CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
caput I

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 1

[89017] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 1 Apocalypsis Jesu Christi et cetera. Liber iste dividitur principaliter in duas partes. Prima continet primum capitulum tantum, et subdividitur in tres partes. Primo ponitur prooemium, in quo commendatur hoc opus dupliciter. Primo ab auctoritate mittentis, idest Trinitatis, et Christi deferentis scilicet Angeli; suscipientis, scilicet Joannis et septem episcoporum Asiae. Secundo ab utilitate, ibi, beatus qui legit. In secunda parte ponit salutationem ubi captatur benevolentia auditorum, ibi, Joannes septem Ecclesiis. Et in tertia determinat auctor quando, et ubi, et quid, et quare scripsit hunc librum, ibi, ego Joannes et cetera. Dicit ergo, Apocalypsis, idest revelatio Christi Jesu effective vel materialiter, idest a Christo Jesu, et de Christo Jesu facta haec est, supple non a me, nec de me. Immo in hoc vitat Joannes arrogantiam, quia non suam, sed Christi Jesu dicit Apocalypsim. Vae ergo prophetis, qui prophetabant de cordibus suis mendaciter. Unde ad Jerusalem dicitur Jerem. 23, nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos. Visionem enim cordis sui loquuntur non de ore Dei. Et infra: non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et prophetabant. Ut ergo a talibus Joannes se sequestraret, ait, Apocalypsis Christi Jesu, non mea. Sed ne putares quod Christus Jesus a se habuerit hanc revelationem, addit, quam dedit, gratis, ut nihil debens illi id est Christo Jesu, secundum quod homo est Deus pater. Unde Matth. 11, omnia mihi tradita sunt a patre meo. Et Joan. 7, mea doctrina, non est mea, sed ejus etc. vel potius Deus Trinitas. Sed ad quid dedit? Palam facere, non abscondere sicut servus nequam qui abscondit pecuniam domini sui, Matth. 25, et ideo maledictus. Proverb. 11. Qui abscondit frumentum et cetera. Sed contra: haec revelatio data est in figuris, non ergo palam. Solutio Joanni palam facta est, qui universitatem rerum mentis intellectu, Deo revelante conspexit, et etiam in figuras vidit. Quarum significationem aliis in parte revelavit, et non omnia ne vilesceret prophetia. Sed quibus? Servis suis idest fidelibus humilibus, non Judaeis, vel prophetis superbis. Matth. 11, confiteor et cetera. Ideo autem servis facta est revelatio, quia ipsos oportebat et oportet pati tribulationes, ut dicit Glossa. Et ideo fit eis revelatio, ut exemplo Christi et apostolorum levius fiat eis pondus tribulationum. Apoc. dico de iis quae oportet fieri cito scilicet de tribulationibus quas oportet fieri, idest inevitabile est quod fiant; quas oportet et utile est ut fiant. Ubi dicit Glossa: inevitabile siquidem est homini quin fiant. Matth. 18, necesse est ut veniant scandala. Item utile est ut fiant, quia muniunt. Exod. 14, erat enim murus quasi aqua ad dexteram eorum et laevam. Item quia via sunt ad caelos. Act. 14, per multas tribulationes et cetera. Item quia accelerant. Psal. multiplicatae sunt et cetera. Item quia sunt pretium quo emitur regnum. Matth. beati qui persecutionem et cetera. Et cito dicit. Nam tribulationes Ecclesiae jam inceperant. Sed quia non solum de tribulationibus facta est revelatio, sed dupliciter de praemiis futuris, idcirco cito dicit, quia omne tempus breve est respectu aeternitatis. Unde Psalmus: mille anni tamquam dies hesterna et cetera. August. breve est quicquid fine clauditur. Per hoc ergo quod dicit, oportet et cito, animat Joannes servos Christi ad patientiam, ut non solum aequanimiter, sed et libenter et letanter sustineant tribulationes quae cito finientur et ad praemia aeterna perducunt. Propter hoc dicit Psalm. laetati sumus pro diebus et cetera. Act. 5, ibant apostoli et cetera. Et significavit quasi dicat: hanc Apocalypsim dedit Deus Jesu Christo palam facere servis suis. Et ipse Jesus Christus significavit, idest signis ostendit, ut dicit Glossa. Hanc visionem mittens, per Angelum suum, cui Christus revelavit, servo suo Joanni, quasi speciali amico, qui aliis conservis suis manifestaret. Nota: Christus virgo, Angelum virginem, Joanni virgini mittit. Objicitur autem de illa Glossa: significavit, idest per signa ostendit. Quia per hoc videtur quod haec visio fuerit imaginaria, quod est contra prologum. Solutio. Multi credunt quod fuerit imaginaria, nec curant de prologo, quia est magistralis. Sed potest dici quod in veritate haec visio fuit intellectualis. Quia Joannes vidit rerum veritatem sine velamine figurarum; sed postea ostensae sunt ei figurae quibus velaret ea quae viderat, ut malis velata occultarentur et bonis exercitium daretur studendi, et sic per studium inventum gratius haberetur et firmius teneretur. Et nota quod Angelus iste qui missus est ad Joannem spiritus creatus fuit, qui aliquando loquitur in persona Christi, ut ibi, ego sum alpha et omega. Aliquando in persona sui ut ibi: vide ne feceris, conservus enim tuus sum et frater tuus. Ultro: sicut nuntius deferens verba alicujus principis, aliquando loquitur in persona domini sui, aliquando in persona sua. Vel sic lege literam. Et significavit Deus pater, pater scilicet mittens, per Angelum suum, scilicet Christum qui est Angelus magni consilii sibi consubstantialis, ut dicit Glossa, servo suo Joanni, typum Ecclesiae gerenti. Et merito; quia ille, scilicet Joannes, testimonium perhibuit verbo Dei, idest Christo, quod scilicet esset verus Deus ab aeterno. In principio Evangelii sui ubi dixit: in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum, hoc erat in principio apud Deum et cetera. Sed contra: prius vidit et scripsit Apocalypsim quam Evangelium. Solutio. Prius praedicavit Evangelium et postea scripsit. Et etiam perhibuit testimonium Jesu Christi, idest de Jesu Christo, quod scilicet esset verus homo, ubi dixit: verbum caro factum est. Ecce integrum et verum testimonium. Sed ne putaret aliquis quod de auditu et non visu esset testimonium ejus, et ideo minus sufficiens; ideo addit, in iis quaecumque vidit, oculis mentis et oculis carnis. Unde Joan. 22, hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de iis et scripsit haec, et scimus quia verum est testimonium ejus. Item Joan. 19, qui vidit testimonium perhibuit. Item 1 Joan. 1, quod fuit ab initio, quod vidimus et audivimus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae nuntiavimus vobis. Beatus qui legit. Hic commendatur opus ab utilitate, quam consequetur qui conservat hanc prophetiam. Unde dicit: beatus jam beatitudine spei, et tandem beatitudine rei. Qui legit, per se. Et qui audit, ab alio. Hic enim duplici modo acquiritur scientia: scilicet per inventionem studendo, aut per doctrinam audiendo, ut dicit philosophus. De primo dicitur Proverb. 3, beatus qui audit. Verba prophetiae hujus, quae singula sunt plena mysteriis et sunt verba salutis et vitae. Unde Joan. 6, ait Petrus ad dominum: domine ad quem ibimus? Verba vitae habes. Sed quia non sufficit legere et audire, nisi fiat quod legitur et auditur, sicut dicitur ad Rom. 2, non auditores justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur; ideo addit, et servat ea quae in ea scripta sunt, corde retinendo et opere implendo. Unde Glossa, et illi soli beati qui audiunt ut mente recondant, mente recondunt opere ut compleant, ut vitam aeternam possideant. Hic est quod dicitur Luc. 10, beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Beatus qui legit studendo, et qui audit obediendo et servat credendo et timendo. Unde Glossa: servat qui fidem Christi et Ecclesiae non violat, et timet minata et quaerit promissa. Et revera legenda sunt et audienda et servanda verba prophetiae hujus, tempus enim prope est, quo tribulationes finient et praemia reddentur: scilicet tempus mortis cujuslibet vel tempus judicii, quando unusquisque recipiet mercedem suam, quam meruerit. Jac. 4, ecce judex ante januam assistit. Sophoniae 1, juxta est dies domini magna. Glossa dicit hic. Tempus prope est, quia nec longa laboris mora et praemia vicina. Eccles. benedictio domini in mercedem justi festinat. Vel omnes qui legunt alios docendo et audiunt ascultando. Et dicit, audiunt, pluraliter, quia plures possunt unum audire docentem et servat memoriter retinendo. De hoc Eccles. 24, qui audit me et cetera. Sequitur. Joannes septem Ecclesiis quae sunt et cetera. Haec est secunda pars capituli, sive prooemii, ubi ponitur salutatio. Et ostenditur quis salutet et qui salutantur et cujusmodi salus optetur. Salutat Joannes. Salutantur septem Ecclesiae Asiae. Optatur salus quae est a Christo Jesu, quam commendat Joannes a misericordia. Et ideo interserit de primo adventu, in quo maxime apparuit ejus misericordia. Demum commendat eum a justitia. Unde interserit de secundo adventu, ubi apparebit ejus justitia. Et nota quod est duplex Asia, ut dicitur in Glossa: major scilicet quae continet tertiam partem mundi. Et minor, quae est quaedam pars majoris, quae continet septem civitates: scilicet Ephesum, Smyrnam, Pergamum, Thyatiram, Sardim, Philadelphiam, Laodiciam. Inter quas Ephesus erat metropolis. In hac minori Asia primo praedicavit Paulus, sed post divisionem apostolorum obtinuit eam Joannes et praedicavit ibi. Et per illas septem Ecclesias intelliguntur universae mundi Ecclesiae. Tum propter numerum septenarium qui est numerus universitatis. Quia omne tempus, septem diebus agitur quo regitur Ecclesia. Tum propter ternarium numerum animae et quaternarium corporis: vel quia in fide Trinitatis fundatae sunt omnes Ecclesiae per quatuor partes mundi fundatae vel diffusae. Vel propter septiformem gratiam spiritus sancti, quo illustrantur omnes Ecclesiae. Dicit ergo: Joannes cui haec dominus revelavit per Angelum, septem Ecclesiis Asiae specialiter et in eis omnibus aliis generaliter, optat salutem dicens, gratia, idest peccatorum remissio, et pax, idest ad dominum reconciliatio. Vel gratia, idest informatio virtutum, et pax, idest tranquillitas mentis et quies a vitiis. Vel gratia triplex, scilicet operans cooperans et consumens. De qua 1 Corinth. 15, gratia Dei sum id quod sum et gratia ejus in me vacua non fuit, sed gratia ejus in me semper manet. Et pax triplex, temporis pectoris aeternitatis vobis sit, vel detur, ab eo qui est. Aeternaliter, idest a filio cujus nomen est qui est. Exod. 3, et hoc dicitur contra Judaeos qui dicunt ipsum non esse, sed mortuum, et qui erat, apud patrem antequam mundus fieret. Contra Arianos qui dicunt ipsum non fuisse ab aeterno. Et qui venturus est, ad judicium, redditurus cuilibet juxta meritum suum, contra quosdam Manicheos, qui dicunt judicium jam factum vel contra Sadducaeos qui dicunt animas perire cum corpore et non fieri judicium. Et a septem spiritibus, idest a spiritu sancto qui est unus in natura, sed septuplex in gratia: unde Sapient. 7, est enim in illa spiritus intelligentiae, spiritus unicus, sed multiplex, unicus virtute naturae, multiplex gratiarum distributione. Qui in conspectu throni ejus sunt, idest quem spiritum septiformem et unum conspiciunt incessanter. Throni ejus, idest Angeli sancti in quibus sedet et judicat. 1 Petr. 1, spiritu sancto misso de caelo in quem desiderant Angeli prospicere. Vel per septem spiritus intelligitur universitas Angelorum. Tob. 11, ego sum Raphael Angelus unus ex septem spiritibus qui astamus ante Deum. Et super hoc orta est quaestio, quare non fiat hic mentio de patre, cum solum optet ei salutem a Christo, de cujus divinitate praemisit cum dicit, ab eo qui est. Et de aeternitate cum dixit, qui erat, et de potestate cum dixit, qui venturus est. Et de dignitate cum dixit, et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt, idest qui assistunt ei, ut ministri ejus. Dan. 7, millia millium ministrabant ei. Postea subjungit de ejus humanitate, et a Jesu Christo qui est testis fidelis, idest qui fidele testimonium perhibuit mundo de patre et de seipso. Joan. 18, ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Vel testis fidelis, quia veritatem quam verbis docuit operibus approbavit. Joan. 5, opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Vel testis fidelis, quia sine acceptione personarum viam Dei in veritate docuit, Matth. 23. Vel testis fidelis, quia in die judicii verum testimonium de omnibus dabit. Jerem. 19, ego sum judex et testis. Psalm. et testis in caelo fidelis. Vide ergo ut habeas bonam conscientiam, quia testis non poterit corrumpi vel seduci. Proverb. 6, furor et zelus et cetera. Isa. 55, ecce testem populis dedi eum et cetera. Et primogenitus mortuorum, idest primus inter mortuos ad immortalitatem resurgens non tempore, sed causalitate et dignitate. Nam si quidam ante ipsum suscitati fuerunt a morte, non tamen resurrexerunt proprie, quia iterum obierunt: sed Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, Rom. 6. Similiter credimus de illis qui cum domino resurrexerunt, quia vera fuit eorum resurrectio, nec iterum obierunt in corpore et anima, sed cum Christo ascenderunt. Quid ergo dicitur hic Christus primogenitus mortuorum, cum illi dicantur in die parasceves resurrexisse? Sicut enim dicitur Matth. 26, multa corpora sanctorum, qui dormierant resurrexerunt. Sed dicendum, quod hoc fuit, cum in die dominica resurrexit. Unde ibidem dicitur statim, et exeuntes de monumentis venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. Dicitur autem primogenitus mortuorum, quia mortui cum resurgunt quodammodo generantur ad immortalitatem. Et princeps regum terrae, idest terrenarum potestatum, permittens eos dominari ad bonorum utilitatem, potens removere quando voluerit, ut dicit Glossa. Et qui modo judicant alios et eosdem in futuro judicabunt. Sapient. 6, audite reges et intelligite, discite judices finium terrae: praebete aures qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a domino potestas vobis et virtus ab altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae vel regum terrae, idest sanctorum regentium Ecclesiam, unde qui dilexit nos, vivens, et lavit nos, moriens, a peccatis nostris, quae sordidant animam. In sanguine suo, non hircorum aut taurorum, sed suo proprio, quem pro nobis fudit, ex quo Baptismum mundandi a peccatis suscepit: hoc fecit ex solo amore quo nos dilexit. Jerem. 31, charitate perpetua dilexi te; ideo attraxi te. Eccles. 29, gratiam fidejussoris et cetera. Et fecit nos. Joannes connumerat se ut auditores attrahat ad amorem. Regnum, idest tales in quibus regnet et habitet, et sacerdotes, idest vos sacrificatores. 1 Petr. 2, vos estis genus electum et cetera. Vel regnum, idest potentes reges qui regere possunt et reprimere motus illicitos. Et sacerdotes, idest sanctos nos ipsos domino immolantes. Juxta illud ad Rom. 12, obsecro vos itaque fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra et cetera. Fecit inquam Deo, idest sibi qui est Deus, et patri suo, a quo habet quicquid habet. Vel et ponitur expositive pro idem. Et est sensus Deo et patri suo, idest Deo qui est pater suus, vel qui est Deus suus et pater suus. Dominus per creationem ipsius hominis, pater per generationem ipsius Dei. Joan. 20, ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et cetera. Hoc modo ponitur, et, copulative non expositive, et est melior expositio, quia sic ostenditur utraque natura in Christo. Et cum tot et tanta fecerit nobis et tantus et talis sit: ideo ipsi gloria, et laus quo ad bonos, et imperium, potestas quo ad malos, in saecula, consecutiva, saeculorum, idest in perpetuum, amen, idest vere vel ita sit, vel verum est, 1 Timoth. 6, cui est honor et gloria et imperium in sempiternum, amen. Vel gloria in se et super creaturis imperium, quia omnia potest semper, et ecce venit et cetera. Hic loquitur Joannes de secundo adventu Christi, ut qui pro amore primi adventus noluerunt peccata dimittere, saltem dimittant timore secundi, juxta illud Gregorii, saltem misericordiam revocantis debemus erubescere si ejus justitiam nolumus formidare, qui tanto in probitate contemnitur, quanto amplius non cessat revocare. Et quia omne tempus breve est, utitur adverbio demonstrativo et verbo praesenti dicens, ecce venit, idest cito veniet ad judicium Christus. Cum nubibus, sicut ascendit actuum 1, quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum et cetera. Danielis 7, ecce in nubibus caeli quasi filius hominis veniebat: vel cum nubibus, idest cum scientiis volantibus per contemplationem, pluentibus per praedicationem, protegentibus ab ira Dei per suam intercessionem, coruscantibus per bonam operationem. De istis nubibus dicitur Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Et cum istis venit dominus ad judicium. Isa. 3, veniet cum senibus populi sui et principibus ejus. Deuteron. 33, apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum millia. Vel dicitur venturus cum nubibus, quia in carne veniet, quae dicitur nubes. Isa. 21, in qua tonabit disceptando et sententiando. 1 regum 2, dominum formidabunt adversarii ejus et super ipsos in caelis tonabit. Job 26, cum vix parvam stillam sermonum ejus audiverimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri? Item coruscabit occulta cordium manifestando. 1 Corinth. 4, veniet dominus qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Dan. 7, judicium sedit et libri aperti sunt. Item pluet aeterna supplicia infligendo. Psalmus: pluet super peccatores laqueos et cetera. Vel secundum Glossam: in nubibus intelligitur multiplex Christi clementia in qua veniet ad judicium: bonis praestans refrigerium et illuminationem, malis vero timorem et obscuritatem, et videbit eum omnis oculus. Tam bonus quam malus. Boni videbunt ad gloriam. Isa. 33, regem in decore suo videbunt. Mali autem ad poenam suam. Sap. 5, videntes turbabuntur timore horribili. Boni videbunt humanitatem et divinitatem, mali autem solam humanitatem. Isa. 27, tollatur impius ne videat gloriam Dei. Sed si omnis oculus videbunt eum, quod bene credi potest, tamen non cognoscent eum. Si aliter viderent, cognoscerent suum damnum et dolerent, et sic haberent poenam materialem, quod non est verum. Vel potest dici, videbit eum omnis oculus, qui habuit hic usum liberi arbitrii. Et qui eum pupugerunt, crucifixerunt, procurando ut Judaei, imperando ut Pilatus, faciendo ut gentiles, per causam ut peccatores. Zach. 12, aspicient ad me quem confixerunt. Job 19, videbunt in quem transfixerunt: hi videbunt eum, ut dicit Glossa, ut magis crucientur, et tunc plangent se super eum, quasi confracti et collisi ex casu super lapidem. Vel super eum plangent, idest dolebunt respicientes gloriam eorum qui fundati sunt super eum; quia non tantum dolebunt de ipso tormento Inferni, quantum de amissione talis consortii. Et ostendit qui sunt illi qui se plangent sibi soli imputantes. Omnes tribus terrae, idest omnes terreni qui plus dilexerunt terram quam caelum, etiam amen, confirmatio est praedictorum. Et confirmat hoc Joannes duplici adverbio: Hebraico scilicet et Graeco. Quia hoc debent credere tam Judaei quam gentiles et qui ex iis processerunt, scilicet Christiani. Et ut melius credatur quod dictum est de Christo, indicavit Joannes Christum de se ipso loquentem: unde subdit, ego sum alpha et omega. In alphabeto Graecorum primo ponitur alpha, ultimo ponitur omega in fine: quasi diceret: ego sum primus et ultimus: unde expositio. Principium et finis, dicit dominus Deus. Principium a quo omnia oriuntur. Finis ad quem omnia ordinantur. Qui est, aeternaliter, et qui erat, aeternaliter, qui venturus est, judicare potenter. Omnipotens, idest omnia et omnimodo potens, quia nec impediri, nec cogi potest ejus potentia. Et bene adjungitur ei quod dicitur: venturus est, omnipotens. Quia nondum ostendit suam potentiam, sed in futuro ostendet. Psalmus, cognoscetur dominus judicia faciens. Beatus qui nunc ignoratur injuriam patiens. Ego Joannes frater vester et cetera. Haec est tertia pars capituli; in qua tria fiunt. Primo praecipitur Joanni ut scribat quae vidit. Secundo ostenduntur septem candelabra aurea et in medio filius hominis. Tertio ostendit quomodo se habuerit ad visionem, quia scilicet cecidit. Ut autem melius credatur ipsi, commendat se a quatuor: scilicet primo a nomine et re nominis cum dicit se esse Joannem. Secundo a loco cum dicit se fuisse in Pathmos insula, quasi exulem. Tertio a causa cum dicit hoc sibi factum propter testimonium Jesu. Quarto a tempore cum dicit, se fuisse in spiritu in dominica die. Quia ergo liber iste totus est de revelationibus seu visionibus, in quibus non est credendum omni spiritui; ideo confirmans visionem suam auctoritate nominis sui quod erat authenticum, dicit: ego Joannes, electus a domino in discipulum plus dilectus ceteris, virgo virginis matris domini custos qui supra pectus domini in coena recubui. Haec enim omnia per sui nominis expressionem innuit. Frater vester non natura tantum, sed gratia, non carne sed fide. Matth. 24, omnes vos fratres estis: et licet esset praelatus, vocat se fratrem causa humilitatis. Eccles. 32, rectorem te posuerunt et cetera. Et particeps in tribulatione, idest patienter sustinens easdem tribulationes quas et vos. Et regno, quia per tribulationes pervenitur ad regnum. Actuum 14, per multas tribulationes et cetera. 2 Corinth. 1, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. 2 Timoth. 2, fidelis sermo: nam si commorimur et convivemus, si sustinemus et conregnabimus. Et quia non omnis patientia ducit ad regnum, sed tantum illa quae propter Christum et in charitate Christi est; et ideo addit, et patientia in Christo Jesu, idest propter Christum Jesum et in charitate Christi. 1 Petr. 4, nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut quasi fur aut maledicus, aut malorum appetitor: si autem ut Christianus, non erubescat: glorificet autem Christum in isto nomine. Vel patientia in Christo Jesu: quasi dicat: per hoc habuimus ego et vos patientiam, quia fuimus in Christo Jesu qui fuit vobis exemplum patientiae. Unde Glossa, frater noster unitate fidei et propter illam fidem tribulatus: propter quod ad regnum pervenire patienter sustinete, habendo Christum in omnibus exemplum. Fui in insula quae vocatur Pathmos, missus a Domitiano in exilium: et est locus remotus a frequentia hominum; et ideo magis aptus ad contemplationem. Osee 2, ducam eam in solitudinem et ibi loquar ad cor ejus. Forte diceret aliquis. Hoc fuit propter culpam tuam. Non est verum. Sed propter verbum Dei, quod praedicabam. Et testimonium Jesu, hoc est quod de Jesu reddebam. Duplex natura Christi innuitur hic: divina cum dicit, verbum Dei. Humana cum dicit Jesu. Quid autem fecerit ibi Joannes vel quomodo fuerit ibi, subjungit, fui in spiritu, idest in excessu mentis: ubi anima sopitis sensibus exterioribus, et quodammodo a corpore separata, potest elevari ad conspicienda caelestia, in dominica die, quae est tempus aptum contemplationi, quia tunc debet cessare homo ab opere exteriori et vacare orationi et contemplationi, et propter hoc instituta sunt festa Glossa, solet rerum qualitas ex tempore notari. Abraham in fervore fidei, Gen. 18, in meridie Angelos vidit Loth in perditione Sodomae in vespere, Gen. 19, Adam post meridiem vocem audivit domini. Salomon non servaturus sapientiam nocte suscepit, 4 regum 2. Ad significandum igitur quod Joannes omnino erat intentus contemplationi spiritualium, dicitur quod fuit in spiritu in dominica die, quando nullo modo vacaret exterioribus. Et bene per contemplationem dicitur fuisse in spiritu, quia tribulatio dilatat spiritum ad susceptionem spiritualium. Psalmus, in tribulatione dilatasti mihi. Isa. 33, vexatio dabit intellectum. Audi Ambrosium, per tribulationem crassatur spiritus. Nota: ex hoc quod dicitur Joannes fuisse in spiritu in dominica die, volunt quidam asserere, quod simul uno intuitu viderit Joannes omnia ista. Sed hoc non definimus; quia, ut dicit Glossa, Angelus utrumque ei conferre potuit; scilicet quod simul vel successive haec viderit. Ecce jam patent persona, locus, causa, tempus. Persona digna, locus idoneus, causa innocens, tempus conveniens. Quia quanto tempus sanctius, tanto revelationi convenientius fuit. Et quanto locus secretior, tanto contemplationi aptior. Et quanto persona dignior et causa justior, tanto Deo familiarior et divinae visioni propinquior. Sequitur, et audivi, non exteriori, sed interiori aure. Post me vocem, idest Angeli revelationem, quae est sine strepitu. Magnam, manifestatione, vel significatione, vel quia de magnis. Et dicit, post me, quia de futuris erat revelatio, tamquam tubae, quae invitat ad bellum et vocat ad convivium, dicentis, vel dicentem, ut dicit Glossa. Quae vides, jam, et visurus es postea, scribe in libro, hoc materiali, quia vox transit et Scriptura manet. Vel scribe in libro cordis. Unde Glossa, mente reconde, et mitte septem Ecclesiis, Asiae quibus ipse praeerat; vel universali Ecclesiae per illas septem significatae secundum omnem statum. Nam per Ephesum significatur primitivus status Ecclesiae. Interpretatur enim lapsus profundus, vel Concilium, vel voluntas mea. Et tunc Ecclesia fuit lapsus profundus, quando omnes in passione ceciderunt. Concilium vero et voluntas Dei fuit, quando redierunt. Isa. 12, non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur ultra desolata, sed vocaberis voluntas mea, Smyrna, interpretatur canticum; et significat statum Ecclesiae, quando recepto spiritu sancto gaudebant in tribulationibus juxta illud Act. 5, ibant apostoli gaudentes. Et pergamus, interpretatur divisio cornuum: et significat statum Ecclesiae, quando recepto spiritu sancto gaudebant in divisione apostolorum, quia tunc ventilaverunt terram cornibus. Juxta illud Psal. exaltabuntur cornua justi. Thyatira, interpretatur illuminata; et significat Ecclesiam post divisionem apostolorum, quia fuit illuminata doctrina et praedicatione eorum. Unde Psalmus, illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. 1 Machab. 7, refulsit sol in clypeos aureos et resplenduerunt montes ab eis. Sardis, interpretatur principium pulchritudinis; et significat statum Ecclesiae tempore confessorum, quando convictis haereticis coepit apparere pulchritudo Ecclesiae in fide et conversatione sanctorum: unde Cant. 4, tota pulchra es amica mea et cetera. Philadelphia, interpretatur servans vel salvans; et significat statum Ecclesiae in quo servantes praecepta et doctrinam sanctorum, salvant animas suas. Juxta illud Matth. 19, si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Laodicia, interpretatur consummata vel tribus amabilis; et significat ultimum statum Ecclesiae tempore Antichristi, quando mundus consummabitur, et tunc electi erunt amabiles Trinitati. Juxta illud Matth. qui autem perseveraverit et cetera. Et hoc est quod dicitur, mitte septem Ecclesiis per se, Epheso, Smyrnae, Pergamo et Thyatirae, Sardis et Philadelphiae et Laodiciae, idest universali Ecclesiae per has significatae, ut dictum est. Et conversus sum, a contemplatione Dei ad memoriam subditorum, ut viderem et intelligerem, vocem quae loquebatur mecum, interius sine strepitu soni, ut dictum est. Et conversus, idest quia conversus, vidi septem candelabra aurea, idest septem Ecclesias scientia lucentes et gratia pretiosas et patientia solidas, obedientia ductiles, doctrina sonoras, per septem candelabra designatas. Glossa, si habeas vocem in ore et non opere, candelabrum es, sed non aureum. Es igitur candelabrum propter praedicationem verbi. Sed aureum propter fulgorem exempli. Matth. 5, vos estis lux mundi; vos estis sal terrae. Luc. 8. Nemo accendit lucernam et in abscondito ponit: sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant, et in medio septem candelabrorum aureorum, idest in medio Ecclesiae, similem filii hominis, idest Angelum personam Christi gerentem et in forma hominis apparentem. Juvenis non senex. Ideo dicit: similem filio hominis, vel similis filii hominis. Sicut patet Joan. 1, quasi unigeniti a patre. Vel dicitur similis filio hominis, propter omnes defectus humanos, quos suscepit in se, praeter ignorantiam et peccatum. Hebr. 4, non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, per omnia tentatum et probatum pro similitudine absque peccato, vestitum podere, idest sacerdotali veste, idest carne in qua se obtulit, et quotidie offertur Deo patri se repraesentans. 1 Joan. 2, advocatum habemus apud patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Vel ideo dicitur caro Christi poderis, idest talaris, idest longa, quia quamdiu erit Deus, erit homo. Vel poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus. Isa. 69. Vivit dominus, quia iis omnibus velut ornamentum vestieris. Et haec vestis protenditur usque ad talos, quia durabit usque in finem saeculi. Matth. ultimo, vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Et praecinctum ad mamillas zona aurea, idest castitate, sapientia et charitate. Et nota quod Daniel 10, vidit cinctum ad renes. Quia vetus testamentum carnalia opera poenitendo restringit, novum vero etiam cogitationes. In hoc autem quod dicitur zona aurea, ostenditur quod castitas ex charitate debet esse, qualis fuit castitas prudentum virginum. Matth. 25, quae acceptis lampadibus sumpserunt oleum charitatis. Non solum in lampadibus, scilicet in operibus, sed etiam in vasis, idest cordibus. Caput autem ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix. Hic describit Joannes formam sui magistri, qui eum docebat, ut melius credatur ei qui talem magistrum habuit. Caput inquit ejus, idest mens Christi. Et capilli, idest sancti extenuati mortificati adhaerentes Christo. Candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, idest mundi, calidi per amorem, frigidi per timorem. Lana est calida et nix est frigida. Et ideo candor sanctorum lanae comparatur et nivi, quia debet esse conjunctus amori et timori Dei. Praeterea lana alba susceptiva est omnium colorum: sic sancti omnium tribulationum pro Christo. Psalmus, paratum cor meum et cetera. Item nix candidior omni alia creatura: unde significat gloriam immortalitatis, ad quam venitur per tolerantiam tribulationum. Luc. 22, vos estis qui permansistis mecum et cetera. Oculi ejus velut flamma ignis, idest respectu domini inflammantes ad amorem et illuminantes ad cognitionem. Sap. 4, gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus et respectus in electos illius. Psalm. oculi domini super justos. Vel secundum Glossam, oculi domini sunt dona spiritus sancti. De quibus Zachar. 3, super lapidem unum oculi septem. Vel oculi domini sunt spirituales viri, qui verbo et exemplo alios illuminant et inflammant ad amorem et cognitionem Dei et proximi. Matth. 5, vos estis lux mundi. Zachar. 3, qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. Et pedes similes aurichalco. Per pedes intelliguntur inferiores et minores in Ecclesia qui multum distant a capillis, tamen totum corpus sustinent Ecclesiarum temporalia procurando, unde saepe sordidantur; et ideo non auro, sed aurichalco similes dicuntur. Vel pedes domini sunt ultimi fideles qui erunt tempore Antichristi. Nam sicut aurichalcus multis concussionibus et concremationibus depuratur et meliorem accipit colorem, ita illi multitudine tribulationum depurabuntur et clariores efficientur. Sap. 3, tamquam in fornace. Vel aurichalco ideo comparantur et non auro, quia quamvis sint ejusdem meriti et virtutis sicut primitivi fuerunt, non tamen ita lucebunt miraculis sicut illi; et ideo meliores reputabuntur viliores. Sicut in camino ardenti: quasi dicat: sancti ultimi erunt sicut aurichalcum decoctum in camino ardenti, quia multis gravibus tribulationibus affligentur. Matth. 24, erit tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et primitiva Ecclesia fuit quasi aurum decoctum igne, sed ultima quasi aurichalcum in camino positum, quia major erit ultima persecutio. Isa. 31, dicit dominus cujus ignis in Sion, idest in primitiva Ecclesia, et caminus in Jerusalem, idest in ultima. Alia translatio habet: pedes ejus similes aurichalco Libani: per quod ostenditur quod illa tribulatio maxime fervebit in Iudaea ubi dominus fuit crucifixus: ibi enim est mons Libani. Et vox illius tamquam vox aquarum multarum, idest ejus praedicatio obtinet vim aquarum, quia mundat. Joan. 15, jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Et dicitur vox aquarum multarum, propter efficaciam mundationis. Vel dicitur vox aquarum multarum, quia multi populi receperunt eam, qui aquis comparantur propter fluendi facilitatem et standi difficultatem. Infra 17, aquas quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt et gentes. Vel dicitur vox aquarum multarum, idest datrix gratiarum. Act. 3, adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Et habebat in dextera sua stellas septem. Septem stellae sunt septem Ecclesiarum episcopi, idest universi praelati qui debent lucere mundo verbo et exemplo, et esse fixi in caelo, idest in Christo per fidem et spem et amorem, et apparere parvi cum tamen sint magni. Phil. 2, simplices filii Dei sine reprehensione: in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo. Sicut luminaria verbum vitae continentes. Baruch 3, stellae dederunt lumen in custodiis suis, idest Ecclesiis suis. Quod est contra multos qui alienis magis, quam in suis praedicant. In persona quorum dicitur Cant. 1, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. Et laetatae sunt: vocatae sunt et dixerunt, adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate qui fecit eas. Judith 5, stellae manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt. Has habet Christus in dextera sua, quia ad dexteram sunt collocandi in judicio, vel quia intendunt spiritualibus qui per dexteram designantur, sicut temporalia per sinistram. Vel septem stellae sunt septem dotes glorificandorum: quas habet Christus in dextera, quia eas dat tantum in futura vita, quae per dexteram designatur, sicut praesens designatur per sinistram. Vel septem stellae sunt septem dotes. Cant. 2, laeva ejus sub capite meo et cetera. Proverb. 3, longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra illius divitiae et gloria. Vel ideo dicitur habere in dextera ejus, quia paratus est dare. Cant. 5, manus illius tornatiles, aureae plenae hyacintis, idest donis caelestibus. Eccles. 4, non sit manus tua collecta ad dandum et porrecta ad accipiendum. Et de ore ejus gladius acutus, ex utraque parte exibat, idest praedicatio verbi. Ephes. 6, et gladius spiritus quod est verbum Dei, scindens ex utraque parte. Quia in veteri testamento mala opera: in novo testamento punit etiam desideria. Vel ex utraque parte acutus dicitur hic gladius, quia dividit hominem tenentem ipsum ab amore sui et mundi. Matth. 10, non veni pacem mittere etc. sed ignem: veni enim separare hominem a patre et cetera. Et hic gladius debet exire ex ore Christi, idest ex sacra Scriptura. Psalmus, de medio petrarum dabunt voces. Matth. 4, non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit ab ore Dei. De hoc ore dicit Isa. 30, ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis. Vel os Christi est praedicator qui debet habere gladium acutum ex utraque parte, quia mundus a se, et se a mundo debet separare. Sicut Paulus Galat. 6, mihi mundus crucifixus est et ego mundo. De hoc ore dicitur. Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, idest animam a mundo, quasi os meum eris. Vel gladius iste est sententia judiciaria. De quo Job 19, fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatis est gladius. Item Isaiae 26, visitabit dominus in gladio suo duro, grandi et forti. Hic scindet ex utraque parte, quia ab electis reprobos separando percutiet in anima et in corpore: vel quia puniet eos pro omissis, et pro commissis. Matth. 13, exibunt Angeli et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Et bene dicitur hic exire gladius, quia omnes illos feriet, quos extra Ecclesiam inveniet. Ezechiel. 9, omnem super quem videritis tau, ne occidatis: quasi dicat: omnes alios occidite. Genes. 6, omnes qui erant extra arcam diluvio perierunt. Et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. Facies Christi est clementia vel notitia vel praesentia, vel humanitas ejus glorificata, quae soli comparatur propter excellentiam claritatis. Nulla enim creatura tam lucida est ut sol, quando lucet in virtute sua, idest in meridie in centro caeli sublatis nubibus. Tunc enim clarissimo fulgore resplendet: multo plus resplendebit Christi humanitas. Matth. 17, resplenduit facies ejus sicut sol. Immo plus centies tantum Hilarius dicit. Sed non habuit Evangelista creaturam splendidiorem, cui posset comparare Christi claritatem. Hanc gloriam Christi describit nobis Joannes, ut desiderium nostrum accenderet in illam. Scimus enim quia cum apparuerit, similes ei erimus, ut dicitur 1 Joan. 3. Et Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol: quod non solum de hoc sole materiali intelligitur, sed potius de illo spirituali. De quo dicitur Malach. ultimo. Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae. Phil. 3, salvatorem expectamus dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Et cum vidissem et cetera. Hic determinat Joannes quid accidit ei post visionem. Quia stupefactus ex visionis magnitudine, cecidit quasi mortuus. Aestimet ergo quilibet quid fecisset Joannes, si vidisset gloriam divinitatis, qui solam similitudinem glorificatae humanitatis non potuit sustinere. Consideret etiam quantum infirmatur humani cordis oculus, qui ad contemplandum gloriam factus, glorificatae humanitatis gloriam videre non potest. Unde Gregorius: post visam gloriam Joannes cecidit, quia mens humana quanto perfectius caelestia bona cognoscit, tanto magis in se ipsa humiliatur. Quod satis bene ostenditur Esther 15, ubi legitur, quod videns regem Assuerum in solio residentem, exterrita cecidit. Gregorius, unusquisque vir sanctus quanto altius ad contemplandam divinitatem se erexit, tanto apud se introrsum inferius cadit; quia in comparatione Dei, ejus magnitudo, quam pervasit, facile conspicitur. Hinc est quod Abraham viso domino, pulverem et cinerem se recognovit, ut dicitur Gen. 18. Et Job ultimo, auditu auris audivi te, et nunc oculus meus videt te: idcirco me ipsum reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Dicit ergo, cum vidissem eum, idest Christum talem in tanta gloria, cecidi ad pedes, prae stupore et admiratione stupefactus. Vel cecidi ad pedes ejus. Glossa, idest projeci curam humanitatis ad similitudinem vel timore fidelium, qui sunt pedes Christi qui pro Christo curam suorum corporum contempserunt. Vel cecidi ad pedes ejus, idest indignum me arbitrans, et insufficientem contemplari divinitatem, ad inspiciendam humilitatem et benignitatem ipsius me inclinavi. Tamquam mortuus, idest non vere mortuus, quia non desperavi nec omnino defeci. Vel tamquam mortuus, idest mundo mortuus, et Deo vivus. Juxta illud Galat. 1, vivo ego et cetera. Coloss. 3, mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Vel tamquam mortuus, id est mortuus voluptati et superfluitati, vivens alias necessitati. Amor enim caelestium facit hominem a terrenis mortuum. Cant. 8, fortis est ut mors dilectio. Tunc autem scitur quod sit mortuus mundo et vivus Deo, quia mundus non movet membra vel sensus ejus, quando ipse nec videt nec loquitur, nec cogitat ea quae mundi sunt. Psalmus, propter te mortificamur tota die. Sed quoniam Deus semper humiles consolatur. Juxta quod dicit, Judith. 8, expectemus humiles consolationem ejus. Recte sequitur, et posuit dexteram suam. Glossa; idest spiritum confortantem, idest auxilium suum super me, id est super vires meas, quia nec per se posset se levare, dicens sibi per interiorem lectionem, et nobis per Scripturam et praedicationem, noli timere. Glossa, pro me pati tribulationes et mortem, nec debes. Quia ego sum primus, a quo omnia, et novissimus, ad quem omnia. Vel primus quia ante me non est Deus, et novissimus, quia post me non est alius, Isa. 63. Vel primus per creationem, et novissimus per retributionem. Vel primus quia ante saecula natus, de patre, et novissimus quia in fine temporis natus de matre. Vel primus inter Angelos, et novissimus inter Judaeos. Isa. 53, desideravimus eum despectum, et novissimum virorum. Et sum vivus, aeternaliter. Et fui mortuus, sed resurrexi, non iterum moriturus, ut Lazarus. Roman. 5, Christus resurgens ex mortuis jam non moritur. Ita exponit Hay. Unde sequitur, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, idest semper: quasi dicat: Christus in Joanne et nos in eo. Ego qui talis sum, fui mortuus propter vos et post resurrexi non amplius moriturus. Sic et vos non debetis timere mori pro me, quia similiter resurgetis victuri in saecula saeculorum, super Diabolum et membra ejus. Et ideo non patiar vos tentari vel tribulari, super id quod potestis; et ideo non debetis timere pati pro me: et habeo claves mortis et Inferni, idest habeo potestatem super mortem ut jam amplius non possit vobis dominari cum surrexeritis, et super Infernum, ut vos non retineat; et ibi Diabolum et membra ejus perpetuo carcere claudere, ne vos amplius infestet. Scribe ergo quae vidisti: scilicet incarnationem, passionem et resurrectionem. Et quae sunt, idest praesentes tribulationes, et praesens auxilium, et quae oportet fieri post haec, scilicet ultimam persecutionem, quae debet vos animare ad tolerantiam. Quia id quod modo sustinemus, nihil est respectu eorum. Et quia confuse dixerat ei ut scriberet visionem, determinat in parte quid debeat scribere, dicens, sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea. Haec scilicet scribe: septem stellae Angeli sunt, idest episcopi, septem Ecclesiarum Asiae vel omnium. Et candelabra septem, septem sunt Ecclesiae. Hanc primam partem visionis exposuit Angelus ut ostendat in aliis similiter allegoriam esse quaerendam. Totum autem noluit exponere, ne si totus esset planus liber legentibus in taedium verteretur, et a quibusdam forte contemneretur, et indignis occultaretur mysterium, et bonis merendi in studio actio praestaretur. Tob. 12. Sacramentum regis abscondere bonum est; opera autem Dei revelare et confiteri, honorificum est. Nunc autem moraliter aliquid dicamus, ut affectus partem suam habeat in hoc libro, et non intellectus. Apocalypsis Jesu Christi et cetera. Apocalypsis interpretatur revelatio. Revelationum duo sunt genera. Nam una est carnalis revelatio, alia spiritualis. Carnalis est, quam revelat caro discipulis suis. Spiritualis, quam revelat spiritus discipulis suis. De utraque dicitur, Matth. 17, beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui est in caelis. Revelat autem caro discipulis suis, cibos exquisitos appetere, sapores novos excogitare, vina condire, diversa fercula praeparare, vestium mollitiem quaerere, labores fugere, quietem amare, tristitiam fugere, laetitiam eligere, et hujusmodi. Sed haec Apocalypsis Jesu Christi non est, quia non est salutis, sed est Baal, idest ventris omnia devorantis. De quo dicitur Oseae 9, omnes nequitiae eorum in Galgal, qui interpretatur revelatio. Spiritus sanctus quandoque revelat intellectui, quandoque affectui. Intellectus revelat intelligentiam veritatis; affectus dulcedinem bonitatis. In prima revelat quid credendum. In secunda quid desiderandum. De prima dicit David, revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Et iterum, incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. De secunda dicitur 2 Corinth. 3, revelata facie gloriam Dei speculantes in eamdem imaginem transformamur, tamquam a domini spiritu, idest a cogitatione intelligentiae, ad cognitionem experientiae, quae certior est, quia est per gustum. Proverb. 4, semita justorum quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem, quam dedit illi Deus. Ex hoc patet quod revelatio est purum donum Dei. Jac. 1, omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Datum optimum est revelatio intellectus. Donum perfectum quia perfectorum est. Dan. 2, est Deus in caelo revelans mysteria. Dat autem Deus hanc revelationem quandoque mediate, per aliquam creaturam. Unde dicitur hic, mittens per Angelum, servo suo Joanni: quandoque immediate, a se ipso: et tunc lucidius videtur veritas, et dulcius sentitur Trinitas: et haec revelatio appellatur locutio Dei. Exod. 32, loquebatur dominus Moysi, facie ad faciem sicut solet loqui homo ad amicum suum, scilicet sua secreta revelando, et consolando. Psalmus, audiam quid loquatur in me dominus Deus. Job 4. Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Jerem. 30, quis est iste, qui applicat cor suum, ut appropinquet mihi per cognitionem? Unum est, creaturae cognitio vel consideratio; aliud est superni luminis infusio. Considerans enim anima in creaturis unitatem, ordinem et speciem, venit in aliquam cognitionem Trinitatis increatae. Sap. 14, a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri. Rom. 1, invisibilia Dei, idest pater invisibilis, a creatura mundi, idest ab homine, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus, idest filius; et divinitas, idest spiritus sanctus. Haec visio sive cognitio, est non omnino clara: sed quando desuper infunditur lux animae, per quam elevatur et ducitur in Deum, tunc clare videt anima. Unde Psalmus, in lumine tuo videbimus lumen. Et haec revelatio, animam, cui fit, liberat a deceptionibus Daemonum, quibus anima intenta contemplationi saepe decipitur. Psalm. scuto circumdabit te veritas ejus, non timebis a timore nocturno, a sagitta volante et cetera. Hic tanguntur quatuor quibus Daemones infestant frequenter animas intentas contemplationi, a quibus liberat lumen veritatis infusum. Timor nocturnus est error, vel horror, quem in recessu suo solet Diabolus relinquere. Dicit Gregorius, quod revelatione Diaboli primo recipit anima quamdam laetitiam, et in fine habet horrorem. In revelatione autem Dei fit e contrario. Unde beata virgo primo turbata fuit in Angeli salutatione, postea est consolata. Sagitta volans est vanagloria, ut dicit beatus Bernardus, quia velociter et suaviter intrat, sed graviter vulnerat. Haec saepe infestat et decipit contemplantes. Isa. 1, vinum tuum mixtum est aqua. Alia littera, caupones tui miscuere aquam vino. Vinum est revelatio Dei, quae laetificat cor. Aqua est vanagloria, quae inflat. Aquam ergo vino miscent, qui de revelatione sibi facta inaniter gaudent. Negotium perambulans in tenebris est solicitudo sive cura rei familiaris, cujus cogitationes orantibus et meditantibus saepe Diabolus immittit, ut sic retrahat a contemplatione, et subtrahat eis refectionem ejus. Unde Matth. 12, dicitur, quod cum Jesus loqueretur in domo, venit nuntius qui dixit ei: ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. 2 Timoth. 2, nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Quartum et ultimum est incursus, et Daemonium meridianum, idest illusio Diaboli sub specie boni, ut aliquando suggerit vigilare, jejunare, orare, plorare diu, quando videt aliquem novitium devotum, ut debilitatum et deficientem, subtrahat a Dei obsequio, vel faciat poenitere de bono quod incepit. Ideo dominus dicit Luc. 19, Zachaeo qui super ficum fatuam ascenderat, ut eum videret: Zachaee festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Ficus fatua est indiscreta devotio, in qua quando aliquis novitius vult nimis ascendere. Dicit ei Jesus, noli nimis ascendere, sed cito descende. Addit, quantum potes quia tecum volo, non solum esse, sed diu manere. Infra, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Primo lavit nos in Baptismo. De quo Ezech. 16, lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo et vestivi te discoloribus. Item lavit in praedicatione. Joann. 15, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Item eleemosynarum largitione. Luc. 11, date eleemosynam et cetera. Item tribulatione. Isa. 4, si abluerit dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus in spiritu judicii, et spiritu ardoris. Tandem lavit in sanguine suo, ut hic dicitur, quem frequenter effudit pro nobis: nos quoque debemus effundere sanguinem nostrum pro Christo domino. Primo in circumcisione, et nos debemus in confessione. Secundo in oratione, et nos debemus in oratione similiter. Tertio in flagellatione, et nos in satisfactione, vel disciplinarum susceptione. Quarto in spinarum coronatione, et nos in compunctione. Quinto in crucifixione, et nos in omni vera moderationis mortificatione. Sexto in lateris perforatione, et nos in vera cordis dilectione. Quia, ut dicitur Proverb. 10, universa delicta operit charitas. In istis sex vicibus lavit nos in sanguine suo. Una vice lavit nos in lacrymarum effusione, quae sunt sanguis animae, ut dicit Augustinus, quas effudit pro nobis ter. In Lazari suscitatione, Joan. 11. In civitatis Jerusalem destructione, Luc. 10. In passione sive in cruce, Heb. 5. Vade ergo et lavare septies in Jordane, et mundaberis, 4 regum quinto. Et fecit nos regnum, cujus ipse est rex. Eccl. 10, beata terra cujus rex nobilis est. Isa. 33, dominus judex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse salvabit nos. In hoc regno nullus est servus, sed omnes liberi. Galat. 4, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit, idest liberos fecit. Hujus regis est bona dominatio. Psalmus, beata gens, cujus est dominus Deus ejus. Item, laudate dominum quoniam bonus dominus. Item, confitemini domino quoniam bonus. Et sacerdotes. Unde offerre debemus Deo tria sacrificia. Primo sacrificium cordis in contritione. Psalmus, sacrificium Deo spiritus contribulatus. Secundo sacrificium oris in confessione et oratione. Psalm. sacrificium laudis honorificabit me et cetera. Item, holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum. Medulla, quae est pinguedo et robur ossium est devotio, quae est pinguedo et virtus orationum. Tertio sacrificium corporis in satisfactione. Psalm. tunc acceptabis sacrificium justitiae. Iterum, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Sequitur, fui in spiritu in dominica die. Sic omnes debent esse intenti in spiritualibus in festo die. Joan. 4, Deus spiritus est, et omnes qui adorant eum, oportet adorare in spiritu et veritate. Isa. 26, in spiritu meo et in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. haec dies quam fecit dominus, exultemus et laetemur in ea. Sed dixerunt cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra, qui litibus et ludis in die festo intendunt. Sed melius esset manibus in agro vel in vinea laborare. Isa. 1, Kalendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea. Sequitur, audivi post me vocem magnam. Haec vox est vocatio domini, quae vocat et revocat nos fugientes ab eo. Isa. 32, aures meae audient verbum post tergum monentis. Zach. 7. Revertere Sunamitis, idest captiva anima, revertere, revertere ut intueamur te. Quare dictum fuit revertere revertere? Ut scilicet in pueritia, in juventute, in senectute, in senio. Vel quia quatuor faciunt a Deo fugere. Confidentia juventutis, ii fugiunt ad orientem. Dilatio mortis, ii ad occidentem. Amor prosperitatis, ii ad meridiem. Timor adversitatis, ii ad Aquilonem. Ideo clamat dominus, revertere ab oriente, quia juvenis cito moritur. Revertere ab occidente, quia senex diu non vivit, et quando homo a Deo fugit, diu vivere non potest, verba sunt Senecae. Revertere a meridie, quia prosperitas mundi cito transit. 1 Joan. 2. Revertere ab Aquilone, quia adversitas mundi non potest nocere nisi volenti. Magna dicitur vox quia magnus vocat et ad magna. Vocat autem quadrupliciter dominus: praedicando, beneficia dando, inspirando, flagellando. Proverb. 1, vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Tamquam tuba, quae vocat ad convivium spirituale, ubi anima reficitur. Isa. 25, faciet dominus in omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. Et nota: supra dixerat, fui in spiritu in dominica die, et statim sequitur, et audivi post me vocem magnam: ad innuendum quod homo parum potest quiescere in contemplatione, quin statim revocetur ad exteriora. Unde beatus Bernardus, felix hora, sed brevis mora. Eccl. 40, modicum somnum tamquam nihil in requie. Augustinus, intromittis me domine in affectum quemdam multum inusitatum introrsum ad nescio quam dulcedinem: sed rursum resideo, et absorbeor solitis, et teneor et multum fleo: illic esse volo nec valeo, sed non volo, utrobique miser. Quae vides scribe in libro. Multa debet homo videre in contemplatione: scilicet peccata sua, supplicia Inferni, gaudia Paradisi, beneficia Christi, necessitates proximi et omnia scribere in libro cordis sui. Circa peccata debet homo videre quam brevis est ibi delectatio et poena aeterna. Gregorius, momentaneum est quod delectat, aeternum quod cruciat. Item quam vilis sit. Jerem. 7, quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Item quam damnosa; quia diminuit bona naturae, privat bonis gratiae, aufert bona gloriae. Thren. 2, egressus est a filia Sion omnis decor ejus. Circa supplicia Inferni debet videre diversitatem, acerbitatem, aeternitatem. De primo Psalmus, ignis sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. De secundo Matth. 8, ibi erit fletus et stridor dentium. De tertio Isa. in fine, ignis eorum non extinguetur et cetera. Matth. 25, ite in ignem aeternum et cetera. Circa gaudia Paradisi debet videre puritatem, plenitudinem, longitudinem. De primo Proverb. 14, gaudio ejus non miscetur extraneus. De secundo Joan. 16, iterum videbo vos, ut gaudium vestrum nemo tollat a vobis. De tertio ibidem. Et gaudium vestrum plenum sit. Circa beneficia Christi debet videre multitudinem, magnitudinem, gratitudinem. De primo Psalm. quid retribuam domino et cetera. De secundo Luc. 1, fecit mihi magna et cetera. De quarto Matth. 10, gratis accepistis, gratis date et cetera. Circa necessitates proximi debet videre quid vellet sibi fieri si esset in illo statu et quanta sit fragilitas hominis. De primo Matth. 7, quaecumque vultis ut faciant vobis homines et cetera. De secundo Job 5, visitans speciem tuam non peccabis. Eccles. 32, intellige ex te ipso quae sunt proximi tui. Item quae vides in Christo, in mundo, in proximo tuo, scribe, idest corde tuo, et mitte septem Ecclesiis. Prius vide, secundo scribe, et tamdem mitte; quia prius est studendum, postea in corde commendandum, deinde praedicandum. Eccles. 18, ante quam loquaris disce. Alia sufficienter exposita sunt.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264