hoc quod dicunt, usquequo: quia si sic desiderant; ergo cum differatur affliguntur; quia Proverb. 13, spes quae differtur affligit animam. Item sciunt illud quod desiderant esse futurum, scilicet suae gloriae consummationem, et divinae justitiae manifestationem in malis. Quare ergo petunt? Respondeo. Ad primum dicendum, quod desiderare aliquid fieri est dupliciter. Aut fieri statim: et sic dilatio affligit expectatorem. Aut fieri opportuno tempore: et sic ex dilatione non est afflictio: manet tamen desiderii continuatio. Hoc autem modo secundo est in animabus beatis: conformant enim bonitatem suam divinae; nec volunt resurrectionem generalem fieri, nisi secundum quod dominus ordinavit eam futuram; tamen eam desideranter expectant, et ideo dicunt: usquequo et cetera. Gregorius: non quicquam desiderant, quod ab ejus, quem cernunt, voluntate discordet. Ad secundum dicendum, secundum beatum Gregorium, quod suum petere, est desiderium suum ad dominum extendere: petunt autem extremum judicium et gloriae resurrectionem, licet non ignorent venturum: tum propter desiderii vehementiam, tum propter voluntatem divinam; quia Deus vult eos hoc petere, cum ipsa petitio cedat in ipsius Dei magnificationem; a quo tantum bonum dandum speratur, et sine quo non habetur; et faciat etiam ad gloriae manifestandam magnitudinem. Gregorius, super hunc locum: in ipso positae sanctorum animae, de ipso accipiunt, ut ab ipso petant, quod eum facere velle noverunt: de ipso bibunt, quod ab ipso sitiunt; et modo nobis adhuc incomprehensibili, quod petendo esuriunt praesciendo satiantur. Item objicitur de hoc quod dicitur: et vindicas etc.: quia dicitur Eccles. 28, qui vindicari vult et cetera. Levit. 19, non quaeras ultionem. Item Matth. 5, diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Si dicas quod principaliter intendunt petere generalem resurrectionem, non persequutorum damnationem, quae eis placeat ex odio, tunc quaeritur ad quid de vindicta loquantur. Respondeo ad hoc intelligendum, quod beatae animae intelliguntur hic petere extremum judicium et resurrectionem, ubi earum gloria ex corporum glorificatione augebitur, et numerus salvandorum complebitur, et divina justitia in impiorum damnatione manifestabitur. Cedent autem haec tria beatis in cumulum gaudii: scilicet plenitudo suae gloriae, plena societas caelestis curiae, et complacentia divinae justitiae. Quod autem ita sit, apparet ex textu sequenti, ubi dicitur, et datae sunt, item et dictum est eis. Item Glossa, desiderant. Item Gregorius super hunc locum: quid est animas vindictae petitionem dicere, nisi diem extremi judicii et resurrectionem extinctorum corporum desiderare? Ad illas auctoritates dicendum, quod velle vindictam est dupliciter. Aut ex libidine vindictae sive malitiae: et hoc est illicitum: et sic loquuntur illae auctoritates. Aut ex zelo justitiae: et sic est licitum. Dicendum igitur, quod beatae animae potius vellent malos hic correctos, quam in futuro damnari: sed cum sciant eos, qui sunt incorrigibiles, in futuro damnandos; placet eis, quod divinae justitiae placere noverunt. Unde super illud Rom. 12, mihi vindictam etc., ubi verba quae hic habentur exponuntur, dicit Glossa, bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri: et cum Deus punit, non delectatur de poena inimici, qui non odit eum, sed de judicio; quia Deum diligit, hoc ei placet quod et domino. Ad aliud dicendum videtur, quod ideo petunt vindictam inimicorum, licet principaliter eam non intendant, quia ex zelo justitiae et ex affectu divini amoris indignantur beatae animae, sicut et ipse Deus contra nequitiam persequutorum, qui ipsum Deum impugnant et ejus cultum impedire satagunt et ejus cultores affligunt; unde eorum malitiam et potestatem terminari vellent. Item quia, ut dictum est, consilium divinae sapientiae et severitatem divinae justitiae circa tales noverunt, ipsi justitiae congaudent, sicut dicit Glossa praedicta. Et datae. Hic ostenditur consolationis immissio; quae dupliciter ostenditur data. Et primo per doni collationem. Secundo per internam inspirationem, sine facto et verbo scilicet interno et dictum est. Hoc enim duplici modo recipiunt a Deo consolationem beatae animae, circa desiderium gloriae corporum, quae differtur; videlicet quod interim data est eis prima stola; scilicet fruitio divinitatis. Item quia data est praescientia sive certitudo futurae glorificationis suorum corporum, et Deus docet eas quod debent expectare, quousque simul corpora animorum glorificentur: et tunc erit gaudium majus. Dicit igitur, et datae sunt, liberaliter. Non sunt condignae passiones hujus saeculi ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, Rom. 8. Illis singulae, sicut singulae meruerant, stolae, idest praemia divinae fruitionis: quae dicuntur stolae propter pulchritudinem, albae propter sinceritatem. Stola est vestis talaris, quae totum hominem cingit: haec est aeterna beatitudo, quae omnem miseriam tollit: et dicitur a telon quod est longum. Supra 3, qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis. Hoc autem dicitur, quia nunc animae habent primam stolam, scilicet fruitionem. In fine vero habebunt simul gloriam corporis, quae est secunda stola. Isaiae 40, in terra sua duplicia possidebunt. Gregorius super hunc locum: sancti sola adhuc animarum beatitudine perfruuntur: in fine vero mundi binas stolas accepturi sunt; quia cum animarum perfecto gaudio, etiam corporum incorruptis vestientur et dictum est illis, idest a Deo inspiratum. Gregorius, sine strepitu sermo est, qui auditum aperit, et habere sonitum nescit. Ut requiescerent, idest patienter expectarent, adhuc, praeter praeteritam expectationem, tempus modicum: quia totum tempus usque ad resurrectionem breve est respectu aeternitatis. Isaiae 10, adhuc tempus modicum et cetera. Donec impleatur numerus, a Deo praeordinatus, conservorum eorum, quia sunt sub uno dominatore, cui debetur subjectio. Et fratrum eorum, quia sunt cum eis sub uno patre cui debetur dilectio, qui scilicet conservi et fratres eorum, interfecti sunt, idest interficientur per manus persequutorum, sicut et illi, interfecti sunt. Non dicit, illae, cum tamen de animabus loqueretur prius; quia non animae interficiuntur sed homines. Aliqui libri habent, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum qui etc.: et est idem sensus, horum numerus implebitur, quando omnes qui sunt interficiendi erunt jam facti martyres: et hoc erit in fine mundi, et post hoc fiet judicium, et tunc fiet quod animae supra petierunt: et interim debent expectare ex amore fratrum et amore ipsius domini; quia corpora sanctorum simul suscitanda et glorificanda sunt. Gregorius super hunc locum: animarum vox est, hoc quod desiderant. Respondentis Dei sermo est, hoc quod eas retributionis rectitudine inter desideria confirmat. Et vidi. Hic agitur de apertione sexti sigilli. Pertinet autem apertio sexti sigilli et septimi ad statum finalem Ecclesiae in tempore Antichristi. In apertione octavi ostenditur pax quae restituetur post tempus Antichristi. Hic autem sic proceditur, quia primo ostenditur sigilli apertio, et vidi, scilicet illud quod sequitur, cum aperuisset sigillum sextum, et ecce terraemotus, per cujus apertionem intelligitur manifestatio ejus quod erat occultum, scilicet de persecutione sub tempore Antichristi. Et dicitur sextum respectu quinque obscuritatum de quibus supra dixit. Secundo describitur ipsa visio, et ecce. Ubi primo ostenditur tribulatio Ecclesiae sub tempore Antichristi. Secundo ostenditur Ecclesiae consolatio ex benevolentia Christi, et vidi alterum Angelum post principium sequentis capituli. Tribulatio autem Ecclesiae quae sub Antichristo erit, ostensa est Joanni sub quibusdam figuris sive similitudinibus multiplicis immutationis. Unde primo tangitur immutatio inferioris corporis sive elementi. Secundo inferiorum simul et superiorum corporum, et sol. Tertio immutatio mediorum, scilicet aeris et eorum quae fiunt in aere. Prima duo pertinent ad illationem mali. Tertium ad subtractionem boni. Prima duo distinguuntur: quia immutatio inferioris corporis, scilicet terrae, ostendit ipsius causam tribulationis: immutatio inferiorum et superiorum corporum ostendit ejusdem tribulationis effectum sive sequelam. Dicit igitur: et ecce: quasi dicat, vidi: et quid viderit ostendit. Et ecce. Nota est manifestationis sibi factae. Terrae motus factus est magnus: per quod signatur magna commotio tribulationis quae fiet per Antichristum et suos ministros, qui etiam terrenis per amorem infixi operante Diabolo per eos, quia tunc solvendus est, infra 20. Bene dicitur magnus, juxta illud Matth. 24, erit tunc tribulatio magna. Et sol. Hic ostenditur immutatio simul corporum inferiorum et superiorum. Ostenditur autem triplex immutatio. Primo in caelo. Secundo in montibus et insulis, et omnes montes. Tertio in hominibus, et reges. Prima duo pertinent ad effectum tribulationis jam consecutum. Tertium ad gravioris effectus consecuturi metum. Item in caelum ostenditur immutatio duplex. Primo in corporibus caelestibus, tum sole, tum luna, tum stellis. Secundo in ipso caelo. Et caelum. Immutatio solis ostendit effectum tribulationis, respectu capitis: non quia aliud efficiatur in Christo per illam tribulationem: sed quia per illam tribulationem fiet ut Christus non sit apud homines in ea magnificentia in qua prius. Immutatio lunae ostendit effectum tribulationis respectu mystici corporis. Immutatio stellarum et caeli et montium et insularum, ostendit sive signat effectum tribulationis respectu membrorum; sed differenter: quia casus stellarum ostendit effectum sive sequelam tribulationis, quantum ad labentes recessus caeli et motionem montium et insularum, quantum ad perseverantes. Sed recessus caeli, quantum ad praedicatores qui proficiunt proximo; motio montium quantum ad contemplativos qui vacant Deo; motio insularum quantum ad activos qui bene utuntur mundo. Dicit igitur: et sol, idest Christus lux hominum et Angelorum, cujus radiis mentes illustrantur et decorantur. Malach. 3, orietur vobis sol justitiae. Factus est niger, idest obscurus, non in se, sed in omnibus quibus ejus claritas erit occulta. Tamquam saccus cilicinus, qui est vilissimus. Tempore enim Antichristi non apparebit magnificentia Christi per doctrinam ut modo, quia non sic audebunt praedicare. Item nec per miracula, ut dicit Glossa: tunc enim per Antichristum et suos miracula fient, Matth. 24, surgent enim pseudo Christi. Isidorus 1 Lib. de summo bono: non solum contra persequentes, sed etiam contra miraculis coruscantes, dimicaturi sunt sancti. Sed quare tunc dominus tantam persecutionem fieri permittet? Item quare miracula subtrahet? Respondeo, ad primum, quod hoc permittet propter electorum probationem et meriti accumulationem: propterea hoc exiget malitia perversorum, per quam mali merebuntur in illa tribulatione succumbere, ut magis damnentur. Item perversitas Diaboli, hoc permitti merebitur a se fieri, ut ex hoc acrius mereatur damnari. Deus igitur non erit causa persecutionis, sed permittet eam fieri juste. Unde Isidorus, 1 Lib. de summo bono: quanto breve tempus videt Diabolus sibi restare, ut damnetur, tanto in magna persecutionis ira movetur, divina justitia permittente, ut glorificentur justi, sordidentur injusti; et ut Diabolo durior crescat damnationis sententia. Ad aliud dicendum videtur juxta praedicta, quod non faciet dominus miracula tunc. Tum propter electorum probationem et per consequens majorem glorificationem. Tum propter malorum excoecationem, quorum malitia merebitur sibi subtrahi viam internae illuminationis. Vel per solem intelliguntur viri perfecti qui in se retinebunt suam claritatem, sed ab aliis viles et peccatores reputabuntur et occidentur per Antichristum. Saccus enim signum est vilitatis, Cilicium solet peccatoribus dari. Vel per hoc signatur lapsus quorumdam justorum, prius per vitam fulgidorum, qui per infidelitatem denigrabuntur et viles fient et asperi per errorem, quia error animam sibi ipsi asperam facit. Nota quod Cilicius saccus est vilis vestis; et dicitur a Cilicia regione in qua fuit repertus. Et luna, idest Ecclesia, quae in quibusdam membris patitur eclypsim; sicut luna, quae lumen a vero sole Christo recipit, sicut luna a sole. Tota facta est ut sanguis, idest tota ubique tribulabitur et patietur, quia effusio sanguinis indicium est tribulationis. Ad literam etiam multus sanguis fidelium in diversis partibus effundetur per ministros Antichristi procurante Diabolo. Isidorus in eodem: in martyres magnam crudelitatem Diabolus exercuerat etiam ligatus: crudelior tamen erit sub Antichristi temporibus, quando erit solvendus. Et stellae caeli, qui prius erant lucidi per conversationem vel praedicationem, ceciderunt, a fide. Super terram, idest in concupiscentiam et amorem terrenorum. Cadent enim tunc multi a fide, et plus diligent terrena quam caelestia: tales enim corrumpet Antichristus muneribus et promissionibus. Joelis 2, stellae retraxerunt splendorem suum. Sicut ficus emittit, idest abjicit. Grossos suos, idest fructus inanes. Grossus scilicet est ficus immatura sive primitiva, leniter cadens ad impulsum venti. Unde sequitur, cum a vento magno movetur. Sic quidam ad impetum persecutionis Antichristi abjicient fidem quae non fuit solida in eis, Luc. 8, ad tempus credunt etc. et caelum, idest viri caelestes praedicationem impiis celantes, recessit, idest separabunt se et recedent a malis, fide et opere, quia eos non imitabuntur. Unde Gregorius, viam Antichristi non solum Elias et Enoch qui in ejus exprobrationem reducentur ad medium, sed etiam omnes electi arguent, dum contemnent; de virtute mentis, ejus malitiae resistent. Sicut liber: quasi dicat: recedent existentes sicut liber involutus, quia celabant in malis doctrinam. Liber involutus celat id quod continet, nisi eis quibus voluntarie aperitur; sicut sancti illius temporis se suis manifestabunt et alienis abscondent. Isa. 34. Complicabuntur sicut liber caeli. Et omnes montes, idest virtute et contemplatione eminentes, qui prius lumen a sole suscipiunt, et aliis orando et aedificando et docendo transfundunt. Psalm. illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Item a terra super terram elevantur. Isa. 58, sustollam te super altitudinem terrae. Et insulae, scilicet activi boni tribulationibus vexati sicut insula undis percutitur. Est enim insula regio vel terra in salo posita, locus scilicet circumdatus mari. Activi autem sentient impulsus tribulationum multiplices, quia damnum in rebus et afflictionem in corporibus, quia Antichristus per principes saeculares puniet nolentes sibi adhaerere et suorum praedicatorum doctrinam recipere. Unde Gregorius, quos ejus ministri appetent loquendo seducere, multi potentes saeviendo studebunt et affligendo terrere. De locis suis motae sunt, idest separabuntur a malis fide et opere, in quorum consortio quasi in loco suo morari per corporalem conversationem solebant. Vel de locis suis, quia suas habitationes relinquunt propter gravitatem persecutionum, quia qui erunt solidi in amore divino praeeligent gravissima pati, potius quam a suo dilecto separari, Deuteronom. 33, inundationem maris quasi lac sugent. Simile loquitur de martyribus praeteritis, Hebr. 11, in solitudinibus errantes. Posset et de malis intelligi. Montes, idest superbi, Job 16, mons cadens defluit. Et insulae, idest saeculi negotiis agitati. De locis suis motae sunt, idest a fide recedent, quae est fidelibus sedes et locus. Unde Gregorius, nonnulli fidem rerum caelestium ad vitae spiritualis desiderium inclinabunt. Et reges. Hic agitur de illa tribulatione, quantum ad timorem gravioris effectus sive pressurae. Primo autem ostenditur multiplicitas timentium. Secundo timoris indicium, absconderunt se. Timentes autem erunt de omni statu, scilicet praelatorum et subditorum: unde primo agitur de praelatis, secundo de subditis, et divites. Item de praelatis secundum triplicem gradum: quia praelati vel sunt in gradu alto, aut altiori, aut altissimo. Si in altissimo sunt, sunt reges terrae, idest pastores altissimi gradus, ut primates archiepiscopi, et sic altissimus in ascendendo: qui scilicet bene se ipsos per carnis mortificationem quae terra est, similiter et alios bene regunt. Supra 1, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Si in altiori solio sunt principes terrae, ut sunt episcopi. Si in alto, sic tribuni, ut sunt archidiaconi, archipresbyteri, sacerdotes, curati. Tribunus dicitur ille qui praeest uni tribui; Graece autem dicitur chiliarchus, Latine millenarius. 1 Reg. 44, de David legitur quod erat tribunus super mille viros. Per tribunos possunt intelligi minores praelati, sicut tribuni sunt minores principibus et regibus. Et divites. Hic agitur de subditis; et primo de his qui sunt meriti majoris: quos describit, tum quantum ad diligentiam in operando bona, et isti sunt, divites, scilicet in operibus bonis et virtutibus: supra 2. Dives es et blasphemaris. Tum quantum ad victoriam in expugnando vitia, tam in tentationibus, quam in adversitatibus: et isti sunt fortes, scilicet contra vitia. Nec enim tentatio vincere nec adversitas eos dejicere potest, Prov. 12, manus fortium dominabitur etc.: qui insistunt actibus bonis, nec multum tentantur. Alii vero multi tentationibus et adversis impugnantur. Possunt etiam divitiae et fortitudo intelligi in eisdem. Secundo de his qui minoris. Hi autem vel sunt conjugati, et isti dicuntur servi. Et servus, idest conjugatus qui sub jugo est, 1 Corinth. 7, alligatus es uxori et cetera. Aut liberi sive soluti: unde dicit: et liberi, Glossa a conjugio, 1 Corinth. 7, qui sine uxore est, sollicitus est quae Dei sunt. De utroque statu sunt boni, qui tamen timebunt multum sub Antichristo: unde sequitur, abscondent se. Vel illi qui sunt minoris meriti, describuntur tum quantum ad famulatus humilitatem, servus, scilicet Dei. Coloss. 3, domino Christo servite. Tum quantum ad peccati immunitatem: et liberi, scilicet a peccato. Rom. 6, liberati a peccato. Et abscondent se. Hic tangitur timoris indicium. Duplici autem indicio manifestabunt suum timorem: scilicet ipso actu confligendi. Item verbo exorandi. Et dicunt. Ubi primo ostenditur affectus orationis. Secundo necessitas exauditionis. Quoniam venit. Dicit igitur. Abscondent se in speluncis et petris montium. Idest confugient ad obumbrationem et defensionem Angelorum et sanctorum qui montes sunt per gloriae sublimitatem. Psalm. levavi oculos meos ad montes. Rogabunt boni, ut dicit Glossa, sanctorum orationibus se protegi ab ira Dei, qui tunc suos ita permittet affligi. Et videtur hic maxime de imperfectis accipiendum qui timebunt majorem adhuc afflictionem supervenire, cum videbunt per principes interfici fideles et multos ad infidelitatem labi: unde recurrent ad auxilia sanctorum. Potest etiam per speluncas et petras montium intelligi adumbratio et defensio, sive soliditas virorum perfectorum, qui erunt montes per vitae celsitudinem, ad quorum orationes confugient alii, qui non erunt tanti, pro evasione illius afflictionis, quam crudeliter Antichristus et sui fidelibus infliget: vel pro evasione periculi labendi in errorem cum videbunt miracula fieri per Antichristum et suos ministros: Deo hoc ex ira suae justitiae fieri permittente. Et dicunt, idest dicent: montibus, idest Angelis et sanctis per gloriam excelsis. Et petris, scilicet eisdem in Deo jam prorsus solidis. Vel per montes et petras viri perfecti et contemplativi, sive sint religiosi sive non; qui sunt montes per vitae eminentiam, petrae per internam constantiam. Cadite super nos, afflictionem idest animum compatientem nobis misericorditer inflectite. Super nos, juvantes per vos. Et abscondite, oratione. Nos a facie, idest praesentia. Sedentis super thronum, scilicet deitatis patris, vel Trinitatis, vel Christi secundum divinitatem regnantis et quiescentis in Ecclesia sive mentibus justorum. Hoc intelligitur de praesentia qua se manifestat in effectu justitiae. Ex magna enim ira Dei erit tunc, quod tantam tribulationem fieri permittet; quia multi propter malitiam et peccata multa et magna merebuntur in adversitate cadere, in errore ut magis damnentur. Unde Gregorius loquens de illa tribulatione sub tempore Antichristi dicit: dum humilitas fidelium multitudine et manifestatione quasi destituetur, terribili occultae dispositionis examine, inde bonis misericordia largior, unde malis ira justa cumulabitur. Et ab ira agni, idest Christi secundum humanitatem, quia contra ipsum secundum humanitatem et divinitatem commissae sunt offensae multiplices; ideo ejus iram, idest justitiam ejus homines tunc sustinebunt. In hoc autem confunditur humana superbia, quod scilicet agnum dulcem et mitem faciunt iratum. Jerem. 25, facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae. Item quia offendunt eum, qui pro ipsis voluit immolari. Jeremiae 12, et ego quasi agnus etc., quoniam venit: quasi dicant: necesse est ut subveniatis, quoniam venit jam, scilicet, Deus magnus, propter magnam tribulationem, idest tempus jam factum est praesens, irae ipsorum, idest patris sedentis et agni, et quis poterit stare, nisi vestris precibus adjutus? Quasi dicant: haec adversa et tentamenta non possunt sustineri viribus humanis; quia ex una parte fient per Antichristum et suos multa miracula, et praedicabuntur audacter errores: ex alia per principes occidentur fideles. Juxta modum praemissum videtur Glossa exponere: rogant boni et cetera. Solet etiam convenientius intelligi de timore poenae judicio inferendae. Tempore enim Antichristi appropinquare videbitur sive aestimabitur sententia extremi judicii. Et ideo timebunt boni maxime imperfecti. Unde sensus est secundum hunc modum: a facie, idest a severitate, per quam praesentiam suae justitiae ostendet Deus Trinitas, et ab ira agni, scilicet quam ostendet in judicio instante, quoniam venit, idest imminet, dies, scilicet dies judicii, irae scilicet contra peccatores: et quis poterit stare in tanta judicii districtione, idest expectare severitatem illius judicii? Malach. 3, et quis stabit ad videndum eum? Alia non mutantur. Posset etiam intelligi de multis, qui fidem tempore Antichristi deserent ne amittant ea quae diligent: quos describit, tum quantum ad dignitatis sublimitatem in gradu altissimo altiori et minus alto, tum quantum ad rerum copiositatem, cum vocat divites, tum quantum ad malitiae perversitatem, cum vocat fortes, scilicet ad mala. Tum quantum ad conditionis qualitatem, tam servitutis quam libertatis: qui aestimantes diem judicii instare, invocabunt auxilia Daemonum, ut eos ab ira judicis liberent, quos secuti sunt. Abscondite, idest abscondent, hoc est subsidium quaerent, in speluncis et petris, idest in refugio et defensione Daemonum; qui montes sunt per superbiam, et petrae post vocantur, propter pertinaciam. Cadite et cetera. Expositio est juxta modum praeteritum. Abscondite, idest vestra virtute protegite. Nota quod cum Antichristus per aliquod tempus, scilicet per tres annos et dimidium in magna potestate regnaverit, ut habetur infra, vili morte interficietur, in monte oliveti in papilione et in solio suo, in illo loco contra quem ascendit Christus ad caelos. Illo autem interfecto, non statim immediate veniet Christus ad judicium; sed concedentur electis ad poenitentiam quadragintaduo dies; ut habetur in Glossa super finem sequentis capituli, et habetur de praedictis super illud 2 Thessal. 2, quem dominus Jesus etc. in Glossa, quando autem post illos quadragintaduos dies venturus sit dominus, prorsus ignoratur. Sed quaeritur de hoc quod dicitur: stellae caeli ceciderunt. Cum enim illa tribulatio sit maxima, quo modo dominus subtrahet robur gratiae hominibus, quo sustentati non caderent? Respondeo. Dicendum, quod nullum cadere finaliter permittet Deus, qui ei vero corde adhaereat, et in tentationibus et adversis gratiae subsidium fideliter et ferventer requirat, sicut dicit Glossa. Unde multi erunt qui divina gratia confortati, statum, facta et dona contemnent. Unde Gregorius: Dei adjutorio electi, ut Antichristo resistere valeant, fulcientur. Item ratione ejus quod dicitur, venit dies magnus irae ipsorum: quaeritur utrum ita sit in Deo. Quod sic, videtur per haec verba. Item Psal. quis novit potestatem irae tuae? Contra. Ira dicit aliquando turbationem: sed Deus semper est tranquillus. Sapient. 12, tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas. Item ira dicit affectionem, sed in Deo non est affectio. Augustinus, 12, de civitate Dei. Nec affici dicendus est: patitur quippe qui afficitur. Respondeo. Notandum, secundum beatum Gregorium, quod duplex est ira: scilicet per vitium: hoc in Deo esse non potest, quia reprehensibilis; Ecclesiastes 7, ne sis velox ad irascendum: ira enim in sinu stulti requiescit. Item ira per zelum: et hoc in judice vel in principe, qui habet culpas punire secundum quod exemplum in actum, habet quatuor: scilicet affectionem, et hoc est ex naturae imperfectione; et secundum hunc modum non est in Deo. Item turbationem aliquam vel poenalem vel aliquo modo culpabilem licet venialem: et haec turbatio est ex naturae corruptione; et secundum hoc etiam non est ira in Deo. Item poenae amorem, vel dispositionem intuitu justitiae; et sic est ira in Deo. Deus enim ex zelo justitiae praedisponit poenam inferre antequam inferat. Unde Gregorius super illud Job 4, flante Deo periisse, et spiritu irae ejus esse consumptos, dicit beatus Gregorius, 5 Lib. Moralium: ut vindictam dominus cogitans demonstretur, flare irascendo dicitur. Item signorum ostensionem: quandoque judex detestans mala commissa, signa irae ostendit. Vel ipsam poenae inflictionem, vel alia antecedentia poenam, vel concomitantia. Juxta hoc dicitur ira esse in Deo; scilicet quia aliqua facit quae videntur signa ut in Deo, ut est ipsa poenae inflictio, vel aliqua praecedentia ipsam poenam, ut dura comminatio quam facit impiis. Unde Hugo in primo Lib. de sacramentis parte quarta: signa irae dicuntur. Ex praedictis patet, quod ira non est in Deo quantum ad affectionem, nec quantum ad turbationem; sed quantum ad dispositionem sive ordinationem poenae respectu puniendorum, et quantum ad apparentiam signorum, quibus videtur iratus, licet non sit quantum ad turbulentiam. Maxime autem quantum ad ipsam poenae inflictionem. Gregorius 5 Moralium: quando vindictam peccatoris exequitur, is qui in semetipso tranquillus est, pereuntibus turbulentus videtur. Per hoc patet ad objecta.


Caput 7

[91211] Super Apocalypsim «Vox», cap. 7 Post haec vidi et cetera. Hic tangitur immutatio mediorum, scilicet ventorum in aere; et sub illa figura, ostenditur persequutio in subtractione boni, scilicet praedicationis. Tria autem hic tanguntur. Primo ostenditur in generali Daemonum aviditas ad nocendum. Secundo in speciali praedicationis impedimentum, tenentes. Tertio malitia impedientium, ne flarent. Dicit igitur, post haec, scilicet post praemissa, vidi quatuor Angelos. Daemones dicuntur Angeli, quantum ad naturae dignitatem; quia creatura nobilis naturae conditi sunt; ut si perstitissent, essent nuncii Dei, ad implendam voluntatem divinam. Hi sunt de quibus dicitur Job 4, et in Angelis suis reperit pravitatem. Item possunt dici Angeli, quia missi. Tum a Deo ad probationem bonorum, Job 2, item ad deceptionem malorum. 3 Reg. 22, egredere et fac ita. Tum a Diabolo principe ad subversionem cunctorum. Dicuntur autem quatuor universi Daemones, propter quatuor partes mundi in quibus nocent. Vel secundum Haymonem, quia praesunt quatuor regnis principalioribus, scilicet Assyriorum, Medorum, Macedonum, Romanorum. Haec sunt principalia regna de quibus habetur Daniel. 7, ubi loquitur de quatuor bestiis. Stantes, scilicet insistentiam et studium et aviditatem nocendi, super quatuor angulos terrae, idest super quatuor partes terrae, scilicet partem Orientalem, Occidentalem, Australem, et aquilonarem, etiam usque ad angulos, idest remotissimas partes terrae, quia in omnibus partibus nocere student. Job 1, circuivi terram et perambulavi eam. Sed quid est quod dicit Glossa; quia Diabolus mittitur ad deceptionem malorum? Quia si sic: ergo Diabolus habet a Deo potestatem malefaciendi. Item secundum hoc deceptio est a Deo. Respondeo. Dicitur mitti a Deo; quia permittitur decipere quosdam, non quia a Deo recipiat ad hoc auctoritatem: unde non propter hoc sequitur, quod illa deceptio sit a Deo. Item est deceptio actio, et hoc ex parte Diaboli peccatum est, et ideo a Deo non est; quia non fit Deo auctoritatem dante, sed permittente. Est etiam deceptio passio in decepto; et quia justa est, ideo inquantum est poena, a Deo est. Tenentes, idest recipientes et impedientes, quatuor ventos, idest universos praedicatores; qui dicuntur venti, quia ventus nubes excitat; et sic terram rigat, rigatam facit fructificare: et faciem terrae fructificantis hilarem reddit: sic praedicator corda pravorum resolvit in lacrymas: et sic animae fructificant, et gaudium internum recipiunt. Item flando idest praedicando desiccant terram cordis humani, ad humiditatem peccati. Item ventus concutit homines et arbores et hujusmodi: sic praedicator animas ad timorem concutit, dum ostendit poenam Gehennae et multiplex damnum culpae: tamen, sicut ventus quandoque mitigatur, sic praedicator quandoque debet condescendere et allicere ad spem et amorem. Dicuntur autem quatuor propter partes quatuor, quas debent illustrare doctrinis et exemplis. Vel propter quatuor Evangelia, de quibus sumi debet materia praedicationis: vel propter quatuor virtutes cardinales, ut sint quasi lapides quadrati in fundamento templi. 3 Reg. 5, Ezechiel. 37, a quatuor ventis veni spiritus et cetera. Ne flarent, quia flatus, idest praedicatio praedicatorum desiccaret humorem vitiorum, et concuteret corda hominum, sicut flatus desiccat terram et concutit arbores et ipsa corda hominum. Super terram, idest homines amantes ea quae sunt terrae; et ita efficiuntur terra per vilitatem. Augustinus, talis est quisque, qualis sua dilectio; si terram diligis, terra eris. Item Augustinus in libro de actu Christiano: dictum est Diabolo, terram manducabis: datus est ergo in cibum Diabolo peccator; non sumus terra, si nolumus manducari a serpente. Neque super mare, idest super peccatores diversis vitiis fluctuantes. Vel per terram avari qui terram diligunt. Augustinus 2 liber de sermone domini in monte: animus terrenorum cupiditate sordescit. Per mare vero voluptuosi, ratione spumositatis et foetoris. Propter primum dicitur Judae unico: fluctus feri maris, spumantes suas confusiones. Propter secundum punita est voluptas, poena ignis sulphuris. Genes. 19, item per mare, superbi, ratione timoris et fervoris; tument enim per elongationem. Augustinus in libro de servanda virginitate. Non aliter invenitur requies animae, nisi in quieto tumore digesto. Fervent per variam cognitionem et affectionem, et locutionem. Isaiae 57, impii quasi mare fervens et cetera. Boni vero signantur per arborem: unde dicit, neque in ullam arborem, idest neque in aliquam paratam ad fructificandum, vel quae excedat terrenitatem. Omnes enim vult damnificare Diabolus, et praedicationem impedire pro viribus. 1 Thess. 2, voluimus venire ad vos, sed impedivit nos Satanas, et vidi alterum. Ostensa tribulatione Ecclesiae, hic ostenditur consolatio quae est ex cohibitione potestatis Daemonis. Item ex numerositate salvandorum. Item ex dignitate meritorum. Rursus ex magnitudine praemiorum. Unde haec pars habet quatuor. In prima ostenditur consolatio ex cohibitione adversariorum. In secunda ex numerositate salvandorum. Ad totam enim ac talem societatem, non est pigritandum ascendere, etiam si adversa occurrant. Post haec vidi turbam. In tertia ex dignitate meritorum, ibi: stantes ante thronum. Quarta, ex magnitudine praemiorum, et respondit unus. Circa primum primo describitur persona refrenantis. Secundo ostenditur imperium quo refrenantur, et clamavit. Tertio ostenditur qui sunt qui refrenantur, quia Daemones malitiosi, quatuor Angelis. Quarto ad quid refrenantur, dicens: nolite. Persona autem refrenans describitur primo quantum ad mysterium humile reparationis cum signo per Angelum. Secundo quantum ad profectum nostrae promotionis, ascendentem. Tertio, quantum ad donum spiritualis consignationis. Habentem. Dicit igitur. Et vidi. Sicut videram Daemones volentes hominibus nocere, et vidi alterum Angelum, a quo compescerentur: per quem signatur Christus, qui dicitur Angelus, propter reparationis mysterium; quia scilicet missus est ad humanam reparationem, per virtutem eruditionis; per exemplum conversationis, per sustinentiam passionis. Dicitur ergo Angelus inquantum homo; dicitur inquam Angelus non natura sed officio. Isaiae 9, secundum Septuaginta et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus. Et bene dicitur alterum; quia sicut sunt prompti ad nocendum: sic iste ad adjuvandum et protegendum, sicut infra sequitur, ascendentem, in suis per effectum, hoc est promoventem suos, ab ortu solis, idest a tempore resurrectionis, quando quasi sol novus ortus est mundo, per ipsius Christi glorificationem: ex tunc autem fides coepit multiplicari, quia discipulos in fide instruxit, donis ditavit, per mundum misit, et per eos fidem in hominibus multiplicavit. Vel, ab ortu solis, idest a nativitate sui ipsius, qui est sol justitiae, illuminans omnes qui illuminari quaerunt. Malach. ultimo: orietur vobis sol justitiae. Ascendentem, idest proficientem sapientia et aetate, Luc. 2. Sed quomodo hoc dico, cum ab ipso instanti incarnationis habuerit plenitudinem sapientiae? Ut dicit Bernardus. Item Lucae 2, confortabatur plenus sapientia? Respondeo. Profectus sapientiae non intelligitur in Christo quantum ad sapientiae augmentationem, sed quantum ad manifestationem, quae paulatim fiebat secundum quod aetate crescebat, sicut exponit Damascenus et Anselmus. Alia litera est, descendentem, quia ipse secundum quod homo descendit a se Deo qui est ortus solis, idest patris, quia ab eo natus secundum divinitatem. Ipse enim inquantum Deus plasmavit carnem quam assumpsit, non virtus naturae. Sed contra. Aut est descensus secundum divinitatem, aut secundum humanitatem: si primo modo, contra. Quia ille descensus est per creationem secundum Glossam, hoc est per plasmationem. Divinitatis autem non est creari sed creare. Si secundo modo; aut ergo secundum locum aut secundum peccati casum. Si secundum locum, ergo caro illa est allata de caelo, quod est haereticum. Si secundum peccati lapsum; contra. Augustinus, 10 Lib. super Genesim: nec caro sua erat caro peccati. Respondeo: descensus iste fuit secundum humanitatem, ut dicit Glossa. Nec tamen secundum locum nec secundum casum peccati, sed secundum effectum sicut causatum descendit a causa: quia causa superior est et dignior causato: et sic omnis creatura descendit a Deo; sed specialiter illa quae sunt virtute supernaturali. Habentem etc. sic videbat in visione sua. Per hoc signatur, quod Christus habet ad opus fidelium signum crucis ad consignandum suos. Haec autem consignatio fit, cum interius cordibus fidem, amorem, memoriam et imitationem suae crucis imprimit; et exterius Baptismum dispensat per ministros, quo consignantur et discernuntur fideles ab infidelibus; hoc est signum Dei vivi; quia per hoc cognoscimur ad Deum pertinere. 2 Corinth. 1, signavit nos et cetera. Vivi, ad differentiam idolorum, qui sunt dii falsi et mortui, quorum signum portant infideles. Vel hoc signum potest intelligi potentia aequalis patri, quam in miraculis manifestavit, per quam ostendebatur esse vivus et verus Deus. Joan. 10, opera quae ego facio. Vel: signum Dei vivi, immunitas a peccato secundum Glossam; quod ad solum Deum pertinet. Job 15, quis est homo, ut immaculatus sit? Contra. Quia beata virgo nullum peccatum commisit. Item aliquis bene contritus et confessus potest esse sine omni peccato. Respondeo. Dicendum quod beata virgo nullum peccatum actuale commisit, tamen originale habuit, a quo ante ortum sanctificata fuit; et ita non fuit omni tempore sine omni peccato: quod autem hic dicitur intelligitur pro omni tempore. Per hoc patet ad aliud, quia Glossa loquitur de immunitate a peccato secundum omne tempus, quod nulli homini convenit praeter Christum. Et clamavit voce magna, idest magna virtute: sive magna imperio suae voluntatis. Iste clamor sive hoc imperium fuit ipsa refrenatio potestatis Daemonum, per passionis suae virtutem. Unde Glossa: clamare Dei, est facere. Infra 20, apprehendit draconem et cetera. Quatuor Angelis, idest universis Daemonibus, per quatuor partes orbis nocere optantibus. Quibus datum est, idest permissum, nocere, per gravissimas tentationes vitiorum, et per procurationem mortis hominum, terrae et mari, idest peccatoribus, qui sunt viles propter peccata jam facta et fluxibiles quantum ad facta, et iterum quantum ad facienda. Propter prius dicuntur terra, propter secundum mare. Vel terra avaros signat, mare, quia spumat, luxuriosos. Item quia fervet, superbos. Gregorius super illud 20 Apocal.: apprehendet draconem: draco dicitur; quia malitiose nobis nocere appetit. Dicens: nolite. Hic ostenditur quantum ad quid refrenantur: scilicet ne noceant Daemones hominibus consignandis signaculo fidei et gratiae, donec consignentur. Non quod post noceant: sed quod dicitur donec, vel quousque, accipitur inclusive; quia cum erunt consignati, minus eis spiritualiter nocere poterunt. Primo inquam prohibentur nocere consignandis. Secundo agit de ipsis jam consignatis, et audivi. Dicit igitur. Dicens: nolite nocere. Notandum quod ex ipsis verbis, quae obscuritatem habent, potest colligi, quod dominus in passione, et virtute passionis, compescuit Daemones, ne eos qui erant credituri, ac fidei signaculo consignandi, tentarent quantum vellent, et ne tentando in errore retinerent. Unde post ascensionem ad praedicationem discipulorum, et aliorum praedicatorum, multa millia convertebantur: sicut loquente Petro conversi sunt multi increduli, circiter tria millia, et consignati sunt signaculo crucis et fidei per Baptismum, Act. 2. Et in eisdem actibus legitur multa conversio Judaeorum et Paganorum, praedicantibus apostolis facta. Et ad verba beatae Catharinae conversi sunt multi philosophi; et alia consimilia leguntur multa. Hoc autem erat quia Daemones virtute dominicae passionis, quam pro salute hominum tulit, coerciti erant, ne eos involverent errorum tenebris quantum vellent, et ne eos in ipsis tenebris perpetuo detinerent; et sic erunt coerciti usque ad finem mundi quantum ad electos qui sunt credituri; licet modo sunt in tenebris errorum, donec impleatur numerus electorum: unde et modo aliqui convertuntur, et in fine praedicantibus Elia et Enoch convertuntur Judaei et signaculo Dei per fidem et gratiam consignabuntur. Hoc est ergo quod dicit: nolite nocere, o Daemones: quasi dicat: non laboretis nocere per tentationum gravitates quantum velletis; quia non poteritis. Terrae et mari, idest peccatoribus vilibus et fluxilibus, ut dictum est supra. Vel modo praemisso. Neque arboribus, bonis, terram excedentibus et ad fructificandum paratis. Dicuntur ergo justi arbores, quia sunt fructiferi per bonam operationem; folia habent in medicinam, per salutiferam eruditionem; umbram habent per aedificariam aedificationem; quae est aliis propter exemplum in refrigerium contra aestum vitiorum. In terra radicantur per humilitatem, in ramis dilatantur per caritatem. De tali arbore Matth. 7, omnis arbor bona, fructus bonos facit. Quoadusque signemus, exemplo formando interius signaculum fidei, cum affectu misericordiae et virtute imitandi crucem: et ministri mei, disponendo exterius per doctrinam et sacramenta per quae disponitur anima ad impressionem signaculi fidei et gratiae; quod est signaculum crucis; quia a cruce provenit, et servos esse crucis ostendit. Servos Dei nostri, idest electos qui futuri sunt servi Dei, licet modo sint in errore infidelitatis. Nostri dicit, idest mei inquantum homo sum, et ministrorum meorum qui sunt coadjutores mei; quia Deo patri subjicimur et per affectum amoris ipsum habemus Deum. In frontibus eorum, interioribus, idest in mentibus ut sint audaces ad confitendum crucem et nomen meum, constantes ad sustinentiam adversorum. Frons enim sedes est verecundiae vel audaciae; et ideo signat audaciam et constantiam exclusa verecundia, cum agitur causa fidei. Hoc est signum tau, quo signandus est quilibet in fronte; idest signaculum crucis quod est signum Dei vivi, quo debet mens consignari; scilicet ut habeat fidem crucis et amorem, ac memoriam et affectum imitandi et audaciam confitendi et constantiam sustinendi. Ezechielis 9, signa super frontes etc.: et sequitur: omnem super quem videritis tau ne occidatis. Potest etiam intelligi de fronte exteriori. Per Baptismum enim in quo operatur Deus interius, et dispensatur exterius, consignatur non solum anima, sed etiam corpus; quia totum corpus per Baptismum dedicatur Deo: unde in scapulis vertice et pectore fit inunctio, ut dicit Glossa. Sed tamen hic specialiter frons exprimitur: tum quia signum crucis specialius in fronte et facie imprimitur. Tum quia in fronte est signum audaciae et constantiae, vel verecundiae et pusillanimitatis: unde frons hic exprimitur ut audacia et constantia, quae debet esse non solum in mente, sed etiam in corpore, significetur. Propter hoc etiam in confirmatione fit consignatio in fronte per episcopum sancto chrismate et signo crucis in nomine patris et filii et spiritus sancti; et sic per hanc consignationem, de qua hic agitur: et sanguis agni in utroque poste, scilicet interius et exterius, ne percussio fiat in domo, Exod. 12. Haec autem consignatio fit in frontibus a domino et ministris suis: unde dicitur: quoadusque etc.: quia ad hoc ut sit homo audax et constans, non solum mente, sed etiam ipso actu in corpore ad confitendum nomen Christi, et sustinendum adversa, non sufficit dispensatio sacramentorum exterius per ministros, nisi et Deus gratiam interius infundat: sed cum utrumque concurrat, tunc consignatio hujusmodi perficitur. Et notandum quod quousque, ut supradictum est, non accipitur exclusive, sed inclusive, ut ibi: dixit dominus domino meo et cetera. Matth. 1, et non cognoscebat eam donec peperit et cetera. Constat enim quod nec post: sed Evangelista loquitur pro tempore pro quo poterat esse dubium. Similis modus loquendi est, non facias malum usque ad mortem. Similiter intelligendum in proposito. Post consignationem enim virtute signi, quod est fides et gratia et amor crucis in anima cum imitatione, et etiam impressio crucis in corpore, proteguntur fideles a Daemonibus magis quam ante, ut patet per illam figuram Exod. 12, et Ezechiel. 9. Item fides crucis et gratia cum aliis annexis intus et extra dicitur signaculum; quia per hoc cognoscimur esse servi et milites Dei; et iterum per hoc discernuntur fideles et justi ab infidelibus et injustis. Unde fideles, qui sunt mali, non habent hoc signaculum nisi truncatum; quia decoloratum; quia fidem habent sine gratia et amore et imitatione; unde per hoc non cognoscuntur esse Dei milites, sed discernuntur ab infidelibus; infideles tamen per illud non distinguuntur ab injustis; cum et ipsi sint injusti. Habent enim signaculum Diaboli superscriptum. Matth. 22, cujus est imago haec et superscriptio? Sic potest ab eis quaeri et modo et in judicio: et possunt respondere, Caesaris, idest Diaboli: interpretatur enim possidens principes, quia maxime nititur ad dominandum majoribus et praecipue eos possidet. Item nota quod illud quod dictum est, nolite nocere etc. videtur intelligendum, non de cohibitione ab omni nocumento spirituali, cum etiam consignatis quandoque noceant spiritualiter per tentamenta; sed ne noceant quantum vellent, et in peccato semper detineant. Item illud quod dictum est, clamavit etc. et nolite nocere etc. secundum Glossam intelligitur de clamore et verbo reali. Per hoc enim quod Joannes in visione audivit Angelum clamantem, nolite nocere etc. figuratur quod Christus clamore reali Daemones cohibuit a nocumento electorum in passione et per passionem, idest per meritum et efficaciam suae passionis fecit ne quantum vellent nocerent per tentationes electis credituris, ne impedirentur ad fidem converti; nec etiam jam conversis; dummodo ei per fidem, amorem et imitationem adhaerere velint. Gregorius super illud Apocal. 20, apprehendit draconem etc.: utiliter potentia divinae dispensationis astringitur, ne inquantum nocere valet effrenetur. Item quod dictum est, nolite nocere terrae et mari, videtur intelligendum de illis solum, qui licet aliquando sunt in tenebris infidelitatis vel peccati alterius, sunt quandoque convertendi et finaliter perseveraturi; non de omnibus malis universaliter. Item manente intellectu praemisso de nocumento spirituali, posset illud nocumentum intelligi etiam corporaliter; ne scilicet noceant procurando mortem credituris antequam credant: possent enim, nisi cohibeantur, hoc facere, vel concitando odia, vel rixas usque ad homicidia, vel etiam suffocando humana corpora, ne ad fidem veniant infideles: sed virtus dominicae passionis operante Christo pro credituris, cohibet eos ne mortem electis inferant, per quam praecludatur via ad salutem vel ante fidem vel post. Sed dubitabit aliquis quomodo cohibentur. Si permissio fit eis. Dictum est enim: quibus datum est. Si enim nocere permittuntur, non cohibentur. Item quando loquitur de permissione, non loquitur de arboribus, sed quando loquitur de cohibitione: unde hoc? Item si per arbores intelliguntur boni, sicut Glossa vult post principium hujus capitis, tales videntur consignati. Quomodo ergo dicuntur consignandi cum aliis qui prius erant mali? Respondeo. Dicendum quod pro diversis temporibus intelligitur. Tempore enim ante adventum Christi permittebatur per tentationes multum nocere: unde fere totum mundum erroribus involverat: sed dominus in passione et virtute passionis ipsum cohibuit, ne tantum possit tentare electos et tantum tentando nocere, quantum prius usque ad tempus Antichristi, quo solvetur, idest sua potestate uti atrociter a Deo permittetur. Vae his. Infra 20, apprehendet draconem et cetera. Praeterea haec cohibitio non videtur intelligenda quantum ad omnem modum nocendi; sed ne possent Daemones nocere per tentationes quantum ante passionem, et etiam quantum vellent. Isidorus 3 libro de summo bono: non amplius tentat electos Diabolus quam permittit Dei voluntas. Ad aliud dicendum, quod per terram et mare intelliguntur mali pro tempore sive statu peccati, licet aliquando sint convertendi: per arbores vero boni. Licet autem tam malis quam bonis nocere appetant Daemones; tamen existentibus in gratia, non sic permittuntur nocere, ut eis qui sunt in culpa. Unde incredulis ante passionem magis nocere poterat quam bonis: per passionem vero cohibitus est, quantum ad bonos, et etiam quantum ad malos, tamen credituros; et ideo non ponitur prius nomen arboris, sed post. Ad aliud dicendum, quod est duplex consignatio: scilicet consignatio mere invisibilis quae fit per gratiam simplicem, quam Deus etiam sine sacramento infundit; et haec consignatio est per fidem et amorem; et potest haberi ante Baptismum ab homine bene contrito, sicut habebat Cornelius. De quo Act. 10. Item consignatio partim visibilis, partim invisibilis, quae est per gratiam sacramentalem. In sacramento enim operatur Deus invisibiliter, homo autem exterius visibiliter; et ipsum sacramentum visibiliter suscipitur. Aliqui autem, licet sint boni, tamen non sunt hoc modo consignati; ut patet in Cornelio, qui prius erat bonus, et post ad doctrinam beati Petri Baptismum suscepit, Act. 10. De hac secunda loquitur hic. Unde dicit: quo ad usque signemus, scilicet ego et ministri mei, per Baptismum et alia sacramenta. Et audivi. Hic agitur de jam consignatis. Et nota quod superius agebatur pro statu ante consignationem; hic autem pro statu jam factae consignationis; quia hoc intellexit quales erunt illi qui usque ad finem mundi signati erunt. Primo autem agitur de consignatis in generali. Secundo in speciali, ex tribu Juda. In generali autem ponit consignatos sub numero quodam, scilicet centum quadraginta quatuor millium, dicens: et audivi, in mea visione. Numerum signatorum, idest omnium qui usque ad finem erunt signati signo crucis, intus per fidem et amorem et memoriam et affectum imitandi, exterius autem per sacramentorum susceptionem, maxime Baptismi, et per ipsam imitationem. Centum quadraginta quatuor millium. Nota quod sub hoc numero intelliguntur omnes electi existentes sub tempore gratiae usque ad finem mundi. Nec iste numerus ponitur ratione numeri, sed ratione mysterii, sicut vult Glossa. Nec tantum per hunc numerum signantur illi qui sunt de genere Judaeorum, sed etiam de gentibus; licet secundum superficiem videatur loqui solum de filiis Israel. Et hoc habetur in Glossa infra super illud: post haec vidi turbam etc., cum secundum figuram et cetera. Per numerum ergo qui in tota hac litera ponitur, non signatur quot sint electi, sed quales debent esse. Ex omni tribu filiorum Israel. Sic ostensum est ei in visione propter mysterium. Unde sensus secundum sensum mysticum: intellexi quales erunt illi qui signati erunt ex omnibus fidem Jacob imitantibus. Rom. 9, non enim omnes qui sunt ex Israel et cetera. Justi enim sunt spiritualiter ex tribu filiorum Israel. Dicitur autem ex omni tribu, quia multiplex est tribus justorum, qui filii Israel sunt spiritualiter per imitationem, secundum quod est multiplex gradus justitiae in electis, ut infra patebit. Unde illi qui sunt sub uno gradu justitiae sunt una tribus; qui sub alio, sunt alia tribus, et sic ulterius. Per illum autem numerum signantur quae sunt necessaria justis: scilicet perfectio in diligendo: quae signatur per millenarium qui est numerus perfectus, quia ad eum terminatur plenus cursus numerorum; et si quis velit post eum numerare, oportet redire ad numeros praecedentes. Item perfectio in operando quae per centum, quia numerus est completus, usque ad ipsum enim decurrit numerus; licet millenarius sit perfectior. Item labor in sustinendo scilicet poenalia et difficilia, ut in statu poenitentiae quae per quadraginta signatur, qui numerus est poenitentium, quia tot diebus jejunavit Moyses et ipse Christus. Partes enim aliquotae quadragenarii faciunt quinquaginta, qui est numerus remissionis, quia poenitentia ducit ad remissionem peccatorum. Hujus autem partes aliquotae quadragenarii sunt unum, duo, quatuor, quinque, octo, decem, viginti; ex his simul sumptis colligitur numerus quinquagenarius. Item doctrina in regulando, quae continetur in quatuor Evangeliis; unde signatur per quaternarium. Omnia enim praedicta debent fieri secundum regulationem quae ex quatuor Evangeliis habetur. Vel aliter. Numerus enim praedictus colligitur ex duodecim millibus per duodenarium in se ductis, sicut patet in sequentibus. Nam duodecim millia duodecies sumpta faciunt praemissum numerum, scilicet centum quadraginta quatuor millia. Millenarius signat perfectionem; duodenarius qui colligitur ex tribus quater sumptis, signat fidem Trinitatis per quatuor partes orbis. Per alium vero duodenarium, per quem fit revolutio duodenarii ad praemissum numerum complendum, intelligi potest doctrina duodecim apostolorum, secundum quam debent homines regulari in perfectione vitae et in ipsa fide; vel duodecim filii Israel quorum nomina in litera ponuntur, propter mysterium in litera. Illi ergo sunt signati, qui habent perfectionem vitae cum Trinitatis fide in quatuor partibus orbis, secundum doctrinam duodecim apostolorum, vel secundum imitationem et conformitatem ad duodecim filios Israel juxta nominum rationem. Ponitur autem secundum Glossam finitum pro infinito, quia sub certo numero sunt electi noti Dei, 2 Timoth. 2, cognovit dominus qui sunt ejus. Aliqui libri habent, centum sexaginta quatuor millia signati, ex omni etc.: et tunc sic litera suppleri potest. Audivi numerum signatorum, qui numerus centum sexaginta quatuor millia, scilicet homines signati ex omni et cetera. Quidam libri non habent, signati. Et illud videtur melius, cum ante dicatur: signatorum et cetera. Centum sexaginta quatuor, quod sumitur accusative. Ex tribu Juda. Hic enim in speciali agitur de signatis. Et praemissus numerus subdividitur per duodecim millia duodecies sumpta. Et ponuntur nomina duodecim filiorum Israel, propter mysterium, ut patet in Glossa. Signatur autem hic quadruplex status justorum: scilicet status poenitentium, proficientium, perfectorum et perseverantium, secundum quadruplicem denarium duodenarii filiorum Israel. Et secundum hoc dividitur haec pars in quatuor. Ad statum autem poenitentium tria requiruntur: scilicet humilitas in confitendo quae per Judam signatur, quod interpretatur confitens. In confessione autem intelligitur contritio quae debet concomitari poenitentibus. Igitur necessaria est cum contritione confessio peccati. Prov. 28. Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus et cetera. Potest etiam intelligi de confessione laudis. Psalm. confitebor domino nimis in ore meo. Ordina sic literam: signati ex tribu Juda erant duodecim millia, hoc est, signati de statu confitentium, qui sunt quasi una tribus spiritualis sequens fidem et vitam Jacob sive Israel qui fuit patriarcha, habent per quatuor partes orbis, sive secundum regulam quatuor Evangeliorum, fidem Trinitatis et perfectionem sanctitatis. Per millenarium enim, ut dictum est, signatur perfectio. Per duodenarium qui colligitur ex quatuor et tribus per invicem ductis, intelliguntur vocati ex quatuor partibus mundi, ad fidem sanctae Trinitatis. Vel per quaternarium intelligitur doctrina salutis contenta in quatuor Evangeliis. Unum praemissorum est specialiter pertinens ad statum poenitentium, scilicet confessio. Alia duo sunt generalia ad omnem statum, scilicet perfectio sanctitatis: intelligitur de perfectione sustinentiae, haec enim est omnibus necessaria. Matth. 5, estote perfecti et cetera. Item fides Trinitatis. Hebr. 10, sine fide impossibile est placere Deo. Unde duodecim millia in qualibet tribu ponuntur, quia in omni gradu et statu sunt illa duo necessaria per quatuor partes orbis, sive juxta doctrinam quadruplicis Evangelii. Et nota quod per duodecim tribus filiorum Israel intelliguntur ipsi justi secundum duodecim gradus quadruplicis status praemissi. Unde illi qui sunt in gradu confessionis sunt una tribus; ratione satisfactionis sunt alia tribus; et sic ulterius de aliis quae sequuntur. Ipsi etiam justi sunt filii Israel per imitationem, quia ejus fidem et sanctitatem imitantur. Et potest justus esse in diversis tribubus, quia in diversis gradibus qui sunt sub uno statu, ut patet in primis tribubus, sive gradibus pertinentibus ad primum statum. Aliter potest litera ordinari aliis non mutatis. Ex tribu Juda, duodecim millia erant signati: ita quod adjectivum quantum ad genus referatur ad duodecim millia ratione ejus quod subintelligitur; quia in hoc quod dicitur duodecim millia intelliguntur homines. Et etiam quandoque solet dici sex millia viri, vel duodecim millia homines, ut 2 Machab. 8, eduxerunt ad sex millia viros: et 2 Machab. 12, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri et equites quingenti. Hoc est dicere secundum intellectum mysticum: qui tenent confessionem peccati vel laudis, et per quatuor partes orbis habent fidem Trinitatis cum perfectione vitae, sunt signati: quia in confitentibus cum ipsa confessione sufficientiae et sub fide Trinitatis gratia formata, intellige gratiam gratum facientem et fidei sacramenta ut Baptismus et alia. Qui autem habet praedicta, portat signum quod est de familia Dei, et quod est ordinatus ad gloriam, si semper hoc teneat. Et sic intellige consignationem in omnibus sequentibus. Consignatio enim haec fit per fidem Trinitatis in qua intelliguntur alii articuli. Et per gratiam quae est forma fidei, et per sacramenta fidei, et haec implicite intelliguntur ex fide Trinitatis et per vitam perfectam quae comprehendit memoriam dominicae crucis et affectum imitandi et ipsam imitationem in actu. His autem praedictis additur aliud speciale, secundum gradus distinctos, qui sunt duodecim, secundum duodecim nomina filiorum Israel. Judas autem primus ponitur, cum fuerit quartus: quia confessio fidei sive peccati praecedit et rursus per hoc ostenditur, per hoc quod carnalis generatio non est hic attacta, sed spiritualis. Item intelligitur satisfactio, quia poenitens debet dare operam generationi rectorum operum, ut Deo sufficiat, et damna quae sibi ipsi peccando intulit resarciat: quod signatur per Ruben, quod interpretatur videns filium: idest opera bona ad jucundandum; quia cum quis bene operatur, potest videndo filios suos, idest opera, jucundari in Deo. Psalm. filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Gregorius in homeliis super illud Lucae 12, sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes: unusquisque tanto majorem debet quaerere bonorum operum lucem per poenitentiam, quando graviora sibi intulit damna per culpam. Dicit igitur, signati ex tribu Ruben, erant duodecim millia: idest illi qui sunt signati de gradu bene operantium, qui sunt una tribus filiorum Jacob, qui ejus filii sunt per imitationem; habent perfectionem vitae cum fide Trinitatis per quatuor partes orbis, sive secundum quatuor Evangeliorum doctrinam, quae dirigit ad fidem sanam et vitam perfectam. Vel, duodecim millia, scilicet homines, erant signati ex tribu Ruben. Quasi dicat: qui sunt fecundi in bonis operibus, et habent perfectionem vitae cum Trinitatis fide, per diversas partes orbis, sive secundum doctrinam quatuor Evangeliorum, illi sunt signati, qui hoc faciunt ad illud signaculum. Primo modo vel secundo, expone in aliis quae sequuntur. Item requiritur virtuositas, in pugnando scilicet contra tentationes vitiorum: quod signatur per Gad, quod interpretatur tentatio. Job 7, secundum aliam litteram. Tentatio est vita hominis super terram. Jacob. 4, resistite Diabolo et fugiet a vobis. Item interpretatur accinctus; quia ad expugnandum et vincendum tentationes debet homo accingi virtute mentis. Psalm. et praecinxisti me virtute ad bellum. Item et ad sustinendum tribulationes et adversitates. Psalm. ego autem in flagella paratus sum. Ex tribu Aser. Hic agitur de signatis quantum ad statum secundum, scilicet proficientium. In quo est triplex gradus. Primus ordo est recta ad mundum; quod signatur per Aser quod interpretatur beatus. Talis enim est beatus, sicut tangit Glossa, qui non est mundanis intentus, sed recte ordinatus est ad ea quae sunt mundi, vel bene utendo eis, vel abjiciendo. Matth. 5, beati pauperes spiritu. Ecclesiastici 31: beatus est dives qui inventus est sine macula etc.: qui potuit transgredi et non est transgressus et cetera. Secundus est latitudo caritatis ad proximum, scilicet in exhibendo caritatum beneficia proximis, et diligendo omnes etiam inimicos; quod signatur per Nephtalim, quod interpretatur latitudo. Psalm. latum mandatum tuum nimis. Tertius fervor caritatis ad Deum qui facit oblivisci omnia temporalia, et extendere affectum in Deum; quod signatur per Manassem, quod interpretatur oblivio. Philipp. 3, quae quidem retro sunt obliviscens. Talis autem propinquus est perfectioni: unde recte sequitur de statu perfectorum. Ex tribu Simeon. In hoc autem statu triplex est gradus. Primus est vehementia afflictionis in dolendo: viri enim perfecti vehementer dolent de peccatis, si quae aliquando commiserunt. Item de peccatis aliorum. Item de incolatu hujus miseriae, quae signatur per Simeonem, quod exauditor tristitiae interpretatur. Ille exaudit tristitiam qui motu gratiae excitantis ad dolendum de peccatis quandoque a se commissis, vel etiam de alienis, vel de praesenti miseriae incolatu amplectitur. Matth. 5, beati qui lugent. Joan. 16, tristitia vestra vertetur in gaudium. Secundus operum supererogatio in agendo: quod signatur per levi, quod interpretatur additus, quia praeceptis vel sibi injunctis adduntur alia sicut consilia, et alia quae sunt supererogationis. De quibus dicit beatus Gregorius: praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt. Tertius, mentis elevatio in desiderando illis, in contemplando scilicet divinam fruitionem, ad quam omnino suspirant: quod signatur per Issachar, quod interpretatur merces. Philipp. 3, nostra conversatio in caelis est. Ex tribu Zabulon. Hic agitur de signatis quantum ad quartum statum, scilicet perseverantium: qui scilicet diu in culmine perfectionis fuerunt, et jam propinqui sunt ad praemium percipiendum. Est autem et in hoc triplex gradus. Primus fortitudo ad adversa sustinenda; quia tales, cum sint in altissimo statu, libentissime cuncta adversa pati parati sunt: quod signatur per Zabulon, quod interpretatur habitaculum fortitudinis: quia habitant in interno munimento fortitudinis ad sustinendum omne adversum. Tob. 5, forti animo esto et cetera. Act. 21. Ego autem non solum alligari et cetera. Secundus est sedulitas ad merita cumulanda, quod signatur per Joseph, quod interpretatur augmentum, quia tales semper augere merita student. Genes. 49, filius accrescens Joseph. Tertius est idoneitas ad praemia percipienda: quia merito diuturnitatis et altae perfectionis facti sunt idonei ad praemii perceptionem; quod signatur per Beniamin, quod interpretatur filius dexterae, idest merito fervidae perseverantiae, filius divinae clementiae, qui dat suis filiis aeternam mercedem. Cantic. 2, et dextera illius amplexabitur me. Vel dexterae, hoc est ipsius beatitudinis: quia ad eam sicut ad haereditatem propriam est deputatus et ad eam idoneus. Isidorus 1 Lib. de summo bono: dextera patris beatitudo est, sicut sinistra miseria. Vel potest hic intelligi claritas ad beneficia intelligenda, quia omnia noverunt esse a Deo, et nihil ab homine; et ideo sunt filii dexterae, idest divinae misericordiae, cui omnia ascribunt commendabilia. Unde Gregorius: sancti viri quicquid in se boni inspiciunt, immortalis gratiae donum esse cognoscunt. Ad praemissum quadruplicem statum est reducere omnes electos. His praemissis gradibus, debet quilibet reptare manibus ac pedibus ut ad beatitudinem quandoque pertingat. Primus enim est humilitas perfectionis: sive sit confessio peccati, in qua intelligitur concomitans contritio cordis (de qua confessione, dicit beatus Gregorius: unicuique peccatori jam exordium illuminationis est humilitas confessionis); sive sit confessio fidei; quia fides est substantia rerum, Hebr. 11, sive confessio laudis. Gregorius: indignus est dandis, qui non agit gratias pro acceptis. Post haec sequitur foecunditas operationis. Unde sequitur Ruben. Coloss. 1, in omni opere bono fructificantes. Ex hoc provenit virilitas expugnationis scilicet tentationum; quia ipsa bona juvant ad superanda mala: unde sequitur Gad tentatio. Ephes. 6, induite vos armaturam Dei. Ad hoc sequitur contemptus vanitatis; quia merito praemissorum, datur gratia et virtus, ad non diligendum temporalia, ut verius diligatur Deus: unde sequitur Aser beatus. Psalm. beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus dominus Deus ejus. Ex hoc provenit miseratio pietatis, ut proximis subveniatur. Unde sequitur Nephtalim. Proverb. 22, qui pronus est ad misericordiam, benedicetur. Ex his adhaesio caritatis surgit scilicet ad Deum: Gregorius: per amorem proximi, Dei amor nutritur. Et ideo bene sequitur Manasses, quia per amorem magnum ad Deum omnia inferiora dantur oblivioni. Gregorius, sicut mors corpus interimit, sic ab amore temporalium aeternae vitae caritas occidit. Ex adhaesione autem amoris ad Deum oritur vehementia anxietatis, scilicet de offensis propriis, quandoque prius commissis, vel de alienis. Unde sequitur Simeon. Rom. 9, tristitia mihi inest magna et cetera. Ad praemissa sequitur, operante gratia, supererogatio bonitatis, ut ultra quam tenetur agat: unde sequitur levi. Gregorius, perfectiores sub generali judicio non tenentur, quia et praecepta generalia vivendo vincunt. Vult dicere quod tales qui relinquunt saeculum, et observant consilia, erunt judices non judicati. Ex his autem inardescit desiderium aeternitatis, juvamine contemplationis: unde sequitur Issachar. Philipp. 1, desiderium habens dissolvi et cetera. Ad desiderium autem et fervorem contemplationis sequitur magnitudo fortitudinis: scilicet ad sustinentiam quorumlibet adversorum. Unde subditur Zabulon. Proverb. 10, manus fortium divitias parat. Sed post haec omnia necessaria est sedulitas sollicitudinis, ne scilicet cesset cumulare merita. Unde sequitur Joseph. Sicut beatus Franciscus propinquus morti dicebat: incipiamus, fratres, domino Deo servire, quia usque nunc vix vel parum in ullo profecimus. Eccles. 10, mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus tua. Ex cunctis autem praemissis sequitur propinquitas beatitudinis. Unde sequitur Beniamin. Psal. cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas domini, filii merces. Sed circa litteram dubitatur. Primo, quare ponitur numerus, cum de numero electorum hic non agatur; quia non est iste numerus electorum. Plures enim longe sunt. Item ex hoc videtur dari occasio credendi, quod non sint plures salvandi. Item aperte posset dici, quod sub tanta obscuritate dicitur. Secundo quare loquitur de tribubus Israel, cum de gentilibus plures sunt salvandi quam de Judaeis? Tertio quare potius agitur de Israel quam de Abraham qui fuit pater credentium? Rom. 4. Quarto quare non potius tribus Dan, cum ipse fuerit verus filius Israel quam Manasses. Manasses enim fuit filius Joseph filii Israel: Dan autem fuit immediate filius Jacob. Quinto quare non potius Ephraim qui fuit frater Manasse? Sexto, quare cum hic solum de signatis agatur, quid erit de eis qui non signantur per susceptionem sacramentorum? Et qui non possunt, eo quod non habent tempus? Respondeo. Ad primum. Dicendum quod iste liber est revelationum, quae factae sunt beato Joanni, sub quibusdam figuris: et hoc propter alios non propter ipsum, ipse enim omnia intelligebat, sicut supra habetur in prologo. Ratio autem quare istae revelationes sunt clausae sub velamine et obscuritate, est multiplex. Prima propter perversos, ne scilicet perversis esset locus pervertendi verba hujus libri, si aperta essent; quia non sunt margaritae ante porcos mittendae. Secunda propter fastidiosos; si enim esset totum in aperto, vilesceret. Nunc autem in ampliori reverentia suscipitur et pretiosius habetur, et sapidius cogitatur et diligitur. Haec duplex ratio ponitur in Glossa super illud supra primo, et designavit mittens. Tertia ratio est, propter ingratos; ne quis sibi tribuat intelligentiam Scripturarum, sed Deo qui claudit et aperit, supra 3: ubi dicit Glossa: claudit ut quaeramus, aperit ut inveniamus, ut largitor habeat suae bonitatis gratias. Quarta ratio est propter affectuosos, ut scilicet meritum eis accrescat in humili et pia inquisitione Scripturae. Est enim in hoc meritum, cum ex affectu amoris et devotionis indagantur Scripturae. Quod innuit Augustinus de expositione Scripturae loquens, et dicens 12 libro confessionum: sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae; da quod offeram tibi. Sub obscuritate ergo loquitur propter praedicta. Sub tali autem numero facta est et scripta revelatio, propter mysterium quod habet, ut supra expositum est. Non enim est contemnenda ratio numeri. Unde Augustinus, 11 libro confessionum: ratio numeri contemnenda non est, qui in multis sanctarum Scripturarum locis, quam magno aestimanda sunt, elucet diligenter intuentibus. Quod autem ille numerus tantum ratione mysterii, non numeri, ponatur, patet ex Glossa, intellexi et cetera. Et per aliam quae ponitur infra, cum secundum figuram et cetera. Item per utile. Item per simile. Infra 13, qui habet intellectum computet numerum bestiae. Numerus et cetera. Item absit quod tam parvus sit numerus electorum sub tempore gratiae. Ad primum ergo patet, quod numerus ponitur propter mysterium, licet de numeri ratione non agatur hic, et licet major sit numerus electorum. Ad secundum objectum dicendum, quod non datur ex hoc illa occasio, licet posset quis confingere quod inde occasio, sumatur. Aliud enim est occasio data, aliud occasio sumpta. Nam cum ille liber sit liber occultarum nobis visionum, item cum prius dicatur numerus salvandorum esse innumerabilis: datur per hoc via ad intelligendum aliter quam superficies literae sonat. Nec debet quis in hujusmodi sensui suo inniti: unde qui male intelligit, non ipsa libri verba, sed se ipsum arguat. Praeterea ipse Deus qui Joanni haec revelavit, pie pulsanti aperit intellectum, ut dicit Damascenus, 4 libro, cap. 10. Ad aliud dicendum, quod etsi posset dici aperte, tamen aliter placuit divinae sapientiae, propter praemissa: et hic et in plurimis locis hujus libri et Scripturae sacrae. Ad secundum quaesitum dicendum, quod hoc est propter mysterium, ut patet ex Glossa. Non enim loquitur de tribubus Israel, secundum literalem sensum; quia sic videretur quod tantum Judaei salvandi essent; sed secundum spiritualem. Jacob enim, qui dictus est Israel, fuit patriarcha sanctissimus et magnae fidei et magnae patientiae in adversis multis quae sustinuit, et magnae ad Deum familiaritatis, ut patet in Genesi: unde oportet quod per imitationem simus ipsius filii et de ejus progenie spiritualiter: unde de ejus tribubus agitur ratione mysterii. Sanctitas enim et facta priorum patrum nobis sunt in exemplum. De populo autem Judaeorum fuerunt patres sancti, quia illum populum sibi Deus in peculiarem assumpsit, licet de gentilibus aliqui justi fuerint etiam ante Christi adventum, ut Job. Isidorus 1 libro de summo bono: facta priorum vir sanctus imitanda considerat. Ad tertium quaesitum dicendum, quod similiter et Abraham ducitur fidelibus in exemplum, ut patet Rom. 4 et 9, Hebr. 11. Item et Israel, ut Rom. 9, et hic. In hoc autem loco potius agitur de Israel. Cujus ratio potest accipi, tum ex parte nominis, quia Israel interpretatur vir videns Deum unde virtutem et rem hujus nominis debet habere quilibet, ut oculo fidei et amoris Deum videat; vel princeps cum Deo, ut scilicet quilibet principetur carni ac vitiis, et semper adhaereat Deo. Tum ratione progeniei, quia plures habuit filios quam Abraham et majoris auctoritatis excepto Isaac: unde ratione patris et ipsorum suorum nominum proponuntur fidelibus in documentis, duodecim patriarchae filii Israel, ut sicut de eorum tribu, implendo rem nominis eorum in se ipsis, ut habetur in Glossa: et quanto plures fuerunt, tanto majus documentum sumitur etiam ex nominibus ipsorum. Rom. 9, non enim omnes, qui sunt ex Israel et cetera. Ad aliud dicendum, quod ideo non ponitur Dan ut ostendatur Antichristus de omni sanctorum numero expellendus; qui nascetur de tribu Dan, ut dicit Glossa: loco autem ejus ponitur levi. Item alia ratio ponitur in Glossa. Ad quintum solet dici quod ideo non ponitur tribus Ephraim ut ostendantur idolatrae et schismatici non habere partem in sorte sanctorum. De tribu enim Ephraim fuit Jeroboam, qui populum Israel fecit idolatrare, adorando vitulos aureos, ut divideret eos ab aliis qui colebant Deum in templo Jerusalem, 3 Reg. 12. Et nota quod tribus levi non computatur in veteri testamento inter alias tribus filiorum Israel, quantum ad numerum duodecim patriarcharum; quia dominus illam tribum assumpsit sibi in ministerium cultus sui. Sed hic ponitur inter alios, ratione mysterii. Loco autem levi posita est tribus Manasse, apud Judaeos, in numero tribuum filiorum Jacob. Tribus autem Ephraim pro Joseph patre suo, ut dicit Magister in historia Levitici: et hoc ipsum praedixit Israel Genesis 48. Ad aliud dicendum, quod illi qui non possunt consignari per sacramenta, ad ultimum tamen, si aliter se disponunt inter consignatos reputantur, et sufficit signaculum interius. Unde Hugo in libro de sacramentis 2, parte 6: bona voluntas cum devotione fidei non despicitur, quamvis a sacramento aquae percipiendo, articulo necessitatis impediatur. Si autem quaeritur, quare non sufficiebat in generali dicere, ex omni tribu filiorum Israel, ita quod nomina in speciali non exprimerentur? Illud dicendum, quod propter duo. Primum est ut ostenderet illas virtutes in electis esse debere, quae per expressa nomina filiorum Israel designantur. Secundum, ut in computatione tribuum ostenderet Antichristum et omnes idolatras et actores schismatum esse longe a societate justorum, per hoc quod Dan et Ephraim non nominantur hic. De tribu enim Dan descendet Antichristus. De tribu Ephraim fuit Jeroboam, ut dictum est. Post haec vidi turbam magnam. Secunda pars est, in qua ponitur consolatio, ex numerositate salvandorum. Illa enim societas numerosa erit, et innumerabilis est homini mortali. Nota Glossam: cum secundum figuram et cetera. Per hoc autem debent homines fieri solliciti ad sustinendum quaelibet adversa, et tempore Antichristi, de quo supra habitum est, et alio quolibet tempore; et ad agendum bona, et detestandum vitia, ne a tanta et tali societate excludantur. Sanctorum autem numerositas est mortalibus innumerabilis, et colligitur ex diversis nationibus mundi. Unde primo ostenditur salvandorum numerositas. Secundo innumerabilitas, quam dinumerare. Tertio, varietas, quia ex diversis partibus et nationibus sunt colligendi, ex omnibus. Dicit igitur, post haec, scilicet postquam videram Christum prohibentem Daemones a nocumento electorum, insignantem suos, et qualitatem signatorum, vidi, in visione mea interius, non oculo corporali, turbam, idest multitudinem, magnam, numero magnam et dignitate ac merito, quia ad regnum aeternum praeordinata. Turba dicitur multitudo hominum tumultuantium, qui signum est turbationis faciens. Item turba proprie solet dici hominum inferiorum et vulgarium: hic tamen turba signat multitudinem ipsam, non turbationem. Item multitudinem omnium salvandorum, sive sint nobiles sive ignobiles, pauperes vel divites; quia Deus personam hominis non accipit, Galat. 2. Sed objicitur: Matth. 20, multi sunt vocati, pauci vero electi. Respondeo. Revera magna erit multitudo eorum qui erunt in patria, sicut hic ostenditur; et jam plurima millia animarum, sunt in gloria. Multa enim martyrum millia, una vice interficiebantur quandoque. Sed dicuntur pauci salvandi respectu damnatorum, quam dinumerare nemo poterat, propter ipsam multitudinem: Deo tamen ille numerus est numerabilis, secundum quod dicit Glossa, qui et numerat multitudinem stellarum. Sed quid est quod dicit, nemo? Numquid illi qui sunt in patria salvandorum numerum noverunt? Item cum supra sub numero posuerit fideles; audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia; quomodo hic dicit multitudinem electorum esse innumeram? Item aut per illa verba praemissa. Et audivi etc. intelliguntur omnes salvandi de Judaeis et gentibus; aut solum de Judaeis. Si primo modo; contradicit Glossa, quod superius secundum figuram, sub certo numero vidit designatos, et tantum de filiis Israel; ergo tantum de Judaeis. Si secundo modo: contra. Glossa dicit, nunc aperte docet quod per illum numerum et cetera. Item videtur Glossa sibi contraria. Respondeo. Ad primum dicendum, quod probabile est Angelos et bonos qui sunt in patria scire numerum hominum salvandorum: hoc enim est materia gaudii plenioris. Ad illud quod objicitur, dicendum: quod hic dicitur nemo, intelligitur, de homine puro et mortali in statu viae. Ad aliud dicendum, secundum Glossam illam, cum secundum figuram designatos etc. quod ille numerus praemissus, audivi numerum etc., non ponitur ratione numeri, quia non est ille numerus salvandorum (plures longe sunt salvandi); sed ratione mysterii, ut supra ostensum est. Unde ne crederentur signati, sive salvandi, comprehendi sub illo numero, ostenditur vidisse eos, sub multitudine innumerabili. Quod ergo ante audiverat sub figura numeri propter mysterium; postea vidit supra omnem numerum, quantum ad cognitionem mortalium. Haec igitur verba explanant praecedentia. Ad aliud patet, quod ex his verbis patet secundum Glossam, quod verba superiora audivi numerum etc., de omnibus salvandis ex Judaeis et gentibus intelligenda sunt. Quod autem dicit Glossa, quod superius vidit tantum de filiis Israel, intelligendum secundum superficiem et figuram tantum, sicut praemittitur, cum secundum figuram et cetera. Per hoc patet ad aliud quod secundum Glossam non est contraria ei quod sequitur in ipsa Glossa, quia prima pars Glossae loquitur quantum ad superficiem visionis. Audivit enim auditu imaginario vel intellectuali, de omni tribu filiorum Israel tot signatos esse: sed secundum rem, ut dicit finis Glossae, per hos intelliguntur universi fideles salvandi, quia sunt filii Israel per veram imitationem. Ex omnibus. Hic ostenditur salvandorum varietas; quia divina pietate, ex toto mundo assumuntur. Nationes autem eorum tangit tum in generali, tum in speciali. In generali autem inquantum ad gentiles: unde dicit, ex omnibus gentibus. De his enim Ecclesia pro parte majori. Et quantum ad Judaeos: unde sequitur, et tribubus, scilicet Judaeorum, quorum fuerunt multae tribus, specialiter autem duodecim, de quibus fuerunt apostoli et alii multi fideles, et etiam multi convertentur in fine, praedicante Elia et Enoch. De utrisque dicitur in Psal. exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. In speciali autem tangitur origo sanctorum, ex parte corporis. Tum quantum ad congregationes urbium, et populis qui sunt in diversis urbibus. Tum quantum ad diversitates idiomatum, et linguis, idest ex hominibus diversarum linguarum. Matth. 8, dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente et cetera. Vel gentibus, scilicet tam Judaeorum quam gentilium. Nomen enim gentis dicitur non tantum in gentibus, sed etiam quandoque in Judaeis. Joannis 11. Et non tantum pro gente et cetera. Et tribubus, in una quaque gente; sicut gens Judaeorum habet tribus multas, sic et gentilium. Et populis, in diversis urbibus, ut dictum est; quia unus populus est in una urbe. Vel populis in tribubus; quia una magna tribus multos populos habet, sicut una ex tribubus filiorum Jacob multos populos habebat et multas urbes replebat. Et linguis, in uno populo; quia quandoque in uno populo sunt diversae linguae, ut dicit Glossa. De universis enim partibus mundi, sunt electi, sicut signatur Isaiae 43, dicam Aquiloni da, et Austro etc., affer filios meos de longinquo et cetera. Sed videtur Glossa contraria Glossae, quae super illud, supra 5, ex omni tribu etc., dicit quod in singulis linguis sunt multi populi: hic autem dicit quod in uno populo sunt diversae linguae. Respondeo. Non est contrarium, quia utrumque est verum. In una enim provincia ubi est una lingua, sunt multi populi, secundum diversas partes provinciae. Rursus in populo ejusdem urbis, quandoque sunt diversae linguae propter aggregationem hominum ex diversis nationibus terrarum. Unde Act. 2, erant autem in Jerusalem habitantes et cetera. Et quomodo nos audivimus et cetera. Stantes. Hic introducitur consolatio ex dignitate. Nobilissimus enim et pulcherrimus est status gratiae et meritorum in justis: unde ne ab ea quis excludatur, sustinere debet quantalibet adversa. Nam contra tribulationes de quibus supra habitum est, ostenduntur fidelibus consolationes, ne tempore Antichristi vel alio deficiant in adversis. Non enim sine causa tam diligenter numerositatem salvandorum et nobilitatem status gratiae ac meritorium describit. Nota igitur quod dignitas sive nobilitas meritorum describitur multipliciter. Primo quantum ad locum justorum: locus enim dignior attestatur dignitati personae. Secundo quantum ad decorem indumentorum amicti stolis albis. Tertio quantum ad insignia triumphorum, et palmae. Quarto quantum ad devotionem praeconiorum. Decantare enim Deo devota praeconia, non parvae est dignitatis. Et clamabant. Quinto quantum ad benevolentiam Angelorum, et omnes. Dicit igitur: stantes, scilicet rectos. Ante thronum, idest ante Ecclesiam quae est thronus Dei, in quo sedet, et in quo et per quem, quantum ad perfectos, judicabit mundum. Ante hunc thronum stant justi per promptitudinem obediendi suis praelatis. Hebr. ultimo, obedite praepositis vestris. Gregorius, obedientia sola virtus est quae menti virtutes ceteras inserit insertasque custodit. Quod autem dicitur, stantes, refertur ad praedicta, quia dixerat turbam, quod nomen est collectivum et multos in unum ponit: quasi dicat: vidi plurimos et innumerabiles stantes et cetera. Vel per thronum potest intelligi dominatio divinae majestatis, cui sunt justi parati obedire. Et vidi stantes in conspectu agni, scilicet Christi hominis per promptitudinem famulandi, vel per desiderium videndi, quia in conspectu agni sunt justi etiam in via, dum prompti sunt ei servire interim, et desiderant ipsum conspicere in patria. Praeterea viri spirituales student continue conspicere ipsum oculo amoris et meditationis. Unde beatus Bernardus: omne tempus in quo de Deo non cogitas, hoc te reputa perdidisse. Et subjungit, mens namque sapientis semper est apud Deum. Item de beato Francisco legitur, quod ambulans, sedens, comedens, bibens, orationi erat intentus. Locus ergo justorum in via est rectus status, sive rectitudo cogitationis et voluntatis, per quam sunt praesto praelatis ad obediendum, praesto etiam Christo ad famulandum. Item avidi ad ipsum inspiciendum in patria; et perfectiores student intueri continue oculo amoris et meditationis in via. In hoc loco lato mente quiescunt. Psalm. statuisti in loco spatioso pedes meos. Iste est locus nobilis: locus autem malorum est vilis status et obliquitas cogitationis et affectionis, per quam delectantur in vilibus. Jerem. 3, leva oculos tuos in directum et vide ubi nunc prostrata sis. Sed quomodo justi dicuntur stare. Ante thronum, hoc est Ecclesiam, cum omnes justi simul accepti sunt ipsa Ecclesia? Respondeo, secundum quod exponitur juxta Glossam de obedientia ad praelatos, per thronum intelligitur in hoc loco Ecclesia quantum ad praelatos in quibus maxime Deus sedet, si sint quales debent esse. Per hoc notatur quod dicitur, stantes, subditi: licet quod antecedit, vidi turbam, intelligatur de omnibus fidelibus secundum Glossam. Secundum enim regulam Ticonii, quandoque loquitur Scriptura vario modo, licet videatur loqui sub modo uniformi: ut illud quod in Psalm. dicitur: cum occideret eos quaerebant eum: cum tamen alii essent qui occidebantur, alii qui quaerebant dominum. Multo ergo magis potest fieri, ut Scriptura loquens prius de omnibus justis, post loquatur quasi sub uniformitate de quibusdam, et post rursus de omnibus. Quod enim sequitur, amicti etc. recte de omnibus justis tam praelatis quam subditis intelligitur. Si autem per thronum intelligatur divina majestas omnibus dominans et judicans, tunc quod dicitur: stantes, pro omnibus rectis universaliter accipitur. Quod ergo objicitur, quod omnes justi simul accepti sunt Ecclesia, verum est. Sed quod dicitur stantes, non accipitur secundum primum modum de omnibus, sed subditis. Et thronus dicitur Ecclesia secundum quod consistit in praelatis per appropriationem. Amicti: quasi dicat: vidi stantes et erant amicti, idest cooperti sive induti in decorem et ornatum. Stolis idest vestimentis albis, idest sinceris et pulchris. Haec sunt indumenta virtutum, ut est indumentum munditia corporis et animae, prudentiae, fortitudinis, caritatis, pietatis, orationis, humilitatis et aliarum virtutum et meritorum ex his procedentium. Supra 3, suadeo tibi emere et cetera. His vestibus oportet decorari ad intrandum ad regem et obtinendum per orationem desiderata, et sic bene recipietur et exaudietur; quod signatur in Esther quae regalibus indumentis intravit ornata ad regem et obtinuit pro se et pro populo, Esther 5. Et palmae. Hic ostenditur dignitas quantum ad insignia triumphorum de Diabolo, carne et mundo et vitiis. Et palmae et cetera. Sic in visione videbat. Per palmas quae solent dari victoribus in signum triumphi, signatur dignitas justorum, in victoria vitiorum. Palmas autem vidit in manibus, quia in recta operatione et per rectam operationem non solum in foliis verborum triumphant justi de vitiis. Gregorius super hunc locum: palmas in manibus habere est victorias in operatione tenuisse. Et clamabant voce magna, idest devotione magna sive desiderio. Animarum verba ipsa sunt desideria. Dicentes interna locutione affectus sine strepitu vocis. Salus, idest benedictio et laus de nostra salute spirituali, quae est per gratiam a peccatis et periculo tentationum. Sit Deo nostro, scilicet Deo patri, vel toti Trinitati. Qui sedet, idest quiescit et regnat. Super thronum, idest super Ecclesiam militantem quae est sedes Dei. Et agno, scilicet Christo homini qui est mediator, per quem habemus: quicquid boni recipimus, Eccles. ult. danti mihi gratiam dabo gloriam. Possent etiam praemissa intelligi pro statu patriae: et secundum hoc describitur praemium. Tum quantum ad divinitatis fruitionem, stantes ante thronum, idest ante divinam majestatem, praesentes quando contemplantur fruendo. 1 Corinth. 4, tunc autem facie ad faciem. Tum quantum ad humanitatis contemplationem, in conspectu agni; ipsum enim conspicient in gaudium ineffabile, dominum et fratrem suum. Isa. 33, regem in decorem suum videbunt. Tum quantum ad gloriosum decorem, amicti stolis albis, quia duplici stola, scilicet animae et corporis decorabuntur beati. Sap. 5, accipient regnum decoris de manu domini. Tum quantum ad triumphalem honorem, et palmae, idest praemia victoriae. Per palmas enim quae dantur victoribus, intelligitur praemium quo victor honorificatur. Maximus enim honor est per victoriam obtinere gloriam. In manibus eorum, quia per opera bona straverunt vitia. Gregorius super hunc locum, operationis palma ibi retribuetur, ubi jam sine certamine gaudetur. Tum quantum ad fervoris devotionem, sive laudis magnitudinem: ex fervore enim devotissimo et plenissimo, Deo attribuent suum praemium et omnia bona. Et clamabant etc. ut prius. Salus, idest laus et benedictio pro salute gloriae. Deo nostro, scilicet patri vel Trinitati, qui sedet super thronum, idest super Ecclesiam triumphantem. Et agno, scilicet Christo, cujus passione et merito beati sumus. Rom. 5, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. In patria utique beati, dominum laudabunt ex intimis. Psalm. beati qui habitant in domo tua domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Verumtamen principalis intellectus esse videtur pro statu viae, secundum Glossam, et etiam secundum ea quae sequuntur. Et omnes Angeli. Item de his eisdem dicitur infra, agnus qui in medio throni est, reget eos et cetera. Et omnes. Hic ostenditur dignitas meritorum, quantum ad benevolentiam Angelorum. Dignitas enim est habere gratiam Angelorum sanctorum. Horum autem benevolentia est ad justos, tum quantum ad actum in adjuvando, tum quantum ad affectum in congaudendo: unde sequitur: et ceciderunt. Dicit igitur, et omnes Angeli: omnes enim Angeli tam majores quam minores, hominem mortalem juvant. Stabant, ut juvantes. In circuitu, idest in protectione. Throni, idest Ecclesiae, in qua Deus sedet. Et sic tangit ipsum corpus mysticum communiter: deinde membra majora specialiter. Tum pastores. Et seniorum. Tum praedicatores. Et quatuor animalium, quia ipsam Ecclesiam Angeli custodiunt et promovent. Psalm. montes in circuitu ejus. Specialiter autem pastores qui bene incumbunt ovibus, dirigunt et protegunt. Isa. 62, super muros tuos et cetera. Secundo autem expedit, quia totum pondus vertitur in ipsos, 2 Reg. ultimo, de Saul. Item et praedicatores qui verbo et exemplo aedificant, informant Angeli et muniunt. Isa. 6, volavit ad me unus de Seraphin et cetera. Et ceciderunt. Hic ostenditur Angelorum ad homines benivolentia, in congaudendo eorum spiritualibus bonis, quos habituri sunt consortes, sicut Glossa: unde congaudentes homini fundunt Deo gratiarum actionem, non solum pro donis sibi datis, sed etiam pro beneficiis homini a Deo concessis. Haec autem gratiarum actio, in qua se homini congaudere ostendunt, describitur primo quantum ad reverentiam humilitatis. Secundo quantum ad devotionem orationis, et adoraverunt. Tertio quantum ad ipsam formam magnificationis dicentes: amen. Dicit igitur: et ceciderunt, idest humiliaverunt se: humilians enim se cadit feliciter per humilitatem, non ascendit damnabiliter per elationem, Ezechiel. 2, vidi et cecidi in faciem meam. Superbi autem eriguntur. Numer. 15, multum erigimini filii levi. In conspectu throni, parati scilicet ad obediendum sedenti in throno, idest Deo sedenti in sua dominatione, sive in Ecclesia militante et triumphante, ut semper Deo sint accepti. Glossa, non conspicerentur, scilicet oculo benivolentiae. Angeli enim semper desiderant et semper habent Christi benivolentiam et amorem. Augustinus 10 Lib. de civitate Dei, in superna civitate Dei voluntas incommutabilis lex est. In facies suas, idest mentes suas, considerando propriam parvitatem et ejus sublimitatem et ei ex affectu gratias agendo, pro electorum consignatione et salute. Quid est autem Angelos cum sint incorporei, cadere in facies, nisi suam celsitudinem, respectu divinae, quasi nihil reputare, et quicquid habent ei humiliter attribuere? Job 25, stellae non sunt mundae in conspectu ejus. Nota quod est casus multiplex: videlicet: divinae dignationis, cum aliquod donum gratiae datur homini: et dicitur casus, quia in condescensio est. Ezechiel. 8, cecidit super me manus domini Dei. Act. 10, adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super eos qui audiebant verbum. Item reverentis humiliationis, ut hic, et ceciderunt in conspectu throni. Et supra 1, cecidit ad pedes ejus tamquam mortuus. Mortalis praevaricationis. Ecclesiast. 2, ne deflectatis ab illo ne cadatis. Qui enim adhaeret Deo in alto est. Unde Augustinus in Lib. de moribus Ecclesiae: toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens Deo; unde cum ab eo recedit et ipsum offendit, male cadit. Unde Augustinus 4 Lib. confessionum: filii hominum usquequo graves corde? Numquid et post descensum vitae non vultis ascendere? Cecidistis enim ascendentes contra eum. Item temporalis tribulationis, sive punitionis. Isa. 8, cadent et conterentur et irretientur et capientur. Corporalis dissolutionis, quando cadit quis a vita per mortem. Eccles. 11, si ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit: quasi dicat: si homo moritur in statu bono, secundum illum judicabitur. Similiter si in malo, judicabitur juxta demeritum gehennalis perditionis. Prov. 26, qui fodit foveam incidet in eam. Et adoraverunt Deum, qui est adorandus latria ratione summae majestatis. Matth. 8, dominum Deum tuum adorabis. Dicentes amen. Hic ponitur ipsa forma magnificationis sive gratiarum actionis. Et primo ponitur confirmatio laudis ab hominibus exhibita. Dicentes, amen: quasi dicant per modum congratulationis. Ita sit. Et hoc est amen, idest fiat, quod, salus et benedictio sit Deo Trinitati et agno. Haec autem et consequentia dicunt congaudendo homini consignato ad salutem percipiendam. Bernardus in Lib. meditationum suarum: diligunt quidem suos concives supernae potestates: et pro his qui haereditatem capiunt salutis sollicite congaudent. Secundo subditur de nota laudis angelicae. Benedictio et cetera. Possunt autem haec septem distingui juxta ea quae suscipit homo a Deo in via: scilicet nobilitatem naturae, humanam redemptionem, salubrem cognitionem, donorum infusionem, bonorum operationem, vitiorum impugnationem, adversorum perpessionem, sive arduorum aggressionem. Benedictio, idest exaltatio et laus pro nobilitate naturae; quia scilicet nobis et hominibus rationalem naturam dedit, quod nulli alii creaturae convenit. De hoc est multum Deus benedicendus. Bernardus in Lib. meditationum: ad imaginem et similitudinem sui fecit nos, quod nulli alii creaturae donare voluit. Et claritas, idest clarificatio et veneratio pro humana redemptione, pro qua totis visceribus est Deus clarificandus et extollendus. Joan. 16, ille me clarificabit, idest spiritus sanctus me redemptorem hominem faciet clarificari et magnificari. Et sapientia, idest laus propter summam sapientiam pro salubri cognitione, qui tam Angelos quam homines suae sapientiae qua novit omnia, facit esse participes, ut cognitione sapientiae sint radiosi, ex qua omnia bona sequuntur. Daniel. 2, sapientia et fortitudo ejus sunt, dat sapientiam sapientibus et cetera. Vel sapientia sit Deo, quia devotio amoris optat et vult esse quod ei convenit; et hoc pro salubri cognitione quam dat rationali creaturae. Et gratiarum actio, pro donorum infusione, ut sunt virtutes et dona proprie dicta et alia hujusmodi. Augustinus, 6 libro confessionum: tibi laus, tibi gratia fons misericordiarum. Honor, pro bonorum operatione, quia concivibus nostris bene operari concedis. Psal. afferte domino gloriam et honorem, et virtus, idest laus virtutis, pro vitiorum expugnatione: quia quod vitia vincunt a te habent, qui es summa virtus dans tuis virtutem triumphi. Vel ipsa virtus summa et aeterna sit Deo, de qua suis influit virtutem victoriae. Sapient. 12, virtutem ostendis tu, qui non crederis esse in virtute confirmatus. Et fortitudo, idest laus fortitudinis, pro arduorum aggressione, seu adversorum perpessione; hoc enim est a te. Et potest intelligi tam de fortitudine creata quam increata; quia pro utraque est laudandus: de sua enim fortitudine increata, creatam influit in homine. Sic et de aliis consimilibus praemissis intellige. Vel fortitudo sit Deo de qua facit suos fortes, ut habetur Isaiae 40, qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Haec omnia praemissa sint Deo nostro, nostro ratione amoris et ratione subjectionis: quasi dicant: Deum nostrum laudamus quia concives nostros sic insignivit, in saecula saeculorum, idest in aeternum. In praesenti enim tempore sunt multa saecula, idest multae mensurae et partitiones donationum, quorum unum sequitur aliud. In futuro vero unum saeculum perpetuum, quod sequitur post saecula praesentia. Laus igitur sit ei, in saecula, consecutiva. Saeculorum. Amen, idest ita fiat. Confirmatio est praemissorum. Vel aliter, ut primum amen referatur ad sequentia. Deus enim est extollendus propter praemissorum completionem in hominum redemptionem, propter peccatorum remissionem, propter spiritualium elargitionem, rectissimam gubernationem, meritorum provectionem, provectorum conservationem, potestativam dominationem, excelsam operationem. Dicit igitur. Dicentes amen, idest veritas in promissis, sit Deo nostro: quasi dicant: laus sit ei pro promissorum impletione, quae facta est in humana redemptione. Sic amen supra nominaliter; sicut et supra 3, haec dicit amen testis fidelis. Benedictio pro peccatorum remissione, et claritas, pro spiritualium elargitione. Claritas dicitur magnificatio, quia Deus ostenditur clarus et magnificus, et sapientia, idest laus sapientiae in decentissima gubernatione. Vel ipsa sapientia sit ei, quam manifestat in sapientissima gubernatione universorum, ex provectione: honor pro provectorum conservatione. Et virtus, idest laus sive veneratio virtutis in potenti dominatione; quia virtuose dominatur, et omnia vincit. Et fortitudo idest laus et gloria fortitudinis pro magnifica operatione, quia summe fortis est ad operandum quicquid vult. Vel, virtus et fortitudo sit Deo. Hoc dicitur prae affectu amoris. Haec omnia sint Deo nostro in saecula saeculorum amen, expone ut prius. Amen, ponitur prius et posterius: sed prius ponitur nominaliter, secundum hunc modum ponitur jam secundo verbaliter. Et respondit. Posita consolatione ex cohibitione adversariorum, et ex numerositate salvandorum, et ex dignitate meritorum, ponitur hic quarta consolatio; videlicet ex magnitudine praemiorum. Quia enim erit maxima tribulatio sub tempore Antichristi, introducitur multiplicitas consolationis; et haec quadruplex consolatio in aliis etiam adversitatibus est consideranda. Inducitur autem unus de senioribus, quos prius viderat, quaerens de statu praemiandorum, qui superius visi sunt induti stolis albis, cum palmis in manibus; cui respondit Joannes se ignorare qui essent: unde senior manifestavit ei qui essent, et quanta praemia sustinentibus adversa dabuntur. Primo ergo ponitur quaestio senioris. Secundo, responsio Joannis et dixi. Tertio manifestatio retributionis, et dixit mihi. Dicit igitur, et respondit: quasi dicat: ita vidi innumerabiles stantes ante thronum et stolis albis amictos. Et unus de senioribus, quos viderat supra 4, respondit mihi miranti, et statum visae turbae consideranti, et dixit mihi: hi qui amicti sunt stolis albis, de quibus supra eodem habitum est et expositum, qui sunt? Idest quantae dignitatis, et unde venerunt? Sicut solet quaeri quandoque de aliquibus, qui sunt isti et de quo loco veniunt? Quasi dicat: attende in quanta dignitate meritorum sunt, et unde ad eam ascenderunt; quia de multiplici industria et labore ad ipsam dignitatem pervenerunt. Per illum seniorem intelligitur coetus patrum Hagiographorum, qui scilicet Scripturam condiderunt, ut sunt prophetae et apostoli et alii qui in Scripturis ostendunt passionum sustinentiam, et actionum industriam esse necessariam ad gloriam obtinendam. Isti enim sunt de numero patrum, per quos alii reguntur. Patrum inquam, per vigintiquatuor seniores designatorum, ut supra saepe habitum est. 2 Corinth. 4, id quod in praesenti est momentaneum. 1 Petri 4, communicantes Christi passionibus gaudete ut et cetera. Joannes vero gerit typum Ecclesiae, quae per ipsos patres instruitur, sicut sequitur, hi sunt etc.: quasi dicat: illi sunt idonei ad salutem qui adversa constanter sustinent, et Christum imitantes serviunt Deo. Sed quomodo dicitur, respondeo, cum nullus sit quaerens? Item ad quid senior quaerit illud quod novit? Respondeo. Ad primum dicendum secundum Glossam, quod Joannes visa multitudine innumerabili et decenter ornata, desiderabat scire quid hoc esset, unde ejus desiderium quasi quaestio quaedam erat: unde senior respondit, idest desiderio satisfecit. Ad aliud dicendum, quod ideo quaerit, ut occasionem habeat docendi; sicut frequenter dominus interrogat discipulos, ut occasionem habeat docendi eos. Et dixi illi: domine mi tu scis: quasi dicat, nescio: sed tu cum scias, ostende mihi. Hic ostenditur, quod interpretatio est in his et in aliis hujus libri quaerenda, quia non propter sensum literalem sunt posita. Item notatur humilitas, quam debet habere, qui vult sibi pandi occulta. Matth. 11, abscondisti haec a sapientibus, et dixit mihi. Hic ostenditur ipsa manifestatio retributionis per seniorem facta. Et quia per viam pervenitur ad terminum, ideo primo manifestatur via per quam ad gloriam pervenitur. Secundo ipsa gloria quae percipitur, non esurient. Via autem qua tenditur ad gloriam describitur primo quantum ad merita acquisita jam de praeterito, et hoc. Tum quantum ad sustinentiam adversorum, tum quantum ad expiationem vitiorum: et laverunt. Tum quantum ad regulationem meritorum, juxta exercitia passionis Christi. Et dealbaverunt. Et secundo quantum ad merita de praesenti, quae describuntur. Tum quantum ad promptam affectionem, ideo etc. tum quantum ad sedulam conversationem, serviunt etc. tum quantum ad divinam inhabitationem, quae est origo meriti, et qui sedet. Sex ergo ostenduntur necessaria ad obtinendum praemium: scilicet fortis sustinentia tribulationis, industria internae purificationis, configuratio dominicae passionis: ad cujus exercitia debent omnia nostra merita regulari in amando, in agendo, in patiendo, et in vincendo, videlicet pugnam tentationum. Item promptitudo sanctae affectionis; quia etiam post multos labores oportet promptum esse ad ampliores. Item sedulitas devotae conversationis. Non enim sufficit esse promptum, nisi actualiter sequatur ipsum agere. Item dignatio divinae inhabitationis, sine qua nullum est meritum. Dicit igitur, et dixit mihi: hi, quos vidisti stantes ante thronum in stolis albis, sunt qui venerunt, ad tantam dignitatem status et meritorum nobilitatem. Ecce qui parum adhuc profecit in meritis, adhuc longe est. Augustinus, libro 4 confessionum: filii hominum usquequo graves corde? Numquid et post descensum vitae non vultis ascendere? De tribulatione magna. Non dicit simpliciter de tribulatione, sed de magna; quia per patientem sustinentiam magnarum et multarum tribulationum, ad meriti sublimitatem pervenitur. Gregorius: de patientia perfectio nascitur. Item Jacob. 1, patientia opus perfectum habet. 1 Corinth. 1, ut sitis perfecti et cetera. Et sic tandem ad regnum pertingitur. Act. 14, per multas tribulationes et cetera. Bene autem dicit, venerunt, non remanserunt per impatientiam, quae impedit profectum virtutis, non retro abierunt per inobedientiam, non declinaverunt a dextris vel a sinistris per inconstantiam. Item recte dicitur, de tribulatione, non de divitiis, non de delitiis, non de honoribus, non de litigiis, et aliis illicitis; talia enim impediunt ascensum virtutis. Et laverunt, idest mundaverunt a sordibus peccatorum prius aliquando commissorum, quia nemo sine peccato praeter Christum, stolas suas, quibus amicti sunt, idest indumenta sive ornamenta innocentiae et virtutum et meritorum ex eis procedentium. Per peccatum enim adjunctum obfuscantur hujusmodi stolae aliquatenus; sed per fervorem, idest austeritatem poenitentiae lavantur, dum consuetudo frequentium et multiplicantium culparum excluditur, ut totum purum sit, et indumenta sint munda. Ad hoc autem requiritur strenuitas liberi arbitrii, ipsi gratiae cooperantis: unde dicitur laverunt. Isaiae 1, lavamini, mundi estote. Et dealbaverunt, idest magis ac magis candidas fecerunt per imitationem Christi passi. Unde sequitur, in sanguine agni, idest in fide et amore et imitatione Christi: qui suum sanguinem innocentem fudit amore nostri: unde et ipsi ejus amore ipsum imitantes fugiunt mala, operantur bona, sustinent adversa: et sic eorum stolae dealbantur. Supra 3, ambulabunt mecum in albis. Gregorius, dominum Deum Jesum Christum redemptorem nostrum bonis operibus sequi studeamus: aspiciamus qua graditur et ejus vestigia munda teneamus. Posset etiam per stolas intelligi corpora, quae quando munda sunt, sunt homini in spirituale ornamentum: has stolas justi laverunt: quia si quando aliquid minus mundum commiserunt, postmodum per poenitentiam expiaverunt. Et dealbaverunt, quia sua corpora magis ac magis candida, idest pulchra et Deo accepta per imitationem Christi fecerunt bene operando, adversa sustinendo, carnem mortificando. Bernardus in Lib. meditationum. Fudit ipse sanguinem suum pro tua redemptione: funde et tu tuum, quotidiana corporis afflictione. Nota quod lotionem spiritualem multa faciunt. Videlicet pretium dominicae passionis: supra 1, qui dilexit nos et lavit nos et cetera. Efficacia baptismalis regenerationis, Psal. lavabis me, et super nivem dealbabor. Virtus caelestis eruditionis: unde verbum divinae Scripturae comparatur mari, idest vasi lavatorio; supra 4, et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo. Joannis 15. Jam vos mundi estis. Solida sustinentia tribulationis. Isaiae primo. Si abluerit dominus sordem et cetera. Tobiae 3, in tempore tribulationis peccata dimittis. Operatio divinae miserationis, scilicet per gratiam justificantem, quam Deus infundit mentibus. Ezechiel. 16, lavi te aqua, idest gratia purificante, et emundavi sanguinem tuum ex te. Psal. amplius lava me. Industria humanae cooperationis, cum scilicet homo cooperando gratiae per contritionem, confessionem, satisfactionem, dilectionis fervorem lavat seipsum. Aut sic: et laverunt stolas suas. Isaiae 1, lavamini, mundi estote. Sed objicitur de hoc quod dicitur, laverunt: quia si potest homo se abluere, quare dicitur in Psal. amplius lava me? Quid est ergo quod dicit, et laverunt? Respondeo. Est lavare effective; et sic solus Deus lavat hominem. Item dispositive; et sic ipse homo lavat se, dum se per liberum arbitrium ad lotionem a Deo faciendam disponit. Et secundum hoc patet ad objectum. Sed objicitur de hoc quod dicitur, stolas suas: indumenta enim spiritualia, scilicet innocentia et virtutis et meritorum non manent cum peccato: illud autem quod lavatur praeexistit cum ipsa sorde ante quam lavetur. Respondeo: potest hoc intelligi de lotione a peccatis venialibus multiplicibus et frequentibus, et parvis et magnis in illo genere, quae animae ornatum, idest virtutum et meritorum decorem non parum obfuscant. Multi enim venientes ad statum gratiae, licet habeant stolas virtutum, et aliquorum meritorum; nondum tamen bene lotas habent, quia dum sunt in statu incipientium, multiplicia et frequentia peccata venialia committunt, in multis sordidis cogitationibus, inordinatis affectionibus. Item licet in consensum pravum rationis non cadant. Item offendunt in impatientiis, in tepiditatibus, in torpore, in multiloquio, et illicita locutione, et otiositate verbi et temporis, et in negligentia orationis, et modicitate devotionis. Post hoc vero multi dum hoc considerant, ardenter abjiciunt, et sic stolas lavant; quia per fervorem poenitentiae vigilantiorem diligentiam, cor, linguam, actus et ipsum corpus et animam ab illis vitiis expiant, et deinceps rectius ambulant: et sic indumenta spiritualia per priorem consuetudinem aliquatenus obfuscata quasi lavantur, dum in majore sinceritate habentur: sic enim faciendum est. 1 Corinth. 13, cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Ad objectum patet; quia et licet hujusmodi indumenta non maneant cum mortali, manent tamen cum venialibus per quae eorum decor minuitur; et ideo ab hujusmodi debet homo stolas suas lavare. Augustinus in libro de poenitentia, levia peccata puritatem nobilis naturae inficiunt. Item Isidorus 2 libro de summo bono, perfecti levia delicta quasi gravissima lugent. Si autem stolae intelligantur corpora, tunc lotio potest intelligi a mortali. Item tertio objicitur de hoc quod dicitur dealbaverunt: idem enim videtur in spiritualibus lotio et dealbatio; quia anima munda, est alba. Ad quid igitur post lotionem subditur dealbatio in sanguine, cum potius rubricatio fieri videatur? Respondeo. Ad primum dicendum, quod etsi omne spiritualiter mundum sit spiritualiter album, id est pulchrum; tamen in hoc loco est differentia: quia lotio ponit sinceritatem et per consequens quamdam pulchritudinem: dealbatio autem addit pulchritudinis crementum. Item mundum et album, licet sint idem per concomitantiam, non tamen per essentiam: quia mundum tollit deformitatem, album ponit pulchritudinem de se. Item lotio fit per poenitentiae fervorem, dealbatio per dictam imitationem. Potest tamen utrumque referri ad illud quod sequitur, in sanguine agni: quia et purificatio et pulchritudinis ampliatio fiunt rectissime per fidem et considerationem et imitationem dominicae passionis. Et tamen adhuc est differentia; quia lotio dicit depurationem, dealbatio pulchritudinis ampliationem. Item si esset idem, non esset inconveniens; quia Scriptura idem dicit sub diversis vocabulis, quandoque ad expressionem: hic tamen non est idem, ut visum. Ad secundum dicendum, quod si de materiali coloratione intelligeretur, sanguis rubeum colorem daret, non album: quod autem hic dicitur, de spirituali coloratione accipitur. Spiritualiter autem tam rubeum quam album colorem facit in homine et ejus stolis sanguis dominicus. Rubeum per igneum amorem. Album per pulchritudinis candorem. Hic tamen potius de dealbatione loquitur; ut simul et sinceritas notetur et pulchritudo ac acceptabilitas; quia color albus pulchrior et acceptabilior est. Unde dealbatio, quantum est de vocabulo, magis dicit pulchritudinem quam rubricatio; licet secundum rem sit pulchrius rubor ignis amoris. Nota, quod sicut sanguis per nimiam decoctionem vertitur in lac in uberibus in mulieribus: sic sanguis Christi per vehementem decoctionem conversus fuit quasi in lac quantum ad effectum, quia dealbat ut lac. Ideo. Hic ostenditur promptitudo sacrae affectionis ad obediendum pastoribus qui vicem Dei tenent, vel ad serviendum. Dicit igitur: ideo: scilicet quia sunt tribulationibus examinati, poenitentia loti, Christi sanguine dealbati. Sunt ante thronum ejus, scilicet Dei sive agni, idest ante Ecclesiam, parati scilicet obedire praelatis, in quibus, si boni sunt, sedet Deus et per eos judicat et disponit. Vel ante thronum ejus, idest ante ejus majestatem regnantem, parati scilicet ei servire: quasi dicat: tales facti, cooperante industria liberi arbitrii: ideo data est eis gratia ut stent prompti obedire praelatis, sive servire imperio divinae majestatis; supra eodem. Stantes ante thronum et in conspectu agni. Bene autem dicitur, ideo, quia unum bonum ducit ad aliud. Matth. 25, omni habenti dabitur, et abundabit. Serviunt, quia bonis actibus exterioribus et interioribus, ei cui ab omni creatura serviendum est, propter summam dominationem. Psalm. servite domino in timore. Die ac nocte, ad litteram, quia die ac nocte serviendum est Deo, vel actu operis vel laudis, vel orationis vel meditationis, vel alio actu bono in prosperis et adversis. In templo ejus, idest in Ecclesia, sive collegio fidelium qui sunt templum Dei. 1 Cor. 3, templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et qui sedet super thronum, scilicet Deus, qui in Ecclesia militante vel triumphante sedet et quiescit. Habitat super illos, idest habitat in eis per dona gratiae praesidens et vigilans super eos regendos et protegendos, cui subsunt et ipsi per obedientiam. 1 Cor. 3, nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Non esurient. Ostensa via, describitur ipsa gloria. Et primo ostenditur gloria patriae secundo manifestatur auctor sive dator gloriae. Quoniam agnus. Gloria autem describitur. Primo quantum ad plenitudinem boni. Secundo quantum ad exclusionem mali. Neque cadet. Plenitudo autem boni per hoc ostenditur: quia in patria nulla indigentia, nullus defectus erit; quae indigentia sive defectus signatur nomine famis et sitis. Cum enim quis caret cibo necessario quem appetit, fames est: cum vult potum nec habet, sitis est. Et transumuntur etiam haec vocabula ad signandum appetitum cujuslibet cum defectu ejusdem. Per hoc ergo quod dicitur in patria famem et sitim abesse, ostenditur boni plenitudinem ibi esse: hoc est quod dicit: non esurient, quasi dicat: tanta sunt justorum merita: et ideo post quam agnus eos introduxerit ad praemia, sicut infra sequitur: non esurient quia pane vitae fruentur. Neque sitient amplius quia fonte vitae inebriabuntur: quasi dicat: nullus defectus erit ibi: et ad hoc ostendendum tollit famem et sitim. Ille est enim duplex defectus rei omnino necessariae, scilicet cibi et potus: et per hoc etiam intelligitur removeri omnis alius defectus; quia illa vocabula etiam ultra extenduntur, ut dictum est, et hoc quia plenitudo boni erit. Psalm. satiabor cum apparuerit gloria tua. Replebimur et cetera. Neque cadet. Hic describitur gloria quantum ad exclusionem mali: et primo majoris. Secundo minoris. Neque ullus. Dicit igitur. Neque cadet super illos sol, idest major tribulatio, quae exurit hominem, sicut multum calens exurit terram et herbam. Jacob 1, exortus est sol et cetera. Neque ullus aestus, idest minor tribulatio. Et dicit, neque ullus: scilicet temporalis vel aeternus corporalis vel spiritualis. Tribulatio enim quasi aestus affligit hominem. Nil autem tale erit in patria. Isaiae 35, et fugiet dolor et gemitus. Sed objicitur; quia dicitur Ecclesiastici 24, qui edunt me, adhuc esurient. Respondeo. Est esuries sive sitis corporalis: haec non est in patria. Est etiam spiritualis: et haec est triplex. Quaedam est rei non habitae ut habeatur, sicut peccator attritus dolore esurit et sitit gratiam. Joelis 1, bestiae agri quasi area sitiens et cetera. Quaedam rei habitae ut magis habeatur; ut in viro justo, qui esurit majora dona gratiae. Lucae 1, esurientes implevit bonis. Augustinus, 11 confessionum: gustavi et esurio et sitio te. Quaedam rei pulchrae ut continuetur. Et sic beati etiam post judicium esurient et sitient videre Deum idest desiderabunt. Unde in prosa dicitur: fruuntur nec fastidiunt, quo frui magis sitiunt. 1 Petri 1, in quem desiderant Angeli prospicere. His ergo verbis non esurient etc. ostenditur in patria non esse famem vel sitim corporalem, nec etiam post judicium spiritualem primo modo vel secundo: quia post judicium non habendum, non desiderabitur, sed habitum continuandum. Item nota quod in fame et siti sunt duo: defectus: et iste omnino excluditur. Item desiderium, et illud semper manebit respectu continuationis. Ad illud Ecclesiastici patet: quia in patria non erit esuries vel sitis quantum ad defectum rei alicujus, quin habeatur quando congruet haberi; erit tamen quantum ad desiderium continuationis: et sic potest illud intelligi, si exponatur de futuro: tamen pro serie textus proprie intelligitur pro statu viae. Quoniam. Hic ostenditur causa seu auctor gloriae, qui est Deus: et primo ostenditur auctor plenitudinis bonorum. Secundo exclusionis malorum. Et auferet. Quo autem ordine sit auctor gloriae, quantum ad bonorum plenitudinem manifestatur. Primo enim ostenditur causa meriti. Secundo praemii, et deducet. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: praedicta erunt in patria justis. Quoniam agnus, scilicet Christus pius, innocens, et pro hominibus victimatus. Qui in medio throni est, idest in medio Ecclesiae, quae est thronus, sive sedes Dei. Ipse enim omnibus communiter paratus est auxilium dare. Reget eos, in praesenti per gratiam, Psalm. dominus regit me et nihil mihi deerit. Et deducit, faciendo ire de virtute in virtutem. Ad vitae fontes aquarum, idest ad fontes, hoc est ad plenam abundantiam. Aquarum, idest omnimodae refectionis; quia desiderium ibi terminabitur, sicut sitis potu aquae sedatur: ibi enim erit plenitudo boni. Isaiae 49, non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol; quia miserator eorum reget, et ad fontes aquae potabit eos. Vitae: quasi dicat: aquarum dico vitae, quia illa refectio erit vivifica. Potat enim vivum et immortale. Psalm. quoniam apud te est fons vitae. Et absterget Deus, tamquam mater quae solet extergere et lavare faciem pueri a lacrymis post verbera. Omnem lacrymam ab oculis eorum, idest omnem dolorem, cujus indicium est lacryma in oculis. Isaiae 25, auferet dominus Deus omnem lacrymam ab omni facie. Et nota quod dicit, omnem lacrymam. Est enim lacryma pro peccatis propriis, pro alienis, pro incolatu miseriae, pro dilatione gloriae, et nulla remanebit infra 21, et absterget Deus omnem lacrymam. Nota etiam virtutem resurrectionis per hoc quod dicit, ab oculis eorum: oculus enim quiddam carneum est, qui liberabitur ab omni passione et passibilitate, et praemiabitur in aeternitate. Job 19, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo dominum meum. Quaedam ex praemissis possent intelligi pro statu patriae. Hi qui amicti sunt stolis albis, idest ornamentis gloriae. Qui sunt et unde venerunt? Haec est quaestio. Domine mi etc. ut supra. Hi sunt qui venerunt, ad tantam gloriam, de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, idest ornamenta virtutum purificaverunt, vel corpora, ut supra. Ideo sunt ante thronum ejus, idest ante ejus praesentem majestatem per apertam visionem. Serviuntque ei in templo ejus, idest in caelo, die ac nocte, idest continue omni duratione in qua solet esse apud homines dies et nox, per laudis magnificationem. Et qui sedet super thronum, idest super Ecclesiam triumphantem, habitat super illos per inhabitationem gloriae de culmine suae bonitatis influens abundantissime super eos. Non esurient. Sed quod principalior intellectus sit pro statu viae usque illuc, non esurient etc. patet ex eo quod sequitur, reget eos et deducet et cetera. Sed objicitur, quia non loquitur de exclusione mali culpae: ergo insufficienter ostendit gloriam justorum. Item unus est fons vitae, sicut dicitur in Psalmis: apud te est fons vitae. Item licet non sit lacryma in oculis, tamen quandoque non minus afflictio est in animo; ergo non tantum de exclusione lacrymae ab oculis, sed etiam angustiae ab intimis, loqui debuit. Respondeo. Dicendum, quod exclusit illud malum, quod communius solet ab hominibus timeri, ut sic alliciat ad desiderium praemii. Hoc autem est malum poenae. Dat tamen intelligi exclusionem mali culpae; quia non plene satiari potest qui alicui offensae subjacet. Item non est sine lacryma, idest causa lacrymae, qui peccatum habet. Licet ergo non expresse omnia quae sunt in patria tangat, tamen per ea quae ponit, omnia implicite possunt intelligi. Ad aliud dicendum, quod si nomen fontis accipiatur pro bono creato, dicitur in plurali fontes, ad signandum plenam abundantiam ac multiplicem, quia nomen fontis, nomen est abundantiae; non ad signandum originis principalis multiplicitatem. Ille enim tantum una est, scilicet Deus: et sic accipit Glossa. Si autem pro increato: sic per hoc quod dicitur, fontes, intelligitur divina bonitas et increata et infinita, ex qua est omnis et perfecta refectio in patria. Et dicitur in plurali, propter multiplicitatem effectuum et varietatem praemiorum, sicut et spiritus sanctus dicitur multiplex, Sap. 8. Ad tertium dicendum, quod cum lacryma sit signum doloris qui vel ex aliqua culpa vel ex aliquibus adversis oritur, hic accipitur signum. Tum ratione signi, tum ratione signati, tum ratione etiam signi et signati: unde sensus est: absterget omnem lacrymam ab oculis eorum, idest omnem fletum et omnem dolorem et omnem causam doloris; cujus signum quandoque est lacryma in oculis. Si enim de sola lacryma loqueretur, parum hoc esset.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264