CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Expositio super Apocalypsim «Vox»
caput I

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 1

[91205] Super Apocalypsim «Vox», cap. 1 Apocalypsis Jesu Christi et cetera. Sicut dictum est ante, in hoc libro intendit beatus Joannes praeparare fideles ad obtinendum bravium vitae: instituendo, quantum ad fidem in credendis, et roborando, quantum ad patientiam in sustinendis; ostendendo multas revelationes sibi, et de praemiis pro utroque reddendis. Dividitur autem liber iste in tres partes: in exordium, narrationem, infra 1, ego Joannes, et conclusionem, infra ultimo capite ante finem. Et dixit mihi, haec verba fidelissima sunt. Isidorus: exordium animum auditoris provocat narratio res gestas explicat, conclusio finem totius orationis complectitur. Exordium vero duo continet, prooemium et salutationem, Joannes septem Ecclesiis. Prooemium dat aliquando intelligentiam dicendorum: salutatio ostendit affectum scribentis, ad alliciendos animos auditorum. In prooemio vero multa tangit, circa ea quae infra dicturus est. Primo, ostendit revelatorum auctoritatem; quia a Christo sunt sibi revelata: Christus autem homo a patre haec habuit. Secundo, implendorum necessitatem, quae oportet fieri cito. Tertio, signorum obscuritatem, quia revelatio facta est et scripta prudenter; et significavit. Quarto, revelationis ordinem; mittens per Angelum. Quinto, scriptoris fidelitatem; qui testimonium. Sexto observantiae utilitatem: beatus qui legit. Notatur etiam quadruplex causa hujus libri. Causa formalis; Apoc.. Causa efficiens principalis; quam dedit. Secundaria; Jesu Christi: mediata; mittens per Angelum, immediata; servo suo. Causa materialis; quae oportet fieri cito, causa finalis; beatus qui legit. Dicit igitur, Apocalypsis, quasi: attendite quae dicturus sum, quia haec est, Apocalypsis, idest revelatio. In hoc innuitur magnitudo et profunditas dicendorum. Jesu Christi, idest mihi facta a Jesu Christo. Ipse enim est sapientia patris, per quam docet pater electos. 1 Corinth. 1, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Hieronymus, ipse enim est mentis nostrae lumen, Jesu, qui interpretatur, salvatoris, Christi, uncti: per quae intelligit, quod haec revelatio est de his quae pertinent ad salutem gloriae, et unctionem gratiae. Amabilia ergo sunt quae dicenda sunt; tum propter sui magnitudinem, quia revelationes sunt: tum propter revelantis auctoritatem; quia a Christo Jesu revelata sunt: qui per haec nos ordinat ad unctionem gratiae in praesenti, et salutem gratiae in futuro, quam dedit illi Deus pater, idest revelavit gratis illi, scilicet in quantum homo, palam facere, idest ut palam faceret, idest revelaret, servis suis, per me. Servis, non peccati, non Diaboli, sed servis suis, scilicet non philosophis, non Judaeis animis incredulis. Matth. 7, nolite sanctum dare canibus. Sed objicitur, de hoc quod dicitur, quam dedit illi Deus, scilicet pater: quia etiam haec habuit a se inquantum Deus, et a spiritu sancto. Item. Quomodo pater haec revelavit Christo homini; cum ipse etiam secundum humanitatem omnia sciverit ab instanti conceptionis, secundum Gregorium? Respondeo ad primum. Non loquitur per exclusionem, sed notatur in patre residere auctoritatem. Ad aliud dicendum, quod non vult dicere quod de novo revelaverit ei et ante ignoraret: sed ab instanti conceptionis horum notitiam, sicut et aliorum, dedit ei secundum humanitatem. Sed ideo dicit, dedit, ut ostendat quod non habuerit Christus homo haec ex natura, sed ex gratia. Item dicit palam facere, quia revelatio adhuc occulta est, et jacens sub figuris. Item dicit Glossa: non Judaeis. Sed contra: quia Christus venit particulariter ad Judaeos. Matth. 15, non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Ergo vult haec Judaeis fieri palam. Respondeo ad primum, quod credibile est, quod beatus Joannes haec exposuit fidelibus quibus scripsit, aut ipsi spiritu illuminante intellexerunt. Nobis etiam fit palam per expositiones sanctorum. Ad aliud dicendum quod facienda est vis in hoc quod dicit, oves; quia Judaeis qui Catholicae fidei humiliter se subjiciunt, revelat Deus per spiritum, vel verbum praedicantium, et haec et alia, quae oportet: idest: et haec revelatio est de his, quae oportet, idest necesse et inevitabile est, fieri cito: quasi dicat: quae hic revelantur necesse est impleri, scilicet de tribulationibus justorum et consolationibus; et hoc cito. Quasi dicat; non sit molestum pati, quia finietur labor et sequetur praemium. Sed contra, quia loquitur de his quae in temporibus ultimis contingent. Respondeo. Omne tempus, quantumcumque longum, aeternitati comparatum, breve est. Unde Gregorius: breve est quicquid fine clauditur. Et significavit, idest sub signo, sive sigillo figurarum ostendit, ut patet infra. Daniel. 12, tu autem Daniel claude sermones, et signa librum, usque ad tempus statutum. Sed contra infra ultimo. Ne signaveris verba prophetiae libri hujus. Item nunc jam non est tempus velaminis, cum sit jam veritas revelata. 2 Corinth. 3, nos autem revelata facie gloriam domini speculantes. Item quaeritur quare Scriptura edita est sub tanta obscuritate? Quae utilius videretur si aperte intelligeretur? Respondeo ad haec praedicta: intelligendum, quod sapientissime condita est Scriptura, ita quod in quibusdam locis est aperta, ne omnino clausa videatur, et inde diffidentia intelligendi generetur, et ut simplices aliquid inde capiant, et ut per ea quae sunt plana, sit via ad explanationem clausorum. In quibusdam vero locis est occulta et velata: et hoc triplici ratione: scilicet propter indignos, ne sit eis locus pervertendi, ut dicit Glossa. Unde Ambrosius: non propter servos fideles, sed propter fures divitiae sub sigillo clauduntur. Item propter fastidiosos; quia multa fastidirent et contemnerent: nunc autem gratius et pretiosius et sapidius est cum investigatur, et hoc exigit reverentia divinae virtutis. Haec duplex ratio habetur in Glossa. Item propter diversos exponendi modos; ex obscuritate enim verbi, habetur via ad multiplicem modum exponendi veraciter. Unde Augustinus libro tertio de doctrina Christiana: quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intelligantur modis? Ad illud quod objicitur, dicendum quod Scriptura impiis clauditur, fidelibus aperitur. Ad aliud dicendum quod multiplex est velamen: scilicet velamen culpae: specialiter velamen perfidiae: haec ante legem gratiae, quasi totum mundum impleverat: sed jam esse non debet, cum veritas divina sit revelata. De hoc, 2 Corinth. 3: usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Dicitur de perfidis Judaeis. Item velamen ceremoniale, scilicet velamen figurarum praefigurantium humanam reparationem: ut de agno qui immolabatur et aliis multis. 2 Corinth. 3, usque in hodiernum diem idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur. Hoc velamen jam ablatum est, quia jam ceremoniae cessavere: quia veritas per Christum facta est, qui illis velaminibus figurabatur. Item sacramentale: hoc manet: unde de sacramento Eucharistiae dicit Anselmus: ideo quod non est apparet, et quod est celatur, quia si quod est videretur, animus humanus abhorreret. Item Scripturae, quae velata est quia obscura et profunda: hoc velamen manet propter rationes suprapositas. Augustinus in duodecimo libro confessionum: mira profunditas eloquiorum tuorum; horror est intendere in eam; horror honoris, et tremor amoris. Item velamen status viae, quod est generale; quia quamdiu sumus in via, velati sunt oculi ne Deum sine mediis videant. 1 Corinth. 13: videmus nunc per speculum in aenigmate. Quod ergo dicitur quod non est tempus velaminis, verum est de velamine figuralium quibus reparatio humana praefigurabatur; et hoc vult dicere illud: nos autem revelata facie. Non tamen propter hoc omne velamen: unde velamen Scripturae manet, in quo sunt multae figurae convenientes non figurativae nostrae redemptionis, sed alterius modi instructionis. Ad aliud quaesitum patet; quia propter tres illas rationes non esset oppositum utilius simpliciter, licet forsan quoad aliquos. Mittens per Angelum suum. Apparentem in similitudine hominis, servo suo. Non superbo, sed humili. Joanni. Loquitur de se quasi de alio. Hebr. 1, homines sunt administratorii spiritus. Qui, Joannes, testimonium perhibuit verbo Dei. Quantum ad veritatem, praedicando ipsum verum Deum, sicut postea scripsit. Joan. 1, in principio erat verbum, et perhibuit, testimonium Jesu Christi. Quod ipse est Jesus Christus, idest humanatus: haec enim duo nomina incarnationem ostendunt. Jesus, dicit causam finalem ad quid est incarnatus, quia ad salvandum. Christus, dispositionem mediam ex parte humanitatis, scilicet unctionem gratiae. Hic testimonium perhibuit praedicando ipsum esse Deum humanatum, sicut postea scripsit. Joan. 1, et verbum caro factum est. Perhibuit inquam testimonium in his vel de his, quaecumque vidit oculis carnis et mentis: et sic est fidele et verum testimonium. 1 Joan. 1, quod vidimus et audivimus, hoc annunciamus vobis. Aliqui libri habent. In his, sed antiqui non habent. Beatus qui. Haec sunt recipienda, non solum quia a Deo revelata et a me fideliter scripta; sed etiam quia utilia, quia, beatus qui legit alios docendo: Eccles. 24, qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Et qui audit. Discendo. Eccles. 6, si dilexeris audire sapiens eris. Verba prophetiae hujus. Quia prophetia et revelatio est. Et servat, implendo: Luc. 11, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Alia litera est, beatus qui legit et audit, quia plures audire possunt unum legentem. Et necesse est servare: tempus enim mortis vel judicii, prope est. Quia comparatione aeternitatis, tota vita brevis est. Jacob. 5, ecce judex ante januam assistit. Joannes septem. Hic subdit salutationem. Et primo ponitur persona salutans. Secundo personae salutatae. Septem Ecclesiis. Tertio bonum eis optatum, gratia. Quarto ostenditur a quibus dari optatur, ab eo. Ubi primo optat praemissa dari a filio. Secundo a spiritu sancto et a septem spiritibus. Tertio replicat de filio, ut immoretur in ejus praeconio: et ab Jesu Christo. Ubi primo tangit ejus potentiam. Secundo commendat ejus excellentiam, qui est testis. Et primo quantum ad humanam naturam. Secundo quantum ad divinam. Ego sum alpha et omega. Quantum ad humanam dicitur primo quantum ad primum adventum. Secundo quantum ad secundum. Ecce venit. Quantum ad primum tripliciter. Primo, quantum ad doctrinam praedicationis. Secundo, quantum ad gloriam resurrectionis; primogenitus. Tertio, quantum ad potentiam dominationis et princeps. Quarto, quantum ad misericordiam reparationis, qui dilexit. Ad reparationem autem efficacem, tria concurrunt. Reparantis dilectio, reparatoria passio, et gratiae infusio, sine qua homo non reparatur. Unde primo, ostendit dominicam dilectionem. Secundo, ipsam passionem, et lavit. Tertio, gratiae collationem, per quam superamus vitia, et fecit nos regnum, ut operemur bona, et sacerdotes. Quarto subdit pro his gratiarum actionem, ipsi gloria. Dicit igitur, Joannes. Scilicet apostolus et Evangelista. Nomen est amabile, quia nomen gratiae; intelligitur enim gratia, vel in quo est gratia: unde sibi convenit illud 1 Corinth. 15, gratia Dei sum id quod sum. Sed quare hic nomen suum posuit, et non in principio Evangelii? Respondeo. Propter tria. Primo, ut daret auctoritatem huic operi, qua non indigebat Evangelium, quod a domino praedicatum fuerat, et ab ipso auctoritatem habebat. Secundo, quia hujus operis auctor fuit et scriptor, Evangelii autem scriptor tantum; propter quod nullus Evangelista nomen suum praeposuit Evangelio. Tertio, ne alterius esse crederetur: quod facile posset accidere, quia hoc opus scripsit in exilio; Evangelium vero ab exilio revocatus, septem Ecclesiis. Nota Glossam, quae sunt in Asia. Quae interpretatur elatio: quae potest intelligi in malo; quia olim in elatione vitiorum, quod est materia doloris: vel in bono, quia nunc in altitudine virtutum. Isaiae 60, ponam te in superbiam saeculorum, gratia, idest remissio peccatorum, quae gratis datur, et pax, idest quies a vitiis, vel gratia vivificans sive gratificans animam. Psal. gratiam et gloriam dabit dominus. Pax, tranquillans conscientiam. Isaiae 26, domine dabis pacem nobis, ab eo. Scilicet filio Dei, qui est. Immutabilis, propter singularem dignitatem existentiae; quia ipse solus vere est proprie, alia ad eum comparata, quae non sunt. Exod. 3, qui est, misit me ad vos. Et qui erat aeternaliter. Per hoc notatur omnia praecessisse. Erat enim quando mundus non erat: Joan. 1, in principio erat verbum, et qui venit. Ad judicium. Isaiae 3, dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui: et sic ostenditur ejus immutabilitas et aeternitas et aequitas. Vel aliter, qui est, dicit contra eos qui Christum in passione putaverunt extinctum; qui erat, contra eos qui putaverunt ex tempore habuisse initium; venturus, contra infideles qui discredunt judicium. Vel secundum interlinealem, qui etiam nunc immutabilis, qui olim erat corporalis; qui venturus est. Ad retribuendum bonis et malis. Et a septem spiritibus, idest a spiritu sancto unico in natura multiplici in effectu. Sapientiae 7, spiritus intelligentiae sanctus, unicus, multiplex est, qui sunt, idest qui est, in conspectu throni ejus, idest qui se praesentem ostendit illuminando eos in quibus filius sedet et quiescit, scilicet Angelos et justos et sanctos. Sap. 7, secundum aliam literam. Anima justi sedes est sapientiae, ut cognoscatur ab eis, et faciat eos cognoscere ea quae sunt salutis. Sed quare non posuit potentiam patris? Respondet Glossa, quia nemo haereticorum de Deo creatore male intellexerat. Contra, quidam dixerunt patrem fuisse passum. Item Arius dixit patrem distinctum a filio et spiritu sancto per essentiam, quia dixit tres potentias esse tres deos. Item Arius dixit unam tantum esse potentiam et unum Deum. Respondeo. Nullus haereticorum de Deo patre male intellexit, quantum ad notionem innascibilitatis, et actum creationis: quia nullus posuit eum esse ab alio, nec negavit eum esse creatorem. Vel nemo haereticorum etc., scilicet comparatione aliarum potentiarum. Posset tamen convenienter illud quod praecedit, ab eo qui est, de patre intelligi: et dicitur venturus in judicio per suae justitiae manifestationem: sicut infra quarto cap. dicuntur eadem verba de ipsa Trinitate. Et si tunc quaeritur quare ultimo ponit potentiam filii: dicendum quod quia plura et diffusius dicturus est de ipso. Et a Jesu Christo. Hoc duplex nomen frequenter replicatur in novo testamento; quia dulce et invitans ad spem, et etiam ad affectum amoris. Alterum est nomen salutis, alterum unctionis; et ideo utrumque odoriferum. Cant. 1, oleum effusum nomen tuum. Qui est testis fidelis. Praedicando veritatem cum esset in carne mortali. Isaiae 55, ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Proverb. 14, liberat animas testis fidelis. Imo nec timore mortis negavit se filium Dei. Marc. 14, rursus summus sacerdos interrogabat eum et dixit ei: tu es Christus filius Dei benedicti? Jesus autem dixit illi: ego sum. Primogenitus mortuorum. Id est primo ante mortuos genitus regeneratione gloriae; quia ante omnes resurrexit. 1 Cor. 15, Christus resurrexit ex mortuis, primitiae dormientium. Sed forsan aliquis objicit de Lazaro qui resuscitatus fuit antequam Christus. Responsio patet: quia licet prior resuscitatus fuerit, non tamen prior glorificatus; qui non fuit resuscitatus resurrectione gloriosa: imo iterum mortuus est, ut inquit Damascenus ultimo libro, ultimo cap. Et princeps regum terrae. Nunc sedens ad dexteram patris, qui ante a Judaeorum principibus fuit judicatus. Infra 19, rex regum et dominus dominantium. Vel aliter secundum Glossam: ut hic commendetur, quantum ad benevolentiam in retribuendo, quantum ad innocentiam in conversando, quantum ad ducatum in praesidendo. Qui dilexit. Ad hujus dilectionis magnitudinem explicandam omnis lingua deficit; ad considerandam nullus intellectus sufficit; quia ineffabilis et inaestimabilis est. 1 Joan. 3, in hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit. Haec incogitabilis dilectio, totam nostram dilectionem et affectionem sibi pleno jure vendicat. Unde beatus Bernardus in libro de diligendo Deo, quid aliud faciat consideratio tanta, et causa indebita, miseratio tam gratuita, et sic probata dilectio, tam inopinata dignatio, tam invicta mansuetudo, tam stupenda dulcedo? Quid inquam haec omnia faciant diligenter considerata; nisi ut considerantis animum, ab omni penitus pravo vendicent amore, ad se mirabiliter rapiant, vehementer afficiant, faciantque pro se contemnere, quicquid nisi in contemptu horum appeti non potest? Et lavit a peccatis nostris. Tam originalibus quam actualibus. In sanguine suo. Id est in virtute sanguinis; scilicet quia sanguis Dei erat, non hominis puri. Hebr. 10, habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi. Magnum hoc indicium amoris: quia pro impiis et inimicis mortuus est; cum pro justo vix aliquis se exponat, etiam si filius suus esset. Et fecit nos. Per gratiam infusam merito passionis. Regnum. Id est petentes invicem vitia. Et sacerdotes. Id est aptos ad facienda bona, offerendo nos ipsos et opera nostra, et hoc, Deo et patri. Non vocat duplicem esse potentiam patris, sed multiplicem laudem, Deo, per potentiam, et patri, per benevolentiam, Deo, omnium generaliter patri, justorum specialiter. Infra 5, redemisti nos Deo in sanguine tuo. Et sequitur. Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Ipsi, scilicet Christo, et etiam patri, qui per ipsum nos redemit. Gloria. Ut ipsum laudemus. Et imperium. Ut ei obediamus. In saecula saeculorum. In aeternum. Amen. Idest ita fiat. Vel gloria, in sua natura; imperium, in sua creatura, quia nos sic redemit, et sic nos dilexit. Ecce venit. Hic commendat dominum Christum quantum ad secundum adventum. Ostendit autem primo secundum adventum fore in se magnificum. Secundo, omnibus manifestum et videbit. Tertio, reprobis amarum et plangent. Quarto, subdit confirmationem praedictorum. Etiam amen. Dicit igitur ecce: quasi dicat, debemus eum laudare et ei obedire; quia ecce, quasi dicat, certum est, ut demonstratio sit nota certitudinis; idest, ecce, quasi dicat, in promptu est et cito fiet, quia, ut dictum est, omne tempus respectu aeternitatis breve est. Supra eodem: tempus enim breve est. Venit. De praesenti loquitur, ut terrorem incutiat, quia propinquum est. Cum nubibus. Idest cum sanctis, qui pluunt per praedicationem, coruscant per miraculorum operationem; elevati sunt, per mundanorum abdicationem; volant, per altam contemplationem. Isaiae 9, qui sunt isti qui ut nubes volant? Vel cum nubibus, sicut ascendit in nube; quia creatura servit creatori. Nota Glossam. Et videbit eum omnis oculus. Tam malus quam bonus. Marci 13. Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus, cum virtute multa et gloria. Ad confusionem autem eorum qui dominum crucifixerunt, manu vel consilio, subdit: et qui eum pupugerunt. Videbunt eum ad cumulum poenae. Joan. 19. Videbunt in quem transfixerunt. Sed cum ejus humanitas sit gloriosa et pulcherrima, quomodo concedetur malis eam videre? Item Isaiae 26, secundum aliam litteram: tollatur impius ne videat gloriam Dei? Respondeo. Dicendum quod omnes tam boni quam mali videbunt ipsum in humanitate glorificata: et ut ille aspectus sit bonis ad consolationem, malis ad confusionem et afflictionem; quia tam dulci amatori et tam largo remuneratori ingrati fuerunt, ut ejus jussa fugerent. Isidorus libro 1 de summo bono: in judicio reprobi humanitatem Christi videbunt, ut doleant: divinitatem vero ejus non videbunt ne gaudeant; quibus enim divinitas ostenditur, utique ad gaudium demonstratur. Ad objecta, dicendum quod illa pulchritudo non erit eis delectabilis. Unde sicut excellens luminosum obscurat infirmum oculum et gravat, illuminat autem sanum et oblectat: sic luminositas corporis dominici obscura et terribilis erit reprobis, et delectabilis electis, propter variam dispositionem ipsorum. Quod notatur in columna nubis. Exod. 14. Isidorus in Lib. 1 de summo bono: pro diversitate conscientiarum, et mitis apparebit in judicio Christus electis, et terribilis reprobis. Nam qualem quisque conscientiam tulerit, talem et judicem habebit. Ad aliud patet per verba beati Isidori superius dicta, quia mali gloriam divinitatis non videbunt. Et plangent se super eum, quia offenderunt, et quia se separari ab ejus et suorum consortio electorum videbunt. Omnes tribus terrae. Idest omnes nationes hominum, qui dilexerunt terram. Matth. 24. Et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli. Alia littera, collident; quia confringentur sicut olla fictilis a lapide quando ei colliditur. Etiam amen. Confirmatio: quasi dicat: ita fiet veraciter. Vel confirmatio potest intelligi optative: quasi dicat: veniet: quia ita fiet. Idem est, etiam amen, quod amen amen. Hanc tamen confirmationem posuit in duplici lingua, scilicet Latina et Hebraea, et sub his intelliguntur omnes: quasi dicat, omni lingua firmetur. Vel contra discredentes de gentibus et Judaeis. Nota differentiam inter verba magistri et discipuli. Dominus enim in principio sermonis posuit amen, discipulus in fine. In quo notatur quod dominus est auctor veritatis, cujus nota est amen. Joannis 14, ego sum via et veritas et vita. Nos autem discipuli veritatis; dum in eum credimus ipsius documenta sequentes. Ego sum, hoc quantum ad divinam naturam: et introducit ipsum loquentem: ipse Christus confirmat praedicta, ego sum alpha et omega. Alpha est primum elementum apud Graecos, et ponitur pro principio. Omega ultimum, et ponitur pro fine. Deinde sequitur expositio. Principium, ante quem nullus: finis, post quem nullus. Principium, a quo omnia. Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt. Et finis propter quem et ad quem omnia. Prov. 16, universa propter semetipsum operatus est Deus. Unde tunc homo est rectus et sua actio, quando non declinat a principio, sciens se nihil habere nisi a Deo: nec a fine; ordinans se et omnes actus suos ad Deum. Psalm. Qui salvos facit rectos corde. Item principium, creans per potentiam. Finis, judicans per justitiam. Dicit dominus Deus, expositum est supra. Omnipotens, quia in secundo adventu ostendetur potentia. In primo enim venit ut agnus: in secundo veniet ut leo. Malach. 3. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus? Et quis stabit ad videndum eum? Ego Joannes. Post exordium sequitur narratio, sive tractatus hujus libri: et est secunda pars principalis hujus libri. Distinguitur autem per septem visiones. Prima est de correctione Ecclesiarum, et durat usque ad quartum caput. Post haec vidi et ecce ostium apertum. Secunda, de revelatione mysteriorum sedentis in throno, libri, agni, apertionis sigillorum, a quarto capite usque ad septimum et vidi septem Angelos vel, et cum aperuisset. Tertia, de Angelis tenentibus tubas, et canentibus, et de rebus contingentibus ad cantum tubarum; ab octavo usque ad duodecimum, et apertum est templum. Quarta, de pugna mulieris et draconis, a duodecimo usque ad quintum decimum. Et vidi aliud signum. Quinta de septem Angelis effundentibus phialas irae Dei, a quintodecimo usque ad decimum octavum. Et post haec vidi. Sexta, de damnatione Babylonis, bestiae et draconis, a decimo octavo usque ad vigesimum. Et vidi caelum novum. Septima de innovatione elementorum, et glorificatione sanctorum, a vigesimo usque ad vigesimum secundum ante medium. Et dixit mihi. Haec verba fidelissima sunt. Notandum quod quatuor primae visiones distinguunt generalem statum Ecclesiae, a principio usque ad finem. Tres vero ultimae, statum Ecclesiae finalem. Item quatuor primae sic distinguuntur. Nam prima est correctiva; agit enim de correctione Ecclesiae generalis secundum omne tempus. Secunda consolativa, per revelationem mysteriorum, ut patebit. Tertia terribilis et comminatoria, per cantum tubarum. Quarta, exhortativa ad pugnam, exemplo mulieris et familiae agni, tres ultimae sic distinguuntur. Prima, quae est de effusione phialae irae Dei, refertur ad tempus Antichristi. Sexta, quae est de damnatione Babylonis, et bestiae; ad tempus judicii. Septima, quae est de gloria sanctorum, ad statum aeternae beatitudinis. Prima pars continet duas partes. In prima ostenditur Christus in medio Ecclesiarum. In secunda, jubentur scribi epistolae ad correctionem Ecclesiarum. Et Angelo Ephesi, per totum secundum et tertium caput. Item in prima, primo ponuntur quaedam antecedentia visionem. Secundo, ipsam visionem. Et conversus vidi. Tertio, quaedam consequentia visionem, et cum vidissem. Antecedentia autem ponuntur tria. Primo, commendatio visionis. Secundo, excitatio visuri, quem vox excitavit ad scribendum quae erat visurus, et audivi. Tertio, praeparatio ad videndum. Et conversus sum ut viderem. Visio autem commendatur a quatuor. Primo a persona. Secundo a loco, fui in insula. Tertio, a causa. Propter verbum. Quarto, a tempore, fui in spiritu in dominica die. Personam autem suam describit a nomine, a fidei unitate, frater vester; a patientiae magnitudine, et particeps. Et ut eos ad tolerantiam adversorum excitet, tria tangit: scilicet, sustinentiam adversorum, sustinentiae praemium, in regno. Salvatoris exemplum, et patientia Jesu. Dicit igitur, ego Joannes: hoc est nomen gratiae. Interpretatur enim in quo est gratia, frater vester, in fide et caritate. Matth. 23, omnes autem vos fratres estis. In hoc etiam notatur humilitas, Eccles. 32, rectorem te posuerunt? Noli extolli, et particeps, vestri, in tribulatione. Aliqui enim de ipsis tribulationem sustinebant. Infra 2, scio tribulationem tuam. Act. 14, per multas tribulationes. Et regno, per hoc suscitat eos ad fortiter sustinendum: quasi dicat: regnum habebitis mecum, si sustinetis. Sed ingeniose loquitur dicens se socium eorum in regno. 2 Tim. 2, si sustinemus et conregnabimus, et patientia Jesu, quasi dicat; non solum tribulationem sustineo; sed etiam patienter fero, exemplo Jesu. 1 Petri 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, fui in insula: quasi dicat: in sale sita, qualis locus congruit sanctis, qui inundationes maris quasi lac sugent. Deuter. 33. Pathmos, quae interpretatur fretum idest tribulatio, in quo statu magna caelestia ostenduntur. Ezech. 1, cum essem in medio captivorum. Quoniam autem multi propter turpia illic relegabantur, recte subdit, propter verbum Dei, idest qui praedicabam deitatem Christi, et propter testimonium Jesu, idest quia dabam testimonium ejus incarnationi. Matth. 5, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Fui in spiritu, hoc dicit quia carnalibus oculis tanta mysteria videri non poterant. Vidit autem haec non in somnis, sed in extasi positus, revelante ei Angelo. Nota quid est esse in excessu mentis, per Glossam super illud 2 Corinth. 5, sive mente excedimus Deo. In excessu mentis duo intelliguntur: vel pavor, vel intentio ad superna, ita ut quodammodo a memoria labantur inferiora. In hoc excessu mentis fuerunt omnes sancti quibus arcana Dei mundum excedentia revelata sunt. In dominica die. Tempus congruit, quia ex tribulationibus et aliis quae fecit et sustinuit et per hanc visionem alios commonuit, sequebatur, in ipso et in aliis justis sequi meritum aeternae beatitudinis, quod significatur per diem dominicam: in qua dominus resurgens gloriam immortalitatis propter nos suscepit. 2 Corinth. 1, sicut socii passionum estis. Et audivi, non est intelligendum, quod haec vox fuerit corporalis. Unde Haymon, sicut in spiritu positus spiritualia vidit; ita vox quam audivit spiritualis fuit. Idem tamen est hujus audibile et visibile, et vox et sonus, in essentia, diversa in ratione: sicut verbum Dei dicitur lux et vox. Inquantum lux, videtur et videre facit; inquantum vox, auditur et audire facit. Unde Glossa dicit, audivi, idest cognovi, post me. Quae post nos sunt ignoramus. Recte igitur audit vocem post se; quia quae sibi revelata sunt non plene prius agnoverat. Vel, post se, idest de futuris, quia post praesentia futura sequuntur, vel. Post se, quia sese in anteriora extendens, per contemplationem altiorem revocatus est quasi post se ad utilitatem Christianorum. Facies enim est vis contemplationis; dorsum oblivio praesentium. Vel, post se, quia intellexit hunc esse Deum, sicut olim intellexerat Deum in lege et prophetis. Vocem magnam. Parva est vox quae est de terrenis, magna de spiritualibus loquitur. Ezech. 3, audivi post me vocem commotionis magnae, tamquam tubam: quia sicut tuba antiquitus excitabat ad bellum; sic vox ista ad sustinendam tentationem et adversariorum certamina. Isaiae 63, quasi tuba exalta vocem tuam, quod vides, idest jam visurus es, scribe in libro, mentis: vel ad literam: et mitte septem Ecclesiis, Epheso, vel Ephesum, nomina sunt locorum illarum septem Ecclesiarum. Quasi dicat: obedire debetis, et praeceptum est ut mittantur ubique. Et conversus sum, mente, idest praeparavi me per conversionem intellectus, ut viderem. Contra. Sonus est invisibilis et nullo modo visibilis, secundum philosophum. Respondeo secundum Haymonem, nihil aliud audivit quam vidit: quia hoc est illi audire, quod videre, sive in substantia intelligere: et e contrario. Et conversus vidi. Hic ponitur ipsa visio. Et primo quantum ad candelabra. Secundo quantum ad filium hominis qui ponitur inter illa, et in medio. Dicit igitur, et conversus, vidi septem candelabra aurea. Omnia sunt plena mysterio. Septem candelabra septem Ecclesias Asiae designant: septem vero Ecclesiae, universitatem Ecclesiarum designant; quia universum tempus septem dierum repetitione revolvitur, quae tamen unam Ecclesiam sponsam Dei constituunt. Dicuntur autem recte candelabra, quasi dicat, debent habere fidem, quae est pes et fundamentum omnis boni. Hebr. 11, fides est sperandarum substantia rerum. Item spem, per quam erigimur ad alta, quae designatur in hastilis rectitudine. Item caritatem, quae est lux et ardor: et debet ardere in se et lucere aliis per exemplum. In candelabro enim sunt haec tria: firmitas pedis, rectitudo hastilis, eminentia lucis. Aurea, propter claritatem divinae sapientiae ad aliorum instructionem. Vel aliter. Candelabra aurea. Nota Glossam. Et bene dicit aurea, scilicet propter puritatem incarnationis, quae pretium dat et valorem sustinentiae adversorum. Non deaurata, per hypocrisim, quae extra aurum habet, intus lutum. Job 40, sternet sibi aurum quasi lutum. Et in medio. Hic ponitur visio quantum ad filium hominis. Ponitur inter candelabra. Describitur autem quantum ad communicantiam, quam habuit in dando. Secundo, quantum ad vitam, quam habuit in conversando, vestitum. Tertio quantum ad doctrinam, quam habuit in praedicando, et vox illius. Quarto, quantum ad munificentiam, quam habet in remunerando, et facies. Dicit igitur, et in medio candelabrorum aureorum. Per quae septem Ecclesiae signantur, vidi quemdam similem filio hominis, scilicet Angelum in persona Christi, qui dicitur similis filio hominis; quia fuit similis aliis in persona et in natura, non tamen in culpa. Philipp. 2, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Vel, similis filio hominis, scilicet virginis. Dicitur ipse Angelus, quia ipsum filium virginis repraesentabat in illa specie imaginaria. Dicitur autem, in medio, quia omnibus se reddit communem. Jacob. 1, qui dat omnibus affluenter. Gregorius: largitatem divinae misericordiae nullus hominum considerare valet. Nota quod Christus, qui est media in Trinitate persona, in medio mundi passus est, scilicet in Jerusalem. Psal.: operatus est salutem in medio terrae, ostendens quod pro omnibus moriebatur, 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus est Christus. Suspensus in medio latronum, significans quod bona sua bonis et malis paratus est dare. In medio caelo passus, scilicet in aere, ostendens se mediatorem eorum quae in caelis et quae in terra, Coloss. 1, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. In medio discipulorum, post resurrectionem apparuit, ut omnes et singulos in fide roboraret. Joan. 20, stetit Jesus in medio discipulorum. In medio candelabrorum post ascensionem ostensus est Joanni in extasi, ut ostenderet se omnibus subvenire paratum in tribulationibus, et in aliis. Psal.: cum ipso sum in tribulatione. Vestitum, hic describit eum quantum ad vitam; et hoc secundum quatuor. Primo, quantum ad eminentem caritatem. Secundo, quantum ad plenam sinceritatem caput autem. Tertio quantum ad donorum copiositatem, oculi ejus. Quarto, quantum ad fortitudinis sive patientiae stabilitatem, et pedes. Caritas ipsius domini animam inflammabat, sinceritas candidabat, copiositas foecundabat, stabilitas roborabat. Caritatem ejus ostendit quantum ad duplicem effectum. Primo, quantum ad redemptionem humanam. Secundo, quantum ad virtutum custodiam. Primus respectu nostri. Secundus respectu ipsius. Dicit igitur. Vestitum podere. Poderis, est vestis sacerdotalis, attingens usque ad talos: et significat dominicam carnem, in qua se patri ex amore nostri obtulit, et quotidie offert verus sacerdos et hostia. Ephes. 5, Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis. Et praecinctus zona aurea, idest cingulo caritatis, quia stringit et custodit virtutes ne a subjecto recedant. Vestis enim non cincta cito defluit. Colossen. 3, super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis. Glossa: cetera perfectum hominem faciunt, caritas cuncta ligat ne abeant. Et dicitur aurea, ratione suae praeeminentiae. 1 Corinth. 12, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Ad mamillas, quia mamillae sunt in pectore sicut caritas in corde. Vel, ad mamillas, quia ex pectore, in quo sunt mamillae, pullularent malae cogitationes, quae virtutes dissolverent, ut caritas pectus et virtutes cingeret. Caput, scilicet deitas, quae est caput humanitatis. 1 Corinth. 11, caput vero Christi Deus. Et capilli, idest cogitationes, quae subtiles sunt et a mente procedentes, et multae sicut capilli a capite. Erant candidi tamquam lana alba. Utrique comparatur deitas et capilli, ratione sanctitatis sive sinceritatis, quae signatur in albedine lanae et nivis. De sinceritate Christi secundum deitatem, Sap. 7, candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula. De sinceritate quantum ad cogitationes et omnia alia. Hebr. 7, talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus et innocens, impollutus. Vel, caput, dici potest affectio; quia illud quod est altius in anima est affectio. Utrumque autem, tam affectio quam cogitatio, sincerissimum fuit in Christo. Sic igitur lana et nix significant sinceritatem ratione albedinis. Sed ulterius est notandum, quod in hominibus ut plurimum solent esse duo: scilicet frigus ignaviae; quod impedit omne bonum, et aestus concupiscentiae, quod incitat ad malum. E contra in Christo fuerunt cogitationes ad omne bonum faciendum: quod significatur per lanam quae calefacit. Item ab omnigena mali concupiscentia alienae: quod significatur per nivem, frigidae naturae. Oculi ejus, idest dona spiritus sancti, quae totam ejus animam providam et videntem et perspicuam reddiderunt, quibus plenus fuit. Sapient. 11, et requiescet super eum spiritus domini. Zach. 3, super lapidem unum, septem oculi sunt. Tamquam flamma ignis, quia ejus animam, dum ipsam fecundabat, totam flammeam sive igneam reddebat per splendorem et ardorem. Vel, sicut flamma ignis; quia plenitudo donorum ipsorum efficacia et merito passionis est nobis causa recipiendi ab ipso sapientiae illuminationem et caritatis flammeum ardorem. Joan. 1, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, Luc. 12: ignem veni mittere in terram. Pedes, hoc quantum ad fortitudinis stabilitatem. Pedes ejus, idest multiplex fortitudo ejus, quae per pedes ejus significatur, qui totum pondus corporis portant, similes aurichalco, quod quanto amplius incenditur, tanto amplius coloratur. Igitur fortitudo dominica quanto amplius portabat adversa, tanto pulchrior ostendebatur. Pedes inquam ejus sunt sicut aurichalcum, in camino ardenti: hoc addit ad expressionem ut expositum est. Caminus ardens est adversitas tribulationum quae animam exurit nisi ipsam patientia muniret. Ecclesiast. 2, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Posset autem duplex pes fortitudinis distingui: scilicet aggressio terribilium, et perpessio adversorum. Posset autem aliter per poderem vestem talarem Ecclesia intelligi, qua Deus vestitur. Viri enim justi sunt vestimenta Christi. Psal.: myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Duratura autem Ecclesia usque ad finem mundi. Matth. 16, et portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Sed contra. Quia ipse Christus est indumentum Ecclesiae sive justorum. Roman. 13, sed induimini dominum Jesum Christum. Respondeo. Utrumque est verum, sed differenti ratione in parte; Ecclesia enim est indumentum Christi, ratione adhaesionis, Psal.: mihi autem adhaerere Deo bonum est. Ratione honorificationis: notabile enim et pulchrum indumentum, est in honorem induti. Ecclesia autem honorificat Christum, idest ipsum honorando ostendit. Deinde in Ecclesia, ipsius domini ineffabilis bonitas, sapientia et potestas, ac dominatio excellenter apparet. Christus vero dicitur indumentum justorum ratione decoris; ipse enim est decor eorum; ideo vocat Ecclesiam suam formosam, quia ipse eam decorat. Canticorum 2, columba mea, formosa mea. Ratione honoris; quia ipse est justorum honor. Unde Augustinus 1 Lib. Confess. gratias tibi, dulcedo mea, honor meus, fiducia mea, Deus meus. Item ratione protectionis, quia vestimentum protegit a nocumentis. Ecclesiastici 34, protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris. Et praecinctum zona, scilicet castitatis, quemadmodum zonae stringunt ne anima defluat. Aurea, propter pretiositatem. Ecclesiast. 26, non est digna ponderatio continentis animae. Ad mamillas, quae sunt in pectore, unde ortum habent cogitationes, nisi zona pectus stringatur. Et dicitur hoc de ipso ratione corporis mystici. Luc. 12, sint lumbi vestri praecincti. Nota Glossam, Dan. 10: caput, idest majores in corpore Christi mystico, et capilli, idest minores adhaerentes ipsi capiti Christo, candidi, ut supra expositum est: oculi, contemplativi, qui spiritualibus, et activi ad intuendum divina. Vel flamma ignis, quia sunt illuminati et ardentes amore et desiderio ad dominum. Unde beatus Isidorus, 3 Lib. de summo bono, servus Dei ad aeternam patriam sanctis desideriis inhiat. Item. Oculi ejus velut flamma ignis, quia tales alios illuminare et accendere student verbo et exemplo et orationis suffragio. De verbo, Roman. 12, spiritu ferventes. De exemplo, 2 Corinth. 5, caritas Christi urget nos. De suffragio. Philipp. 1, et hoc ore ut caritas vestra magis ac magis abundet in omni scientia. Pedes, ultimi fideles. Nota Glossam Matth. 24, erit tunc tribulatio tanta qualis nunquam fuit ab initio mundi. Et tamen, sicut dicit Gregorius, electi Antichristo valde contradicent. Dicit enim sic super Job: Dei adjutorio electi ut Antichristo contradicere valeant, fulcientur. Et vox, hoc quantum ad doctrinam. Ad quam describendam, tria tanguntur. Primo, communicatio virtutis: unde dicit, et vox, idest doctrina, tamquam, vox aquarum multarum, quia praedicatio Christi quantum ad communicationem virtutis, habuit virtutem ablutivam. Joan. 15, jam vos mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis. Item illuminativam. Psal. declaratio sermonum tuorum illuminat. Item. Fecundativam, Ecclesiastici 24, ego sapientia effudi flumina, ego quasi trames aquae immensae de fluvio, ego quasi fluvius Dorix, et sicut aquaeductus exivi de Paradiso, dixi: rigabo hortum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Vel, aquarum multarum, idest abundantiam gratiarum. Joannis 4, aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Et dicit, multarum, propter largiorem gratiam quae datur tempore gratiae. Joan. 1, de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Secundo, promissio beatitudinis: quod innuitur per hoc quod ipse docens tenebat in dextera septem stellas, et habebat in dextera sua septem stellas, idest septem episcopos praemissarum Ecclesiarum, per quos intelliguntur universi praelati qui sunt electi: qui dicuntur stellae, quia debent aliis verbo et exemplo lucere. Matth. 5, vos estis lux mundi. Per dexteram significatur quod praedestinati sunt ad vitam, quae per dexteram significatur; mali sunt in sinistra. Isaiae 41, suscepit te dextera justi mei. Tertio, comminatio damnationis. Et ex ore ejus gladius, idest praedicans comminabatur sententiam judicii, quae sicut gladius separabit malos a bonis et eos aeternaliter perimet: acutus, quia acutissime punget, ex utraque parte, quia anima et corpore damnabuntur. Jeremiae 17, et duplici contritione contere eos. Deutero. 32, et gladius meus devorabit carnes. Vel gladius ejus doctrina separans spiritum a carne. Ephes. ult. et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Acutus ex utraque parte, quia sua acie scindente, scindit opera carnalia et internas concupiscentias. Et ita scindit intus et extra. Posset etiam os Dei intelligi praedicatores. Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Dominus enim loquitur per eos, et per ipsos facit praemissa. Et facies ejus, idest illi qui ei conformes sunt et ipsum in se repraesentant per imitationem in fervore amoris et in aliis. Gregorius; omnes sancti ut ad gloriam mediatoris Dei et hominis Jesu Christi perveniant, ad similitudinem vitae illius vitam suam deducere laborant. Sicut sol lucens in virtute, scilicet sine nubibus clare. Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum. Gregorius: post similitudinem quam nunc moribus tenent, ad similitudinem quandoque gloriae pervenient. Et cum vidissem. Hic ponuntur consequentia visionem: quae ponit quatuor. Primo suam stupefactionem. Secundo dictam consolationem. Et posuit. Tertio scribendi jussionem, scribe ergo. Quarto visorum expositionem, et hoc in parte et non in toto. Septem stellae. Dicit ergo, et cum vidissem, scilicet praedicta. Cecidi, obstupefactus. Ad pedes ejus tamquam mortuus. Nota quatuor de contemplatione. Primum est aspectus contemplationis. Cum vidissem. Ezechielis 1, aperti sunt caeli et vidi visiones Dei. Secundum, magnitudo humiliationis: cecidi: quia anima cognoscens Dei altitudinem, se nihil reputat. Gregorius, miseria humana quanto amplius invisibilia bona cognoscit, tanto amplius ipsa sibi vilescit. Ezechielis 2, et vidi et cecidi in faciem meam. Tertium desiderium imitationis, ad pedes. Ad pedes Christi cadit, qui studet eum in his quae secundum carnem gessit, imitari. Supra eodem, pedes ejus et cetera. Viri enim contemplativi cum a Deo consolationem dulcedinis recipiunt, sciunt sese esse participes passionum Christi configuratione. Unde apostolus Galat. ult. Mihi autem absit gloriari. Quartum est vehementia abstractionis, quia oportet esse abstractum ab inferioribus, tamquam mortuum. Galat. 2, vivo ego, jam non ego. Coloss. 3, mortui enim estis. Sed quomodo cecidit videndo Christum, cum ipse sit consolatio animae? Respondeo. Casus iste fuit casus bonus, quia fuit exhibitio reverentiae considerata divina magnitudine. Nota Glossam. Et posuit, hic ostenditur dominica consolatio: et primo secundum quod data est facto. Et posuit super me, per hoc notatur quod gratia fuit, non debitum. Dexteram suam, in qua intelligitur auxilium. Dextera Dei misericordia, sinistra justitia. Daniel. 10, jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae, et ecce manus tetigit me. Secundo secundum quod verbo. Et primo consolatur dissuadendo timorem, dicens: noli timere. Vehemens obstupefactio fuerat, ex qua secutus est timor quem dissuadet. Sed nonne bonum est semper timere? Proverb. 28, beatus homo qui semper est pavidus. Respondeo. Non dissuadet timorem simpliciter et omnino, quia bonum est et expediens contemplativo resilire a divina magnitudine in propriam parvitatem, quod est timere timore reverentiae: sed dissuadet timorem nimium: ex quo mentis turbatio surgere potest, tranquillitatem mentis impediens. Vel, noli timere pati pro me. Secundo ostendendo se creatorem. Ego sum primus, duratione in causalitate, omnia condidi. Magna materia consolationis est hic et in sequentibus. Tertio remuneratorem. Et novissimus, tamquam causa finalis ad quam omnia ordinantur; et ideo remunerator sum. Item primus ante quem nullus. Novissimus post quem nullus. Isa. 48, ego primus et ego novissimus. Sed quaeritur quomodo sit novissimus, cum non duret ultra ea quae fine carent? Ut sunt Angeli et animae et alia multa. Item esse novissimum videtur esse abjectionis et ignobilitatis. Juxta hoc potest quaeri quomodo intelligatur illud Exod. 15, dominus regnabit in aeternum et ultra. Respondeo. Ad primum dicendum, quod non dicitur novissimus quantum ad durationem, quia non durat ultra ea quae fine carent; sed quantum ad modum Durandi et quantum ad rationem finalis causalitatis. Modus Durandi in Deo triplex est, secundum Anselmum in Proslogio. Primus, quia per se durat aeternaliter, alia autem haec habent ab ipso: et sic quodammodo est ultra alia, et sic novissimus. Alius modus est: quia Deus non potest intelligi habere finem, alia autem possunt intelligi finem habere. Illud autem quod nullo modo potest habere finem, quodammodo est ultra illud quod aliquo modo potest habere finem: finem dico saltem intellectu, etsi non re. Tertius modus est, quia divina aeternitas tota est simul. Aeternitas quae aeviternorum non est tota simul, secundum Anselmum: unde aeternitas eorum non attingit ubi attingit Dei aeternitas. Et ita Deus quodammodo est ultra omnia. Ita secundum finalem causalitatem dicitur Deus esse novissimus, quia Deus est causa finalis omnium, et ad ipsum, sicut ad causam finalem omnia ordinantur, quia universa propter semetipsum operatus est dominus. Illud autem ad quod omnia ordinantur tenet rationem novissimi, quia finit ea: hoc autem non est indignitatis, sed incommunicabilis et simplicis dignitatis, quia Deo soli convenit esse omnium causam finalem. Augustinus Lib. 1 confessionum: fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Ad objectum primum patet. Ad secundum dicendum, quod esse novissimum potest dicere in generalitate in eo qui est solum novissimum ita quod non primus: sed Deus ita est novissimus quod etiam primus. Et hoc est singulare in Deo, eo modo quo de ipso haec duo dicuntur. Praeterea nota quod aliquid potest dici novissimum multipliciter: scilicet ratione indignitatis vel abjectionis: et sic Christus apud Judaeos reputabatur novissimus licet non esset. Isa. 53, novissimum virorum, virum dolorum. Vel ratione loci, sicut ultimus in loco solet dici novissimus. Vel ratione durationis, sicut qui post alium natus est dicitur novissimus, vel etiam plus quam alius vivit. Vel ratione modi Durandi; sicut dictum est supra, exemplum in rerum natura, non potest plene inveniri, quia singulare est in Deo. Vel ratione finalis causalitatis: sicut homo quodammodo potest dici novissimus respectu eorum quae facta sunt propter ipsum, licet non plus duret quam multa ex ipsis. Esse ergo novissimum non semper dicit indignitatem, sed aliquando. Duobus autem modis ultimis dicitur Deus novissimus, non aliis modis. Illis autem duobus novissimum dicit dignitatem tantam quae nulli creaturae convenire potest. Ad aliud quaesitum dicendum, secundum Anselmum in Prosl., quod dicitur Deus regnare in aeternum creaturae, idest quamdiu durat creatura et ultra, non propter durationem ipsam, quia plus durant alia omnia; sed propter modum Durandi; et hoc triplicem, ut visum est. Quarto ostendendo se redemptorem. Ad redemptionem autem completam concurrit ejus passio et resurrectio: et utramque tangit dicens: et sum vivus, quia resurrexi, et fui mortuus. Et ex hoc ejus vita est fidelibus gratior. 1 Petr. 4, Christus pro peccatis nostris mortuus est. Et ecce, excitatio est ad considerandum ejus vitam immortalem, quia gaudiosa est et in praemium electorum cedit et fiduciam auxilii tribuit. Sum vivens in saecula saeculorum, idest aeternaliter. Magna est consolatio haec. Item persuasio magna est ad sustinendum pro eo adversa: quia mortuus est pro hominibus et resurrexit in aeternum victurus. Unde eos juvare et tandem praemiare potest. Rom. 6, Christus resurgens ex mortuis jam non moritur. Hebr. 7, semper vivens ad interpellandum pro nobis. Quinto protectorem. Et habeo clavem, idest potestatem. Mortis, idest Diaboli, qui est causa mortis, culpae et Gehennae. Oseae 13, ero mors tua o mors, morsus tuus ero Inferne: idest ministrorum ejus quibus debetur Infernus, vel qui devorant homines per suggestiones vel persecutiones ad modum Inferni, vel in quibus habitat Diabolus sicut in loco sibi debito, qui est Infernus. Possum ergo cohibere Diabolum et ejus ministros et ab eorum tentationibus protegere: vel possum intrare in mortem supplicii et ipsum locum Inferni et liberare quem velim. Nota Glossam qui clavem. Aliquis objiciet: cum dixerit, sum vivus, ad quid addidit, sum vivens? Quia videtur superfluere. Respondeo. Primo modo potest dici, quod primo loquitur de vita divinitatis quae est sine initio. Secundo de vita humanitatis gloriosa per resurrectionem. Alio modo potest dici quod primum dicitur ad ostendendam vitam resurrectionis: unde per oppositum subditur, et fui mortuus: sed repetitur ad ostendendam immortalitatem ejusdem vitae interminabilis: unde dicitur: vivens: quod innuit continuationem vitae; et sequitur, in saecula saeculorum: et hoc videtur melius. Scribe ergo, quia pro hominibus passus sum et ne incidant in mortem et Infernum. Quae vidisti, jam in hac visione, contra eos qui scribunt vel docent quae non intelligunt. Scribe inquam, ut alios doceant: unde infra 2 dicitur: et Angelo Ephesi. Et quae sunt, idest praesentes tribulationes et praesens auxilium. Et quae oportet fieri post haec, scilicet in ultimis fidelibus quae erant et quae futura erant, postea sibi ostendit, ut infra. Et ita scribit scribenda secundum triplicem differentiam temporis. Scribe inquam, sacramentum, idest sacram signationem, sacrum secretum. Septem stellarum et cetera. Vel docebo te sacramentum. Septem stellae. Exponit secundum partem, ut ostendat cetera mystice accipienda. Angelos dicit episcopos propter eminentiam vitae quam debet habere praelatus. Gregorius, specularis vita et alta debet semper esse et circumspecta. Sed quare non ex toto exposuit? Respondet Haymon, quaedam exposuit quaedam signavit; quia si ex toto esset clausus, taederet nos legere: si ex toto apertus, minus studiose legeremus. Alia ratio est, quia dominus propter malevolos non vult omnia esse aperta. Nota quod praelatus dicitur Angelus multiplici ratione. Ratione charitatis in diligendo. Beatus Bernardus in meditationibus: diligunt quidem suos concives, et pro his qui haereditatem consequuntur salutis sollicite congaudent. Similiter praelatus dicitur affici charitate magna ad alios. 2 Corinth. 12, ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens, minus diligar a vobis. Ratione prudentiae in eligendo sive desiderando, quia non curat de vanis, non de auro vel argento, sed solum Deum desiderat semper habere. Tob. 12, nil voluit Raphael accipere. 1 Petr. 1, in quem desiderant Angeli prospicere. Hoc est contra avaritiam. 2 Corinth. 12, non quaero quae vestra sunt sed vos. Isidorus 3 Lib. de summo bono: plerique sacerdotes suae magis utilitatis causa quam gregis praeesse desiderant: nec ut prosint praesules fieri cupiunt, sed magis ut divites fiant et honorentur. Ratione sanctitatis in vivendo. Matth. 22, in resurrectione, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei. Gregorius: nulla rector invidia debet pollui, qui hoc suscepit officii, ut in aliis quoque tergat maculas pollutionis, quia necesse est ut manus munda esse studeat quae diluere sordes curat. Ratione scientiae in cognoscendo. Malach. 2, labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus domini exercituum est Isidorus in Lib. 3 de summo bono: desinant locum docendi suscipere qui nesciunt docere: caecus si caeco ducatur, ambo in foveam cadunt. Ratione informationis in instruendo. Multi enim habent scientiam qui docere subditos suos negligunt. Daniel. 10, ego, dixit Angelus, ego autem veni ut docerem et cetera. Gregorius: neque huic speculationi sufficit ut alte vivat et eorum qui sibi commissi sunt opera transcendat, nisi loquendo assidue auditores suos ad amorem caelestis patriae succendat et pertrahat. Ratione meditationis in curando, sicut Tobias per Raphaelem visum recepit, Tob. 11. Ita et praelatus corrigendo et sacramenta dispensando, exemplis disponendo; debet sauciatos sanare sicut medicus. Ecclesiast. 38, honora medicum propter necessitatem. Ratione velocitatis in discurrendo. Isa. 6, volavit ad me unus de Seraphim. Proverb. 6, discurre, festina, suscita amicum tuum. Et hoc tangit sollicitudinem. Rom. 12, qui praeest in solicitudine. Ratione officii in ministrando. Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus. 1 Corinth. 4, sic nos existimet homo ut ministros Christi. Ratione zeli in suffragando, quia Angeli orant pro hominibus et hominum orationes offerunt Deo: Tob. 12, ego obtuli orationem tuam domino. 2 Corinth. ult. hoc et oramus vestram consummationem. Ratione devotionis in contemplando, Matth. 18. Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei. Philipp. 3, nostra autem conversatio in caelis est. 2 Corinth. 12, scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit) raptum hujusmodi usque ad tertium caelum.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264