CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Expositio super Apocalypsim «Vox»
prooemium

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Prooemium

[91204] Super Apocalypsim «Vox», pr. Vox domini praeparantis cervos et revelabit condensa. In his verbis diligenter respectis datur via introducens in hunc librum qui dicitur Apocalypsis. In ipsis enim verbis notari possunt quatuor causae quae circa eundem librum habent attendi. Videlicet, causa efficiens, finalis, formalis, materialis. Causa efficiens principalis est ipse Deus. Beatus Joannes est causa efficiens ministerialis, cui dominus ea quae hic continentur ostendit. Unde dicitur: vox domini, scilicet et interna et spiritualis, qua in corde beati Joannis loquebatur, faciens eum efficaciter intelligere, quae per Angelum dignabatur ostendere. Vox enim domini virtuosa est ad docendum interius. Psalm. Vox domini in virtute. Sic ergo ostenditur causa efficiens principalis et insinuatur causa ministerialis, scilicet ille, ad quem facta est vox domini. Causa finalis est, ut per rectitudinem fidei et patientiam in adversis, fideles aptiores et agiliores reddantur ad apprehendenda praemia vitae. Unde sequitur: praeparantis cervos, vox domini est, idest praeparantis fideles ad agilitatem currendi ad bravium. Cervus enim animal est velocissimum. Psal.: qui perficit pedes meos tamquam cervorum. Hoc enim intendit beatus Joannes, sicut ex prologo colligitur, ut per rectitudinem fidei et per patientiam in adversitate multiplici praeparentur fideles ad meritum vitae: quae est fructus sustinentiae tribulationum. Hebr. 10, patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. Causa formalis est, quia liber iste est revelatus et per modum revelationis hic proceditur. Unde dicitur: et revelabit. Hoc completum est in hoc libro, unde et dicitur Apocalypsis, idest revelatio. Daniel 2, est Deus in caelo revelans mysteria. Causa materialis est multiplex. Tribulatio Ecclesiae cum multiplici consolatione; unde dicitur: condensa, idest occulta et obscura dominus enim beato Joanni revelavit multas tribulationes futuras quae non praevidebantur, et multas consolationes quae a multis non expectabantur: ut Ecclesia esset robustior ad sustinendum, quia minus jacula feriunt quae praevidentur. Et iterum. Consideratio praemii minuit vim flagelli. Licet autem hic ostendatur generaliter status Ecclesiae quantum ad tribulationes et consolationes, tamen specialiter et principaliter ostenditur status Ecclesiae quantum ad tribulationes et consolationes finales. Et haec est specialiter hujus libri materia, scilicet status Asianae et totius Ecclesiae, quantum ad finales tribulationes et consolationes. Et per hoc distinguitur iste liber ab aliis libris novi testamenti. Cum enim sacra pagina dividatur in vetus et novum testamentum: rursus novum dividatur in evangelicam et apostolicam doctrinam: intentio evangelicae doctrinae consistit in contemplatione capitis, idest Christi: intentio apostolicae doctrinae in contemplatione corporis, idest Ecclesiae: et hoc tripliciter secundum triplicem statum in quo militat Ecclesia. Nam in actibus ostenditur primitivus status Ecclesiae; in epistolis vero beati Pauli et in canonicis informatur status medius, scilicet praesens. In hoc vero libro revelatur status finalis. Hic possunt breviter duo quaeri. Primum est de materia hujus libri, scilicet de tribulationibus; videlicet utrum sit conveniens Deum permittere, quod sui cultores sustineant tribulationes. Secundum est de fructu ipsarum tribulationum, utrum, sustinere passiones sive tribulationes sit meritorium vitae aeternae. Ad primum sic. Deus non delectatur in poenis nostris, quia crudele est alieno cruciatu laetari; ergo cum suos electos diligat, non congruit ut eos passionibus affligi permittat. Item liberalitas Dei summa est: sed magis manifestaretur ejus liberalitas si per bona opera, sine afflictionibus suos coronaret; ergo et cetera. Contra. Conveniens est a Deo permitti quicquid suos fideles perducit ad vitam: sed sustinentia tribulationum perducit ad vitam, Jacob. 2, et cum probatus fuerit et cetera. Item lex amoris est associare amicum in adversis; ergo de lege amoris est ut veracissimi amici, scilicet domini Jesu, simus socii in sustinendis adversis. Respondeo. Convenientissimum est Deum permittere suos cultores tribulationibus affligi; tum propter amoris insigne, quia Christus dominus pro nobis durissima sustinuit: unde lex amoris exigit, ut ejus amore multa et magna sustineamus; ideo dicebat apostolus, Galat. ult.: mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi: et idem: ego stigmata domini Jesu in corpore meo porto. Tum propter punitionem culpae praeteritae; quia delectatio culpae, ad hoc ut deleatur, exigit amaritudinem poenae. Jerem. 6, ecce ego conflabo et probabo eos. Glossa, vasa figuli probat fornax; ut quicquid in nobis adulterinae materiae est excoquatur. Tum propter cohibitionem futurae. Unde Isidorus in tertio libro de summo bono: durius circa suos electos in hac vita Deus agit; ut dum fortioribus flagelli stimulis feriuntur, nulla eos oblectata praesentis vitae delectent: sed caelestem patriam, ubi certa quies expectatur, indesinenter desiderent. Tum propter meritum coronae, sicut patet in Job 4. Isidorus in eodem: electus Dei doloribus vitae hujus atteritur, ut perfectionem vitae futurae mereatur. Ad primum dicendum, quod de tribulatione vel poena est loquimur, aut inquantum mere afflictiva, aut inquantum amoris declarativa ac promotiva, aut inquantum culpae praeteritae purgativa, aut inquantum futurae cohibitiva, aut inquantum meriti accumulativa. Primo modo non placet Deo tribulatio in justis vel aliis; nec sub hac ratione eam permittit, sed sub aliqua ex quatuor rationibus subsequentibus. Non ergo delectatur in poenis nostris, sed in utilitate nostra consequente ex ipsis. Ad aliud dicendum quod liberalitas non est commendabilis quae est sine comite sapientia, et quae dissonat a justitia; siquidem justitia exigit ut pro Christo damna sustineamus. Item ut culpa per poenam puniatur. Sapientia vero divina manifestatur, dum per duras flagellas cohibet Deus fideles oblectamentis. Item per acredinem adversorum, perducit Deus suos ad dulcedinem praemiorum. Liberalitas divina, etsi magna manifestatur illo modo quantum ad effectum, non tamen commendabilius quantum ad modum; quia non manifestatur cum ordine justitiae et cum gravitate sapientiae. Circa secundum sic. Secundum philosophum, passionibus non laudamur nec vituperamur: ergo passionibus nec meremur nec demeremur. Item meritum est ab intrinseco, quia ab actu liberi arbitrii et efficacia gratiae informantis: sed passiones sunt ab extrinseco; ergo et cetera. Contra: Matth. 5, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Item quicumque vestigia Christi sequitur pertingit per hoc ad vitam. Joan. 8. Qui sequitur me non ambulat in tenebris. Sed quicumque propter Deum patitur, vestigia Christi sequitur: 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum; ergo quicumque propter Deum patitur, per hoc pertingit ad vitam. Respondeo. De sustinentia tribulationum est loqui dupliciter: aut secundum se et absolute, aut secundum quod est ex voluntate sive cum voluntate. Primo modo sustinere tribulationes sive passiones non est meritorium vitae: quia in solo pati non consistit meritum, sicut prima et secunda objectio probant. Secundo modo distinguitur: quia illa voluntas aut est formata charitate, sive gratia gratum faciente, aut non. Si sic, sustinentia tribulationum propter talem voluntatem est meritoria: et hoc notatur cum dicitur Matth. 5, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; ubi ostenditur voluntas informata amore justitiae. Similiter accipitur illud 2 Corinth. 1, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Si non; sic sustinentia non est meritoria: quia qui non est in gratia sive in charitate non meretur aliqua voluntate vel passione vitam aeternam. Nec ille etiam qui est in charitate meretur vitam actione vel voluntate non informata charitate. Qui autem non est in charitate, sed propter Deum patitur devotione quadam informali adversa, licet non mereatur, tamen per hoc disponitur ad meritum, quia disponitur ad statum gratiae in quo poterit mereri. Per praedicta patet ad objecta. Gratia introducendi in librum sequentem praemittit Magister Gallicus prooemium, in quo sic procedit. Primo ponit dicendorum fundamentum. Secundo exequitur principale: propterea videns. In duobus autem consistit materia sequentis libri, in tribulatione et consolatione: unde ponit fundamentum eorum quae dicturus est in prooemio circa librum. Primo quantum ad electorum tribulationem, et ad hoc introducit triplicem auctoritatem. Secundo quantum ad divinam consolationem, me autem: et ad hoc duplicem auctoritatem inducit. Dicit ergo, omnes. Nullus igitur qui vult Deum colere miretur si persecutionem sustinet. Qui pie, idest colendo Deum. Volunt vivere, pietas enim est cultus Dei, ad Titum 2, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo. Vel pie, ad proximum. In Christo. Quia ipse est via exemplaris et regula nostra, ipse enim venit pro omnibus pati. Persecutionem patientur, et hoc patienter. Et sic patet quod necesse est famulos Dei multa pati. Act. 14. Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum caelorum. Sed objicitur, quia multi justi sunt qui nullam habent tribulationem sive persecutionem. Sed respondeatur secundum Glossam, quod intelligitur mente vel corpore. Contra: quia sunt aliqui qui corpore persecutionem sustinent, et in mente magnam suavitatem habent. Respondeo secundum Glossam, quod intelligitur mente vel corpore, qui non solum ab hominibus persecutionem patiuntur in corpore, sed et a Daemonibus in mente: tamen nec mente nec corpore semper patiuntur, sed ad tempus in magna quiete sunt spiritus, tamen vel passi sunt aliqua vel passuri. Per hoc patet ad illud quod objicitur. Apostolus 2 Timoth. 3, juxta illud Eccle. 2, attendens, per conversionem et bonam voluntatem, sta, idest stabilis sis, in justitia, ut facias bonum, et timore, ut caveas malum, et praepara animam tuam, per orationem, praemeditationem et praemunitionem: ut cum quis cogitat: si hostis meus aliquando in me insiliat, viriliter eum repellam, ad tentationem, sustinendam et superandam. Jacob. 1, beatus vir qui suffert tentationem, quoniam et cetera. Tentatio namque. Job 8, alia litera est: nostra litera est, militia est et cetera. Ne autem consolatur, ut sint alacres, confirmat, ut sint stabiles dicens Matth. ult. vobiscum sum: consolatio est de sui consortio. Et nolite. Luc. 12, confirmatio est de non timendo adversario pusillus, quia licet sitis grex pusillus et viribus et numero respectu perversorum, non timeatis: grex, ratione unitatis in charitate, et obedientiae et simplicitatis in conversatione. Propterea videns. Hic exequitur principale propositum. Propositum autem ejus est ostendere multiplicem causam hujus libri. Primo ergo agit de causa hujus libri in generali et diffuse. Secundo in speciali et succincte. Est itaque magna. In prima, primo ostendit causam efficientem. Secundo materialem. De qua revelatione. Tertio formalem; ideo liber iste. Quarto finalem, vidit autem Joannes. Causa autem efficiens ostenditur secundum duplicem modum: scilicet disponens et agens de qua ibi: revelavit. Dicit igitur propterea, quia Deus vult consolari et confirmare fideles, disposuit, ab aeterno, fundata Matth. 7, revelavit autem. Causa agens ostenditur quadruplex: scilicet principalis, Trinitas. Secundaria Christus, inquantum homo. Mediata, Angelus. Immediata sive proxima, Joannes. De qua revelatione, idest de quibus revelatis. Quaestio tanta. Matth. 24, et nunc praemia, scilicet dona gratiae et consolationes. Ideo liber iste. Hic ostenditur causa formalis hujus libri, quia procedit per modum prophetiae et revelationis. Revelationes hujus libri distribuit et extollit tripliciter. Primo quantum ad excellentiae dignitatem. Unde comparat has revelationes revelationibus veteris testamenti, secundum excellentiam. Cujus excellentiae duplicem rationem ponit: una est, quia est revelatio de veritate novi testamenti jam exhibita: altera quia est revelatio lata, scilicet non tantum de futuro. Secundo extollit quantum ad sui auctoritatem, ad cujus. Tertio quantum ad revelationis modum sive qualitatem, cum autem Joanni: quia non sic facta est revelatio Joanni, ut obscure intelligeret, vel figuras spiritu videret; sed ut signata plene cognosceret. Et ideo triplex genus visionis distinguit, ut ostendat qua visione vidit haec beatus Joannes, cum autem Joanni. Dicit igitur, ideo liber iste, quia est revelatus de his quae pertinent ad legem gratiae, prophetiae novae, idest revelationis, censetur, idest nominatur, cum dicitur Apocalypsis. Sicut enim novum testamentum praestat, idest praevalet, veteri, haec possunt intelligi quantum ad omnia quae continentur in novo testamento et veteri, Evangelium legi, idest doctrina evangelica, doctrinae Mosaicae, quantum ad Pentateuchon, sacramenta, idest sacra secreta quae per propheta praedicta fuerant, ut de Christi passione et Ecclesiae reparatione. Adimpleta, ut in libro infra habetur. Prophetae autem praedicebant implenda. Magna jam ex parte, quia quaedam sunt implenda: ut de finali statu Ecclesiae. Unifaria, idest quae est secundum unum modum fandi, idest loquendi, scilicet de praeterito etc. quia de his quae Ecclesia passa est patitur et passura est, quae ipse novit per spiritum prophetiae. Cum autem Joanni et cetera. Corporalibus oculis, sicut divino munere vidit Elisaeus currus igneos, 4 Reg. 6, et Balthasar manum scribentem, Dan. 5. Alia spiritualis: spiritus dicitur hic non pars superior rationis, sed virtus imaginativa. Probatio. Genes. 41, Moyses. Exod. 3, sed objicitur de ultimo exemplo, quia Moyses vidit oculis corporeis; ergo visio corporalis non imaginaria. Item dicit Glossa super 2 Corinth. 12, quod visio spiritualis seu imaginaria est, quando aliquis in extasi vel somno videt non corpora sed imagines rerum. Respondeo. Referendo visionem illam ad id quod corporale erat et corporaliter videbatur, erat visio corporalis; referendo autem ad signatum per id quod sic videbatur, imaginaria dici potest. Unde super 2 Corinth. 12, dicit Augustinus quod visione corporali vidit Balthasar manum; sed Daniel signatum intellexit et aperuit; et ideo potius dicendus est propheta quam ille. Ex quo patet quod illud quod fuit Danieli visio spiritualis, fuit Balthasar corporalis. Balthasar enim vidit manum corporalem et motum corporalem et non intellexit signatum, Daniel autem intellexit. Vel forte, ut quidam dicunt, videbatur ignis qui revera non fuit ignis. Visio autem Petri quando positus in extasi, vidit quadrupedia et serpentia, fuit visio imaginaria. Act. 10. Ad aliud dicendum, quod non dicit Glossa, quod aliter non contingat fieri visionem imaginariam: quia ut dictum est, existente visione corporali, inquantum spiritus negotiatur circa significatum conceptum ex visione illa, imaginaria vel spiritualis dici potest. Sicut philosopho spicas, idest spicarum imagines, intellectu mentis, quae est pars superior, mysteriorum, idest secretorum, quomodo? Scilicet intellectuali visioni. Sed contra: quia ipse vidit imagines, sicut in libro, infra habetur, de candelabris et aliis multis; ergo vidit imagines. Respondeo. Vidit visione imaginaria et intellectuali secundum diversos respectus: imaginaria inquantum vidit imaginem; intellectuali, inquantum illuminato intellectu intellexit quae videbat. Vidit autem; hic ostendit causam finalem. Et circa haec multa tangit: ostendit ubi scripsit, locus enim facit ad commendationem libri, quia locus extraneus et exilii. Item in quo statu, quia quando erat relegatus. Item quo motivo, quia ut extirparet vitia et haereses exortas. Duplicem autem ostendit errorem: unus erat contra caput, alius contra Ecclesiam, hac eum. Quarto quibus. Scribit autem Joannes, septem Ecclesiis, scilicet minoris Asiae. Pullulaverunt, inchoatione. Inoleverunt, consuetudine, vitia, quae sunt contra mores, haereses, contra fidem. In principio, idest ante omnia, erat verbum. In hoc libro, infra primo. Dicebant enim quidam, non considerantes illud Matthaei ultimo, ego autem vobiscum sum. Et pro labore, non attendentes illud Sapient. 3, bonorum laborum gloriosus est fructus. Isa. 43. Non desinere: hoc ostendit infra 12, ubi ostendit quod mulierem amictam sole fidei Ecclesiam protegat Deus a dracone ne devoret eam, et etiam pascit eam ut proficiat. Bravium, infra 2 et 3 et penultimo. Sed proficere. Sap. 3, tamquam aurum in fornace probavit illos. Bravium, 2 Timoth. 2, si sustinemus, et conregnabimus. Asiae minoris, non majoris quae est tertia pars mundi. Est itaque magna. Hic ostendit causas libri in speciali et succincte. Et primo ostendit causam materialem. Secundo finalem. In tertio vero. Tertio formalem, quantum ad ordinem et modum procedendi, modus circa, causam efficientem non replicat, nisi de ministeriali, scilicet Joanne. Patiatur, scilicet adversa. Receptura, scilicet praemia. Brevis labor, premium magnum. 2 Corinth. 4, id enim quod in praesenti est 1 cap. prologum, cum dicitur: Apocalypsis. Et salutationem cum dicitur infra 1, Joannes septem Ecclesiis. Sed nonne salutatio est de prologo, cum in prologo attenti et dociles et benevoli auditores fieri soleant et aliquid horum fiat per salutationem? Respondeo. Aliquando salutatio est de prologo in libris; hic autem distincte ponitur pro prologo, ubi ostendit beatus Joannes materiam libri in generali, et commendat ea quae in eo revelantur, et sic reddit attentos. Deinde salutat Asianos ut reddat benevolos. Tamen large potest totum comprehendi sub ratione prologi. Primo tamen modo videtur haec accipere.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264