CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
prooemium

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Prooemium

[89016] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, pr. Vidit Jacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen ejus tangens caelum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes per eam, et dominum innixum scalae, Gen. 28. Quatuor sunt causae hujus operis: scilicet efficiens, materialis, formalis, finalis: et istae quatuor causae tanguntur in praedicta auctoritate satis manifeste. Causa efficiens est auctor Joannes qui significatur per Jacob, tum propter nominis sui interpretationem, tum propter actuum ejus praefigurationem. Interpretatur enim Jacob luctator, vel supplantator; et beatus Joannes cum mundo et carne luctando, luctam aggressus supplantavit utrumque et sub planta pedis calcavit, juxta illud Nahum 3, intra in lutum, et calca subigens, tene laterem: per lutum accipitur mundus immundus et foetidus, quem multi tantum de foris aspicientes, non intus intrantes, amplectuntur et osculantur, et ideo merito sordidantur, secundum illud Thren. 4, filii Sion inclyti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea. Et infra, qui vescebantur voluptuose amplexati sunt stercora. Glossa, relictis caelestibus curantes terrena; et ideo similes sunt porcis, sive suibus, quae in volutabro luti: magisquam in speciebus aromaticis delitias quaerunt et sentiunt. Sed beatus Joannes volens se immaculatum custodire ab hoc saeculo, intravit in ipsum, interiora ejus diligenter aspiciens, et ideo calcans et despiciens fugit ipsum, implens illud Nahum 3, omnis qui viderit te, resiliet a te. Numquid intraverat in lutum quando dixit, quoniam quod est in mundo est concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia vitae. 1 Joan. 2. Et iterum quando dixit, eadem 5, mundus totus in maligno positus est? Per laterem, qui de terra fit, intelligitur caro de terra plasmata, quae ad modum lateris, quanto plus lavatur et excolitur, tanto immundior efficitur: lutum ergo omnino calcandum est, et mundus omnino spernendus. Sed lateri subjiciendus et tenendus est, et caro per opera poenitentiae subjicienda est, ne lasciviat, et subsidio necessario tenenda, ne deficiat. Unde Eccl. 33. Cibaria et virga, et onus asino. Panis, et disciplina et opus servo et corpori: panis ne deficiat; disciplina ne lasciviat, opus ut perficiat. Item Jacob dicitur dilectus Dei inter patriarchas, sic Joannes inter apostolos. Item Jacob delusit sapienter Laban, et tandem eum fugit, et filias ejus secum duxit; sic beatus Joannes mundum fugiens, filias ejus; id est animas peccatrices, secum ad Ecclesiam duxit, quem cum insequeretur et persequeretur mundus, auxiliante domino, nihil adversus eum potuit: sic etiam nec Laban adversus Jacob, qui iram fratris sui Esau fugiens, de terra sua exivit in Mesopotamiam, ubi post multos labores, Rachel amplexus promeruit: sic et beatus Joannes propter iram Domitiani de terra sua in Pathmos exulavit, ubi post multas angustias et labores meruit caelestia sublimius et clarius contemplari. Hoc est quod legitur Sap. 10: haec, id est sapientia, iram profugit fratris, id est Domitiani pro Esau designati, justum, idest beatum Joannem per Jacob figuratum, deduxit per vias rectas, quae sunt carnis integritas, spiritus puritas, mundi paupertas: deduxit inquam in exilium, et ostendit illi regnum Dei, factum militantis et triumphantis Ecclesiae ei revelavit. Quae est materia hujus libri, quae tangitur in praedicta auctoritate ubi dicitur: vidit scalam, per quam significatur Ecclesia. Duo latera scalae, duae sunt partes Ecclesiae militantis in terra et triumphantis in caelo: et hoc est quod dicitur, scilicet quod scala, stans super terram, tangebat caelum. Vel certe ideo dicit scalam super terram stare, quia utraque pars Ecclesiae elevatur a terra in caelum. Unde Isa. 33, oculi ejus, idest Ecclesiae, terram cernunt de longe. Et bene dicitur scala stans, id est recta, non declinans ad dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis. Vel ideo stare dicitur, quia caelestia tantum desiderans, sursum mentis intentione erigitur. Unde dicit quod cacumen ejus tangit caelum: hoc est, quod legitur Judith 7, scilicet quod ipsa fecit sibi secretum cubiculum ad adorandum, et medium, in superioribus domus suae. Cacumen ergo, utraque pars Ecclesiae, tangit caelum, militans spei erectione et desiderii fervore; triumphans rei adeptione et manifesta contemplatione. De hoc dicitur Oseae 9, in cacumine vidi patres eorum, ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et alienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Per scalam igitur designatur materia hujus libri, in qua sunt septem gradus, quia septem sunt partes hujus libri, scilicet septem visiones, ut infra patebit. Forma tangitur ubi dicitur, quod Jacob vidit scalam stantem et Angelos ascendentes et descendentes per eam. De quibus multa dicit Joannes: scilicet quomodo ei apparuerunt et de multis instruxerunt, licet per Angelos principes septem Ecclesiarum, id est episcopi designentur, sicut dicitur in ipso textu; de quibus hic multa dicuntur. Forma vero libri et modus agendi idem est, qui aenigmaticus et valde obscurus. Totus aenigmaticus est, et plenus figuris, et obscurus valde: propter quod in somnis dicitur Joannem vidisse quod vidit, licet et per hoc notetur quod in excessu mentis et spiritu hanc viderit prophetiam. Unde in primo cap. dicitur: fui in spiritu in dominico die, et audivi post me vocem magnam. Et bene per somnium, hujus excessus mentis intelligitur: quia sopitis sensibus ad exteriora, videt anima interiora; et posteriorum oblita, extendit se ad anteriora. Notandum etiam per hoc, quod in somnis viderit, quod in illo excessu viderit rerum imagines, quas intellectas postmodum declaravit, sicut in somnis primo videntur visiones, et postea dicitur earum interpretatio. Per hoc autem ostenditur quod scala caelum tangebat, et quod in caelo fuit haec visio, et revelatio facta ejusdem. Ut vere dicatur quod caro et sanguis non revelavit ei, sed pater ejus qui in caelis est. Nam tota Trinitas hanc visionem revelavit Christo homini, Christus Angelo, Angelus Joanni, Joannes Ecclesiis, ut dicitur in prologo. Item forma sive modus agendi tangitur propter hoc quod dicitur vidisse Angelos ascendentes et descendentes. Ascendebant siquidem quando alta et profunda subministrabant. Descendebant quando leviora monstrabant. Vel certe ascendebant, quando eum de statu Ecclesiae triumphantis docebant. Descendebant quando de statu militantis eum instruebant. Vel ascendebant quando sanctorum praemia declarabant. Descendebant quando reproborum supplicia ostendebant. Vel si per Angelos episcopi designentur Ecclesiarum, ut tactum est, tunc Angeli ascendebant quando in bona vita proficiebant. Descendebant quando deficiebant. Finis libri notatur per hoc quod sequitur in auctoritate, et Deum innixum scalae. Ad hoc enim scriptus est liber, et hic est finis ejus, ut credentes quae in eo scripta sunt, et custodientes, Deum videant, qui est vita aeterna. Unde Joan. 21: haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus. Et ut nemo posset timere ne scalam istam ascendere valeret, ideo dicitur dominus innixus scalae, quasi paratus trahere ad se, et juvare ascendentes per scalam. Unde infra 4 cap. dicitur: quia Joannes vidit ostium apertum in caelo, et audivit vocem dicentem sibi, ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri cito post haec. Ideo dicitur, quod Job, 36, annunciat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Non debet igitur aliquis timere laborem ascensionis, sed porrigere manus domino, qui scalae innititur ut eum trahat, et iterum trahet eum. Quia ipse dicit Joan. 12, ego si exaltatus fuero a terra, omnia ad me ipsum traham. Ecce dominus exaltatus est, quia innixus scalae. Trahe nos ergo post te, in odorem unguentorum tuorum curremus. Ecce habemus quatuor: scilicet Joannes. Quae materia scilicet status Ecclesiae. Quae forma, sive quis modus agendi, quia brevis est in verbis, multus in sententiis. Quis finis, sive utilitas, ut scilicet credamus, et credentes vitam aeternam habeamus. Intentio vero auctoris est, monere ad patientiam tribulationum, et eliminare errores, qui in ejus absentia pullularunt in Asia. Praemittitur autem huic libro prologus magistralis, in quo fere omnia, quae diximus, breviter praelibantur. Et dividitur in quatuor partes. In prima parte tangitur materia libri, idest status Ecclesiae praesens pariter et futurus, quem Christus revelavit Joanni, et Joannes episcopis, ut eos animaret ad patientiam tribulationum, quae cito transeunt, et ad praemium perducunt aeternum. Unde Act. 14, per multas tribulationes et cetera. 2 Corinth. 4, hoc momentaneum et cetera. In secunda parte praesens opus commendatur a prophetia, quae praefertur aliis prophetis, propter auctoritatem mittentis, deferentis, recipientis: propter quod auditores benivoli redduntur. Et haec pars incipit, ibi, ideo liber iste. In tertia determinatur, quo genere visionis viderit ista Joannes; utrum scilicet corporali, vel spirituali, vel intellectuali. Et dicitur quod intellectuali. Et haec pars incipit ibi, cum autem et cetera. In quarta redditur ratio ubi et quare et quando et quibus viderit istas visiones Joannes. Et haec pars incipit ibi, vidit autem Joannes. In quinta quasi recapitulando breviter tangitur, quis auctor, quae materia, quis modus agendi, quis finis. Et haec pars incipit ibi, scribit autem Joannes, septem Ecclesiis. Dicit ergo, omnes qui pie et cetera. 2 ad Timoth. 3. Littera plana est usque ibi, revelavit autem tota Trinitas Christo homini, ergo aliquid fuit velatum: quod non solum falsum, immo nefarium et haereticum est. Quia Christus homo etiam humana scientia omnia scivit ex quo fuit. Sed dicimus quod ideo dicitur Trinitas revelasse Christo homini, quia Christus homo hoc scivit a sancta Trinitate. Sed eadem ratione potest dici quod Deus pater hoc revelavit filio, et filius spiritui sancto. Quia quicquid scit filius scit a patre, et quicquid scit spiritus sanctus scit a filio. Ad haec dicimus, quod non est simile: quia filius et spiritus sanctus omnia ex se, licet non a se; sed Christus homo nec a se nec ex se scit omnia, sed a sancta Trinitate, quae illi non per essentiam sed per gratiam dedit omnium scientiam, quae aliis prophetis excellentior est. Contra: super principium Danielis dicit Hieronymus quod nullus propheta tam aperte scripsit de Christo ut Daniel: quia et tempus ejus in adventus notat et annos et reges per ordinem enumerat et signa manifesta praedicit. Item in principio super Isa. dicit Hieronymus quod Isaia non tam propheta quam Evangelista dicendus est, qui ita liquide de Christo loquitur, ut magis narrare praeterita, quam praedicere futura videatur. Item in prologo Psalmorum dicitur, David eximius prophetarum. Item super Zacharia dicit super quamdam Glossam, quod Zacharias est eximius prophetarum. Item super illud Num. 12, si quis fuerit inter vos etc. dicit Glossa, Moyses omnibus prophetis veteris testamenti praestantior est. Solutio. Quilibet istorum potest dici eximius, sive praestantior, diversis respectibus. Elias quo ad vitae austeritatem, et liberam increpationem. David vero quo ad regiam dignitatem et mentis humilitatem et Christi de ipso nascituri promissionem. Isaias quo ad vocationis gentium et incarnationis Christi apertionem. Daniel quo ad temporis incarnationis et passionis determinationem. Moyses quo ad Dei familiaritatem, et praeceptorum Dei certam promulgationem. Zacharias quo ad templi aedificationem, ad quam populum strenue invitavit. Joannes vero quo ad visionis profunditatem, et prophetiae multiplicitatem, ut dicitur in prologo, et mittentis et deferentis et suscipientis auctoritatem sicut vidit Pharao spicas, et Moyses rubum ardere. Ergo Moyses vidit visione imaginaria rubum ardere: quod est contra Hieronymum et alios expositores: ergo de duabus visionibus facta fuit mentio. Et hic exemplificat de utroque: de imaginaria cum dicitur, sicut Pharao vidit spicas: de corporali, et Moyses rubum ardere.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264