[85519] Catena in Mt., cap. 17 l. 1 Remigius. Claritatem suae visionis, quam promiserat dominus discipulis suis, in hac transfiguratione habita in monte post sex dies complevit: unde dicitur et post sex dies assumpsit Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius. Hieronymus. Quaeritur autem quomodo post sex dies assumpsit eos, cum Lucas Evangelista octonarium numerum ponat. Sed facilis est responsio: quia hic medii ponuntur dies, ibi primus additur et extremus. Chrysostomus in Matth. Ideo autem non confestim facta promissione eos sursum ducit, sed post sex dies, ut reliqui discipuli nihil patiantur humanum, idest aliquem invidiae motum; vel ut horum dierum spatio vehementiori concupiscentia repleti, qui assumendi erant, sollicita mente accederent. Rabanus. Merito autem post sex dies gloriam illam ostendit, quia post sex aetates futura est resurrectio. Origenes. Vel quia in sex diebus totus factus est visibilis mundus; qui transcendit omnes res mundi, potest ascendere super montem excelsum, et gloriam aspicere verbi Dei. Chrysostomus in Matth. Ideo autem hos tres assumpsit, quoniam aliis potiores erant. Intende autem qualiter Matthaeus non occultat eos qui sibi praepositi sunt: hoc enim et Ioannes facit, praecipuas Petri laudes commemorans. Ab aemulatione enim et vana gloria mundus fuit apostolorum chorus. Hilarius in Matth. In tribus autem assumptis, de trium origine: Sem, Cam et Iaphet, futura electio populi ostenditur. Rabanus. Vel tres solummodo discipulos secum ducit, quia multi sunt vocati, pauci vero electi. Vel quia qui nunc fidem sanctae Trinitatis incorrupta mente servant, tunc aeterna eius visione laetantur. Remigius. Ostensurus autem dominus gloriam suae claritatis discipulis, duxit eos in montem: unde sequitur et duxit illos in montem excelsum seorsum: in quo docet quia necesse est omnibus qui Deum contemplari desiderant, ut non in infimis voluptatibus iaceant, sed amore supernorum semper ad caelestia erigantur; et ut ostendat discipulis quatenus gloriam divinae claritatis non in huius saeculi profundo quaerant, sed in caelestis beatitudinis regno. Ducuntur autem seorsum, quia sancti viri toto animo et fidei intentione separati sunt a malis, funditusque separabuntur in futuro; vel quia multi vocati, pauci vero electi. Sequitur. Et transfiguratus est ante eos. Hieronymus. Qualis enim futurus est tempore iudicandi, talis apostolis apparuit. Nemo autem putet pristinam eum formam et faciem perdidisse, vel amisisse corporis veritatem, et assumpsisse corpus spirituale vel aereum; sed quomodo transfiguratus sit, Evangelista demonstrans dicit et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Ubi splendor faciei ostenditur, et candor describitur vestium, non substantia tollitur, sed gloria commutatur. Certe transformatus est dominus in eam gloriam qua venturus est postea in regno suo. Transformatio splendorem addidit, faciem non subtraxit, etsi corpus spirituale fuerit: unde et vestimenta mutata sunt, quae intantum fuere candida, ut alius Evangelista dixerit, qualia fullo super terram non posset facere; huiusmodi autem corporale est et tactui subiacet, non spirituale et aereum, quod illudat oculos, et tantum in phantasmate aspiciatur. Remigius. Si autem facies domini resplenduit sicut sol, et sancti sicut sol fulgebunt, numquid erit aequalis claritas domini et servorum? Nequaquam. Sed quia nihil lucidius invenitur sole, idcirco ad manifestandum exemplum futurae resurrectionis, et facies domini resplendere, et iusti fulgere dicuntur sicut sol. Origenes in Matth. Mystice autem, cum aliquis transcenderit sex dies, secundum quod diximus, videt transfiguratum Iesum ante oculos cordis sui. Diversas enim habet verbum Dei formas; apparens unicuique secundum quod videnti expedire cognoverit; et nemini supra quod capit, semetipsum ostendit: unde non dixit simpliciter transfiguratus est, sed coram eis. In Evangeliis enim Iesus simpliciter intelligitur ab eis qui non ascendunt per excitationem verborum spiritualium super excelsum sapientiae montem; eis autem qui ascendunt, iam non secundum carnem cognoscitur, sed Deus verbum intelligitur. Coram his ergo transfiguratur Iesus, et non coram illis qui sunt deorsum in conversatione terrena viventes. Hi autem coram quibus transfiguratur, facti sunt filii Dei, et ostenditur eis sol esse iustitiae; et vestimenta ipsius fiunt candida sicut lumen; quae sunt sermones et litterae Evangeliorum, quibus Iesus est indutus, secundum illa quae ab apostolis dicuntur de eo. Glossa. Vel vestimenta Christi sanctos significant, de quibus Isaias: omnibus his velut vestimento vestieris; et nivi comparantur, quia candidi erunt virtutibus, et omnis vitiorum aestus ab eis remotus erit. Sequitur et apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. Chrysostomus in Matth. Hoc autem multas habet rationes. Et prima quidem est haec. Quia enim turbae dicebant eum esse Eliam vel Ieremiam, aut unum ex prophetis, capita prophetarum secum ducit, ut saltem hinc videatur differentia servorum et domini. Alia ratio est: quia enim continue Iesum accusabant Iudaei tamquam transgressorem legis, et blasphemum, patris sibi gloriam usurpantem; ut ostendatur ab utraque accusatione innoxius, eos qui in utroque fulserunt, in medium ducit. Etenim Moyses legem dedit, et Elias pro gloria Dei aemulator fuit. Alia ratio est: ut discant quoniam mortis et vitae potestatem habet: propter hoc et Moysen, qui morte defecerat, et Eliam, qui nondum mortem passus fuerat, in medium ducit. Aliam causam et ipse Evangelista revelat, scilicet monstrare crucis gloriam, et mitigare Petrum et alios discipulos passionem timentes: loquebantur enim, ut alius Evangelista dicit, de excessu quem completurus erat in Ierusalem: unde eos in medium ducit qui se morti exposuerunt pro his quae Deo placebant, et pro plebe credentium: etenim tyrannis uterque se libere praesentavit: Moyses quidem Pharaoni, Elias autem Achab. Ducit autem et propter hoc eos in medium: volebat enim quod discipuli illorum privilegia zelarent, ut scilicet fierent mansueti sicut Moyses, et zelantes sicut Elias. Hilarius in Matth. Quod etiam Moyses et Elias ex omni sanctorum numero assistunt, medius inter legem et prophetas Christus in regno est: cum his enim Israelem, quibus testibus praedicatus est, iudicabit. Origenes in Matth. Si quis etiam intelligit spiritualem legem convenientem sermonibus Iesu, et in prophetis absconditam Christi sapientiam; ille vidit Moysen et Eliam in gloria una cum Iesu. Hieronymus. Considerandum est etiam, quod Scribis et Pharisaeis de caelo signa poscentibus dare noluit; hic vero, ut apostolorum augeat fidem, dat signum de caelo. Elia inde descendente quo conscenderat, et Moyse ab Inferis resurgente: quod et Achaz per Isaiam praecipitur, ut petat sibi signum de Inferno vel de excelso. Origenes. Quid autem fervidus Petrus dixerit, subditur respondens autem Petrus dixit ad Iesum: domine, bonum est nos hic esse. Quia enim audivit quod oportet eum Hierosolymam ire, adhuc timet pro Christo; sed post increpationem non audet dicere rursus: propitius esto tibi; sed idem occulte per alia signa insinuat. Quia enim videbat multam quietem et solitudinem, cogitavit convenientem ibi stationem esse ex loci dispositione: quod significat dicens bonum est nos hic esse. Vult etiam ibi semper esse; ideo tabernaculorum meminit, dicens si vis, faciamus hic tria tabernacula. Cogitavit enim quod si hoc fieret, non ascenderet Hierosolymam; et si non ascenderet, Christus non moreretur: ibi enim sciebat Scribas insidiari ei. Cogitabat etiam quod Elias aderat, qui in monte ignem descendere fecit, et Moyses, qui intravit nebulam, et Deo locutus est: unde occultari poterant, ut nullus persecutorum sciret ubi essent. Remigius. Vel aliter. Visa domini maiestate et duorum servorum, Petrus adeo delectatus est ut cuncta temporalia oblivioni traderet, et ibi in perpetuum vellet manere. Si autem tunc Petrus sic accensus est, quanta erit suavitas et dulcedo videre regem in decore suo, et interesse choris Angelorum et omnium sanctorum? In eo sane quod ait Petrus, domine, si vis, devotionem subditi et obedientis servi ostendit. Hieronymus. Erras tamen, Petre, et sicut alius Evangelista testatur, nescis quid dicas. Noli tria tabernacula quaerere, cum unum sit tabernaculum Evangelii, in quo lex et prophetae recapitulanda sunt. Si autem quaeris tria tabernacula, nequaquam servos cum domino conferas; sed fac tria tabernacula, immo unum patri et filio et spiritui sancto: ut quorum est una divinitas, unum sit in pectore tuo tabernaculum. Remigius. Erravit etiam, quia voluit ut regnum electorum constitueretur in terra; quod dominus promiserat dare in caelis. Erravit etiam, quia oblitus est se et socios suos esse mortales; et absque gustu mortis voluit subire aeternam felicitatem. Rabanus. Et in eo quod caelesti conversationi tabernacula facienda putavit; in qua domus necessaria non erat, cum scriptum sit: templum non vidi in ea.
[85520] Catena in Mt., cap. 17 l. 2 Hieronymus. Qui carnale e frondibus aut tentoriis quaerebant tabernaculum, nubis lucidae operiuntur umbraculo; unde dicitur adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Chrysostomus in Matth. Cum dominus comminatur, nubem tenebrosam ostendit, sicut in Sina; hic autem quia non terrere volebat, sed docere, nubes apparuit lucida. Origenes in Matth. Lucida autem nubes obumbrans sanctos, est virtus paterna, vel forte spiritus sanctus: dicam etiam salvatorem nostrum esse lucidam nubem, quae obumbrat Evangelium et legem et prophetas; sicut intelligunt qui possunt aspicere lumen ipsius in praemissis. Hieronymus. Quia vero imprudenter interrogaverat Petrus, propterea domini responsionem non meretur; sed pater respondet pro filio, ut verbum domini: qui me misit, ipse de me testimonium perhibet. Chrysostomus in Matth. Neque autem Moyses loquitur, neque Elias, sed pater omnibus maior vocem emittit ex nube, ut discipuli credant quod a Deo vox erat. Semper enim apparere solet Deus in nube, sicut scriptum est: nubes et caligo in circuitu eius; et hoc est quod dicitur et ecce vox de nube. Hieronymus. Vox quidem patris de caelo loquentis auditur, qui testimonium perhibeat filio, et Petrum, errore sublato, doceat veritatem; immo per Petrum ceteros apostolos: unde subdit dicens hic est filius meus dilectus: huic est faciendum tabernaculum, huic obtemperandum; hic est filius, illi servi sunt; debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui domino tabernaculum praeparare. Chrysostomus in Matth. Ne igitur timeas, Petre. Si enim potens est Deus, manifestum quia et filius similiter potens est; si autem diligitur, ne timeas: nullus enim eum quem diligit prodit, nec tu aequaliter eum diligis genitori. Neque autem solum diligit eum quia genuit, sed quia unius est voluntatis cum ipso: sequitur enim in quo mihi complacui; ac si diceret: in quo requiesco, quem accepto, quia omnia quae sunt patris, cum diligentia exequitur, et est voluntas una ipsius et patris: quare et si crucifigi vult, non contradicas. Hilarius in Matth. Hunc esse filium, hunc dilectum, hunc complacitum, sed et hunc audiendum, vox de nube significat, dicens ipsum audite: ut scilicet idoneus ipse praeceptorum talium auctor qui saeculi damnum, crucis voluntatem, obitum corporis, et post haec regni caelestis gloriam facti confirmasset exemplo. Remigius. Dicit ergo ipsum audite, ac si aliis verbis diceret: recedant umbrae legales, et typi prophetarum; et solum coruscum lumen Evangelii sequamini. Sive ideo ait ipsum audite, ut illum esse ostenderet quem Moyses praedixerat, dicens: prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris: tamquam me audietis ipsum. Sic ergo dominus undique habuit testes, ex caelo vocem patris, ex Paradiso Eliam, ex Inferis Moysen, ex hominibus apostolos, ut in nomine Iesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum. Origenes in Matth. Vox autem de nube, aut ad Moysen et Eliam loquitur, qui desiderabant videre filium Dei et audire eum, aut discipulos docet. Glossa. Notandum autem, quod bene convenit mysterium secundae regenerationi (quae scilicet erit in resurrectione, ubi caro resuscitabitur) cum mysterio primae, quae est in Baptismate, ubi anima resuscitatur. In Baptismate enim Christi, operatio totius Trinitatis ostensa est; fuit enim ibi filius incarnatus, apparuit in columbae specie spiritus sanctus, et pater fuit ibi in voce declaratus: et similiter in transfiguratione, quae est sacramentum secundae regenerationis, tota Trinitas apparuit: pater in voce, filius in homine, spiritus sanctus in nube. Quaeritur autem quare spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube declaratus est. Dona siquidem sua per species declarare solet. Innocentiam autem in Baptismate donat, quod per avem simplicitatis designatur. Daturus est autem claritatem et refrigerium in resurrectione; ideo in nube refrigerium, in fulgore nubis claritas resurgentium corporum designatur. Sequitur et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. Hieronymus. Triplicem autem ob causam pavore terrentur: vel quia se errasse cognoverant, vel quia nubes lucida operuerat eos, aut quia Dei patris vocem loquentis audierant: humana enim fragilitas conspectum maioris gloriae ferre non sustinet, ac toto animo et corpore contremiscens ad terram cadit: quanto enim quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si ignoraverit mensuram suam. Remigius. In eo vero quod sancti apostoli in faciem ceciderunt, fuit indicium sanctitatis: quia sancti in faciem cadere dicuntur, impii vero retrorsum. Chrysostomus in Matth. Sed cum ante in Christi Baptismo, quando talis etiam vox de caelo delata est, nullus ex turba quae aderat, tale aliquid passus est, quomodo discipuli in monte ceciderunt? Quia scilicet et solitudo, et altitudo, et silentium erat multum, et transfiguratio stupore plena, et lumen purum, et nubes extensa; ex quibus omnibus stupor in eis congregabatur. Hieronymus. Quia vero illi iacebant et surgere non poterant, ipse clementer accedit, et tangit eos, ut tactu fuget timorem, et debilitata membra solidentur; et hoc est quod dicitur et accessit Iesus, et tetigit eos. Quos autem manu sanaverat, etiam sanavit imperio: unde sequitur dixitque eis: surgite, et nolite timere. Primum timor expellitur, ut postea doctrina tribuatur. Sequitur levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum: quod rationabiliter factum est, ne si Moyses et Elias perseverassent cum domino, patris vox videretur incerta cui potissimum daret testimonium. Vident etiam Iesum stantem ablata nube, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discesserat, utrumque in Evangelio reperitur. Sequitur et descendentibus illis de monte praecepit Iesus, dicens: nemini dixeritis visionem hanc, donec filius hominis a mortuis resurgat. Non vult ergo in populis praedicari, ne et incredibile esset pro rei magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret. Remigius. Sive quia, si maiestas illius divulgaretur in populo, populi impedirent dispensationem passionis eius, resistendo principibus sacerdotum, et sic redemptio humani generis retardaretur. Hilarius in Matth. Silentium etiam rerum gestarum quas viderant imperat, ut cum essent spiritu sancto repleti, tunc gestorum spiritualium testes essent.
[85521] Catena in Mt., cap. 17 l. 3 Hieronymus. Traditio Pharisaeorum est iuxta Malachiam prophetam, quod Elias veniat ante salvatoris adventum, et reducat cor patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituat omnia in antiquum statum. Aestimant ergo discipuli transformationem gloriae hanc esse quam in monte viderant; et ideo dicitur et interrogaverunt eum discipuli eius dicentes: quid ergo Scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? Ac si dicerent: si iam venisti in gloriam, quomodo praecursor tuus non apparet? Maxime autem hoc dicunt, quia Eliam viderant recessisse. Chrysostomus in Matth. Non autem adventum Eliae discipuli de Scripturis sciebant; sed Scribae eis manifestabant, et ferebatur hic sermo in plebe indocta, sicut et de Christo. Non autem ut oportebat, adventus Christi et Eliae a Scribis interpretabatur. Scripturae enim duos dant Christi adventus; eum scilicet qui factus est, et eum qui futurus est. Sed Scribae plebem evertentes, secundum adventum solum commemorabant plebi, et dicebant quoniam si hic est Christus, oportebat Eliam praevenire. Est igitur solutio quam Christus inducit. Sequitur at ille respondens ait: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. Dico vobis, quia Elias iam venit. Ne autem existimes eum in sermone errasse si quandoque dicit Eliam venturum, et quandoque venisse: cum enim dicit quod Elias venturus est et restaurabit omnia, de ipso Elia in propria persona loquitur: qui quidem restaurabit omnia, dum corriget infidelitatem Iudaeorum qui tunc invenientur, quod est convertere corda patrum ad filios idest Iudaeorum ad apostolos. Augustinus de quaest. Evang. Vel restituet omnia, idest eos quos Antichristi persecutio perturbaverit: vel ut ipse restituat moriendo quae debet. Chrysostomus in Matth. Si autem tot bona erunt ex Eliae praesentia, quare tunc non eum misit? Dicemus, quia et tunc Christum aestimantes Eliam, non crediderunt ei. Tunc autem Eliae credent, quia cum post tantam expectationem venerit, annuntians Iesum, facilius suscipient quae ab eodem dicentur. Cum vero dicit quod Elias iam venit, Ioannem Eliam vocat, propter ministerii modum: sicut enim Elias secundi adventus praecursor erit, ita Ioannes praecursor factus est primi. Propter hoc autem Ioannem Eliam nominat, ut ostendat primum suum adventum veteri testamento et prophetiae convenire. Hieronymus. Ipse ergo qui venturus est in secundo salvatoris adventu iuxta corporis fidem, nunc per Ioannem venit in virtute et spiritu. Sequitur et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt, hoc est, spreverunt et decollaverunt eum. Hilarius in Matth. Ut domini adventum praenuntians, passionem quoque praecurreret et iniuriae et vexationis exemplo; unde sequitur sic et filius hominis passurus est ab eis. Chrysostomus in Matth. In quo opportune suam passionem commemorat ex passione Ioannis, multam eis praebens consolationem. Hieronymus. Quaeritur ergo, cum Herodes et Herodias Ioannem interfecerint, quomodo ipsi quoque Iesum crucifixisse dicantur, cum legamus eum a Scribis et Pharisaeis interfectum. Et breviter respondendum, quod in Ioannis necem Pharisaeorum factio consenserit: et in occisione domini Herodes iunxerit voluntatem suam; qui illusum atque despectum remisit ad Pilatum, ut eum crucifigeret. Rabanus. Ex indicio autem passionis suae, quam dominus eis saepius praedixit, et praecursoris sui, quam iam completam cernebant, discipuli cognoscebant Ioannem sibi in Eliae vocabulo demonstratum esse: unde sequitur tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis. Origenes in Matth. Quod autem dixit propter Ioannem Elias iam venit, non anima Eliae est intelligenda, ne incidamus in dogma transcorporationis, quod alienum est ab ecclesiastica veritate; sed, sicut Angelus praedixit: venit in spiritu et virtute Eliae.
[85522] Catena in Mt., cap. 17 l. 4 Origenes in Matth. Concupiscens Petrus spectabilem illam vitam, et praeponens utilitatem suam utilitatibus plurimorum, dicebat bonum est nos hic esse. Sed quoniam caritas non quaerit quae sua sunt, hoc quod videbatur bonum Petro, non fecit Iesus; sed quasi de monte excelso divinitatis descendit ad turbam: ut qui non poterant ascendere sursum propter infirmitatem animarum suarum, illis proficiat; unde dicitur et cum venisset ad turbam: nisi enim cum discipulis suis electis venisset ad turbam, non accessisset ad eum ille de quo subditur accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens: domine, miserere filio meo. Ubi considerandum est, quod quandoque qui patiuntur, credunt, et deprecantur pro sua salute; quandoque autem pro eis alii faciunt: sicut nunc qui genibus volvitur, pro filio rogat; quandoque vero a semetipso salvator etiam a nullo rogatus, sanat. Primo autem quaeramus quid est quod sequitur quia lunaticus est, et male patitur. Medici ergo loquuntur quae volunt: quia nec immundum spiritum arbitrantur, sed corporalem aliquam passionem; et dicunt humida moveri in capite secundum aliquam compassionem ad lumen lunare, quod humidam habet naturam. Nos autem qui Evangelio credimus, dicemus hanc passionem immundum spiritum in hominibus operari. Observat enim quaedam schemata lunae, et sic operatur, ut ab observatione lunae pati homines mentiatur, et per hoc culpabilem Dei creaturam ostendat: sic et alii Daemones secundum aliqua stellarum schemata insidiantur hominibus, ut iniquitatem in excelso loquantur, quasdam stellas dicentes maleficas, quasdam beneficas: cum nulla stella a Deo sit facta ut male faciat. In hoc autem quod subditur nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam. Chrysostomus in Matth. Considerandum est, quod nisi providentia hic homo esset munitus, dudum periisset: Daemon enim qui ipsum in ignem et in aquam mittebat, interfecisset eum omnino, nisi Deus eum refrenasset. Hieronymus. Quod autem dicit et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum, latenter accusat apostolos: cum impossibilitas curandi interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt, fidem referatur. Chrysostomus in Matth. Inspice autem et aliunde eius insipientiam, qualiter coram turba interpellat Iesum adversus discipulos. Sed ipse eos liberat ab accusatione, defectum curationis imputans illi: ex multis enim monstratur eum infirmum in fide fuisse. Non tamen tantum in eius personam invehitur, ne ipsum conturbaret; sed in omnes Iudaeos. Probabile est enim multos praesentium de discipulis inconvenientia cogitasse; et ideo sequitur respondens Iesus ait: o generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Per hoc autem quod dicit usquequo ero vobiscum? Ostendit desideratam ab eo esse mortem, et concupiscibilem recessum. Remigius. Sciendum quoque, quia dominus non tantum tunc coeperat pati improbitatem Iudaeorum, sed a longo prius tempore: et ideo hic dicit usquequo patiar vos? Ac si dicat: quia longo tempore coepi pati vestras improbitates, ideo indigni estis mea praesentia. Origenes in Matth. Vel quoniam non potuerant eum sanare discipuli, quasi adhuc modicae fidei constituti, propterea dixit o generatio incredula; et quod ait perversa, ostendit quoniam ex perversitate malitia est introducta extra naturam. Puto autem, quod propter perversitatem totius humani generis, quasi gravatus malitia eorum, dixit usquequo ero vobiscum? Hieronymus. Non autem credendum est quod taedio superatus sit, et mansuetus ac mitis in verba furoris eruperit; sed quod in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: usquequo ascendam in domum tuam? Usquequo artis perdam industriam, me aliud iubente, et te aliud perpetrante? Quod autem non sit iratus homini sed vitio, ac per unum hominem Iudaeos arguat infidelitatis, patet ex hoc quod infert afferte huc illum ad me. Chrysostomus in Matth. Postquam enim discipulos excusaverat, ducit patrem pueri ad spem benignam credendi, quod ab hoc malo eripietur; et ut inducatur pater ad fidem futuri miraculi, videns Daemonem tumultum pati ex hoc solum quod vocabatur, increpavit eum; unde sequitur et increpavit eum Iesus. Non ille qui patiebatur, sed Daemon increpatur. Remigius. In quo facto reliquit exemplum praedicatoribus, ut vitia persequantur, homines vero sublevent. Hieronymus. Sive increpavit puerum, quia propter peccata sua a Daemone fuerat oppressus. Sequitur et exiit ab eo Daemon et curatus est puer ex illa hora. Rabanus. Mihi autem videtur, iuxta tropologiam, lunaticus esse qui per horarum momenta mutatur ad vitia; et nunc quidem in ignem fertur, quo adulterantium corda succensa sunt, nunc in aquas, scilicet voluptatum, vel cupiditatum, quae non valent extinguere caritatem. Augustinus de quaest. Evang. Vel ignis ad iram pertinet, eo quod alta petat; aqua ad voluptates carnis. Origenes in Matth. De inconstantia autem peccatoris dicitur: stultus ut luna mutatur. Et est videre in talibus impetus quosdam quasi operum bonorum subrepere; aliquando autem quasi quadam abreptione spiritus a passionibus comprehenduntur, et cadunt a statu bono in quo stare putabantur. Forsitan ergo Angelus, qui sortitus est huius lunatici custodiam pater huius appellatur, deprecans quasi pro filio medicum animarum, ut liberet eum qui non potest sanari a passione per verbum humile discipulorum Christi, quia non recipit eorum admonitionem veluti surdus; et ideo opus est ei Christi sermo, ut iam de cetero sine ratione non agat.
[85523] Catena in Mt., cap. 17 l. 5 Chrysostomus in Matth. Acceperant discipuli a domino potestatem spirituum immundorum; et quia oblatum daemoniacum curare non potuerant, videtur quod in dubitationem devenerint, ne forte gratiam, quae erat eis tradita, perdidissent; et ideo dicit tunc accesserunt ad Iesum discipuli eius secreto, et dixerunt: quare nos non potuimus eicere illum? Interrogant quidem singulariter, non propter verecundiam, sed quia de ineffabili et magna re erant eum interrogaturi. Sequitur dixit illis Iesus: propter incredulitatem vestram. Hilarius in Matth. Crediderant quidem apostoli, nondum tamen erant perfectae fidei: nam domino in monte demorante, et ipsis cum turbis residentibus, quidam tepor eorum fidem retardaverat. Chrysostomus in Matth. Unde manifestum est hinc quoniam et discipuli in fide infirmati sunt, sed non omnes; columnae enim illae non aderant, scilicet Petrus, Iacobus et Ioannes. Hieronymus. Hoc est autem quod in alio loco dominus dicit: quaecumque in nomine meo petieritis, credentes accipietis. Ergo quoties non accipimus, non praestantis est impossibilitas, sed poscentium culpa. Chrysostomus in Matth. Sciendum tamen, quod sicut multoties accedentis fides accipere sufficit effectum miraculi; ita multoties facientium miracula sufficit virtus, etiam non credentibus illis qui expetierint miracula operari: etenim qui circa Cornelium, ex propria fide allexerunt gratiam spiritus sancti; ille autem mortuus qui proiectus est in sepulchrum Elisei, sola virtute corporis sancti resuscitatus est. Contigit et tunc discipulos infirmari in fide: imperfectius enim dispositi erant ante crucem; et ideo fidem dicit hic esse causam signorum: unde subditur amen quippe dico vobis: si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit. Hieronymus. Putant aliqui fidem grano sinapis comparatam parvam dici, cum apostolus dicat: etsi habuero tantam fidem ita ut montes transferam. Magna est ergo fides quae grano sinapis comparatur. Gregorius Moralium. Granum quippe sinapis nisi teratur, nequaquam virtus eius agnoscitur: sic si virum sanctum tritura persecutionis opprimat, mox in fervorem virtutis vertitur quidquid in illo antea despicabile infirmumque videbatur. Origenes in Matth. Vel ideo omnis fides grano sinapis comparatur, quoniam contemnitur quidem fides ab hominibus, et modicum aliquid et vile apparet; cum vero consecutum fuerit huiusmodi semen bonam animam quasi terram, fit arbor magna. Sic autem magna est praedicta lunatici infirmitas, et fortis ad curandum inter omnia mala, ut monti assimiletur, nec expellatur nisi per omnem fidem eius qui passiones huiusmodi sanare voluerit. Chrysostomus in Matth. Unde et de translatione montium mentionem facit, et ultra procedit dicens et nihil impossibile erit vobis. Rabanus. Sic enim fides mentem nostram capacem donis caelestibus facit, ut quaecumque volumus, facillime a fideli domino impetrare possimus. Chrysostomus in Matth. Si autem dixeris: ubi apostoli montes transtulerunt? Illud dicam, quia multa maiora fecerunt, mortuos plurimos suscitantes. Dicuntur autem post apostolos sancti quidam apostolis minores, montes necessitate imminente transtulisse. Si autem apostolorum tempore montes non sunt translati, hoc non fuit quia non potuerunt sed quia noluerunt, utilitate non imminente. Nec dominus dixit quod hoc essent facturi, sed quod hoc facere possent. Probabile tamen est factum esse, sed scriptum non est; neque enim omnia miracula quae fecerunt, scripta sunt. Hieronymus. Vel montis translatio non eius significatur quem oculis carnis aspicimus, sed illius qui a domino translatus fuerat ex lunatico, qui per prophetam corrumpere dicitur omnem terram. Glossa. Ut sit sensus: dicetis monti huic, idest superbo Diabolo: transi hinc, idest ab obsesso corpore in altum maris, idest in profundum Inferni, et transibit; et nihil impossibile erit vobis, idest nulla incommoditas insanabilis. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Ne discipuli in miraculis faciendis extollerentur in superbiam, admoniti sunt potius per humilitatem fidei, quasi per sinapis granum, elationem terrenam, quae montis nomine significata est, curare transferre. Rabanus. Dum autem docet apostolos quomodo Daemon debeat expelli, omnes instituit ad vitam: ut scilicet noverimus graviora quaecumque vel immundorum spirituum vel hominum tentamenta ieiuniis et orationibus esse superanda, iram quoque domini hoc remedio singulari posse placari; unde subdit hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. Chrysostomus in Matth. Quod dicit non solum de genere lunaticorum, sed et de universo genere Daemonum. Ieiunium enim multam sapientiam imponit, et hominem quasi Angelum de caelo constituit, et incorporeas potestates impugnat. Sed et oratione opus est, quasi principaliori. Qui enim orat ut oportet, et ieiunat, non multis indiget; et ita non fit avarus, sed ad eleemosynam promptus est. Qui etiam ieiunat, levis est, et vigilanter orat, et concupiscentias perniciosas extinguit, et propitium Deum facit, et animam superbam humiliat. Qui ergo orat cum ieiunio, duplices habet alas, etiam ipsis ventis leviores. Neque enim oscitat et torpet orans (quod et multi patiuntur); sed est igne vehementior, et terra fixior; ideoque talis maxime Daemoniis adversatur; nihil enim est homine decenter orante potentius. Si autem infirmum est tibi corpus ad continue ieiunandum, non tamen ad orandum; et si ieiunare non potes, potes tamen non lascivire. Non parvum autem est hoc, neque multum a ieiunio distans. Origenes in Matth. Si ergo aliquando oportuerit nos circa curationem tale aliquid patientium permanere, non adiuremus, neque interrogemus, neque loquamur quasi audienti spiritui immundo; sed abigamus ieiuniis et orationibus nostris spiritus malignos. Glossa. Vel hoc genus Daemonii, idest ista carnalium voluptatum mutabilitas, non vincitur nisi spiritus oratione confirmetur, et caro per ieiunium maceretur. Remigius. Vel ieiunium hic intelligitur generale, quo non solum abstinemus a cibis, sed ab omnibus illecebris carnalibus, et peccatorum passionibus. Similiter oratio intelligenda est generalis, quae in piis et bonis operibus consistit: de qua dicit apostolus: sine intermissione orate.
[85524] Catena in Mt., cap. 17 l. 6 Remigius. Saepe dominus mysteria suae passionis discipulis praedixit, ut quando acciderent, tanto levius ea ferrent quanto praecognita haberent: et ideo hic dicitur conversantibus autem eis in Galilaea, dicit illis Iesus: filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum. Origenes in Matth. Videntur quidem haec illis quae supra dixerat similia esse, ut facile quis dicat, dominum eadem ipsa repetere; quod non est ita; tradendum enim superius non est dictum: hic autem non solum tradendum, sed etiam in manus hominum tradendum audivimus. Traditum igitur apostolus filium narrat a Deo patre; sed etiam contrariae potestates eum in manus hominum tradiderunt. Hieronymus. Semper autem prosperis miscet tristia: si enim contristat eos quia occidendus est, debet laetificare quod subditur et die tertia resurget. Chrysostomus in Matth. Neque enim multum tempus dixit quo in morte maneret; sed tertia die se dixit resurrecturum. Origenes in Matth. Praedicente autem haec domino, tristati sunt discipuli: unde sequitur et contristati sunt vehementer, non attendentes ad illud quod dixerat et tertia die resurget, nec considerantes quis esset cui ad destruendam mortem trium dierum tempus sufficeret. Hieronymus. Porro quod contristabantur vehementer, non de infidelitate venit: verum pro dilectione magistri, nihil de eo sinistrum et humile patiuntur audire.
[85525] Catena in Mt., cap. 17 l. 7 Glossa. Quia discipuli audita domini passione contristati erant, ne aliquis passionem Christi necessitati ascriberet, non humilitati, subiungit factum, in quo Christi libertas et humilitas demonstratur: unde dicitur et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: magister vester non solvit didrachma? Hilarius in Matth. Dominus didrachma solvere postulatur, idest denarios: hoc enim omni Israel lex pro redemptione corporis et animae constituerat in ministerio templi servientium. Chrysostomus in Matth. Cum enim primogenita Aegyptiorum interfecit Deus, tunc tribum levi pro eis accepit. Deinde quia primogenitis qui erant apud Iudaeos, minor huius tribus numerus erat, pro deficientibus in numerum, siclum iussit inferri, et ex tunc tenuit consuetudo ut primogenita vectigal hoc inferrent. Quia igitur primogenitus erat Christus, videbatur autem discipulorum primus esse Petrus, ad eum accedunt. Et, ut mihi videtur, non in unaquaque civitate hoc expetebant: ideoque in Capharnaum adeunt Christum, quia eius patria existimabatur. Hieronymus. Vel aliter. Post Augustum Caesarem Iudaea facta est tributaria, omnes censi capite ferebantur: unde et Ioseph cum Maria cognata sua professus est in Bethlehem. Rursus, quoniam dominus nutritus erat in Nazareth, quod est oppidum Galilaeae subiacens Capharnaum urbi, ibi deposcitur tributum; et pro signorum magnitudine hi qui exigebant, non audebant ipsum repetere, sed discipulum conveniunt. Chrysostomus in Matth. Et neque hunc cum multa vehementia, sed mansuetius: neque enim incusantes, sed interrogantes dixerunt magister vester non solvit didrachma? Hieronymus. Sive malitiose interrogant utrum reddat tributa, an contradicat Caesaris voluntati. Chrysostomus in Matth. Quid igitur Petrus? Ait: etiam. Et his quidem dixit quoniam solvit; Christo autem non dixit, erubescens fortassis pro his ei loqui. Glossa. Vel aliter. Et Petrus respondit etiam; idest, ita est quod non solvit. Voluit autem Petrus domino intimare, quod Herodiani peterent censum; sed dominus praevenit eum: unde sequitur et cum intrasset in domum, praevenit eum Iesus, dicens: reges terrae a quibus recipiunt tributum vel censum, idest redditum de capite, a filiis suis, an ab alienis? Hieronymus. Ante quidem quam Petrus suggerat, dominus interrogat, ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quae absente se gesta sunt. Sequitur at ille dixit: ab alienis. Dixit illi Iesus: ergo liberi sunt filii. Origenes in Matth. Sermo iste duplicem habet sensum. Secundum unum enim filii regum terrae liberi sunt apud reges terrae; extranei autem extra terram liberi non sunt propter eos qui deprimunt eos, sicut Aegyptii filios Israel. Secundum alterum autem, propter hoc ipsum quod aliqui sunt alieni a filiis regum terrae, sed sunt filii Dei; liberi sunt qui manent in verbis Iesu, et cognoverunt veritatem, et veritas liberavit eos a servitute peccati. Filii autem regum terrae liberi non sunt; quoniam qui facit peccatum, servus est peccati. Hieronymus. Dominus autem noster et secundum carnem et secundum spiritum filius erat regis; vel ex David stirpe generatus, vel omnipotentis patris verbum; ergo tributa quasi filius regis non debebat. Augustinus de quaest. Evang. Dicit enim in omni regno liberos esse filios, idest non esse vectigabiles. Multo ergo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno filii regni ipsius, sub quo sunt omnia regna terrena. Chrysostomus in Matth. Si autem non erat filius, inaniter hoc exemplum induxit. Sed dicet aliquis: filius est, sed non proprius; est ergo alienus; et si hoc exemplum non habet veritatem: ipse enim de propriis filiis disputat, ad quorum differentiam alienos vocat qui non ex parentibus substantialiter nati sunt. Intende autem qualiter et hinc Christus certificat eam cognitionem quae Petro revelata est a Deo, per quam dixit: tu es Christus filius Dei vivi. Hieronymus. Quamvis ergo liber esset, quia tamen humilitatem carnis assumpserat, debuit omnem iustitiam adimplere: unde sequitur ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare. Origenes in Matth. Consequens quoque est intelligere quoniam quoties exurgunt quidam qui per iustitiam tollant nostra terrena, reges huius terrae eos transmittunt, ut exigant a nobis quae sunt ipsorum; et suo exemplo prohibet dominus aliquod scandalum fieri etiam huiusmodi hominibus, sive ne amplius peccent, sive ut salventur. Filius enim Dei, qui nullum opus fecit servile, quasi habens formam servi quam propter hominem suscepit, tributum et censum dedit. Hieronymus. Quid primum in hoc loco mirer nescio: utrum praescientiam, an magnitudinem salvatoris: praescientiam, quod noverat habere piscem in ore staterem, et quod primus ipse capiendus esset; magnitudinem atque virtutem, si ad eius verbum stater in ore piscis creatus est; et quod futurum erat, ipse loquendo fecerit. Ipse ergo Christus propter eximiam caritatem, et crucem sustinuit, et tributa reddidit: nos infelices qui Christi censemur nomine, et nihil tanta dignum facimus maiestate: pro illius honore et tributa non reddimus, et quasi filii regis a vectigalibus immunes sumus. Hoc etiam simpliciter intellectum aedificat auditorem, dum audit dominum tantae fuisse paupertatis ut unde tributa pro se et apostolo redderet, non habuerit. Quod si quis obicere voluerit, quomodo Iudas in loculis portabat pecuniam, respondebimus: rem pauperum in usus suos convertere nefas putavit, nobisque idem tribuit exemplum. Chrysostomus in Matth. Vel ideo non ex repositis iubet dare, ut ostendat quod maris et piscium dominetur. Origenes in Matth. Vel quoniam Iesus non habuit imaginem Caesaris (princeps enim huius saeculi nihil habebat in eo), propterea non ex proprio sed ex mari imaginem Caesaris accepit. Non autem suscepit ipse staterem, neque fecit eum sibi possessionem, ne sit aliquando imago Caesaris apud imaginem invisibilis Dei. Vide etiam Christi prudentiam: qualiter nec retinuit tributum, nec simpliciter iubet dari; sed prius ostendit se non esse obnoxium, et tunc dat: quorum unum fecit, scilicet dare tributum, ut illi, scilicet exactores, non scandalizentur; hoc autem, scilicet ut ostendat se liberum, ut non scandalizentur discipuli. Alio vero loco contemnit Pharisaeorum scandalum, quando de escis disputabant; docens nos scire tempora secundum quae oportet non contemnere eos qui scandalizantur, et secundum quae oportet contemnere. Gregorius super Ezech. Considerandum enim est quia inquantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur. Chrysostomus in Matth. Sicut autem stupescis de Christi virtute, ita admirare Petri fidem, quoniam rei tam difficili obedivit. Ideoque de fide eum remunerans, copulavit eum sibi in tributi datione; quod fuit abundantis honoris: et hoc est quod dicitur invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te. Glossa. Consuetudo enim erat ut unusquisque pro se didrachma redderet. Stater vero est pondus duorum didrachmatum. Origenes in Matth. Mystice autem in agro consolationis (sic enim interpretatur Capharnaum) consolatur omnem discipulum, et liberum filium esse pronuntiat, et dat ei virtutem piscandi primum piscem, ut ascendente eo, consolationem accipiat Petrus super eum quem piscatus est. Hilarius in Matth. Cum autem primum piscem admonetur Petrus inquirere, ascensuri ostenduntur et plures. Beatus ille primus martyr Stephanus, primus ascendit, et staterem in ore continuit; in quo didrachma novae praedicationis tamquam duo denarii habebantur: Dei enim gloriam et dominum Christum in passione contuens praedicabat. Hieronymus. Vel iste piscis primus captus, est primus Adam, qui per secundum Adam liberatur: et id quod in ore eius, hoc est in confessione, fuit inventum, pro Petro et domino redditur. Origenes. Cum etiam videris avarum hominem ab aliquo Petro correctum, quod abstulit de ore eius verbum pecuniae; dices eum ascendisse de mari, idest de fluctibus sollicitudinum avaritiae, ad hamum rationalem; et comprehensum atque salvatum ab aliquo Petro, qui eum docuit veritatem, ut pro statere habeat imaginem Dei, idest eloquia eius. Hieronymus. Et pulchre illud ipsum quidem datur pretium; sed divisum est: quia pro Petro quasi pro peccatore pretium reddebatur; dominus autem noster peccatum non fecit. Ostenditur autem similitudo carnis, dum eodem et dominus et servus pretio liberantur.
[85526] Catena in Mt., cap. 18 l. 1 Hieronymus. Quia discipuli viderant pro Petro et domino idem tributum redditum, ex aequalitate pretii arbitrati sunt omnibus apostolis Petrum esse praelatum. Chrysostomus in Matth. Unde passi sunt aliquid humanum; quod Evangelista designat dicens in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: quis, putas, maior est in regno caelorum? Verecundati siquidem passionem confiteri quam passi sunt, non dicunt manifeste: Petrum cur praehonorasti nobis? Sed indeterminate interrogant quis maior est? Quando autem tres praehonoratos viderunt, scilicet Petrum, Iacobum et Ioannem in transfiguratione, nihil tale passi sunt; quando vero in unum solum contulit honorem, tunc doluerunt. Tu autem considera primum quidem quod nihil eorum quae sunt in terris, quaerunt; deinde quod postea hanc passionem deposuerunt. Nos autem neque ad defectus eorum contingere possumus: neque enim quaerimus quis maior est in regno caelorum? Sed: quis maior est in regno terrae? Origenes in Matth. In his autem imitatores discipulorum esse debemus, si quando aliquid in nobis dubium quaeritur et non invenitur, ut cum omni consensu accedamus ad Iesum, qui potens est illuminare corda hominum ad intelligendum solutionem omnium quaestionum. Interrogemus etiam aliquem doctorum, qui praepositi habentur in Ecclesiis. Sciebant autem discipuli hoc interrogantes, quia non est aequalitas sanctorum in regno caelesti; sed quomodo maior, et qualiter vivens minimus, hoc discere cupiebant. Vel sciebant quis esset minimus et quis magnus, ex eo quod supra dominus dixerat; sed ex multis magnis quis esset maior; hoc eis non erat manifestum. Hieronymus. Videns autem Iesus cogitationes eorum, voluit desiderium gloriae humilitatis contentione sanare: unde sequitur et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eorum. Chrysostomus in Matth. Mihi videtur valde parvulum in medio statuere, omnibus passionibus exutum. Hieronymus. Ut in eo et aetatem quaereret, et similitudinem innocentiae demonstraret. Vel certe parvulum statuit in medio eorum seipsum, qui non venerat ministrari, sed ministrare, ut eis humilitatis tribueret exemplum. Alii parvulum interpretantur spiritum sanctum, quem posuerit in cordibus discipulorum, ut superbiam in humilitatem mutaret. Sequitur et dixit: amen dico vobis: nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Non praecipit apostolis ut aetatem habeant parvulorum, sed innocentiam; et quod illi per annos possident, hi possideant per industriam; ut malitia non sapientia parvuli sint; ac si dicat: sicut iste parvulus, cuius vobis exemplum tribuo, non perseverat in iracundia, laesus non meminit, videns pulchram mulierem, non delectatur, non aliud cogitat et aliud loquitur; sic et vos, nisi talem habueritis innocentiam et animi puritatem, in regnum caelorum non poteritis intrare. Hilarius in Matth. Pueros etiam credentes omnes per audientiae fidem nuncupavit: hi enim patrem sequuntur, matrem amant, velle malum nesciunt, curam operum negligunt, non insolescunt, non oderunt, non mentiuntur, dictis credunt, et quod audiunt, verum habent. Littera ergo sic legitur. Glossa. Nisi conversi fueritis ab hac elatione et indignatione, in qua modo estis, et efficiamini omnes ita innocentes et humiles per virtutem sicut parvuli sunt per aetatem, non intrabitis in regnum caelorum; et quandoquidem aliter non intratur; quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic maior est in regno caelorum: quanto enim quis erit humilior, tanto maior efficitur in regno caelorum. Remigius. Idest, in cognitione gratiae, vel ecclesiastica dignitate, vel certe in aeterna beatitudine. Hieronymus. Vel aliter. Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, idest qui se in exemplum mei humiliaverit, hic intrabit in regnum caelorum. Sequitur et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Chrysostomus in Matth. Ac si dicat: non solum si tales efficiamini, mercedem accipitis, sed et si alios tales propter me honorabitis; et honoris qui est ad illos retributionem vobis determino regnum. Magis autem quod multo maius est ponit, dicens me suscipit. Hieronymus. Qui enim talis fuerit ut Christi imitetur humilitatem et innocentiam, in eo Christus suscipitur: et prudenter, ne cum delatum fuerit apostolis, se putent honoratos, adiecit, non suo illos merito, sed magistri honore suscipiendos. Chrysostomus in Matth. Deinde facile susceptibilem hunc sermonem facit, poenam inducens: unde sequitur qui autem scandalizat unum de pusillis istis, etc.; ac si diceret: sicut qui hos honorant propter me, mercedem habent, ita et qui hos dehonorant, ultimam sustinebunt vindictam. Si autem convicium scandalum vocat, ne mireris, multi enim pusillanimes ex eo quod despiciuntur, scandalizati sunt. Hieronymus. Nota, quod qui scandalizatur, parvulus est: maiores enim scandala non recipiunt. Et quamquam generalis possit esse sententia adversus omnes qui aliquem scandalizant, tamen, iuxta consequentiam sermonis, etiam contra apostolos dictum intelligi potest; qui interrogando quis maior esset in regno caelorum, videbantur inter se de dignitate contendere: et si in hoc vitio permansissent, poterant eos quod ad fidem vocabant, per suum scandalum perdere, dum apostolos viderent inter se de honore pugnare. Origenes in Matth. Quomodo autem qui conversus est, et factus quasi puer et minimus, est et potens scandalizari? Hoc sic possumus explanare. Omnis qui filio Dei credit, et conversatur secundum evangelicos actus, conversus ambulat quasi puer; qui autem non convertitur ut fiat sicut puer, hunc impossibile est intrare in regnum caelorum. In omni autem credentium multitudine sunt quidam nuper conversi ut fiant sicut parvuli, nondum autem sunt facti; hi pusilli habentur in Christo, et sunt scandali receptores. Hieronymus. Quod autem dicitur expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, secundum ritum provinciae loquitur, quo maiorum criminum ista apud veteres Iudaeos poena fuerat, ut in profundum ligato saxo demergeretur. Expedit autem ei: quia multo melius est pro culpa brevem recipere poenam, quam aeternis servari cruciatibus. Chrysostomus in Matth. Consequens autem erat prioribus dicere: me non suscipit, quod erat omni poena amarius; sed quia crassi erant, et praedicta poena eos non movebat, comparatione exempli cogniti manifestat praeparatam poenam; propter hoc enim dicit quod expedit ei hoc sustinere, quoniam eos alia gravior poena expectat. Hilarius in Matth. Mystice autem molae opus labor est caecitatis: nam clausis iumentorum oculis aguntur in gyrum; et sub asini quidem nomine frequenter gentes cognominatas reperimus, qui caeci laboris ignorantia continentur. Iudaeis autem scientiae iter in lege praestitum est; qui si Christi apostolos scandalizaverint, rectius, alligata collo mola asinaria, demersi in mari fuissent, idest gentium labore depressi ignorantia saeculi demonstrarentur: quia illis tolerabilius fuerat nescisse Christum, quam prophetarum dominum non recepisse. Gregorius Moralium. Vel aliter. Quid per mare nisi saeculum, quid per molam asinariam nisi actio terrena significatur? Quae cum colla mentis per stulta desideria stringit, hanc in laboris circuitum mittit. Sunt utique nonnulli qui dum terrenas actiones deserunt, et ad contemplationis studia humilitate postposita ultra intelligentiae vires surgunt, non solum se in errorem deiciunt, sed infirmos quosque de gremio veritatis dividunt. Qui ergo unum de minimis meis scandalizat, melius ei fuerat, ligata collo mola asinaria, in mare proici: quia nimirum perversae menti expedientius esse potuisset ut occupata mundo terrena negotia ageret, quam per contemplationis studia ad multorum perniciem vacaret. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Qui scandalizaverit unum ex pusillis istis, idest ex humilibus, quales vult esse discipulos suos, non obtemperando, vel etiam contradicendo, expedit ei ut mola asinaria suspendatur in collo eius, et praecipitetur in profundum maris, idest congruit ei ut cupiditas rerum temporalium, cui stulti et caeci alligantur, eum devinctum pondere suo deducat ad interitum.
[85527] Catena in Mt., cap. 18 l. 2 Glossa. Dixerat dominus, quod expedit ei qui scandalizat, ut suspendatur mola asinaria in collo eius: cuius rationem assignans, subdit vae mundo a scandalis, idest propter scandala. Origenes in Matth. Hoc non de elementis mundi intelligamus; sed hic homines, qui sunt in mundo, dicuntur mundus. Non sunt autem discipuli Christi de hoc mundo: unde non potest eis esse a scandalis vae: nam etsi multa sunt scandala, non tangunt eum qui non est de hoc mundo. Si autem adhuc est de hoc mundo, propterea quod diligit mundum, et quae sunt in eo; tanta scandala comprehendunt eum quantis fuerat obligatus in mundo. Sequitur necesse est enim ut veniant scandala. Chrysostomus in Matth. Cum autem dicit necesse est, non destruit libertatem arbitrii, neque necessitati aliquarum rerum supponit; sed quod omnino futurum est, praedicit. Scandala quidem sunt prohibitiones rectae viae. Non autem praedicatio Christi scandala inducit: neque enim quia praedixit, propter hoc fit; sed quia omnino futurum erat, propter hoc praedixit. Sed dicet aliquis: si omnes corrigantur, et nullus sit qui scandala afferat, nonne mendacii arguetur hic sermo? Nequaquam: quia enim praevidit inemendatos futuros homines esse, propter hoc dixit necesse est ut veniant scandala: idest omnino venient. Si autem corrigendi essent, non dixisset. Glossa. Vel necesse est ut veniant scandala, quia sunt necessaria, idest utilia, ut per hoc qui probati sunt, manifesti fiant. Chrysostomus in Matth. Scandala enim erigunt homines, et acutiores eos faciunt; et eum qui cadit, velociter erigunt, inquantum scilicet ingerunt sollicitudinem. Hilarius in Matth. Vel humilitas passionis scandalum mundo est, quod sub deformitate crucis aeternae gloriae dominum voluit accipere. Et quid mundo tam periculosum quam non recepisse Christum? Ideo vero necesse ait venire scandala, quia ad sacramentum reddendae nobis aeternitatis, omnis in eo passionis humilitas esset complenda. Origenes. Vel venientia scandala sunt Angeli Satanae. Nec tamen putes secundum naturam vel substantiam esse huiusmodi scandala; sed libertas arbitrii in quibusdam genuit scandalum, nolens suscipere pro virtute laborem. Non potest autem esse verum bonum, nisi habeat impugnationem mali. Sic ergo necesse est venire scandala, sicut necesse est sustinere malitiam caelestium; qua tanto magis irritantur, quanto magis verbum Christi in hominibus invalescens expellit ab eis malignas virtutes. Quaerunt autem organa per quae scandala operentur, quibus est magis vae: nam multo peius erit ei qui scandalizat quam ei qui scandalizatur: unde sequitur verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Hieronymus. Ac si dicat: vae homini illi qui vitio suo facit ut per se fiat quod necesse est ut in mundo fiat. Simulque per generalem sententiam percutitur Iudas qui proditioni animum praeparaverat. Hilarius. Vel sub hominis nuncupatione actorem scandali huius quod est circa passionem Christi, Iudaicum populum designat, per quem omne huic mundo periculum comparatur, ut Christum in passione abnegent, quem lex et prophetae passibilem praedicaverunt. Chrysostomus in Matth. Ut autem discas quod non sunt absolutae necessitatis scandala, audi quae sequuntur: si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, et cetera. Non autem hoc de membris corporalibus dicit, sed de amicis, quos in ordine necessariorum membrorum habemus: nihil est enim ita nocivum ut conversatio mala. Rabanus. Scandalum quippe sermo Graecus est, quod nos offendiculum vel ruinam et impactionem pedis dicere possumus. Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto factove minus recto occasionem ruinae dederit. Hieronymus. Igitur omnis truncatur affectus, et universa propinquitas amputatur: ne per occasionem pietatis unusquisque credentium scandalis pateat. Si, inquit, ita est tibi coniunctus ut manus, pes et oculus, et est utilis atque sollicitus et acutus ad perspiciendum, scandalum autem tibi faciat, et propter morum dissonantiam te pertrahat in Gehennam: melius est ut propinquitate eius careas et emolumentis carnalibus, quam dum vis lucrifacere cognatos et necessarios, causam habeas ruinarum. Novit enim unusquisque credentium quid sibi noceat, vel in quo sollicitetur ac saepe tentetur: melius est enim vitam solitariam ducere, quam ob vitae praesentis necessaria vitam aeternam perdere. Origenes. Vel sacerdotes rationabiliter possunt dici Ecclesiae oculus, quoniam speculatores habentur; diaconi autem ceterique, manus, quia per eos opera spiritualia geruntur; populus autem sunt pedes corporis Ecclesiae; quibus omnibus parcere non oportet, si scandalum Ecclesiae facti fuerint. Vel actus animae, peccans manus intelligitur; et incessus animae, peccans pes, et visus animae, peccans oculus: quos oportet praecidere, si scandalum praebent; frequenter enim ipsa opera membrorum pro membris in Scriptura ponuntur.
[85528] Catena in Mt., cap. 18 l. 3 Hieronymus. Supra dixerat dominus per manum et pedem et oculum, omnes propinquitates et necessitudines quae scandalum facere poterant amputandas. Austeritatem itaque sententiae subiecto praecepto temperavit, dicens videte ne contemnatis unum ex his pusillis; ac si dicat: quantum in vobis est nolite contemnere; sed post vestram salutem etiam illorum quaerite sanitatem. Sin autem perseverantes in peccatis videritis, melius est vos salvos fieri quam perire cum multis. Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Sicut fugere malos, ita honorare bonos magnum habet lucrum. Supra ergo docuit scandalizantium abscindere amicitias; hic autem docet exhibere sanctis honorem et procurationem. Glossa. Vel aliter. Quia tantum malum provenit ex scandalizatis fratribus, videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Origenes in Matth. Pusilli autem sunt qui nuper in Christo sunt nati; aut tales qui permanent sine profectu, quasi nuper nati. Non autem habuit necesse mandare Christus de perfectioribus fidelibus non contemnendis, sed de pusillis; sicut et supra dixerat: si quis scandalizaverit unum ex pusillis istis. Alius autem forte dicit: pusillum hic dicit perfectum, secundum quod alibi ait: qui minimus fuerit in vobis, hic erit maior. Chrysostomus in Matth. Vel quia perfecti parvuli apud multos aestimantur, scilicet pauperes et contemptibiles. Origenes. Sed huic expositioni non videtur convenire quod dicitur: si quis scandalizaverit unum de pusillis istis: perfectus enim non scandalizatur nec perit. Sed qui hanc expositionem aestimat veram, dicit quod iusto homini anima vertibilis est, et scandalizatur aliquando, etsi non facile. Glossa. Ideo autem non sunt contemnendi, quia adeo cari sunt Deo quod Angeli sunt eis ad custodiam deputati: unde sequitur dico enim vobis, quia Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei qui in caelis est. Origenes. Quidam volunt ex eo dari hominibus Angelum adiutorem ex quo per lavacrum regenerationis nati sunt infantes in Christo; dicentes non esse credibile, incredulis et errantibus praeesse Angelum sanctum; sed tempore infidelitatis et peccatorum est homo sub Angelis Satanae. Alii autem volunt mox cum quis fuerit natus eorum qui praecogniti sunt a Deo, accipere sibi praepositum Angelum. Hieronymus. Magna enim dignitas animarum ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui Angelum delegatum. Chrysostomus in Matth. Hic autem non de quibuscumque Angelis loquitur, sed de superioribus. Cum enim dicat vident faciem patris mei, nihil aliud ostendit quam magis liberam praesentiam et maiorem eorum apud Deum. Gregorius in Evang. Dionysius autem dicit, quod ex minoribus Angelorum agminibus ad explendum ministerium vel visibiliter vel invisibiliter mittuntur: nam superiora illa agmina usum exterioris ministerii nequaquam habent. Gregorius Moralium. Et faciem ergo patris Angeli semper vident; et tamen ad nos veniunt: quia ad nos spirituali praesentia foras exeunt, et tamen ibi se unde recesserant, per internam contemplationem servant: neque enim sic a divina visione foras exeunt ut internae contemplationis gaudiis priventur. Hilarius in Matth. Salvandorum igitur per Christum orationes Angeli Deo quotidie offerunt: ergo periculose ille contemnitur cuius desideria ac postulationes ad aeternum et invisibilem Deum Angelorum famulatu ac ministerio pervehuntur. Augustinus de Civ. Dei. Vel Angeli nostri dicuntur qui sunt Angeli Dei. Dei sunt, quia Deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos cives nos habere coeperunt. Sicut ergo nunc illi vident Deum, ita et nos sumus visuri facie ad faciem: de qua visione dicit Ioannes: videbimus eum sicuti est. Facies enim Dei manifestatio eius intelligenda est; non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore, atque isto nomine nuncupamus. Chrysostomus in Matth. Rursus aliam rationem ponit, quare pusilli non sint contemnendi, priore maiorem, dicens venit enim filius hominis salvare quod perierat. Remigius. Quasi dicat: non contemnatis pusillos, quia ego pro hominibus homo fieri dignatus sum. Cum enim dicit quod perierat, subintelligendum est genus humanum: omnia enim elementa suum ordinem servant; sed homo erravit, quia suum ordinem perdidit. Chrysostomus in Matth. Deinde ad hanc rationem parabolam copulat, per quam et patrem inducit salutem hominum volentem, dicens quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves? Gregorius in Evang. Hoc ad ipsum auctorem hominum pertinet: quia enim centenarius perfectus est numerus, ipse centum oves habuit, cum Angelorum et hominum substantiam creavit. Hilarius in Matth. Ovis autem una homo intelligendus est, et sub homine universitas sentienda est; in unius enim Adae errore, omne hominum genus aberravit. Igitur et quaerens hominem Christus est, et nonagintanovem relictae caelestis gloriae multitudo est. Gregorius. Dicit autem Evangelista eas relictas in montibus, ut significet in excelsis: quia nimirum oves quae non perierant, in sublimibus stabant. Beda. Ovem ergo dominus invenit, quando hominem restauravit; et super eam inventam maius gaudium est in caelo, quam super nonagintanovem: quia maior materia divinae laudis est in restauratione hominum, quam in creatione Angelorum. Mirabiliter enim Angelos creavit, sed mirabilius hominem restauravit. Rabanus. Nota, quod unum deest a novem ut decem sint, et a nonagintanovem ut centum sint. Variari ergo per brevitatem et magnitudinem numeri possunt, quibus unum deest ut perficiantur; ipsum vero unum sine varietate in se manens, cum accesserit, ceteros perficit. Et ut perfecta summa ovium integraretur in caelo, homo perditus quaerebatur in terra. Hieronymus. Alii vero nonagintanovem ovibus, iustorum putant numerum intelligi, et in una ovicula peccatorum, secundum quod in alio loco dixerat: non veni vocare iustos, sed peccatores. Gregorius. Considerandum autem nobis est cur dominus plus de conversis peccatoribus quam de stantibus iustis gaudium esse fateatur: quia scilicet plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua qui valde sibi securi sunt, quod nulla commiserunt mala graviora. At contra nonnumquam hi qui se aliquid egisse illicite meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti inardescunt in amorem Dei; et quia se errasse a Deo considerant, damna praecedentia lucris subsequentibus recompensant; sic et dux in praelio plus eum militem diligit qui post fugam conversus hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit, et nunquam aliquid fortiter fecit. Sed et sunt quidam iusti, de quibus tantum est gaudium ut eis nullus poenitens praeponi possit; qui etsi non sint sibi malorum conscii, tamen licita respuunt, et in omnibus se humiliant. Quantum ergo gaudium est si humiliter plangat iustus, cum gaudium sit si quod male gessit, damnat iniustus? Beda. Vel per nonagintanovem oves quas in montibus reliquit, superbos significat, quibus ad perfectionem unitas deest. Cum ergo invenerit peccatorem, magis super eum gaudet, idest suos gaudere facit, quam super iustos falsos. Hieronymus. Quod autem subditur sic non est voluntas, refertur ad superius propositum, de quo dixerat: videte ne contemnatis unum de pusillis istis; et docet idcirco parabolam positam, ut pusilli non contemnantur. In eo autem quod dicit non est voluntas ante patrem, etc., ostendit quod quotiescumque perierit aliquis ex pusillis, non voluntate patris perit.
[85529] Catena in Mt., cap. 18 l. 4 Chrysostomus in Matth. Quia superius vehementer sermonem adversus scandalizantes proposuit, undique eos terrens, ne rursus hi quibus scandala inferuntur, sic fiant resupini ut totum contemnentes, in aliud vitium incidant, scilicet negligentiae; ac per omnia sibi parci volentes, in elationem incidant; hic dominus eos comprimit, et redargutionem fieri iubet, dicens si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Augustinus de Verb. Dom. Admonet nos quidem dominus noster non negligere invicem peccata nostra, non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas. Debemus enim amando corripere, non nocendi aviditate, sed studio corrigendi. Si neglexeris, peior eo factus es. Ille iniuriam faciendo, gravi seipsum vulnere percussit; tu vulnus fratris contemnis: peior es tacendo, quam ille conviciando. Augustinus de Civ. Dei. Plerumque enim a malis docendis et admonendis, aliquando etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur; vel cum laboris piget, vel cum eorum inimicitias devitamus, ne impediant et noceant in istis temporalibus rebus, sive quas adipisci adhuc nostra cupiditas appetit, sive quas adhuc amittere formidat infirmitas. Si autem propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquiritur, vel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, vel ad bonam vitam et piam erudiendos impediant alios infirmos, aut premant atque avertant a fide; non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. Longe autem graviorem habent causam Ecclesiarum praepositi qui in Ecclesiis constituti sunt ut non parcant obiurgando peccata: nec ideo tamen ab huiuscemodi culpa penitus alienus est qui, licet praepositus non sit, in eis tamen quibus vitae huius necessitate coniungitur, multa monenda vel arguenda novit et negligit: devitans eorum offensiones propter illa quibus in hac vita non indebite utitur, sed plusquam debuit delectatur. Chrysostomus in Matth. Considerandum autem, quod quandoque dominus eum qui contristavit, ad eum qui contristatus est ducit, sicut cum dicit: si recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, vade reconciliari fratri tuo. Quandoque autem eum qui iniusta passus est, iubet dimittere proximo; sicut ibi: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hic autem alium excogitat modum: eum enim qui contristatus est, ducit ad eum qui contristavit; et ideo dicit si peccaverit in te frater tuus: quia enim ille qui iniusta fecit, non facile veniret ad excusationem, verecundatus, hunc qui passus est ad illum trahit; et non simpliciter, sed ut corrigat quod factum est; unde dicit vade et corripe eum. Rabanus. Non passim iubet peccanti dimittere, sed audienti, idest obedienti et poenitentiam agenti: ne vel difficilis sit venia, vel remissa indulgentia. Chrysostomus in Matth. Non autem dicit: accusa, neque: increpa, neque: vindictas expete; sed argue, idest, rememora sibi peccatum, dic ei quae ab eo passus es. Ipse enim ira et verecundia detinetur, ebrius factus quasi gravi somno. Unde oportet te, qui sanus es, ad illum qui aegrotat abire. Hieronymus. Sciendum tamen, quod si peccaverit in vos frater vester, et in qualibet causa vos laeserit, dimittendi habetis potestatem, immo necessitatem: quia praecipitur ut debitoribus nostris debita dimittamus: propter quod et hic dicitur si peccaverit in te frater tuus. Si autem in Deum quis peccaverit, non est nostri arbitrii. Nos e contrario, in Dei iniuria benigni sumus, in nostris contumeliis exercemus odia. Chrysostomus in Matth. Ideo autem praecipit arguere ei qui passus est iniuriam, et non alii; quia ille qui fecit iniuriam, ab eo mansuetius sustinet; et maxime cum solus eum corripiat. Cum enim qui vindictam expetere debebat, hic salutis videtur diligentiam habere, maxime hoc eum potest propitium facere. Augustinus de Verb. Dom. Quando ergo in nos aliquis peccat, habeamus magnam curam, non pro nobis, nam gloriosum est iniuriam oblivisci; sed obliviscere iniuriam tuam, non vulnus fratris tui: ergo corripe inter te et ipsum solum, studens correctionis, parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipit defendere peccatum suum et quem vis facere correctiorem, facis peiorem. Hieronymus. Corripiendus est enim seorsum frater, ne si semel pudorem atque verecundiam amiserit, permaneat in peccato. Augustinus de Verb. Dom. Apostolus autem dicit: peccantem coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. Aliquando ergo scias corripiendum esse fratrem inter te et fratrem solum, aliquando autem coram omnibus. Quid autem ante facere debeamus, intendite et videte. Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare? Quia in te peccavit? Quid est: in te peccavit? Tu scis quia peccavit: quia enim secretum fuit quando in te peccavit, secretum quaere cum corrigis quae peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et eum vis coram omnibus arguere, non es corrector, sed proditor. Peccavit ergo in te frater tuus; sed si tu solus nosti, tunc vere in te solum peccavit: nam si multis audientibus tibi fecit iniuriam, et in illos peccavit, quos testes suae iniquitatis effecit. Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus: ipsa corripienda sunt secretius quae peccantur secretius. Distribuite tempora, et concordate Scripturas. Quare autem proximum corrigis? Quia tu doles quod peccaverit in te? Absit. Si autem amore tui id facis, nihil facis; si amore illius facis, optime facis. Denique in ipsis verbis attende cuius amore id facere debeas: utrum tui, an illius: sequitur enim si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Ergo propter illum fac, ut lucreris illum. Agnosce, quia in hominem peccando periisti: nam si non perieras, quomodo te lucratus est? Nemo ergo contemnat quando peccat in fratrem. Chrysostomus in Matth. In quo etiam demonstratur quod inimicitia damnum est commune; et propter hoc non dixit quod ille lucratus est seipsum, sed quod tu lucratus es eum: ex quo ostendit quoniam et tu et ille damnum passi eratis ex discordia. Hieronymus. Per salutem enim alterius nobis quoque acquiritur salus. Chrysostomus in Matth. Quid autem facere debeas si non persuadeatur, subditur si autem te non audierit, adhibe tecum unum vel duos. Quanto enim inverecundior fuerit et pertinacior, tanto magis nos ad medicinam studere oportet, non ad iram et odium. Etenim medicus cum viderit morbum non remitti, non desistit, sed tunc magis praeparatur ad curandum. Vide qualiter non vindictae gratia haec correptio fit, sed emendationis: et propter hoc non confestim iubet duos accipere, sed quando ipse corrigi non voluerit; neque tunc ad eum mittit multitudinem, sed unum vel duos; et ad hoc legis testimonium inducit, dicens ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; quasi dicat: habes iam testimonium quia totum fecisti quod tuum erat. Hieronymus. Vel intelligendum est hoc modo: si te audire noluerit, adhibeatur unus frater tantum: quod si nec illum audierit, adhibeatur et tertius: vel corrigendi studio, ut scilicet vel admonitione aut pudore corrigatur; vel conveniendi sub testibus. Glossa. Vel si dixerit, non esse peccatum, ut probent illud esse peccatum. Hieronymus. Porro si nec illos audire voluerit, tunc multis dicendum est, ut detestationi eum habeant; ut qui non potuit pudore salvari, salvetur opprobriis: unde sequitur quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Chrysostomus in Matth. Idest his qui Ecclesiae praesident. Glossa. Vel dic toti Ecclesiae, ut maiorem erubescentiam patiatur. Post haec omnia sequitur excommunicatio, quae fieri debet per os Ecclesiae, idest per sacerdotem; quo excommunicante, tota Ecclesia cum eo operatur: unde sequitur si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Augustinus de Verb. Dom. Idest, noli illum iam deputare in numero fratrum tuorum; nec sic tamen salus eius negligenda est: nam et ipsos ethnicos, idest gentiles et Paganos, in numero quidem fratrum non deputamus, sed tamen eorum salutem semper inquirimus. Chrysostomus in Matth. Nihil tamen tale praecipit dominus observandum in his qui extra Ecclesiam sunt, quale praecipit hic de fratribus corripiendis. Sed de exterioribus dicit: si quis percusserit te in una maxilla, praebe ei et aliam; quod et Paulus dicit: quid mihi est de his qui foris sunt, iudicare? Fratres autem et arguere et avertere iubet. Hieronymus. Quod autem dicit sicut ethnicus et publicanus, ostenditur maioris esse detestationis qui sub nomine fidelis agit opera infidelium, quam hi qui aperte gentiles sunt. Publicani enim vocantur qui saeculi sectantur lucra, et exigunt vectigalia per negotiationes et fraudes, ac furta scelerata atque periuria. Origenes in Matth. Videamus autem ne forte sententia haec, non de quocumque peccato posita sit: quid enim si aliquis peccaverit aliquod peccatorum quae sunt ad mortem: puta masculorum concubitor factus, adulter, homicida, aut mollis: numquid talem rationis est arguere solum ad solum? Et, si audierit, statim eum dicere lucrifactum: et non prius expulerit eum de Ecclesia, nisi postquam coram testibus argutus, et ab Ecclesia, perstiterit in actu priori? Alius autem respiciens ad immensam misericordiam Christi, dicet quoniam cum verba Christi nullam faciant differentiam peccatorum, contra Christi misericordiam faciunt qui haec ad minima tantum peccata pertinere distinguunt. Alius contra, caute ipsa verba considerans, non de omni peccato haec dicta defendet: quoniam qui grandia illa peccata facit, non est frater, sed nominatur frater; cum quo, secundum apostolum, non oportet nec cibum sumere. Sicut autem negligentibus peccandi occasionem dant qui ad omne peccatum hoc pertinere exponunt, sic e contra qui docet in minimis et non mortiferis peccatis peccantem post argutionem testium vel Ecclesiae, fieri oportere sicut ethnicum et publicanum, aliquid crudelitatis videtur inducere. Utrum enim omnino pereat, pronuntiare non possumus. Primum, quia qui ter argutus non obedivit, potest in quarto obedire; deinde, quia aliquando non secundum opera hominis redditur ei, sed amplius quam peccavit, quod expedit in hoc mundo; demum quia non dixit solum sit sicut ethnicus et publicanus; sed sit tibi. Qui ergo in peccato levi correctus ter, non se emendat, nos quidem debemus eum habere sicut ethnicum et publicanum, abstinentes ab eo, ut confundatur. An autem etiam a Deo quasi publicanus et ethnicus iudicetur, non est nostrum pronuntiare, sed est in iudicio Dei.
[85530] Catena in Mt., cap. 18 l. 5 Hieronymus. Quia dixerat: si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus; et poterit contempti fratris haec esse responsio, vel tacita cogitatio: si me despicis, et ego te despicio; si me condemnas, et tu mea sententia condemnaberis; potestatem tribuit apostolis ut sciant qui talibus condemnantur, humanam sententiam divina sententia corroborari: unde dicitur amen dico vobis: quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. Origenes in Matth. Non dixit: in caelis, sicut Petro, sed in caelo, uno: quia non sunt tantae perfectionis sicut Petrus. Hilarius in Matth. Per hoc tamen ad terrorem maximi metus, quo ad praesens omnes continentur, immobile severitatis apostolicae iudicium demonstravit, ut quos in terris alligaverint, idest peccatorum nodis innexos reliquerint, et quos solverint, concessionem scilicet veniae acceperint in salutem, hi in caelis ligati sint vel soluti. Chrysostomus in Matth. Et notandum, quod non dixit primati Ecclesiae: liga talem; sed: si ligaveritis, indissolubilia erunt ligamina; quasi hoc eius iudicio dimittens. Vide autem qualiter incorrigibilem duplicibus colligavit necessitatibus: scilicet et poena quae est hic, scilicet proiectione ab Ecclesia, quam supra posuit, dicens: sit tibi sicut ethnicus; et supplicio futuro, quod est ligatum esse in caelo: ut multitudine iudiciorum dissolvat fratris iram. Augustinus de Verb. Dom. Vel aliter. Coepisti habere fratrem tuum tamquam publicanum, ligans eum in terra: sed ut iuste alliges, vide: nam iniusta vincula disrumpit iustitia. Cum autem correxeris, et concordaveris cum fratre tuo, solvisti illum in terra: cum solveris in terra, solutus erit in caelo. Multum praestas non tibi sed illi, quia multum nocuit non tibi sed sibi. Glossa. Non solum autem de excommunicatione, sed etiam de omni petitione quae fit a consentientibus in unitate Ecclesiae, dat confirmationem, cum subdit iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, vel poenitentem recipiendo, vel superbum abiciendo, de omni re quam petierint, quae non est contraria Ecclesiae unitati, fiet illis a patre meo qui in caelis est. Per hoc autem quod dicit qui in caelis est, eum super omnia esse ostendit, et per hoc complere eum posse quod petitur. Vel in caelis est, idest in sanctis; quod valet ad probandum, quod fiet illis quicquid petierint quod dignum sit, quia illum apud se habent a quo petunt. Unde rata est sententia consentientium, quia Deus cum eis habitat; et ideo sequitur ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Chrysostomus in Matth. Vel quia dixerat fiet illis a patre meo, ut ostendat se etiam esse datorem simul cum patre, subdit ubi sunt enim duo vel tres. Origenes in Matth. Non autem dixit in medio eorum ero, sed sum: mox enim ut aliqui consenserint, Christus invenitur in eis. Hilarius. Ipse enim qui pax atque caritas est, sedem atque habitationem in bonis atque pacificis voluntatibus collocabit. Hieronymus. Vel aliter. Omnis superior sermo ad concordiam nos provocaverat; igitur et praemium pollicetur, ut sollicitius festinemus ad pacem, cum se dicat inter duos vel tres medium fore. Chrysostomus in Matth. Non autem dixit simpliciter ubi congregati fuerint; sed addit in nomine meo; quasi dicat: si quis me principalem causam amicitiae ad proximum habuerit, cum eo ero, si et in aliis virtuosus erit. Quomodo ergo non ibi consentientes consequuntur id quod petunt? Primo quidem, quia non expedientia petunt. Secundo, quia indigni sunt qui petunt, et ea quae sunt a seipsis non inferunt: unde dicit si duo ex vobis, qui evangelicam ostenditis conversationem. Tertio, quia adversus eos qui contristaverunt orant vindictam quaerentes. Quarto, quia petunt misericordiam peccantibus qui non poenituerunt. Origenes. Et ista est etiam causa propter quam non exaudimur orantes, quia non consentimus nobis per omnia super terram, neque dogmate neque conversatione. Sicut enim in musicis, nisi fuerit convenientia vocum, non delectat audientem, sic in Ecclesia, nisi consensum habuerit, non delectatur Deus in ea, nec audit voces eorum. Hieronymus. Possumus autem et hoc spiritualiter intelligere, quod ubi spiritus et anima corpusque consenserint, et non intra se bellum diversarum habuerint voluntatum, de omni re quam petierint, impetrent a patre: nulli enim dubium est quin bonarum rerum postulatio sit, ubi corpus vult habere ea quae spiritus. Origenes. Vel in quo duo testamenta consentiunt sibi, eius invenitur oratio de omni re acceptabilis Deo.
[85531] Catena in Mt., cap. 18 l. 6 Hieronymus. Supra dixerat dominus: videte ne contemnatis unum de pusillis istis: et adiecerat: si peccaverit in te frater tuus, etc.; et praemium repromiserat, dicens: si duo ex vobis, etc., unde provocatus apostolus Petrus interrogat; et hoc est quod dicitur tunc accedens ad eum Petrus, dixit: domine, quoties peccaverit in me frater meus, et dimittam ei? Et cum interrogatione profert sententiam, dicens usque septies? Chrysostomus in Matth. Putavit quidem Petrus aliquid se magnum dicere. Sed quid amator hominum Christus responderit, subditur dicit illi Iesus: non tibi dico usque septies; sed usque septuagies septies. Augustinus de Verb. Dom. Audeo dicere: et si septuagies octies peccaverit, ignoscas; et si centies; et omnino quoties peccaverit, ignosce. Si enim Christus millia peccatorum invenit, et tamen omnia donavit, noli subducere misericordiam. Ait enim apostolus: donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit nobis. Chrysostomus in Matth. Cum ergo dicit usque septuagies septies, non numerum determinatum ponit, ut numero concludat remissionem; sed quod continue et semper est significavit. Augustinus de Verb. Dom. Non tamen sine causa dominus septuagies septies dixit: nam lex decem praeceptis commendatur: lex enim per decem, peccatum per undecim significatur, quia transgressio denarii est. Septem autem solet pro toto computari, quia septem diebus volvitur tempus. Duc autem septies undecim, fiunt septuagies septies. Omnia ergo peccata dimitti voluit, quia ea septuagesimo septimo numero praesignavit. Origenes in Matth. Vel quia numerus sex videtur esse operis et laboris, septimus autem repausationis, dicit remissionem fieri oportere fratribus in hoc mundo degentibus, et secundum res huius mundi peccantibus. Si autem aliquis ultra ea peccata peccaverit, iam non habebit remissionem. Hieronymus. Vel intelligendum est septuagies septies, idest quadringentis nonaginta vicibus: ut toties peccanti fratri dimitteret quoties ille peccare posset. Rabanus. Aliter tamen datur venia petenti fratri: ut nobis scilicet socia caritate communicet, sicut Ioseph fratribus; aliter inimico persequenti, ut bonum ei velimus, et si licet, faciamus, ut David lugens Saul.
[85532] Catena in Mt., cap. 18 l. 7 Chrysostomus in Matth. Ne aliquis existimaret magnum quid et grave dominum iniunxisse, cum dicit dimittendum usque septuagies septies, adiecit parabolam. Hieronymus. Familiare enim est Syris, et maxime Palaestinis, ad omnem sermonem suum parabolam iungere: ut quod per simplex praeceptum ab auditoribus teneri non potest, per similitudinem exemploque teneatur: unde dicitur ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Origenes in Matth. Filius Dei, sicut est sapientia, iustitia et veritas, ita ipse est regnum; non autem alicuius eorum quae sunt deorsum, sed omnium quae sunt sursum: in quorum sensibus iustitia et ceterae virtutes regnant; qui facti sunt caeli per hoc quod portant caelestis imaginem. Hoc ergo regnum caelorum, idest filius Dei quando factus est in similitudinem carnis peccati, tunc similis factus est homini regi, uniens hominem sibi. Remigius. Vel regnum caelorum congrue sancta Ecclesia intelligitur, in qua dominus operatur hoc quod in ista parabola loquitur. Nomine autem hominis aliquando designatur pater, sicut ibi: simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo; aliquando vero designatur filius: hic autem utrumque intelligi potest, et pater et filius qui sunt unus Deus. Deus autem rex dicitur, cuncta quae creavit regendo et gubernando. Origenes. Servi autem hi soli sunt, quantum ad istas parabolas, qui dispensatores verbi habentur, et quibus hoc est commissum, ut negotientur. Remigius. Vel per servos huius hominis regis designantur omnes homines, quos ad laudandum se creavit, quibusque legem naturae dedit; cum quibus rationem ponit, quando vitam et mores et actus singulorum discutit, ut unicuique secundum quod gessit tribuat; unde sequitur et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta. Origenes. Omnis autem vitae nostrae ratio ponenda est a rege, quando omnes nos praesentari oportuerit ante tribunal Christi. Nec hoc dicimus ut suspicio sit ne forte res ipsa necessarium habeat longum tempus. Volens enim Deus ventilare omnium mentes, cito omnia ab omnibus omni tempore gesta, singulis quibuscumque faciet in mentem venire, ineffabili quadam virtute. Dicit autem et cum coepisset rationem ponere, quia initium iudicii est ut incipiat a domo Dei. In principio ergo ponendae rationis oblatus est debitor talentorum multorum, qui scilicet multa fecerat damna, et magna ei erant iniuncta, et nullum attulit lucrum: qui forsitan tot talenta perdidit quantos perdidit homines; et ideo talentorum multorum est factus debitor, quoniam secutus est mulierem super talentum plumbi sedentem, cuius nomen iniquitas. Hieronymus. Scio quosdam istum qui debebat decem milia talenta, Diabolum interpretari, cuius uxorem et filios venumdandos, perseverante illo in malitia, insipientiam et malas cogitationes intelligi volunt. Sicut enim uxor iusti dicitur sapientia, sic uxor iniusti et peccatoris appellatur stultitia. Sed quomodo ei dimittat dominus decem milia talenta, et ille nobis conservis suis decem denarios non dimiserit, nec ecclesiasticae interpretationis est, nec a prudentibus viris recipienda. Augustinus de Verb. Dom. Ideo dicendum est quod, quia lex in decem praeceptis commendatur, ille debebat decem millia talentorum: per quod omnia peccata significat, quae secundum legem fiunt. Remigius. Homo autem sua voluntate et sponte peccans, suo conatu nullo modo surgere valet: et non habet unde reddat, quia nihil in se invenit per quod se a peccatis solvat: unde sequitur cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus venumdari, et uxorem eius et filios et omnia quae habebat, et reddi. Uxor quidem stulti est stultitia, et carnis voluptas seu cupiditas. Augustinus de quaest. Evang. Per hoc ergo significatur, transgressorem Decalogi pro cupiditate et pravis operibus tamquam uxore et filiis, poenas solvere debuisse; quod est pretium eius: pretium enim venditi est supplicium damnati. Chrysostomus in Matth. Hoc autem non ex crudelitate iussit, sed ex ineffabili affectione. Vult enim eum terrere per has minas, ut supplicet, et non vendatur; quod et factum ostenditur, cum subditur procidens autem servus ille rogabat eum, dicens: patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Remigius. His autem verbis humiliatio et satisfactio peccatoris demonstratur dum dicitur procidens. In hoc vero quod dicit patientiam habe in me, vox exprimitur peccatoris poscentis tempus vivendi, et spatium corrigendi. Est autem larga Dei benignitas et clementia erga peccatores conservos: quoniam ipse semper paratus est per Baptismum aut poenitentiam peccata dimittere: unde sequitur misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Chrysostomus in Matth. Vide autem divini amoris superabundantiam: petit servus solius temporis dilationem; ipse autem maius eo quod petiit dedit: dimissionem et concessionem totius mutui. Volebat autem et a principio dare; sed nolebat solum suum esse donum, sed et supplicationis illius, ut non incoronatus abscedat. Ideo autem antequam rationem poneret, debitum non dimisit, quia docere voluit a quantis debitis eum liberat, ut saltem ita ad conservos mansuetior fieret. Et quidem usque ad haec quae praemissa sunt acceptabilis fuit: etenim confessus est, et promisit se reddere debitum, et procidens rogavit, et debiti magnitudinem cognovit. Sed quae postea fecit indigna fuere prioribus: sequitur enim egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios. Augustinus de Verb. Dom. Quod autem dicitur quod debebat ei centum denarios, ab eodem numero, scilicet decem, sumitur, qui est numerus legis: nam et centum centies fiunt decem millia, et decies deni sunt centum; et illa decem millia talentorum et illi decies deni a legitimo numero non recedunt: in quo utroque invenies peccata. Uterque est ergo debitor, uterque veniae deprecator: omnis enim homo et debitor est Dei, et debitorem habet fratrem suum. Chrysostomus in Matth. Tanta autem differentia est peccatorum quae committuntur in hominem et quae committuntur in Deum, quanta est differentia decem millium talentorum et centum denariorum; magis autem et multo plus; quod patet ex differentia personarum, et a paucitate peccantium. Homine enim vidente, et desistimus, et pigritamur peccare; Deo autem vidente secundum unumquemque diem non absistimus; sed agimus informidabiliter omnia et loquimur. Non hinc autem solum graviora apparent peccata in Deum, sed etiam e beneficio quo sumus potiti ab ipso: fecit enim nos esse, et omnia propter nos operatus est: animam rationalem nobis inspiravit, filium suum misit, caelum nobis aperuit, et nos filios suos fecit. Numquid ergo si unaquaque die moreremur pro illo retribueremus ei aliquod dignum? Nequaquam; sed hoc rursus ad utilitatem nostram pertineret. Nos autem e contrario in legibus eius offendimus. Remigius. Sic ergo per debitorem decem millium talentorum designantur illi qui maiora crimina committunt; per debitorem autem centum denariorum, qui minora committit. Hieronymus. Quod ut manifestius fiat, dicamus sub exemplo: si quis vestrum commiserit adulterium, homicidium, sacrilegium, maiora crimina decem millium talentorum roganti dimittuntur, si et ipse dimittat minora peccantibus. Augustinus de Verb. Dom. Sed ille servus ingratus, iniquus, noluit praestare quod illi indigno praestitum fuit: sequitur enim et tenens suffocabat eum, dicens: redde quod debes. Remigius. Idest acriter insistebat, ut vindictam ab eo exigeret. Origenes in Matth. Ideo, ut arbitror, suffocabat, quoniam a rege exierat: non enim suffocaret conservum suum, si non exisset a rege. Chrysostomus in Matth. Per hoc etiam quod dicitur egressus, ostenditur quod non post multum tempus, sed confestim; adhuc quasi in auribus habens beneficium, in malitiam abusus est liberatione a proprio domino sibi data. Quid igitur ille fecerit, subditur et procidens conservus eius rogabat eum, dicens: patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Origenes. Considera subtilitatem Scripturae: quoniam servus multorum debitor talentorum procidens adoravit regem; qui autem centum debebat denarios, procidens non adorabat, sed rogabat conservum, dicens patientiam habe. Chrysostomus in Matth. Sed neque haec verba ingratus servus reveritus est, quibus salvatus est: sequitur enim ille autem noluit. Augustinus de quaest. Evang. Idest, tenuit contra eum hunc animum, ut supplicium illi vellet. Sed abiit. Remigius. Idest, magis ira exarsit, ut ab eo vindictam exigeret. Et misit eum in carcerem donec redderet debitum; idest, apprehenso fratre, vindictam ab eo exegit. Chrysostomus in Matth. Vide domini caritatem, et servi crudelitatem: hic pro decem millibus talentis, hic autem pro centum denariis; hic conservum, hic autem dominum rogabat; et hic quidem totalem absolutionem accepit, ille autem solam dilationem petebat: nec tamen hoc dedit. Condoluerunt qui non debebant: unde sequitur videntes autem conservi eius quae fiebant, contristati sunt valde. Augustinus de quaest. Evang. Per conservos intelligitur Ecclesia, quae illum solvit, et illum ligat. Remigius. Vel conservi forte Angeli sunt intelligendi, aut praedicatores sanctae Ecclesiae; sive quicumque fideles, qui videntes aliquem fratrem remissionem peccatorum adeptum, non velle misereri conservi sui, contristantur de eius perditione. Sequitur et venerunt et narraverunt domino quae facta fuerant. Veniunt quidem non corpore, sed corde. Domino autem narrare, est dolores et contristationes cordis in suo affectu demonstrare. Sequitur tunc vocavit eum dominus suus. Vocavit quidem per sententiam mortis, et ab hoc saeculo migrare iussit; et dixit ei: serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Chrysostomus in Matth. Et quando quidem decem millia talenta debebat, non vocavit eum nequam, neque est conviciatus, sed misertus; quando autem contra conservum ingratus est effectus, tunc dicitur serve nequam; et hoc est quod dicitur nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui? Remigius. Et sciendum, quia servus ille nullum responsum legitur domino dedisse: in quo demonstratur quod in die iudicii, et statim post hanc vitam, omne argumentum excusationis cessabit. Chrysostomus in Matth. Quia vero beneficio non est factus melior, relinquitur ut poena corrigatur: unde sequitur et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Non autem simpliciter dixit tradidit eum, sed iratus: quod non posuit quando iussit eum vendi: non enim hoc erat irae, sed magis amoris ad correptionem; nunc autem haec sententia est supplicii et poenae. Remigius. Tunc enim dicitur Deus irasci quando adversus peccatores vindicat. Tortores autem dicuntur Daemones quia semper ad hoc parati sunt ut perditas animas suscipiant, et in poena aeternae damnationis eas torqueant. Numquid autem postquam aliquis demersus fuerit in aeternam damnationem, poterit invenire spatium corrigendi aut aditum exeundi? Non; sed quousque ponitur pro infinito; et est sensus: semper solvet, sed nunquam persolvet, et semper poenam luet. Chrysostomus in Matth. Per hoc ergo ostenditur quod continue, idest aeternaliter, punietur, neque reddet aliquando. Quamvis autem irrevocabilia sint charismata et Dei vocationes, tamen tantum valuit malitia ut et hanc legem solvere videatur. Augustinus de Verb. Dom. Dicit enim Deus: dimittite, et dimittetur vobis; sed ego prior dimisi; dimitte vel postea: nam si non dimiseris, revocabo te, et quicquid tibi dimiseram, replicabo tibi: non enim fallit aut fallitur Christus, qui subiecit, dicens sic et pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Melius est enim ut clames ore, et dimittas in corde, quam sis blandus ore et crudelis in corde. Ideo enim dominus subdit de cordibus vestris, ut si per caritatem imponitis disciplinam, de corde lenitas non recedat. Quid enim tam pium, quam medicus ferens ferramentum? Saevit in vulnus, ut homo curetur: quia si vulnus palpatur, homo perditur. Hieronymus. Ideo et dominus addidit de cordibus vestris, ut omnem simulationem fictae pacis averteret. Praecipit ergo dominus Petro, sub comparatione regis, domini et servi qui debitor decem millium talentorum a domino rogans veniam impetraverat, ut ipse quoque dimittat et conservis suis minora peccantibus. Origenes in Matth. Vult etiam docere faciles nos esse ad indulgendum eis qui nocuerunt nobis; maxime si satisfaciant, et deprecentur sibi veniam dari. Rabanus. Allegorice autem servus hic qui decem millia talentorum debuit, Iudaicus est populus Decalogo legis astrictus: cui dominus saepius dimisit debita, quando in angustiis constituti illius misericordiam deprecabantur; sed liberati omnes debitores atrociter repetebant, et a gentili populo, quasi sibi obnoxio, circumcisionem et caeremonias legis expetebant; sed et prophetas et apostolos crudeliter trucidabant. Unde tradidit eos dominus in manus Romanorum, vel malignorum spirituum, quia aeternis cruciatibus eos punirent.
[85533] Catena in Mt., cap. 19 l. 1 Chrysostomus in Matth. Dominus prius Iudaeam relinquens propter illorum aemulationem, nunc ibidem iam immoratur: quia passio in proximo futura erat. Non tamen ad Iudaeam interim ascendit, sed in terminos Iudaeae: unde dicitur et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea. Rabanus. Hic ergo incipit narrare quae in Iudaea fecit, docuit, sive passus est: et primo quidem trans Iordanem ad orientem; deinde etiam trans Iordanem, quando venit Iericho et Bethphage et Ierusalem: unde sequitur et venit in fines Iudaeae trans Iordanem. Chrysostomus super Matth. Quasi iustus dominus omnium, qui sic diligit alios servos, ut alios non contemnat. Remigius. Sciendum est autem, quod omnis illa Israelitarum provincia, generaliter Iudaea dicebatur, ad comparationem aliarum gentium. Verumtamen meridiana eius plaga in qua habitabat tribus Iuda, et tribus Beniamin, specialiter dicebatur Iudaea, ad distinctionem aliarum regionum, quae in ipsa provincia continebantur, idest Samaria, Galilaea, Decapolis, et reliquae aliae. Sequitur et secutae sunt eum turbae multae. Chrysostomus super Matth. Perducebant eum quasi parvuli filii patrem peregre longe proficiscentem. Ipse autem tamquam pater proficiens, pignora caritatis filiis reliquit remedia sanitatum: unde dicitur et curavit eos. Chrysostomus in Matth. Considerandum etiam, quod neque doctrinae verborum continue dominus insistit, nec signorum operationi; sed nunc quidem hoc, nunc quidem illud facit: ut a signis credibilis appareret in his quae dicebat; ex sermonum autem doctrina utilitas quae erat in signis ostenderetur. Origenes in Matth. Sanabat autem dominus turbas trans Iordanem, ubi Baptismus dabatur. Vere enim omnes a spiritualibus infirmitatibus salvantur etiam in Baptismo; et quidem multi sequuntur Christum sicut turbae, tamen non surgentes, ut Matthaeus, qui surgens secutus est dominum. Rabanus. Curat etiam Galilaeos in Iudaeae finibus ut peccata gentium in eam veniam quae Iudaeae parabatur, admitteret. Chrysostomus in Matth. Curabat siquidem Christus homines, et illis benefaciens, et per eos multis aliis. Horum enim sanatio aliis erat occasio divinae cognitionis, sed non Pharisaeis qui ex signis duriores fiebant: unde sequitur et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes: si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Hieronymus in Matth. Ut quasi cornuto eum teneant syllogismo, et quodcumque respondeat, pateat captioni. Si dixerit dimittendam uxorem qualibet ex causa, et ducendam aliam: pudicitiae praedicator sibi videtur dicere contraria. Sin autem responderit non omnem ob causam debere dimitti, quasi sacrilegii reus tenebitur, et adversus doctrinam Moysi et Dei facere. Chrysostomus in Matth. Intuere autem ex modo etiam interrogationis malitiam. Dominus enim supra de lege hac disputaverat; ipsi autem quasi iam nullo dicto interrogant, scilicet opinantes quod oblitus esset eorum quae dixerat. Chrysostomus super Matth. Sicut autem si videas hominem assidue amicitias medicorum colentem, intelligis quia infirmus est, sic et cum videas virum sive mulierem de dimittendis uxoribus aut viris interrogantes, cognosce quia vir ille lascivus est, mulier illa meretrix est: nam in matrimonio castitas delectatur, libido autem quasi vinculo coniugii alligate torquetur. Sciebant autem quoniam nullam causam idoneam habebant circa dimittendas uxores, praeter solam turpitudinem, et alias atque alias sibi iungebant. Timuerunt autem interrogare ex quibus causis, ne seipsos infra angustias certarum causarum astringerent; sed interrogaverunt si ex omnibus causis licet: scientes, quia modum nescit nec infra terminos unius coniugii capit libido; sed quanto magis exercetur, magis accenditur. Origenes in Matth. Tentato autem domino, nullus discipulorum eius, qui positus est ad docendum, graviter ferat si tentatus fuerit a quibusdam: tamen et tentatoribus respondet dogmata pietatis. Hieronymus. Sic autem responsionem temperat ut decipulam eorum transeat, Scripturam sanctam adducens in testimonium, et naturalem legem, primamque Dei sententiam secundae opponens: unde sequitur qui respondens ait eis: non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Hoc in exordio Genesis scriptum est. Dicendo autem masculum et feminam, ostendit secunda vitanda coniugia: non enim ait: masculum et feminas, quod ex priorum repudio quaerebatur; sed masculum et feminam, ut unius coniugii consortia necterentur. Rabanus. Salubri autem consilio Dei factum est ut sui corporis portionem vir amplectetur in femina, nec a se putaret esse diversum quod de se cognosceret fabricatum. Chrysostomus super Matth. Si ergo ad hoc marem et feminam ex uno creavit ut sint unum, quare ergo et de cetero vir et mulier non ex uno utero nascuntur, sicut volatilia quaedam? Quia Deus masculum quidem creavit et feminam propter necessitatem filiorum generandorum; tamen semper fuit castitatis amator et continentiae auctor. Ideo illum typum non servavit in omnibus; ut si quidem vult homo nubere, secundum primam dispositionem creationis humanae, intelligat quid est vir et uxor; si autem noluerit nubere, non habebit necessitatem nubendi propter coniunctionem nativitatis, ne forte videatur per suam continentiam alterum perdere, qui nolebat esse continens; sicut dominus post coniunctum matrimonium iubet ne alter altero nolente se separet. Chrysostomus in Matth. Non solum autem ex modo creationis, sed etiam ex modo legislationis monstravit quoniam unum oportet uni coniungi, et numquam rescindi: unde sequitur et dixit: propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae. Hieronymus. Similiter ait uxori, non: uxoribus; et expresse subditur erunt duo in carne una. Praemium enim est nuptiarum ex duobus unam carnem, scilicet prolis fieri. Glossa. Vel in carne una, idest in carnali copula. Chrysostomus super Matth. Si ergo quia ex viro est uxor, et ex una carne sunt ambo, relinquet homo patrem suum et matrem; maior nunc caritas debet esse inter fratres et sorores: quia hi quidem ex eisdem parentibus exeunt, illi autem ex diversis. Sed hoc magnum est nimis, quia fortior est Dei constitutio quam virtus naturae. Non enim praecepta Dei naturae subiecta sunt; sed natura Dei praeceptis obtemperat. Deinde fratres ex uno nascuntur, ut diversas vias petant, vir autem et uxor ex diversis nascuntur, ut in unum conveniant. Ordo etiam naturae Dei ordinationem sequitur. Quod enim est in arboribus humor, hoc est in hominibus amor. Humor autem de radicibus ascendit in herbam et sursum transmittitur in semen. Ideo parentes quidem diligunt, sed non sic diliguntur a filiis: homo enim non ad parentes, sed ad procreandos filios transmittit affectum: et hoc est quod dicitur propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae. Chrysostomus in Matth. Vide etiam sapientiam doctoris. Interrogatus enim si licet, non confestim dixit: non licet, ut non turbarentur; sed per probationem hoc constituit. Deus enim a principio masculum et feminam fecit, et non simpliciter eos coniunxit, sed matrem iussit dimittere et patrem; et non simpliciter virum mulieri dixit advenire, sed coniungi; ex ipso modo locutionis indivisibilitatem ostendens. Sed et maiorem copulam adiunxit, cum dixit et erunt duo in carne una. Augustinus super Gen. ad Litt. Haec tamen verba cum primi hominis fuisse Scriptura testetur, dominus tamen hic Deum hoc dixisse declarat, ut hinc intelligeremus propter extasim quae praecesserat in Adam, hoc divinitus tamquam prophetam dicere potuisse. Remigius. Mysterium enim hoc esse apostolus dicit in Christo et Ecclesia; dominus enim Iesus Christus quasi patrem deseruit cum de caelis ad terram descendit, et matrem deseruit, idest synagogam, propter infidelitatem; et adhaesit uxori suae, sanctae scilicet Ecclesiae; et sunt duo in carne una, idest Christus et Ecclesia in uno corpore. Chrysostomus in Matth. Postquam vero veteris legis et verba et facta induxit, cum potestate iam et ipse interpretatur et legem inducit dicens itaque iam non sunt duo, sed una caro. Sicut enim qui spiritualiter se diligunt, una anima esse dicuntur, dicente Scriptura: omnium credentium erat cor unum et anima una, sic vir et uxor qui carnaliter se diligunt, una caro esse dicuntur. Quemadmodum igitur carnem incidere est sordidum, ita et mulierem dividere est iniquum. Augustinus de Civ. Dei. Unum etiam dicuntur, vel propter coniunctionem, vel propter originem feminae, quae de masculi latere creata est. Chrysostomus in Matth. Ulterius autem et Deus induxit, dicens quod ergo Deus coniunxit, homo non separet, demonstrans, quod et praeter naturam et praeter legem est uxorem dimittere: praeter naturam quidem, quia una caro dividitur; praeter legem autem, quoniam Deo copulante et iubente non dividi, uxor dimittitur. Hieronymus. Deus enim coniunxit, unam faciendo carnem viri et feminae: hanc ergo homo non potest separare sed solus Deus. Homo separat, quando propter desiderium secundae uxoris prima dimittitur: Deus separat, qui et coniunxerat, quando ex consensu propter servitutem Dei sic habemus uxores quasi non habentes. Augustinus contra Faustum. Ecce Iudaei ex libris Moysi convincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere cum dimitterent. Simul et illud hic, ipso Christo attestante, cognoscimus, Deum fecisse et coniunxisse masculum et feminam, quod Manichaei negando damnantur, Christi Evangelio resistentes. Chrysostomus super Matthaeum. Gravis est autem fornicariis interpretatio castitatis; sed contra rationem respondere non possunt; veritati tamen credere non acquiescunt. Conferunt ergo se ad patrocinium Moysi; sicut homines malam causam habentes confugiunt ad potentes viros, ut si per iustitiam non possunt, vincant per personam; unde sequitur dicunt illi: quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? Hieronymus. Aperiunt calumniam quam paraverant: licet dominus non propriam sententiam protulerit, sed veteris historiae et mandatorum Dei fuerit recordatus. Chrysostomus in Matth. Si autem dominus alienus esset a veteri testamento, non decertasset pro Moyse, neque quae sua sunt monstrasset veteribus convenire. Sed ineffabilis Christi sapientia et pro his excusando respondit: unde sequitur et ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras. In quo liberat Moysen ab accusatione, et totum in illorum caput convertit. Augustinus contra Faustum. Quanta enim erat duritia, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuebatur, solvi et flecti posset ad recipiendam vel revocandam coniugii caritatem? Porro qua calliditate reprehendunt Manichaei Moysen, tamquam coniugia dirimentem per libellum repudii, et laudant Christum tamquam eius vinculum confirmantem? Cum secundum suam sacrilegam scientiam, Moysen laudare debuerint separantem quod coniunxerat Diabolus, et Christum vituperare Diaboli ligamenta solidantem. Chrysostomus in Matth. Denique quia grave erat quod dictum erat, statim reducit sermonem ad antiquam legem, dicens ab initio autem non fuit sic. Hieronymus. Quod dicit, huiusmodi est. Numquid potest Deus sibi esse contrarius, ut aliud ante iusserit, et sententiam suam novo frangat imperio? Non ita sentiendum est; sed Moyses cum videret propter desiderium coniugum secundarum, quae illis ditiores vel iuniores vel pulchriores essent, primas uxores interfici, aut malam vitam ducere, maluit indulgere dissidium, quam odia et homicidia perseverare. Simulque considera, quod non dixit propter duritiam cordis vestri permisit vobis Deus, sed Moyses; ut, iuxta apostolum, consilium esset hominis, non imperium Dei. Chrysostomus super Matth. Propterea bene dixit, quod Moyses hoc permisit, non praecepit. Quod enim praecipimus, semper volumus; quod autem permittimus, nolentes indulgemus; quia malam voluntatem hominum ad plenum prohibere non possumus. Permisit ergo vobis facere mala, ne faceretis peiora; ergo hoc vobis permittendo, non vobis Dei iustitiam demonstravit, sed a peccato abstulit culpam peccandi: ut quasi secundum legem agentibus vobis, peccatum vestrum non videatur esse peccatum.
[85534] Catena in Mt., cap. 19 l. 2 Chrysostomus in Matth. Quia os illorum oppilaverat, iam cum auctoritate legis inducit, dicens dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur. Origenes in Matth. Forte autem dicet aliquis, quoniam Iesus dicens quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, permisit uxorem dimittere, quemadmodum Moyses: quem retulit propter duritiam cordis Iudaeorum hoc praecepisse. Sed ad hoc respondendum, quoniam, si secundum legem adultera lapidatur, non secundum hoc intelligitur res turpis, propter quam Moyses permittit libellum repudii; nec enim in causa adulterii oportebat libellum dare repudii. Sed forsitan Moyses omnem culpam mulieris turpem rem appellavit; quae si inventa fuerit in uxore, scribitur ei libellus repudii. Quaerendum est autem: si propter solam causam fornicationis dimittere iubet uxorem, quid est, si mulier non fuerit fornicata, sed aliud quid gravius fecerit: puta venefica inveniatur, aut interfectrix filiorum? Sed dominus exponens rem, alibi dixit: qui dimiserit, excepta causa fornicationis, facit eam moechari, dans ei occasionem secundarum nuptiarum. Hieronymus. Sola ergo fornicatio est quae uxoris vincit affectum; immo cum illa unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit a marito, non debet teneri, ne virum quoque sub maledictione faciat, dicente Scriptura: qui adulteram tenet, stultus et impius est. Chrysostomus super Matth. Sicut enim crudelis est et iniquus qui castam dimittit, sic fatuus et iniquus qui retinet meretricem; nam patronus turpitudinis est qui crimen celat uxoris. Augustinus de adulterinis coniugiis. Non tamen erit turpis nec difficilis, etiam post patrata et purgata adulteria, reconciliatio coniugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum: non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur. Chrysostomus super Matth. Omnis autem res per quas causas nascitur, per ipsas solvitur. Matrimonium autem non facit coitus, sed voluntas: et ideo non solvit illud separatio corporis, sed separatio voluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est: nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc voluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plane dimittit: et ideo dominus non dicit: qui dimittit, moechatur; sed qui alteram ducit. Rabanus. Una ergo solummodo carnalis est causa, idest fornicatio; una spiritualis, hoc est timor Dei, ut uxor dimittatur. Nulla autem causa est ut, vivente ea quae relicta est, alia ducatur. Hieronymus. Poterat autem accidere ut aliquis calumniam faceret innocenti uxori, et ob secundam copulam nuptiarum veteri crimen impingeret. Ideo sic priorem dimittere iubetur uxorem ut secundam, prima vivente, non habeat. Nec non quia poterat evenire ut, iuxta eamdem legem, uxor quoque marito daret repudium, eadem cautela praecipitur ne secundum accipiat virum: et quia meretrix, et quae semel fuerat adultera, opprobrium non timebat, secundo non nubere praecipitur viro. Quod si talem duxerit, sub adulterii crimine sit: unde sequitur et qui dimissam duxerit, moechatur. Glossa. Accipientem terret: quia adultera non timet opprobrium.
[85535] Catena in Mt., cap. 19 l. 3 Hieronymus. Grave pondus uxor est, si excepta causa fornicationis, eam dimittere non licet. Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, tenenda erit? Videntes ergo apostoli grave uxorum iugum, proferunt motum animi sui: unde dicitur dicunt ei discipuli eius: si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Chrysostomus in Matth. Levius enim est contra concupiscentiam praeliari et contra seipsum, quam ad mulierem malam. Chrysostomus super Matth. Non autem dixit dominus, quia expedit; sed magis consensit quod non expedit; sed infirmitatem carnis consideravit; unde sequitur qui dixit eis: non omnes capiunt verbum istud, idest, non omnes hoc possunt. Hieronymus. Nemo autem putet sub hoc verbo quod addit sed quibus datum est, vel fatum vel fortunam introduci: quod hi sunt virgines quos ad hoc casus adduxit. Sed his datum est a Deo qui petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent, laboraverunt. Chrysostomus super Matth. Ideo ergo non omnes capere possunt, quia non omnes volunt. Palma proposita est: qui concupiscit gloriam, non cogitet de labore. Nemo vinceret, si omnes periculum timerent. Ex eo ergo quod quidam a proposito continentiae cadunt, non debemus circa virtutem castitatis fieri pigriores; sicut et qui in pugna cadunt non exanimant ceteros. Quod ergo dicit quibus datum est, illud ostendit, quia nisi auxilium gratiae acciperemus, nihil nobis valeret. Hoc autem auxilium gratiae volentibus non denegatur: dicit enim dominus: petite et accipietis. Chrysostomus in Matth. Deinde possibile hoc esse ostendens, ait sunt enim eunuchi; quasi dicat: excogita: si ab aliis excisus esses, quid utique faceres? Voluptate quidem privatus esses, mercedem autem non haberes. Chrysostomus super Matth. Sicut enim peccatum opus sine voluntate non facit, ita et iustitia ex opere non consummatur, nisi et voluntas affuerit. Illa est ergo gloriosa continentia, non illa quam transgredi non potest necessitas debilitatis corporis, sed quam complectitur voluntas sancti propositi. Hieronymus. Triplex ergo genus eunuchorum posuit; quorum duo sunt carnales, et tertii spirituales. Alii enim sunt qui de utero matris sic nascuntur; alii quos vel captivitas facit, vel deliciae matronales; tertii sunt qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum, et qui cum possint esse viri, propter Christum eunuchi fiunt. Istis promittitur praemium; superioribus autem, quibus necessitas castimonia est, non voluntas, nihil omnino debetur. Hilarius in Matth. In uno enim eorum posuit naturam, scilicet in eo qui nascitur; in altero necessitatem, scilicet in eo qui factus est; in tertio voluntatem, qui scilicet spe regni caelestis talis esse decrevit. Chrysostomus super Matth. Quod autem aliqui sic nascuntur, hac ratione fit sicut et nascuntur sex digitos habentes aut quatuor. Si enim Deus sicut ab initio constituit unamquamque naturam, sic dimitteret illam immutabiliter semper in suo ordine permanere, in oblivionem deduceretur coram hominibus operatio Dei. Ideo ergo interdum natura rerum convertitur contra suam naturam, ut semper Deus naturae opifex in memoriam reducatur. Hieronymus. Possumus et aliter dicere: eunuchi sunt ex matris utero qui frigidiores naturae sunt, nec libidinem appetentes, et alii qui ab hominibus fiunt, quos aut Pharisaei faciunt, aut propter idolorum cultum emolliuntur in feminas, vel persuasione haeretica simulant castitatem, ut mentiantur religionis veritatem. Sed nullus eorum consequitur regnum caelorum, nisi qui se propter Christum castraverit: unde sequitur qui potest capere, capiat; ut unusquisque consideret vires suas, utrum possit virginalia et pudicitiae implere praecepta. Per se enim castitas blanda est, et quemlibet ad se alliciens; sed considerandae sunt vires, ut qui potest capere, capiat. Quae hortantis domini vox est, et milites suos ad pudicitiae praemium concitantis, quasi, qui potest pugnare, pugnet, et superet ac triumphet. Chrysostomus in Matth. Cum autem dicit qui se castraverunt, non membrorum dicit abscissionem, sed malarum cogitationum interemptionem: maledictioni enim est obnoxius qui membrum abscindit: etenim quae homicidarum sunt talis praesumit; et Manichaeis, qui detrahunt creaturis, tribuit occasionem, et eadem cum gentibus membra detruncantibus inique agit; abscindere enim membra daemoniacae tentationis est. Cum his autem quae dicta sunt neque concupiscentia mansuetior ita fit, sed molestior: aliunde enim habet fontes sperma quod in nobis est, et praecipue a proposito incontinenti, et mente negligente; et si ipsa sobria fuerit, naturalium motuum nullum est nocumentum; nec ita abscissio membri comprimit tentationes et tranquillitatem facit, ut cogitationis frenum.
[85536] Catena in Mt., cap. 19 l. 4 Chrysostomus super Matth. Dominus de castitate sermonem fecerat; audientes autem quidam obtulerunt ei infantes castitate mundissimos: putabant enim quia dominus corpore mundos tantum laudaret; et hoc est quod dicitur tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Origenes in Matth. Iam enim ex praecedentibus virtutibus eius experti erant quoniam per impositionem manuum eius, et orationem repelluntur mala. Offerunt ergo ei pueros, considerantes quoniam impossibile est ut postquam per tactum dominus dederit eis divinam virtutem, ruina aut Daemonium aliquod tangere eos possit. Remigius. Consuetudo etiam fuit apud veteres ut parvuli offerrentur senioribus, quatenus eorum manu vel ore benedicerentur; et iuxta hanc consuetudinem parvuli oblati sunt domino. Chrysostomus super Matth. Caro autem, quia non delectatur in bono, facile obliviscitur bonum; malum autem quod audierit, retinet semper. Ante modicum autem tempus Christus accipiens puerum, dixit: nisi facti fueritis sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum caelorum; et ecce statim obliti discipuli puerilis innocentiae, vetabant pueros ad Christum quasi indignos accedere; unde sequitur discipuli autem increpabant eos. Hieronymus. Non quia nollent eis salvatoris et manu et voce benedici; sed quod nondum habentes plenissimam fidem, putarent eum, in similitudinem aliorum hominum, offerentium importunitate lassari. Chrysostomus in Matth. Vel discipuli expellebant pueros, causa dignitatis Christi. Dominus autem docens eos moderata sapere et tumorem conculcare mundanum, accepit parvulos, et in ulnis tenuit eos: et talibus regnum caelorum promittit: unde sequitur Iesus autem ait eis: sinite parvulos, et nolite prohibere eos ad me venire: talium est enim regnum caelorum. Chrysostomus super Matth. Quis enim mereatur appropinquare Christo, si repellitur ab eo simplex infantia? Ideo dixit nolite prohibere eos. Nam si sancti futuri sunt, quid vetatis filios ad patrem venire? Si autem peccatores futuri sunt, ut quid sententiam condemnationis profertis, antequam culpam videatis? Hieronymus. Signanter autem dixit talium est regnum caelorum, non istorum, ut ostenderet, non aetatem regnare, sed mores; et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem praemium repromitti. Sequitur et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Chrysostomus super Matth. Praesens locus instruit omnes parentes, ut filios suos sacerdotibus offerant; non enim sacerdos manus imponit, sed Christus, in cuius nomine manus imponitur. Si enim qui escas suas per orationem offert Deo, sanctificatas eas manducat: sanctificatur enim per verbum Dei et orationem, ut apostolus dicit, quanto magis pueros offerri Deo et sanctificari necesse est? Causa autem sanctificandarum escarum haec est, quoniam totus mundus in maligno positus est; unde et res corporales quae sunt magna pars mundi, in maligno positae sunt. Consequenter infantes quando nascuntur, et ipsi quantum ad carnem in maligno positi sunt. Origenes in Matth. Pueros autem mystice dicimus qui in Christo adhuc carnales sunt, et lacte opus habentes. Qui autem profitentur verbi doctrinam, simpliciores quidem, et quasi puerilem sermonem habentes quo nutriuntur, adhuc novitii sunt, qui offerunt salvatori pueros et infantes. Qui autem videntur esse perfectiores, et ideo sunt discipuli Iesu, priusquam discant rationem iustitiae de pueris, reprehendunt eos qui per simplicem doctrinam pueros et infantes, idest minus adhuc eruditos, offerunt Christo. Dominus autem hortans discipulos suos iam viros constitutos condescendere utilitatibus puerorum, ut fiant pueris quasi pueri, ut pueros lucrentur, dicit talium est enim regnum caelorum. Nam et ipse, cum in forma Dei esset, factus est puer. Haec ergo debemus attendere, ne aestimatione sapientiae excellentioris et profectus spiritualioris, contemnamus quasi magni pusillos Ecclesiae, prohibentes pueros venire ad Iesum. Quoniam autem pueri non omnia quae dicuntur, sequi possunt, imposuit eis manum Iesus, et virtutem relinquens in eis per tactum, abiit ab eis, quasi non potentibus sequi Christum, sicut ceteri discipuli eius perfecti. Remigius. Manibus etiam impositis benedixit pueris, significans quod humiles spiritu sunt digni eius gratia et benedictione. Glossa. Imposuit etiam eis manus, viris continentibus, ut gratiam sui auxilii conferendam significaret. Hilarius in Matth. Infantes etiam gentium forma sunt, quibus per fidem et auditum salus redditur. Verum ex affectu primo salvandi Israel, a discipulis inhibentur accedere, quos dominus ait non oportere prohiberi. Munus enim spiritus sancti per impositionem manus, et precationem, cessante legis opere, erat gentibus largiendum.
[85537] Catena in Mt., cap. 19 l. 5 Rabanus. Audierat forsan homo iste a domino, tantum eos qui volunt parvulis similes esse, dignos introitu regni caelestis; et ideo certior cupiens esse, non per parabolas, sed aperte postulat exponi, quibus meritis vitam aeternam consequi possit. Et ideo dicitur et ecce unus accedens ait illi: magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? Hieronymus. Iste qui interrogat, et adolescens et dives erat et superbus, et non voto discentis sed tentantis interrogat: quod ex eo probare possumus quod dicente sibi domino si vis ad vitam ingredi, serva mandata, rursum fraudulenter interrogat, quae sunt illa mandata; quasi non et ipse legere, aut dominus posset eidem haec iubere contraria. Chrysostomus in Matth. Ego autem avarum quidem eum et pecuniarum amatorem nequaquam recuso dicere, quia et Christus talem eum esse redarguit; simulatorem autem nequaquam, quia non est securum de incertis iudicare, et maxime accusando. Marcus autem hanc suspicionem destruit: dicit enim, quod occurrens, et genuflectens rogabat eum, et quoniam inspiciens eum Iesus, amavit eum. Si etiam eum tentans accessisset, demonstrasset nobis hoc Evangelista, sicut in aliis facit. Si autem et ipse siluisset, Christus eum non permisisset latere, sed redarguisset manifeste, aut occulte insinuasset. Hoc autem non facit: sequitur enim qui dicit ei: quid me interrogas de bono? Augustinus de Cons. Evang. Potest autem videri distare aliquid, quod hic secundum Matthaeum dicitur quid me interrogas de bono? Secundum alios autem: quid me dicis bonum? Nam quid me interrogas de bono? Ad illud magis referri potest quod ait ille quaerens: quid boni faciam? Ibi enim et bonum nominavit, et interrogatio est. Magister autem bone, nondum est interrogatio. Commodissime ergo intelligitur utrumque dictum: quid me dicis bonum? Et interrogas de bono? Hieronymus. Quia vero magistrum vocaverat bonum, et non Deum vel Dei filium confessus erat, dixit quemvis sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum: de quo dicitur: confitemini domino, quoniam bonus. Et ideo dicit unus est bonus Deus. Ne quis autem putet in eo quod bonus Deus dicitur, excludi a bonitate filium Dei, legimus in alio loco: pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis. Augustinus de Trin. Vel quia ille vitam aeternam quaerebat (vita autem aeterna est in illa contemplatione, qua non ad poenam videtur Deus, sed ad gaudium sempiternum) et non intelligebat cum quo loquebatur, quoniam tantummodo eum filium hominis arbitrabatur; ideo dicit quid me interrogas de bono, et vocas me, secundum quod vides, magistrum bonum? Haec forma filii hominis apparebit in iudicio, non tantum iustis, sed et impiis; et ipsa visio malum eis erit, quia poenalis erit. Est autem visio formae meae, in qua aequalis sum Deo. Ille ergo unus Deus, pater, filius et spiritus sanctus, ipse est solus bonus; quia nemo videt eum ad luctum et planctum, sed tantum ad salutem et laetitiam veram. Hieronymus. Salvator etiam noster bonitatis testimonium non renuit, sed magistri absque Deo exclusit errorem. Quae autem utilitas est ut ita responderet? Reducit enim eum paulatim, et erudit liberari ab omni adulatione; et ab his quae sunt super terram eum abducens, Deo adhaerere suadet, et futura quaerere, et nosse eum qui vere est bonus, et radix et fons universorum bonorum. Origenes in Matth. Respondet etiam sic Christus, propter eum qui dixit: quid boni faciam? Quando enim declinamus a malo et facimus bonum, quantum ad comparationem ceterorum hominum, dicitur bonum quod facimus: quantum autem ad veritatem secundum quod hic dicitur unus est bonus, bonum nostrum non est bonum. Dicere autem potest quis quoniam sciens dominus propositum interrogantis non esse ut faciat vel humanum bonum, dixit quid me interrogas de bono? Ac si dicat: cum sis imparatus ad ea quae dicuntur bona, cur me interrogas de bono? Post hoc autem dicit si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ubi considera, quoniam adhuc quasi extra vitam constituto respondit si vis ad vitam ingredi: secundum enim unum modum homo est extra vitam, qui est extra eum qui dixit: ego sum vita. Alias autem omnis qui super terram est, quamvis iustissimus, potest quidem in umbra esse vitae, non autem in ipsa vita, cum sit corpore mortis circumdatus. Introibit autem quis in vitam, abstinens se ab operibus mortuis, appetens autem opera viva. Sunt autem et verba mortua et verba viva, et cogitationes mortuae et cogitationes vivae: et ideo dicit si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Augustinus de Verb. Dom. Nec etiam dixit: si vis venire ad vitam aeternam; sed si vis ingredi ad vitam, eam definiens vitam quae fuerit aeterna vita. Hic ergo considerandum est, quemadmodum amanda sit aeterna vita, quando sic amatur misera ista et quandoque finienda vita. Remigius. Demonstratur autem his verbis quia lex suis impletoribus non solum bona temporalia dabat, sed et vitam aeternam. Et quia hoc audierat, sollicitus factus interrog