[85545] Catena in Mt., cap. 21 l. 1 Remigius. Narravit superius Evangelista dominum egressum a Galilaea, et coepisse ascendere Hierosolymam. Postquam ergo narravit quid in via gesserit, in incepta intentione perseverans dicit et cum appropinquasset Hierosolymis, et venisset Bethphage. Bethphage viculus fuit sacerdotum, situs in latere montis oliveti, distans uno milliario a Ierusalem. Sacerdotes enim, qui per certos dies in templo deserviebant, completo officio vicis suae, illuc divertebant ad manendum: similiter et illi qui accipiebant officium, illuc divertebant: quia praeceptum fuit in lege, ut nullus diebus sabbatorum plus quam mille passus incederet. Origenes in Matth. Unde et interpretatur Bethphage, maxillarum domus: quoniam maxilla propria erat pars sacerdotum in lege. Sequitur tunc Iesus misit duos discipulos. Chrysostomus super Matth. Non dixit discipulis: dicatis: dominus tuus his opus habet, vel dominus vester: ut intelligant, quia ipse sit solus dominus, non solum animalium, sed omnium hominum: nam et peccatores conditione quidem sui sunt, voluntate autem sua Diaboli. Chrysostomus in Matth. Neque parvum enim existimes quod factum est. Quis enim suasit dominis iumentorum non velle contradicere, volentes silere, et concedere? Et in hoc discipulos erudit quoniam poterat et Iudaeos prohibere, sed noluit; sed et docet ut quodcumque petitum fuerit darent. Si enim qui ignorabant Christum, ita concesserunt, multo magis discipulos convenit omnibus dare. Quod autem dicitur et confestim dimittet eos, Chrysostomus super Matth.: intelligendum est, quod animal postquam ingressum est in Ierusalem, ad dominum suum remissum est a Christo. Glossa. Vel dominus iumentorum confestim dimittet eos in domini servitio mancipandos. Adhibetur autem huic facto prophetae testimonium, ut appareat dominum omnia quae de ipso scripta erant, implevisse; sed invidia caecatos Scribas et Pharisaeos ea quae ipsi legebant intelligere noluisse: et ideo sequitur hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, scilicet Zachariam. Chrysostomus super Matth. Sciens enim propheta malitiam Iudaeorum, quia contradicturi erant Christo ascendenti in templum, praemonuit, ut per hoc signum cognoscerent regem suum dicentem dicite filiae Sion. Rabanus. Filia Sion historialiter dicitur Ierusalem civitas, quae sita est in monte Sion; mystice autem est Ecclesia fidelium, pertinens ad supernam Ierusalem. Chrysostomus super Matth. Ecce ostendentis est verbum; idest, non carnali aspectu, sed spirituali intellectu opera virtutum eius aspicite. Ante tempora quidem multa dicebat ecce, ut ostenderet quia ille de quo loquebatur, antequam nasceretur, iam erat rex tuus. Cum ergo videritis eum, nolite dicere: non habemus regem nisi Caesarem. Venit tibi, si intellexeris, ut salvet te; si non intellexeris, venit contra te. Mansuetus, non ut propter potentiam timeretur, sed ut propter mansuetudinem amaretur: unde non sedet in curru aureo, pretiosa purpura fulgens; nec ascendit super fervidum equum discordiae amatorem et litis; sed super asinam tranquillitatis et pacis amicam: unde sequitur sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Augustinus de Cons. Evang. In hoc autem testimonio prophetico aliquanto diversa est Evangelistarum locutio. Hoc enim Matthaeus sic adhibet ut asinam dicat commemorasse prophetam: non autem ita se habet vel quod Ioannes interponit, vel codices ecclesiasticae interpretationis Lxx. Cuius rei causa mihi videtur quod Matthaeus Hebraea lingua perhibetur Evangelium conscripsisse; manifestum est autem interpretationem illam quae dicitur Lxx in nonnullis aliter se habere, quam inveniunt in Hebraeo qui eam linguam noverunt, et qui interpretati sunt singuli eosdem libros Hebraeos. Huius autem distantiae causa si quaeratur, nihil probabilius aestimo quam eos Lxx illo spiritu interpretatos, quo et illa quae interpretabantur dicta fuerant, quod ex ipsa eorum mirabili, quae praedicatur, consensione firmatum est. Ergo et ipsi nonnulla in eloquio variando, et voluntati Dei, cuius verba erant, non credendo, nihil aliud demonstrare voluerunt quam hoc ipsum, quod in Evangelistarum concordia, quadam diversitate narratur; qua nobis ostenditur non esse mendacium, si quisquam ita diverso modo aliquid narret, ut ab eius voluntate cui consentiendum est, non recedat; quod noscere in moribus utile est propter cavenda mendacia; et ipsi fidei, ne putemus quasi consecratis sonis ita muniri veritatem, tamquam Deus nobis, quemadmodum ipsam rem, sic verba quae propter illam sunt dicenda commendet; cum potius ita res sermonibus proferatur ut istos omnino quaerere non deberemus, si rem sine his nosse possemus, sicut illam novit Deus, et in eo Angeli eius. Sequitur euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus, et adduxerunt asinum et pullum. Ceteri autem Evangelistae de asina tacent. Non deberet autem permovere lectorem nec si Matthaeus de pullo tacuisset, sicut illi de asina tacuerunt: quanto minus moveri oportet, quia unus ita commemoravit asinam, de qua ceteri tacuerunt, ut tamen pullum non taceret, de quo illi dixerunt? Ubi enim utrumque potest intelligi factum, nulla repugnantia est, nec si alius aliud commemoraret: quanto minus ubi unus unum, alius utrumque? Sequitur et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Hieronymus. Sed videtur quod super utrumque animal in parvo itineris spatio dominus sedere nequiverit: ergo cum historia aut impossibilitatem habeat aut turpitudinem, ad altiora transmittimur, idest ad mysticum sensum. Remigius. Licet potuerit fieri ut super utrumque animal dominus sederit. Chrysostomus in Matth. Mihi autem videtur quod non propter mysterium solum super asinam sedit, sed et mensuram nobis sapientiae tribuens: demonstrat scilicet quod non super equos ferri necesse est, sed sufficit asino uti, et eo quod necessitatis est, esse contentum. Interroga autem Iudaeos: quis rex super asinam delatus intravit Hierosolymam? Sed non utique alium habent dicere, nisi istum solum. Hieronymus. Turbae ergo quae egressae fuerant de Iericho, et secutae salvatorem, supposuerunt vestimenta sua, et straverunt viam ramis arborum: et ideo sequitur plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via pedibus asini, necubi offendat in lapidem, nec calcet spinam, nec labatur in foveam. Sequitur alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via: de arboribus scilicet fructiferis, quibus mons oliveti consitus est. Cumque opere cuncta fecissent, vocis quoque tribuunt testimonium: unde sequitur turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur, clamabant dicentes: hosanna filio David. Quid autem significet hosanna, nunc perstringam breviter. In Psalmo 117, qui manifeste de adventu salvatoris scriptus est, inter cetera hoc quoque legimus: o domine, salvum me fac, o domine, bene prosperare. Benedictus qui venturus es in nomine domini. Pro eo quod in Lxx habetur interpretibus, o kyrie soson di, idest: o domine, salvum fac, in Hebraeo legimus: Anna, Iehova, hosi Anna, quod manifestius interpretatus est Symmachus dicens: obsecro, domine, salva, obsecro. Nemo ergo putet ex duobus verbis, Graeco scilicet et Hebraeo, sermonem esse compositum; sed totum Hebraicum est. Remigius. Et est compositum ex integro et corrupto. Hosi enim Latine dicitur salva, sive salvifica; Anna vero apud illos interiectio est obsecrantis: nam sicut apud illos ab obsecrante dicitur Anna, sic apud Latinos dicitur heu. Hieronymus. Significavit enim quod adventus Christi salus mundi sit; unde sequitur benedictus qui venit in nomine domini. Salvatore quoque idipsum in Evangelio comprobante: ego, inquit, veni in nomine patris mei. Remigius. Quia scilicet in omnibus bonis operibus non suam, sed patris gloriam quaesivit. Glossa. Et sensus est: benedictus, idest gloriosus sit, qui venit, idest incarnatus est, in nomine domini, idest patris, eum glorificando. Iterum repetunt: hosanna, idest salva, obsecro; et determinant ubi se vellent salvari, in altissimis, idest in caelestibus, non in terrenis. Vel per hoc quod iungitur hosanna, idest salus in excelsis, perspicue ostenditur quod adventus Christi non tantum hominis salus, sed totius mundi sit, terrena iungens caelestibus. Hieronymus. Vel humanam quidem Christi dispensationem laudant in eo quod dicebant hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine domini; restitutionem autem eius in sancta, in eo quod dicebant: hosanna in excelsis. Chrysostomus super Matth. Hosanna etiam quidam interpretantur gloriam, alii vero redemptionem: nam et gloria illi debetur, et redemptio illi convenit qui omnes redemit. Hilarius in Matth. Laudationis enim verba, redemptionis in eo exprimunt potestatem; filium autem David nuncupant, in quo agnoscerent aeterni regni hereditatem. Chrysostomus in Matth. Nunquam antea dominus sibi adhibuit ministeria iumentorum, nec ramorum virentia circa se ornamenta constituit, nisi modo quando Ierusalem ut pateretur ascendit. Excitavit enim videntes ut facerent quod prius volebant: ergo potestas eis data est, non mutata voluntas. Hieronymus. Mystice autem appropinquat dominus Hierosolymis egrediens de Iericho, turbis inde eductis quamplurimis, quia magnus magnis ditatus mentibus salute credentium rediens, ingredi cupit urbem pacis, et locum visionis Dei. Et venit Bethphage, idest ad domum maxillarum, et confessionis portabat typum; et erat situs in monte oliveti, ubi est lumen scientiae, laborum et dolorum requies. Per castellum enim, quod contra apostolos erat, mundus iste designatur: contra apostolos enim erat, nec lumen doctrinarum volebat accipere. Remigius. Dominus ergo de monte oliveti discipulos ad castellum misit, quia de primitiva Ecclesia praedicatores in mundum direxit. Duos quippe misit propter duos ordines praedicatorum, quod manifestat apostolus dicens: qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes, sive quia duo sunt praecepta caritatis, sive propter duo testamenta, sive propter litteram et spiritum. Hieronymus. Sive propter theoricam et practicam, idest scientiam et opera. Asina autem ista quae subiugalis fuit, et edomita, et iugum legis traxerat, synagoga intelligitur. Pullus asinae lascivus et liber, gentium populus: Iudaea enim secundum Deum mater est gentium. Rabanus. Unde Matthaeus solus, qui Iudaeis Evangelium scripsit, asinam domino refert adductam, ut eidem etiam genti Hebraeae, si poeniteat, non desperandam monstret esse salutem. Chrysostomus super Matth. Propter quasdam autem similitudines, animalibus assimilati sunt homines, Dei filium non cognoscentes. Est enim animal immundum, et prae ceteris pene iumentis magis irrationale et stultum et infirmum et ignobile et oneriferum. Sic fuerunt homines ante Christi adventum, passionibus diversis immundi, irrationabiles, verbi ratione carentes, stulti propter Dei contemptum, infirmi secundum animam; ignobiles, quia obliti generationis caelestis, facti fuerunt servi passionum et Daemonum; oneriferi, quia sufferebant sarcinam erroris a Daemonibus vel Pharisaeis impositam. Ligata autem erat asina, idest diabolici erroris vinculo impedita, ut non haberet libertatem eundi quo vellet: nam antequam peccemus, liberum habemus arbitrium sequi voluntatem Diaboli an non; quod si semel peccantes obligaverimus nos operibus eius, iam nostra virtute evadere non possumus; sed sicut navis fracto gubernaculo illuc ducitur ubi tempestas voluerit, sic et homo divinae auxilio gratiae perdito per peccatum, non quod vult agit, sed quod Diabolus vult. Et nisi Deus valida manu misericordiae suae solverit eum, usque ad mortem in peccatorum suorum vinculis permanebit: et ideo dicit discipulis solvite, scilicet per doctrinam vestram, et per miracula vestra; quia omnes Iudaei et gentes per apostolos sunt liberati; et adducite mihi, idest, ad gloriam meam illos convertite. Origenes in Matth. Unde et ascendens in caelum iussit discipulis suis ut solverent peccatores, dans eis spiritum sanctum. Absoluti autem et proficientes, et nutriti verbi divinitate, digni habentur remitti in locum ex quo erant assumpti, non iam ad opera priora, sed ut praedicarent eis filium Dei; et hoc est quod significat dicens et confestim dimittet eos. Hilarius in Matth. Vel per asinam et pullum duplex vocatio ex gentibus ostenditur. Erant enim Samaritani sub quadam observantiae suae consuetudine servientes, qui scilicet significantur per asinam; erant etiam indomitae gentes et feroces, qui scilicet significantur per pullum. Igitur duo mittuntur, ut solvant ligatos erroris vinculis: per Philippum enim Samaria credidit, per Petrum Cornelius Christo, tamquam primitiae gentium, adductus est. Remigius. Sicut autem tunc dictum est apostolis si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia dominus his opus habet, sic nunc praedicatoribus est praeceptum, ut si aliquid adversitatis obstiterit, a praedicando non cessarent. Hieronymus. Vestis autem apostolica quae iumento superponitur, vel doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum intelligi potest, sive ecclesiasticorum dogmatum veritates; quibus nisi anima instructa fuerit et ornata, sessorem habere dominum non meretur. Remigius. Dominus autem super asellum sedens, Hierosolymam tendit; quia praesidens sanctae Ecclesiae, vel animae fideli, et eam in hoc saeculo regit, et post hanc vitam ad visionem caelestis patriae introducit. Apostoli autem et ceteri doctores vestimenta posuerunt super asinam: quia gloriam quam acceperunt a Christo gentibus dederunt. Turba autem vestimenta sternebat in via: quia credentes ex circumcisione, gloriam quam habebant ex lege, contemnebant. Ramos autem de arboribus praecidebant: quia ex prophetis acceperunt exempla de Christo, quasi de arboribus virentibus. Vel turba, quae vestimenta stravit in via, significat martyres, qui vestimenta sua, idest corpora, quae tegumenta sunt animarum, pro Christo ad martyrium tradiderunt. Vel significantur illi qui corpora sua per abstinentiam domant. Illi autem ramos arborum praecidunt qui dicta et exempla sanctorum patrum quaerunt ad suam, vel filiorum salutem. Hieronymus. Quod autem ait turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, utrumque populum ostendit, et qui ante Evangelium, et qui post Evangelium domino crediderunt, consona Iesum confessionis voce laudare. Chrysostomus super Matth. Et illi quidem prophetantes de Christo venturo clamaverunt; hi autem laudantes clamant de adventu Christi iam adimpleto.
[85546] Catena in Mt., cap. 21 l. 2 Hieronymus. Introeunte Iesu cum turba, tota Hierosolymorum civitas commovetur, mirans frequentiam, nesciens virtutem: unde dicitur et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas, dicens: quis est hic? Chrysostomus super Matth. Merito autem commovebantur videntes rem mirabilem. Homo laudabatur quasi Deus, sed Deus laudabatur in homine. Puto autem quod nec ipsi qui laudabant, sciebant quid laudabant; sed spiritus subito ingressus in eos, veritatis verba fundebat. Origenes in Matth. Sed et quando intravit Iesus Hierosolymam veram, admirantes virtutes caelestes, dicebant: quis est iste rex gloriae? Hieronymus. Aliis autem vel ambigentibus vel interrogantibus, nisi plebecula confitetur: unde sequitur populi autem dicebant: hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae. A minoribus incipiunt, ut ad maiora perveniant. Prophetam enim dicunt quem Moyses sui similem dixerat esse venturum, et qui proprie apud Graecos scribitur cum tu arthru martyria, idest cum articuli testimonio. A Nazareth autem Galilaeae, quia ibi educatus fuerat, ut flos campi nutriretur in flore virtutum. Rabanus. Notandum autem, quod hic introitus eius in Ierusalem fuit ante quinque dies Paschae. Narrat enim Ioannes, quod ante sex dies Paschae venerit in Bethaniam, et in crastinum asino sedens venerit in Ierusalem; ubi notanda est concordia non solum in rebus, sed etiam in temporibus veteris et novi testamenti. Decima enim die mensis primi, agnus qui in Pascha immolaretur, domum introduci iussus est: quia et dominus decima die eiusdem mensis, hoc est ante quinque dies Paschae, civitatem, in qua pateretur, erat ingressurus. Sequitur et intravit Iesus in templum Dei. Chrysostomus super Matth. Hoc erat proprium boni filii ut ad domum curreret patris, et illi honorem redderet; et tu imitator Christi factus, cum ingressus fueris in aliquam civitatem, primo ad Ecclesiam curras. Hoc etiam erat boni medici ut ingressus ad infirmam civitatem salvandam, primum ad originem passionis intenderet: nam sicut de templo omne bonum egreditur, ita de templo omne malum procedit: si enim sacerdotium integrum fuerit, tota Ecclesia floret; si autem corruptum fuerit, tota fides marcida est: sicut enim cum videris arborem pallentibus foliis, intelligis quia vitium habet in radice; sic cum videris populum indisciplinatum, sine dubio cognosce quia sacerdotium eius non est sanum. Sequitur et eiciebat omnes vendentes et ementes. Hieronymus. Sciendum quidem est, quod iuxta mandata legis in venerabili toto orbe templo domini, et de cunctis pene regionibus Iudaeorum illuc populo confluente, innumerabiles immolabantur hostiae, maxime festis diebus, taurorum, arietum, hircorum; pauperibus, ne absque sacrificio essent, pullos columbarum et turtures offerentibus. Accidebat autem ut qui de longe venerant, victimas non haberent. Excogitaverunt igitur sacerdotes quomodo praedam de populo facerent; et omnia animalia quibus opus erat ad sacrificia, venderent; et ut venderent non habentibus, et ut ipsi rursus empta susciperent. Hanc ergo stropham, idest fraudem se in diversa vertentem, crebro venientium inopia dissipabat, qui indigebant sumptibus, et non solum hostias non habebant, sed nec unde emerent. Posuerunt itaque nummularios, qui mutuam sub cautione darent pecuniam. Sed quia erat lege praeceptum ut nemo usuras acciperet, et prodesse non poterat pecunia fenerata, quae commodi nihil haberet, et interdum perderet sortem, excogitaverunt et aliam technam, idest artem, ut pro nummulariis collibystas facerent, cuius verbi proprietatem Latina lingua non exprimit. Collyba dicuntur apud illos, quae nos appellamus tragemata, vel vilia munuscula; verbi gratia, frixi ciceris, uvarumque passarum, et poma diversi generis. Igitur quia usuras accipere non poterant, collibystae pro usuris accipiebant varias species; ut quae in nummo non licebant, in his rebus exigerent, quae nummis coemuntur: quasi non hoc ipsum Ezechiel praedicaverit dicens: usuram et superabundantiam non accipietis. Istiusmodi dominus cernens in domo patris, negotiationem seu latrocinium, ardore spiritus concitatus, tantam hominum multitudinem eiecit de templo. Origenes in Matth. In quo non debent vendere et emere, sed orationibus tantum vacare qui congregantur, quasi in domo orationis: unde sequitur et dicit eis: scriptum est: domus mea domus orationis vocabitur. Augustinus in regula. Nemo ergo in oratorio aliquid agat nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. Sequitur vos autem fecistis illam speluncam latronum. Hieronymus. Latro enim est, et templum Dei in latronum convertit speluncam, qui lucra de religione sectatur. Mihi autem inter omnia signa quae fecit dominus, hoc videtur esse mirabilius, quod unus homo, et illo tempore contemptibilis, intantum ut postea crucifigeretur, Scribis et Pharisaeis contra se saevientibus et videntibus lucra sua destrui, potuerit ad unius flagelli verbera tantam eicere multitudinem. Igneum enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis eius, et divinitatis maiestas lucebat in facie. Augustinus de Cons. Evang. Manifestum est, hoc non semel, sed iterum a domino esse factum; sed primum commemoratum est a Ioanne, hoc autem ultimum a ceteris tribus. Chrysostomus in Matth. In quo maior est accusatio Iudaeorum: quoniam cum bis hoc idem fecisset, morabantur tamen in sua dementia. Origenes in Matth. Mystice autem templum Dei est Ecclesia Christi. Sunt autem multi in ea non, sicut decet, viventes spiritualiter, sed secundum carnem militant; qui domum orationis de lapidibus vivis constructam, faciunt speluncam esse latronum actibus suis. Si autem oportet tres species eiectas a templo cautius exponere, possumus dicere: quicumque in populo Christiano ad nihil aliud vacant, nisi circa emptiones et venditiones, rarius autem in orationibus permanent, vel in aliis actibus rectis, ipsi sunt vendentes et ementes in templo Dei. Diaconi qui non bene tractant Ecclesiarum pecunias et divites fiunt de rebus pauperum, ipsi sunt nummularii, pecuniarum mensas habentes, quas Christus evertit. Quod autem mensis ecclesiasticarum pecuniarum diaconi praesint, docemur in actibus apostolorum. Episcopi autem qui tradunt Ecclesias quibus non oportet, ipsi sunt qui vendunt columbas, idest gratiam spiritus sancti, quorum cathedras Christus evertit. Hieronymus. Iuxta simplicem enim intelligentiam, columbae non erant in cathedris, sed in caveis; nisi forte columbarum institores sedebant in cathedris: quod absurdum est, quia in cathedris magistrorum magis dignitas indicatur; quae ad nihilum redigitur, cum mixta fuerit lucris. Observa etiam propter avaritiam sacerdotum, altaria Dei, nummulariorum mensas appellari. Quod autem de Ecclesiis diximus, unusquisque de se intelligat: dicit enim apostolus: vos estis templum Dei. Non sit ergo in domo pectoris vestri negotiatio, non donorum cupiditas, ne ingrediatur Iesus iratus et rigidus, et non aliter mundet templum suum nisi flagello adhibito, ut de spelunca latronum domum faciat orationum. Origenes in Matth. Vel in secundo adventu eiciet, vel evertet quos invenerit in templo Dei indignos. Chrysostomus super Matth. Ideo etiam nummulariorum mensas evertit: quod significat quod in templo Dei non debent esse nummi, nisi spirituales, qui Dei habent imaginem, non qui portant imaginem terrenam. Cathedras vendentium columbas evertit, loquens ipso facto: quid faciunt in templo multae columbae venales, ex quo una columba gratuita descendit in templum corporis mei? Quod autem verbis turbae clamaverunt, dominus factis ostendit: unde sequitur et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. Origenes in Matth. In templo enim Dei, idest in Ecclesia, non sunt omnes videntes, neque recte ambulantes; sed qui ex eis intelligunt quia nullius est opus nisi Christi ut sanentur, accedentes ad verbum Dei sanantur. Remigius. Quod autem in templo sanantur, significat quod homines non nisi in Ecclesia sanari possunt, cui data est potestas ligandi atque solvendi. Hieronymus. Nisi autem mensas nummulariorum subvertisset cathedrasque columbas vendentium, caeci et claudi lucem pristinam et concitum gradum in templo non meruissent recipere. Chrysostomus in Matth. Principes autem sacerdotum neque ita persuadebantur, sed ex reliquis miraculis et praeconiis puerorum eum extollentibus indignabantur; unde sequitur videntes principes sacerdotum. Hieronymus. Cum enim manum non audeant in eum inicere sacerdotes, tantum opera calumniantur, et testimonium populi atque puerorum qui clamabant: hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine domini: quod videlicet hoc non dicitur nisi soli filio Dei. Videant ergo episcopi, et quilibet sancti homines, cum quanto periculo dici sibi ista patiantur, si vero domino, cui dicebatur, quia nondum solida erat credentium fides, pro crimine impingitur. Chrysostomus super Matth. Sicut autem columna si modicum obliquata fuerit, accepto pondere amplius vadit in latus, sic et cor hominis cum perversum fuerit, si alicuius viri iusti opera videat vel audiat, non confirmatur, sed magis ad invidiam concitatur. Hoc modo sacerdotes concitati sunt contra Christum, dicentes audis quid isti dicunt? Hieronymus. Sed Christi responsio moderata fuit. Non dixit quod Scribae audire cupiebant: bene faciunt pueri, ut mihi testimonium perhibeant: nec rursum: errant, pueri sunt, debetis aetati ignoscere: sed profert exemplum de octavo Psalmo, ut, tacente domino, testimonium Scripturarum puerorum dicta firmaret: unde sequitur Iesus autem dicit eis: utique. Nunquam legistis, et cetera. Chrysostomus super Matth. Tamquam si dicat: esto, mea culpa est, quia isti clamant. Numquid mea culpa est, quia ante tot millia annorum hoc futurum propheta praedixit? Infantes autem et lactentes nec intelligere aliquem nec laudare possunt. Dicuntur ergo infantes non aetate, sed simplicitate cordis: lactentes autem, quoniam quasi lactis suavitate, ita mirabilium delectatione excitati clamabant. Lac enim dicitur opus miraculorum: quia miracula nullum laborem videntibus ponunt, sed videntes admiratione delectant, et ad fidem molliter invitant. Panis autem est doctrina perfectae iustitiae; quam accipere non possunt nisi exercitati sensus circa res spirituales. Chrysostomus in Matth. Hoc autem et typus gentium erat, et apostolis non parva consolatio: ut enim non angustiarentur qualiter idiotae existentes possent praedicare, praevenientes pueri eorum eiecerunt timorem: quoniam scilicet dabit eis sermonem qui hos fecit laudem cantare. Hoc etiam miraculum significat quod Christus conditor erat naturae: quia pueri significativa loquebantur, et prophetis consona; viri autem insipientia et insania plena.
[85547] Catena in Mt., cap. 21 l. 3 Chrysostomus super Matth. Malum hominem melius locum dando potest aliquis vincere quam respondendo: quia malitia non instruitur sermonibus, sed excitatur: et ideo dominus recedendo compescere studuit quos respondendo non compescuit: unde dicitur et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam. Hieronymus hinc autem intelligendum est quod dominus tantae fuerit paupertatis, et ita nulli adulatus sit, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullam invenerit mansionem; sed in vico parvulo apud Lazarum sororesque eius habitaret; eorum quippe viculus Bethania est; unde sequitur ibique mansit. Chrysostomus super Matth. Ut scilicet ibi maneret corporaliter ubi et spiritualiter repausabat: nam sanctorum virorum est quod non gaudent ubi epulae largae sunt, sed ubi sanctitas floret. Hieronymus. Discussis autem noctis tenebris, cum in civitatem reverteretur dominus esuriit: unde sequitur mane autem revertens in civitatem, esuriit, veritatem scilicet humanae carnis ostendens. Chrysostomus super Matth. Quando enim concessit carni quod proprium erat pati, tunc demonstrat eius passionem. Rabanus. Nota autem maiorem studiosi operatoris affectum, dum dicitur mane revertisse in civitatem, ut praedicaret, et ut aliquos Deo patri acquireret. Hieronymus. Dominus autem passurus in populis, et baiulaturus scandalum crucis, voluit discipulorum animos signi anticipatione firmare: unde sequitur et videns arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum. Chrysostomus in Matth. Non propter hoc veniebat quia esuriebat, sed propter discipulos: quia enim ubique benefaciebat, nullum autem puniebat, oportebat et punitricis eius virtutis demonstrationem tribuere. Noluit autem in hominibus hoc ostendere, sed in planta. Hilarius in Matth. Et in hoc quidem bonitatis dominicae argumentum reperimus: nam ubi afferre voluit procuratae per se salutis exemplum, virtutis suae potestatem in humanis corporibus exercuit, spem futurorum et animae salutem, curis praesentium aegritudinum commendans; nunc vero, ubi in contumaces formam severitatis constituebat, futuri speciem damno arboris indicavit: unde sequitur et ait illi: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Hieronymus. Vel in saeculum, utrumque enim eona, Graecus sermo significat. Chrysostomus in Matth. Suspicionis autem discipulorum erat existimare propter hoc eam esse maledictam, quia non habebat fructum: cur igitur maledicta est? Discipulorum gratia, ut discant quoniam poterat siccare eos qui crucifixerunt eum; unde sequitur et arefacta est continuo ficulnea. Ideo autem non in alia planta, sed in omnium humidissima miraculum hoc fecit, ut et hinc maius hoc miraculum appareat. Cum autem in plantis vel in brutis fit aliquid tale, non quaeras qualiter iuste siccata est ficus, si tempus non erat (hoc enim quaerere est ultimae dementiae, quia scilicet in talibus non invenitur culpa et poena): sed miraculum inspice, et admirare miraculi factorem; unde sequitur et videntes discipuli mirati sunt, dicentes: quomodo continuo aruit? Glossa. Non facit creator iniuriam possidenti; sed creatura suo arbitrio ad utilitatem aliorum mutatur. Chrysostomus in Matth. Et ut discas quoniam propter eos hoc factum est, scilicet ut ad confitendum eos erigat, audi quid deinceps dicatur: sequitur enim respondens autem Iesus ait illis: amen dico vobis, si habueritis fidem. Hieronymus. Latrant contra nos gentilium canes, asserentes apostolos non habuisse fidem, quia montes transferre non potuerunt. Quibus respondemus multa facta esse signa a domino quae scripta non sunt: igitur et haec credimus fecisse apostolos; sed ideo scripta non esse ne infidelibus contradicendi maior daretur occasio: alioquin interrogemus eos, utrum credant his signis quae scripta narrantur, an non? Et cum incredulos viderimus, consequenter probabimus, nec maioribus eos credituros fuisse qui minoribus non crediderunt. Chrysostomus. Hoc autem quod dominus dicit, orationi adscribit et fidei: unde iterum dicit omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis: discipuli enim Christi, nihil eorum quae non oportet petunt: et quasi credentes magistro, nihil aliud petunt nisi magna et caelestia. Rabanus. Quotiescumque autem petentes non exaudimur, ideo fit quia vel contra auxilium nostrae salutis petimus, vel quia eorum pro quibus petimus, perversitas ne impetremus obsistit; vel in futurum petitionis nostrae differtur effectus, ut desideria crescant, et perfectius capiant gaudia quae requiruntur. Augustinus de Cons. Evang. Considerandum autem, quod miratos esse discipulos de hoc quod arbor aruerat, et eis dominum respondisse quod dictum est de fide, non ipso secundo die quo maledixerit arbori, sed tertio die Marcus dicit: ipso quippe die secundo commemoravit Marcus de templo eiectos vendentes, quod primo die factum praetermiserat; ipso ergo secundo die dicit, facta vespera, egressum de civitate; et cum mane transirent, vidisse discipulos mane factam ficum aridam. Matthaeus autem sic loquitur tamquam secundo die hoc totum sit factum; unde intelligitur quod cum Matthaeus dixisset arefacta est continuo ficulnea, praetermissis ceteris ad secundam diem pertinentibus, adiunxit statim et videntes discipuli admirati sunt; ita tamen quod alio die viderit dominus ficulneam, et alio die discipuli mirati sunt: intelligitur enim non tunc aruisse quando viderunt arefactam, sed continuo quando maledicta est: non enim arescentem, sed penitus arefactam viderunt, ac sic eam continuo in verbo domini aruisse intellexerunt. Origenes in Matth. Mystice autem relinquens dominus principes et Scribas, factus est extra Ierusalem terrenam, quae ideo cecidit. Venit autem in Bethaniam ad domum obedientiae, idest Ecclesiam: ubi cum requievisset post principium constituendi Ecclesiam, revertitur in civitatem quam paulo ante reliquerat, et revertens esuriit. Chrysostomus super Matth. Si autem quasi homo esurisset cibum carnalem, nunquam mane esurisset: sed mane esurit qui aliorum esurit salutem. Hieronymus. Arborem autem quam vidit in via, intelligimus synagogam, quae iuxta viam erat: quia legem habebat, non tamen credebat in viam, idest in Christum. Hilarius in Matth. Quae ficus arbori comparatur, quia credentes primi ex Israel apostoli crasso modo, ceteros resurrectionis gloria et tempore anteibunt. Chrysostomus super Matth. Ficus etiam propter multitudinem granorum sub uno cortice, est quasi congregatio multorum fidelium. Nihil autem invenit in ea nisi folia tantum, idest traditiones pharisaicas, iactationem legis absque fructibus veritatis. Origenes in Matth. Et quoniam arbor illa erat figuraliter animam habens, quasi audienti dicit nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum: ideo infructuosa est synagoga Iudaeorum; et hoc erit usque ad consummationem saeculi, donec intraverit gentium multitudo; et aruit ficulnea, adhuc peregrinante in hac vita Christo, et videntes discipuli oculis spiritualibus mysterium fidei siccatae, mirati sunt; sed et discipuli Christi fideles, et non haesitantes, relinquentes eam, siccam faciunt, cum vitalis virtus transierit ab eis ad gentes; sed et a singulis qui adducuntur ad fidem, tollitur mons ille Satanas et mittitur in mare, idest in abyssum. Chrysostomus super Matth. Vel in mare, idest in istum mundum, ubi sunt aquae salsae, idest populi iniqui. Rabanus. Exclusionem enim suam ab electis amplius saeviendo vindicat in reprobis. Augustinus de quaest. Evang. Vel hoc sibi servus Dei dicere debet de monte superbiae, ut eam a se repellat: vel quia per eos Evangelium praedicatum est, ipse dominus, qui mons appellatus est, a Iudaeis in gentes tamquam in mare iacitur. Origenes. Omnis etiam qui obedit verbo Dei, Bethania est, et requiescit Christus in eo: malos quidem et peccatores reliquit; quando autem fuerit apud iustos, fit et apud alios post illos et cum illis: non enim dicitur quod relinquens Bethaniam venit in civitatem. Esurit autem semper dominus in iustis, volens manducare fructum spiritus sancti in eis, qui sunt caritas, gaudium et pax. Erat autem secus viam haec ficus quae folia tantum habuit sine fructu. Chrysostomus super Matth. Idest iuxta mundum: si enim homo iuxta mundum vixerit, non potest in se fructum iustitiae tenere. Origenes. Si autem venerit dominus in tentationibus, fructum requirens, et inventus fuerit aliquis nihil iustitiae habens, nisi professionem tantummodo fidei, quod est folia sine fructu: mox exsiccatur, hoc ipsum etiam quod videtur fidelis amittens; sed et unusquisque discipulorum ficum arescere facit, manifestum faciens, eum esse vacuum a Christo: sicut Petrus dixit ad Simonem: cor tuum non est rectum coram Deo. Melius est enim fallacem ficum, quae vivere aestimatur, non autem fructificet, siccari verbis discipulorum Christi, et fieri manifestam, quam ut furetur per figmentum innocentium corda. Est autem et in unoquoque infideli mons secundum mensuram infidelitatis suae, qui verbis discipulorum Christi tollitur.
[85548] Catena in Mt., cap. 21 l. 4 Chrysostomus super Matth. Quia viderant sacerdotes Christum cum magna gloria introeuntem in templum, invidia torquebantur. Itaque non sufferentes in pectore suo invidiae stimulantis ardorem, prorumpunt in vocem; unde dicitur et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: in qua potestate haec facis? Chrysostomus in Matth. Quia enim signis detrahere non habebant, ex his quae inhibebantur in templo vendere, afferunt reprehensionem; ac si dicerent: numquid magistralem suscepisti thronum? Sacerdos consecratus es, quoniam tantam demonstrasti potestatem? Chrysostomus super Matth. Per hoc autem quod subdunt aut quis dedit tibi hanc potestatem? Ostendunt multas esse personas quae dant hominibus potestatem, sive corporalem, sive etiam spiritualem; quasi dicerent: de sacerdotali familia genitus non es; senatus tibi hoc non concessit; Caesar non donavit. Si autem credidissent quia omnis potestas ex Deo est, nunquam interrogassent: quis dedit tibi hanc potestatem? Omnis enim homo secundum se aestimat alterum: fornicarius neminem aestimat castum; castus non facile de fornicario suspicatur; sic qui non est ex Deo sacerdos, nullius sacerdotium putat ex Deo. Hieronymus. Vel his verbis eamdem quam supra calumniam struunt, quando dixerunt: in Beelzebub principe Daemoniorum eicit Daemonia. Quando enim dicunt in qua potestate haec facis? Dubitant de Dei potestate, et subintelligi volunt, Diaboli esse quod faciat. Addentes quoque quis tibi dedit hanc potestatem? Manifestissime Dei filium negant, quem putant non suis, sed alienis viribus signa facere. Poterat autem dominus aperta responsione tentatorum calumniam confutare; sed prudenter interrogavit, ut suo ipsi vel silentio vel scientia condemnarentur: unde sequitur respondens Iesus dixit eis: interrogabo vos et ego unum sermonem. Chrysostomus super Matth. Non quidem ut respondentes audiant, sed ut impediti non interrogent: quia ipse praeceperat: nolite sanctum dare canibus. Deinde etiam si dixisset, nihil proficeret: quia non potest sentire quae lucis sunt tenebrosa voluntas: interrogantem enim oportet docere, tentantem autem rationabili percussione confundere, non autem ei virtutem mysterii publicare. Dominus ergo simplici interrogationi laqueum ponit in sua interrogatione; et quia eum vitare non poterant, subdit quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. Est autem interrogatio talis: Baptismus Ioannis unde erat? Ex caelo, an ex hominibus? Augustinus super Ioan. Accepit quidem Ioannes ut baptizare posset ab eo quem postmodum baptizavit; Baptismus autem quem accepit, Baptismus Ioannis hic dicitur. Solus tale donum accepit: nullus ante ipsum iustorum, nullus post ipsum accepit Baptismum, qui Baptismus diceretur ipsius. Venit enim Ioannes baptizare in aqua poenitentiae, viam domino praeparando, non interius mundando, quod purus homo non potest. Hieronymus. Ipsi autem sacerdotes quid in sua malitia pertractaverint, ostenditur cum subditur at illi cogitabant inter se. Si enim respondissent Baptisma Ioannis esse de caelo, consequens erat responsio: quare ergo non estis baptizati a Ioanne? Si autem dicere voluissent humana deceptione compositum et nihil habere divinum, seditionem populi formidabant. Omnes enim congregatae multitudines, Ioannis receperant Baptisma, et sic habebant eum ut prophetam. Respondit itaque impiissima factio, et humilitatis verbo, quo nescire se diceret, versa est ad insidias cooperiendas: unde sequitur et respondentes Iesu, dixerunt: nescimus. In hoc quod nescire se responderant, mentiti sunt: consequens ergo erat iuxta responsionem eorum, dominum quoque dicere: nec ego scio. Sed mentiri veritas non potest; sequitur enim ait illis et ipse: nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. Ex quo ostendit et illos scire, sed respondisse nolle: et se nosse, et ideo non dicere, quia illi quod sciant taceant. Origenes in Matth. Sed dicet aliquis contra hoc, quia ridiculum erat interrogare in qua potestate haec faceret Iesus: nec enim poterat fieri ut responderet quia in potestate Diaboli faceret; sed nec ipse responderet quod erat verum, quoniam in potestate propria facit. Si quis autem dicat, quoniam interrogabant principes ut illum terrerent, ut puta, si facit aliquis quod nobis non placet in nostris, dicimus ei: quis te iussit hoc facere? Eum terrentes ut recedat ab actu: sed quid est quod et Christus ita respondit: dicite mihi vos hoc, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio? Forte ergo sic intelligitur hic locus. Generaliter quidem sunt duae potestates diversae: una ex parte Dei, altera ex parte Diaboli: specialiter autem sunt plures; non enim una potestas omnibus prophetis facientibus signa cooperabatur; sed alia istis, alia illis; et ad res forsitan inferiores inferior, ad res autem eminentiores eminentior. Principes autem sacerdotum videbant Iesum multa prodigia facientem; et ideo potestatis sibi cooperantis speciem et proprietatem volebant audire a Christo. Alii quidem qui signa fecerunt, in primis quidem in ista potestate fecerunt; proficientes autem in alia potestate maiori; tamen salvator universa fecit in una potestate, quam accepit a patre. Quoniam autem non erant digni talia audire mysteria, propterea non dat eis responsum, sed contra interrogat. Rabanus. Ob duas enim causas scientia veritatis est occultanda quaerentibus: cum scilicet is qui quaerit aut minus capax est ad intelligendum, aut odio vel contemptu veritatis indignus est cui debeat aperiri quod quaerit.
[85549] Catena in Mt., cap. 21 l. 5 Hieronymus. Post praemissa, infert dominus parabolam, qua et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei doceat transferendum, dicens quid autem vobis videtur? Chrysostomus super Matth. Quos reos proponit in causa, ipsos et iudices petit, ut a nullo mereantur solvi qui seipsos condemnant. Magna est fiducia iustitiae ubi adversario ipsi causa committitur. In parabolis ergo figurat personas eorum, ut non intelligant quomodo ipsi adversus se sententiam dicerent; sequitur enim homo quidam habebat duos filios. Quis ille nisi Deus, qui omnes homines creavit; qui cum sit natura dominus, tamen vult magis diligi quasi pater, quam timeri ut dominus? Maior filius, gentium populus erat; minor vero, populus Iudaeorum: quoniam gentes quidem erant ex tempore Noe, Iudaei autem ex Abraham. Sequitur et accedens ad primum dixit: fili, vade hodie, operare, in vinea mea. Hodie, idest tempore saeculi huius. Locutus est autem non in facie, ut homo, sed in corde, ut Deus, sensibus ingerens intellectum. Operari autem in vinea est iustitiam facere: nescio autem si totam quis hominum sufficiat operari. Hieronymus. Primo ergo dicitur gentilium populo per naturalis legis notitiam: vade, et operare in vinea mea; hoc est, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris; qui superbe respondit: unde sequitur ille autem respondens ait: nolo. Chrysostomus super Matth. Gentes enim a principio relinquentes Deum et iustitiam eius, et transeuntes ad idola et peccata, in cogitationibus suis respondere videntur: nolumus facere Dei iustitiam. Hieronymus. Postea vero in adventu salvatoris, gentium populus, acta poenitentia, operatus est in vinea Dei, et sermonis contumaciam labore correxit; et hoc est quod dicitur postea poenitentia motus abiit. Sequitur accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens ait: eo, domine. Secundus enim filius, populus Iudaeorum est, qui respondit Moysi: omnia quaecumque dixerit nobis dominus, faciemus. Chrysostomus super Matth. Sed postea aversi, mentiti sunt Deo, secundum illud: filii alieni mentiti sunt mihi; et hoc est quod dicitur et non ivit. Interrogat ergo dominus consequenter: quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: primus. Vide quomodo adversus se protulerunt sententiam, dicentes priorem filium voluntatem patris fecisse, idest populum gentium: quia melius est non promittere Deo iustitiam et facere, quam promittere et mentiri. Origenes in Matth. Unde potest considerari dominum esse locutum in parabola ista ad eos qui modicum aut nihil promittunt, operibus autem ostendunt; et contra eos qui magna promittunt, nihil autem secundum promissionem suam agunt. Hieronymus. Sciendum est autem, in veris exemplaribus non haberi novissimum, sed primum, ut proprio iudicio condemnentur. Si autem novissimum voluerimus legere, ut quidam habent, manifesta est interpretatio, ut dicamus intelligere quidem veritatem Iudaeos, sed tergiversari, et nolle dicere quid sentiunt; sicut et Baptismum Ioannis scientes esse de caelo, dicere noluerunt. Chrysostomus super Matth. Eorum autem iudicium dominus abundanter confirmat: unde sequitur dixit Iesus: amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei; ac si dicat: non solum populus gentium melior est vobis, sed etiam publicani et meretrices. Rabanus. Potest autem regnum Dei Evangelium vel Ecclesia praesens intelligi; in quo gentes Iudaeos praecedunt, quia citius credere voluerunt. Origenes in Matth. Per hoc autem non excluditur quin Iudaei aliquando intrent in regnum Dei; sed cum plenitudo gentium intraverit tunc omnis Israel salvus fiet. Chrysostomus super Matth. Puto autem, quod ex persona omnium virorum peccatorum publicani ponuntur, et ex persona omnium mulierum peccatricum, meretrices: quia avaritia praecipue in viris abundat, fornicatio autem in mulieribus: mulier enim in quiete sedet inclusa; fornicatio autem maxime ex otio nascitur; vir autem quoniam in actibus rerum diversarum est assidue, in avaritiae peccatum facile incurrit; in fornicationem autem non facile, nisi multum sit lascivus: nam occupatio virilium sollicitudinum, voluptatem plerumque excludit; unde proprium est hoc adolescentium nihil agentium. Consequenter exponit causam eius quod dixerat, dicens venit enim Ioannes ad vos in via iustitiae, et non credidistis ei. Rabanus. Viam iustitiae Ioannes praedicans venit, quia Christum, qui consummatio legis est, digito monstravit. Chrysostomus super Matth. Vel venit in via iustitiae sic manifeste ut conversatio eius venerabilis peccatorum corda concuteret; unde sequitur publicani autem et meretrices crediderunt ei. Considera quomodo conversatio bona praedicatoris praedicationi praestet virtutem, ut etiam indomita domet corda. Sequitur vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei; ac si diceret: illi fecerunt quod maius est, credendo; isti autem neque poenitentiam fecerunt, quod minus est. In hac autem expositione, quam secundum multorum expositionem tractavimus, aliquid mihi videtur esse contrarium. Si enim duo filii, Iudaei et gentes, intelligendi sunt; postquam sacerdotes interrogati responderunt priorem filium patris voluntatem fecisse, concludens Christus parabolam, sic debuit dicere: amen dico vobis, quia gentes praecedent vos in regnum Dei. Nunc autem dicit quia publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei; quod magis popularium hominum ostendit conditionem quam gentium: nisi forte intelligamus ut prius dictum est: intantum gentium populus magis placet Deo quam vos, ut etiam publicani et meretrices sint acceptabiliores Deo quam vos. Hieronymus. Unde alii putant non gentilium et Iudaeorum esse parabolam: sed simpliciter peccatorum et iustorum: eo quod illi quidem per mala opera Deo servire negaverant, postea poenitentiae Baptismum acceperant a Ioanne; Pharisaei autem, qui iustitiam praeferebant, et legem Dei se facere iactabant, Ioannis contempto Baptismate, eius praecepta non fecerunt. Chrysostomus super Matth. Hoc autem ideo introducit, quia sacerdotes non discendi causa, sed tentandi interrogaverant: in qua potestate hoc facis? Multi autem ex populis crediderant: et ideo introducit parabolam duorum filiorum, ostendens eis per eam, quia meliores sunt populares, qui a principio saecularem profitentur vitam, quam sacerdotes, qui a principio profitentur Deo servire: quoniam populares quidem aliquando compuncti convertuntur ad Deum; sacerdotes autem impoenitibiles constituti, nunquam desinunt peccare in Deum. Prior enim filius populus est: non enim populus est propter sacerdotes, sed sacerdotes propter populum.
[85550] Catena in Mt., cap. 21 l. 6 Chrysostomus in Matth. Post priorem parabolam, aliam ponit, ut ostendat eorum accusationem esse maiorem, et venia indignam: unde dicitur aliam parabolam audite. Homo erat paterfamilias qui plantavit vineam. Origenes in Matth. Homo paterfamilias Deus est, qui dicitur homo in quibusdam parabolis; sicut si pater cum parvulo filio suo loquatur infantilia, ut descendat ad verba filii sui, et instruat eum. Chrysostomus super Matth. Homo autem dicitur nomine non natura; similitudine, non veritate: praescius enim filius, quia propter appellationem humani nominis, quasi homo purus fuerit blasphemandus, etiam Deum patrem invisibilem hominem appellavit, qui Angelorum et hominum natura dominus est, benevolentia pater. Hieronymus. Plantavit autem vineam, de qua loquitur Isaias: vinea domini Sabaoth, domus Israel est. Sequitur et sepem circumdedit ei, vel murum urbis, vel Angelorum auxilia. Chrysostomus super Matth. Vel per sepem intellige custodiam patrum iustorum, qui tamquam murus facti sunt populo Israel. Origenes. Vel custodia Dei fuit sepes ipsius; torcular autem locus libationum, de quo sequitur et fodit in ea torcular. Hieronymus. Altare scilicet, aut torcularia illa, quorum titulo tres Psalmi praenotantur, 8, 80, 83, scilicet martyres. Hilarius in Matth. Vel prophetas quasi quaedam torcularia aptavit, in quos musti modo quaedam ubertas spiritus sancti ferventius influeret. Chrysostomus super Matth. Vel torcular est verbum Dei, quod cruciat hominem, contradicente carnis natura. Sequitur et aedificavit turrim. Hieronymus. Idest templum, de quo dicitur per Michaeam: et tu turris nebulosa, filia Sion. Hilarius in Matth. Vel in turre eminentiam legis extruxit, quae et in caelum ex solo egressa proveheret, et ex qua speculari Christi posset adventus. Sequitur et locavit eam agricolis. Chrysostomus super Matth. Quando scilicet per legem constituti sunt sacerdotes et Levitae, et procurationem regendi populum susceperunt. Sicut autem colonus, quamvis de suo munere obtulerit domino, non sic eum placat sicut si de vinea eius reditus ei obtulerit, sic et sacerdos non tantum propter suam iustitiam placet Deo, quomodo si populum Dei in sanctitate docuerit: quoniam ipsius iustitia una est, populi autem multiplex. Sequitur et peregre profectus est. Hieronymus. Non loci mutatione: nec enim Deus alicubi abesse potest, quo complentur omnia: sed abire videtur a vinea, ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat. Chrysostomus in Matth. Vel peregre profectus est, cum longanimitatem habuit, non semper eorum peccatis poenam inducens. Origenes in Matth. Vel quia dominus, qui fuerat cum illis in nube diei et in columna ignis per noctem, nequaquam postea similiter apparuit illis. In Isaia ergo Iudaicus populus vinea nominatur, et comminatio patrisfamilias contra vineam fit; in Evangelio autem vinea non culpatur, sed eius coloni. Sed forte in Evangelio vinea est regnum Dei, idest doctrina, quae Scripturis inserta est sanctis; vita autem irreprehensibilis hominum, est vineae fructus. Littera autem Scripturae est vineae sepes circumposita, ut non videantur ab his qui foris sunt, fructus qui sunt in absconso. Profunditas autem eloquiorum Dei est vineae torcular; in quod qui profecerunt de eloquiis Dei, infundunt studia sua quasi fructus. Turris autem aedificata, est verbum de ipso Deo et de dispensationibus Christi. Hanc vineam tradidit colonis, idest populo ante nos, tam sacerdotibus quam laicis. Et peregre profectus est, ad suam profectionem dans occasionem colonis. Appropinquat autem tempus fructuum, et secundum unumquemque, et generaliter populo universo. Primum enim vitae tempus est secundum infantiam; et tunc nihil vinea ostendit, nisi tantum habens in se vitalem virtutem; cum autem inceperit posse loqui, tempus est generationis. Quantum autem proficit anima pueri, tantum et vinea, idest verbum Dei; et post profectum, vinea operatur fructum maturum caritatis, et gaudii, et pacis, et huiusmodi. Sed et populo qui acceperunt legem per Moysen, tempus fructuum appropinquat aliquando: unde sequitur cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. Rabanus. Unde tempus fructuum posuit, non proventuum: nullus enim est fructus populi contumacis. Chrysostomus in Matth. Servos dicit prophetas, qui offerunt, quasi sacerdotes domini, populi fructus et obedientiae ostensionem per opera. Hi autem non solum malitia potiti sunt in non dando fructum, sed etiam in indignando ad eos qui venerunt; et sanguine manus impleverunt; unde sequitur agricolae autem apprehensis servis eius, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Hieronymus. Caeciderunt quidem, ut Ieremiam; occiderunt, ut Isaiam; lapidaverunt, ut Naboth et Zachariam, quem interfecerunt inter templum et altare. Chrysostomus super Matth. Per singulos autem gradus malitiae, Dei misericordia addebatur; et per singulos gradus divinae misericordiae malitia Iudaeorum crescebat; et sic contra Dei clementiam malignitas humana certabat: unde sequitur iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. Hilarius in Matth. Missi autem plures prioribus, illud tempus designant quo post singulorum prophetarum praedicationem plurimus simul numerus prophetantium emissus est. Rabanus. Vel servi qui missi sunt, ipse legifer Moyses intelligitur, et Aaron primus sacerdos Dei, quos caesos flagello linguae vacuos emiserunt: alios autem servos, prophetarum choros intellige. Hilarius. In filio autem ad ultimum misso, domini nostri adventus significatur: sequitur enim novissime autem misit ad eos filium suum. Chrysostomus in Matth. Quare autem non confestim misit? Ut ex his quae ad alios fecerant, seipsos accusarent, et furorem dimittentes, verecundarentur propter filium advenientem: unde sequitur verebuntur filium meum. Chrysostomus. Hunc autem misit, non quasi ad obnoxios poenae sententiam baiulantem, sed poenitentiae veniam: misit eum eos confundere, non punire. Hieronymus. Quod autem dicit verebuntur filium meum, non de ignorantia venit. Quid enim nesciat paterfamilias, qui hoc loco Deus intelligitur? Sed semper ambigere Deus dicitur, ut libera voluntas homini reservetur. Chrysostomus in Matth. Vel hoc dicit, annuntians quid fieri debebat, quoniam oportebat eos verecundari; per hoc enim vult ostendere peccatum eorum magnum, et omni excusatione privatum. Origenes in Matth. Vel illud quod ait verebuntur forte filium meum, videtur impletum in illis Iudaeis qui intelligentes Christum, crediderunt in eum. Hoc autem quod sequitur: agricolae autem videntes filium, dixerunt inter se: hic est heres; venite, occidamus eum, in illis impletum est qui videntes Christum, et cognoscentes filium Dei, nihilominus crucifixerunt eum. Hieronymus. Interrogemus Arium et Eunomium: ecce pater dicitur ignorare. Quidquid pro patre responderint, hoc intelligant de filio, qui se dicit ignorare consummationis diem. Chrysostomus super Matth. Dicunt autem quidam, quia post incarnationem dictus est Christus filius ex Baptismo, sicut ceteri sancti; quos ex hoc loco convincit dominus, ubi dicitur: mittam filium meum. Quando ergo adhuc cogitabat ad transmittendum filium post prophetas, iam filius erat: deinde se eo modo dicitur filius sicut omnes sancti ad quos factum est verbum Dei, debuit et prophetas dicere filios sicut et Christum, aut et Christum servum dicere sicut et ceteros prophetas. Hieronymus. Post hoc autem quod dicunt hic est heres, manifeste dominus probat Iudaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam Dei filium crucifixisse. Intellexerunt enim eum esse illum cui pater per prophetam dicit: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Hereditas quippe filio sancta Ecclesia data est: quam non moriens pater illi reliquit; sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit. Chrysostomus super Matth. Tamen postquam introivit in templum, et vendentes animalia quae ad sacrificium pertinebant, foras eiecit, tunc praecipue cogitaverunt eum occidere: unde dicunt venite, occidamus eum. Dicebant enim intra se: necesse est ut populus per istum dimittat consuetudinem hostiarum, quae ad nostrum pertinent lucrum, et acquiescat offerre sacrificium iustitiae, quod ad gloriam pertineat Dei: et sic iam non erit populus iste possessio nostra, sed Dei. Si autem occiderimus eum dum non est qui iustitiae fructum a populo quaerat, semper durabit consuetudo offerendarum hostiarum; et sic populus iste erit nostra possessio, et hoc est quod sequitur et nostra erit hereditas. Haec est cogitatio communis omnium sacerdotum carnalium, qui non sunt solliciti quomodo vivat populus sine peccato; sed aspiciunt quid in Ecclesia offeratur, et hoc aestimant sacerdotii sui lucrum. Rabanus. Vel hereditatem, occiso eo, praeripere moliebantur Iudaei, cum fidem quae per eum est, extinguere, et suam magis quae ex lege est iustitiam praeferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere. Sequitur et apprehensum eum, eiecerunt extra vineam, et occiderunt. Hilarius. In Matth. Christus enim extra Ierusalem, tamquam extra vineam in sententiam damnationis abiectus est. Origenes in Matth. Vel quod dicit eiecerunt extra vineam, tale mihi videtur: quantum ad se, alienum eum esse iudicaverunt a vinea et colonis. Sequitur cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Hieronymus. Interrogat quidem eos dominus, non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut propria responsione damnentur. Sequitur aiunt illi: malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Chrysostomus super Matth. Quod autem verum responderunt, non est illorum qui iuste iudicaverunt, sed ipsius causae: veritas enim ipsis violentiam fecit. Origenes. Sicut enim Caiphas, sic et isti non ex se prophetaverunt contra se, quoniam tollenda ab eis erant eloquia Dei, et danda gentibus fructum in tempore daturis. Vel dominus, quem occiderunt, statim venit resurgens a mortuis, et malos quidem colonos male perdidit, aliis autem colonis, idest apostolis, vineam suam consignavit, idest eis qui ex Iudaico populo crediderunt. Augustinus de Cons. Evang. Marcus autem hoc ab ipsis non responsum esse commemorat; sed dominum hoc consequenter locutum, post interrogationem suam, ipsum sibi quodammodo respondisse. Sed facile potest intelligi, vel illorum vocem ita subiectam ut non interponeretur illi responderunt, sed tamen intelligeretur: aut ideo responsionem istam domino potius attributam, quia cum verum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondet, qui veritas est. Chrysostomus in Matth. Vel non est contradictionis: etenim utraque facta sunt: quia scilicet et ipsi primo hoc responderunt, et postea dominus iteravit. Augustinus de Cons. Evang. Sed illud magis movet quod Lucas non solum eos hoc respondisse non dicit, verum etiam contrariam retulisse responsionem: ita enim narrat: quo audito (scilicet hac sententia ex ore domini prolata) dixerunt: absit. Restat ergo ut intelligamus, in plebe quae audiebat, quosdam respondisse quod Matthaeus commemorat, quosdam vero illud quod Lucas dicit, idest absit. Nec moveat quod Matthaeus principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad dominum; et sic sine interpositione alicuius personae sermo contexitur usque ad hoc quod de locata agricolis vinea commemoratur: potest enim putari, omnia haec cum principibus sacerdotum locutum fuisse; sed Matthaeus brevitatis causa tacuit, quod Lucas non tacuit; parabolam scilicet istam non ad eos solos dictam qui de potestate interrogaverant, sed ad plebem in qua erant qui dicerent perdet illos et vineam suam dabit aliis: quae vox recte etiam ipsius domini fuisse intelligitur, sive propter veritatem, sive propter membrorum eius cum suo capite unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent: absit, quia intelligebant contra seipsos parabolam esse dictam. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Lucas quidem secundum responsionem oris eorum narravit; Matthaeus autem secundum responsionem cordis: nam vere visibiliter quidem in facie contradixerunt dicentes: absit. In conscientia autem susceperunt, dicentes malos male perdet. Sicut cum homo deprehensus fuerit in malo, verbis quidem excusat, intus autem eius conscientia recognoscit. Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Dominus propter hoc eis parabolam proposuit ut ipsi non intelligentes, contra se sententiam proferrent; sicut et ad David dictum est per Nathan. Rursus autem intelligentes quae dicta sunt contra se esse, dixerunt: absit. Rabanus. Moraliter autem cuique vinea locatur colenda, cum Baptismi mysterium datur, quod operando exerceat. Mittitur servus unus, alter et tertius, cum lex, Psalmus, prophetia legitur, ad quorum monita bene operetur. Sed missus caeditur et eicitur, cum sermo contemnitur, vel, quod peius est, blasphematur. Heredem quantum ad se occidit, qui filium Dei conculcaverit, et spiritui gratiae contumeliam fecerit. Perdito malo cultore, vinea alii datur, cum donum gratiae, quod superbus spreverit, humilis accipit. Chrysostomus super Matth. Deinde quasi non acquiescentibus illis, testimonium Scripturae inducit. Sequitur enim dicit illis Iesus: numquam legistis in Scripturis: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Idest, si parabolam meam non intelligitis, vel istam Scripturam cognoscatis. Hieronymus. Variis autem parabolis res eaedem contexuntur; quos enim supra operarios et agricolas appellavit, nunc aedificatores, idest caementarios vocat. Chrysostomus in Matth. Lapidem autem Christum vocat, aedificatores autem doctores Iudaeorum, qui Christum reprobaverunt, dicentes: hic non est a Deo. Rabanus. Sed illis nolentibus, idem lapis caput anguli firmavit: quia de utroque populo quotquot ipse voluit, sua fide coniunxit: unde sequitur hic factus est in caput anguli. Hilarius in Matth. Est enim caput anguli factus: quia est inter legem et gentes lateris utriusque coniunctio. Chrysostomus in Matth. Deinde ut discant quoniam nihil eorum quae fiebant, Deo contrarium erat, subdit a domino factum est. Origenes in Matth. Idest, iste lapis donum est, donatum a Deo aedificio universo et admirabile caput in oculis nostris, qui possumus eum videre oculis mentis. Chrysostomus super Matth. Quasi diceret: quare non intelligitis, in cuius aedificii angulo ponendus est ille lapis, non in vestro, quando reprobatus est, sed in alio? Si autem aliud aedificium est futurum, ergo vestra aedificatio est contemnenda. Unde subdit ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur gentibus facientibus fructum eius. Origenes in Matth. Regnum Dei dicit mysteria regni Dei, idest divinas Scripturas, quas tradidit dominus primo quidem populo illi priori cui credita sunt eloquia Dei, secundo autem gentibus facientibus fructum: nemini enim datur verbum Dei nisi facienti fructum de eo; et nemini in quo peccatum regnat, datur regnum Dei; quomodo ergo illi datum est a quo et ablatum est? Sed considera quomodo quod datur, intelligitur gratis datum. Quibus ergo locavit, non omnino quasi electis et fidelibus dedit; quibus autem donavit, cum iudicio electionis donavit. Chrysostomus super Matth. Lapis autem dicitur Christus non solum propter firmitatem, sed etiam quia est inimicorum magna confractio: unde sequitur et qui ceciderit super lapidem istum, et cetera. Hieronymus. Qui peccator est, et tamen in illum credit, cadit quidem super lapidem et confringitur, sed non omnino conteritur; reservatur enim per patientiam ad salutem; super quem vero ille ceciderit, hoc est cui lapis ille irruerit, et qui Christum penitus negaverit, sic conteret eum ut nec testa quidem remaneat, in qua hauriatur aquae pusillum. Chrysostomus super Matth. Aliud est enim confringi, et aliud comminui: de eo enim quod confringitur, aliquid remanet; quod autem comminuitur, quasi in pulverem convertitur. Quod autem cadit ad lapidem, non frangitur secundum quod est lapidis virtus, sed inquantum fortiter cadit, aut propter pondus suum, aut propter altitudinem casus; sic et Christianus peccans, non tantum perit, quantum potest perdere Christus, sed quantum ipse se perdit per opera sua: aut propter magnitudinem peccati, aut propter altitudinem dignitatis. Infideles autem pereunt tantum quantum potest eos perdere Christus. Chrysostomus in Matth. Vel hic duas perditiones eorum ostendit: unam ab eo quod offenderunt, et scandalizati sunt; quam designat dicens qui ceciderit super lapidem; aliam a captivitate eis superventura; quam manifestat dicens super quem vero ceciderit. Augustinus de quaest. Evang. Vel de his dicit quod cadent super eum, qui illum modo contemnunt vel iniuriis afficiunt: ideo nondum penitus intereunt, sed tamen confringuntur, ut non recti ambulent: super quos cadet, dum veniet desuper in iudicio cum poena perditionis: ideo dixit conteret eos, ut sint impii, tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae.
[85551] Catena in Mt., cap. 21 l. 7 Hieronymus. Quamvis duro corde Iudaei propter incredulitatem essent, tamen intelligebant contra se omnes domini sententias dirigi: unde dicitur et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret. Chrysostomus super Matth. Haec est autem differentia bonorum hominum et malorum: bonus enim comprehensus in peccato, gemit quia peccavit; malus autem fremit, non quia peccavit, sed quia comprehensus est in peccato, et non solum poenitentiam non agit, sed magis adversus corripientem irascitur, unde et isti comprehensi, magis ad malitiam sunt excitati; sequitur enim et quaerentes tenere eum, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant. Origenes in Matth. Sapiunt quidem aliquo de eo quod verum est, prophetam eum aestimantes; non autem magnitudinem eius intelligunt, secundum quod erat filius Dei. Turbas autem sic sapientes de eo, et paratas pro eo pugnare timent principes: neque enim ad eorum scientiam pertingere possunt, nihil dignum sentientes de eo. Deinde sciendum est, quoniam volentium Iesum tenere, differentia est. Aliter enim principes et Pharisaei quaerebant eum tenere; aliter sponsa quae dicit: tenui eum, nec dimittam, adhuc tentura melius, sicut dicit: ascendam in palmam, et tenebo altitudinem eius. Omnes enim non recte sapientes de divinitate, tenere volunt Iesum, et perdere eum. Et alia quidem verba, praeter verbum Christi, possibile est comprehendere et tenere; verbum autem veritatis nemo potest comprehendere, idest intelligere; neque tenere, idest convincere; neque separare a sensu credentium; neque mortificare, idest destruere. Chrysostomus super Matth. Omnis etiam homo malus quantum ad voluntatem suam, et manus mittit in Deum et occidit eum. Qui enim praecepta Dei conculcat, qui murmurat contra Deum, et turbato vultu aspicit caelum, nonne, si fieri potuisset, manus mitteret in Deum et occideret eum ut iam licenter peccaret? Rabanus. Sed tamen quod timent mittere manum in Iesum propter turbam, quotidie in Ecclesia geritur, cum quilibet solo nomine frater, fidei et pacis unitatem, quam non diligit, propter bonos cohabitantes, vel erubescit impugnare, vel timet.
[85552] Catena in Mt., cap. 22 l. 1 Chrysostomus in Matth. Quia dixerat: dabitur genti facienti fructum eius, hic ostendit cui genti: unde dicitur et respondens Iesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: simile factum est regnum caelorum, et cetera. Glossa. Dicit autem respondens, idest obvians pravae cogitationi eorum de morte sua. Augustinus de Cons. Evang. Parabolam autem istam solus Matthaeus narrat: simile quidem etiam Lucas commemorat; sed non est hoc, sicut et ipse ordo indicat. Gregorius in Evang. Hic per nuptias, praesens Ecclesia; illic per coenam, aeternum et ultimum convivium designatur; quia et in hanc nonnulli exituri intrant; ad illud quisquis semel intraverit, ulterius non exibit. At si quis forte contendat hanc eamdem esse lectionem, intelligi forsitan potest quia de proiecto eo, qui cum nuptiali veste non intraverat, quod Lucas tacuit, Matthaeus dixit; quod vero per illum coena, per hunc autem prandium dicitur, nequaquam obsistit: quia cum ad horam nonam apud antiquos prandium fieret quotidie, ipsum quoque prandium coena vocabatur. Origenes in Matth. Regnum autem caelorum simile est, secundum eum quidem qui regnat, homini regi; secundum eum autem qui conregnat, filio regis; secundum ea vero quae sunt in regno regis, servis et invitatis ad nuptias; inter quod est et exercitus regis. Additum est autem homini regi, ut hominibus quasi homo loquatur, et dispenset homines non cupientes dispensari a Deo. Sed tunc cessabit regnum caelorum esse simile homini, cum cessante zelo et contentione et ceteris passionibus et peccatis, cessaverimus secundum hominem ambulare, et videbimus eum sicuti est. Nunc enim videmus eum non sicuti est, sed sicuti per nostram dispensationem factus fuerit nobis. Gregorius. Tunc autem Deus pater Deo filio nuptias fecit quando hunc in utero virginis humanae naturae coniunxit. Sed quia ex duabus personis fieri solet nuptiarum coniunctio, absit hoc ab intellectibus nostris ut personam redemptoris nostri ex duabus personis credamus esse unitam. Ex duabus quippe atque in duabus hunc naturis existere dicimus, sed ex duabus personis credere compositum ut nefas vitamus. Securius ergo dici potest, quia in hoc rex pater regi filio nuptias fecit, quod ei per incarnationis mysterium sanctam Ecclesiam sociavit. Uterus autem genitricis virginis huius sponsi thalamus fuit. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Cum resurrectio fuerit facta sanctorum, tunc suscipiet hominem vita, quae est Christus, mortalitatem eius sua immortalitate absorbens. Nunc enim quasi arrhas futuri coniugii spiritum sanctum accipimus; tunc autem ipsum Christum plenius in nobis habebimus. Origenes. Vel coniunctionem sponsi ad sponsam, idest Christi ad animam, verbi susceptionem intellige; partus autem opera bona. Hilarius. Merito autem a patre iam sunt hae nuptiae factae, quia aeternitatis huius societas et novi corporis desponsata coniunctio habetur iam perfecta in Christo. Sequitur et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias; et noluerunt venire. Chrysostomus super Matth. Ergo quando misit servos suos, iam invitati prius erant. Invitati sunt enim homines a tempore Abrahae, cui Christi incarnatio promittebatur. Hieronymus. Misit autem servum suum; nec dubium quin Moysen, per quem legem invitatis dedit. Si autem servos legerimus, ut plura habent exemplaria, ad prophetas referendum est: quia invitati per eos, venire contempserunt. Sequitur iterum misit alios servos, dicens: dicite invitatis, et cetera. Servi qui secundo missi sunt, melius est ut prophetae intelligantur, quam apostoli; ita tamen si servus supra fuerit scriptus; sin autem servos ibidem legas, hic servi secundi, apostoli sunt intelligendi. Chrysostomus super Matth. Quos misit cum eis dixit: in viam gentium ne abieritis (...) sed potius ite ad oves perditas domus Israel. Origenes in Matth. Vel qui primi mittuntur servi vocare invitatos ad nuptias habentur prophetae convertentes ex populo per suas prophetias ad laetitiam et restitutionem Ecclesiae ad Christum. Qui autem noluerunt venire in primis invitati, sunt qui noluerunt audire verba prophetarum. Iterum alii transmissi, alia congregatio prophetarum est. Hilarius in Matth. Vel servi primo missi, qui invitatos vocarent, apostoli sunt; qui autem admonentur ut veniant, invitati antea, populus Israel est: in gloriam enim aeternitatis per legem est advocatus. Apostolorum ergo erat proprium commonefacere eos quos invitaverant prophetae. Qui vero iterum cum praeceptorum conditione mittuntur, apostolici viri sunt successores eorum. Gregorius in Evang. Sed quia hi qui prius invitati sunt, ad nuptiarum convivium venire noluerunt, in secunda invitatione iam dicitur ecce prandium meum paravi. Hieronymus. Prandium paratum, et tauri, et altilia occisa, vel per metaphoram opes regiae describuntur, ut ex carnalibus intelligantur spiritualia; vel certe dogmatum magnitudo et doctrina Dei lege plenissima sentiri potest. Chrysostomus super Matth. Cum ergo dominus apostolis dixit: euntes praedicate, dicentes quia appropinquavit regnum caelorum, hoc significavit quod hic dicitur prandium meum paravi: idest, ex lege et prophetis Scripturarum mensas ornavi: unde sequitur tauri mei et altilia occisa sunt. Gregorius. Per tauros autem patres veteris testamenti significantur; qui ex permissione legis inimicos suos virtutis corporeae cornu feriebant. Altilia vero saginata dicimus: ab eo enim quod est alere, altilia, quasi alitilia, vel quasi alita vocamus. Per altilia ergo patres novi testamenti figurantur; qui dum gratiam pinguedinis internae dulcedinis percipiunt, a terrenis desideriis ad sublimia contemplationis suae penna sublevantur. Dicit ergo tauri mei et altilia occisa sunt; ac si diceret: patrum praecedentium mortes aspicite, et remedia vitae vestrae cogitate. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Ideo dicit et saginata et tauros, non quia et tauri non fuerint saginati, sed quia non omnes saginati fuerunt tauri; ergo saginata tantummodo dicit prophetas, qui fuerunt spiritu sancto repleti; tauros autem qui prophetae fuerunt et sacerdotes, sicut Ieremias et Ezechiel: ut enim tauri duces sunt gregis, ita et sacerdotes principes sunt populi. Hilarius. Vel aliter. Tauri gloriosa martyrum species est, qui confessioni Dei, tamquam hostia electa, sunt immolati; saginata vero sunt homines spirituales, tamquam caelesti pane ad evolandum aves pastae, ceteros accepti cibi ubertate expleturae. Gregorius. Notandum vero, quod in priore invitatione nil de tauris et altilibus dicitur; in secunda autem iam tauri et altilia mactata memorantur: quia omnipotens Deus, cum verba eius audire volumus, adiungit exempla: ut omne quod impossibile credimus, tanto nobis ad superandum fiat facilius, quanto per hoc transisse et alios audimus. Origenes in Matth. Vel quia prandium quod paratur, est eloquium Dei; fortia quaeque eloquiorum Dei, tauri intelligantur; suavia vero et delectabilia eorum, sunt saginata. Si quis enim proferat quaedam dicta modica et non firma, et non magnam virtutem rationis habentia, videntur macra esse quae proferuntur; saginata autem sunt cum ad unamquamque propositionem exempla multa rationis probatione repleta inducuntur: puta si aliquis de castitate sermonem loquitur, recte intelligitur turtur; sed cum ipsum sanctitatis sermonem cum rationis probatione de Scripturis repletum protulerit, ita ut delectet et confirmet animum audientis, protulit eum saginatum. Chrysostomus super Matth. Quod autem dicitur et omnia parata sunt, intelligitur quia quicquid quaeritur ad salutem, iam adimpletum est in Scripturis: qui enim ignorans est, invenit ibi quod discat; qui contumax est, invenit ibi quod timeat; qui laborat, invenit ibi promissa, quibus excitetur ad opus. Glossa. Vel omnia parata sunt, idest, introitus regni paratus est per fidem meae incarnationis, qui ante fuerat clausus. Chrysostomus super Matth. Vel omnia parata dicit quae pertinent ad mysterium dominicae passionis et nostrae redemptionis. Dicit autem venite ad nuptias, non pedibus, sed fide et moribus. Sequitur illi autem neglexerunt. Quare autem neglexerint, manifestat cum subditur et abierunt alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam. Chrysostomus in Matth. Quamvis autem videantur rationabiles occasiones esse; sed hinc discimus quod etiam si necessaria sint quae detinent, omnibus tamen praeponere spiritualia oportet. Mihi autem videtur quod his occasionibus usi, negligentiae velamina proponebant. Hilarius in Matth. Ambitione enim saeculi, tamquam villa, homines occupantur; plures vero propter pecuniae cupiditatem negotiatione detinentur. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Cum labore manuum nostrarum aliquid facimus, puta exercentes agrum vel vineam, aut opus ligni vel ferri, villam colere videmur; cum autem non labore manuum nostrarum alia lucra sequimur, totum hoc negotiatio appellatur. O miserrimus mundus, et miseri qui eum sequuntur. Semper enim mundialia opera homines excluserunt a vita. Gregorius in Evang. Qui ergo intentus labori terreno, vel mundi actionibus deditus, mysterium incarnationis dominicae pensare, et secundum illud vivere dissimulat, quasi ad villam vel negotium pergens, venire ad regis nuptias recusat; et plerumque, quod est gravius, nonnulli vocati gratiam non solum respuunt, sed etiam persequuntur: unde subditur reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt. Chrysostomus super Matth. Vel per occupationem villae, populares Iudaeorum significat, quos mundi delectatio separavit a Christo; per occupationem vero negotiationis, sacerdotes, ceterosque ministros templi significavit, quos lucri obtentu venientes ad ministerium legis et templi, avaritia separavit a fide; de quibus non dixit quod malignati sunt, sed neglexerunt: qui enim odio aut invidia crucifixerunt Christum, illi malignati sunt: qui autem negotiis impediti non crediderunt, illi neglexisse dicuntur, non malignari. De sua tamen morte dominus tacet, quia in priori parabola dixerat; sed ostendit mortem discipulorum suorum, quos post ascensum ipsius occiderunt Iudaei, Stephanum lapidantes, et Iacobum Alphaei occidentes: propter quae Ierusalem destructa est a Romanis. Et notandum, quod ira in Deo non proprie, sed translative dicitur; tunc enim irasci dicitur quando ulciscitur; unde et hic dicitur rex autem cum audisset, iratus est. Hieronymus. Quando invitabat ad nuptias, et agebat opera clementiae, hominis nomen appositum est: nunc autem quando ad ultionem venit, homo siletur, et rex tantum dicitur. Origenes in Matth. Dicant autem qui peccant in Deum legis et prophetarum et totius creationis, utrum iste qui et homo dicitur et iratus proponitur, ipse est pater Christi. Quod si dixerint hunc ipsum esse, cogendi sunt confiteri quoniam multa in eo secundum passibilem hominum naturam esse dicuntur: non quia ipse passibilis est, sed quia morem gerit passibilis naturae hominum. Et secundum hanc consequentiam suscipere convenit et iram Dei et poenitentiam et cetera huiusmodi in prophetis. Sequitur et missis exercitibus suis. Hieronymus. Per hos exercitus, Romanos intelligimus sub duce Vespasiano et Tito, qui, occisis Iudaeae populis, praevaricatricem incenderunt civitatem. Chrysostomus super Matth. Romanus autem exercitus dicitur exercitus Dei: quia domini est terra et plenitudo eius; nec etiam venissent Romani Ierusalem, nisi eos dominus excitasset. Origenes in Matth. Vel Angelorum agmina sunt exercitus regis nostri. Missis ergo exercitibus extinxisse homicidas dicitur, quia in hominibus omne iudicium per Angelos exercetur. Homicidas ergo perdit, quia persequentes interimit; civitatem eorum igni succendit, quia illorum non solum animae, sed caro quoque in qua habitaverunt, aeternae Gehennae flamma cruciantur. Origenes. Vel civitas impiorum est, secundum unumquodque dogma, congregatio eorum qui conveniunt in sapientia principum huius saeculi: quam succendit rex et exterminat, quasi ex malis aedificationibus consistentem. Gregorius. Sed is qui invitantem se contemni conspicit, filii sui nuptias vacuas non habebit: quandoque enim sermo Dei inventurus est ubi requiescat: unde subditur tunc ait servis suis. Origenes. Idest apostolis, aut Angelis, qui praepositi erant in vocatione gentium. Nuptiae quidem paratae sunt. Remigius. Idest, omne sacramentum humanae dispensationis iam peractum atque completum est. Sed qui invitati erant, idest Iudaei, non fuerunt digni: quia Dei iustitiam ignorantes, et suam statuere volentes, indignos se iudicaverunt aeternae vitae. Reprobato ergo Iudaico populo, ad has nuptias gentilis populus est susceptus: unde sequitur ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias. Hieronymus. Gentilis enim populus non erat in viis, sed in exitibus viarum. Remigius. Qui sunt errores gentilium. Chrysostomus super Matth. Vel viae sunt omnes professiones huius mundi, ut puta philosophiae, militiae, et huiusmodi. Dicit ergo ite ad exitus viarum: ut cuiuslibet conditionis homines vocent ad fidem. Adhuc, sicut castitas via est quae ducit ad Deum, sic fornicatio via est quae ducit ad Diabolum; et sic de virtutibus et vitiis. Iubet ergo, ut cuiuscumque conversationis vel conditionis homines invitent ad fidem. Hilarius in Matth. Per viam etiam tempus saeculi intelligendum est; atque ideo ad exitus viarum iubentur ire, quia omnibus retroacta donantur. Gregorius. Vel aliter. In Scriptura sacra vias actiones accipimus; exitus viarum intelligimus defectus actionum, quia illi plerumque facile ad eum veniunt quos in terrenis actionibus prospera nulla comitantur. Origenes. Vel aliter. Puto hanc primam vocationem fuisse ad nuptias aliquarum ingenuarum animarum: principaliter enim Deus vult venire ad epulationem divini eloquii eos qui ad intelligendum sunt ingeniosiores; et quoniam qui huiusmodi sunt, nolunt ad istam vocationem venire, transmittuntur alii servi provocantes eos, et promittentes quod, si venerint, percipient prandium paratum a rege. Sicut enim in corporalibus alia est quae nubit sponsa, alii invitatores, alii qui invitantur ad nuptias, sic Deus scit diversos ordines animarum, earumque virtutes, et causas ob quas hi quidem in constitutione sponsae accipiuntur, alii in ordine servorum vocantium, alii in numero invitatorum ad nuptias. Sed qui principaliter quidem fuerant invitati, primos invitatores quasi pauperes sensu neglexerunt, et abierunt sua sequentes, in quibus magis sunt delectati quam in his quae rex per servos quos promittebat. Sed hi leviores sunt his qui servis transmissis iniuriantur et interficiunt; qui scilicet praeparatione contentiosorum verborum ausi sunt tenuisse servos missos, qui non sunt praeparati ad solvendas quaestiones eorum versutas; et contumeliis afficiuntur, vel interficiuntur ab eis. Sequitur et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt bonos et malos. Origenes. Egredientes servi, sive de Iudaea et Ierusalem apostoli Christi, sive ab interioribus Angeli sancti, et venientes ad vias diversas diversorum morum, congregaverunt quoscumque invenerunt; et non curant, utrum aliquando ante vocationem mali fuerint aut boni. Bonos autem intelligere hic simpliciter convenit humiliores et rectiores ex eis qui veniebant ad cultum Dei, quibus conveniebat quod apostolus ait: cum gentes quae legem non habent, ea quae legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex. Hieronymus. Inter ipsos enim gentiles infinita est diversitas; cum alios sciamus esse procliviores ad vitia, alios ad honestatem morum virtutibus deditos. Gregorius. Vel hoc dicit, quia in hac Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt. Bonus autem non fuit qui malos tolerare recusavit. Sequitur et impletae sunt nuptiae discumbentium. Origenes in Matth. Nuptiae, scilicet Christi et Ecclesiae, sunt impletae dum restituti Deo qui ab apostolis sunt inventi recubuerunt ad epulandum in nuptiis. Sed quoniam bonos et malos oportuit quidem vocari, non autem ut mali permanerent mali, sed ut deponerent vestimenta contraria nuptiis et induerent nuptialia indumenta, scilicet viscera misericordiae et benignitatis; ideo rex egreditur, ut videat discumbentes priusquam apponatur eis prandium, ut retineat habentes nuptialia vestimenta, et delectet; condemnetque contrarios: unde sequitur intravit autem rex, ut videret discumbentes. Chrysostomus super Matth. Non quia alicubi ipse non est; sed ubi vult per iudicium aspicere, ibi dicitur praesens; ubi autem non vult, absens videtur. Dies autem aspectionis est dies iudicii, quando visitaturus est Christianos, qui super mensam Scripturarum recumbunt. Origenes. Ingrediens autem invenit quemdam qui non mutaverat proprios mores: unde sequitur et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Singulariter dixit, quia unius sunt generis omnes qui servant malitiam post fidem, quam habuerant ante fidem. Gregorius. Quid autem debemus intelligere per nuptialem vestem nisi caritatem? Quia hanc in se dominus habuit, dum ad sociandae sibi Ecclesiae nuptias veniret. Intrat ergo ad nuptias, sed sine veste nuptiali, qui in Ecclesia fidem habet, sed caritatem non habet. Augustinus contra Faustum. Vel sine veste nuptiali nuptias adit qui quaerit ibi gloriam non sponsi, sed suam. Hilarius in Matth. Vel vestis nuptialis est gratia spiritus sancti, et candor habitus caelestis, qui bonae interrogationis confessione susceptus, usque in coetum regni caelorum immaculatus et integer est reservandus. Hieronymus. Vel vestis nuptialis praecepta sunt domini, et opera quae complentur ex lege et Evangelio, novique hominis efficiunt vestimentum; quod qui in die iudicii inventus fuerit sub nomine Christiano non habere, statim corripitur: unde sequitur et ait illi: amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Amicum vocat, quia est invitatus ad nuptias, quasi sit amicus per fidem. Arguit autem impudentiae, quod veste sordida munditias polluerit nuptiales. Origenes. Et quoniam qui peccat et non induit dominum Iesum Christum, non habet excusationem aliquam, ideo sequitur at ille obmutuit. Hieronymus. In tempore enim illo non erit locus impudentiae, nec negandi facultas; cum omnes Angeli et mundus ipse testes sint peccatorum. Gregorius. Non autem solum reiectus est a nuptiis qui iniuriam nuptiis fecit, sed adhuc a ministris regis super vincula constitutis ligatus incessione, qua non est usus ad bonum, et apprehensoria virtute, qua nullum opus ad bonum implevit; et condemnatus est in loco ab omni lumine alieno, qui vocatur tenebrae exteriores: unde sequitur tunc rex dixit ministris: ligatis manibus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores. Gregorius. Ligantur tunc pedes et manus per districtionem sententiae, qui modo a pravis operibus ligari noluerunt per meliorationem vitae, vel tunc ligat poena quos modo a bonis operibus ligavit culpa. Augustinus de Trin. Pravarum vero atque distortarum voluntatum implicatio vinculum est quo alligatur qui hoc agit, ut proiciatur in tenebras exteriores. Gregorius. Interiores autem tenebras dicimus caecitatem cordis, exteriores vero tenebras aeternam noctem damnationis. Chrysostomus super Matth. Vel per hoc designatur differentia tormentorum in peccatoribus. Sunt enim primae tenebrae exteriores, interiores autem minores, et novissima loci. Sequitur ibi erit fletus et stridor dentium. Hieronymus. In fletu oculorum et stridore dentium, per metaphoram membrorum corporalium, magnitudo ostenditur tormentorum. Manus quoque ligatas et pedes, fletum oculorum, et stridorem dentium, ad comprobandam resurrectionis intellige veritatem. Gregorius in Evang. Ut illic dentes strideant, qui de edacitate gaudebant; illic oculi defleant, qui hic per illicitas concupiscentias versabantur; quatenus singula membra supplicio subiaceant, quae hic singulis quibusque vitiis subiecta serviebant. Hieronymus. Et quia in convivio nuptiali non initium, sed finis quaeritur, subditur multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Hilarius in Matth. In invitante enim sine exceptione, publicae bonitatis humanitas est; in invitatis vero, vel vocatis, de iudicio meritorum probitatis electio est. Gregorius. Nonnulli enim bona nec incipiunt, nonnulli vero in bonis quae inceperunt, minime persistunt. Tanto ergo sibi unusquisque sollicite metuat quanto ignorat quae restant. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Quoties Deus tentat Ecclesiam suam, ingreditur ad eam, ut videat discumbentes; et si invenerit aliquem non habentem vestem nuptialem, interrogat eum: ut quid factus es Christianus, si haec opera negligebas? Talem ergo Christus tradit ministris suis, idest aliquibus magistris seductionis; et ligant manus eius, idest opera, et pedes, idest motus animae; et mittunt eum in tenebras, idest in errores vel gentium, vel Iudaeorum, vel haeresim: propinquiores enim sunt tenebrae gentilium, quia veritatem spernunt quam non audierunt; sed exteriores Iudaeorum, qui audierunt, sed non crediderunt; sed magis exteriores haereticorum, qui audierunt et didicerunt.
[85553] Catena in Mt., cap. 22 l. 2 Chrysostomus super Matth. Sicut si aliquis claudere voluerit aquae currentis meatum, si exclusa fuerit per aliquam violentiam, aliunde sibi semitam quaerit, sic Iudaeorum malignitas, ex una parte confusa, alium sibi aditum adinvenit: unde dicitur tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Abierunt, inquam, ad Herodianos. Quale consilium, tales et consiliatores; et ideo sequitur et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis. Glossa. Tamquam ignotis, ut facilius deciperent, et per eos illum caperent; cum timentes turbam, hoc per se non praesumerent facere. Hieronymus. Nuper quidem sub Caesare Augusto Iudaea subiecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat; et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua Romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi; Pharisaeis vero qui sibi applaudebant in iustitia, e contrario nitentibus non debere populum Dei, qui decimas solveret, et primitias daret, et cetera quae in lege scripta sunt, humanis legibus subiacere. Caesar autem Augustus Herodem filium Antipatris alienigenam et proselytum regem Iudaeis constituerat, qui tributis praeesset, et Romano pareret imperio. Mittunt igitur Pharisaei discipulos suos cum Herodianis, idest militibus Herodis, seu quos illudentes Pharisaei, quia Romanis tributa solvebant, Herodianos vocabant, et non divino cultui deditos. Chrysostomus in Matth. Propter hoc autem suos discipulos et Herodis milites simul mittunt, ut quodcumque dixerit reprehendatur: cupiebant enim magis adversum Herodianos eum aliquid dicere: quia enim eum detinere timebant propter turbas, voluerunt ei periculum immittere ex hoc quod esset publicis tributis obnoxius. Chrysostomus super Matth. Haec est autem hypocritarum prima simulatio, quia laudant quos perdere volunt; et ideo in laudem prorumpunt, dicentes magister, scimus quia verax es. Magistrum eum vocant, ut quasi honoratus et laudatus mysterium sui cordis simpliciter eis aperiat, tamquam volens eos habere discipulos. Glossa. Tripliciter autem contingit aliquem veritatem non docere. Primo ex parte ipsius docentis: quia scilicet veritatem vel non novit, vel non amat; et contra hoc dicunt scimus quia verax es. Secundo ex parte Dei, cuius timore postposito, quidam veritatem de eo, quam noverunt, non pure annuntiant; et contra hoc dicunt et viam Dei in veritate doces. Tertio ex parte proximi, ex cuius timore vel amore aliquis veritatem tacet; et ad hoc excludendum dicunt et non est tibi cura de aliquo, scilicet homine: non enim respicis personam hominum. Chrysostomus in Matth. Hoc de Herode et Caesare occulte insinuabant. Hieronymus. Blanda quidem et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem ut magis Deum quam Caesarem timeat: unde dicunt dic ergo nobis: quid tibi videtur? Licet censum dare Caesari, an non? Ut si dicat non debere tributa solvi, statim audientes Herodiani, seditionis reum contra Romanum principem eum teneant. Chrysostomus in Matth. Quia enim sciebant quod quidam hanc discordiam meditantes occisi erant, volebant et ipsum per sermones hos in talem suspicionem immittere. Sequitur cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: quid me tentatis, hypocritae? Chrysostomus super Matth. Non secundum sermones eorum pacificos blande respondit; sed secundum conscientiam eorum crudelem, aspera dixit: quia Deus voluntatibus respondet, non verbis. Hieronymus. Prima ergo virtus est respondentis, interrogantium mentes cognoscere, et non discipulos, sed tentatores vocare. Hypocrita ergo vocatur qui aliud est, et aliud simulat. Chrysostomus super Matth. Dicit ergo eis hypocritae, ut considerantes eum humanorum cordium cognitorem, quod facere cogitabant, perficere non auderent. Vide ergo quod Pharisaei blandiebantur ut perderent; sed Iesus confundebat eos ut salvaret: quia utilior est homini Deus iratus quam homo propitius. Hieronymus. Sapientia enim semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur: et ideo sequitur ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Hoc genus nummi est quod pro decem nummis computabatur, et habebat imaginem Caesaris; unde sequitur et ait illis Iesus: cuius est imago haec et superscriptio? Qui putant interrogationem salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco, quod utique poterat scire Iesus, cuius imago esset in nummo. Sequitur dicunt ei: Caesaris. Caesarem non putemus Augustum, sed Tiberium significari, sub quo et passus est dominus. Omnes autem reges Romani a primo Caio Caesare, qui imperium arripuerat, Caesares appellantur. Sequitur reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, idest nummum, tributum et pecuniam. Hilarius in Matth. Si enim nihil quod Caesaris est, penes nos resederit, conditione reddendi ei quae sua sunt non tenebimur. Porro autem si rebus illius incumbamus, si iure potestatis suae utimur, extra querelam iniuriae est reddere Caesari quod Caesaris est. Chrysostomus in Matth. Tu autem cum audieris reddite quae sunt Caesaris Caesari, illa scito eum dicere solum quae in nullo pietati nocent: quia si aliquid tale fuerit, non adhuc Caesaris est, sed Diaboli tributum. Deinde ut non dicant quoniam hominibus nos subicis, subdit et quae sunt Dei Deo. Hieronymus. Idest decimas, primitias, oblationes et victimas, sicut et ipse dominus reddidit Caesari tributa pro se et Petro; et Deo reddidit quae Dei sunt, patris faciens voluntatem. Hilarius in Matth. Deo etiam quae eius sunt reddere nos oportet, idest corpus et animam et voluntatem. Numisma enim Caesaris in auro est, in quo est eius imago depicta. Dei autem numisma homo est, in quo est Dei imago figurata: ideo divitias vestras date Caesari, Deo autem innocentiae vestrae conscientiam servate. Origenes in Matth. Ex hoc loco discimus salvatoris exemplo, ut non his quae a multis dicuntur, et propterea gloriosa videntur, occasione pietatis attendamus: sed quae convenienter secundum ordinem rationis dicuntur. Possumus autem et moraliter intelligere locum istum, quoniam debemus corpori quaedam dare, quasi tributum Caesari, idest necessaria. Quaecumque autem sunt convenientia animarum naturae, idest ea quae ducunt ad virtutem, debemus Deo offerre. Qui ergo supra modum docent legem Dei, et de rebus debitis corpori nihil curare praecipiunt, sunt Pharisaei qui reddere Caesari tributum vetabant, prohibentes scilicet nubere, et abstinere a cibis quos Deus creavit: qui vero supra modum aestimant oportere corporibus indulgere, ipsi sunt Herodiani. Salvator autem noster vult ut nec virtus minoretur dum supra modum carni servimus, nec carnis natura gravetur, dum abundantius virtutibus adhaeremus. Vel princeps mundi, idest Diabolus, dicitur Caesar: non enim possumus reddere Deo quae Dei sunt, nisi prius reddiderimus principi quae sunt sua, idest, nisi deposuerimus malitiam universam. Hoc etiam discamus ex loco praesenti; quod contra tentantes nec omnino tacere debemus, nec simpliciter respondere, sed circumspecte, ut praecidamus occasionem quaerentium in nobis occasionem, et doceamus irreprehensibiliter quae possunt salvare volentes salvari. Hieronymus. Qui autem credere debuerant, ad tantam sapientiam mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum: unde sequitur et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt, infidelitatem pariter cum admiratione reportantes.
[85554] Catena in Mt., cap. 22 l. 3 Chrysostomus in Matth. Confutatis Pharisaeorum discipulis cum Herodianis, Sadducaei se immittunt; cum tamen ex confusione priorum eos oporteret effici pigriores. Sed praesumptio inverecundum quid est et pertinax et impossibilia tentans: propter hoc et Evangelista stupens eorum dementiam, hoc ipsum significat, dicens in illa die accesserunt ad eum Sadducaei. Chrysostomus super Matth. Quando recedebant Pharisaei, accedebant Sadducaei; forte tali consilio, quia decertabant quis eum ante deprehendere posset: vel si ratione eum non possent superare, saltem per ipsam frequentiam subverterent sensum eius. Hieronymus. Duae haereses erant in Iudaeis: una Pharisaeorum, et altera Sadducaeorum; Pharisaei traditionum et observationum iustitiam praeferebant, unde et divisi vocabantur a populo; Sadducaei autem, qui interpretantur iusti, et ipsi vindicabant sibi quod non erant; ac prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus confitentibusque, et Angelos et spiritum sequentes, iuxta actus apostolorum, omnia denegabant; unde et hic dicitur: qui dicunt resurrectionem non esse. Origenes in Matth. Non solum autem carnis resurrectionem negabant, sed etiam animae immortalitatem tollebant. Chrysostomus super Matth. Videns enim Diabolus quia iustitiam Dei omnino extinguere non potuit, introduxit haeresim Sadducaeorum, qui dicerent non esse resurrectionem mortuorum; quae res omne propositum faciendae iustitiae frangit: quis enim contentus erit adversus seipsum quotidie luctamina exercere, nisi ad spem resurrectionis aspiceret? Gregorius Moralium. Sunt autem nonnulli qui considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem reducitur, quod pulvis in elementa solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur, resurrectionem fieri posse desperant; et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus, rursumque ad vitam virescere, posse fieri diffidunt. Augustinus in Enchir. Non autem perit Deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro; sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque animalium, aut etiam hominum, cibum cedat, carnemque mutetur, animae illi humanae in puncto temporis redditur quae eam primitus ut homo fieret, viveret et cresceret, animavit. Chrysostomus super Matth. Ad defensionem autem sui erroris invenisse se argutissimam rationem Sadducaei putabant: unde sequitur et interrogaverunt eum, dicentes: magister, Moyses dixit: si quis mortuus fuerit, et cetera. Chrysostomus in Matth. Quia enim immitigabile malum mors erat apud Iudaeos, qui omnia pro praesenti vita faciebant, in legem deduxit Moyses, defuncti sine filiis uxorem fratri dari oportere, ut defuncto filius nasceretur ex fratre, et non excideret nomen eius; quod erat quaedam mortis mitigatio; non autem alius quam frater vel propinquus iubebatur accipere uxorem defuncti: quoniam non ita putaretur qui ex tali coniunctione erat nasciturus, esse filius eius qui obiit; et iterum extraneus non ita haberet necessitatem statuere domum eius qui obierat, sicut frater, cui etiam ea cognatione hoc facere iustum erat. Sequitur erant autem apud nos septem fratres. Hieronymus. Qui resurrectionem corporum non credebant, et animam putabant interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserant mortuorum. Turpitudinem ergo fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem: unde concludunt in resurrectione ergo cuius erit? Potest autem fieri ut vere in gente eorum hoc aliquando acciderit. Augustinus de quaest. Evang. Per hos autem septem fratres mystice intelliguntur homines impii, qui fructum iustitiae non potuerunt afferre in terra per omnes septem mundi aetates, quibus ista terra consistit: postea enim et ipsa terra transiet, per quam omnes illi quasi septem steriliter transierunt. Sequitur respondens autem Iesus, ait illis: erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Chrysostomus super Matth. Sapienter primum arguit stultitiam eorum, quia non legebant; secundo ignorantiam, quia non cognoscebant Deum. Ex diligentia enim dilectionis nascitur scientia Dei: ignorantia autem negligentiae filia est. Hieronymus. Propterea ergo errant, quia Scripturas nesciunt; et quia Scripturas nesciunt, consequenter ignorant virtutem Dei. Origenes in Matth. Duas autem res dicit eos nescire: unam quidem Scripturas, alteram autem virtutem Dei, per quam resurrectio fit, et nova vita in ea. Vel dominus arguens Sadducaeos nescire virtutem Dei, se eos non cognoscere arguebat: ipse enim erat virtus Dei, et non cognoscebant eum, quasi nescientes Scripturas quae loquuntur de eo: propterea nec resurrectionem credebant, quam facturus fuerat ipse. Quaeritur autem, cum salvator dicat erratis nescientes Scripturas, an dicat quod in quibusdam Scripturis positum est quod sequitur: in resurrectione neque nubent neque nubentur: quod in veteri testamento non legitur scriptum. Nos autem dicimus, quia scriptum est non in ipsis sermonibus manifeste ista dicentibus, sed in mysterio indicantibus secundum intellectum moralem: nam cum sit lex umbra futurorum bonorum, dicens quodlibet de viris et uxoribus, de spiritualibus nuptiis principaliter dicit. Sed nec hoc invenio alicubi Scripturam dicentem, sanctos post exitum fore sicut Angelos Dei: nisi forte quis et hoc moraliter intelligat, secundum illud quod dicitur: tu autem ibis ad patres tuos; item: appositus est ad populum suum. Dicet autem aliquis: ideo eos increpabat, quia non legebant ceteras Scripturas quae sunt extra legem et ideo errabant. Alius autem dicit, quod nesciebant Mosaicae legis Scripturas ex eo quod divinum sensum earum non scrutabantur. Chrysostomus super Matth. Vel quod dicit in resurrectione neque nubent neque nubentur, retulit ad hoc quod dixerat nescitis virtutem Dei; quod autem dixit ego sum Deus Abraham, etc., ad illud quod dixit nescitis Scripturas. Et quidem calumniatoribus primum oportet in aliqua quaestione auctoritatem Scripturae proferre, deinde rationem exponere; interrogantibus autem per ignorantiam, prius rationem exponamus; postea auctoritate confirmemus: quoniam calumniatores convincere oportet, interrogatores autem docere; ideo his interrogantibus per ignorantiam, prius rationem exposuit, dicens in resurrectione, et cetera. Hieronymus in hoc autem quod dicitur neque nubent neque nubentur, Latina consuetudo Graeco idiomati non respondet. Nubere enim apud Latinos proprie dicuntur mulieres. Sed nos simpliciter dictum intelligamus quod nubere de viris, et nubi de mulieribus dictum sit. Chrysostomus super Matth. In hoc quidem saeculo, quia morimur, ideo nascimur; quia nascimur, ideo uxores ducimus, ut quod moriendo minuitur, nascendo suppleatur: ibi autem moriendi necessitas tollitur, unde et nascendi causa soluta est. Hilarius in Matth. Et quidem suffecerat adversus Sadducaeos opinionem illecebrae corporeae recidisse, et officiis cessantibus inania haec corporum gaudia sustulisse; sed adiecit sed sunt sicut Angeli Dei in caelo. Chrysostomus in Matth. Per quod ad interrogatum convenienter respondet: quia enim haec erat eis causa aestimandi resurrectionem non esse, quia credebant eamdem fore resurgentium conditionem; hanc causam removit, ostendens eos alterius conditionis futuros. Chrysostomus super Matth. Notandum vero, quod cum de ieiuniis et eleemosynis ceterisque virtutibus spiritualibus locutus fuit, nunquam Angelorum similitudinem introduxit, nisi cum de absolutione a coitu loqueretur; quoniam sicut omnes actus carnales opera sunt animalium, praecipue tamen actus libidinis; sic omnes virtutes sunt res angelicae, praecipue tamen castitas, per quam vincitur natura virtutibus. Hieronymus. Quod ergo infertur sed sunt sicut Angeli in caelo, spiritalis conversatio repromittitur. Dionysius. Tunc enim quando incorruptibiles et immortales erimus, visibili quidem ipsius Dei apparitione in castissimis contemplationibus adimplebimur; intelligibilis autem luminis dationem participabimus in impassibili et in immateriali mente secundum imitationem supercaelestium mentium: propter quod dicitur, quod erimus Angelis aequales. Hilarius in Matth. Eamdem autem calumniam quam Sadducaei afferunt de coniugio, afferre plures solent, in quam formam muliebris sexus resurgat. Sed qualis in Scripturis auctoritas est de Angelis opinandi, talem in resurrectione speciei nostrae sensum oportet esse de feminis. Augustinus de Civ. Dei. Sed mihi melius videntur sapere qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant: non enim libido ibi erit, quae confusionis causa est; nam priusquam peccassent, nudi erant; natura autem servabitur, quae tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit: erunt tamen membra feminea non accommodata usui veteri sed decori novo; quo non allicitur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed Dei laudatur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit, et liberavit a corruptione quod fecit. Hieronymus. Nemo enim dicit de lapide et arbore, et his rebus quae non habent membra genitalia, quod non nubent neque nubentur; sed de his qui cum possint nubere, tamen aliqua ratione non nubunt. Rabanus. Haec autem quae dicta sunt de resurrectionis conditionibus, propositae reddidit quaestioni; de ipsa vero resurrectione contra eorum infidelitatem convenienter loquitur. Chrysostomus in Matth. Et quia illi interrogando, Moysen praemiserant, per Moysen eos confutat: unde subdit de resurrectione autem mortuorum non legistis. Hieronymus. Ad comprobandum resurrectionis veritatem multis aliis exemplis manifestioribus uti potuit, ex quibus est illud: resuscitabuntur mortui, et resurgent qui in monumentis sunt; et in alio loco: multi dormientium de terrae pulvere resurgent. Quaeritur ergo quid sibi voluerit dominus hoc proferre testimonium quod videtur ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinens veritatem; et quasi hoc prolato probaverit quod volebat, statim intulerit non est Deus mortuorum, sed viventium. Supra diximus autem Sadducaeos nec Angelum, nec spiritum, nec resurrectionem corporum confitentes, et animarum quoque interitum praedicasse: hi quinque tantum libros Moysi recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes. Stultum autem erat inde proferre testimonia cuius auctoritatem non sequebantur. Porro ad aeternitatem animarum probandam, de Moyse ponit exemplum: ego sum Deus Abraham; statimque infert: non est Deus mortuorum, sed viventium: ut cum probaverit animas permanere post mortem (neque enim poterat fieri ut eorum esset Deus qui nequaquam subsisterent), convenienter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malaque gesserunt. Chrysostomus in Matth. Sed qualiter alibi ait: ut vivorum et mortuorum dominetur? Sed hoc non est simile ei quod hic dicitur: mortuorum enim ibi dicitur esse dominus, eorum scilicet qui victuri sunt; non autem eorum qui semel disparuerunt, et ultra non resurgent. Hieronymus. Considerandum etiam, quod sermo hic ad Moysen factus fuerat, sanctis istis patriarchis iam pridem quiescentibus, erant ergo quorum Deus erat: nihil enim habere poterant, si non erant: quia in natura rei est ut esse id necesse sit cuius sit alterum; atque ita habere Deum, viventium est; cum Deus aeternitas sit, et non sit eorum quae mortua sunt, habere id quod aeternum est: et quomodo esse illi futuri semper negabuntur, quorum se esse profiteatur aeternitas? Origenes in Matth. Deus etiam est qui dicit: ego sum qui sum. Sic ergo impossibile est ut dicatur eorum Deus esse qui non sunt. Et vide, quia non dicit: ego sum Deus Abraham, Isaac et Iacob; sed Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob. In alio autem loco sic dixit: Deus Hebraeorum misit me ad te. Qui enim perfectissime sunt circa Deum, quantum ad comparationem ceterorum hominum, totum habent Deum in se: propterea non communiter, sed singulariter dicitur eorum Deus; ut puta si dicamus: ager ille illorum est, ostendimus quod unusquisque eorum non habet eum in toto. Si autem dicimus, quod ager illius est, demonstramus quia totum agrum possidet ille. Ubi ergo dicitur Deus Hebraeorum, imperfectio demonstratur eorum: quia unusquisque eorum aliquid modicum de Deo habebat. Dicitur autem Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, quia singuli eorum totum habebant Deum. Non autem ad modicam laudem respicit patriarcharum quod Deo vivebant. Augustinus contra Faustum. Opportune itaque eadem voce nunc convincuntur Manichaei, qua tunc convicti sunt Sadducaei: nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo, sed tamen etiam ipsi negant. Augustinus super Ioannem. Ideo autem specialiter Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob dicitur, quia in istis tribus omnes modi generationis filiorum Dei vocantur. Generat enim Deus multoties de bono praedicatore bonum filium, et de malo malum: quod significatur per Abraham, qui de libera uxore fidelem filium habuit, et de ancilla infidelem genuit. Aliquando vero generat per bonum praedicatorem, bonum et malum filium: quod significatur in Isaac, qui de libera unum bonum, et alterum malum generavit. Aliquando generat bonos per bonum et malum praedicatorem; quod significatur per Iacob, qui bonos filios genuit et de liberis et de ancillis. Chrysostomus super Matth. Et vide quomodo sit infirmior congressio Iudaeorum contra Christum. Prima fuit cum terrore, dicendo: in qua potestate haec facis? Contra quam necessaria fuit constantia cordis. Secunda fuit cum dolo, contra quam necessaria fuit acuta sapientia. Haec autem fuit cum praesumptione ignara, quae praecedentibus facilior est. Hominem enim putantem se aliquid scire, cum nesciat, viro scienti facile est convincere. Sic et operatio inimici in primis gravis est; sed si quis forti animo sustinuerit, inveniet eum infirmiorem. Sequitur et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. Remigius. Non quidem Sadducaei, sed turbae mirantur. Hoc etiam quotidie agitur in Ecclesia: cum enim divina inspiratione adversarii Ecclesiae superantur, turbae fidelium laetantur.
[85555] Catena in Mt., cap. 22 l. 4 Hieronymus. Quia supra Pharisaei in ostensione denarii fuerant confutati, et adversae partis viderant factionem subrutam, debuerant ex hoc moveri, ne ultra molirentur insidias; sed malevolentia et livor nutrit impudentiam; unde dicitur Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum. Origenes in Matth. Silentium autem Sadducaeis imposuit Iesus, volens ostendere quoniam mendacii vocem obmutescere facit claritas veritatis. Sicut enim proprium est iusti tacere cum sit tempus tacendi, et loqui cum sit tempus loquendi, non tamen obmutescere, sic proprium est omnium qui mendacii sunt doctores, obmutescere quidem quantum ad rem, non autem tacere. Hieronymus. Pharisaei ergo et Sadducaei, qui inter se contrarii sunt, ad tentandum Iesum pari mente consentiunt. Chrysostomus super Matth. Vel convenerunt in unum Pharisaei, ut multitudine vincerent quem rationibus superare non poterant; a veritate nudos se professi sunt, qui multitudine se armaverunt. Dicebant enim apud se: unus loquatur pro omnibus, et omnes loquamur per unum; ut si quidem vicerit, omnes videamur vicisse, si autem convictus fuerit, vel solus videatur confusus; et ideo sequitur et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum. Origenes. Omnes ergo qui non discendi, sed tentandi causa interrogant aliquem doctorum, aestimare debemus illius Pharisaei fratres, secundum illud: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Augustinus de Cons. Evang. Non moveat autem quod Matthaeus hic dicit tentantem fuisse a quo dominus interrogatus est; Marcus autem hoc tacet, et in fine ita concludit, quod ei dominus Iesus sapienter respondenti dixerit: non longe es a regno Dei. Fieri enim potest ut quamvis tentans accesserit, domini tamen responsione correctus sit. Aut certe ipsam tentationem, de qua loquitur Iacobus non accipiamus malam tamquam decipere volentis inimicum, sed cautam potius tamquam experiri amplius volentis ignotum: neque frustra scriptum est: qui facile credit, levis est corde. Quid autem interroget, subditur magister, quod est mandatum magnum in lege? Origenes. Tentans dicebat magister, quoniam non tamquam discipulus Christi proferebat hanc vocem. Si quis ergo non discit aliquid a verbo, nec tradit se ei ex toto animo suo; dicit autem ei magister, frater Pharisaei est Christum tentantis. Cum ergo ante salvatoris adventum legeretur lex, forsitan quaerebatur quod est mandatum magnum in ea: neque enim interrogasset hoc Pharisaeus, nisi diu apud illos de hoc quaesitum fuisset et non inventum, donec veniens Iesus hoc doceret. Chrysostomus super Matth. De magno tamen mandato interrogat qui nec minimum observabat. Ille debet interrogare de maiori iustitia qui iam minorem complevit. Hieronymus. Vel non de mandatis interrogat, sed quod sit primum mandatum magnumque: ut cum omnia quae Deus mandaverit, magna sint, quicquid ille respondeat, occasionem habeat calumniandi. Chrysostomus super Matth. Dominus autem sic ei respondit ut interrogationis eius fictam conscientiam statim primo responso percuteret: unde sequitur ait illi Iesus: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua. Diliges, inquit; non: timebis, quia diligere magis est quam timere: timere enim servorum est, diligere filiorum; timor sub necessitate est, dilectio in libertate. Qui in timore servit Deo, poenam quidem evadit, mercedem vero iustitiae non habet, quia invitus fecit bonum propter timorem. Non vult ergo Deus ut timeatur serviliter ab hominibus quasi dominus; sed ut diligatur quasi pater, qui adoptionis spiritum donavit hominibus. Diligere autem Deum ex toto corde, est ut cor tuum non sit inclinatum ad alicuius rei dilectionem magis quam Dei. Diligere autem Deum in tota anima, est certissimum animum habere in veritate, et firmum esse in fide. Alius est enim amor cordis, et alius est amor animae. Amor cordis quodammodo carnalis est, ut etiam carnaliter diligamus Deum; quod facere non possumus, nisi recedamus ab amore mundialium rerum. Cordis ergo amor sentitur in corde; amor vero animae non sentitur, sed intelligitur, quia in iudicio animae consistit. Qui enim credit apud Deum esse omne bonum, et nihil boni esse extra ipsum, hic diligit Deum in tota anima. Tota vero mente diligere Deum est ut omnes sensus Deo vacent: cuius enim intellectus Deo ministrat, cuius sapientia circa Deum est, cuius cogitatio ea quae Dei sunt tractat, cuius memoria quae bona sunt recordatur, tota mente diligit Deum. Augustinus de Doctr. Christ. Vel aliter. Deum ex toto corde diligere praeciperis, ut omnes cogitationes tuas; ex tota anima, ut omnem vitam tuam; ex tota mente tua, ut omnem intellectum tuum in illum conferas, a quo habes ea quae confers. Nullam ergo vitae nostrae partem reliquit quae vacare debeat, et quasi locum dare ut alia re velit frui. Sed quicquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur quo totus dilectionis impetus currit: tunc enim est optimus homo cum tota vita sua pergit in incommutabile bonum. Glossa. Vel ex toto corde, idest intellectu, anima, idest voluntate, mente, idest memoria, ut nihil ei contrarium velis, sentias, aut recorderis. Origenes in Matth. Vel aliter. Ex toto corde, id est secundum totam recordationem et operationem et cogitationem; ex tota anima, idest ut parati sint eam ponere pro pietate Dei; in tota mente, nihil aliud scilicet proferentes nisi quae Dei sunt. Et vide si potes cor quidem accipere pro intellectu, quo intelligibilia speculamur, mentem autem ad proferendas res: mente enim proferimus singulas res, et per unumquodque quod significatur quasi mente nostra inambulamus atque proferimus. Si autem tentanti Pharisaeo dominus non respondisset, aestimare possemus non esse unum mandatum maius altero. Sed dominus respondens subdit hoc est maximum et primum mandatum: ubi discimus sententiam de mandatis, quod est magnum, et sunt inferiora usque ad minima. Respondet autem dominus non solum, quod est magnum mandatum; sed etiam primum, non pro ordine Scripturae, sed pro dignitate virtutis. Hi autem soli huius mandati in se suscipiunt magnitudinem et primatum qui non solum diligunt dominum Deum suum, sed etiam illa tria susceperint, scilicet ex toto corde et cetera. Docuit autem, quod non solum est magnum et primum, sed etiam quod esset secundum simile priori: unde sequitur secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut teipsum. Si autem qui diligit iniquitatem, odit animam suam, manifestum est quod non diligit proximum sicut seipsum, cum nec seipsum diligat. Augustinus de Doctr. Christ. Manifestum est autem omnem hominem proximum esse putandum, quia erga neminem operandum est malum. Iam vero si vel cui praebendum, vel a quo praebendum est nobis officium misericordiae, recte proximus dicitur, manifestum est hoc praecepto, quo tenemur diligere proximum, etiam sanctos Angelos contineri, a quibus nobis tanta misericordiae impenduntur officia, quanta nobis in Scripturis animadvertere facile est. Ex quo et ipse dominus noster proximum se nobis dici voluit, quoniam seipsum dominus Iesus significat opitulatum esse semivivo iacenti in via. Augustinus de Trin. Qui autem amat homines, aut quia iusti sunt, aut ut iusti sint, amare debet; sic enim et seipsum amare debet, aut quia iustus est, aut ut iustus sit: sic enim diligit proximum sicut seipsum sine ullo periculo. Augustinus de Doctr. Christ. Si autem teipsum non propter te debes diligere, sed propter illum ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat aliquis homo, si et ipsum propter Deum diligis. Quisquis ergo recte proximum diligit, hoc cum eo debet agere ut etiam ipse toto corde diligat Deum. Chrysostomus super Matth. Qui autem hominem amat, simile est sicut qui Deum amat: quia imago Dei est homo, in quo Deus diligitur, sicut rex in sua imagine honoratur. Et propter hoc dicitur hoc mandatum simile esse primo. Origenes. Vel aliter. Quod mandatum sequens primo est simile, significat idem esse officii et meriti in utroque: neque enim aut Dei sine Christo, aut Christi sine Deo potest utilis esse dilectio ad salutem. Sequitur in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Augustinus de quaest. Evang. Pendet, dixit, idest illuc refertur ubi habet finem. Rabanus. Ad duo enim haec praecepta pertinet totus Decalogus: praecepta quidem primae tabulae ad dilectionem Dei, praecepta secundae ad dilectionem proximi. Origenes in Matth. Vel quia qui omnia implevit quae scripta sunt de Dei dilectione et proximi, dignus est magnas gratias a Deo percipere, ut intelligat omnem legem et prophetas. Augustinus de Trin. Cum autem sint duo praecepta, in quibus pendet lex et prophetae, dilectio Dei et proximi, non immerito Scriptura plerumque pro utroque unum ponit: sive dilectionem Dei, sicut est illud: scimus enim quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; sive dilectionem proximi, sicut est istud: omnis lex in uno sermone impletur: diliges proximum tuum sicut teipsum. Sed hoc ideo quia qui proximum diligit, consequens est etiam ut Deum diligat: ex una enim eademque caritate Deum proximumque diligimus; sed Deum propter Deum; nos autem et proximum propter Deum. Augustinus de Doctr. Christ. Sed tamen quoniam excellentior et supra nostram naturam est divina substantia, praeceptum quo diligimus Deum a proximi dilectione distinctum est; quod si te totum intelligas, idest animam et corpus, et proximum tuum, idest animam et corpus, nullum diligendarum rerum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, sequatur dilectio proximi, eiusque dilectionis modus praescriptus sit, ut eum sicut te ipsum diligas; simul et tui abs te dilectio praetermissa non est.
[85556] Catena in Mt., cap. 22 l. 5 Chrysostomus in Matth. Iudaei aestimantes Christum esse hominem purum, eum tentabant; nec eum tentassent, si filium Dei credidissent. Volens ergo Christus ostendere quod cognoscebat fallaciam cordis eorum, et quia Deus erat, nec manifeste voluit dicere veritatem, ne occasionem blasphemiae invenientes Iudaei amplius insanirent, nec omnino tacere, quia ad hoc venerat ut veritatem annuntiaret: ideo talem interrogationem eis proposuit, ut ipsa interrogatio eis ostenderet quis esset; unde dicitur congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Iesus, dicens: quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? Chrysostomus in Matth. Discipulos quidem primum interrogavit quid alii dicerent de Christo, et tunc quid ipsi dicerent; hos autem non ita. Profecto enim seductorem eum dixissent et malum. Existimabant autem quoniam Christus purus homo erat; et ideo dixerunt eum esse filium David; et hoc est quod subditur dicunt ei: David. Ipse autem hoc reprehendens, inducit prophetam dominationem eius et proprietatem filiationis, et cohonorationem quae est ad patrem, testantem; unde dicitur quomodo ergo David in spiritu vocat eum dominum, dicens: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec poenam, et cetera. Hieronymus. Testimonium hoc de Psalmo 109, I sumptum est. Dominus ergo David vocatur, non secundum id quod de eo natus est, sed secundum id quod natus ex patre semper fuit, praeveniens ipsum carnis suae patrem. Vocat autem eum dominum suum, non errore incerto, nec propria voluntate, sed spiritu sancto. Remigius. Quod autem dicit sede a dextris meis, non intelligendum est quod Deus corporeus sit, ut dexteram vel sinistram habeat; sed a dextris Dei sedere est in honore et aequalitate paternae dignitatis manere. Chrysostomus super Matth. Puto autem quod hanc interrogationem non solum contra Pharisaeos, sed etiam contra haereticos posuit: nam secundum carnem vere filius erat David, dominus autem secundum divinitatem. Chrysostomus in Matth. Non autem in hoc stat; sed ut timeant, subdit donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: ut saltem ita eos inducat. Origenes in Matth. Deus etiam non ad perditionem solum ponit scabellum pedum Christi inimicos ipsius, sed ad eorum salutem. Remigius. Donec autem pro infinito ponitur, ut sit sensus: sede semper, et inimici tui in sempiternum subicientur pedibus tuis. Glossa. Quod autem a patre inimici subiciuntur filio, non infirmitatem filii, sed unitatem naturae significat: nam et filius subicit inimicos patri, quia patrem clarificat super terram. Et ex hac auctoritate concludit si ergo David vocat eum dominum, quomodo filius eius est? Hieronymus. Interrogatio haec nobis proficit usque hodie contra Iudaeos: et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a domino: si simplex homo est, et tantum filius David, quomodo David vocat eum dominum suum? Iudaei autem ad diluendam interrogationis veritatem, frivola multa confingunt, vernaculum Abrahae asserentes, cuius filius fuit Damascus Eliezer, et ex ipsius persona scriptum Psalmum, quod post caedem quinque regum, dominus Deus domino suo Abraham dixerit: sede ad dexteram meam, donec ponam, et cetera. Quos interrogemus quomodo dixerit Abraham ea quae sequuntur; et respondere cogamus quando Abraham ante Luciferum genitus sit, et quomodo sacerdos fuerit secundum ordinem Melchisedech, pro quo Melchisedech obtulerit panem et vinum, et a quo decimas praedae acceperit. Chrysostomus in Matth. Hoc tantum imposuit finem ipsorum disputationibus, quasi magnum et sufficiens praecludere eorum ora: unde sequitur et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Siluerunt enim ex tunc non volentes, sed non habendo aliquid dicere. Origenes. Si autem interrogatio eorum fuisset ex voluntate discendi, nunquam eis talia proposuisset ut amplius non essent ausi eum interrogare. Rabanus. Ex hoc autem intelligimus venena invidiae superari posse, sed difficile quiescere.