CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
a capite II ad caput III

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 2

[89018] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 2 Et Angelo Ephesi Ecclesiae et cetera. Hic incipit secunda pars libri: in qua agit auctor de septem visionibus quas sibi Angelus revelavit. Unde dividitur in septem partes juxta numerum visionum. Prima visio est de correctione Ecclesiarum; et tenet duo capitula. Secunda est de revelatione mysteriorum, quod significatur in libri apertione; et continet quatuor capitula. Quarta est de defectu Ecclesiae, qui provenit ex revelatione et praedicatione mysteriorum; et continet tria capitula. Quinta est de poenis quas sustinent mali et boni in hoc mundo; et continet tria capitula. Sexta est de poenis reproborum quas sustinebunt in Inferno; et continet tria capitula. Septima est de beatitudine electorum, usque ad finem libri, et continet duo capitula: et sic in universo habet liber iste vigintiduo cap. Et in omnibus persecutiones Ecclesiae narrantur: nisi quod in primo quasi materia totius libri praelibatur, et in ultimo caelestis Jerusalem aedificia describuntur omnium generum lapidibus exornata. Hoc autem capitulum dividitur in quatuor partes, in quibus scribit Joannes quatuor Ecclesiis. In prima parte scribit Ecclesiae Ephesi, quae inter septem Ecclesias Asiae erat metropolis. Et ideo primo scribit ei tamquam digniori. Primo commendans episcopum Ephesi de patientia. Secundo increpans eumdem de quibusdam; et admonet ut poeniteat et comminatur si negligat, et quod de facili possit reconciliari domino ostenditur. Hoc totum facit auctor in prima parte hujus capituli. In secunda scribit Angelo Smyrnae. In tertia Angelo Pergami. In quarta Angelo Thyatirae, et sic terminatur hoc capitulum. Dicit ergo, et Angelo Ephesi: quasi dicat: non solum praedicta scribas, sed Angelo Ephesi Ecclesiae scribe, idest archiepiscopo Ephesi. Cui primo scribit, ut correctus, ceteris fiat forma et exemplum correctionis. Sed quod dicit apostolus ad Titum 2, in omnibus praebe te ipsum exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate. Et dicuntur praelati Angeli. Primo propter officium ministrandi: ad ministerium sic non ad dominium assumuntur, quando praeficiuntur. Unde primae Corinth. 5, sic nos existimet homo, ut ministros Christi. Item 1 Corinth. 9, nam cum liber essem ex omnibus ante praelationem, omnium me feci servum in susceptione praelationis; et quare? Ut omnes lucrifacerem. Et de Angelis quidem, Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Non debent ergo extolli cum ministri fuerint, sed magis humiliari. Eccle. 32, rectorem te posuerunt? Noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis. Angelus enim nomen est officii non naturae: sic episcopus. Unde prima ad Timoth. 3, qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Unde ipsi Timotheo dicitur, ministerium tuum imple, 2 Timoth. 3; et primae Petri 5, non dominantes in electis, sed forma facti gregis et ex animo. Item propter vitae puritatem; secundum illud Matth. 22, in regeneratione neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei in caelo. Luc. 20 dicitur eis, sint lumbi vestri praecincti. Item propter peritiam medicandi quam habent Angeli, ut patet Tob. 12. Unde episcopi debent esse medici animarum. Unde de summo episcopo dicitur 1 Petr. 2, eratis sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Et Luc. 10, dicitur praelato, curam illius habe. Proverb. 12, qui suscipit animas, idest curam animarum, sapiens est. Item propter instructionem. Dan. 9, egressus sum ut docerem te. Malachiae 2, labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem ex ore ejus requirunt, quia Angelus domini exercituum est. Item propter Dei contemplationem. Matth. 15, Angeli eorum semper vident faciem patris mei qui in caelis est. Item quia orant pro nobis. Tob. 12, ego obtuli orationem tuam domino. Sic praelati debent orare pro populo. Secundo Mach. ultimo, hic est fratrum amator et populi Israel. Hic est qui multum orat pro universa sancta civitate Jerusalem. Valde ardenter orabat Moyses pro populo sibi commisso, Exod. 32: ubi dixit, aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro in quo me scripsisti. Quid autem scribat subdit dicens: haec scilicet quae sequuntur. Dicit, qui continet septem stellas in dextera sua, idest qui septem Ecclesiarum episcopos conservat sui gratia, licet peccaverint. Et in hoc est admiranda misericordia Christi; scilicet quod peccantes conservat, fugientes revocat, negligentes increpat, torpentes excitat, lapsos erigit, ignaros instruit, devios reducit, redeuntes suscipit, susceptos custodit. Et hoc est quod dicitur: qui tenet septem stellas in dextera sua, idest non deserit licet peccaverint, sed custodit, ne omnino pereant. Et hoc est quod dicit Psalm. si ceciderit non collidetur, quia dominus supponit manum suam. Item tenet per rectas vias ducendo ad patriam. Unde Psalm. tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me. Tenet autem eos in dextera sua, idest in potioribus bonis suis, et in spiritu et desiderio aeternorum quae per dexteram significantur. Cant. 1, laeva ejus et cetera. Vel sic. Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, idest septem dona vel virtutes, vel septem dotes, paratus conferre omni volenti accipere. Qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum, idest in medio Ecclesiarum quae designantur per candelabra, quasi bonus pater familias, greges et pastores visitans et uniuscujusque vitam et opus considerans et pastores vel dona quae tenet in dextera sua, singulis dividens. Vel ideo ambulat, quia in eis quietem non inveniebat. Et nota quod Jesus dicitur jacere in medio jumentorum. Luc. 23, pendere in medio latronum. Joan. 19, stare in medio discipulorum. Joan. 20, item in medio Judaeorum. Luc. 4, sedere in medio doctorum. Apoc. 2, ambulare in medio candelabrorum. Hic et per extrema potes cognoscere medium. Semper enim talis est Christus ad homines quales ad ipsum. Jacet enim inter jumenta, pendet inter latrones, laborat inter malos, stat inter discipulos. Vadit quaerens sed non inveniens requiem inter Judaeos. Sedet ut doctor inter magistros, et ambulat cum praedicatoribus qui proprie per candelabra designantur. Quae dicuntur aurea propter fulgorem sapientiae, propter ductilitatem obedientiae, propter ponderositatem gravitatis, propter pretiositatem charitatis. Deinde ostendit quae sunt illa quae dicit subdens, scio et cetera. Primo commendat Joannes illum episcopum et postea increpat. Quia in quibusdam laudandus erat, in quibusdam increpandus. Sed quia multum gravatus erat persecutionibus pseudo apostolorum, ne omnino deficeret, primo commendat eum in eis in quibus erat commendandus; et docet quod magis insistendum est commendationi quam increpationi. Commendat autem eum in septem. Primo quia bona sua indigentibus communicavit. Secundo quia se affligendo laboravit. Tertio quia in persecutione patientiam servavit. Quarto quia aperte malos non sustinuit. Quinto quia fictos diligenter probavit. Sexto quia in iis omnibus laudem hominum nec temporale commodum quaesivit, sed tantum amorem Dei. Septimo quia malorum consortium declinavit. Dicit ergo, scio opera, tua, idest laudo et approbo opera misericordiae quae fecisti, et laborem tuum, tribulationem scilicet quam sustinuisti. Nota quod est labor cordis, scilicet contritio. De quo Psalm. laboravi in gemitu meo. Item est labor oris, scilicet praedicatio. De quo Psalm. laboravi clamans et cetera. Item labor operis, scilicet corporalis exercitatio. De quo Psalm. in labore hominum non sunt et cetera. De qualibet potest accipi, quod dicitur hic, et laborem tuum. De tribus dicitur Proverb. 3, bonorum laborum gloriosus est fructus. Sequitur, et patientiam tuam. Quia non murmures de flagello illato, nec de premio dilato; quae duo solent esse multis causa murmuris. Est autem triplex pars patientiae. Prima est operis, malum pro malo non reddere. Secunda oris, maledicenti non remaledicere. Tertia in corde, non murmurare. Unde Job 3, nonne dissimulavi, nonne silui, nonne quievi? Vera patientia est quae et mala proximorum aequanimiter portat. Et nota quod eleganter haec tria conjunxit, scilicet opera, laborem, patientiam, quia in iis tribus consistit bona vita. Unde Augustinus, bene vivere est bona agere et mala pati et in iis perseverare. Sequitur, quia non potes sustinere malos, in tuo consortio vel in tua dioecesi, quin corrigas vel expellas. Quia corrumpunt bonos mores colloquia prava, idest consortia prava, 1 Corinth. 15. Et Eccles. 13, qui tangit picem coinquinabitur ab ea, et communicans superbo, induit superbiam. Sed non videtur in hoc laudandus episcopus iste: quia dicit Augustinus: non fuit bonus qui malos sustinere non potuit. Ergo sustinendi mali sunt, dum spectatur eorum correctio. Sed non sunt sustinendi quando alios inficiunt. Sed non sustinet quando non sunt sustinendi, quando non expectatur eorum emendatio, vel alios inficiunt. Unde ad Tit. 3, haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita, sciens quia subversus est qui hujusmodi est. 1 Corinth. 5, scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis. Et infra, si is qui frater nominatur et est fornicator aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere. Item sustinendi sunt mali amando naturam, et non sunt sustinendi odiendo malitiam et tentasti et probasti eos qui se dicunt apostolos, idest a Christo missos et non sunt. Sed se ingerunt sub nomine apostolorum, vel ut decipiant, vel ut lucrum faciant. Jerem. 23, non mittebam eos et ipsi currebant. Rom. 10, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Matth. 7, attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos. Non missi. Tempore Joannis dum esset in exilio surrexerunt in Asia, Martiani, Cerinthus et Ebion, quorum fidem et doctrinam iste episcopus non probavit et invenit falsitatem eorum. Et ideo commendat eum Joannes. Jerem. 6, probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies et probabis viam eorum. Sequitur, et invenisti eos mendaces in doctrina. Sicut enim veritas auri probatur ex lapidis tactu, sic tribulatio veritatem justorum probat vel fictionem hypocritarum. Eccles. 6: quasi lapidis virtus probatio erit in illis. Et patientiam habes in malis quae illi per se et alios tibi ingerunt, et sustinuisti, idest sursum tenuisti, non depressus malis illatis, propter nomen meum, effective, idest propter nomen meum, quod te muniverit. Aliter enim non sufficeret aliquis sustinere tribulationes, nisi nomen Dei juvaret eum. Proverb. 16, turris fortissima nomen domini, ad eum currit justus et exaltabitur. Vel finaliter propter nomen meum, idest propter rem nominis mei, idest saltem assequendam. Et non defecisti, idest non succubuisti, quia non pro mundi, sed pro gloria Christi certamen inisti. Haymon, ideo patientiam habens non succumbis, quia non pro terrena gloria, sed propter nomen domini haec sustines. Nota quod quidam deficiunt in principio. De quibus Job 4, venit super te plaga et defecisti: tetigit te dominus et turbatus es. Quidam in medio. De quibus Galat. 3, sic stulti estis ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini. Matth. 8, si dimisero eos jejunos et cetera. Quidam in fine viae, idest vitae suae. De quibus Psalm. deficiunt in paupertate, idest in senectute virtutis. Item defecerunt dies eorum in vanitate et cum festinatione, idest in fine subito. Sed habeo adversus te pauca dicere, vel redarguere: quasi dicat: laudavi in te laudanda quae erant, nunc reprehendo quae sunt reprehendenda. Quod charitatem tuam, primam, idest statum tuae primae charitatis quando fervebas contra malos in persecutione, reliquisti, tependo, nimio taedio affectus: propter quod etiam praedicationem dimiserat. Sic multi cum deberent proficere ascendendo de bono in melius, deficiunt descendendo de alto in imum, similes statuae Nabuchodonosor, Dan. 2, cujus erat caput aureum, pectus argenteum, venter aeneus, tibiae ferreae, pedum quaedam pars ferrea, quaedam fictilis. Vel habeo adversus te, idest adversus malos subditos tuos qui tecum sunt, pauca reprehensibilia: et sic, ut dicit Haymon, peccata subditorum ascribit praelato, quia negligens est circa correctionem eorum. Unde Glossa: eli sacerdos bonus fuit; et tamen damnatus est, quia filios corrigere noluit. Et charitatem tuam primam reliquisti, idest subditi tui ex tua negligentia. Ecce reprehenditur et punitur praelatus propter peccata subditorum. Num. 25, suspende cunctos principes tuos contra solem in patibulis, quia peccavit populus iste. Glossa Origenis. Homines si attenderent, principatus non ambirent. Memor esto itaque unde excideris, idest a quo statu vel dignitate et per quid. Quia modico impulsu venti, idest modica tentatione, Isa. 64, cecidimus quasi folium universi. In principio tanguntur tria per quae de facili cadit homo. Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et Angelus domini persequens eos. Nec credendum quod a gratia cecidit, quoniam istum laudavit Joannes; sed a quodam statu fervoris, in quo prius fuerat antequam tentaretur. Tamen interlinearis quae dicit de consortio fidelium, videtur velle, quod mortaliter peccaverit, quia solum mortale excidit homo de consortio fidelium. Sed sive hoc sive illud sit, quilibet peccat, et unde et ubi et per quid. Unde, quia a caelo ubi erat spe et cogitatione et merito, ubi, quia in terram, quia nihil cogitat nisi terrenum. Per quid, per superbiam. Isa. 14, quomodo cecidisti Lucifer qui mane oriebaris, corruisti in terram qui vulnerabas gentes? Ideo dicitur peccatori, Baruch 3, quid est Israel quod in terra inimicorum es? Inveterasti in terra aliena: coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in Infernum. Jerem. 2, vide vias tuas in convalle et scito quid feceris et age poenitentiam dolendo corde, confitendo ore, satisfaciendo opere: quae sunt tres dietae poenitentium, revertentium ad eum et fugientium de Aegypto. Exod. 5, Deus Haebreorum vocavit nos, ut eamus trium dierum viam in solitudine. Gen. 40, tres dies adhuc sunt post quos recordabitur Pharao ministerii tui et restituet te in gradum pristinum. Per quod patet quod per veram poenitentiam ablata restituuntur. Dicit, age poenitentiam, non solum suscipe. Multi enim suscipiunt, sed minime faciunt: boni promissores, sed mali redditores. De quibus Eccles. 20, est qui in confusione promittit amico, et lucratus est tantum inimicum gratis. Eccles. si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Alii sunt qui suscipiunt et faciunt, sed non dignam, quoniam non secundum conscientiam peccatorum et vires suas. De quibus dicitur Matth. 4, agite dignos fructus poenitentiae, appropinquat enim regnum caelorum. Ecce poenitentia facit appropinquare regnum caelorum. Facit enim Angelos gaudere. Luc. 16, gaudium est in caelis super uno peccatore poenitentiam agente. Valet etiam ad recuperandam Dei amicitiam. Isa. 38, ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amara in contritione, amarior in confessione, amarissima in satisfactione, facienda est autem instanter poenitentia; quia nec opus ad merendum, nec ratio ad excusandum, nec scientia ad conversandum, nec sapientia ad delectandum erit apud Inferos, quo tu properas. Et si non intentione, tamen operatione. Et hoc est quod sequitur et prima opera fac, idest primis similia; idest ita vive, ut prius. Jerem. 33, revertetur ad dies adolescentiae suae. Haymon, prima opera fac idest redi in amore prioris viri. Oseae 2, vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene erat mihi tunc quam nunc. Sin autem, idest si non poenitueris, et ad priorem statum redieris, venio, in morte, vel in judicio. Tibi idest propter te puniendum in corpore et anima. Cito: hoc dicit, ut celeritas et improvisio adventus, timorem et solicitudinem incutiant. 1 Thess. 5, cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Et movebo candelabrum tuum de loco suo. Glossa, idest auferam dona et virtutes, per quae constituta sunt candelabra; vel te ab Ecclesia tua separabo, et alium in loco tuo collocabo. Juxta illud, Isa. 22, expellam te de statione, et de loco et cetera. Vel ut dicit Haymon, movebo candelabrum tuum de loco suo, idest de loco virtutis tuae, et societate fidelium amovebo. Psalm. Deus destruet te in finem, evellet te et cetera. Nisi egeris poenitentiam de peccatis tuis. Eccl. 2, si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominis. Sed hoc habes bonum quia odisti facta Nicolaitarum. Non ipsos sed facta eorum. Nicolaus fuit unus ex istis septem diaconibus, de quibus agitur Act. 6, quia a fide et doctrina Christi recessit, eo quod argueretur super hoc, quod nimium zelabat uxorem suam, quae erat valde pulchra, sicut dicit Clemens. Et ut se excusaret ab hac stultitia, respondit. Non est mihi curae quod ipsa faciat: qui vult, utatur ea. Et ob hoc praedicavit communicandas uxores esse, et omnes mulieres; et comestionem idolothytorum esse licitam. Praedicavit etiam hunc mundum non a Deo, sed a quibusdam principibus factum. Et haec facta odivit iste episcopus, super quo commendat eum Joannes. Quia sicut amor boni, ita odium mali commendabile est. Unde Psal.: qui diligitis dominum odite malum. Quae et ego odi: superbiam Jacob. Interpretatur autem Nicol, populus stultus: et significat gentiles, qui stulti sunt, quia veram sapientiam, idest Christum recipere nolunt. 1 Corinth. 1, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Item signat haereticos, qui licet sibi sapientes videantur, tamen apud Deum stulti sunt. De quibus Psal. intelligite insipientes in populo et stulti aliquando sapite. Item significat avaros, qui de servitio suo non quaeruntur nisi bona praesentia. Unde Haymon, quid stultius esse potest, quam eo loco tota mentis anxietate pecunias recondere, quo non licet in perpetuum habitare? Et etiam si liceret, pecunia, aut in se deficeret, aut fures aut praedones auferrent. Unde dominus, Matth. 6, nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Eccles. 29, perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. Ad literam, quidam fuit dives clericus; et nesciens ubi absconderet thesaurum suum et denarios suos, amovit lapidem de pariete, et ibi abscondit denarios suos, et reposuit lapidem: et timens ne oblivisceretur locum, scripsit super lapidem: hic sunt. Quidam erat socius suus saepe legens hoc. Quadam die cum solus esset, removit lapidem, et invenit denarios et accepit eos, et postea reposuit lapidem et scripsit: hic non sunt. Sic stultus ille fuit, de quo dicitur Luc. 12, hominis cujusdam divitis ager uberes fructus attulit; et cogitabat intra se dicens, quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus? Et dixit, hoc faciam. Destruam horrea mea et majora faciam, et illic congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea, et dicam animae meae, anima mea, multa habes bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi dominus: stulte, hac nocte animam tuam a te repetam: quae autem parasti cujus erunt? Et tu qui parasti cujus es? Specialiter autem ii sunt clerici, vel laici cupidi, qui non habent causam cupiditatis eo quod soli sunt. Eccl. 4, unus est, et secundum non habet: non filium, non fratrem; et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis: nec cogitat, dicens, cui laboro et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque est vanitas et afflictio pessima. Qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis: quasi dicat, quod uni dico omnibus dico, Marc. 13. Et movet hic ad intentionem: unde sensus est, qui habet aures, quibus audit vocem exterius, audiat, et intelligat mente interius. Vel qui habet aures ad intelligendum, audiat ad obediendum. Sed contra. Jac. 1, estote factores verbi et non auditores tantum. Quid spiritus dicat Ecclesiis. Quare non dicit quid filius dicat Ecclesiis, cujus est proprie dicere? Quia ipse est sapientia patris, et os patris, et magister Ecclesiae. Solutio. Potest dici, quod spiritus sumitur essentialiter, et supponit pro tota Trinitate. Joan. 4, spiritus est Deus. Vel id dicit de spiritu et non de filio, ut per hoc innuat, quod dictio illa sive locutio, erat pure spiritualis, non corporalis. Vel ideo dicit, quia spiritus hoc dicit et facit quod dicit et facit filius, quia quidquid facit vel dicit spiritus, hoc habet a filio: et ita in dictione spiritus includitur dictio filii. Unde Joan. 16, cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnia. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur: ille me clarificabit quia de meo accipiet et annunciabit vobis. Vel ideo dicitur, quid spiritus dicat Ecclesiis, ut per hoc innuat Joannes, quod non ipse, sed spiritus sanctus loquitur in eo. Juxta illud Matth. 10, non enim estis vos qui loquimini, sed spiritus patris vestri. Per hoc quod dicit. Ecclesiis pluraliter, patet quod non loquitur Joannes uni soli Ecclesiae, sed generaliter omnibus. Multi habent aures et non audiunt quid loquitur spiritus. Isa. 42, quis caecus, nisi servus meus? Et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Psalmus, aures habent et non audiunt. Alii non audiunt quia dormiunt de quibus Eccles. 22, cum dormiente loquitur, qui stulto narrat sapientiam. Alii quia nimis sunt remoti ab eo, qui longe. Psal. longe a peccatoribus salus. Alii quia aures obturant. Psal. sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas et cetera. Alii, quia mortui sunt. Sapient. 13, non erubescit loqui cum eo qui sine anima est. Alii quia sunt in tumultu. Amos 5, aufer a me tumultum carminum tuorum. Deinde ponit Joannes quid dicat spiritus Ecclesiis. Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei. Vincenti mundum, carnem, Diabolum: quia mundus, caro, Daemonia, diversa movent praelia. Eph. 6, non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. Mundus vincitur fide. 1 Joan. 5, haec est victoria quae vincit mundum fides nostra. Joan. 5, confidite quia ego vici mundum. Augustinus, qui habet veram fidem de Christo, non quaerit in iis miseriis dives fieri. Caro vincitur vigilia, jejunio, et ceteris operibus disciplinae. Eccles. 31, vigilia honestatis tabefaciet carnes. Hieronymus, oratione sanantur pestes mentis, jejunio pestes corporis, Diabolus vincitur sola humilitate. Psal. in humilitate nostra memor fuit nostri, et redimet nos ab inimicis nostris. Inter hostes sumus continue, et ideo semper nos oportet esse armatos, et paratos ad bellum. Ephes. 6, induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. Baruch 3, quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? Primum certamen forte est. Secundum fortius. Tertium fortissimum. Sapient. 10, certamen forte dedit illi ut vinceret. Vincenti ergo dabo, sic dicit spiritus, edere de ligno vitae, quod est in medio Paradisi. Et quidem lignum vitae est sacra Scriptura. Proverb. 3, lignum vitae est iis, qui apprehenderunt eam. Item praedicatio devota. Proverb. 4, lignum vitae, desiderium veniens. Item poenitentia. Proverb. 11, fructus justitiae, lignum vitae. Item lignum vitae est crux Christi, in qua pependit vita, idest Christus. Deuter. 28, erit vita tua pendens ante te. Hoc lignum, sive haec arbor, dicitur palma, quae habet radicem amaram, sed fructum dulcem. Cant. 7, ascendam in palmam et apprehendam fructus ejus, scilicet generis humani redemptionem, captivorum liberationem, hostium dejectionem, Paradisi apparitionem, mortis, scilicet Inferni destructionem, vitae reparationem. Angelicae ruinae restaurationem, hominis ad domini reconciliationem, peccatorum remissionem: Baptismi regenerationem, opprobriorum evacuationem, virtutum roborationem. Item lignum vitae est ipse Christus. Psalmus. Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Item lignum vitae est charitas, a qua, quasi ex stipite, exeunt rami aliarum virtutum, et omnium meritorum. Unde Gregorius: ut multi arboris rami ex una radice, sic multae virtutes ex una charitate generantur; nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice charitatis. Haec omnia dicuntur lignum vitae, eo quod comestoribus suis dant vitam gratiae in praesenti, et gloriae in futuro. Unde de quolibet potest exponi, quod dicit Apoc. in fine, ostendit mihi flumen aquae vivae, et ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim. Quorum primus est sanitas sine aegritudine. Psal. qui sanat omnes infirmitates tuas. Isa. 25, praecipitabit dominus in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. Praecipitabit mortem in sempiternum. Augustinus de civitate Dei: ibi esse nostrum non habebit offensionem. Item in libro Confess. cum inhaesero tibi ex omnibus medullis, nusquam erit mihi labor et dolor, sed viva erit vita mea tota plena te. Secundus est, plenitudo sine defectu. Isa. 49, non esurient neque sitient, et non percutiet eos sol, neque aestus: quia miseratio eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. Augustinus de civitate Dei: o quanta erit ibi felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum. Isa. 60, tunc videbis (propter claritatem), et afflues (propter suavitatem), et mirabitur cor tuum (propter novitatem), et dilatabitur cor tuum (propter boni copiositatem). Tertius est satietas sine fastidio. Ecclesia. 24, qui edunt me adhuc esurient. Proverb. 13, lignum vitae desiderium veniens. Quartus cognitio sine dubitatione. Cor. 13, nunc cognosco ex parte. 1 Thess. videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quintus est gaudium sine tristitia. Isa. 65, non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor, sed gaudebitis et exaltabitis usque in sempiternum. Sextus est securitas sine timore. Proverb. 1, qui me audiet absque terrore quiescet, et abundantia fruetur terrore malorum sublato. Isa. 33, locus fluviorum rivi latissimi et patentes; non transibit super eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum. Trieris est triplex tentatio: carnis, mundi, Diaboli, quarum nulla erit ibi. Zach. 2, absque muro habitabitur Jerusalem prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus, et ero ei, ait dominus, murus ignis in circuitu. Septimus est pax sine tribulatione. Psal. delectabuntur in multitudine pacis et cetera. Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine et cetera. Augustinus: pax civitatis caelestis est ordinatissima et concordissima societas perfruendi Deo, et seinvicem in Deo. Octavus est libertas sine servitute. Job 3, parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Galat. 4, illa quae sursum est Jerusalem libera est, quae est mater nostra. Augustinus, cujus rex est veritas, cujus lex charitas, cujus modus aeternitas. Nonus est claritas sine obscuritate. Tob. 13, beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndum claritatem Jerusalem. Apoc. 21, civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, quia claritas Dei illuminabit eam, et agnus lucerna ejus est. Decimus est pulchritudo sine deformitate. Apoc. 21, plateae civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum, singulae portae erunt ex singulis margaritis. Item nihil inquinatum intrabit in ea. Undecimus est canticum laudis sine intermissione. Apoc. 14, audivi vocem sicut cytharoedorum, cytharizantium in cytharis suis. Et cantabant canticum novum ante sedem Dei, et nemo poterat dicere canticum nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. Isa. 6, vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: Seraphim stabant super illud et dicebant, sanctus sanctus sanctus dominus Deus excelsus, plena est omnis terra gloria ejus. Tob. 13, ex lapide candido et mundo omnes plateae ejus sternentur, et per vicos ejus alleluia cantabitur. Psal. beati qui habitant in domo tua domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Duodecimus est vacatio a labore et cetera. Perfectio est amor et visio Dei. Augustinus de civitate Dei, vacabimus et videbimus, et amabimus, et laudabimus; ecce quid erit in fine sine fine. Hae sunt duodecim stellae in corona mulieris, idest Ecclesiae. Apocal. 12, de hoc ligno dat dominus in hac vita aliquibus aliquid praegustare ad modum vendentis vinum dicens, gustate et videte, quia suavis est dominus, Proverb. ultimo. Gustavit et vidit quam bona est negotiatio ejus. Sed in futura vita dabit edere. De quo dicitur Apoc. 19, beati qui ad coenam agni vocati sunt. Et signanter dicit dabo. Non reddam nec vendam, quia supra omne meritum est quod dabit. Isa. 64, oculus non vidit et cetera. Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis et cetera. Item nota quod Christus dominus ipse est cibus qui editur. Eccles. 24, qui edunt me et cetera. Et editur non masticando, sed videndo. Psal. justi epulentur et exultent in conspectu Dei, idest in conspiciendo dominum. Ipsemet est cocus. Psal. parasti in dulcedine tua pauperi Deus. Ipse etiam erit servitor. Luc. 12, et transiens ministrabit illis. Item nota quod dicit, dabit de ligno vitae. Non lignum vitae; quia etsi totum dabit, nullus tamen totum capiet, sed quilibet secundum meritum. Quod in Paradiso. Paradisus est Ecclesia, fidelis anima, Scriptura sacra, virgo beatissima, caelestis patria, claustralis vita. Natura quaelibet est locus deliciarum, et in medio omnium est lignum vitae. Sed quoniam sunt alii Paradisi et loca delitiarum, habet enim caro suas delitias, et mundus suas, ideo addit, Dei mei, idest, quam ipse plantavit. Genes. 2, plantaverat autem dominus Deus Paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat et cetera. Et Angelo Smyrnae et cetera. Haec est secunda pars capituli, in qua scribit episcopo Smyrnae, quem in multis commendat, et in nullo reprehendit: et procedit hoc ordine. Primo ponit laudes ejus. Secundo futuras tribulationes, ut minus timeantur, praedicit. Tertio movet eum ad patientiam. Quarto promittit ei praemium pro patientia. Quinto a damnatione futura securum reddit. Dicit ergo Angelus Joan. et Angelo Smyrnae Ecclesiae, sicut Angelo Ephesi, scribe hoc quod sequitur. Haec dicit, primus et novissimus, hoc est Christus, a quo omnia, et ad quem omnia. Qui fuit mortuus propter te, et ideo tu non debes timere mori pro ipso. 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et vivit aeternaliter. Quatuor dicit Joannes de Christo. Primus et novissimus, mortuus, vivit. Primus idest ante quem nullus, contra Arianos qui dicunt Christum puram creaturam. Novissimus, idest post quem nullus, et hoc est contra Arianos. Mortuus, contra Manichaeos, qui dicunt ipsum non resurrexisse. Primo debetur honor quia creavit. Novissimo debetur timor quia judicabit. Mortuo debetur amor, quia vivificavit. Vivo debetur spes quia resuscitabit. De duobus primis dicitur Malach. 1, si ego pater, ubi est honor meus? Et si ego Deus, ubi est timor meus? De aliis duobus dicitur Rom. 4, mortuus est propter delicta nostra, resurrexit autem propter justificationem nostram. Et Bernardus: supra omnia mihi te reddit amabilem, bone Jesu, opus nostrae redemptionis, calix tuae passionis quem bibisti pro me. Sequitur, scio tribulationem tuam, in qua patienter sustinendo propter me fecisti tuam: vel tuam, idest quam ex meritis tuis pateris, vel ex fragilitate humana. Unde Job 13, homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Et paupertatem tuam, idest tuam voluntatem habitam, quia divitias tuas pauperibus erogasti. De qua Matth. 5, beati pauperes spiritu, idest voluntarie. Vel tuam, id est quam habes ex te. Omnis homo nascitur et moritur pauper. Unde 1 Tim. 6, nihil intulimus in hunc mundum. Haud dubium quia nec quid auferre possumus. Secundum hoc est suprascriptum, scio tribulationem tuam, id est tibi illatam. Et paupertatem tuam id est innatam: quae utraque tua est, quae sustines patienter propter Deum. Et dicit dominus, scio, quia videbatur nescire quia diu permisit eum tribulari. Vel scio, id est approbo. Et tali domino bonum est servire: qui ea fecerit vel sustinuerit pro eo, non obliviscitur, sed scit et approbat: et talis dominus solus est Jesus Christus. Propter quod dicitur 1 regum 6, praeparate corda vestra et servite illi soli. Utrique vero, scilicet tribulationi et paupertati, debetur regnum caelorum. Matth. 5, qui habet, dives est, licet pauper dicatur. Prov. 23, est pauper cum in multis divitiis sit. Ideo sequitur, sed dives es, in augmento virtutis et spe remunerationis in bonis spiritualibus, licet pauper in temporalibus; dives in caelo, licet pauper in mundo. Jeremiae 41, thesaurum habemus in agro frumenti et hordei, et olei et mellis. Per frumentum intelligimus gratiam: per hordeum patientiam, per oleum laetitiam in tribulatione, per mel dulcedinem in contemplatione. Et hic est thesaurus viri justi. Proverb. 20, thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi. Et blasphemaris, licet talis sis, ab iis qui se dicunt esse Judaeos idest confitentes Christum, et non sunt, licet dicant. Et ideo major est tribulatio quia infertur a familiaribus. Juxta illud Psalm. et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Et hic dicit Glossa: nulla pestis efficacior ad nocendum, quam domesticus hostis. Sed sunt synagoga Satanae, idest congregatio adversans bono. De hac synagoga dicitur Eccles. 21. Synagoga peccantium stupa collecta: et consummatio eorum, flamma ignis. Sed quia tribulatis solet esse cumulus miseriae, quando infamantur seu blasphemantur, ut dicit Glossa: ideo additur consolatio. Nihil horum timeas, scilicet tribulationem, paupertatem, blasphemias, et alia quae passurus es. Praedicitur autem futura tribulatio, ut cum venerit minus noceat. Quia, ut dicit Gregorius: minus feriunt jacula quae praevidentur. Et ostenditur hic nobis, quod homo se debet praemunire more militis, qui vadit ad pugnam. Unde Eccles. 2, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore et cetera. Bene ergo dicit: nihil horum timeas, quae passurus es. Sive paupertatem in rebus, sive tribulationes in corporalibus, sive vituperationem in fama. Matth. 20. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Et Paulus Act. 10, nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem me. Et posset iste episcopus quaerere: quid, vel unde passurus sum ego? Et respondet nobis Joannes dicens, ecce, id est in brevi, missurus est Diabolus, suggerendo, et Deo permittente. Aliquos ex vobis in carcerem, idest omnimodam tribulationem, ut tentemini, id est per tentationes probemini sicut aurum in igne probatur. Eccles. 27, vasa figuli probat fornax: et homines justos, tentatio tribulationis. Et habebitis diebus decem, id est tempore decem Romanorum imperatorum, qui signantur Dan. 7, per decem cornua. Vel finitum ponitur pro infinito: id est in multis diebus sustinebitis tribulationes. Sicut Job 19, en decies confunditis me. Et Genes. 31, mutavit mercedem meam decem vicibus, id est multis. Vel decem diebus, quamdiu servabitis decem mandata. Vel decem diebus, id est in omni tempore quod septem diebus agitur, et quo contra tria principalia vitia, id est luxuriam, avaritiam, vanam gloriam pugnatur. Vel decem diebus, idest omni tempore, pro fide sanctae Trinitatis. Et nota cum loquitur episcopo, non dicit habebis, sed, habebitis. In quo notatur quod omnibus tribulatis generaliter loquitur. Eleganter etiam dicit, quod habebunt tribulationes et videbunt bona, quae sunt in ea, et per eam. Isa. 26, in tribulatione murmuris doctrina tua est: id est tribulatio, ubi mali murmurant, boni docentur, et illuminantur. Sequitur, esto fidelis, id est serva fidem: quasi dicat: quicquid illi faciant tibi, ut semper esto fidelis, id est serva fidem seu fidelitatem, sicut uxor viro, servus domino, sicut amicus amico. Fides quam debet uxor viro est, ut nulli alii adhaereat. De qua Oseae 2, sponsabo te mihi in fide. Quam debet servus domino suo: id est ut res suas bene colligat, bene custodiat, et bene distribuat. De qua fide dicitur Luc. 12, quis putas est fidelis dispensator et prudens? 1 Corinth. 4, jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Fides quam debet amicus amico est, ut omni tempore ei adhaereat, et non relinquat eum tempore necessitatis. De qua Ecclesiast. 6, amicus fidelis, fortis protectio; qui invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio. Et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius, usque ad mortem inclusive: quasi dicat: etiam pro morte vitanda non dimittas fidem tuam. Eccl. 4, usque ad mortem certa pro justitia. Nec erit hoc sine lucro. Unde sequitur: et dabo tibi coronam vitae, id est vitam interminabilem, vel vitam regalem. Isa. 41, dabo eis coronam pro cinere. Vel coronam vitae, id est honorem semper viventem, qualis non est corona mundi. De qua Sap. 2, coronemus nos rosis antequam marcescant; id est honore mundano, cito perituro. Isa. 28, vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti. Rosae sive flores de quibus fit corona, sunt divitiae temporales, delitiae carnales, honores saeculares. De quibus Jeremiae 48, date florem Moab, quia flos egredietur nullum ferens fructum. Hanc coronam dat mundus victoribus suis. Primam dat Christus victoribus suis. Unde 2 Timoth. 4, bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo, reposita est mihi corona justitiae et cetera. Tob. 2, filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam dominus daturus est iis, qui fidem suam nunquam immutant ab eo. Jacob. 1, beatus vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae et cetera. 2 Timoth. 2, non coronabitur nisi qui legitime certaverit: qui usque ad mortem fidem servat. Qui habet aures, exterius, audiat interius, id est intelligat. Quid spiritus dicat Ecclesiis. Nota, quod Diabolus dicit Genes. 3, nequaquam moriemini. Et iterum, eritis sicut dii scientes bonum et malum: contra illos, qui semper student scientiae, et nunquam vitae. Item nota, quod dicit mundus, Prov. 1, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra et cetera. Item nota quod dicit caro, Sap. 2, venite fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. Isa. 22, comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Nota quod est Ecclesia malorum. De qua Psalm. odivi Ecclesiam malignantium. Item Ecclesia bonorum. De qua Matth. 10, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Item Ecclesia beatorum. De qua Psal. laus ejus in Ecclesia sanctorum. Primae Ecclesiae loquitur saepe arguendo et comminando. Joan. 16, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Secundae loquitur consolando et erudiendo. Psal. audiam quid loquatur in me dominus Deus: quia loquetur pacem super sanctos suos. Tertiae loquitur facie ad faciem, sicut solet loqui amicus ad amicum suum, omnia secreta sua ei revelando. Quid autem sit quod spiritus dicat Ecclesiis, subdit. Qui vicerit mundum, carnem, Diabolum, sicut supra dictum est, non laedetur a morte secunda, id est a morte aeterna. Prima mors animae est in peccatis. Secunda in poenis. Item mors prima corporis est, quando dissolvitur anima ab eo. Secunda quando damnabitur in Inferno. Et ita duplex est mors animae. Una in culpa, alia in Gehenna. Similiter est duplex mors corporis. Una est in dissolutione, alia in aeterna damnatione. Assimilatur autem prima mors animae, primae morti corporis in multis. Sicut enim corpus primo distemperatur, postea infirmatur, deinde moritur, postea effertur, postea sepelitur, deinde lapide operitur, ita anima, primo distemperatur, per malam cogitationem, postea infirmatur per noxiam delectationem, postea moritur per consensum, postea effertur per operis efficaciam, postea sepelitur per consuetudinem. Ad ultimum operitur per obdurationem. Item sicut mors corporis sedit in vita, ita et mors animae. Primo enim mors corporis separat ab anima ipsum, et mors animae separat ipsum a Deo. Isa. 59, iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum. Item mors corporis separat a parentibus et amicis carnalibus: et mors animae ab Angelis et a sanctis. Unde 1 regum 15, dicit Agag pinguissimus, siccine separas amara mors. Job 19, fratres meos id est Angelos longe fecit a me, et noti mei, id est sancti, quasi alieni recesserunt a me, dereliquerunt me propinqui mei, et qui noverant me obliti sunt mei. Et non solum dereliquerunt Angeli animam peccatricem, immo fiunt adversarii, et stabunt contra ipsam in judicio. Thren. 1, omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Cant. 1, filii matris meae pugnaverunt contra me. Psal. amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. Item mors corporis facit amittere divitias mundi, et mors animae aufert divitias caeli. Thren. ult. haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. Item mors corporis privat visum corporalem, et mors animae visum et omnem sensum spiritualem. Psal. in aeternum non videbit lumen. Item mors corporis dolorem facit: et mors animae majorem. Eccl. 41, o mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis. Praeterea mors animae laedit quia mittit in ignem aeternum. Matth. 25, ite maledicti in ignem aeternum. Item laedit propter poenarum acerbitatem, diversitatem, perennitatem: quae tria notantur in illo verbo Psal. tu Deus deduces eos in puteum interitus. Diversitas cum dicit, deduces, id est de poena ad poenam duces, ut dicit Job 34, ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Perennitas notatur, cum dicit, in puteum, unde exire non potest qui semel illic ceciderit. Item mors animae laedit graviter, immisericorditer, insanabiliter. Unde Jerem. 30, plagam nimiam pertransite castigatione crudeli. Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae: dura facta sunt peccata tua: feci hoc tibi. De hac laesione dicitur Paralip. 9, qui peccat in me, laedit animam suam. Item Eccl. 19, qui multis utitur verbis, laedit animam. Tamen ista laesio quamdiu est anima in corpore sanabilis est: unde Sap. sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Sed postquam exiet a corpore, fiet insanabilis. Unde Isa. 63, ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter. Quicumque igitur non vult laedi a secunda morte, quaerat hic sanari a laesione primae mortis, et ostendat Samaritano plagas suas, qui curabit eas infundens vinum compunctionis, et oleum consolationis, ut dicitur Luc. 3. Reg. 8, si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in caelo haereditatis tuae et propitiaberis. Augustinus, sunt ne viscera Christianae miserationis in te, qui plangis corpus a quo recessit anima, et animam a qua recessit Deus, non plangis? Et Angelo Pergami et cetera. Haec est tertia pars capituli, in qua scribit Joannes episcopo Pergameno primo ponens laudes ejus, secundo increpationes, tertio poenitentiae admonitiones, quarto comminationes, quinto praemunit circa futura. Dicit ergo, et Angelo, id est episcopo Pergamensis Ecclesiae scribe, sicut aliis. Haec quae sequuntur dicit qui habet romphaeam ex utraque parte acutam, de quo dictum est supra, idest vidi similem filio hominis, et gladius acutus ex utraque parte exibat de ore ejus. Et signatum idem hic per romphaeam quod supra per gladium; scilicet verbum divinum, vel sententia judiciaria; quae dicitur acuta ex utraque parte temporis, quia scindet etiam illos, qui fuerunt ante tempus gratiae, et illos, qui fuerunt post. Vel ex utraque parte hominis, quia scindet tam in corpore quam in anima. Vel ex utraque parte generis, quia scindet tam gentiles quam ignobiles. Vel ex utraque parte criminis, quia scindet tam carnalia, quam spiritualia peccata. Vel ex utraque parte Ecclesiae, quia scindet tam praelatos quam subditos, tam laicos quam clericos, tam seculares quam claustrales. Vel, ex utraque parte sexus, quia scindet tam feminas quam viros. Vel, ex utraque parte aetatis, quia scindet tam juvenes quam senes. Vel, ex utraque parte fortunae, quia scindet tam pauperes quam divites. Breviter, romphaea illa nulli parcet. Sap. 6, non subtrahet personam cujusque dominus, nec verebitur imaginem vel iniquitatem cujusque. De hoc gladio dicitur Deuter. 52, si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis. Modo non videtur gladius acutus hic: sed quando extrahetur a vagina, et incipiet percutere, tunc sentietur acumen ejus. Exod. 21, gladius exacutus est, et limatus; ut caedat victimas exacutus est, ut splendeat limatus est. Exod. 15, evaginabo gladium meum et interficiet eos manus mea. Vagina in qua modo latet gladius est patientia Dei, qua nos expectat: sed tunc extrahet. Ezech. 5, nudabo gladium meum post eos. Quos autem percussurus sit gladius iste, dicitur Deuter. 32, gladius meus devorabit carnes, idest carnales. Item Jerem. 50, gladius ad Chaldaeos, ait dominus, et ad habitatores Babylonis, idest ad superbos et avaros. Item Isa. 1, si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis gladius devorabit vos. Et Chaldaei provocant iram Dei. Forte hic dicitur habere romphaeam bis acutam, quia de duobus malis volebat Joannes reprehendere Pergami episcopum: scilicet de doctrina Balaam, et de doctrina Nicolaitarum, qui erant in episcopatu suo. Vel ideo quia volebat redarguere negligentiam pastoris, et malitiam gregis, et punire nisi poeniterent. Sed antequam redarguat, commendat eum, ut postea patientius sustineat correctionem, et ut sciat quod correctio sua veniebat ex amore, ut det exemplum nobis. Commendat autem in duobus. Primo, quia in medio malorum fidem Christi tenuit. Secundo, quod in tempore persecutionis non cecidit. Unde dicit, scio ubi habitas, scilicet in medio pravae et perversae nationis. Unde subdit, ubi sedes est Satanae, idest congregatio malorum, qui tibi omni bono adversantur. Et ubi habitas et tenes nomen meum: a quo diceris Christianus. De quo Act. 4, non est aliud nomen sub caelo datum hominibus in quo oporteat vos salvos fieri. Cant. 1, oleum effusum nomen tuum, id est Christus qui effusus est super omnes Christianos. Jerem. 14, tu in nobis es, domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos. Istud nomen semper est tenendum, et corde per fidem, et ore per confessionem, et opere per sanctam conversationem. Sunt alia duo nomina Christi, quae potius sunt timenda quam tenenda: scilicet magister et dominus. De quibus Joan. 16, vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum etenim. Ista nomina multi volunt sibi usurpare, cum tamen sint ejus propria nomina, ut nulli velit communicare. Unde Exod. 6, nomen meum Adonai non indicavi eis, quod interpretatur dominus. Item Matth. 24, nolite vocari Rabbi, unus est enim magister vester, vos autem fratres estis. Exod. 20. Non accipies nomen Dei tui in vanum. Sequitur, et non negasti fidem meam, pro aliqua tribulatione; sed potius confessus es ore, quam tenebas in corde. Rom. 10, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vel fidem meam quam tenebas corde, non negasti opere, sicut multi. Ad Titum 1, confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Ut ille de quibus ad Titum 5, cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt: habentes damnationem, quia fidem primam irritam fecerunt. Et in eodem. Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Et in diebus illis Antiphas testis meus fidelis: quasi dicat: in diebus illis Antiphas occisus fuit pro fide Christi, quam tenebat, non negasti fidem. Et in hoc apparet quod laudandus est ille episcopus, qui non negavit fidem pro qua videbat alios occidi. Fuit autem Antiphas quidam Christianus ab infidelibus qui erant Pergami propter nomen Christi interfectus, qui proponitur in exemplum episcopo ad imitandum. Item ad se humiliandum: ne scilicet superbiret quia steterat: quia plus fecerat ille, qui propter nomen Christi sustinuerat mortem. Item ad ipsius commendationem qui pro Christo mortem sustinuit, Antiphas dico testis meus fidelis, idest pro me martyrizatur. Martyr enim Graece, testis Latine. Qui occisus est apud vos, idest inter vos; et ideo ejus exemplo debetis roborari. Et non est mirum si occisus est inter vos, quia multi sunt mali ibi. Unde sequitur, ubi sedes est Satanae, idest ubi est synagoga malorum, in quibus Diabolus sedet et quiescit. Secundum quod dicitur Job 41, sub umbra dormit in secreto thalami in locis humentibus, idest in malis quae dicuntur umbra propter fluxibilitatem. Nota multiplex martyrium. Primum est in sanguinis effusione, sicut Stephanus, Laurentius, Mauritius. Secundum in carnis maceratione, sicut Hieronymus, Augustinus, Gregorius. Tertium in Christi compassione, sicut beatus dominicus, sanctus Franciscus, beatus Nicolaus. Quartum parcitas in ubertate, sicut Job et David. Quintum largitas in paupertate, sicut Tobia. Sextum castitas in juventute sicut Joseph et Daniel. Septimum in bona operatione, sicut quilibet justus. Joan. 5, opera quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me. Octavum in praedicatione, sicut omnes praedicatores. Act. 1, et eritis mihi testes in Jerusalem. De omnibus istis dicitur Isa. 43, vos testes mei dicit dominus. Aut testis fidelis Antiphas, quia usque ad mortem in suo testimonio perseveraverit: unde supra 1, esto fidelis usque ad mortem. Item dicitur quia quod corde credidit ore praedicavit et opere adimplevit; et tali testi debet credi. Quia in ore duorum vel trium testium, stat omne verbum, ut dicitur Deuteronomii 19. Falsus testis est, qui aliud facit et aliud dicit. De quo Proverb. 19, falsus testis non erit impunitus. Sed habeo et cetera. Posita commendatione Pergameni episcopi, ponit Joannes ejus increpationem, ut quod boni erat in eo non posset ex mali admixtione amitti, et ne ex praedicta commendatione posset inaniter extolli: quasi dicat: multa habes bona ut dixi: sed habeo adversum te pauca. Si corrigas, ut dicit Glossa: si non corrigas, multa. Et quae sunt illa determinat, quia habes illic, scilicet in episcopatu tuo, tenentes doctrinam Balaam, quibus parcis et non expellis. Qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel. Unde Num. 24, dixit Balaam ad Balac: pergens ad populum meum, dabo tibi consilium. Non tamen legitur ibi de consilio, nec alibi, sed per effectum sequentem patuit. Videns enim Balaam Judaeos promptos ad luxuriam et idolatriam, consuluit Balac, ut pulchras mulieres adduceret et poneret coram filiis Israel, quarum pulchritudine ruerent in amplexus earum, et blanditiis deliniti comederent de sacrificiis Phegor, sive Beelphegor, et sic a Deo derelicti, caderent coram eo. Haec fiebant in Pergamo, quia multi erant dediti ibi gulae et luxuriae. Unde ostendit quod fuit illud scandalum, scilicet edere de sacrificio idolorum et fornicari. Et bene conjunguntur haec duo, scilicet edere et fornicari, quia unum sequitur aliud. Unde Hieronymus, venter mero aestuans cito descendit in libidinem. Item vicina sunt venter et genitalia, et pro vicinitate membrorum sequitur confoederatio vitiorum. Sapient. 2, vino pretioso et unguentis nos impleamus: et statim sequitur. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Ad literam, filii Israel propter pulchritudinem mulierum fuerunt decepti, sicut hodie multi decipiuntur; propter quod dicit Eccles. 9, speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. Mystice Balaam interpretatur populus vanus, et significat haereticos. Balac interpretatur elidens, et significat princeps saecularis. Balaam ergo docet Balac decipere filios Israel, idest docent principes saeculares subvertere Christianos. Item Balaam interpretatur vorator, unde significat ventrem. Doctrinam igitur Balaam tenent multi qui ad nil student nisi comestioni et potationi. De quibus dicitur Proverb. 23, cui vae, cujus patri vae, cui rixae, cui foveae, cui sine causa vulnera, cui suffossio oculorum, nonne iis qui demorantur in vino et student calicibus epotandis? Haec doctrina contraria est doctrinae apostoli. Rom. 13, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis. Item Balaam vorator est Diabolus qui devorat peccatorem, nec facit de ipso nisi duos morsellos: unum de corpore et alium de anima. Unde bene dicitur Diabolus duos bolos habens, idest duos morsellos. Jerem. 51, comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis. Doctrinam hujus tenent mali praelati, qui per exactionem, substantiam auferunt, et sic devorant corpus, et per malam conversationem animam subditorum malo exemplo occidunt. De primo dicit Psalm. qui devorant plebem meam et cetera. Ezech. 19, factus est leo et didicit praedam capere et homines devorare. De secundo dicitur Oseae 4, peccata populi, idest oblata pro peccatis populi comedent, et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum malo exemplo. Et Mich. 3, audite principes Jacob et duces domus Israel qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnes eorum desuper ossibus eorum. Sequitur, similiter habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Nam isti uxores suas omnibus et omnes alias communicandas docebant et licitum esse plures habere. Horum doctrinam habent viri qui superbo et superfluo habitu ornant uxores suas; sic enim docent eas fornicari et aliis communicant: quando enim bene ornantur, libentius considerantur et ardentius desiderantur et saepius sollicitantur et facilius decipiuntur. Sic decepti sunt senes presbyteri respicientes Susannam, Dan. 13; et de Bersabeae, 2 Reg. 11. Et Thren. 4, oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae. Hujus doctrinae malae sunt, nec sunt de schola domini: unde Hebr. ult. doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Jac. 3, non est sapientia ista de sursum descendens, sed terrena animalis et diabolica: terrena in cupidis, animalis in luxuriosis, diabolica in ambitiosis. Bernardus, sapiens est qui relinquit praeterita tamquam mala: contemnit praesentia tamquam vana, futura desiderat tamquam bona. Similiter age poenitentiam de isto peccato, sicut de illo: quasi dicat: moneo te, ut de isto et de illo peccato agas poenitentiam: per justitiam puniendo praeterita; per temperantiam, reprimendo praesentia; per prudentiam cavendo futura; per fortitudinem perseverando in bona vita inchoata. Haec enim quatuor sunt in vera poenitentia. Propter quod de istis dicitur Sap. 8, sobrietatem et patientiam et justitiam et veritatem docet: quibus utilius nil est in vita hominibus. Si quo minus, idest si in aliquo fueris minus fortis quam debeas, veniam tibi, idest contra te qui non corrigis illos, cito, idest in morte vel in judicio, quod erit cito. Quia omne tempus breve est. Joel 3, velociter (vel cito) reddam vicissitudinem super caput vestrum. Et pugnabo cum illis, idest contra illos, in gladio oris mei, idest sententia judiciaria convincens illos fornicarios, separans a consortio bonorum et secans in corpore eos et in anima. Tunc nemo poterit fugere, quia peribit fuga a veloce, ut dicitur Amos 2. Nec mirum si tunc vincentur peccatores, quia fortis et potens est qui pugnabit contra eos. Luc. 22, tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Nec inermis dominus, immo armatus veniet. Sap. 5, induet pro thorace justitiam et accipiet pro galea judicium certum, sumet scutum inexpugnabile aequitatem, acuet autem duram iram in lanceam. Item non veniet solus, immo multos habebit adjutores, et miser peccator destitutus erit Dei auxilio. Unde in eodem: armabit creaturam ad ultionem inimicorum, pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Omnis enim creatura accusabit peccatores qui eis abusi sunt. Unde Gregorius, quam angustae viae erunt reprobis in judicio. Desuper erit judex iratus, subtus patens chaos Inferni, a dextris peccata accusantia, a sinistris infinita Daemonia ad Infernum trahentia: intus erit conscientia mordens, exterius mundus ardens; miser peccator sic deprehensus quid faciet? Fugere non poterit, latere erit impossibile, apparere intolerabile. Si quaeris quis te accusat? Totus mundus. Nam offenso creatore, omnis creatura perditum odio habet. Ideo charissimi, antequam accedamus ad campum certaminis, faciamus pacem cum domino, sicut ipse monet Luc. 14, quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. Qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis. Hoc jam expositum est; et frequenter ponitur in hoc libro, ut excitetur attentio subditorum auditorum, vincenti dabo manna absconditum. Hoc dupliciter potest exponi: scilicet vel de dulcedine interna quae dabitur sanctis in hac vita; vel de dulcedine externa quae dabitur sanctis in futura vita. Utraque tanta est, ut omnis qui sentit dicat, quid est hoc? Et utraque abscondita est, quia parum et paucis datur sentire aliquid de ipsa. Unde Psalm. quam magna multitudo dulcedinis tuae domine et cetera. Isa. 64, oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti iis qui expectant te. Et bene per manna significatur dulcedo contemplationis propter saporis suavitatem. Psalm. gustate et videte quoniam suavis est dominus, beatus vir qui sperat in eo, idest qui totam spem suam figit in eo; quia tali datur sentire suavitatem Dei, quae quantumcumque modicum sentiatur, miratur anima, ut merito dicatur. Manu, quid est hoc? Eccles. 24, spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Sap. 12, o quam bonus et quantum suavis est domine spiritus tuus in nobis. Quidam inveniunt Deum tantum dulcem in oratione. Quidam tantum in lectione. Quidam tantum in celebratione. Quidam in praedicatione. Sed perfecti alii inveniunt eum dulcem et suavem in omnibus, et in jejuniis et disciplinis, et etiam in infirmitate et paupertate, secundum illud Eccles. 24, in omnibus requiem quaesivi ad modum apis, quae fere ex omni flore extrahit mel. Unde dominus dicit de talibus. Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis; quia quanto plus anima sentit de Deo, tanto amplius ardet in eo. Unde Eccles. 24, qui edunt me, adhuc esurient et cetera. Item de manna dicitur Sap. 16. Manna quod ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat. Ignis enim purum mentis desiderium est, juxta illud Lucae, ignem veni mittere in terra et cetera. Et hic ignis non potest vincere manna, sed vincitur; quia nullus potest comprehendere internam dulcedinem quantumcumque sit accensum ejus desiderium. Ut merito dicat Psalm. defecit in salutare tuum anima mea. Et iterum, quam dilecta tabernacula tua domine virtutum. Concupiscit et deficit anima mea in atria domini. Quasi dicat: ex hoc scio quod tabernacula tua, idest mansiones tuae domus sunt amabiles et desiderabiles: quia ego qui adhuc sum foris in atrio, nondum intus in templo, tam vehementer concupisco morari hic juxta; sed concupiscendo deficio, non valens comprehendere quod est ibi. Unde alibi exclamat, domine quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Si hoc modicum dulcedinis tuae quam das in atrio non possum capere, quis capiet illud totum quod est in templo? Per solem vero signatur Christus. Malach. ult. orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Quod igitur ignis non potest consumere, exiguo radio solis calefactum tabescit; quia adveniente desuper modico divinae lucis radio, incenditur et liquefit cor humanum, ut usque ad comprehensionem caelestium sublevetur. Unde Bernardus, saepe ad orationis studium accedimus corde tepido et pectore sicco; et tanta repente infunditur gratia quod pinguescat, pectus replet intima inundatio pietatis. Item manna minimum erat ad modum seminis coriandri, et dulcedo mentis quae hic conceditur viris sanctis modica est respectu dulcedinis aeternae quae dabitur in futuro. Item erat quasi pilo tusum, quia dulcedo mentis saepe provenit ex tribulatione, ut patet in Stephano: de quo cantatur, lapides torrentis dulcis illi fuerunt. Et Deuteronomii 32, ut sugeret mel de petra et cetera. Item Psalm. de petra melle saturavit eos. Item manna albi coloris erat et frigidae naturae; et sole veniente, statim liquefiebat. Sic hujus suavitas, mentem facit albam et pulchram: unde Cant. 7, quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis? Item frigidam facit quia amorem mundi retrahit: unde Job 10, taedet animam meam vitae meae. Item sole veniente liquescit, quia haec suavitas, veniente laetitia vel dulcedine mundana deficit. Unde Bernardus, delicata est divina consolatio nec conceditur admittentibus alienam. Item de manna dicitur, Exod. 16, egrediatur populus et colligat quod sufficit per singulos dies. Sic qui vult hanc suavitatem, debet egredi de mundo ad caelum, de carne ad spiritum, de se in Deum, et tunc inveniet manna, Joel 3, stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lac et mel. Tres montes sunt: spiritus, caelum et Deus. Et in iis debet homo colligere manna contemplando singula eorum bona; et debet colligere per singulos dies, quia quolibet die debet vacare orationi et meditationi. Debet autem colligere quantum sufficit. Quidam enim parum colligunt, quia parum orant et parum meditantur. Alii nimis. Ideo dicitur Proverb. 25, mel invenisti, comede quod sufficit tibi. Locus autem ubi invenitur manna est solitudo. Osee, ducam eam in solitudinem et ibi loquar ad cor ejus. Non autem invenitur in civitate. Deus ego et non homo in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. Item mane inveniebatur: mane frequenter in oratione datur devotio. Psalm. mane astabo tibi et videbo. Proverb. 8, qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Item datur egressis de Aegypto, et devotio egressis de peccato: unde hic dicitur, vincenti dabo manna absconditum. Nemo enim mittit vinum novum in utres veteres, Matth. 9. Vel manna dicitur absconditum, quia devotio parum vel nihil datur sapientibus mundi. Matth. 11, confiteor tibi pater et cetera. Prov. 3, cum simplicibus sermocinatio ejus. Vel absconditum dicitur, quia bona spiritualia debent abscondi ne perdantur. Matth. 13, simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro. Ibi Gregorius, inventus thesaurus absconditur ut servetur; quia studium caelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit qui ab humanis laudibus non abscondit. Et postea: depraedari desiderat, qui thesaurum in via publice portat. Exemplum de Ezech. Isa. 39, et dabo ei calculum, idest corpus glorificatum. Calculus enim lucidus est, in quo significatur claritas. Item solidus, in quo impassibilitas. Item modicus, in quo simplicitas. Item rotundus, in quo agilitas. Et in calculo, idest in tali corpore, nomen novum, idest nomen filii, vel amici non servi, quod est nomen vetus. Joan. 15, jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid facit dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a patre meo, nota feci vobis. Scriptum namque est quia ex gloria corporis apparebit quod sunt amici vel filii regis qui sic vestiti erunt. 1 Joan. 3, carissimi, filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quod cum apparuerit, similes ei erimus. Quod nemo scit perfecte nisi quod accipit, idest donec acceperit. In hac enim vita nemo potest perfecte scire gloriam corporis glorificati. Isa. 64, oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Sequitur. Et Angelo Thyatirae scribe et cetera. Haec est quarta pars capituli, in qua Joannes scribit episcopo Thyatirae. Primo commendat eum in septem: in operum brevitate, in fidei firmitate, in charitatis fervore, in ministerii adimpletione, in patientia tribulationum, in profectu virtutum. Secundo increpat eum. Tertio comminatur Jezabel et discipulis ejus. Quarto bonos qui sunt Thyatirae, consolatur promittens eis multa bona. Dicit ergo, et Angelo Thyatirae Ecclesiae scribe, sicut aliis, haec dicit filius Dei, qui praedictus est simul filius hominis et nunc filius Dei, ut ostendat quod idem et unus est filius Dei et filius hominis, qui habet oculos tamquam flammam ignis, idest claros et penetrativos: quod dicit Joan. ut terreat malos, qui erant Thyatirae, quorum peccata vidit filius Dei, qui eos judicabit. Eccles. 23, oculi domini lucidiores multo plus super solem, circumspicientes omnes vias hominum. In quatuor dicitur oculus domini excedere solem. Sol enim tantum corporalia videt seu illuminat: Deus corporalia videt et spiritualia. Item sol tantum praesentia; Deus praesentia, praeterita, et futura. Item sol tantum superiora, et exteriora: Deus interiora, et inferiora. Item sol tantum ea, quae in mundo sunt sub sole: Deus autem etiam quae sunt in caelo supra solem. Proverb. 16, in omni loco oculi domini contemplantur bonos et malos. Heb. 4. Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus ad quem nobis sermo, et pedes ejus similes aurichalco, idest pedes habet agiles: quasi dicat Joan. dominus videt omnia peccata nostra, et cito veniet ad judicium. Vel oculi domini sunt doctores et praelati, qui toto corpore vident. De quibus dicitur Cant. oculi ejus sicut columbae super rivos aquarum, quae lacte sunt lotae: resident juxta fluenta plenissima. Item pedes ejus sunt praedicatores, ut dicit Haymon, qui Christum per totum mundum praedicaverunt et portaverunt. De quibus dicitur Isa. 52, quam pulchri super montes pedes annunciantis et praedicantis pacem. Oculi flammae ignis comparantur, quia praedicatores et praelati debent esse in se lucidi per munditiam, per scientiam, per bonam famam, et fervidi per zelum et charitatem. Et alios debent illuminare ad Dei cognitionem verbo praedicationis, et inflammare ad amorem exemplo bonae conversationis. Debent etiam tam in se quam in aliis rubiginem peccatorum consumere: et paleas terrenae cupiditatis comburere. Jo. 5, Joannes erat lucerna ardens et lucens. Eccles. 48, surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Pedes vero comparantur aurichalco, qui quanto plus igne comburitur tanto clarius efficitur. Quia peccatores tales debent esse, quos tribulatio faciat meliores, juxta illud Eccles. 2, in igne probatur aurum et argentum: et homines receptibiles, in camino tribulationis. Vel, oculi domini sunt praelati, propter loci sublimitatem. Pedes sunt subditi, propter inferioritatem. Item, oculi totum corpus regunt: sic praelati Ecclesiam. Job 19, oculus fui caeco. Proverb. 4, oculi tui videant recta. Item oculi debent esse clari exempli ostensione. Matth. 5, sic luceat lux vestra. Item oculi non patiuntur in se pulverem, nec praelati terrenum amorem. Philipp. 2, sitis simplices filii Dei, sine reprehensione. Matth. 10, excutite pulverem pedum vestrorum. Item oculi sunt tenerrimi, et praelati per compassionem 2 Cor. 11, quis infirmatur et ego non infirmor? 2 regum 13, David sedens in cathedra sapientissimus inter tres; ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Item duo sunt oculi, et praelati debent esse gemini, per dilectionem Dei et proximi. Luc. 10, misit eos bonos ante faciem suam. Item oculi delectantur in pulchritudine, et praelati libenter vident bona aliorum, et delectantur in eis. Eccles. 40, gratiam et speciem desiderat oculus, et super haec virides sanctiones. Item oculi abominantur turpia, et sic praelati. Psal. iniquitatem odio habui, et abominatus sum. Item, oculi aegri reparantur panni serici abstersione: et praelati, passionis dominicae consideratione. Hebr. 12, recogitate eum qui talem adversus semetipsum sustinuit a peccatoribus contradictionem, ut non fatigemini animis nostris deficientes. Item reparantur oculi, fellis lenitione, Tob. 12. Et praelati aeternae damnationis recordatione. Infra 3, inunge oculos tuos collyrio ut videas. Item purgantur sanguinis diminutione: et praelati, peccatorum confessione, vel nepotum vel parentum carnalium amissione. Psal. si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero et cetera. Minui volebat David cum dicebat: libera me de sanguinibus et cetera. Item laeduntur oculi albugine, idest ambitione, Tob. 11. Item tenebris ignorantiae ut Aegyptii, Exod. 19, item stercore avaritiae, ut Tob. 2. Item nimio lumine, idest aliena felicitate; ii sunt invidi, qui non possunt videre bona aliorum. 1 Reg. 3, non poterat Heli videre lucernam domini donec extingueretur. Item fumo superbiae, Eccles. 29, in te ignem camini, vapor et fumus ignis. Item igne iracundiae. Psal. supercecidit ignis et non viderunt solem. Item vitio vesicae, idest castrimargiae. Proverb. 23, cui suffossio oculorum et cetera. Item nimio fletu. Jer. et palpebrae meae caligaverunt. Item senio, idest mala consuetudine. Genes. 28, senuit Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat. Item vento inanis gloriae: unde canonica Judae, nubes sine aqua, quae a vento circumferuntur. Sequitur. Novi opera tua, idest approbavi, etiam charitatem in proximum, et fidem charitas, et ex charitate opera. Sed ideo praeponit opera, quia operibus fides cognoscitur, et charitas: unde Matth. 6, a fructibus eorum cognoscetis eos. Et ministerium in eleemosynarum largitione, et pauperum relevatione, quibus de suis facultatibus libenter et largiter erogabat. Ergo ministerium episcoporum est de suis facultatibus pauperibus subvenire: verum, vanum est, et quicquid ipsi sibi thesaurizant, vel parentibus non indigentibus tribuunt, vel in usus superfluos expendunt, vel joculationibus conferunt: hoc totum furantur et subtrahunt pauperibus, unde Isa. 3, rapina pauperum in domo vestra est. Ibi Glossa: principes quoque vestri, cum pauperes peccantes publice arguant et confundant, divitibus pejora peccantibus nec nutum faciunt, in quorum domo rapina pauperum est, dum opes Ecclesiae sibi reservant, et in deliciis abutuntur, et quae dantur ad sustentationem pauperum sibi thesaurizant, vel suis distribuunt: et aliorum inopias, suas vel suorum divitias faciunt. Et bene post charitatem ponitur ministerium, quia charitas monet ad tale ministerium. 1 Jo. 3, qui habuerit substantiam hujus mundi et cetera. Et patientiam tuam, quia patientia ex praemissis surgit. Diabolus enim qui invidet omni bono, semper movet persecutionem bonis, ut sic faciat quiescere a bonis. 2 Tim. 3, omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. Et opera tua novissima plura prioribus. Hic commendat eum a profectu virtutum, quia iste in tribulationibus non cessavit bona facere, immo plura fecit. Vel sic. Novi opera tua quae facis, meritum tibi acquirendo, et alios exemplo tuo provocando. Matth. 5, sic luceat lux vestra et cetera. Et fidem tuam, idest fidelitatem tuam, talenta tibi commissa fideliter dispensando. Luc. 12, quis putas est fidelis dispensator? Et charitatem, animam pro subditis exponendo. Joan. 10, bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Et ministerium, aliis serviendo non dominando. 1 Cor. 4, sic nos existimet homo et cetera. 2 Tim. 4, ministerium tuum imple: opus fac Evangelistae. 1 Petr. 4, unusquisque sicut accepit gratiam illam administrantes, sicut dispensatores multiformis gratiae Dei. Et patientiam tuam, malos sufferendo et praemium expectando. Psal. expecta dominum et viriliter age et cetera. Flagellantem scilicet et praemia differentem. Sunt autem duodecim gradus patientiae per quos ascenditur ad patientiam Christi. Primus est malo non resistere. Matth. 5, ego autem dico vobis non resistere malo. Secundus, malum pro malo non reddere. Rom. 12, nulli malum pro malo reddere. Tertius est, non male respondere. Prov. 26, non respondeas stulto juxta stultitiam suam ne similis ei efficiaris. Quartus est inimicum diligere. Quintus est malefacientibus benefacere. De iis duobus dicitur Matth. 5, diligite inimicos vestros; benefacite iis, qui oderunt vos. Sextus est contra flagella non murmurare. 1 Cor. 10, neque murmuraveritis sicut quidam ex eis murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Septimus est libenter flagella et quaelibet adversa sustinere. Octavus de flagellis gaudere. De iis duobus dicitur 2 Cor. 12, libenter gloriabor in infirmitatibus meis et cetera. Jacob. 1, omne gaudium et cetera. Nonus est tribulationem dulcem reputare. Deut. 33, inundationes maris quasi lac suget. Decimus est de tribulationibus gratias referre sicut post cibum. 1 Thess. 4, in omnibus gratias agentes. Undecimus est se ad alia sustinendo parare. Psal. ego in flagella paratus sum. Matth. 5, si quis percusserit te et cetera. Duodecimus est in flagellis dolorem non sentire. Proverb. 23, vulneraverunt me, et non dolui: traxerunt me, et non sensi. Sequitur, et opera tua novissima plura prioribus. Proverb. 4, semita justorum quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem. Eccles. 11, mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus tua. Gal. 6, operemur bonum ad omnes, non deficientes et cetera. Sequitur. Sed habeo adversus te pauca in quibus reprehensibilis es quia permittis, non excommunicas dicit Glossa. Mulierem Jezabel, quae se dicit prophetam, idest secreta et occulta videntem ut melius crederetur ei, vel prophetam, idest divinam, quae futura dicebat docere, contra apostolum, 1 Corinth. 14, ubi dicitur: mulieres in Ecclesia taceant, non enim permittimus eis loqui: vel 1 Tim. 2, docere mulieri non permitto. Et ideo peccabat iste episcopus, quia permittebat, ut non crederet quis quod Jezabel doceret bona. Sequitur, et seducere servos meos, per doctrinam suam. Et in quo seducebat, et qualia dicebat ostendit subdens, fornicari cum Daemonibus, vel cum mulieribus, vel cum rebus mundanis. Quadrupliciter dicitur fornicatio, ut habetur in Glossa. Prima est in corde. Matth. 5, qui viderit mulierem et cetera. Secunda in corpore. 1 Cor. 6, qui fornicatur, in corpus suum peccat. Tertia in amore terrenorum. Quarta in cultu idolorum. Ephes. 5, avaritia, quod est idolorum servitus, et manducare de idolothytis, idest de rebus immolatis et oblatis idolis, in veneratione eorum. Dicitur quod haec Jezabel fuit uxor ipsius episcopi, quae ad comessationes, fornicationes, et idolothytum multos trahebat verbo et exemplo. Alii dicunt quod loquitur de illa Jezabel, quae fuit uxor Achab, regis Israel, quae depinxit oculos suos stibio, et ornabat se ut meretrix, ut legitur 4 regum 9, non quod tunc temporis esset Joannes: sed aliquae erant vestigia ejus sequentes. Interpretatur enim Jezabel fluxus sanguinis, vel sterquilinium, vel nix: et significat stultas mulieres, quarum pulchritudo tota est luxus exterius, quae peccato luxuriae fluunt, et sicut nix super sterquilinium cito evanescit, et apparet turpitudo sterquilinii: sic pulchritudo stultae mulieris cito transit, et tunc apparet turpitudo eius. Unde Proverb. 30, fallax gratia, et vana est pulchritudo. Propter hoc dicit philosophus: utinam inspiciendo mulieres aut lynceos oculos haberemus, aut nullos. Et bene sterquilinium intelligitur stulta mulier, quia foetet sicut sterquilinium, et sicut sterquilinium, ab hominibus, qui volunt, calcatur. Unde Eccles. 9, mulier fornicaria sicut stercus in via, ab hominibus praetereuntibus conculcabitur. Haec Jezabel fecit aram Baal, idest ventri. Haec populum domini occidit. Haec vineam Naboth in hortum olerum commutavit, idest poenitentiam in lasciviam. Item mulier sanguinea non de facili curatur, neque a peccato luxuriae mulier de facili corrigitur. Oseae 5, non dabunt cogitationes suas, ut revertantur. Spiritus enim fornicationum in medio eorum. Sequitur, et dedi illi tempus. Licet talis esset ut poenitentiam ageret de peccato suo. Ecce magna misericordia domini, qui neminem vult perire. Eccl. 18, et quare moriemini domus Israel? Dicit dominus: convertimini et venite et non vult poenitere a fornicatione sua quadruplici, ut dictum est. In quo patet major ejus culpa, et Dei patientia, qui aliquando dat audaciam peccandi. Eccles. 8, quia non cito profert sententiam contra peccatores, ideo filii hominum absque timore ullo perpetrant mala. Et nota quod dicit, dedi tempus. Modo tempus nostrum est, quod possumus facere quod volumus, sive bonum sive malum. Reliquit enim Deus hominem in manu consilii sui: et ita ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod voluerit dabitur ei. Sed aliquando accipiet Deus tempus suum; et tunc non poterimus facere quod voluerimus, sed quod meruerimus accipiemus. Psalm. cum accepero tempus et cetera. Ecclesiast. 9, quodcumque potest manus tua instanter operare, quia nec et cetera. Dat autem nobis dominus tempus in spatium, in auxilium, in documentum, in monumentum. In spatium, quod possumus ad eum reverti. Isa. 30, expectat nos dominus ut misereatur nostri. Ergo quaeramus dominum dum inveniri potest, ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium poenitentiae et invenire non possimus. Item in auxilium, quia qualitas temporis juvat nos ad poenitentiam faciendam si volumus. Nam modo calor, modo frigus, modo ventus, modo pluvia affligit nos. Quod si patienter suscipimus, poenitentiam perficimus. Si autem murmuramus, sicut modo tempus est pro nobis, ita in judicio erit contra nos. Thren. 1, vocavit adversum nos tempus, ut conterat electos meos. Unde Bernardus. Sicut nec capillus de capite, ita nec momentum de tempore peribit. Item in documentum: quia sicut post diem quo laborant homines venit nox, qua quiescunt: ita post hanc vitam venit mors: unde qui laboraverint in hac vita pro Christo, quiescent postea cum eo. Sed qui non laborat, immo quiescit in die in domo, laborabit in nocte. Psalm. in die mandavit dominus misericordiam suam, idest opera misericordiae, et nocte canticum ejus. Item sicut post laborem in nocte redditur merces, ita post hanc vitam reddet Christus operariis suis mercedem suam. Matth. 20, cum sero factum esset, dixit dominus procuratori vineae, voca operarios et redde illis mercedem. Item in monumentum, quia de die monet nos timere tenebras Inferni, de quibus nemo exibit si semel ibi erit. Matth. 21, ligatis manibus et pedibus mittite in tenebras exteriores et cetera. Item mutatio temporis monet et monstrat omnia mutabilia, nec debere in illis mentem figere. Eccles. 2, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem spiritus et nil permanere sub sole. Item dedi illi tempus, idest temporis seu aetatis partes; scilicet pueritiam, adolescentiam, juventutem, senectutem, ut ageret poenitentiam in illis. A prima enim parte esset incipienda poenitentia. Eccles. 12, memento creatoris tui in die juventutis tuae. Thren. 3, bonum est viro cum portaverit jugum domini ab adolescentia sua. Eccles. 11, mane semina semen tuum, idest in pueritia; et vespere non cesset manus tua, idest in senectute. Sed pauci sunt qui velint facere poenitentiam in pueritia vel adolescentia nec in juventute, et in senectute non possunt, et ita perdit totum tempus. Ideo clamat Deus, Cant. 3, quater animae peccatrici. Revertere, revertere, revertere, ut intueamur te. Quia dum anima est in peccato Deus non vult eam intueri. Item dedi illi tempus nascendi, moriendi, plantandi, evellendi, occidendi, sanandi, et alia quae poterit. Eccles. 4, quia omnia debet poenitens sua facere bene utendo illis. Sed nulli dat Deus tempus, peccandi, idest ad peccandum; et tamen omnes peccant in tempore. Eccles. 15, nemini dedit Deus spatium peccandi. Job 24, dedit illi Deus tempus et locum poenitentiae, et ipse abutitur eo in superbiam. Dat igitur Deus tempus et locum poenitentiae: tempus quando vitam prolongat; locum, quando bonam societatem dat. Et nota: dedit illi tempus ut poenitentiam ageret: non dicit: poenitentiam agere vel suscipere proponeret. Quia multi proponunt poenitentiam agere et nunquam agunt: quia dum sunt juvenes nolunt, quando sunt senes non possunt. De quibus Isa. 37, venerunt filii usque ad partum et virtus non est pariendi. Luc. 21, vae praegnantibus et nutrientibus in diebus illis. Item nota quod dicitur: et non vult poenitere a fornicatione sua. Non dicit, non potest poenitere; quia non impotentia, sed voluntas culpabilis est. Bonum est modo poenitere quando potestas est in voluntate; quia veniet tempus quando potestas omnis bene agendi subtrahetur. Proverb. 1, invocabunt me et non exaudiam: mane consurgent ad me et non invenient, quia exosam habuerunt disciplinam, idest poenitentiam. Joan. 9, me oportet facere opera ejus qui me misit, donec dies est; quia veniet nox quando nemo potest operari. Sequitur, et ecce, ex quo non vult poenitere, mitto eam Jezabel et suos, in lectum, idest in securitatem et audaciam et peccandi opportunitatem. Et dicit, mitto, idest mitti permitto exigentia peccati ipsius, quia scilicet non vult poenitere cum poenitere possit. Et licet audaciam et opportunitatem peccandi vocet lectum, ut teneat metaphoram meretricis. Et postquam Diabolus tenet aliquem in hoc lecto, tunc est securus. Unde 1 regum 19, dicit Saul, idest Diabolus, afferte eum, idest David, ad me in lecto, ut occidatur. Item lectus est infirmitas. Unde Haymon, ponam eum in lectum, non ut quiescat, sed ut febre languescat et phrenesim sustineat. De hoc lecto dicitur Psalm. dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus et cetera. Alia translatio habet luctum pro lecto, quod aeternam miseriam designat. De qua miseria Job 17, in tenebris stravi lectulum meum, Isa. 14, subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Hic lectus est valde durus, foetidus, immundus, in turpi loco paratus et tumultuoso, ubi nulla quies, ubi videntur horribiles visiones. Job 20, vadent et venient super eum horribiles: omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus: devorabit eum ignis qui non succenditur, et affligetur relictus in tabernaculo suo, idest in corpore suo. Haec est pars hominis impii a Deo et haereditas verborum ejus a domino. Item Job 27, dives eum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos ejus et nil inveniet; et apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. Melius est jacere in lecto quietae conscientiae. De qua Job 29, in lectulo meo moriar et cetera. Et qui moechantur cum ea, idest conformes illi in peccatis pro quibus puniretur, in tribulatione maxima erunt, in Inferno. In hoc mundo est tribulatio magna, in Purgatorio major, in Inferno maxima. Deuter. 32, devorabunt eos aves morsu amarissimo. Item magna erit tribulatio Inferni propter poenarum diversitatem; major propter acerbitatem, maxima propter aeternitatem. Jerem. 30, pessima est plaga tua. Vel tribulatio erit magna in morte, major in judicio, maxima in Inferno. Magna propter gloriae amissionem, major propter ignis exustionem, maxima propter vermis remorsionem vel corrosionem. Isa. 8, non erit lux matutina, et transibit per eam, et corruet, et esuriet, et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo, et aspiciet sursum et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio, et tenebrae, et dissolutio, et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua. Potest homo avolare alis poenitentiae et orationis. Unde Oseae 9, Ephraim quasi avis avolavit. Quas alas petebat David ubi dixit: quis mihi dabit pennas, scilicet columbae, et volabo et requiescam? Unde bene sequitur, nisi poenitentiam egeris ab operibus suis, idest de peccatis praeteritis quae sunt opera sua, et filiis ejus, idest imitatores ipsius, interficiam, in morte crudeli occidam, ituros in mortem aeternam. Sancti vero quando moriuntur corporaliter vadunt in vitam aeternam. Unde mors sanctorum dicitur natalis eorum. Ideo dicit Psalm. pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus. Sap. 3, justorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis; visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace. Et eleganter dicit, interficiam in morte, quia semper morientur et nunquam perimentur. Unde Psalm. mors depascet eos. Et iterum, laborabunt et vivent adhuc in finem. Et haec est mors de qua dicit Psalm. mors peccatorum pessima in condemnatione et cruciatione Gehennae, et scient omnes Ecclesiae, idest omnis congregatio bonorum religiosorum qui modo credunt fide, quia ego sum scrutans renes et corda, idest cogitationes et desideria ad puniendum vel remunerandum. Sophoniae 3, scrutabor Jerusalem in lucernis. Sap. 6, altissimus interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur. Psalm. ego sum Deus scrutans corda et renes. Et dabo unicuique vestrum, tam bono quam malo, secundum opera vestra. Bonis bona et malis mala, sine personarum acceptione. 2 Corinth. 5, omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. Ecclesiast. ult. cuncta deducet Deus in judicium pro omni errato. Glossa, et pro verbo ignoranter prolato. Vobis autem, hic consolatur bonos, promittens praemium bonum: quasi dicat: hoc faciam illis, vobis autem dico ceteris idest qui estis illis dissimiles. Qui Thyatirae estis, cum illis, quicumque non habent hanc doctrinam, quam docebat Jezabel, scilicet quod sine legis observantia non esset salus et quod licitum esset idolothytum comedere et fornicari, et qui non cognoverunt, idest non approbaverunt, altitudinem Satanae. Vocat Joannes altitudinem Satanae profundam astutiam Diaboli qua sub quadam specie sanctitatis suggerebat legalia esse servanda cum evangelicis. Bene de talibus dicit apostolus, Rom. 14, noli altum sapere. Vel altitudinem vocat dignitatem, seu prosperitatem quamlibet saecularem. De qua dicit Psalm. ab altitudine diei timebo. Quae altitudo revera non est a probo viro cognoscenda ad appetendum, quemadmodum dicunt quidam egressi de Juda, qui terrendo fideles dicebant, quod adhuc erat missurus dominus majores tribulationes, quam passi essent: ut ita recederent a fide. Vel: et non cognoverunt idest approbaverunt, altitudinem Satanae, idest astutiam Satanae, quemadmodum dicunt, quidam Judaei, legalia esse servanda cum evangelicis. Sed contra illos dicit dominus quod non mittet aliud pondus. Unde sequitur, non mittam super vos aliud pondus, tribulationem scilicet, vel legalia ut ipsi dicunt: tamen id quod habetis, scilicet tribulationes vel Evangelium, tenete, patienter et fideliter, donec veniam, retribuere cuilibet, secundum meritum suum, et qui vicerit illos, eorum doctrinis et astutiis resistendo, et custodierit usque in finem, vitae suae, opera mea, quae fieri praecepi, idest mandata mea. Vel opera misericordiae, quae sunt opera Christi proprie, quia opera justitiae quodammodo sunt aliena ab eo. Unde Isa. 28, irascetur dominus ut faciat opus suum. Alienum opus ejus, ut operetur opus suum peregrinum est opus ejus ab eo. Quia non ex se, sed ex peccatis hominum cogitur sic facere. Dabo eis potestatem, in hoc saeculo. Dicit Glossa, super gentes, idest super homines gentiliter viventes. Ergo qui non vicit mundum et non custodit praecepta domini, non debet habere potestatem praelationis: quod concedimus, dicentes quod peccat mortaliter qui malos scienter promovet vel consentit ut promoveantur, si impedire canonice potest. Unde Rom. 1, qui talia agunt, digni sunt morte non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Ubi Glossa, facientes et consentientes pari poena constringet. Et reges illas in virga ferrea, idest justitia inflexibili, dicit Glossa. In virga enim propter rectitudinem notatur justitia, in ferro inflexibilitas. Ex quo patet quod ad regendum datur praelationis potestas, non ad dominandum, vel ad congregandum divitias, vel ad delitias habendas, vel ad ditandos parentes. Et qui aliter habent non a Deo habent. Unde Oseae 8, ipsi regnaverunt et non ex me; principes extiterunt et non cognovi. Quia si per ostium intrassent, bene scirent quia ipse est ostium. Joan. 10, qui non intrat per ostium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Fur autem non venit nisi ut furetur et mactet et perdat. Furetur quidem pecunias, mactet corpora et perdat animas. Aliunde autem ascendit qui vel prece carnali, vel pretio, vel astutia qualibet, vel non propter animam, sed propter honorem aut divitias intrat: et omnes tales fures sunt. Ergo multi sunt fures. Verum est, unde Joan. 10, quotquot venerunt fures sunt et latrones. Hebr. 5, nec quisquam sumit sibi honorem, nisi qui vocatur a Deo, tamquam Aaron, qui triplici judicio vocatus fuit, scilicet virgae floritione, fronditione et fructificatione. Virga est adolescentia. Qui ergo in adolescentia sua floruit per bonam opinionem, fronduit per honestam conversationem, fructificavit per honestam atque bonam operationem, potest postea eligi ad praelationem; aliter non. Et tamquam vas figuli confringetur. Quidam ut omnino pereant, quidam ut in melius commutentur. Sicut facit figulus, qui quaedam vasa frangit, ut reparet in melius. Quaedam omnino fracta dimittit sine reparatione. De quibus Psalm. destrues eos et non aedificabis illos. De hoc dicitur Jerem. 18, sicut lutum in manu figuli, ita vos in manu mea, dicit dominus. Et bene per vasa intelliguntur homines, quia de luto sunt plasmati quantum ad corpus, et de nihilo formati quo ad animam. Unde 2 Cor. 4, habemus thesaurum in vasis fictilibus. Item vasa ante decoctionem ignis frangibilia sunt: et homines ante tribulationem. Eccles. 27, vasa figuli probat fornax et cetera. Item quaedam vasa cum erunt fracta, gloriosius reparantur: sic justorum corpora. Philippens. 3, salvatorem expectamus et cetera. Quaedam vero in pejus, sicut malorum corpora. 1 Corinth. 15, omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In melius, dicit Glossa. Vel sic, tamquam vas figuli confringentur in judicio, idest irreparabiliter. Illa enim fractio quae modo fit per peccatum, reparabilis est per poenitentiam. Sed illa quae erit in judicio erit irreparabilis. Jerem. 30, insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Item Jeremiae 17, duplici contritione contere eos, scilicet corporis et animae. Et nota quod est triplex virga. Una aurea, alia ferrea, alia lignea. Aurea est praesens disciplina. De qua Prov. 22, stultitia colligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam. Esther 15, tulit rex virgam auream et posuit super collum ejus et osculatus est eam. Virga lignea est poena Purgatorii, quae postquam percusserit frangitur et comburitur, ut dicit Augustinus. De qua potest intelligi illud Isa. 24, et erit transitus virgae fundatus. Virga ferrea est poena Inferni quae nunquam deficiet. Et secundum hoc, totum quod dicitur hic exponitur de judicio. Sic dabo ei, qui custodierit usque in finem opera mea, potestatem super gentes, ut sit judex earum. Matth. 19, vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes et cetera. Et reget in virga ferrea, idest sententia inflexibili, idest mittet in Gehennam. Et tamquam vas figuli confringetur, idest irreparabiliter. Isa. 24, confractione confringetur terra, sicut et ego accepi a patre meo. Per humanitatem: quasi dicat: dabo potestatem judicandi illis qui mandata mea custodient, sicut et ego accepi a patre meo. Et illi acceperunt a me. In hoc autem quia Christus dicit: dabo illi potestatem sicut et ego accepi a patre meo, nota quod praelatus debet assimilari Christo, quia forma est et exemplar omnium praelatorum. In conceptione, in nativitate, in vita, in morte. Christus conceptus fuit de spiritu sancto, et praelatus debet eligi per spiritum sanctum. Item Christus conceptus fuit et natus de virgine. Quia scilicet fuit virgo ante partum, virgo in partu et virgo post partum. Sic praelatus debet ita eligi ab Ecclesia, quae eum eligit et concipit et parit, ut remaneat virgo ante electionem et in electione, et post electionem. Ut nec ante vel post corrumpatur pretio, vel prece carnali, seu affectione carnali. Joan. 3, quod natum est de spiritu, spiritus est: et quod natum est ex carne, caro est. Modo fere omnes praelati nascuntur de carne, quia promoventur ex affectu carnali; et ideo fere omnes carnales sunt, et quodammodo Ecclesia corrumpitur concipiendo praelatum: unde clamat Isa. 1, quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena judicii? Quia vero aliquae sunt Ecclesiae, sed paucae, quae concipiunt spiritualiter praelatos vel canonicos suos; ideo dicitur Sap. 3, felix sterilis et incoinquinata quae nescivit torum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Item Christus conceptus fuit et natus, perfectus virtutibus et scientia; ita praelatus debet eligi. Jerem. 31, novum creavit dominus super terram. Femina circumdabit virum. Isa. 4, in die illa apprehendent septem mulieres virum unum, idest universae virtutes. Item Christus vocatus ad regnum fugit, passioni se obtulit. Sic et praelati debent. Item Christus innocens fuit in vita, et tamen in magna poenitentia. Sic et praelati. Item Christus pro subditis mortuus est. Sic et praelati debent esse parati. Joan. 10, bonus pastor et cetera. Et dabo illi, scilicet qui custodierit usque in finem opera mea, stellam matutinam, idest animae stolam quae dicitur stella propter claritatem divinae cognitionis. Matutina propter inchoationem beatitudinis. Unde Job 29, gloria mea semper innovabitur. Item stella semper fugat noctis tenebras. Sic illa gloria ab anima fugat omnem ignorantiam et dubietatem. Et haec stella oritur ex Jacob, ut dicitur Num. 24, idest ex lucta et supplantatione carnis, et mundi et Diaboli. Item stella matutina dicitur corporis stola quae recte stella dicitur propter claritatem. Matutina quia in mane dabitur, idest in fine praesentis vitae et in principio futurae. De qua stella potest intelligi illud, Matth. 1, videntes stellam gavisi sunt gaudio magno valde, ubi quatuor dicit: gavisi sunt, inquit, propter primam dotem. Gaudio propter secundam. Magno propter tertiam. Valde propter quartam. Item stella matutina dicitur ipse Christus. Quia sicut stella matutina, idest Lucifer, omnes stellas superat in splendore, ita Christus omnes sanctos superat in cognitione, unde Joan. 3, qui de caelo venit, super omnes est. Item Lucifer diem adducit, et Christus fidem et cognitionem mundo intulit. Joan. 8, ego sum lux mundi. Isa. 9, populus gentium qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam et cetera. Item Lucifer diem adducit et vicinum praenuntiat, et Christus resurgens generalem et resurrectionem demonstrat. 1 Corinth. 15, Christus resurrexit primitiae dormientium. Item ibidem, differt stella a stella in claritate. Sic et resurrectio mortuorum. Item stella sex radiis illuminat noctem, et Christus sex virtutibus quasi sibi propriis. Quarum prima est humilitas ejus. De qua ad Philippenses 2, exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Ibi Glossa, o quanta Christi humilitas. Humiliavit se usque ad incarnationem, usque ad Diaboli tentationem, usque ad populi irrisionem, usque ad vincula, usque ad flagella, usque ad sputa, usque ad alapas, usque ad mortem; et si parum est hoc, addendum est aliquid de genere mortis; mortem autem crucis, quod erat tunc ignominiosius genus mortis. Ecce habemus humilitatis exemplum, superbiae medicamentum. O pellis morticina quid tenderis? O sanies foetida, quid inflaris? Princeps humilis est servus superbus, caput humile et membrum superbum absit. Secunda virtus, charitas ejus est. De qua Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Beatus Bernardus. Tu domine habuisti majorem, quia posuisti pro inimicis tuis. Psalm. zelus domus tuae comedit me, idest amor Ecclesiae consumpsit sive occidit me. Tertia est largitas ejus. De qua Jacob. 1. Qui dat omnibus abundanter et non improperat. Ipse enim dat omnibus sua in usu. Gen. 1. Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen, ut si vobis in escam. Item dat suos in ministerium. Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Item dat se in pretium redemptionis. Psalm. redemptionem misit dominus populo suo. In viaticum peregrinationis. Joan. 6, ego sum panis vivus qui de caelo descendi. In praemium retributionis. Genes. 15, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis. Psalm. cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas domini, filii, merces fructus ventris. Unde bene dicit, dabo illi stellam matutinam, idest me ipsum. Item stella matutina dicitur fides Christi. Stella quia illuminat mentem; unde Augustinus, fides est lux mentis. Matutina propter obscuritatis admissionem. 1 Corinth. 14, videmus nunc per speculum in aenigmate. Praeterea stella matutina praecedit solem et ipso apparente disparet ipsa. Sic fides praecedit visionem, qua veniente evacuabitur fides. 1 Corinth. 13, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sex radii hujus stellae sunt sex articuli de humanitate Christi. Primus de incarnatione. Secundus de passione. Tertius de descensu ad Inferos et captivorum liberatione. Quartus de resurrectione. Quintus de ascensione. Sextus de adventu ad judicium. Et de hac stella proprie dicitur Matth. 1, vidimus stellam ejus in oriente et venimus adorare dominum. Sequitur generalis exhortatio qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis. Ea scilicet quae praedicta sunt et quae sequuntur. Et nota quod quidam libri semper habent in exhortationibus, qui habet aures audiendi, audiat. Sed libri correcti nunquam habent audiendi in libro isto: in evangelico vero aliter habetur.


Caput 3

[89019] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 3 Et Angelo Ecclesiae Sardis et cetera. Hoc est tertium capitulum, quod dividitur in tres partes. In prima scribit Joannes Sardis. In secunda episcopo Philadelphiae. In tertia episcopo Laodiciae. Scribit ergo episcopo Sardis hoc modo, et hoc ordine. Primo increpat seu arguit eum de hypocrisi et simulatione. Erat enim hypocrita; et aliud a Deo, aliud a populo judicabatur. Postea movet eum ad poenitentiam: alioquin comminatur eidem, quia veniet tamquam fur, hora qua nescietur. Deinde ne crederentur omnes subditi ejus mali, dicit, aliquos, sed paucos esse bonos in dioecesi ejus: in quo etiam reprehenditur ipse de negligentia circa subditos ejus. Ad ultimum innocentibus praemium pollicetur. Dicit ergo, et Angelo Ecclesiae Sardis scribe, sicut aliis quatuor praedictis, haec dicit, idest mandat, qui habet septem spiritus Dei, idest a quo est omnis vita spiritualis. Et hoc dicit, quia ille episcopus nil habebat vitae spiritualis cum esset hypocrita, et septem stellas, idest a quo est omnis illuminatio caelestis qua similiter iste episcopus carebat. Intus enim erat plenus tenebris, licet exterius lucidus appareret more hypocritarum. Matth. 23, vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulchris dealbatis: quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos foris paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Et nota ordinem verborum. Hic prius dicit, qui habet septem spiritus. Deinde, qui habet septem stellas. Quia prius est vivere quam lucere. Unde Joan. 1, proprie dicitur de Christo, et vita erat lux hominum; et postea dicitur, erat lux vera, quae illuminat omnem hominem. Et de Joanne Baptista dicitur Joan. 5, erat lucerna ardens et lucens. Iste episcopus lucebat, sed non ardebat nec vivebat: unde erat sicut corpus sine spiritu. Joannes memorat dominum habere septem spiritus Dei idest omnem spiritum. Unde bene sciret, si iste haberet aliquem. Unde Bernardus, lucere tantum, vanum est: ardere tantum parum est; ardere et lucere perfectum est. Item haec dicit, qui habet septem spiritus Dei, idest septem dona spiritus sancti, et septem stellas: id est septem virtutes, quibus omnibus iste carebat, licet exterius videretur habere, scio opera tua, id est cognosco qualia sint interius: et quid intendas et quaeras in ea, scilicet humanam laudem. Unde sequitur, quia nomen habes, quod vivas, vita gratiae: quasi dicat: scio quod a vulgo crederis esse bonus et vivus, id est gratia: et mortuus es per peccatum. De qua morte dicitur Sap. 1, Deus mortem non fecit, id est peccatum, quod est causa mortis. Unde Gen. 2, quacumque hora comederis, morte morieris: id est duplici morte eritis obnoxii: scilicet morti culpae, et per eam, morti naturae. Iste igitur episcopus, sicut et multi alii, habebat nomen sed non rem. Multi dicuntur Christiani, et non sunt Christiani, sed Antichristiani. De quibus Bernardus. Servi Christi sunt, sed serviunt Antichristo. 1 Joan. 2, filioli mei, novissima hora est, sicut audistis, quia Antichristus venit: et Antichristi multi sunt. Item multi dicuntur magistri et domini, et non sunt, facientes contra illud praeceptum domini, Exod. 20, non accipies nomen Dei tui in vanum, id est Christi, qui est dominus et magister, ut dicitur Joan. 13, vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis: sum etenim. Nomen igitur magistri Dei sui in vanum accipit, qui vocatur magister aut dominus, et non facit officium magistri et domini. Magistri est docere veritatem: domini est facere justitiam, regere et defendere bonos, et punire malos. Item multi dicuntur episcopi, et non sunt; sicut idola non sunt dii, sed dicuntur. Unde Sap. 13, dicitur de talibus. Infelices sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellant deos opera manuum hominum, et non Dei. Quia homines, tales episcopos faciunt, et non Deus. Oseae 8, episcopi regnaverunt, et non ex me: principes extiterunt, et non cognovi. Sed dicitur Sap. 14, quod fit idolum maledictum est: et ipsum, et qui fecit illud. Et cum esset fragile, Deus cognominatus est. Etenim qui factus est cum illo, et qui fecit, tormenta patientur. Psalm. confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. De hoc etiam dicitur Sap. 14, haec fuit vitae humanae deceptio, quam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt, id est duris et frigidis, et omnino ignaris dederunt nomen episcopi, de hoc dicitur Baruch, nunc autem videbitis in Babylonia deos argenteos, et aureos, et lapideos et ligneos in humeris portari obtestantes metum gentibus. Videte ergo, ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis: et metus vos capiat ipsos. Et infra: coronas certe habent aureas super capita sua dii eorum, scilicet Babyloniorum. Unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum: et erogant illos in semetipsos. Et infra: sceptrum habent ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficiunt. Habent in se gladium et securim, id est spiritualem et temporalem jurisdictionem. Se autem a bello et a latronibus non liberant. Unde vobis notum sit, quod non sunt dii; non ergo veneremini eos. In hoc autem videtur male consulere Baruch, qui durante tempore positionis, honorandi sunt ut episcopi, licet mali sint. Sed quando dicetur, cedat tempus, tunc manifestum erit, quod nunquam fuerunt episcopi, nec digni aliquo honore, sed propter positionem honorabantur: quia durante positione, concedendum est positum, et consequens expositio, sicut dicit in alia facultate. Sequitur, esto vigilans. Ecce admonitio ad poenitentiam. Esto, inquit, vigilans idest solicitus de tua et tuorum salute praelatus. Debet autem vigilare quatuor de causis. Primo quia custos est civitatis in medio inimicorum. Secundo quia custos est gregis in medio luporum. Tertio quia custos est thesaurorum in medio furum. Civitas cujus est custos praelatus, est Ecclesia sibi commissa. Unde Ezech. 3, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Cant. 1, posuerunt me custodem in vineis, id est in Ecclesiis. Isa. 62. Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte, in perpetuum non tacebunt. Haec civitas est obsessa a rege magno, id est a Diabolo, et circumdata undique inimicis. Ex una parte pugnant haeretici. Ex alia tyranni. Ex alia mali Christiani. Eccl. 9, est civitas parva, et pauci in ea viri: venit rex magnus et vallavit eam: et extruxit munitiones per gyrum: et perfecta est obsidio. Luc. 19, dicit dominus ad Jerusalem, venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te: et filios tuos, qui in te sunt. Item grex est populus praelato commissus in medio luporum, id est haereticorum, et tyrannorum, et falsorum Christianorum, constitutus. De quo Jerem. 13, plorans plorabis, et deducet oculus meus lacrymas: quia captus est grex domini. Item Jerem. 50, grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus. Ideo dicitur Ezech. 34, ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum, de manu eorum: et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum nec pascant amplius. Luc. 2, pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Multi sunt lupi, qui quaerunt devorare gregem, vel aliquem de grege. Unde 1 Petr. 5, fratres, sobrii estote, et vigilate, quia adversarius vester Diabolus et cetera. Item infirmi, quorum custos est praelatus, sunt omnes subditi sui qui ex se invalidi sunt, non potentes aliquid boni facere, vel malo resistere per se. Unde omnes dicunt in Psalm. infirmata est in paupertate virtus mea. Ideo oportet praelatos vigilare, et solicitos esse de cura eorum, ne forte ex negligentia vel defectu medici moriantur. Sed heu, dicitur Isa. 56, omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare; videntes vana, dormientes et amantes somnia. Matth. 13, simile est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici. Item custodes thesaurorum sunt praelati, qui thesauri sunt animae sibi commissae. De quo Matth. 13, simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro. Item 2 Corinth. 4, habemus thesaurum in vasis fictilibus. Cum isti igitur multi insidientur isti thesauro, manifestum est, quod necesse habent vigilare custodes. Unde Matth. 13, vigilate, nescitis enim quando dominus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane: ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate. Et innuuntur hic quatuor vigiliae in quibus omnibus debent vigilare praelati. Prima est circa carnem. De qua Eccl. 31, vigilia honestatis tabefaciet carnes et cetera. Secunda contra Diabolum. De qua 1 Petr. 5, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus et cetera. Tertia contra haereticos. De qua Eccl. 38, cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum. Quarta ad mundandum cor suum. De quibus Eccl. 38, cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. Facit autem vigilia quatuor bona. Primo destruit luxuriam et humiliat carnis petulantiam. Unde Eccl. 31, vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. Secundo evacuat cor spiritu superbiae. Thren. 2. Consurge in nocte, et lauda in principio vigiliarum et effunde cor tuum, ut nil remaneat de spiritu superbiae. Et quod dicit in principio vigiliarum, potest intelligi, in prima vigilia. Distinguuntur autem quatuor vigiliae noctis ad litteram, secundum castrorum excubias. Et dicitur prima conticinium. Secunda intempestum. Tertia gallicinium. Quarta antelucanum. Prima deputatur pueris. Secunda adolescentibus. Tertia juvenibus. Quarta senibus. Mystice autem quatuor istae vigiliae noctis sunt quatuor aetates temporis: pueritia, adolescentia, juventus, senectus. Et ideo dicit, in principio vigiliarum. Quia bonum est viro cum portaverit jugum domini ab adolescentia sua. Thren. 3, melius est si in pueritia. Item prima vigilia est contemptus mundi. Secunda mortificatio carnis. Tertia exercitium virtutis. Quarta desiderium caelestis patriae. In hac quarta vigilia venit Jesus ad discipulos suos in navi. Matth. 14, item primo vigilat homo, cum peccata sua recognoscit. Secundo quando cognita corrigit. Tertio cum ad bona agenda se convertit. Quarto quando bona quae habet perseverando custodit. De iis dicitur Matth. 13, vigilate, nescitis enim quando dominus veniet et cetera. Item tertia vigilia facit volare in caelum. Psalm. vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Quarta liberat a tentatione. Matth. 26, vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Sequitur, et confirma cetera, quae moritura erant. Glossa. Ideo vigila, quia licet sis mente immotus, non es perfectus, si ceteros non excitas. Unde Proverb. 6, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbo oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico tibi, fili mi: et temetipsum libera, discurre, festina, suscita amicum tuum, idest subditum tuum. Et hoc est quod dicitur hic, confirma verbo, exemplo, in fide, in honoribus. Luc. 22, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Cetera membra, id est alios, quae moritura erant spiritualiter per negligentiam tuam. Multi hodie moriuntur et pereunt per negligentiam praelatorum, et non curant. Isa. 57, perit justus et non est qui recogitet. Bernardus: cadit asina, et est qui sublevet: peribit anima, et non est qui curet. Vel sic. Esto vigilans, id est solicitus de salute tua, et confirma in te per vigilantiam solicitudinis, cetera bona. Quae moritura erant, si remaneres in eodem statu. In isto episcopo jam mortua erant multa bona. Sed adhuc habebat aliqua bona, quae erant ad minus coram Deo; et ista mortua erant si non corrigerentur in se. Ideo dicit, confirma cetera, id est bona quae habes, quae moritura erant, et nondum mortua; ut per ea possis redire ad priora bona. Gregorius. Interim fac boni quicquid potes, ut Deus illustret cor tuum ad poenitentiam et necesse est ita facere, non enim invenio opera tua plena. Quia sine charitate, quae est plenitudo operum. Rom. 13, plenitudo legis est et cetera. Item plena merito, quia multa omittebat, quae decebat facere. Item plena tempore. Quia tempore quo debebat, non dicebat horas suas, neque omni tempore quo debebat praedicabat, nec cetera debita faciebat. Item plena id est consummata, quia imperfecta relinquebat. Incipiebat enim sed non consummabat. Sic multi quidem multa bona faciunt, sed statim quando insurgit parum adversitatis franguntur, et deficiunt: contra quos dicitur Luc. 13, hic homo coepit aedificare et cetera. 2 Timoth. 4, ministerium tuum imple. Item plena bona intentione, ideo erant vacua retributione. Luc. 6, mensuram bonam et confertam et coagulatam et supereffluentem dabit in sinum suum. Eadem quippe mensura qua mensi fueritis et cetera. Sed quia coram hominibus videbantur opera sua bona et plena, ideo addit, coram Deo meo, qui videt intus. 1 Reg. 16, homine vident ea, quae foris apparent. Deus autem cor intuetur. Nec remanet Deus cum illis, quorum opera non sunt plena. Eccles. 24, in plenitudine sanctorum detentio mea. Psalm. dies pleni invenientur in eis. Sap. 1, spes immortalitate plena est quia opera eorum charitate fuerunt plena. 2 Petr. 1, haec si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in domini nostri Jesu Christi cognitione. Sit ergo cor tuum plenum charitate, os veritate, opus humilitate, oculus castitate, pes gravitate, manus auctoritate; et tunc implebis illud mandatum domini. Non apparebis vacuus ante conspectum domini. Exod. 23, in mente ergo habe qualiter acceperis a Deo fidem et gratiam: et audieris a Deo interius, a discipulis exterius documenta salutis. Et serva, id est opere comple, quia non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur, Rom. 2, ideo dicitur Jacob. 1, estote factores verbi et non auditores tantum et cetera. Matth. 19, si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Luc. 11, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Et poenitentiam age de omissis et de commissis. Habe ergo in mente qualiter acceperis a Deo per infusionem, et audieris a nobis per praedicationem: et serva utrumque per orationem: et poenitentiam age de malis praeteritis per satisfactionem. Si ergo non vigilaveris, idest si de istis solicitus non fueris, veniam ad te judicando. Tamquam fur, qui venit ad spoliandum et occidendum, et subito, quando minus cavent sibi homines, et lumine extincto: et ex iis potest caveri, quod appropinquat dies judicii, quia nunquam pejus caverunt sibi homines a principio Ecclesiae quem modo: ubique enim intrant fures et latrones in Ecclesiam: et fere omnes spoliant et occidunt. Oseae 7, fur ingressus est, spolians latrunculos foris. 1 Thess. 5. Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus: et hora qua nescis, veniam ad te ad judicandum in morte. Matth. 15, si sciret paterfamilias qua hora fur veniret et cetera. Et ideo vos estote parati; quia qua hora non putatis filius hominis veniet. Glossa Gregorii, ultimam horam dominus idcirco voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta; et quia illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur, sed habes pauca nomina, id est paucos viros, dignos nomine. Exod. 33, novi te ex nomine. Luc. 10, nomina vestra scripta et cetera. Eccl. 44, corpora sanctorum in pace sepulta sunt: et nomina eorum vivent et cetera. In Sardis ubi deberent esse multi, quia tecum sunt. Qui non inquinaverunt macula criminali. Vestimenta sua, id est corpora sua: vel si fecerunt, postea factas maculas lacrymis deleverunt; et ita, quasi non inquinata reputantur: id est: beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Item vestimenta dicuntur opera virtutum vel ipsae virtutes, quibus anima vestitur: quae vestimenta inquinant, qui mortale peccatum committunt. Eccl. 9, omni tempore vestimenta tua sint candida: et oleum de capite tuo non deficiat, id est charitas de corde. Et ambulabunt, de virtute in virtutem proficiendo. Mecum, qui sum dux et socius eorum. Isa. 33, dominus legifer noster, in albis, idest in corporibus castis, in operibus bonis, in consiliis puris. Quia digni sunt societate et ducatu, modo et profectu virtutum. Vel sic. Et ambulabunt, de terra in caelis, de miseria ad gloriam, de exilio ad patriam, de paupertate ad divitias, de labore ad requiem, de morte ad vitam. Mecum, id est sicut ego qui sic ambulavi. Lucae ultimo, o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt prophetae. Nonne oportuit sic Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? In albis, id est in corporibus glorificatis. Et corporibus purificatis ab omni imperfectione malitiae, et ignorantiae. Quia digni sunt, mea praesentia, et tali gloria. Sap. 6, qui vigilaverit propter illam, scilicet sapientiam, cito erit securus; quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis suis ostendit se illis hilariter. Nota quod virgines hic commendantur in multis. Primo quia sunt in caelo nominatae; quod notatur cum dicit, pauca nomina. Proverb. 10, memoria justi cum laudibus, nomen impiorum putrescet. Secundum quod prae aliis pulchrae, quod notatur cum dicitur. In Sardis, quod interpretatur principatus pulchritudinis. Sap. 4, o quam pulchra est casta generatio cum claritate. Tertium est incorruptionis integritas, quod notatur cum dicitur. Non inquinaverunt vestimenta sua. Infra 14, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati et cetera. Quartum est profectus virtutum, quod notatur, ibi, ambulabunt. Ezech. 1, unumquodque ante faciem suam ambulabat. Quintum est familiaritas Dei. Quod notatur, ibi. Mecum. Infra 14: virgines enim sunt et sequuntur agnum quocumque ierit. Sextum conscientiae puritas, quod notatur, ibi, in albis. Cant. 41, tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Septimum est dignitas honoris, quod notatur ibi, quia digni sunt. Psalm. elegit dominus Sion, idest virgines. Sion interpretatur speculum: et virgines sunt speculum Ecclesiae, in quibus conspiciendo, possumus videre maculas defectuum nostrorum. Unde in lege sacerdotes oblaturi, cum volebant lavare se, videbant maculas, scilicet in speculis mulierum. Deberent enim magistri et praelati confundi valde cum videant tenellas puellas multa pati pro Christo, et pati nil possunt aut volunt pro ipso. Gregorius, quid dicturi sumus nos barbati, cum teneras puellas videamus per ferrum currere ad caelum, et nos nil faciamus? Item specula omnes formas rerum ante se positas de facili recipiunt, et puellae quaecumque poenitentia seu religio eis imponatur de facili suscipiunt, ad modum plantationis, quae huc et illuc de facili inclinatur. Unde Psalm. filii tui sicut novellae plantarum in juventute. Et sicut plantatio formam, quam recepit in principio, semper retinet, sic et puellae. Prov. 12. Adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Item speculum cito frangitur nec postea potest reparari, sic et puellae. Unde Hieronymus, confidenter loquor cum Deus omnia possit, non potest de corrupta facere virginem. Sequitur, qui vicerit, carnem, et Diabolum, scilicet paupertate, castitate et humilitate. Sic vestietur, ut dictum est, vestimentis albis, scilicet stola corporis. Nota de stola animae et corporis. Contexitur autem stola animae ex tribus filis: scilicet visione immediata, dilectione consummata, apprehensione secura. Stola corporis ex quatuor: scilicet claritate, agilitate, subtilitate, impassibilitate. Et haec sunt septem stellae de quibus supra dictum est. Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua. Et non delebo nomen ejus de libro vitae. In quo dupliciter justi sunt scripti. Uno modo per praescientiam, alio modo per praesentem justitiam. Secundum primum modum nullus potest deleri, nec de novo scribi. Secundum alium modum et de novo scribi potest et de novo deleri. De justitia judicat Deus et de praescientia, quia justitia non praescientiae causa est quare aliquis apud Deum dignus sit vita ut tunc secundum justitiam judicis deleri videatur cum peccat: cum tamen juxta praescientiam in libro nunquam fuerit: et tunc aliquis videtur ascribi, cum malus esse desinit, qui tamen secundum praescientiam nunquam defuit. Psalm. deleantur de libro viventium. Glossa. Liber vitae est notitia Dei, quia praedestinavit ad vitam quos praescivit conformes fieri imagini filii sui. Non sic ergo accipiendum est tamquam in hoc libro scribat Deus quem postea deleat. Sed sic accipiendum est, de libro viventium deleantur secundum spem illorum qui ascriptos se putant, idest constet in illis, non illos ibi esse scriptos. Infra 20, alius liber apertus est qui est liber vitae. Ibi Glossa. Quia tunc aperte scient mali se non praedestinatos ad vitam, quam in mundo existentes sibi promittebant. Exod. 23, qui peccaverit in me, delebo nomen ejus de libro vitae. Adhuc est quadruplex liber. Primus est liber gloriae, secundus liber gratiae, tertius liber naturae, quartus liber Scripturae. Primus est ipse Deus cujus apertio facit respicientem sive legentem beatum: et est liber ipse, sui ipsius doctor. Unde Augustinus, habemus unum doctorem in caelis quem semel videre totum didicisse est. De hoc libro dicitur Luc. 10, gaudete et exultate quia nomina vestra scripta sunt in caelis. Hic liber dicitur etiam liber vitae, quia omnes vivi et nullus mortuus inscriptus est. Psalm. et in libro tuo omnes scribentur. Liber gratiae est ipse Christus, de quo Isa. 8. Sume tibi librum grandem et scribe in eo stylo hominis. Liber grandis fuit Christus ante incarnationem sed factus est parvus per carnis assumptionem. Unde Isa. 10, consummationem et abbreviationem dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Primo fuit scriptus liber iste stilo Angeli, quia Angelis legibilis erat. Sed postea scriptus fuit stilo hominis, quia factus fuit homini legibilis. Joan. 1, verbum caro factum est. Beatus est qui studet in libro isto. Unde Bernardus, beatus es domine Jesu, qui te hominem inter homines conservantem observans pro viribus se praebet imitatorem tui. Quatuor autem specialiter debemus legere in hoc libro. Humilitatem videlicet, mansuetudinem charitatem et veritatem. De duobus primis dicitur Matth. 11, discite a me quia mitis sum et humilis corde. De tertio, Joan. 14, in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem. De quarto dicitur Joan. 18, ego ad hoc veni ut testimonium perhibeam veritati. Prima lectio tres versus continet, quia tres gradus humilitas habet, ut dicit Rabanus. Primus est subdere se majori et non praeferre aequali. Secundus est subdere se pari et non praeferre minori. Tertius est subdere se minori et nulli se praeferre. Primus est necessarius. Secundus abundans. Tertius superabundans. Et hunc habuit Christus et debent habere praelati: unde Matth. 3, sic decet nos implere omnem justitiam. Glossa, omnem gradum humilitatis: et cum soleat Christus de se loqui singulariter, nunc dicit, nos, quia vult ad hoc teneri praelatos. Item secunda lectio habet tres versus, quia tres sunt partes mansuetudinis. Prima circa rerum injurias. Secunda circa corporum molestias. Tertia circa verborum contumelias. Has tres habuit Christus, quia fuit vestibus spoliatus, corpore flagellatus, verbis convitiatus et omnia sustinuit patienter. Item tertia lectio habuit tres versus. Prima est ordinata dilectio Dei. Secunda ordinata dilectio tui. Tertia ordinata dilectio proximi. Item quarta lectio tres versus continet. Primus est veritas vitae. Secundus est veritas justitiae. Tertius veritas doctrinae. De qua triplici veritate dicitur Joan. 15, cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Liber naturae mundus est in quo sunt tot literae quot naturae. Hic liber docet nos et docere non cessat qualis sit creator ejus, et quales nos esse debeamus. Sua magnitudine docet nos potentiam patris. Sua pulchritudine docet nos sapientiam filii. Sua communicatione docet nos bonitatem spiritus. Sua unitate monstrat unitatem factoris: et sic docet liber iste scriptorem suum esse trinum et unum. Unde Sap. 13, a magnitudine speciei et creaturae poterat creator eorum cognoscibiliter videri. Rom. 1, invisibilia Dei per ea quae facta sunt a creatura mundi, intellecta conspiciuntur. Praeterea, cum quaelibet creatura creatori suo serviat incessanter et gratis, et nos propter ipsum docet, quales nos debemus esse. Unde Augustinus, mirum est quomodo omnis homo Deum non semper laudat, quoniam omnis creatura ad eum laudandum semper invitat. Quartus liber Scripturae. De quo Ezech. 2, vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scripta erant in eo lamentationes et carmen et vae. In manu liber mittitur qui ad faciendum auditur. Involutus dicitur esse propter obscuritatem. Foris scriptus propter historiam, intus propter specialem intelligentiam: in eo scriptae sunt lamentationes poenitentium. Carmen innocentium, vae desperantium. Vel lamentationes mundi, carmen caeli, vae Inferni. Iste liber docet quinque: scilicet quid credendum, quid faciendum, quid fugiendum, quid timendum, quid appetendum. Quid credendum: articuli et sacramenta. Quid timendum: Purgatorius et Infernus. Quid appetendum: regnum Dei et justitia ejus: unde Matth. Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus et cetera. Quintus liber est liber conscientiae in quo debet quilibet legere multa. Primo ubi et qualis fuit homo conditus. Secundo ubi et unde et quare ejectus. Tertio qualiter et quando abjectus. Quarto a quo et quomodo redemptus. Quinto a quo et qualiter judicandus. Sexto quanta sit poena reproborum. Septimo quanta sit gloria bonorum. Et iste est liber et hae sunt literae de quibus dicitur Isa. 29, erit vobis visio omnium quasi verba libri signati, quae cum dederit scienti literas dicet, lege istum, et respondebit, non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti literas, diceturque ei, lege, et respondebit, nescio literas. Sequitur, et confitebor nomen ejus, idest recognoscam nomen ejus quasi filium et amicum fidelem. Coram patre meo et coram Angelis ejus in judicio. Quando dicet: esurivi et dedisti mihi manducare et cetera. Filii benedicti venite et cetera. Matth. 10, qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo. Qui habet aures audiendi ad intelligendum, audiat ad faciendum. Et est hic finis hujus epistolae particularis quae in fine cujuslibet epistolae particularis ponitur, ut per hoc excitetur attentio auditorum, quid spiritus dicat Ecclesiis, quia quod isti Ecclesiae dicit, hoc omnibus dicit. Sequitur. Et Angelo Philadelphiae Ecclesiae et cetera. Haec est secunda pars capituli et sexta epistola, in qua scribit Joannes episcopo Philadelphiae, quem in multis commendat, et maxime quod laborat ad conversionem infidelium ad fidem, quam multum desiderabat. Et dividitur haec epistola in quatuor partes. Primo describitur dominus cujus imperio scribit Joannes ipsi episcopo. Secundo inducitur ipse dominus loquens et promittens auxilium ipsi episcopo ad conversionem fidelium faciendam; in quo confortatur episcopus ad perseverandum, ibi: scio opera tua. Tertio praedicitur tentatio futura, ad quam sustinendam exhortatur dominus istum episcopum, promittens auxilium ut non deficiat. Quarto ponitur generalis exhortatio, duo continens. Unum quod excitat affectum, ibi: qui vicerit ergo. Et Angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe, sicut ceteris. Haec, quae sequuntur, dicit, idest mandat. Sanctus et verus. Sanctus in donis gratiae. Verus in donis gloriae. Vel sanctus per misericordiam, verus propter justitiam. Vel sanctus in vita, verus in lingua. Vel sanctus roborando tentatos seu tribulatos, verus promissa servando: quasi dicat Joannes, labora fideliter ad conversionem fratrum, sicut coepisti. Quia dominus dabit robur et fortitudinem ad sustinendum, quia sanctus est; et reddet praemia quae promisit, quia verus est. Qui habet clavem David, idest vigorem et fortitudinem qua velut claves aperiat aures hominum peccatorum ad audiendum verbum fidei et corda ad credendum. Qua etiam aperiat et claudat, quibus et quando voluerit, illas duas maximas civitates, Infernum scilicet et Paradisum; quo claudente nemo potest aperire, quo aperiente nemo possit claudere. Unde subdit, qui aperit, aures hominum ad audiendum et corda ad credendum et Scripturas ad intelligendum et Paradisum ad introeundum, et nemo claudit. Hoc dicit, quia multi haeretici ibi episcopo resistebant, volentes impedire conversionem peccatorum. Sed non poterant claudere aures eorum, nec corda, quin crederent, nec Scripturas quin intelligerent, nec Paradisum quin intrarent. Et nemo aperit, ipso claudente. Claudit, impartiendo gratiam ad audiendum, ad credendum, ad intelligendum, ad intrandum in Paradisum. Exod. 33, miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. Rom. 9, Deus cujus vult miseretur et quem vult indurat. Deuteronom. 32, dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. Joan. 12, propterea non potuerant credere, quia dixit Isa. excaecavit dominus oculos eorum et induravit cor eorum ut non videant oculis et non intelligant corde. Claudit autem aliquando dominus Scripturas ut studendo quaeramus; aperit ut inveniamus: ut sic studentes fructus laboris accipiamus, et aperiens gratias et laudes suae largitatis habeat. Et hoc facit ut nemo de suo confidat ingenio, vel de sua scientia glorietur. Quia omnis scientia a domino Deo est, Eccles. 1, 1 Corinth. 4, quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Item, clavis David, est crux domini, qua Paradisum et Infernum aperuit. Infernum ut inde extraheret captivos. Zachar. 9, tu autem in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. Paradisum, ut introduceret liberatos. Unde Isa. 22, dabo clavem domus David super humerum ejus et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet et non erit qui aperiat. Ista clavis dicitur navis Sap. 24, transeuntes mare per ratem liberati sunt. Item dicitur principatus, Isa. 9, factus est principatus super humerum ejus: vocabitur nomen ejus admirabilis (in conceptione) consiliarius (in praedicatione) Deus, in peccatorum remissione et miraculorum operatione. Fortis in passione et Daemonum dejectione. Pater futuri saeculi in resurrectione, et princeps pacis in ascensione et sancti spiritus missione. Item dicitur baculus. Gen. 32, in baculo meo transivi Jordanem istum, idest mundum: et nunc cum duabus turmis ingrediar, scilicet Angelorum et hominum, qui cum eo ascenderunt. Psalm. virga tua et baculus tuus et cetera. 1 Reg. 17, dixit Golias ad David, numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Item dicitur cathedra 2 regum 22, David sedens in cathedra sapientissimus inter tres. Quia duo fuerunt latrones et ipse tertius inter eos. In illa cathedra sedit, non stetit, non jacuit. Sedit, quia natura inferior patiebatur et natura superior manebat illaesa. Unde in persona Moysi dicitur de ipso quod stetit in confractione in conspectu Dei, quia confracta humanitate stetit divinitas. Inde docuit ut magister sex verba quasi sex documenta emittens. Primum fuit sitio. Secundum, amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso. Tertium, eli eli quartum, mulier, ecce filius tuus et cetera. Quintum, pater in manus tuas. Sextum, consummatum est. Primo verbo docuit veritatem, charitatem, quae sitit omnium salutem. Secundo largitatem quae petitionem pauperum exaudit et plus dat quam petatur. Tertio humilitatem quae se derelictam ostendit. Quarto pietatem quae parentes honorat. Quinto sapientiam quae sua in tuto collocat. Sexto perseverantiam quae totum consummat. Sequitur, scio, idest approbo, opera tua, bona. Sed quia non ipse solus sed Deus cum eo. Vel, ut melius dicam, Deus facit ea bona. Sicut dicitur Isa. 26, omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Ideo subdit, ecce dedi coram te ostium apertum, idest aures hominum apertas ad audiendum verbum, et corda eorum aperta ad credendum. Item Scripturas prius obscuras apertas tibi ad intelligendum. Item portam caeli apertam tibi et illis qui per te convertuntur ad introeundum. Quod nemo potest claudere, ex quo ego aperui illud tibi et tuis. Et merito dedi, quia per te aperire non posses. Quia modicam habes virtutem, idest insufficientem, vel paucos auditores et multos contradictores et adversarios. Sicut dicit apostolus 1 Corinth. 16, ostium mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi. Vel sic. Dedi coram te ostium apertum ad intrandum in Scripturam in gloria, quod nemo potest claudere tibi, quia modicam habes virtutem, idest humilem non superbam: quasi dicat: merito humilitatis tuae aperui tibi Scripturam ad intelligendum et gloriam ad intrandum et aures hominum ad audiendum a te verbum Dei et corda ad credendum. Hoc facit humilitas possessori suo. Ut scilicet libenter audiatur, ut ei credatur, ut Scripturam intelligat et ut gloriam habeat. De primo dicitur Matth. 17, hic est filius meus dilectus et cetera. Gregorius, ille sermo libenter auditur qui ex compassione profertur. De secunda et tertia, Matth. 18, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum, idest in Scripturam et gloriam. Et servasti verbum meum, in corde per fidem, in ore per confessionem, in manu per operationem. In hoc probatur esse amicus. Joan. 16, qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Item Joan. 16, vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis. Ipse per hoc meruit servari a Deo. Eccles. 15, si volueris observare mandata mea, conservabunt te. Et non negasti nomen meum, a quo diceris Christianus: quasi dicat: licet in angustiis et tribulationibus esses propter me, non negasti te esse Christianum. Matth. 10, omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego et cetera. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo. Ex hoc autem duo bona promittit ei dominus; scilicet conversionem Judaeorum qui eum persequebantur, et conservationem in tribulatione quae tunc erat et quae erit in tempore Antichristi. Unde dicit, ecce: quasi dicat: talis es. Ecce dabo tibi de synagoga Satanae, idest aliquos de adversariis tuis convertam ad fidem tuam, qui dicunt se esse Judaeos, idest credentes et confitentes Deum, et non sunt, sed mentiuntur, quia hujus nominis rationem perdiderunt quando dixerunt: non habemus regem nisi Caesarem, Joan. 19. Sic quilibet Christianus nominis Christiani rationem et causam amittit, quando contra Christum facit. De quibus Psalm. nomen eorum in aeternum delesti et in saeculum saeculi. Proverb. 10, memoria justi cum laudibus nomen impiorum putrescet. Modus autem dandi determinat Joannes dicens: ecce faciam illos ut veniant, ad fidem et adorent ante pedes tuos sicut fratres Joseph qui primo persecuti fuerant eum, postea adoraverunt, Gen. 50. Ita si Ecclesia haberet humilitatem et patientiam, omnes inimici ejus humiliati venirent ad eam. Hoc enim promittit dominus per Isaiam 60, locum pedum meorum glorificabo, idest Ecclesiam, et venient ad te curvi filiorum eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta (a mundo supple) et odio habita et sustinuisti patienter et humiliter supple. Prov. 15, cum placuerint domino viae hominis, inimicos ejus convertet ad pacem, et scient conversi ad fidem et cognoscentes veritatem, quia ego dilexi te quamdiu tribulari et affligi permisi. Hebr. 12, quem diligit dominus castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit. Tob. 3, hoc habet pro certo omnis qui colit te, quod vita ejus si in probatione fuerit coronabitur, si autem in tribulatione fuerit liberabitur, et si in corruptione fuerit licebit venire ad misericordiam tuam. Quoniam servasti verbum patientiae meae, idest praeceptum de patientia servanda, quam praedicavi, et quam in me ostendi patienter sustinens flagella et contumelias orans pro illis. Luc. 23, pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Isa. 53, ipse peccata multorum tulit, idest poenam pro peccatis eorum, et pro transgressoribus oravit. Et hoc idem praecepit discipulis suis, Matth. 5, orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in caelis est. Et ego te servabo, qui servasti verbum ad horam tentationis, quae ventura est in orbem universum, vel statim post mortem Neronis, vel tempore Antichristi, tentare habitantes in terra. Sed numquid omnes succumbent? Non; quidam enim habitant in terra solo corpore, et in caelo habitant mente. In persona quorum dicit apostolus, Philipp. 3, conversatio nostra in caelis est. Tales non capientur, quia in tuto habitant. Unde Prov. 1, frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Ibi Glossa, facile evadit laqueos in terris, qui semper habet oculos in caelis. Talis fuit ille de quo dicit Augustinus. Digne vertitur ad memoriam hominum, qui ad gaudia transit Angelorum: quoniam in hac peregrinatione solo corpore constitutus, cogitatione et aviditate in illa caelesti patria conversatus est. Alii sunt, qui et mente et corpore habitant in terra. De quibus dicit Psal. oculos suos declinaverunt in terram. Isti tales fere omnes in tentatione succumbunt. Unde infra 8, vae, vae, vae habitantibus in terra; ter dicit vae, propter tria, quae in mundo sunt, quae fere omnes capiunt: scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae, ut dicitur 1 Joan. 2, ideo dicitur Isa. 24, formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terrae. Et erit, qui fugerit a facie formidinis, idest avaritiae, cadet in foveam luxuriae. Et qui se explicaverit a fovea, tenebitur laqueo ambitionis, aut vanaegloriae. Quia qui fugit avaritiam, saepe cadit in luxuriam; et qui fugit utrumque, saepe capitur vanagloria, et ambitione. Unde dominus primo fuit tentatus de gula, postea de avaritia, et ultimo de vanagloria, Matth. 4. Ecce: quasi dicat: vere tentatio venit, sed non oportet vos multum timere, quia habebitis adjutorem fidelem. Quia ecce, idest in brevi, et evidenti, venio ego, juvare pugnantes, liberare tentatos, coronare victores. Et quia posset quis causari moram, addit, cito: immo semper est dominus cum suis militibus, in campo. Unde Matth. ult. vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Isa. 43, cum transieris per aquas tribulationis, tecum ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te, quia ego dominus Deus sanctus Israel salvator tuus. Sed tunc dicitur venire quando liberat, vel quando in pugna confortat. Et interim, tene quod habes, fidem, spem caritatem, et alia bona ut nemo accipiat coronam tuam, idest tibi debitam pro patientia tua si perseveres. Nam soli perseveranti datur corona. Unde 2 Tim. 2, non coronabitur nisi qui legitime certaverit, idest perseveraverit. Matth. 10, qui perseveraverit usque in finem salvus erit. 1 Cor. 9, omnes qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium, scilicet perseverans. Sed de qua corona intelligitur hoc? De corona gratiae, non videtur posse intelligi. Quia multi amittunt gratiam, quibus nemo subrogatur, ut patet in Diabolo, et multis aliis. Item de corona gloriae videtur non posse intelligi, quod illam nemo potest amittere; quia ex quo habet, non potest amittere, nec antequam habeat. Nemo enim amittit quod non habet. Nec dicas, quia potest amittere, quia debebatur ei. Contra. Non debetur nisi perseveranti: ergo si iste non erat perseveraturus, non debebatur ei. Et ita non poterat amittere eam, cum nec haberet, nec deberetur ei. Ad hoc dicimus quod potest intelligi de corona gratiae, secundum quod gratia ordinatur ad gloriam in gradu aliquo: verbi gratia. Iste si perseverasset, perventurus erat ad aliquem gradum gloriae. Potest fieri, quod isto cadente alius accipiat gratiam ordinatam ad eumdem gradum gloriae, quo ille erat perventurus, si perseverasset. Et quia tu objicis scilicet quod multi cadunt a gratia: non est verum, immo semper aliquis subrogatur illi, in eadem gratia, secundum quod est ordinata ad certum gloriae gradum. Unde Glossa: hic cum sit Deo certus numerus suorum, siquis labitur, alius misericordia ejus subinducitur; sicut per superbiam Judaeorum, subintravit gentilitas. Sed numquid subintrasset gentilitas, si non peccassent Judaei? Constat quod sic. Quia Deus providerat ab aeterno gentes salvandas, verum est quod salvarentur, sed non subintrarent loco eorum. Item potest dici quod intelligitur de corona gloriae, ut sit sensus, tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam, idest ne aliquis incipiat sine te possidere gloriam tibi debitam si perseverasses. Et quod objicitur, scilicet, quod corona gloriae non debebatur isti, quia tantum debetur perseverantibus; dicimus, quod debebatur isti sub conditione si perseverasset. Et hoc videtur innui in Glossa, in Job 54, conteret multos et innumerabiles, et stare faciet illos pro eis. Ibi Glossa, hoc quotidie agitur: labuntur aliqui a statu justitiae et loco vitae; alii, aliis cadentibus sortiuntur. Et ita Glossa magis convenit primae solutioni, qui vicerit, quod fit sola perseverantia virtutum, faciam illum columnam, idest tectum altum, firmum, planum, in templo Dei mei. De quo Psal. replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum mirabile in aequitate. Et foras non egredietur amplius peccare non poterit de cetero, sicut Lucifer in caelis peccavit, et ejectus est, Isa. 14. Inde sancti de caelo egredi dicuntur. Isa. ult. egrediuntur, ut videant cadavera mortuorum virorum, qui praevaricati sunt. Sed egressus ille erit tantum spiritualis, non corporalis. Quia tantum videndo egredientur, nisi tamen compatiendo. Et scribam super illum, scilicet meritum, et spem, et intellectum. Nomen Dei mei, quod est, omnipotens. Unde Exod. 15, dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus, idest ut amplius non possint ab hostibus superari. Et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, idest visionis pacis, ubi nil vetustatis est, sed omnia nova, quae de caelo descendunt. Quia Deus gratiam infundit, per quam ad illam visionem pervenitur. Unde Jacob. 1, omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Ideo orat Ecclesia, Matth. 6, adveniat regnum tuum. A Deo meo, qui solus dat gratiam. Unde 1 Tim. 6, soli Deo honor et gloria, et nomen meum novum, quod est Jesus. Cujus virtute salvantur omnes qui credunt in eum. Act. 4, non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo nos oporteat salvos fieri. Vel de praesenti potest exponi ab illo loco, ecce venio, per gratiam, cito, idest ex improviso. Job. 9, si venerit ad me non videbo eum. Tene quod habes, scilicet locum humilitatis tuae non deseras, sicut multi faciunt, qui ex dono gratiae divinae superbiunt. Eccl. 10, si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. 1 Corinth. 4, quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Ut nemo accipiat coronam tuam, idest ut non merito hominis tribuas coronam tuam, sed tantum gratiae Dei, quae proprie coronatur in homine justo. Unde versus: quidquid habes meriti, praeventrix gratia donat. Nil Deus in nobis praeter sua dona coronat. Psal. ascendisti in altum, accepisti dona in hominibus. Et nota quod quadruplex est corona quam dominus dat amicis suis. Prima est spinea, quae est poenitentium. De qua Matth. 22, plectentes coronam de spinis. Secunda est lapidea, quae est viventium. De qua Psal. posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Tertia est aurea, quae est sapientium. De qua Eccl. 45, corona aurea super caput ejus expressa signo sanctitatis. Quarta est stellea, quae est triumphantium. De qua infra 12, signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Omnes istae quatuor coronae dicuntur esse in capite, quia sola intentio remunerabitur, seu coronabitur. Et nota ordinem coronarum. Prima est corona poenitentiae. Secunda patientiae. Tertia sapientiae. Quarta gloriae. De duodecim stellis infra dicemus. Sunt autem et aliae coronae quibus mundus coronat suos. Prima est rosea, idest mundi vanitas, de qua Sapient. 2, coronemus nos rosis antequam marcescant. Secunda hederea, idest carnis voluptas. De qua 2 Machab. 6, cum Liberi, idest Bacchi, sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circumire. Tertia est corona superbiae, idest seculi dignitas. De qua Isaiae 28, vae corona superbiae ebriis Ephraim. Quarta est corona poenae aeternae, quae datur post istas tres. De qua Isa. 22, coronans coronabit te tribulatione. Qui vicerit se ipsum per veram obedientiam. Prov. 21, vir obediens loquetur victoriam. Haec victoria, qua quis per obedientiam vincit se, major est quam vincere totum mundum. Unde Prov. 16, melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnator urbium, faciam illum columnam in templo Dei mei, idest praelatum in Ecclesia, rectum in judiciis, fortem in adversis, planum in conversatione, erectum in contemplatione, stabilem in tentatione, rotundum per intentionem qua aeterna intendit, alios supportantem per compassionem. Tales columnae fuerunt Petrus, Jacobus, et Joannes. De quibus dicitur Galat. 2, Jacobus et Cephas et Joannes qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis. Tales debent esse omnes praelati, ut etiam aliis cadentibus ipsi stent, secundum quod dicitur in Psal. liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea; ego confirmavi columnas ejus. Olim fecit Salomon in templo columnas de aere firmas et fortes, et pondus templi fortiter sustinentes, ut dicitur 3 Reg. 7, nunc autem fiunt columnae de festucis quae statim franguntur et magis indigent portari quam portare. Isa. 3, ecce dominator dominus exercituum auferet a Jerusalem et Juda validum et fortem, et omne robur panis, et omne robur aquae, fortem et virum bellatorem, et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Psal. posuisti firmamentum ejus formidinem, idest Ecclesiae: idest tales poni permittis, qui potius sunt formido Ecclesiae quam firmamentum. Et foras non egredietur amplius hominibus saeculi se conformando, vel secularibus negotiis se implicando. De primo dicitur Rom. 12, nolite conformari huic saeculo: sed reformamini in novitate sensus vestri. De secundo dicitur 2 Tim. 2, nemo militans Deo implicat se negociis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Luc. 10, nemo mittens manum ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Infra ult. foris canes et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Et scribam super illum nomen Dei mei. Ut dicatur praelatus Deus. Juxta illud Psal. ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. Loco Dei in terra est praelatus, et vicarius ejus, et in eo vices ejus deberet gerere, ut juste et omnia cum tranquillitate judicaret sicut dicitur, Sap. 14, et sine acceptione personae, sicut dicitur Act. 10, in veritate tunc comperi quod non est acceptor personarum Deus. Sed heu multi habent nomen sine re, honorari volunt ut Deus, sed nolunt operari ut Deus. Deus semper est in caelo, ipsi semper in coeno. Deus nunquam otiosus, ipsi semper otiosi. Deus justus et misericors, ipsi injusti et immisericordes. Deus pater est pauperum, et libenter audit eos. Juxta illud, tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Et iterum, desiderium pauperum exaudivit dominus. Et iterum, propter miseriam inopum et gemitum pauperum et cetera. Ipsi autem pauperum causas nolunt audire, eo quod non habent quid dent. Unde conqueritur dominus. Isa. 1, quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena judicii, justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae, argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua, principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad eos. Jer. 6, extendam manum meam super habitantes terram, dicit dominus; a minori quippe usque ad majorem omnes avaritiae student, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum, et curabant contritionem populi mei filiae cum ignominia dicentes, pax, pax, et non erit pax. Et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, quae de caelo descendit a Deo meo, idest ipsum faciam pacificum, et pacatum, qualis fuit Christus, et alii qui cum eo sunt in superna Jerusalem. Isa. 1, restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis. Item Isa. 40, ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos justitiam: non audietur ultra iniquitas in terra tua. Matth. 5, beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur, et nomen meum novum. Nomen Dei vetus est, dominus: unde Psal. nomen dominus illi: et in lege saepe dicit, ego dominus. Sed novum nomen Dei est Jesus, idest salvator. Unde Matth. 1, pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Heu istud nomen pauci habent, quia pauci sunt qui curent de salute animarum. Primum nomen omnes sibi usurpant, quia tamquam domino sibi volunt serviri. Unde 1 Reg. 2 domini sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. Domini solet esse genitivi casus, nunc autem est nominativi pluralis, quia plures nominantur domini, licet pauci sint in veritate, quia qui facit peccatum servus est peccati, Joan. 8. Nota: septem nominibus vocatur filius Dei in novo testamento, quae omnia debent habere praelati. Unde infra 14, vidi dominum, et ecce agnus stabat super montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia habentia nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. Primum est Christus, Matth. 1, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus, unctus, vel unctio. Unctus fuit quia rex: unde Psal. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Item unctus fuit ut sacerdos. Luc. 4, spiritus domini super me eo quod unxerit me. Psal. sicut unguentum in capite ejus quod descendit in barbam, barbam Aaron, idest Christi. De iis duobus dicitur Act. 10, unxit eum dominus spiritu sancto et virtute. Hoc nomen debent habere praelati, quia debent esse uncti, idest mansueti, et misericordes. Luc. 6, estote misericordes sicut et pater vester misericors est. Si tales essent, dominus defenderet eos sicut filios suos. Psal. nolite tangere christos meos etc., fecit nos regnum, et sacerdotes. 1 Petr. 2, vos estis genus electum, regale sacerdotium. Secundum nomen est Nazaraeus. Matth. 2, dictum est per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur, idest floridus: et revera floridus fuit dominus, quia habuit candorem lilii in nativitate. Cant. ego flos campi, et lilium convallium. Item habuit livorem violae, in flagellatione. Isa. 53, livore ejus sanati sumus. Item habuit ruborem rosae in passione. Eccl. 24, ego quasi plantatio rosae in Jericho, idest in defectum mortis. Tunc tibi videtur cadere flos ejus, sed iterum refloruit in resurrectione: unde Psal. et refloruit caro mea et cetera. Similiter et praelati debent habere hunc triplicem florem: candorem lilii per castitatem, livorem violae per humilitatem, ruborem rosae per caritatem. Eccles. 31, obaudite me divini fructus, et quasi rosae plantatae super rivos aquarum fructificate, quasi Libanus odorem suavitatis habete: florete flores quasi lilium, date odorem, et frondete in gratiam. Et si aliquando de iis floribus aliquis marcuerit, debent reflorere per poenitentiam. Unde Philipp. 4, gavisus sum vehementer in domino quia tandem aliquando refloruistis. Tertium nomen est Emmanuel. Matth. 1, ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur nobiscum dominus. Et hoc nomen debent habere praelati, ut semper sint cum subditis quasi pastores cum grege. Luc. 2. Pastores erant in regione eadem, vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Moyses, ut acciperet legem pro populo, quadraginta diebus fuit absens, et iterum fornicavit cum idolis populus ejus, et tamen bonos vicarios dimiserat pro se Hur et Aaron. Exod. 32, quid ergo fiet de populo, cui praelatus nunquam aut raro praesens est? Si ipsi attenderent quam stricte requirit dominus rationem de populo sibi commisso, aut non reciperent praelationem, aut starent cum grege. 3 Reg. 20, custodi virum istum, qui si lapsus fuerit de manu tua, erit anima tua pro anima sua. Jerem. 33, adhuc transibunt greges ad manus numerantis. Quartum nomen est filius altissimi. Luc. 1, et vocabitur altissimi filius. Istud nomen debent habere praelati per compassionem et misericordiam. Unde Eccles. esto pupillis misericors ut pater, et eris velut filius altissimi. Quintum nomen est magister. Sextum dominus: de quibus dicitur Joan. 13, vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum etenim. Haec nomina debent habere praelati docendo populum, ut magistri, et regendo, ut domini. De primo Matth. ult. ite docete omnes gentes. De secundo Psal. dominus regit me et cetera. Septimum nomen est Jesus. Matth. 1, et vocabis nomen ejus Jesum. Et hoc nomen debent habere praelati, ut suam et populi salutem diligenter operentur. 1 Tim. 4, attende tibi, et doctrinae; insta in illis; sic enim te ipsum salvum facies, et qui te audiunt. Si hoc nomen haberent praelati, omnes honorarent illos quasi Deum. Philipp. 2, in nomine Jesu omne genu flectatur et cetera. Haec septem nomina praelatorum sunt septem cornua, et septem oculi agni. De quibus dicitur Joan. 5, vidi in medio agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram. Et Ezech. 4, vidit septem oculos in lapide uno. Qui habet aures audiat quid spiritus dicat Ecclesiis. Generalis est admonitio in fine cujuslibet epistolae, ubi suscitatur sive excitatur attentio auditorum, ut auditis poenis quas minatur malis et praemiis quae promittit bonis, diligenter invigilent ad fugiendum mala et faciendum bona. Et Angelo Laodiciae Ecclesiae et cetera. Haec est tertia pars capituli hujus in qua scribit Joannes Angelo, idest episcopo Laodiciae; et hunc ordinem servat. Primo describit Christum per quatuor dictiones quae totam judicii veritatem exprimunt, ut patet in expositione literae. Secundo redarguit istum episcopum de hypocrisi. Ita enim gerebat se episcopus iste, ut non posset perpendi quibus magis faveret; nec curabat quicquid fieret quasi non pertineret ad eum, ibi: scio opera tua. Tertio monet eum ad poenitentiam, promittens veniam, si velit poenitere, ibi suadeo, tibi. Quarto ponit generalem promissionem quam facit omnibus victoribus, idest in bono perseverantibus, ibi: qui vicerit. Dicit ergo Angelus ad Joan. Angelo Laodiciae scribe. Sicut sex praecedentibus haec quae sequuntur dicit: amen, scilicet Christus, qui dicit Joan. 14, ego sum via, veritas et vita. Et dicitur Christus veritas, quia promissa omnia et comminata complet. Amen, Hebraicum est: et quandoque sumitur adverbialiter, idest vere; ut ibi, amen amen dico tibi. Quandoque nominaliter ut hic; et est idem quod verax, vel veritas, testis fidelis, qui scilicet fideliter audita a patre mundo retulit et operum nostrorum testimonium verum reddet coram patre et Angelis ejus, et cui per omnia fides est adhibenda. Et verus in omnibus verbis suis, quae mundo de patre narravit et quae de mundo patri narrabit: qui est principium creaturae Dei, idest per quem Deus pater creavit et recreavit creaturam Dei, idest hominem et omnem aliam creaturam quae propter hominem quodam modo facta est, vel qua universaliter participat homo: unde nomine omnis creaturae intelligitur homo. Matth. in fine ubi dicitur: praedicate Evangelium omni creaturae. Homo etiam creatura mundi appellatur Rom. 1 ubi dicitur: invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Quatuor ergo dicit de Christo, amen: testis fidelis, verus, principium creaturae. Amen, idest veritas promissa solvendo. Testis fidelis de operibus nostris testificando. Verus docendo, principium, creando et recreando. Haec etiam quatuor conveniunt Christo secundum aptationem quatuor personarum quae sunt in perfecto judicio: scilicet actor, advocatus, testis, judex. Est igitur, amen, idest veritas, idest actor movens causam contra reprobus, testis fidelis, quia testis erit contra reos. Verus causa est electorum defensor, sive advocatus. Principium inquantum judex, qui est in causa principalior persona. Scio opera tua, scilicet qualia sunt. Haec dicit quia exterius videbantur bona hominibus, sed interius per intentionem erant mala. Erat enim hypocrita episcopus iste; et ita callide se gerebat, ut non posset perpendi cujus sectae esset, ut dictum est supra. Sed Deus cor intuetur; et ideo dicit, scio opera tua; quasi dicat: non me latent quae intus video. Eccles. 32, oculi domini multo plus lucidiores super solem, conspicientes omnes vias hominum in absconditas partes et vere scio, quia neque frigidus es et cetera. Nota quod tripliciter corrumpitur justitia sub specie veritatis: scilicet crudelitate, remissione et simulatione. Saepe enim sub specie severitatis quae est species justitiae quo ad malorum punitionem, crudelitas latet, et remissa segnicies mansuetudo creditur; et sic dupliciter corrumpitur justitia. Tertio modo corrumpitur quo ad speciem liberalitatis, per simulationem quae omnia facit ut ab hominibus videatur et laudetur. Unde Matth. 6, attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. In caliditate simulatio designatur quae magis displicet Deo; et ideo illi comminatur quod evometur ab ore Dei. Gregorius, frigidus est qui consummanda non inchoat. Calidus qui bona inchoat et non consummat. Dicit ergo, quia neque, quasi dicat, revera scio opera tua, quia neque frigidus es, idest omnino remissus, vel omnino malus, nec omnino calidus, idest omnino crudelis, vel omnino bonus. Utinam frigidus esses, idest omnino remissus, vel omnino malus, ita quod appareret malitia tua, quia aperta mala correctionem habent; et ideo de talibus habetur spes emendationis. Aut calidus, idest omnino crudelis, vel omnino bonus. Sed quia tepidus es, idest torpens et simulatus, et nec frigidus nec calidus, idest nec omnino crudelis, nec omnino remissus, vel nec omnino malus, nec omnino bonus, quia partim malus et partim bonus (erat intus malus extra bonus), incipiam te evomere ex ore meo. Glossa: excomunicando et a consortio sanctorum removendo, in deteriora praecipitari permittendo, in excommunicare, vel a consortio fidelium separare, vel malitiam tuam exterius manifestare, ex ore meo, idest vel praedicatores qui sunt os meum. Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Vel sic, incipiam te evomere, idest expellere ex ore meo, idest ex consortio praedicatorum, vel episcoporum qui dicuntur os domini, quia in eis et per eos loquitur dominus. Matth. 10, non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Isa. 30, vae qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os domini non interrogastis, idest episcopum seu praedicatorem. Vel os domini est promissio Evangelii a quo hypocrita evomitur, quia a promissione Evangelii excluditur. Matth. 5, quum jejunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes; amen dico vobis receperunt mercedem suam. In vomitu est expulsio quaedam cum difficultate et dolore. Unde Isa. 1, heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. Thren. 3, non enim ex corde suo abjecit et humiliavit filios hominum. Item vomitus fit causa medicinae sive sanitatis corporis et quodam modo invite. Sic excommunicatio debet fieri non ad vindictam, sed ad medicinam; non libenter, sed quasi coacte. 1 Corinth. 5, item vomitus quando nimius est et continuus, mortem non salutem inducit; sic exclusio quando generalis est et frequens, non salutem animarum, sed mortem inducit. Et ideo nunquam sine magna et evidenti necessitate debet excommunicari universitas, vel persona magna. Quia dicis, quasi dicat: merito evomam te non solum quia tepidus, immo etiam quia jactas te, quia dicis, dives sum bonis temporalibus et locupletatus bonis spiritualibus et nullius egeo consilii, vel auxilii, vel alicujus rei. Vel sic: dives sum scientia et locupletatus virtutibus et nullius egeo quo ad corpus: quasi dicat: plenus et perfectus sum in corpore et anima. Numquid talia dicebat episcopus iste? Forte sic, quia jactantiae species dominabatur ei. Sicut Eliud qui dicebat, Job 32, respondebo et ego partem meam et omnimodam scientiam meam; plenus sum sermonibus et coarctat me spiritus uteri mei. Contra primum et alios similes dicitur Proverb. melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. Unde Jerem. 9, non glorietur sapiens et cetera. Vel forte hoc dicebat corde, quia talis affectabat videri vel credi. Sed dominus qui videt corda. Respondet ei ostendens aliter esse. Unde subdit, et nescis quia tu es miser et miserabilis. Per haec tria verba ostendit Angelus istum esse aversum a tota Trinitate. Dicendo nescis, ostendit defectum scientiae sive ignorantiae, per quod patet ipsum alienum esse a filio: dicendo miser, ostendit ejus malitiam, per quam est alienus sive aversus a spiritu sancto; dicendo miserabilis, ostendit ipsius impotentiam sive infirmitatem, per quam aversus est sive alienus a patre; ergo a filio per ignorantiam, a spiritu sancto per malitiam, a patre per impotentiam, erat iste episcopus sequestratus. Postea subdit alia tria verba per quae ostenditur falsitas jactantiae contra tria quae jactaverat de se. Et pauper, contra hoc quod dixerat, dives sum: et coecus, contra hoc quod dixerat, et locupletatus: et nudus, contra hoc quod dixerat, et nullius egeo. Dicit ergo. Et dicis falso te jactando, quia dives sum virtutibus quae sunt verae divitiae. De quibus dicitur Proverb. 13, est quasi pauper cum in multis divitiis sit. Redemptio animae viri propriae divitiae. Et locupletatus bonis operibus; et nullius egeo, quia sum amicus et familiaris domini a quo omnis abundantia; et nescis, quia tu es miser, miseria culpae, de qua Proverb. 14, miseros facit populos peccatum; et miserabilis, miseriis poenae, de quibus in Psalm. in miseriis non subsistent, et pauper, paupertate virtutum. De qua Psalmus, infirmata est in paupertate virtus mea, et coecus, coecitate ignorantiae, de qua Isa. 56, speculatores tui omnes coeci sunt; et nudus, nuditate bonorum operum: de qua infra 16, beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Suadeo tibi emere a me aurum et cetera. Haec est tertia pars capituli, in qua monet eum Angelus ad poenitentiam. Ad hoc enim venit ipse Christus in mundum, ut scilicet vocaret peccatores ad poenitentiam, ut dicitur Luc. 9. Dicit ergo, suadeo tibi: quasi dicat: licet talis sis indignus misericordia, tamen suadeo tibi emere aurum ignitum, idest charitatem; quae sic ardet in Dei et proximi dilectione, ut omnino extingui non possit, ut dicitur Zachar. 8, aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Et dicitur charitas aurum, quia sicut aurum super omnia metalla est in valore, sic charitas est super omnes virtutes. Unde 1 Corinth. 13, manent autem fides, spes, charitas, tria haec; horum autem major est charitas. Vel per aurum, propter splendorem ejus et valorem, intelligitur sapientia quae inter omnia dona primum et praecipuum locum tenet; per ignem charitas. Dicitur Luc. 12, ignem veni mittere in terram. Et Lev. 6, ignis in altari, idest in corde semper ardebit quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, idest sanctorum testimonia, Scripturarum exempla, Dei beneficia. Istud aurum emitur duobus denariis, scilicet justitia et oratione. De prima dicit Eccles. 1, fili, concupisce sapientiam, serva justitiam et Deus praebebit eam tibi. Psalm. lux orta est justo, idest sapientia. De secunda dicitur Jacob. 1, si quis indiget sapientia, postulet eam a domino, qui dat omnibus affluenter et non improperat. Sic Salomon emit eam. 3 Reg. 2, est prudentia carnis mors, prudentia vero spiritus et vita et pax. Rom. 8, de utraque dicitur Jacob. 3, non est ista sapientia, idest mundi et carnis, de sursum descendens, sed terrena animalis diabolica. Terrena siquidem in avaris, animalis in voluptuosis, diabolica in ambitiosis. Quae autem de sursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans sine simulatione, et haec a solo Deo potest emi. Unde Eccles. 1, omnis sapientia a domino Deo est, et cum illo fuit semper et est ante aevum. Probatum, igne tribulationis. Eccles. 2, in igne probatur et aurum et argentum. 1 Petr. 1, in quo exultabitis modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio fidei vestrae multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. Ut locuples fias. Sine sapientia nullus est locuples; qui habet eam locuples est et dives. Sap. 7, venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetatus sum in omnibus quoniam omnium bonorum mater est. Et infra 8, si divitiae appetuntur in vita, quid sapientia locupletius? Quae omnia operatur. Si autem secus operatur, quis horum quae sunt magis quam illa artifex est? Item Sap. 13, vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Proverb. 3, beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia: melior est acquisitio ejus negotiatione auri et argenti primi et purissimi, fructus ejus pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Et vestimentis albis induaris, idest virtutibus et operibus virtutum. De quibus Eccles. 9, omni tempore vestimenta tua sint candida. Et dicuntur haec vestimenta alba quia dealbant et mundant animam ab omni labe peccati. Psalm. lavabis me et super nivem dealbabor. Psalm. confessionem et decorem induisti amictus lumine sicut vestimento, idest luminositate virtutum et operibus virtutum. De quibus Ecclesiast. 9. Isa. 3, apprehendet vir fratrem suum domesticum patris sui et dicet, vestimentum tibi est, princeps esto noster. Respondebit: quia non sum mendicus et in domo mea non est panis neque vestimentum, nolite me constituere principem populi. Vestis bona conversatio justi. Haec debet esse alba per innocentiam. Eccles. 9, omni tempore et cetera. Item longa per perseverantiam. Genes. 32, item varia per virtutum varietatem. Psalm. astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Ezech. 16, vestivi te discoloribus. Item contexta per veritatem non dissuta per simulationem. Joan. 19, erat tunica et cetera. Lev. 19, non incidetis carnes odoriferas per bonam opinionem. Genes. 27, ut sensit vestimentorum fragrantiam. Item calida per charitatem Job 37, non ne vestimenta tua calida? Proverb. 7, numquid potest homo abscondere? Item duplex per cordis et corporis munditiam. Proverb. ult. omnes domestici et cetera. Isa. 61, in terra sua ante quam haec induatur debet exui vetus. Coloss. 3, expoliantes vos veterem hominem et cetera. Zach. 3, auferte vestimenta sordida. Haec debet frequenter lavari propter sudorem et pulverem. Isa. 1, lavamini, mundi estote. Sequitur, et non appareat in die judicii, quando omnia manifesta erunt, confusio nuditatis tuae, idest nuditas virtutum et operum, unde confundaris mala confusione, de qua dicitur Jerem. 20, confundantur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur. Haec confusio potest vitari per modicam confessionem quam haberet a sacerdote: unde Glossa, melius est erubescere. Pro anima tua ne confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gratiam et gloriam. Et collyrio inunge oculos tuos ut videas. Duo oculi animae sunt intellectus et affectus, sive cognitio et affectio. De quibus dicit sponsus ad sponsam, idest Christus ad animam, Cant. 5, vulnerasti cor meum, soror mea, vulnerasti cor meum, in uno oculorum. Cognitio non vulnerat Deum, sed affectio et dilectio quae est oculus meus dexter cui Diabolus magis insidiatur et quem potius nititur excaecare. Unde 1 Reg. 11, dicit Naas Ammonites, viris de Jabes Galaad. In hoc feriam vobis pactum, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium gentibus in universo Israel. Collyrium quo ibi oculi debent inungi, est bona operatio sive poenitentia, quae intellectum clarificat ad cognoscendum verum et affectum ad amandum bonum. De primo dicitur in Psalm. intellectus bonus omnibus facientibus eum. Item a mandatis tuis et ab observantia mandatorum tuorum intellexi. De secunda Joan. 14, qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Gregorius, exhibitio operis probatio est dilectionis. Contra hoc quod supra dixerat ipsum pauperem, suadet emere aurum, ut locuples fiat. Contra hoc quod dixerat nudum, suadet indui vestimentis albis, ut non appareat nuditas ejus. Contra hoc quod dixerat caecum, suadet inungere oculos collyrio, ut videat. Ego quos amo arguo et castigo. Arguo verbis et castigo verberibus. Hic ponit Angelus consolationem, ne ex asperitate correctionis aliquatenus desperaret: quasi dicat: non desperes, quia praedicta redargutio non ex odio, sed amore provenit: et hoc est, ego quos amo arguo verbis et castigo verberibus. Proverb. 3, disciplinam domini, fili mi, ne abjicias (sive sit verborum sive verberum) nec deficias cum ab eo corriperis: quem enim diligit dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Hebr. 12, noli negligere disciplinam domini, neque fatigeris cum ab eo argueris: quem enim diligit dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit. In disciplina autem perseverate: tamquam filiis offert se vobis Deus. Quis enim filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulteri et non filii estis. Et loquitur de utraque disciplina, idest verborum et verberum. De quibus dicit Psalm. disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit. Et nota quod dominus quinque causis flagellat hominem in hac vita. Quandoque ad probationem, ut Tobiam et Job. Quandoque ad humilitatis conservationem, ut Paulum, 2 Corinth. 12. Quandoque ad purgationem, ut sororem Moysi Mariam, Num. 12. Quandoque ad glorificationem Dei, ut caecum natum, Joan. 9. Quandoque ad punitionis inchoationem, ut Herodem, Act. 12. Unde versus: Job probat; inclinat Paulum, sese manifestat in caeco; purgat Mariam, punit Herodem. Quandoque etiam ferit dominus, sicut pungitur equus ad cursus accelerationem. Psalm. multiplicatae sunt enim infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Item quandoque percutit dominus ad castitatis conservationem: unde Glossa: castigo idest castas reddo. Eccles. 11, malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae. Aemulare ergo, id est imitare bonos, qui pro Christo patienter sustinent mala. Vel aemulare, idest aemulationem habe, id est zelum. 1 Cor. 12, sectamini charitatem, aemulamini charismata meliora. Et age poenitentiam, de tepiditate et hypocrisi. Matth. 3, agite poenitentiam; appropinquabit enim regnum caelorum. Eccl. 2, si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum. Jerem. 18, si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod quasi locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. Et ne posset dubitare de venia, subjungit. Ego sto expectans ad poenitentiam. Isa. 30, expectat dominus ut misereatur. Cant. 2, en ipse stat post parietem nostrum. Luc. 13, stans Jesus jussit illum venire ad se. Ad ostium cordis, quod est liberum arbitrium. Exod. 12: nullus egrediatur ostium domus suae usque mane. Illud ostium clausum tenetur, quamdiu homo habet voluntatem peccandi, ita quod dominus intrare non potest. Sap. 1, in malevolam animam non introibit sapientia et cetera. Et pulso, inspirando, verberando, praedicando, beneficia conferendo. Cant. 5, vox dilecti mei pulsantis, aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Siquis audierit, una aure scilicet cordis, quae est intelligentia, et alia quae est obedientia. Vocem meam, id est inspirationem, seu flagellationem, seu praedicationem, seu beneficiorum collationem, quae dicuntur vox domini, quia per haec vocat nos dominus ad se, et tamen pauci audiunt. Prov. 1, vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret: et increpationes meas neglexistis, et omne consilium meum contempsistis. Et aperuerit mihi januam, cordis sui, idest voluntatem per quam intrat Christus ad animam, quae dicitur aperiri Christo per consensum bonum, et Diabolo per consensum malum. De quo dicitur Exod. 12, nullus egrediatur ostium domus suae usque mane, ut dictum est supra. Introibo ad illum infundendo ei gratiam, sicut sol intrat in domum per fenestram apertam, radios intromittendo: nec aliter intrat sol nisi fenestra aperiatur, et ea aperta statim intrat sol. Coenabo cum illo, id est in fide ejus et operibus delectabor. Et ipse mecum quia laetabitur de auxilio meo. Vel coenabo cum ipso, et ipse mecum, id est reconciliabor illi et ipse mihi. Nam mutua coenatio signum est mutuae reconciliationis, ac mutuae dilectionis. Item coenat Deus cum homine gratiam infundendo, qua confortatur homo, et homo cum Deo gratiae cooperando; et ita uterque cum utroque coenat, partem suam ponendo. Sed Deus primo coenat cum homine, quia primo operatur gratiam infundendo, vel liberum arbitrium excitando, et homo postea coenat cum Deo gratiae cooperando, vel inspirationi consentiendo. Ideo dicitur Hebr. 12, contemplantes ne quid desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat. Item coenat Deus cum homine in meritis quibus reficitur. Isa. 28, haec requies mea, reficite lapsum, et hoc refrigerium meum. Et homo cum domino in praemiis, quibus ipse perficitur. Psal. satiabor cum apparuerit gloria tua. Item coenat Deus cum homine in via, homo cum Deo in patria. Melior est enim coena quam facit Deus homini quam illa quam facit homo Deo. Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam et cetera. De coena domini dicitur Luc. 16, homo quidam fecit coenam magnam et cetera. Apoc. 10, beati qui vocati sunt ad coenam nuptiarum agni. De coena hominis dicitur Luc. 14, cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos aut fratres tuos etc.: quasi dicat: cum facis bona, noli quaerere amicitiam hominum vel favorem parentum, vel remunerationem temporalem, sed tantum divinam, quae melius remunerat. Deinde ponitur conclusio epistolae. Qui vicerit, sicut dictum est supra, dabo ei. Non alii, inquam, non reddam, non vendam, non mutuabo, sed dabo ei. Sedere in throno meo, id est dabo ei potestatem judicandi vicem in judicio. Juxta illud Matth. 19, vos qui secuti estis me sedebitis super sedes duodecim et cetera. Sicut ego vici mundum per charitatem, carnem per virginitatem, Diabolum per humilitatem, et sedi cum patre meo in throno ejus id est accepi a patre potestatem judicandi. Unde Joan. 5, pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio, ut omnes et cetera. Glossa dicit hic, quod haec de praelatis intelliguntur. Unde patet quod nulli debet dari et sedere in throno praelationis, nisi prius vicerit, et mundum contemnendo ipsum, et carnem subjiciendo ipsam, et Diabolo resistendo: et post hanc triplicem victoriam potest fieri praelatus. De primo Joan. 16: confidite quia ego vici mundum. 1 Joan. 2, scribo vobis adolescentes quia vicistis malignum. Et infra. Scribo vobis juvenes, quia fortes estis, et verbum domini in vobis manet, et vicistis malignum. De secunda dicitur 1 Cor. 9, castigo corpus meum et cetera. Nahum 3, intra in lutum et calca, et subigens tene laterem. De tertia Jac. 4, resistite Diabolo et fugiet a vobis. 1 Petr. 5, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus et cetera. De hoc potest intelligi quod dicitur 2 Timoth. 2, non coronabitur (quis corona scilicet praelationis) nisi qui legitime certaverit. Sed heu. Hodie paucis datur corona praelationis, nisi victis a mundo per cupiditatem, a carne per voluptatem, a Diabolo per ambitionem. Sed vae illis, qui tales coronant, et qui taliter coronantur; cum solis victoribus debeatur corona. Psalm. similes fiant illis, id est simulacris, qui faciunt ea. Sap. 14, fit idolum maledictum, id est praelatus inutilis, et ipsemet qui fecit illud. Quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, Deus cognominatus est. Qui habet aures audiat quid spiritus dicat Ecclesiis, ut supra expositum est: per hanc enim clausulam excitatur semper intentio auditorum.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264