CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Matthaeum
a capite XIII ad caput XVI

Thomas de Aquino in Crucifixione a Fra Angelico depicta

Textum Taurini 1953 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 13
Lectio 1

[85486] Catena in Mt., cap. 13 l. 1 Chrysostomus in Matth. Postquam increpaverat eum qui matris et fratrum praesentiam nuntiavit, dehinc fecit quod illi cupiebant: exiit scilicet domum, primo sanans aegritudinem vanae gloriae fratrum; secundo decentem honorem exhibens matri: unde dicitur in illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare. Augustinus de Cons. Evang. Cum dicit in illo die, satis indicat aut hoc consequenter gestum post praemissa, aut non multa interponi potuisse, nisi forte dies more Scripturarum tempus significet. Rabanus. Non solum autem verba et facta domini, verum etiam itinera ac loca in quibus virtutes operatur et praedicat, caelestibus sunt plena sacramentis. Post sermonem quippe in domo habitum, ubi nefanda blasphemia Daemonium habere dictus est, egrediens docebat ad mare, ut ostenderet se, relicta ob culpam perfidiae Iudaea, ad gentes salvandas esse transiturum. Gentilium enim corda diu superba et incredula merito tumidis amarisque fluctibus maris assimilantur; domum vero domini per fidem fuisse Iudaeam quis nesciat? Hieronymus. Considerandum etiam, quod populus domum Iesu non poterat intrare, nec esse ibi ubi apostoli audiebant mysteria: idcirco miserator dominus egreditur de domo sua, et sedet iuxta huius saeculi mare, ut congregentur ad eum multae turbae, et audiant in littore quae intus non merebantur audire: unde sequitur et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet; et omnis turba stabat in littore. Chrysostomus in Matth. Hoc autem non simpliciter Evangelista posuit, sed ut monstraret quod dominus hoc fecerit, volens cum diligentia hoc spectaculum statuere, ut nullum dimittat post dorsum, sed omnes coram facie habeat. Hilarius in Matth. Sedisse autem dominum in navi, et turbas foris stetisse, ex subiectis rebus est ratio. In parabolis enim erat locuturus; et facti ipsius genere significat eos qui extra Ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis posse capere intelligentiam. Navis enim Ecclesiae typum praefert, intra quam verbum vitae positum est, et praedicatum his qui extra sunt, et arenae modo steriles intelligere non possunt. Hieronymus. Iesus etiam in mediis fluctibus est: hinc inde mari tunditur, et in sua maiestate securus appropinquare facit terrae naviculam suam, ut populus nequaquam periculum sustinens, non tentationibus circumdatus, quas ferre non poterat, stet in littore fixo gradu, ut audiat quae dicuntur. Rabanus. Vel quod ascendens navem sedebat in mari, significat quod Christus per fidem ascensurus erat in mentes gentilium et Ecclesiam collecturus in mari, idest in medio nationum contradicentium. Turba vero quae stabat in littore, quae neque in navi neque in mari erat, gerit figuram recipientium verbum Dei, et iam fide a mari, idest a reprobis, separatorum, sed necdum mysteriis caelestibus imbutorum. Sequitur et locutus est eis multa in parabolis. Chrysostomus in Matth. Quamvis in monte ita non fecerit: non enim per parabolas sermonem contexit. Tunc enim turbae solae erant, et plebs incomposita; hic autem et Scribae et Pharisaei. Non propter hoc autem solum in parabolis loquitur, sed ut manifestiorem sermonem faciat, et ampliorem memoriam imponat, et sub visum res reducat. Hieronymus. Est notandum, quod non omnia locutus sit eis in parabolis, sed multa: si enim dixisset cuncta in parabolis, absque emolumento populi recessissent. Perspicua miscet obscuris: ut per ea quae intelligunt, provocentur ad eorum notitiam quae non intelligunt. Turba etiam non unius sententiae est, sed diversarum in singulis voluntatum: unde loquitur ad eam in multis parabolis: ut iuxta varias voluntates, diversas recipiant disciplinas. Chrysostomus in Matth. Primam autem parabolam ponit eam quae faciebat auditorem attentiorem: quia enim sub aenigmate erat tractaturus, erigit mentes audientium per primam parabolam, dicens ecce exiit qui seminat seminare semen suum. Hieronymus. Significatur autem sator iste qui seminat, esse filius Dei, et patris in populis seminare sermonem. Chrysostomus in Matth. Unde autem exiit qui ubique praesens est, vel qualiter exiit? Non loco, sed incarnatione propinquior factus nobis per habitum carnis: quia enim nos intrare non poteramus ad eum, peccatis nostris prohibentibus nobis ingressum, ipse ad nos egreditur. Rabanus. Vel exiit cum, relicta Iudaea, per apostolos ad gentes transivit. Hieronymus. Vel intus erat dum domi versabatur, et loquebatur discipulis sacramenta. Exiit ergo de domo sua, ut seminaret in turbis. Chrysostomus. Cum autem audieris, quoniam exiit qui seminat ut seminet, non aestimes esse identitatem sermonis. Egreditur enim multoties qui seminat et ad aliam rem: vel ut scindat terram, vel ut malas incidat herbas, vel ut spinas evellat, vel ut aliam talem quamdam diligentiam exhibeat: hic autem ad seminandum exivit. Quid igitur fit de semine isto? Tres depereunt partes, et una salvatur; et hoc non aequaliter, sed cum differentia quadam: unde sequitur et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam. Hieronymus. Hanc parabolam ad probandam haeresim suam Valentinus assumit, tres introducens esse naturas: spiritualem, naturalem vel animalem, atque terrenam; cum hic quatuor sint, una iuxta viam, alia petrosa, tertia plena spinis, quarta terra bona. Chrysostomus in Matth. Sed secundum hoc, qualiter haberet rationem inter spinas seminare, et super petram, et in via? In seminibus quidem et terra materialibus non haberet utique rationem: non enim est in potestate petrae fieri terram, neque viae non esse viam, neque spinae non esse spinam. In animabus autem et doctrinis multam habet hoc laudem: possibile enim est petram fieri terram pinguem, et viam non ultra conculcari et spinas destrui. Quod igitur plus seminis periit, non est ab eo qui seminat, sed a suscipiente terra, idest ab anima. Ipse enim qui seminat, non divitem, non pauperem discernit, non sapientem neque insipientem; sed omnibus loquebatur, quae a seipso erant complens, praevidens tamen quae futura erant, ut liceat ei dicere: quid me oportuit facere, et non feci? Ideo autem non dicit manifeste, quoniam haec susceperunt desides, et perdiderunt: haec autem divites, et suffocaverunt; haec autem molles, et perdiderunt: quia non voluit eos vehementer tangere, ut non in differentiam mittat. Per hanc etiam parabolam discipulos erudit, etsi plures audientium eos fuerint qui pereunt, ut non propter hoc desides sint: quia nec propter hoc dominus, qui omnia praevidit, destitit a seminando. Hieronymus. Observa autem hanc esse primam parabolam, quae cum interpretatione sua posita est: et cavendum est ubicumque dominus exponit sermones suos, ne vel aliud, vel quid plus, vel minus praesumas intelligere, quam ab eo expositum est. Rabanus. Quae vero tacita nostrae intelligentiae dereliquit, perstringenda sunt breviter. Via est mens sedulo malarum cogitationum meatu trita atque arefacta: petram, duritiam protervae mentis; terram, levitatem animae obedientis; solem dicit fervorem persecutionis saevientis. Altitudo terrae est probitas animae disciplinis caelestibus institutae. In qua expositione diximus quia nequaquam ipsae res in una eademque significatione semper allegorice ponuntur. Hieronymus. Provocamur autem ad dictorum intelligentiam quoties his sermonibus commonemur qui sequuntur: qui habet aures audiendi, audiat. Remigius. Aures audiendi sunt aures mentis, scil. intelligendi et faciendi quae iussa sunt.


Lectio 2

[85487] Catena in Mt., cap. 13 l. 2 Glossa. Intelligentes discipuli esse obscura quae a domino populo dicebantur, voluerunt domino intimare ne parabolice loqueretur: unde dicitur et accedentes discipuli dixerunt ei: quare in parabolis loqueris eis? Chrysostomus in Matth. Ubi dignum est admirari discipulos, quare discere cupientes, sciunt quando interrogare oporteat; non enim coram omnibus hoc faciunt. Et hoc ostendit Matthaeus cum dicit et accedentes; Marcus autem manifestius demonstrat dicens, quod singulariter accesserunt. Hieronymus. Quaerendum est autem quomodo accedant tunc ad eum, cum Iesus in navi sedeat: nisi forte intelligatur, quod dudum cum ipso navem conscenderint, et ibi stantes super interpretatione parabolae sciscitati sint. Remigius. Dicit ergo Evangelista accedentes, ut ostenderet quo sollicitati sunt; sive poterant accedere corpore, quamvis esset aliquod vel breve spatium inter eos. Chrysostomus in Matth. Consideranda est autem et eorum rectitudo: qualiter multam pro aliis habent curam, et prius quae aliorum sunt quaerunt, et tunc quae sunt ipsorum: non enim dixerunt: in parabolis loqueris nobis; sed in parabolis loqueris illis. Qui respondens ait illis: quia vobis datum est nosse mysterium regni caelorum. Remigius. Vobis, inquam, qui mihi adhaeretis, et in me creditis. Mysterium autem regni caelorum appellat evangelicam doctrinam. Illis autem, scilicet qui foris sunt, et in eum credere nolunt, Scribis scilicet et Pharisaeis, et ceteris in infidelitate perseverantibus, non est datum. Accedamus ergo cum discipulis ad dominum puro corde, ut nobis evangelicam doctrinam interpretari dignetur, iuxta illud: qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina ipsius. Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit, non necessitatem inducens, neque fatum, sed monstrans quoniam illi quibus non est datum, causa sibi sunt universorum malorum; et ostendere volens quoniam cognoscere divina mysteria donum Dei est, et gratia desuper data. Non tamen propter hoc liberum arbitrium destruitur: et hoc ex his quae sequuntur manifestum est: ut enim neque isti desperent neque illi pigritentur, audientes quoniam eis datum est: demonstrat a nobis principium horum esse, cum subdit qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo; ac si diceret: cum aliquis desiderium habuerit et studium, dabuntur ei universa quae a Deo sunt; cum autem his vacuus fuerit, et quae ad se pertinent non inferat, neque quae a Deo sunt, ei dantur; sed et quod habet auferetur ab eo, non Deo auferente, sed se indignum faciente his quae habet. Unde et nos si viderimus aliquem desidiose audientem, et exhortantes quod attendat, non ei persuaserimus, sileamus: quia si magis immorati fuerimus, intendetur ei desidia. Studentem autem discere allicimus, et multa effundimus. Et bene dixit, secundum Evangelistam, quod videtur habere: neque enim habet ipsum quod habet. Remigius. Qui etiam habet studium legendi, dabitur ei et facultas intelligendi; et qui non habet legendi studium, hoc quod per naturae bonum videtur habere, auferetur ab eo. Vel qui habet caritatem, dabuntur ei ceterae virtutes; et qui non habet, auferetur ab eo; quia absque caritate nullum bonum esse potest. Hieronymus. Vel apostolis in Christo credentibus conceditur; Iudaeis vero, qui non crediderunt in filium Dei, etiam si quid per naturae bonum possident, tollitur: neque enim possunt aliquid sapienter intelligere, quia sapientiae non habent caput. Hilarius in Matth. Fidem etiam Iudaei non habentes, legem quoque quae habuerant perdiderunt; et ideo perfectum fides evangelica habet donum: quia suscepta, novis fructibus ditat; repudiata vero etiam veteris substantiae opes detrahit. Chrysostomus in Matth. Ut autem manifestius quod dixerat fiat, subdit ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt neque intelligunt. Et si quidem naturae haec excaecatio esset, aperire eorum oculos oportebat; quia vero voluntaria est haec excaecatio, propter hoc non dixit simpliciter: non vident; sed videntes non non vident. Viderunt enim Daemones exeuntes, et dixerunt: in Beelzebub eicit Daemonia. Audiebant quod ad Deum omnes attrahebat; et dicunt: non est hic homo a Deo. Quia ergo contraria his quae videbant et audiebant, enuntiabant, propter hoc ipsum videre et audire eis aufertur: nihil enim proficiunt, sed in iudicium magis incidunt: unde et a principio non eis parabolice loquebatur, sed cum multa certitudine. Quia autem audita et visa pervertunt, iam in parabolis loquitur. Remigius. Et notandum est, quia non solum quae loquebatur, verum etiam quae faciebat, parabolae fuerunt, idest signa spiritualium rerum; quod liquido ostendit cum dicit ut videntes non videant; verba namque videri non poterant, sed audiri. Hieronymus. Haec de his loquitur qui stant in littore, et dividuntur a Iesu, et sonitu fluctuum perstrepente non audiunt ad liquidum quae dicuntur. Chrysostomus. Deinde ut non dicerent quoniam ut inimicus noster nobis detrahit, prophetam inducit eadem sentientem: unde sequitur ut impleatur in eis prophetia Isaiae dicentis: auditu audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non videbitis, idest auditu audietis verba, sed non intelligetis verborum arcana; videntes videbitis, carnem scilicet, et non videbitis: hoc est, non intelligetis divinitatem. Chrysostomus. Hoc autem dixit, quia ipsi sibi abstulerunt videre et audire, aures et oculos sibi claudentes, et cor incrassantes. Non enim solum non audiebant, sed et graviter audiebant: unde sequitur incrassatum est cor populi huius, et auribus graviter audierunt. Rabanus. Incrassatum est enim cor Iudaeorum crassitudine malitiae, et abundantia peccatorum graviter verba domini audierunt, quia ingrati susceperunt. Hieronymus. Ac ne forte arbitremur crassitudinem cordis et gravitatem aurium naturae esse, non voluntatis, subiungit culpam arbitrii, et dicit et oculos suos clauserunt. Chrysostomus in Matth. In hoc autem intensam eorum nequitiam ostendit, et aversionem cum studio. Ut autem attrahat eos, subdit et convertantur, et sanem eos. In quo demonstrat quia si converterentur, sanarentur; sicut si aliquis diceret: si rogatus essem, confestim donaturus eram, ostendit qualiter aliquis sibi reconcilietur, ita et hic cum dicit ne quando convertantur, et sanem eos, demonstrat quoniam et converti possibile est et poenitentiam agentes salvari. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant; idest, ipsi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. Alius enim Evangelista dicit: excaecavit oculos eorum. Sed utrum ut numquam videant, an vero ne vel sic aliquando videant, caecitate sua sibi displicentes, et se dolentes, et ex hoc humiliati atque commoti ad confitendum peccata sua, et pie quaerendum Deum? Si enim Marcus hoc dicit: ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata. Ubi intelliguntur peccatis suis meruisse ut non intelligerent; et tamen hoc ipsum misericorditer eis factum ut peccata sua cognoscerent, et conversi veniam mererentur. Quod autem Ioannes hunc locum ita dicit: propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur et sanem eos, adversari videtur huic sententiae, et omnino cogere ut quod hic dictum est, ne quando oculis videant, non accipiatur, ne vel sic aliquando oculis videant, sed prorsus ut non videant: quandoquidem aperte dicit: ita ut oculis non videant. Et quod ait: propterea non poterant credere, satis ostendit, non ideo factam excaecationem, ut ea commoti et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando per poenitentiam: non enim possent hoc facere nisi prius crederent, ut credendo converterentur, et conversione sanarentur, et sanati intelligerent; sed ideo potius excaecatos ut non crederent: dicit enim apertissime: propterea non poterant credere. Quod si ita est, quis non exurgat in defensionem Iudaeorum, ut eos extra culpam fuisse proclamet, quod non crediderunt? Propterea enim non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum. Sed quoniam potius Deus extra culpam debet intelligi, cogimur fateri aliis quibusdam peccatis ita eos excaecari meruisse, qua tamen excaecatione non poterant credere: verba enim Ioannis ista sunt: non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: excaecavit oculos eorum. Frustra itaque conantur intelligere ideo fuisse caecatos ut converterentur; cum ideo converti non poterant, quia non credebant, et ideo credere non poterant, quia excaecati erant. An forte non absurde dicimus, quosdam Iudaeorum fuisse sanabiles; sed tanto tamen tumore superbiae periclitatos, ut eis expedierit primo non credere, ut non intelligerent dominum loquentem parabolas, quibus non intellectis non in eum crederent; non credentes autem cum ceteris desperatis crucifigerent eum; atque ita post eius resurrectionem converterentur, quando iam de reatu mortis domini amplius humiliati diligerent eum, a quo sibi tantum scelus dimissum esse gauderent: quoniam tanta eorum superbia tali humiliatione esset deicienda? Quod incongrue dictum esse quilibet arbitretur, si non ita contigisse in actibus apostolorum manifeste legerit. Non ergo abhorret quod ait Ioannes: propterea non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum, ut non videant, ab ea sententia qua intelligimus, ideo excaecatos ut converterentur; hoc est, ideo eis per obscuritates parabolarum occultatas sententias domini, ut post eius resurrectionem salubriori poenitentia resipiscerent; quia per obscuritatem sermonis excaecati, dicta domini non intellexerunt; et ea non intelligendo, non in eum crediderunt; non credendo, eum crucifixerunt; atque ita post resurrectionem miraculis, quae in eius nomine fiebant, exterriti, maioris criminis reatu compuncti sunt, et prostrati ad poenitentiam; deinde accepta indulgentia ad obedientiam flagrantissima dilectione conversi: quibusdam autem non profuit illa caecitas ad conversionem. Remigius. Et quantum ad hoc potest haec sententia sic intelligi, ut in omnibus subaudiatur non hoc modo: ne quando oculis videant, et ne quando auribus audiant, et ne quando corde intelligant, et ne quando convertantur, et sanem eos. Glossa. Sic ergo oculi eorum qui vident, et nolunt credere, sunt miseri; vestri autem beati: unde sequitur vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt. Hieronymus. Nisi autem supra legissemus auditores ad intelligentiam provocatos, salvatore dicente: qui habet aures audiendi, audiat, putaremus nunc oculos et aures, qui beatitudinem accipiunt, corporales intelligi. Sed mihi videntur oculi illi beati qui Christi possunt agnoscere sacramenta, et illae beatae aures de quibus Isaias loquitur: dominus apposuit mihi aurem. Glossa. Mens enim est oculus, quia naturali vigore ad intelligendum aliquid dirigitur; auris, quia alio docente discit. Hilarius in Matth. Vel apostolici temporis beatitudinem docet, quorum oculis atque auribus contingit Dei salutare videre et audire, prophetis atque iustis cupientibus videre et audire in plenitudine temporum destinatum: unde sequitur amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae vos auditis, et non audierunt. Hieronymus. Videtur autem huic loco illud esse contrarium quod alibi dicitur: Abraham cupivit videre diem meum: vidit et gavisus est. Rabanus. Isaias quoque et Michaeas et multi alii prophetae viderunt gloriam domini: qui etiam propterea videntes appellati sunt. Hieronymus. Non autem dixit: prophetae et iusti, sed multi: inter multos enim potest fieri ut alii viderint, alii non viderint, licet et in hoc periculosa sit interpretatio, ut inter sanctorum merita discretionem quamlibet facere videamur, scilicet quantum ad fidem de Christo habitam; ergo Abraham vidit in aenigmate, non vidit in specie. Vos autem impraesentiarum tenetis et habetis dominum vestrum, et ad voluntatem interrogatis, et convescimini ei. Chrysostomus in Matth. Haec ergo quae apostoli viderunt et audierunt, praesentiam suam dicit, miracula, vocem et doctrinam. In hoc autem non solum malis, sed his qui boni fuerant eos praeponit: etenim antiquis iustis beatiores eos dicit: quoniam non solum quae Iudaei non viderant hi vident, sed et quae iusti et prophetae cupierunt videre et non viderunt. Illi enim fide solum consideraverunt; hi autem visu, et multo manifestius. Vides autem qualiter vetus testamentum copulat novo: non enim si prophetae alieni cuiusdam, et contrarii Dei servi fuissent, Christum cupivissent.


Lectio 3

[85488] Catena in Mt., cap. 13 l. 3 Glossa. Dixerat superius, quia Iudaeis non est datum nosse regnum Dei, sed apostolis, et ideo concludit dicens vos ergo audite parabolam seminantis, quibus scilicet committuntur caeli mysteria. Augustinus super Genesim. Quod narravit Evangelista, factum est, dominum scilicet talia locutum fuisse; ipsius autem domini narratio parabola fuit, de qua nunquam exigitur ut etiam ad litteram facta monstrarentur quae sermone proferuntur. Glossa. Unde parabolam exponens subdit omnis qui audit verbum regni, idest praedicationem meam quae ad regnum caelorum adipiscendum valet, et non intelligit. Quomodo autem non intelligit, subiungit venit enim malus, idest Diabolus, et rapit quod seminatum est in corde eius. Omnis, inquam, qui talis est, hic est qui secus viam seminatus est. Notandum est autem, quod seminatum diversis modis accipitur. Dicitur enim et semen seminatum, et ager seminatus: quod utrumque hic invenitur. Ubi enim ait rapit quod seminatum est, de semine intelligendum est; ubi autem sequitur secus viam seminatus est, non de semine, sed de loco seminis intelligendum est, idest homine, qui est quasi ager divini verbi semine seminatus. Remigius. His autem verbis exponit dominus quid sit semen: verbum scilicet regni, idest evangelicae doctrinae. Sunt enim nonnulli qui verbum Dei nulla cordis devotione suscipiunt; et ideo semen verbi Dei quod in eorum cordibus seminatur, Daemones quasi semen viae tritae subito auferunt. Sequitur qui autem est seminatus supra petram, hic verbum audit et cetera. Semen enim, seu verbum Dei, quod in petra, idest corde duro et indomito seminatur, fructificare non potest quia multa est eius duritia, et parvum caeleste desiderium: unde propter nimiam duritiam non habet in se radicem. Hieronymus. Attende autem quod dictum sit continuo scandalizatur. Est ergo aliqua distantia inter eum qui multis tribulationibus poenisque compellitur Christum negare, et eum, qui ad primam persecutionem statim scandalizatur et corruit: de qua hic loquitur. Sequitur qui autem seminatus est in spinis. Mihi videtur et illud quod iuxta litteram ad Adam dicitur: inter spinas et tribulos panem tuum manducabis, hic significare mystice, quod quicumque saeculi se dederit voluptatibus, curisque istius mundi, panem caelestem et cibum verum inter spinas comedit. Rabanus. Recte autem spinae vocantur, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et quasi strangulando, spirituales virtutum fructus gignere non permittunt. Hieronymus. Et eleganter adiunxit fallacia divitiarum suffocat verbum: blandae enim sunt divitiae, aliud agentes, aliud pollicentes. Lubrica est illarum possessio, dum huc illucque circumferuntur, et instabili gradu vel habentes deserunt, vel non habentes reficiunt. Unde et dominus divites asserit difficulter intrare in regnum caelorum, suffocantibus divitiis verbum Dei, et vigorem virtutum emollientibus. Remigius. Et sciendum, quia his tribus generibus terrae nequam comprehenduntur omnes qui verbum Dei audire possunt, sed tamen ad salutem perducere non valent. Excipiuntur gentiles, qui nec audire meruerunt. Sequitur qui vero in terram bonam seminatus est. Terra bona est fidelis conscientia electorum, sive mens sanctorum, quae verbum Dei cum gaudio et desiderio et cordis devotione suscipit, et inter prospera et adversa viriliter conservat, et ad fructum perducit: unde sequitur et facit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud vero tricesimum. Hieronymus. Et notandum, quod sicut in terra mala tres fuere diversitates, scilicet secus viam, et petrosa, et spinosa loca; sic in terra bona trina diversitas est, centesimi, sexagesimi, et fructus tricesimi. Et in illa autem et in ista non mutatur substantia, sed voluntas; et tam incredulorum quam credentium corda sunt qui semen recipiunt: unde primo dixit venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius; et secundo et tertio ait hic est qui verbum audit. In expositione quoque terrae bonae, iste est qui audit verbum. Primum ergo debemus audire, deinde intelligere, post intelligentiam fructus reddere doctrinarum, et facere vel centesimum fructum vel sexagesimum sive tricesimum. Augustinus de Civ. Dei. Quidam putant hoc sic esse intelligendum quod sancti pro suorum diversitate meritorum, alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos: quod in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. Qua opinione quidam cum videret homines impunitatem perversissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse videantur, respondit bene potius esse vivendum, ut inter eos quisque reperiatur qui pro aliis intercessuri sunt liberandis: ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum pervenientes, multi remaneant qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint, et in eis inveniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate vanissima pollicetur. Remigius. Tricesimum ergo fructum facit qui fidem sanctae Trinitatis docet; sexagesimum vero qui perfectionem bonorum operum commendat (senario enim numero omnis mundi ornatus completus est); centesimum autem fructum facit qui vitam aeternam promittit: centenarius enim de laeva transit ad dexteram: per laevam autem vita praesens designatur, per dexteram futura. Aliter: semen verbi Dei tricesimum fructum facit, quando bonam cogitationem gignit; sexagesimum quando bonam locutionem, centesimum quando ad fructum boni operis perducit. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Centesimus fructus est martyrum propter sanctitatem vitae, vel contemptum mortis; sexagenarius virginum propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis: solet enim otium concedi sexagenariis post militiam, vel post actiones publicas; tricesimus vero coniugatorum, quia haec est aetas praeliantium, et ipsi habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur. Vel aliter. Confligendum est cum amore temporalium bonorum, ut ratio vincat; aut etiam edomitus subditusque esse debet, ut cum surgere coeperit, facile reprimatur; aut ita extinctus ut se omnino nulla ex parte commoveat. Ex quo fit ut ipsam etiam mortem propter veritatem alii fortiter spernant, alii aequanimiter, alii libenter: quae tria genera fructus sunt terrae, tricesimi et sexagesimi et centesimi. In horum aliquo genere inveniendus est tempore mortis suae, si quis de hac vita recte cogitat emigrare. Hieronymus. Vel centesimus fructus virginibus, sexagesimus viduis et continentibus, tricesimus sancto matrimonio deputatur. Idem. Nam ipsa digitorum coniunctio, et quasi molli se osculo complectens et foederans, maritum pingit et coniugem. Sexaginta ad viduas: eo quod in angustia et tribulatione sint positae: unde et inferiori digito deprimuntur; quia quanto maior est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto maius est praemium. Porro centesimus numerus a sinistra transit ad dexteram; et iisdem quidem digitis, non eadem manu circulum faciens exprimit virginitatis coronam.


Lectio 4

[85489] Catena in Mt., cap. 13 l. 4 Chrysostomus in Matth. In praecedenti parabola locutus est dominus his qui verbum Dei non suscipiunt: hic autem de his qui suscipiunt corruptivum sermonem: etenim hoc est diabolicae machinationis veritati semper errorem inserere: unde dicitur aliam parabolam proposuit illis dicens. Hieronymus. Proposuit autem aliam parabolam, quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficiens cibis, ut unusquisque secundum naturam sui stomachi varia alimenta susciperet. Non autem dixit alteram, sed aliam: si enim proposuisset alteram, expectare tertiam non poteramus. Praemisit aliam ut plures sequantur. Quae autem sit parabola, ostenditur cum subditur simile factum est regnum caelorum. Remigius. Regnum caelorum appellat ipsum filium Dei: quod regnum simile dicitur esse homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Chrysostomus in Matth. Deinde modum insidiarum Diaboli ostendit, dicens cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Demonstrat hic quod error post veritatem existit: quod et rerum exitus testatur: etenim post prophetas fuerunt pseudoprophetae, et post apostolos pseudoapostoli, et post Christum Antichristus. Nisi enim Diabolus viderit quid imitetur, vel quibus insidietur, non tentat. Quia igitur vidit quod hic reddit in fructu centum, ille sexaginta, alius triginta, et non poterat rapere et suffocare quod radicatum erat, per aliam deceptionem insidiatur, interserens sua, multis ea similitudinibus colorans, ut facile surripiat his qui habiles sunt ad deceptionem. Propter hoc non dicit quod seminet aliquod aliud semen, sed zizania, quae secundum visum assimilantur quodammodo frumento. Hinc etiam apparet Diaboli malignitas: tunc enim seminavit quando universa erant completa, ut magis noceret agricolae studio. Augustinus de quaest. Evang. Dicit autem cum dormirent homines: quia cum negligentius agerent praepositi Ecclesiae, aut dormitionem mortis acciperent apostoli, venit Diabolus, et superseminavit eos quos malos filios dominus interpretatur. Sed recte quaeritur utrum haeretici sint, aut male viventes Catholici. Sed quod dicit eos in medio tritici seminatos, quasi videntur illi significari qui unius communionis sunt. Verumtamen quoniam agrum ipsum non Ecclesiam, sed hunc mundum interpretatus est, bene intelliguntur haeretici, qui in hoc mundo permiscentur bonis; ut illis qui in eadem fide mali sint, palea potius quam zizania deputentur: quia palea etiam fundamentum habet cum frumento radicemque communem. Schismatici autem videntur spicis corruptis etiam similiores vel paleis aristarum fractis vel scissis, et de segete abiectis. Nec tamen consequens est ut omnis haereticus vel schismaticus ab Ecclesia corporaliter separetur: multos enim portat Ecclesia, quia non ita defendunt falsitatem sententiae suae, ut intentam multitudinem faciant; quod si fecerint, tunc pelluntur. Cum ergo Diabolus sparsis pravis erroribus falsisque opinionibus superseminasset, hoc est praecedente nomine Christi, haereses superiecisset, magis ipse latuit, atque occultissimus factus est: hoc est enim quod dicit et abiit: quamquam in hac parabola dominus, sicut in expositione conclusit, non quaedam, sed omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, zizaniorum nomine significasse intelligatur. Chrysostomus in Matth. Ex posterioribus autem diligenter haereticorum formam describit, dicens cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. In principio enim haeretici obumbrant seipsos; cum autem multam acceperint libertatem, et sermone aliquis cum eis participaverit, tunc venenum effundunt. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Cum homo spiritalis esse coeperit diiudicans omnia, tunc ei errores incipiunt apparere: discernit enim quidquid audierit aut legerit abhorrere a regula veritatis; sed donec in eisdem perficiatur spiritualibus, potest eum movere quare sub nomine Christiano tam multae haereticorum extitere falsitates; unde sequitur accedentes autem servi patrisfamilias dixerunt ei: domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Utrum autem ipsi sint servi quos postea messores appellat, an quia in expositione parabolae messores dicit esse Angelos; nec quisquam dicere facile ausus fuerit Angelos nescisse quis zizania superseminaverit; magis oportet intelligi, homines ipsos fideles servorum nomine hoc loco signatos. Nec mirum si et bonum semen ipsi dicuntur: ex diversis enim significationibus una res diversas similitudines recipit: sicut et de se ait, quod ipse sit ianua, quod ipse sit pastor. Remigius. Accedunt autem ad Deum sine corpore, sed corde et mentis desiderio: quo docente intelligunt, Diaboli calliditate hoc esse factum: unde sequitur et ait illis: inimicus homo hoc fecit. Hieronymus. Diabolus propterea inimicus homo appellatur, quia Deus esse desiit: et in Psalmo 9, 20 scriptum est de eo: exsurge, domine, non confortetur homo. Quamobrem non dormiat qui Ecclesiae praepositus est, ne per illius negligentiam inimicus homo superseminet zizania, hoc est haereticorum dogmata. Chrysostomus in Matth. Inimicus autem vocatur propter iacturam quam infert hominibus: vexatio enim Diaboli adversus nos est: principium autem vexationis factum est non ab inimicitia quae est ad nos, sed quae est ad Deum. Augustinus de quaest. Evang. Cum autem servi Dei cognoverint hanc excogitasse Diabolum fraudem, cum contra tanti nominis auctorem nihil se valere sentiret, ut fallacias suas eodem nomine obtegeret; potest sibi suboriri voluntas ut tales homines de rebus humanis auferant, si aliquam temporis habeant facultatem; sed utrum facere debeant, iustitiam Dei consulunt: unde sequitur servi autem dixerunt: vis imus et colligimus ea? Chrysostomus. Ubi intuenda est servorum diligentia et dilectio: etenim festinant zizania evellere: quod monstrat eorum de semine sollicitudinem: ad hoc enim solum respiciunt, non ut aliquis puniatur, sed ut seminata non pereant. Quid autem dominus responderit subditur et ait: non. Hieronymus. Datur enim locus poenitentiae; et monemur, ne cito amputemus fratrem: quia fieri potest ut ille qui hodie noxio depravatus est dogmate, cras resipiscat, et defendere incipiat veritatem: unde subditur ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum. Augustinus de quaest. Evang. In quo eos patientissimos et tranquillissimos reddit: hoc enim dicitur, quia boni dum adhuc infirmi sunt, opus habent in quibusdam malorum commixtione; sive ut per eos exerceantur, sive ut eorum comparatione magna illis exhortatio fiat, et invitentur ad melius. Aut forte simul eradicatur triticum cum auferuntur zizania: quia multi primo zizania sunt, et postea triticum fiunt; qui nisi patienter, cum mali sint, tolerentur, ad laudabilem mutationem non perveniunt. Itaque si evulsi fuerint, simul eradicatur et triticum, quod futuri essent, si eis parceretur. Ideo dicit tales non esse auferendos de hac vita, ne cum malos conatur interficere, bonos interficiat, quod forte futuri sint; aut bonis obsit, quibus et invitis utiles sunt. Sed tunc opportune hoc fiet cum iam in fine non restat vel tempus commutandae vitae, vel proficiendi ad veritatem ex occasione atque comparatione alieni erroris: et ideo subdit sinite utraque crescere usque ad messem, idest usque ad iudicium. Hieronymus. Videtur autem hoc esse contrarium illi praecepto: auferte malum de medio vestrum. Si enim prohibetur eradicatio, et usque ad messem tenenda est patientia, quomodo eiciendi sunt quidam de medio nostrum? Sed inter triticum et zizania (quod nos appellamus lolium) quamdiu herba est et nec dum calamus venit ad spicam, grandis similitudo est, et in discernendo aut nulla, aut difficilis distantia. Primo monet ergo dominus, ne verbi, quod ambiguum est, cito sententiam proferamus, sed Deo iudici reservemus: ut cum dies iudicii venerit, ille non suspicionem criminis, sed manifestum reatum de sanctorum coetu eiciat. Augustinus contra Epist. Parmeniani. Cum enim quisque Christianorum intus in Ecclesia constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc (ubi periculum schismatis non timetur) cum dilectione non ad eradicandum, sed ad corrigendum. Quod si se non agnoverit, neque poenitendo correxerit, ipse foris exiet, et per propriam voluntatem ab Ecclesiae communione dirimetur: unde dominus, cum dixisset sinite utraque crescere usque ad messem, subiunxit causam, dicens ne forte cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum; ubi satis ostendit, cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum stabilitate certa securitas manet; idest, quando ita cuiusque crimen notum est et omnibus execrabile apparet ut vel nullos prorsus vel non tales habeat defensores per quos possit schisma contingere; non dormiat severitas disciplinae: in qua tanto est efficacior emendatio pravitatis, quanto diligentior fuerit observatio caritatis. Cum vero idem morbus plurimos occupaverit, nihil aliud boni restat quam dolor et gemitus. Sic igitur misericorditer corripiat homo quod potest; quod autem non potest, patienter ferat, et ex dilectione gemat atque lugeat, donec ille desuper emendet et corrigat; atque usque ad messem differat eradicare zizania, et paleam ventilare. Turba autem iniquorum, cum facultas est in populis promendi sermonem, generali obiurgatione ferienda est; et maxime si occasionem atque opportunitatem praebuerit aliquod domini desuper flagellum, quo eos appareat pro suis meritis vapulare: tunc enim aures humiles praebet emendantis sermoni calamitas auditorum, et facilius in gemitum confitendi, quam in murmura resistendi afflicta corda compellit; quamquam etsi nulla calamitas tribulationis premat, cum facultas detur, utiliter corripitur in multitudine multitudo: nam sicut separata saevire, sic in ipsa congregatione obiurgata gemere consuevit. Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit dominus prohibens occisiones fieri: neque enim oportet interficere haereticum: quia praelium inexplicabile in orbe terrarum induceretur: et ideo dicit ne eradicetis simul cum eis frumentum; idest, si moveritis arma, et occideritis haereticos, necesse est multos sanctorum simul submitti. Non ergo detinere haereticos et abscindere liberam eorum propalationem et synodos et studia dissolvere prohibet, sed interficere et occidere. Augustinus ad Vincentium. Haec autem primitus mea sententia erat, neminem ad unitatem Christi esse cogendum: verbo enim agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum, ne fictos Catholicos haberemus quos apertos haereticos noveramus. Sed haec opinio mea non contradicentium verbis, sed demonstrantium superabatur exemplis: harum enim legum terror quibus promulgandis reges serviunt domino in timore, ita profuit, ut nunc alii dicant: iam hoc volebamus; sed Deo gratias, qui nobis occasionem praebuit, et dilationum morulas amputavit. Alii dicant: hoc esse verum iam sciebamus; sed nescio qua consuetudine tenebamur: gratias Deo, qui vincula nostra disrupit. Alii dicant: nesciebamus hoc esse veritatem, nec eam discere volebamus, sed ad eam cognoscendam metus fecit intentos: gratias domino, qui negligentiam nostram stimulo terroris excussit. Alii dicant: nos falsis rumoribus terrebamur intrare, quos falsos esse nesciremus nisi intraremus, nec intraremus nisi cogeremur: gratias Deo qui praedicationem nostram flagello abstulit, expertos docuit, quam vana et inania de Ecclesia sua mendax fama iactaverit. Alii dicant: putabamus quidem nihil interesse, ubi fidem Christi teneremus; sed gratias domino, qui nos a divisione collegit, et hoc uni Deo congruere ut in unitate colatur, ostendit. Serviant ergo reges terrae Christo, leges edendo pro Christo. Augustinus ad Bonifacium comitem. Quis autem vestrum velit non solum aliquem haereticorum perire, verum etiam aliquid perdere? Sed aliter non meruit habere pacem domus David, nisi Absalon filius eius in bello quod contra patrem gerebat, fuisset extinctus: quamvis magna cura mandaverit suis ut eum quantum possent vivum salvumque servarent, et esset cui poenitenti paternus affectus ignosceret. Quid autem ei restitit nisi perditum flere, et sui regni pace acquisita, suam moestitiam consolari? Sic ergo Catholica mater Ecclesia, si aliquorum perditione tam multos ceteros colligit, dolorem materni cordis lenit, et sanat tantorum liberatione populorum. Ubi est autem quod isti clamare consueverunt: liberum est credere vel non credere? Cui vim Christus intulit? Quem coegit? Ecce habent apostolum Paulum: agnoscant in eo prius cogentem Christum, et postea docentem; prius ferientem, et postea consolantem. Mirum autem est quomodo ille qui poena corporis ad Evangelium coactus intravit, plus illis omnibus qui solo verbo vocati sunt, in Evangelio laboravit. Cur ergo non cogeret Ecclesia perditos filios ut redirent, si perditi filii coegerunt alios ut perirent? Sequitur et in tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Remigius. Messis autem appellatur tempus metendi; per messem vero designatur dies iudicii, in quo separandi sunt boni a malis. Chrysostomus in Matth. Sed propter quid dicit colligite primum zizania? Ut non timeant boni, quasi simul cum zizaniis tollatur frumentum. Hieronymus. Quod autem dicit zizaniorum fasciculos igni tradi, et triticum congregari in horrea, manifestum est, haereticos quosque et hypocritas Gehennae ignibus concremandos; sanctos vero, qui appellantur triticum, horreis, idest caelestibus mansionibus, recipi. Augustinus de quaest. Evang. Quaeri autem potest cur non unum fascem aut unum acervum zizaniorum fieri dixerit; nisi forte propter varietatem haereticorum, non solum a tritico, sed etiam a seipsis discrepantium, ipsas uniuscuiusque haereses, in quibus sigillatim sua communione disiuncti sunt, nomine fasciculorum designavit: ut etiam tunc incipiant alligari ad comburendum, cum a Catholica communione segregati, suas proprias quasi Ecclesias habere coeperint, ut combustio eorum sit in fine saeculi, non alligatio fasciculorum. Sed si ita esset non tam multi resipiscendo, et in Catholicam Ecclesiam remeando ab errore discederent. Quapropter alligatio fasciculorum in fine profutura est, ut non confuse, sed pro modo perversitatis suae uniuscuiusque erroris pertinacia puniatur. Rabanus. Et notandum, quod ubi dicit seminavit bonum semen, notat bonam voluntatem, quae in electis est; ubi vero dicit inimicus venit, etc., cautelam habendam intimare voluit; quando autem crescentibus zizaniis, quasi patienter ferens ait inimicus homo hoc fecit, patientiam nobis commendavit; ubi vero ait ne forte colligentes zizania, donavit nobis discretionis exemplum; quando autem subiungit sinite utraque crescere usque ad messem, commendavit longanimitatem; ad ultimum iustitiam, cum dicit alligate ea in fasciculos ad comburendum.


Lectio 5

[85490] Catena in Mt., cap. 13 l. 5 Chrysostomus in Matth. Quia dominus dixerat, quod de semine tres partes pereunt, et salvatur una; et in ipsa rursus quae salvatur, multa efficitur iactura, propter zizania quae superseminantur; ne dicerent: qui ergo erunt et quanti fideles? Consequenter hunc timorem aufert per parabolam sinapis: et ideo dicitur aliam parabolam proposuit eis, dicens: simile est regnum caelorum grano sinapis. Hieronymus. Regnum caelorum praedicatio Evangelii est, et notitia Scripturarum quae ducit ad vitam: de qua dicitur ad Iudaeos: auferetur a vobis regnum Dei. Huiusmodi ergo regnum caelorum est simile grano sinapis. Augustinus de quaest. Evang. Granum namque sinapis ad fervorem fidei pertinet, vel eo quod dicatur venena expellere. Sequitur quod accipiens homo seminavit in agro suo. Hieronymus. Homo qui seminat in agro suo, a plerisque salvator intelligitur, qui in animis credentium seminat; ab aliis ipse homo seminans in agro suo, idest in corde suo. Quis autem est iste qui seminat nisi sensus noster et animus, qui suscipiens granum praedicationis, et fovens sementem humore fidei, facit in agro sui pectoris pullulare? Sequitur quod minimum quidem est omnibus seminibus. Praedicatio Evangelii minima est omnibus disciplinis: ad primam quidem doctrinam fidem non habet veritatis, hominem Deum, Deum mortuum, et scandalum crucis praedicans. Confer huiusmodi doctrinam dogmatibus philosophorum, et libris eorum, et splendori eloquentiae, compositionique sermonum; et videbis quanto minus sit ceteris seminibus semen Evangelii. Chrysostomus in Matth. Vel minimum est semen Evangelii, quia discipuli universis erant imbecilliores; sed tamen quia magna erat virtus in eis, expansa est eorum praedicatio ubique terrarum: et ideo sequitur cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, idest dogmatibus. Augustinus de quaest. Evang. Dogmata autem sunt placita sectarum, idest ut placuit sectis. Hieronymus. Philosophorum enim dogmata cum creverint, nihil mordax, nihil vitale demonstrant: totum flaccidum marcidumque ebullit in olera et in herbas, quae cito arescunt et corruunt. Praedicatio autem evangelica, quae parva videbatur in principio, cum vel in animam credentis, vel in totum mundum sata fuerit, non exurgit in olera, sed crescit in arborem, ita ut volucres caeli (quas vel animas credentium, vel fortitudines Dei servitio mancipatas sentire debemus) veniant, et habitent in ramis eius: unde sequitur et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius. Ramos puto evangelicae arboris, qui de grano sinapis creverunt, dogmatum esse diversitates, in quibus supradictarum volucrum unaquaeque requiescit. Assumamus et nos pennas columbae, ut ad altiora volitantes, possimus habitare in ramis huius arboris, et nidos nobis facere doctrinarum, terrenaque fugientes ad caelestia festinare. Hilarius in Matth. Vel grano sinapis seipsum dominus comparavit, acri semini, et omnium seminum minimo, cuius virtus pressuris accenditur. Gregorius Moralium. Ipse quidem est granum sinapis, qui in horto sepulturae plantatus, arbor magna surrexit: granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret; granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam maiestatis. Hilarius in Matth. Granum igitur hoc postquam in agro seminatum fuit, idest ubi a populo comprehensus et traditus morti, tamquam in agro fuit satione quadam corporis consepultus, ultra mensuram omnium olerum excrevit et universam prophetarum gloriam excedit. Oleris enim vice tamquam aegroto Israel data est praedicatio prophetarum; sed iam in ramis arboris caeli volucres inhabitant. Apostolos scilicet ex Christi virtute protensos, et mundum inumbrantes in ramis intelligimus, in quo gentes in spem vitae advolabunt, et aurarum turbine, idest Diaboli spiritu flatuque vexatae, tamquam in ramis arboris conquiescent. Gregorius Moralium. In istis etiam ramis volucres requiescunt; quia sanctae animae, quae quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis atque consolationibus ab huiusmodi fatigatione vitae respirant.


Lectio 6

[85491] Catena in Mt., cap. 13 l. 6 Chrysostomus in Matth. Ad idem ostendendum dominus apponit parabolam de fermento: unde dicitur aliam parabolam locutus est eis: simile est regnum caelorum fermento; quasi dicat: sicut fermentum multam farinam transmutat in suam virtutem, ita et vos totum mundum transmutabitis. Et vide Christi prudentiam: ea enim quae sunt naturae inducit, demonstrans quoniam sicut illa possibile est fieri, ita et hoc. Non autem dixit quod posuit simpliciter, sed abscondit; ac si diceret: ita et vos cum subiecti fueritis impugnatoribus vestris, tunc eos superabitis. Et sicut fermentum suffoditur quidem, non autem destruitur, sed paulatim ad suum habitum omnia transmutat, sic et in praedicatione vestra continget. Non itaque quia multas dixi superventuras vobis vexationes timeatis; ita enim fulgebitis et omnes superabitis. Tria autem sata hic pro multis posuit: hunc enim numerum determinatum pro multitudine indeterminata accepit. Hieronymus. Satum autem est genus mensurae iuxta morem provinciae Palaestinae, unum modium et dimidium accipiens. Augustinus de quaest. Evang. Vel fermentum dicit dilectionem, eo quod fervescere facit, et excitat; mulierem, sapientiam dicit. In farinae autem satis tribus intelligitur vel tria illa in homine, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; vel tria illa fructifera, centesimum, sexagesimum, et tricesimum; vel tria illa genera hominum: Noe, Daniel et Iob. Rabanus. Dicit autem donec fermentatum est totum, quia caritas in nostra mente recondita eo usque crescere debet ut totam mentem in sui perfectionem commutet: quod hic quidem inchoatur, in futuro vero perficitur. Hieronymus. Vel aliter. Mulier ista, quae fermentum accipit et abscondit, praedicatio mihi videtur apostolica, vel Ecclesia de diversis gentibus congregata. Haec tollit fermentum, intelligentiam scilicet Scripturarum, et abscondit illud in farinae satis tribus, ut spiritus, anima et corpus in unum redacta, non discrepent inter se. Vel aliter. Legimus in Platone tria esse in anima: rationale, irascibile et concupiscibile; et nos ergo si acceperimus fermentum evangelicum sacrarum Scripturarum, in ratione possideamus prudentiam, in ira odium contra vitia, in desiderio cupiditatem virtutum: et hoc totum fiet per evangelicam doctrinam, quam nobis mater Ecclesia praestitit. Dicam et quorumdam intelligentiam: mulierem istam et ipsi Ecclesiam interpretantur, quae fidem hominis farinae satis tribus commiscuit, scilicet credulitati patris et filii et spiritus sancti: cum in unum fuerit fermentata, non nos ad triplicem Deum, sed ad unius divinitatis perducit notitiam. Pius quidem sensus: sed nunquam parabolae et dubia aenigmatum intelligentia possunt ad auctoritatem dogmatum proficere. Hilarius in Matth. Vel aliter. Fermento se dominus comparavit: fermentum enim de farina est, quod virtutem acceptam acervo sui generis reddit. Hoc autem fermentum acceptum mulier, synagoga scilicet, per iudicium mortis abscondit: hoc autem in farinae mensuris tribus, idest legis, prophetarum, Evangeliorum aequalitate coopertum, omnia unum fecit: ut quod lex constituit, prophetae nuntiaverunt, idipsum Evangeliorum profectionibus expleatur, quamquam ad trium gentium vocationem, ex Sem, Cham et Iaphet, tres mensuras farinae esse referendas sensisse multos memini. Sed nescio an hoc ita opinari ratio permittat; cum etsi omnium gentium vocatio sit, in his tamen Christus non absconsus sit, sed ostensus; et in tanta infidelium multitudine non fermentatum sit totum.


Lectio 7

[85492] Catena in Mt., cap. 13 l. 7 Chrysostomus in Matth. Post praemissas parabolas, ne aliquis opinaretur quod Christus nova induceret, induxit Evangelista prophetam etiam hunc praedicentem doctrinae modum; et ideo dicit haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas. Marcus autem ait: quoniam sicut poterant audire, loquebatur eis sermonem in parabolis. Unde non mireris si de regno disputans, grani et fermenti meminit: hominibus enim loquebatur idiotis et indigentibus ab his induci. Remigius. Parabola Graece, Latine dicitur similitudo, per quam veritas demonstratur. Ostendit quippe in ipsa similitudine quasdam figuras verborum, et imagines veritatis. Hieronymus. Non autem discipulis, sed turbis parabolas loquebatur: et usque hodie turbae in parabolis audiunt: et ideo dicitur et sine parabolis non loquebatur eis. Chrysostomus in Matth. Quamvis enim multa sine parabolis non turbis dixerit, sed tamen tunc nihil. Augustinus de quaest. Evang. Vel hoc dicitur non quia nihil proprie locutus est: sed quia nullum fere sermonem explicavit, ubi non per parabolam aliquid significaverit; quamvis in eo aliqua et proprie dixerit: ita ut saepe inveniatur totus sermo eius parabolis explicatus, totus autem proprie dictus nullus inveniatur. Explicatos autem sermones dico, quando ex aliqua occasione rerum incipit loqui quousque terminet quidquid ad ipsam rem pertinet, et transeat ad aliud. Nonnunquam sane alius Evangelista contexit quod alius diversis temporibus dictum indicat: non enim omnino secundum rerum gestarum ordinem, sed secundum suae quisque recordationis facultatem, narrationem quam exorsus est, ordinavit. Quare autem in parabolis loqueretur, manifestat Evangelista, cum subdit ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Hieronymus. Hoc testimonium de Psalmo 77, 2 sumptum est. Legi in nonnullis codicibus eo loco ubi nos posuimus et vulgata editio habet ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem, ubi scriptum est: per Isaiam prophetam dicentem. Remigius. Unde Porphyrius obiecit fidelibus: Evangelista vester tantae insipientiae fuit ut quod reperitur in Psalmis, ipse deputaverit Isaiae. Hieronymus. Quia ergo minime inveniebatur in Isaia, arbitror postea a prudentibus viris esse sublatum; sed mihi videtur in principio ita editum: quod scriptum est per Asaph prophetam dicentem: septuagesimus enim septimus Psalmus de quo sumptum est hoc testimonium, Asaph prophetae inscribitur, et primum scriptorem non intellexisse Asaph, et putasse scriptoris vitium, atque emendasse nomen Isaiae, cuius vocabulum manifestius erat. Sciendum est itaque, quod non solum David, sed etiam ceteri (quorum in Psalmis et hymnis et canticis Dei, praescripta sunt nomina) prophetae sunt appellandi, Asaph videlicet et Idithum, et Heman Ephraites, et reliqui quos Scriptura commemorat; quodque in persona domini dicitur aperiam in parabolis os meum, considerandum attentius et inveniendum describi egressum Israelis ex Aegypto, et omnia signa narrari quae in Exodi continentur historia. Ex quo intelligimus universa illa quae ibi scripta sunt, parabolice sentienda, et manifestare abscondita sacramenta: hoc enim salvator edicturum se esse promittit, dicens aperiam in parabolis os meum. Glossa. Quasi dicat: qui prius locutus sum per prophetas, modo in propria persona aperiam os meum in parabolis, et eructabo de thesauro mei secreti; emittam mysteria quae abscondita erant a constitutione mundi.


Lectio 8

[85493] Catena in Mt., cap. 13 l. 8 Chrysostomus in Matth. Locutus fuerat dominus turbis in parabolis, ut eos ad interrogandum induceret; et quamvis multa in parabolis dixisset, nullus tamen eum interrogavit; et ideo eos dimisit: unde sequitur tunc dimissis turbis venit in domum. Nullus autem eum Scribarum sequitur: unde manifestum est quod propter nihil aliud prius sequebantur quam ut eum caperent in sermone. Hieronymus. Dimittit autem turbas Iesus, et domum revertitur, ut accedant ad eum discipuli, et secreto interrogent quae populus nec merebatur audire nec poterat. Rabanus. Mystice autem dimissa turba tumultuantium Iudaeorum, ingreditur Ecclesiam gentium, et ibi fidelibus exponit sacramenta caelestia: unde sequitur et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Chrysostomus in Matth. Cum aliquando volentes discere formidaverint interrogare, nunc libere interrogant, et confisi sunt, quoniam audierant: vobis datum est nosse mysterium regni Dei; ideoque singulariter interrogant, non multitudinem aemulantes, quibus non erat datum. Dimittunt autem parabolam fermenti et sinapis, ut manifestiores; interrogant autem de parabola zizaniorum, quia habet convenientiam ad praemissam parabolam de semine, et aliquid amplius ostendit. Dominus autem quae esset parabola exponit: unde sequitur qui respondens ait eis: qui seminat bonum semen, est filius hominis. Remigius. Ideo autem dominus se filium hominis appellavit, ut hoc indicio nobis exemplum humilitatis relinqueret; sive quia futurum erat ut haeretici negarent eum verum hominem esse; sive ut per humanitatis fidem possimus conscendere ad divinitatis cognitionem. Sequitur ager autem est mundus. Glossa. Cum autem ipse sit qui seminat agrum suum, manifestum est quia praesens mundus est eius. Sequitur bonum vero semen hi sunt filii regni. Remigius. Idest sancti et electi viri, qui inter filios regni computantur. Augustinus contra Faustum. Zizania autem exponit dominus non aliqua falsa veris Scripturis immissa, sicut Manichaeus interpretatur; sed omnes filios maligni, idest, imitatores diabolicae falsitatis: unde sequitur zizania autem sunt filii nequam; per quos omnes impios et malignos vult intelligi. Augustinus de quaest. Evang. Omnis autem immunditia in segete zizania dicuntur. Sequitur inimicus autem qui seminavit ea, est Diabolus. Chrysostomus in Matth. Etenim hoc diabolicae est machinationis, veritati semper inserere errorem. Sequitur messis vero consummatio saeculi est. Alio autem loco ait, de Samaritanis loquens: levate oculos vestros, et considerate regiones, quoniam iam albae sunt ad messem; et rursus: messis quidem multa, operarii autem pauci: in quibus verbis messem dicit iam adesse. Qualiter ergo hic eam dicit esse futuram? Sed sciendum, quod in alia significatione messem dicit: unde et ibi dicit, quod alius est qui seminat, et alius qui metit; hic autem eumdem dicit esse qui seminat et qui metit: quoniam ibi non ad sui differentiam, sed apostolorum, prophetas induxit: etenim ipse Christus per prophetas seminavit in Iudaeis et Samaritanis. Idem ergo nominat semen et messem secundum aliud et aliud. Cum enim de obedientia loquatur, et persuasione ad fidem, tunc vocat messem, sicut in quo totum perficitur: sed cum inquirit de fructu auditionis verbi Dei, tunc consummationem dicit messem, sicut hic. Remigius. Per messem enim designatur dies iudicii, in quo separandi sunt boni a malis; quod fiet ministerio Angelorum: unde infra dicitur, quod veniet filius hominis cum Angelis suis iudicare: propter quod sequitur messores autem Angeli sunt. Sequitur sicut ergo zizania colliguntur et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: mittet filius hominis Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem. Augustinus de Civ. Dei. Numquid de regno illo ubi sunt nulla scandala? De regno ergo isto eius quod est hic, scilicet Ecclesia, colligentur. Augustinus de quaest. Evang. Quod autem primo separantur zizania, hoc est quia tribulatione praecedente separabuntur impii a piis: quod per bonos Angelos intelligitur fieri, quia officia vindictae possunt implere boni bono animo, quomodo lex, quomodo iudex; officia vero misericordiae mali implere non possunt. Chrysostomus in Matth. Vel potest intelligi de regno caelestis Ecclesiae; et tunc ostenditur hic duplex poena: videlicet quod excidunt a gloria, in hoc quod dicit et colligent de regno eius omnia scandala, scilicet ne scandala in regnum eius intrent; et quod comburuntur, in hoc quod subdit et mittent eos in caminum ignis. Hieronymus. Omnia autem scandala referuntur ad zizania. Hoc autem quod dicit et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem, inter haereticos et schismaticos qui faciunt iniquitatem, voluit distinguere: ut per eos qui faciunt scandala intelligantur haeretici; per eos vero qui faciunt iniquitatem, intelligantur schismatici. Glossa. Vel aliter. Per scandala possunt intelligi illi qui praebent proximo occasionem offensionis, aut ruinae; per facientes iniquitatem quoscumque peccantes. Rabanus. Observa quod dicit et eos qui faciunt iniquitatem: non qui fecerunt, quia non qui conversi sunt ad poenitentiam, sed solum qui permanent in peccatis, aeternis cruciatibus mancipandi sunt. Chrysostomus in Matth. Vide autem ineffabilem Dei amorem ad homines; est enim ad beneficia promptus, et ad poenam tardus: cum enim seminat, per seipsum seminat; cum autem punit, per alios: mittit enim ad hoc Angelos suos. Sequitur ibi erit fletus et stridor dentium. Remigius. His verbis demonstratur vera corporum resurrectio: nihilominus ostenditur per hoc duplex poena Inferni, scilicet nimii caloris, et nimii frigoris. Sicut autem scandala referuntur ad zizania, ita iusti reputantur in filios regni; de quibus sequitur tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. In praesenti enim saeculo fulget lux sanctorum coram hominibus, post consummationem autem mundi ipsi iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. Chrysostomus in Matth. Non quia ita solum sicut sol; sed quia hoc sidere aliud magis luculentum non noscimus, cognitis nobis utitur exemplis. Remigius. Quod autem dicit tunc fulgebunt, intelligendum est quia et nunc fulgent in exemplum aliorum; sed tunc fulgebunt sicut sol ad laudandum Deum. Sequitur qui habet aures audiendi audiat. Rabanus. Idest, qui habet intellectum intelligat, quia mystice haec omnia intelligenda sunt.


Lectio 9

[85494] Catena in Mt., cap. 13 l. 9 Chrysostomus in Matth. Parabolae quas supra dominus posuerat de fermento et sinapi, ad virtutem evangelicae praedicationis referuntur, quoniam superavit orbem terrarum; nunc autem ut pretiositatem et magnificentiam eiusdem ostenderet, proponit parabolam de thesauro et margarita, dicens simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro. Praedicatio enim Evangelii occultata est in mundo, et si non vendideris omnia, non emes eam; et cum gaudio hoc oportet facere: unde sequitur quem qui invenit homo abscondit. Hilarius in Matth. Hic quidem thesaurus gratis invenitur. Evangeliorum enim praedicatio in abscondito est; sed utendi et possidendi huiusmodi thesauri cum agro potestas non potest esse sine pretio: quia caelestes divitiae non sine damno saeculi possidentur. Hieronymus. Quod autem abscondit, non de invidia facit; sed more servantis et nolentis prodere, abscondit in corde, quem pristinis praetulit facultatibus. Gregorius in Evang. Vel aliter. Thesaurus in agro absconditus est caeleste desiderium; ager vero in quo thesaurus absconditur, est disciplina studii caelestis: quem scilicet thesaurum cum invenit homo abscondit, scilicet ut servet: quia studium caelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit ei qui hoc ab humanis laudibus non abscondit. In praesenti etenim vita quasi in via sumus, qua ad patriam pergimus. Maligni autem spiritus iter nostrum quasi quidam latrunculi obsident. Depraedari ergo desiderant qui thesaurum publice portant in via. Hoc autem dico, non ut proximi nostri opera nostra non videant; sed ut per hoc quod agimus, laudes exterius non quaeramus. Caelorum autem regnum idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his quae animus novit, surgat ad incognita; ut per hoc quod scit notum diligere, discat ignotum amare. Sequitur et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet et emit agrum illum. Agrum profecto venditis omnibus comparat qui voluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria per disciplinae caelestis custodiam calcat. Hieronymus. Vel thesaurus iste, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, aut Deus verbum est, qui in carne Christi videtur absconditus; aut sanctae Scripturae, in quibus reposita est notitia salvatoris. Augustinus de quaest. Evang. Hunc autem thesaurum dixit in agro absconditum, scilicet duo testamenta in Ecclesia; quae cum quis ex parte intellectus attigerit, sentit illic magna latere; et vadit, et vendit omnia sua, et emit illum; idest, contemptu temporalium comparat sibi otium, ut sit dives cognitione Dei.


Lectio 10

[85495] Catena in Mt., cap. 13 l. 10 Chrysostomus in Matth. Evangelica praedicatio non solum lucrum multiplex praebet ut thesaurus, sed et pretiosa est ut margarita: unde post parabolam de thesauro ponit parabolam de margarita, dicens iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, et cetera. In praedicatione enim duo oportet adesse: scilicet ab huius vitae negotiis separari, et vigilantes esse; quod negotiatio designat. Una autem est veritas et non partita; et propter hoc una margarita dicitur inventa. Et sicut qui margaritam habet, ipse quidem novit quod dives est, aliis vero non est cognitus, multoties eam manu detinens propter eius parvitatem, ita est in praedicatione Evangelii: qui enim eam detinent, sciunt se divites esse; infideles autem hunc thesaurum nescientes, divitias nostras ignorant. Hieronymus. Bonae autem margaritae possunt intelligi lex et prophetae. Audi ergo, Marcion et Manichaee, quod bonae margaritae sunt lex et prophetae. Una ergo pretiosissima margarita est scientia salvatoris, et sacramentum passionis et resurrectionis illius; quod cum invenerit homo negotiator, similis Pauli apostoli, omnia legis prophetarumque mysteria, et observationes pristinas, in quibus inculpate vixerat, quasi purgamenta contemnit, ut Christum lucrifaciat; non quod inventio bonae margaritae condemnatio sit veterum margaritarum; sed quod comparatione eius omnis alia gemma sit vilior. Gregorius in Evang. Vel per margaritam pretiosam intelligitur caelestis vitae dulcedo, quam inventam omnia vendens emit: quia qui caelestis vitae dulcedinem, inquantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat, libenter cuncta derelinquit: deforme conspicitur quicquid de terrenae rei placebat specie, quia sola pretiosae margaritae claritas fulget in mente. Augustinus de quaest. Evang. Vel homo cum quaerat bonas margaritas, invenit unam pretiosam: quia quaerens homines bonos, cum quibus utiliter vivat, invenit unum sine peccato Iesum Christum; aut praecepta quaerens, quibus servatis, cum hominibus recte conversetur, invenit dilectionem proximi (in quo uno dicit apostolus omnia contineri); aut bonos intellectus quaerens, invenit illud verbum quo cuncti continentur: in principio erat verbum, quod est lucidum candore veritatis, et solidum firmitate aeternitatis, et undique sibi simile pulchritudine veritatis; qui Deus penetrata testudine intelligendus est. Quodlibet illorum vero trium sit, vel si aliud occurrere potuerit quod margaritae unius pretiosae nomine significetur; pretium eius est nos ipsi, qui ad eam possidendam non sumus liberi, nisi omnibus pro nostra liberatione contemptis quae temporaliter possidentur. Venditis enim rebus nostris, nullum aliud pretium maius accipimus quam nos ipsos (quia talibus implicati, nostri non eramus), ut rursus nos pro illa margarita demus: non quia tantum valet, sed quia plus dare non possumus.


Lectio 11

[85496] Catena in Mt., cap. 13 l. 11 Chrysostomus in Matth. Postquam per praedictas parabolas evangelicam praedicationem commendaverat, ut non confidamus in praedicatione solum, neque fidem nobis aestimemus sufficere ad salutem, aliam parabolam terribilem subdit, dicens iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare. Hieronymus. Impleto enim Ieremiae vaticinio dicentis: ecce ego mittam ad vos piscatores multos, postquam autem audierunt Petrus et Andreas, Iacobus et Ioannes: sequimini me: faciam vos piscatores hominum, contexuerunt sibi ex veteri et ex novo testamento sagenam evangelicorum dogmatum, et miserunt eam in mare huius saeculi; quae usque hodie in mediis fluctibus tenditur, capiens de salsis et amaris gurgitibus quicquid inciderit, idest bonos homines et malos; et hoc est quod subdit ex omni genere piscium congreganti. Gregorius in Evang. Vel aliter. Sancta Ecclesia sagenae comparatur, quia et piscatoribus est commissa, et per eam quisque ad aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne aeternae mortis profundo mergatur: quae ex omni genere piscium congregat, quia ad peccatorum veniam sapientes et fatuos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos vocat: quae sagena scilicet tunc universaliter impletur, cum in fine suo humani generis summa concluditur: unde sequitur quam, cum impleta esset educentes et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sicut enim mare saeculum, ita saeculi finem significat littus maris: in quo scilicet fine, boni pisces in vasis eliguntur, mali proiciuntur foras: quia et electus quisque in tabernacula aeterna recipitur, et interni regni luce perdita, ad exteriores tenebras reprobi protrahuntur. Nunc enim malos bonosque communiter quasi permixtos pisces fidei sagena continet; sed littus indicat sagena Ecclesiae quid trahebat. Hieronymus. Dum enim sagena extrahetur ad littus, tunc verum secernendorum piscium indicium demonstrabitur. Chrysostomus in Matth. Quid autem distat haec parabola a parabola zizaniorum? Etenim illic hi quidem salvantur, hi autem pereunt, sicut et hic. Sed illic quidem propter pravorum dogmatum haeresim, et in anteriori parabola de semine, quia non attendebant quae dicebantur; hic autem propter vitae nequitiam, propter quam quamvis et piscatione capti, idest cognitione Dei fruentes, non possunt salvari. Ne autem audiens quoniam malos foras miserunt, aestimes hanc poenam non esse periculosam, per expositionem eius gravitatem ostendit, dicens: sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et cetera. Quamvis alibi dicat, quod ipse segregabit eos sicut separat pastor oves, hic Angelos hoc facere dicit, sicut et in parabola zizaniorum. Gregorius in Evang. Timendum est autem hoc potius quam exponendum: aperta enim voce tormenta peccantium dicta sunt, ne quis ad ignorantiae suae excusationem recurreret, si quid de aeterno supplicio obscure diceretur. Rabanus. Cum enim venerit finis mundi, tunc verum secernendorum piscium indicium demonstrabitur; et quasi in quodam quietissimo portu boni mittentur in vasa caelestium mansionum; malos autem torrendos et exsiccandos, Gehennae flamma suscipiet.


Lectio 12

[85497] Catena in Mt., cap. 13 l. 12 Chrysostomus in Matth. Recedentibus turbis, dominus discipulis in parabolis loquitur; ex quibus sapientiores sunt facti, ita quod intelligunt quae dicuntur: quocirca dicit eis intellexistis haec omnia? Dicunt ei: etiam. Hieronymus. Ad apostolos enim proprie sermo est, quos non vult audire tantum ut populum, sed etiam intelligere ut magistros futuros. Chrysostomus in Matth. Deinde quia intellexerunt, rursus eos laudat: unde sequitur ait illis: ideo omnis Scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Augustinus de Civ. Dei. Non dixit: vetera et nova: quod utique dixisset, nisi maluisset meritorum ordinem servare quam temporum. Manichaei etiam dum sola Dei promissa nova tenere se arbitrantur, remanent in vetustate carnis, et novitatem inducunt erroris. Augustinus de quaest. Evang. Utrum autem ista conclusione exponere voluit quem dixerit thesaurum in agro absconditum (quoniam sanctae Scripturae intelliguntur, quae nomine duorum testamentorum novi et veteris concluduntur); an ostendere voluit, eum doctum habendum in Ecclesia qui etiam Scripturas veteres parabolis explicatas intellexerit, ab istis novis accipiens regulas, quia et ista dominus per parabolas enuntiavit; ut si ipse, in quo illa complentur et manifestantur, per parabolas adhuc loquitur, donec passio eius velum discindat, ut nihil sit occultum quod non reveletur; multo magis illa quae tam longe de illo scripta sunt, parabolis operta esse noverimus: quae cum Iudaei ad litteram accipiant, noluerunt esse docti in regno caelorum. Gregorius in Evang. Sed si per novum et vetus quod dicitur, utrumque testamentum accipimus, Abraham doctum fuisse denegamus, qui novi et veteris testamenti etsi facta novit, minime verba nuntiavit. Moysen quoque docto patrifamilias comparare non possumus: quia etsi testamentum edocuit vetus, novi tamen dicta non protulit. Sed in eo quod hic dicitur, intelligi valet quia non de his qui fuerant, sed de his qui esse in Ecclesia poterant, loquebatur; qui tunc nova et vetera proferunt, cum utriusque testamenti praedicamenta vocibus et moribus loquuntur. Hilarius in Matth. Discipulis enim est locutus, quos Scribas propter scientiam nuncupat, eo quod intellexerint ea quae ille nova et vetera, idest in Evangeliis et lege protulit, quae sunt et eiusdem patrisfamilias, uniusque utraque thesauri: ipsos etiam sub patrisfamilias nomine sibi comparat, eo quod doctrinam de spiritus sancti thesauro suo novorum ac veterum sunt adepti. Hieronymus. Vel apostoli instructi Scribae dicuntur, quasi notarii salvatoris, qui verba illius et praecepta signabant in tabulis cordis carnalibus rerum caelestium sacramentis, et pollebant opibus patrisfamiliae, eicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera: ut quicquid in Evangelio praedicabant, legis et prophetarum vocibus comprobarent. Unde et sponsa dicit in cantico canticorum: nova cum veteribus, dilecte mi, servavi tibi. Gregorius in Evang. Vel aliter. Vetus est ut pro culpa humanum genus in aeterna poena intereat, et novum ut conversus in regnum vivat. Prius autem de regni similitudine thesaurum inventum ac margaritam bonam protulit; postmodum Inferni poenas de malorum combustione narravit: atque in conclusione subiungit ideo doctus Scriba, etc.; ac si dicat: ille in sancta Ecclesia doctus praedicator est qui et nova scit proferre de suavitate regni, et vetusta dicere de terrore supplicii: ut vel poenae terreant quos praemia non invitant.


Lectio 13

[85498] Catena in Mt., cap. 13 l. 13 Hieronymus. Post parabolas quas dominus ad populum est locutus, et quas soli apostoli intelligunt, transit in patriam suam, ut ibi apertius doceat: et hoc est quod dicitur et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde; et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum. Augustinus de Cons. Evang. A superiori sermone parabolarum istarum sic transit ut non ostendat consequentis ordinis necessitatem; praesertim quia Marcus ab istis parabolis non in quod Matthaeus, sed in aliud intendens, in quod et Lucas, ita contexuit narrationem ut credibilius ostendatur hoc esse potius consequenter gestum quod ipsi duo consequenter adiungunt, de navi scilicet in qua dormiebat Iesus, et de miraculo expulsorum Daemoniorum; quae Matthaeus superius recolens interposuit. Chrysostomus in Matth. Patriam autem eius hic Nazareth vocat: non enim fecit ibi virtutes multas, ut infra dicitur, sed in Capharnaum fecit multa signa; sed doctrinam eis ostendit non minorem admirationem habentem quam signa. Remigius. In synagogis autem docebat, ubi plurimi conveniebant: quia propter multorum salutem de caelis descendit ad terras. Sequitur ita ut mirarentur et dicerent: unde huic sapientia haec et virtutes? Sapientia refertur ad doctrinam; virtutes vero ad miraculorum operationem. Hieronymus. Mira stultitia Nazaraeorum. Mirantur unde habeat sapientiam sapientia, et virtutes virtus; sed error in promptu est, quia fabri filium suspicantur: unde et dicunt nonne hic est fabri filius? Chrysostomus in Matth. Per omnia ergo erant insensati, vilipendentes eum ab eo qui aestimabatur esse pater; quamvis multa horum exempla habentes in antiquis temporibus, et patrum ignobilium nobiles videntes filios: etenim David cuiusdam agricolae Iesse fuit filius, et Amos cuiusdam pastoris, et ipse pastor. Oportebat enim propter hoc maxime eum honorare, quoniam a talibus existens talia loquebatur. Et hoc enim manifestum quoniam non ex humana diligentia erat, sed ex divina gratia. Augustinus in Serm. Dom. infra Oct. Epiph. Est autem pater Christi faber Deus, qui totius mundi opera fabricatus est, arcam Noe disposuit, Moysi tabernaculum ordinavit, arcam testamenti instituit. Fabrum dixerim, qui mentem rigidam explanat, ac cogitationes superbas excidit. Hilarius in Matth. Fabri etiam hic erat filius, ferrum ignea vincentis ratione, saeculi virtutem iudicio decoquentis, massamque formantis in omne opus utilitatis humanae; formam scilicet corporum nostrorum in diversa membrorum ministeria, et ad omnia aeternae vitae opera fingentis. Hieronymus. Cum autem errent in patre, non est mirandum si errent in fratribus: unde subditur nonne eius mater dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? Et sorores eius nonne apud nos omnes sunt? Hieronymus contra Helvidium. Fratres domini hic appellantur filii materterae eius Mariae; et haec est mater Iacobi et Ioseph, idest Maria Cleophae uxor Alphaei; et haec dicta est Maria mater Iacobi minoris. Augustinus de quaest. Evang. Non ergo mirum est dictos esse fratres domini ex materno genere quoscumque cognatos: cum etiam ex cognatione Ioseph dici potuerint fratres eius ab illis qui eum patrem domini esse arbitrabantur. Hilarius in Matth. Inhonoratur ergo dominus a suis; et quamquam docendi prudentia et operandi virtus admirationem commoveret, non tamen credunt haec in nomine domini agere, et paternae artis quodam opprobrio lacessunt. Inter tot ergo magnifica quae gerebat, corporis eius contemplatione commovebantur; et ideo dicunt unde huic omnia ista? Sequitur et sic scandalizabantur in eo. Hieronymus. Error Iudaeorum salus nostra est, et haereticorum condemnatio: intantum enim cernebant hominem Iesum Christum ut putarent filium fabri. Chrysostomus in Matth. Intuere enim Christi mansuetudinem: conviciatus est; sed cum multa mansuetudine respondit: unde sequitur Iesus autem dixit eis: non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua. Remigius. Prophetam seipsum appellat; quod et Moyses manifestat cum dicit: prophetam suscitabit Deus de fratribus vestris vobis. Et hoc sciendum, quia non solum Christus, qui est caput omnium prophetarum, sed etiam Ieremias, Daniel, et ceteri minores prophetae maioris honoris et dignitatis fuerunt apud exteros quam apud suos. Hieronymus. Propemodum enim naturale est cives semper civibus invidere: non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilis recordantur infantiae: quasi non et ipsi per eosdem aetatum gradus ad maturam aetatem venerint. Hilarius in Matth. Inhonorabilem etiam prophetam in patria sua esse respondit, quia in Iudaea esset usque ad crucis sententiam condemnandus, et quia penes solos fideles Dei virtus est: et propter eorum incredulitatem operibus divinae virtutis abstinuit: unde sequitur et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem eorum. Hieronymus. Non quod etiam incredulis illis facere non potuit virtutes multas; sed quod ne multas faciens virtutes, cives incredulos condemnaret. Chrysostomus in Matth. Si autem admiratio ei adveniebat ex miraculis, quare non multa fecit? Quia non ad ostentationem suam inspiciebat, sed ad ea quae aliis erant utilia. Hoc igitur non proveniente, despexit quod erat sui ipsius, ut non poenam eis augeat. Cur igitur vel pauca fecit signa? Ut non dicant: si utique facta essent signa, nos credidissemus. Hieronymus. Potest etiam aliter intelligi: quod Iesus despiciatur in domo, et in patria sua, hoc est in populo Iudaeorum; et ideo ibi pauca signa fecerit, ne penitus inexcusabiles fierent; maiora autem signa quotidie in gentibus per apostolos facit non tam in sanatione corporum quam in animarum salute.


Caput 14
Lectio 1

[85499] Catena in Mt., cap. 14 l. 1 Glossa. Quia supra Evangelista ostenderat quomodo Pharisaei Christi miracula calumniabantur, concives autem eius haec admirantes, Christum tamen contemnebant, refert nunc quam opinionem ex auditis miraculis Herodes de Christo conceperat: unde dicitur in illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu. Chrysostomus in Matth. Non absque causa hic tempus Evangelista designat, sed ut discas tyranni superbiam et negligentiam: neque enim a principio didicit ea quae erant de Christo, sed post plurimum tempus: sic etiam multi qui in potestatibus sunt multa elatione circumdati, huiusmodi tarde addiscunt, quia non multam horum faciunt curam. Augustinus de Cons. Evang. Dixit autem Matthaeus in illo tempore, non: in illo die, vel ipsa hora: nam et Marcus quidem hoc eodem modo dicit, sed non eodem ordine; sed postquam discipulos ad praedicandum misit; nulla tamen facta necessitate, qua hoc consequenter gestum esse intelligeretur. Lucas etiam narrandi eum ordinem tenet quem et Marcus; nec ipse tamen rerum gestarum ordinem fuisse eumdem credi cogit. Chrysostomus in Matth. Vide ergo quam magnum quid est virtus: nam et defunctum Ioannem Herodes formidavit, et de resurrectione philosophatur: et ideo sequitur et ait pueris suis: hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. Rabanus. Sed quanta est invidia Iudaeorum, ex isto loco docemur. Ioannem enim a mortuis potuisse resurgere nullo attestante Herodes alienigena pronuntiavit; Iudaei vero Christum quem prophetae praedixerant, non resurrexisse, sed furtim ablatum esse credere maluerunt. In quo insinuatur, quod promptior est animus gentium ad credulitatem quam Iudaeorum. Hieronymus. Quidam autem ecclesiasticorum interpretum quaerit quare Herodes ista sit suspicatus, ut putet Ioannem a mortuis resurrexisse: quasi alieni erroris nobis reddenda sit ratio, aut ex his verbis habeat occasionem haeresis metempsychoseos, quae post multos annorum circulos in diversa corpora dicit animas insinuari: cum eo tempore quo Ioannes decollatus est, dominus triginta annorum esset. Rabanus. Bene autem de resurrectionis virtute omnes senserunt, quod maioris potentiae sunt sancti futuri cum a mortuis resurrexerint, quam fuere dum adhuc carnis infirmitate gravarentur: propterea dicit et ideo virtutes operantur in eo. Augustinus de Cons. Evang. Lucas autem dicit: et ait Herodes: Ioannem ego decollavi. Quid est iste de quo audio talia? Quia ergo haesitantem Lucas commemoravit Herodem, intelligendum est, aut post hanc haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum dixit pueris suis, sicut hic Matthaeus narrat, hic est Ioannes Baptista; aut ita pronuntianda sunt haec verba ut haesitantem adhuc indicent: utroque enim modo pronuntiari potest: ut aut confirmatum eum ex aliorum verbis accipiamus, aut adhuc eum haesitantem, ut Lucas commemorat. Remigius. Forte autem quaeret aliquis quare dicat Matthaeus in illo tempore audivit Herodes, cum longe superius dicat, quod mortuo Herode, reversus est dominus ex Aegypto. Sed haec quaestio solvitur, si intelligatur duos fuisse Herodes: mortuo namque priore Herode, successit ei Archelaus filius eius, qui post decem annos relegatus est exilio apud Viennam urbem Galliae. Deinde Caesar Augustus iussit dividi illud regnum in tetrarchias, et tres partes dedit filiis Herodis. Iste ergo Herodes qui Ioannem decollavit, est filius maioris Herodis, sub quo dominus natus est; et ut hoc ostenderet Evangelista, addit tetrarcha. Glossa. Quia vero dixerat de opinione resurrectionis Ioannis, cum nihil de morte dixisset, ideo revertitur, et narrat qualiter obierit. Chrysostomus in Matth. Et hanc historiam nobis Evangelista non principaliter inducit, quia totum studium fuit ei dicere de Christo, et nihil aliud, nisi ad hoc conferre deberet. Dicit ergo Herodes tenuit Ioannem et alligavit eum. Augustinus de Cons. Evang. Lucas quidem non eodem ordine recordatur, sed circa Baptismum quo dominus baptizatus est; unde hoc praeoccupasse intelligitur, ut narret quod multo post factum est. Cum enim commemorasset Ioannes verba de domino, quod ventilabrum in manu eius sit, continuo hoc subiecit, quod non continuo factum esse Ioannes Evangelista exponit, cum commemoret, postea quam baptizatus est Iesus, iisse eum in Galilaeam, et post rediisse in Iudaeam, et ibi baptizasse circa Iordanem, antequam Ioannes in carcerem missus esset. Sed nec Matthaeus nec Marcus eo ordine de Ioanne in carcerem misso in sua narratione posuerunt: quod factum apparet in eorum scriptis: nam et ipsi dixerunt, tradito Ioanne dominum iisse in Galilaeam; et post multa quae fecit ibi, ex occasione famae venientis ad Herodem de Christo, narrant omnia quae de Ioanne fuerunt incluso et occiso. Causam autem quare positus sit in carcerem, ostendit cum dicit propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Ioannes: non licet tibi habere eam. Hieronymus. Vetus narrat historia, Philippum Herodis maioris filium, fratrem huius Herodis, duxisse uxorem Herodiadem filiam Arethae regis Arabum; postea vero socerum eius, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem prioris mariti, Herodis inimici eius nuptiis copulasse. Ergo Ioannes Baptista, qui venerat in spiritu et virtute Eliae, eadem auctoritate qua ille Achab corripuerat et Iezabel, arguit Herodem et Herodiadem, quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat fratre vivente germano, uxorem eius ducere; malens periclitari apud regem, quam propter adulationem esse immemor praeceptorum Dei. Chrysostomus in Matth. Non tamen uxori loquitur, sed viro eius, quoniam principalior erat hic; forsan enim legem Iudaeorum tenebat; et ideo Ioannes eum ab adulterio prohibuit. Sequitur et volens eum occidere timuit populum. Hieronymus. Seditionem quidem populi verebatur propter Ioannem, a quo sciebat turbas in Iordane plurimas baptizatas; sed amore vincebatur uxoris, ob cuius ardorem etiam Dei praecepta neglexerat. Glossa. Timor enim Dei corrigit; timor hominum differt, sed voluntatem non aufert: unde et avidiores reddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine.


Lectio 2

[85500] Catena in Mt., cap. 14 l. 2 Chrysostomus in Matth. Postquam enarravit Evangelista incarcerationem Ioannis, prosequitur de occisione ipsius, dicens die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio. Hieronymus. Nullum invenimus alium observasse diem natalis sui, nisi Herodem et Pharaonem: ut quorum erat par impietas, esset una solemnitas. Remigius. Et sciendum, quod consuetudo est non solum divitum, sed etiam pauperum mulierum, ita pudice filias suas nutrire ut vix ab extraneis videantur. Haec autem impudica mulier impudice filiam suam nutrivit, quam non docuit pudorem, sed saltationem. Nec minus reprehendendus est Herodes, qui oblitus est domum suam esse aulam regiam, quam praedicta mulier fecerat theatrum: unde sequitur et placuit Herodi: unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. Hieronymus. Ego autem non excuso Herodem quod invitus et nolens propter iuramentum homicidium fecerit, qui ad hoc forte iuravit ut futurae occisionis machinas praepararet: alioquin, si ob iusiurandum fecisse se dicit, si matris, si patris postulasset interitum, facturus fuerat, an non? Quod in se ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit in propheta. Isidorus. In malis ergo promissis rescinde fidem. Impia est promissio quae scelere adimpletur. Illud non est observandum sacramentum quo malum incaute promittitur. Sequitur at illa praemonita a matre sua, da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae. Hieronymus. Herodias enim timens ne Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo fratri amicus fieret, atque illicitae nuptiae repudio solverentur, monet filiam ut in ipso statim convivio Ioannis caput postulet: digno operi saltationis dignum sanguinis praemium. Chrysostomus in Matth. Duplex est autem hic puellae accusatio: et quoniam saltavit, et quoniam ita ei placuit ut occisionem expeteret in mercedem. Vide autem qualiter crudelis et qualiter mollis est Herodes: seipsum enim obnoxium iuramento facit, illam autem dominam petitionis constituit. Quia ergo scivit quod ex eius petitione malum eveniebat, tristatus est: unde sequitur et contristatus est rex. Virtus enim etiam apud malos admiratione et laudibus digna est. Hieronymus. Vel aliter. Consuetudinis Scripturarum est ut opinionem multorum sic narret historicus quomodo eo tempore ab omnibus credebatur. Sicut Ioseph ab ipsa quoque Maria appellabatur pater Iesu, ita et nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant. Dissimulator enim mentis suae, et artifex homicidii, tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente. Sequitur propter iusiurandum, et propter eos qui pariter recumbebant iussit dari. Scelus excusat iuramento, ut sub occasione pietatis impius fieret. Quod autem subicit et propter eos qui pariter discumbebant, vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso convivio cruentae epulae deferrentur. Chrysostomus in Matth. Si autem testes habere periurationis formidavit, quanto magis timuisse oportebat tam iniquae occisionis tantos testes habere? Remigius. Sed in eo minus peccatum factum est causa maioris peccati: nam quia libidinosam voluntatem non extinxit, idcirco ad luxuriam usque pervenit; et quia luxuriam non coercuit, ideo ad reatum homicidii descendit: unde sequitur misitque et decollavit Ioannem in carcere; et allatum est caput eius in disco. Hieronymus. Legimus in Romana historia, Flaminium ducem Romanorum, quod accubanti iuxta meretriculae, quae nunquam vidisse se diceret hominem decollatum, assensus sit ut reus quidam capitalis criminis in convivio truncaretur, a censoribus pulsum curia, quod epulas sanguini commiscuerit, et mortem, quamvis noxii hominis, in alterius delicias praestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur. Quanto sceleratior Herodes et Herodias, ac puella quae saltavit: in pretium sanguinis petiit caput prophetae, ut haberet in potestate linguam, quae illicitas nuptias arguebat. Sequitur et datum est puellae et attulit matri suae. Glossa. Ut habeat in potestate linguam quae illicitas nuptias arguebat. Gregorius Moralium. Sed non sine admiratione gravissima perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus, quo inter natos mulierum nemo maior surrexit, ab iniquis in carcerem mittitur; et pro puellae saltu capite truncatur; et vir tantae severitatis pro risu turpium moritur. Numquidnam credimus aliquid fuisse quod in eius vita illa sic despecta mors tergeret? Sed idcirco Deus suos sic premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis. Hinc ergo unusquisque colligat quid illi passuri quos reprobat, si sic cruciat quos amat. Gregorius Moralium. Neque autem Ioannes de confessione Christi, sed de iustitiae veritate requisitus occubuit. Sed quia Christus est veritas, usque ad mortem pro Christo quasi pro veritate pervenit. Sequitur et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud. Hieronymus. In quo ipsius Ioannis et salvatoris discipulos intelligere possumus. Rabanus. Narrat autem Iosephus vinctum Ioannem in castellum Mecheronta adductum, ibique truncatum; ecclesiastica vero narrat historia sepultum eum in Sebastia urbe Palaestinorum, quae quondam Samaria dicta est. Chrysostomus in Matth. Intende autem qualiter discipuli Ioannis iam magis familiares facti sunt Iesu: ipsi enim sunt qui annuntiaverunt ei quod factum est de Ioanne: unde sequitur et venientes nuntiaverunt Iesu. Etenim universos dimittentes ad ipsum confugiunt; et ita paulatim post calamitatem et responsionem a Christo datam directi sunt. Hilarius in Matth. Mystice autem Ioannes praetulit formam legis: quia lex Christum praedicavit, et Ioannes profectus ex lege est, Christum ex lege praenuntians. Herodes vero princeps est populi, et populi princeps subiectae sibi universitatis nomen causamque complectitur. Ioannes ergo Herodem monebat ne fratris sui uxorem sibi iungeret. Sunt enim atque erant duo populi: circumcisionis et gentium. Hi igitur fratres ex eodem sunt humani generis parente; sed Israelem lex admonebat ne opera gentium et infidelitatem sibi iungeret, quae ipsis tamquam vinculo coniugalis amoris annexa est. Die autem natalis, idest rerum corporalium gaudiis, Herodiadis filia saltavit: voluptas enim tamquam ex infidelitate orta, per omnia Israel gaudia totis illecebris suae cursibus efferebatur, cui se etiam sacramento venalem populus addixit: sub peccatis enim et saeculi voluptatibus Israelitae vitae aeternae munera vendiderunt. Haec matris suae, idest infidelitatis, instinctu oravit deferri sibi caput Ioannis, idest gloriam legis; sed populus boni eius quod in lege erat conscius, voluptatis conditionibus non sine periculi sui dolore concedit; scitque se talem praeceptorum gloriam non oportuisse concedere; sed peccatis tamquam sacramento coactus, et principum adiacentium metu atque exemplo depravatus et victus, illecebris voluptatis moestus obtemperat. Igitur inter reliqua dissoluti populi gaudia, in disco Ioannis caput offertur: damnum scilicet legis, voluptas corporum, et saecularis luxus augetur. Igitur per puellam ad matrem defertur; ac sic probrosus Israel etiam voluptati et infidelitati suae gloriam legis addixit. Finitis igitur legis temporibus, et cum Ioanne sepultis, discipuli eius res gestas domino annuntiant, ad Evangelia scilicet ex lege venientes. Hieronymus. Vel aliter. Nos usque hodie cernimus in capite Ioannis prophetae, Iudaeos Christum, qui caput prophetarum est, perdidisse. Rabanus. Sed et linguam et vocem apud eos perdidit propheta. Remigius. Vel aliter. Decollatio Ioannis signat minorationem famae illius quae aestimatur a populo Christus, sicut exaltatio domini in cruce signat profectum fidei: unde Ioannes dixerat: illum oportet crescere, me autem minui.


Lectio 3

[85501] Catena in Mt., cap. 14 l. 3 Glossa. Salvator, audita nece sui Baptistae, secessit in locum desertum: unde sequitur quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum. Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem continuo post Ioannis passionem Evangelista factum esse commemorat: unde post haec, facta sunt illa quae primo narrata sunt; quibus motus Herodes dixit: hic est Ioannes. Illa enim posteriora debent intelligi quae ad Herodem pertulit fama, ut moveretur, et haesitaret quisnam iste esse posset de quo audiret talia, cum Ioannem ipse occidisset. Hieronymus. Non autem secedit in locum desertum, ut quidam arbitrantur, timore mortis; sed parcens inimicis suis, ne homicidium homicidio iungerent; vel in diem Paschae suum interitum differens, in quo propter sacramentum immolandus est agnus, et postes credentium sanguine respergendi: sive ideo secessit ut nobis praeberet exemplum temeritatis ultro se tradentium vitandae: quia non omnes eadem constantia perseverant in tormentis qua se torquendos offerunt. Ob hanc causam in alio loco praecipit: cum persecuti vos fuerint in ista civitate, fugite in aliam. Unde eleganter quoque Evangelista non dicit: fugit in locum desertum, sed secessit, ut persecutores vitaverit magis quam timuerit. Potest etiam aliam ob causam, audito Ioannis interitu, secessisse in desertum locum, ut credentium probaret fidem. Chrysostomus in Matth. Vel ideo hoc fecit quia plura humanitus vult dispensare, nondum tempore existente denudandi suam manifeste deitatem; propter quod et discipulis dixit, quod nulli dicerent quod ipse esset Christus. Post resurrectionem autem volebat hoc fieri manifestum. Ideo autem quamvis per se noverit quod factum est, tamen antequam nuntiaretur ei, non secessit, ut demonstraret per omnia incarnationis veritatem: non enim solo visu, sed operibus hoc credi volebat. Recedens vero non abiit in civitatem, sed in desertum in navigio, ut nullus sequeretur. Turbae autem neque ita desistunt, sed sequuntur; et neque quod gestum est de Ioanne eos terruit: unde sequitur et, cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. Hieronymus. Secutae sunt autem eum pedestres, non in iumentis, non in vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent. Chrysostomus in Matth. Et propter hoc statim retributionem acceperunt: unde sequitur et exiens vidit turbam multam et misertus est eis et curavit languidos eorum: etsi enim multa erat affectio eorum qui civitates dimittebant, et diligenter eum quaerebant, sed tamen quae ab ipso fiebant, omnis studii superexcedunt retributionem. Ideoque causam talis curationis misericordiam ponit. Est autem magna misericordia quod omnes curat, et fidem non expetit. Hilarius in Matth. Mystice autem Dei verbum, lege finita, navem conscendens, Ecclesiam adiit, in desertum descendit: relicta quippe conversatione Israel, in vacua divinae cognitionis pectora transit. Turba autem hoc audiens, dominum de civitate sequitur in desertum, de synagoga videlicet ad Ecclesiam tendens: quam videns misertus est, et omnem languorem infirmitatemque curat, obsessas scilicet mentes et corda infidelitatis vitio ad intelligentiam novae praedicationis emundat. Rabanus. Illud quoque notandum, quod postquam dominus in desertum venerit, secutae sunt eum turbae multae: nam antequam veniret in solitudinem gentium, ab uno tantum populo colebatur. Hieronymus. Relinquunt autem civitates suas, hoc est pristinas conversationes et varietates dogmatum. Egressus autem Iesus signat quod turbae quidem habebant eundi voluntatem, sed perveniendi vires non habuerunt; ideo salvator egreditur de loco, et obviam pergit.


Lectio 4

[85502] Catena in Mt., cap. 14 l. 4 Chrysostomus in Matth. Turbarum fidem ostendit quod dominum etiam famem patientes expectabant usque ad vesperam: ideo sequitur vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: desertus est locus, et hora iam praeteriit. Cibaturus quidem eos dominus expectat rogari, quasi ubique non insiliens prior ad miracula, sed vocatus. Ideo autem nullus de turba accedit: venerabantur enim eum abundanter, et neque famis sensum accipiebant amore instantiae. Sed neque discipuli accedentes dicunt: ciba eos; adhuc enim imperfectius erant discipuli dispositi; sed dicunt desertus est locus: quod enim videbatur Iudaeis in eremo esse miraculum, cum dicerent: numquid potest parare mensam in deserto? Hoc et per opera ostendit. Propter hoc autem et in desertum eos ducit, ut sine omni suspicione sit hoc miraculum, et nullus aestimet ex castello aliquo prope existenti inferri aliquid ad mensam. Sed quamvis desertus sit locus, tamen qui nutrit orbem terrarum, adest; etsi hora iam praeteriit, ut dicunt, tamen qui non erat horae suppositus, loquebatur. Et quamvis praeveniens discipulos dominus multos infirmos curaverit, tamen interim ita imperfecti erant quod neque quid de panibus facturus erat, poterant aestimare: unde subdunt dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. Vide autem magistri sapientiam: non enim statim dixit eis: ego cibabo eos (neque enim hoc facile suscepissent); sed subditur Iesus autem dixit eis: non habent necesse ire; date illis vos manducare. Hieronymus. In quo provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudo miraculi notior fieret. Augustinus de Cons. Evang. Potest autem movere, si dominus, secundum narrationem Ioannis, prospectis turbis, quaesivit a Philippo unde illis escae dari possent, quomodo sit verum quod Matthaeus hic narrat prius dixisse domino discipulos ut dimitteret turbas, quo possent alimenta emere de proximis locis. Intelligitur ergo, post haec verba dominum inspexisse multitudinem, et dixisse Philippo quod Ioannes commemorat, Matthaeus autem et alii praetermiserunt. Et omnino talibus quaestionibus neminem moveri oportet, cum ab aliquo Evangelistarum dicitur quod ab alio praetermittitur. Chrysostomus in Matth. Discipuli vero neque per praemissa verba directi sunt, sed adhuc ut homini loquuntur: unde sequitur responderunt ei: non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. Addiscimus autem in hoc discipulorum philosophiam, qualiter contempserunt escam. Duodecim enim existentes, quinque panes habebant et duos pisces: contemptibilia enim illis erant corporalia, et a spiritualibus possidebantur. Quia igitur discipuli adhuc ad terram trahebantur, iam dominus inducere incipit quae ab ipso erant: unde sequitur qui ait eis: afferte illos mihi huc. Propter quid autem non facit panes ex nihilo, quibus turbam pascat? Ut scilicet obstruat Marcionis et Manichaei os, qui creaturas alienant a Deo; et per opera doceat quoniam omnia quae videntur, eius opera et creationes sunt, et ut ostendat quoniam ipse est qui fructus tradidit, qui dixit a principio: terra germinet herbam virentem; neque enim hoc minus illo est. Non enim minus est de quinque panibus facere panes tantos, et de piscibus similiter, quam de terra educere fructum, et ab aquis reptilia, et alia animata; quod demonstrabat eum esse dominum terrae et maris. Oportet autem erudiri discipulorum exemplo: quoniam etsi pauca habuerimus, oportet ea retribuere indigentibus. Iussi namque discipuli afferre quinque panes, non dicunt: unde mitigabimus famem nostram? Sed obediunt confestim: unde sequitur et cum iussisset turbam discumbere super faenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit ac fregit. Quare autem aspexit in caelum et benedixit? Oportebat namque credi de eo quoniam a patre est; et quoniam ei aequalis est, aequalitatem demonstrabat, cum potestate omnia faceret. A patre autem esse se monstrabat per hoc quod ad ipsum omnia referens faciebat, invocans eum ad ea quae fiebant: et ideo ut utrumque ostendat, nunc quidem potestate, nunc autem orans miracula facit. Deinde considerandum, quod in minoribus quidem respicit in caelum, in maioribus autem potestate omnia facit. Quando enim peccata dimisit, mortuos suscitavit, mare refrenavit, occulta cordium redarguit, oculos condidit caeci nati, quae solius Dei sunt, nequaquam videtur orans; quando autem panes multiplicans fecit quod his omnibus minus est, tunc respexit in caelum; ut discas quoniam et in minoribus non aliunde virtutem habet quam a patre. Simul autem erudit nos non prius tangere mensam, donec gratias egerimus ei qui cibum dat nobis. Propter hoc etiam et in caelum respicit: aliorum enim signorum multorum exempla habebant discipuli, huius autem nullum. Hieronymus. Frangente autem domino, seminarium fit ciborum; si enim fuissent integri, et non in frusta discerpti, et non divisi in multiplicem segetem, tantam multitudinem alere non poterant. Turbae autem a domino per apostolos alimenta suscipiunt: unde sequitur et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. Chrysostomus in Matth. In quo quidem non solum eos honoravit, sed voluit ut hoc miraculo facto, non increduli fiant, neque obliviscantur cum praeterierit, manibus ipsis testantibus. Ideoque turbas dimittit prius famis sensum accipere, et discipulos accedere et interrogare: et ab ipsis accepit panes ut multa essent testimonia eius quod fiebat, et multas rememorationes haberent miraculi. Ex hoc autem quod nihil amplius quam panes et pisces eis dedit, et ex hoc quod omnibus communiter ea apposuit, humilitatem, parsimoniam, et caritatem qua omnia aestimarent communia, eos erudivit; quod et a loco docuit, cum super faenum eos discumbere fecit: non enim nutrire solum corpora volebat, sed et animam erudire. Panes autem et pisces in discipulorum manibus augebantur: unde sequitur et manducaverunt omnes et saturati sunt. Sed neque usque ad hoc stetit miraculum: sed et superabundare fecit, non panes integros, sed fragmenta; ut ostendat quoniam illi panes neque quantum reliquiae erant, et ut absentes discant quod factum est, et ne ullus quod factum est aestimet esse phantasiam; unde sequitur et tulerunt reliquias duodecim cophinos plenos fragmentorum. Hieronymus. Unusquisque enim apostolorum de reliquiis salvatoris implet cophinum suum, ut ex reliquiis doceat vero fuisse panes qui multiplicati sunt. Chrysostomus in Matth. Propter hoc duodecim cophinos superabundare fecit, ut et Iudas suum cophinum portaret. Accipiens autem fragmenta, dedit discipulis et non turbis quae adhuc imperfectius dispositae erant quam discipuli. Iuxta numerum quinque panum, et comedentium virorum quinque millium multitudo est: unde sequitur manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. Chrysostomus in Matth. Hoc enim erat plebis maxima laus; quoniam mulieres et viri astabant, quando hae reliquiae factae sunt. Hilarius in Matth. Non autem quinque panes multiplicantur in plures, sed fragmentis fragmenta succedunt. Crescit deinde materies, nescio utrum in mensarum loco, aut in sumentium manibus. Rabanus. Hoc autem miraculum scripturus Ioannes praemisit quia proximum esset Pascha; Matthaeus vero et Marcus hoc, interfecto Ioanne, continuo factum esse commemorant: unde colligitur imminente paschali festivitate fuisse decollatum, et anno post sequente, cum paschale tempus rediret, mysterium dominicae passionis esse completum. Hieronymus. Omnia autem haec plena mysteriis sunt; hoc enim facit dominus non mane, non meridie, sed vespere, quando sol iustitiae occubuit. Remigius. Per vesperam enim mors domini designatur: quia postquam ille verus sol in ara crucis occubuit, famelicos satiavit. Vel per vesperum ultima aetas saeculi designatur, in qua filius Dei veniens, turbas in se credentium refecit. Rabanus. Quod autem discipuli rogant dominum ut dimittat turbas, ut emant sibi cibos per castella, signat fastidium Iudaeorum contra turbas gentium, quos iudicabant magis aptos ut quaererent sibi cibum in conventiculis Pharisaeorum, quam divinorum librorum uterentur pastu. Hilarius in Matth. Sed dominus respondit non habent necesse ire, ostendens eos quibus medetur, venalis doctrinae cibo non egere neque necessitatem habere regredi ad Iudaeam, cibosque mercari: iubetque apostolis ut escam darent. Numquid autem ignorabat non esse quod dari posset? Sed erat omnis typica ratio explicanda: nondum enim concessum apostolis erat ad vitae aeternae cibum caelestem panem perficere ac ministrare: quorum responsio ad spiritualis intelligentiae ordinem tendit: quia adhuc sub quinque panibus, idest quinque libris legis, continebantur; et piscium duorum, idest prophetarum et Ioannis praedicationibus alebantur. Rabanus. Vel per duos pisces et prophetias et Psalmos habemus: totum enim vetus testamentum in his tribus completur: lege, prophetis et Psalmis. Hilarius. Haec igitur primum, quia in his adhuc erant, apostoli obtulerunt; sed ex his Evangeliorum praedicatio in maiorem suae virtutis abundantiam crescit. Accumbere post hoc supra faenum populus iubetur, non iam in terra iacens, sed lege suffultus: et tamquam terrae faeno, fructibus operis sui unusquisque substernitur. Hieronymus. Vel discumbere iubentur super faenum, et secundum alium Evangelistam, per quinquagenos et centenos, ut postquam calcaverint carnem suam, et saeculi voluptates quasi arens faenum sibi subiecerint, tunc per quinquagenarii numeri praesentiam, ad perfectum centesimi numeri culmen ascendant. Aspicit autem ad caelum, ut illuc dirigendos oculos doceat. Frangitur autem lex cum prophetis, et in eius medio proferuntur mysteria; ut quod integrum non alebat, divisum per partes alat gentium multitudinem. Hilarius. Dantur autem apostolis panes, quia per eos erant divinae gratiae dona reddenda. Idem autem edentium numerus invenitur qui futurus fuerat crediturorum: nam, sicut in libro actuum continetur, ex Israel populi infinitate virorum quinque millia crediderunt. Hieronymus. Comederunt autem quinque millia virorum, qui in perfectum virum creverant; mulieres autem et parvuli, sexus fragilis et aetas minor, numero indigni sunt: unde et in numerorum libro, servi, mulieres, et parvuli, et vulgus ignobile absque numero praetermittitur. Rabanus. Turbis autem esurientibus, non nova creat cibaria; sed acceptis eis quae habebant discipuli, benedixit: quia veniens in carne, non alia quam quae praedicta sunt, praedicabat; sed legis et prophetarum scripta mysteriis gravida esse demonstrat. Quod autem superest turbis, a discipulis tollitur; quia secretiora mysteria, quae a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis; qui per duodecim cophinos signantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis enim servilia opera aguntur; et Deus infirma mundi elegit, ut confundat fortia. Quinque autem millia, pro quinque sensibus corporis, hi sunt qui in saeculari habitu exterioribus recte uti noverunt.


Lectio 5

[85503] Catena in Mt., cap. 14 l. 5 Chrysostomus in Matth. Diligentem examinationem eorum quae facta erant, tradere volens, eos qui praemissum signum viderant, iussit a se separari: quia etsi praesens visus fuisset, phantastice, et non in veritate, fecisse miraculum diceretur; non tamen ut absens: et ideo dicitur et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. Hieronymus. Quo sermone ostenditur invitos eos a domino recessisse, dum amore praeceptoris ne ad punctum quidem temporis ab eo volunt separari. Chrysostomus in Matth. Considerandum autem, quod cum dominus magna operatur, dimittit turbas, docens nos nusquam gloriam multitudinis prosequi, neque attrahere multitudinem. Et iterum docet, non debere turbis nos commiscere continuo, neque fugere multitudinem semper; sed alterutrum utiliter facere: unde sequitur et, dimissa turba, ascendit in montem solus orare: in quo nos docet quia solitudo bona est, cum nos Deum interpellare oporteat. Propter hoc etiam ad desertum vadit, et ibi pernoctat dum orat, erudiens nos in oratione tranquillitatem quaerere et a tempore et a loco. Hieronymus. Quod autem ascendit solus orare, non ad eum referas qui de quinque panibus quinque millia hominum satiavit, sed ad eum qui audita morte Ioannis secessit in solitudinem: non quod personam domini separemus, sed quod opera eius inter Deum hominemque divisa sunt. Augustinus de Cons. Evang. Potest autem hoc videri contrarium quod Matthaeus dimissis turbis eum dicit ascendere in montem, ut illic solus oraret; Ioannes autem in monte fuisse, cum easdem turbas pavit. Sed cum et ipse Ioannes dicat, post illud miraculum fugisse eum in montem, ne a turbis teneretur quae eum volebant facere regem, utique manifestum est quod de monte in planiora descenderat, quando illi panes ministrati sunt. Nec illud repugnat quod Matthaeus dixit ascendit in montem solus orare; Ioannes autem: cum cognovisset, inquit, quod venturi essent ut facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus: neque enim causa orandi contraria est causae fugiendi: quandoquidem et hinc dominus docet hanc esse nobis magnam causam orandi quando est causa fugiendi. Nec illud contrarium est quod Matthaeus prius dixit, eum iussisse ascendere discipulos in naviculam, ac deinde dimissis turbis ascendisse in montem solus orare; Ioannes vero prius eum fugisse commemorat solum in montem, ac deinde: ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent, etc.; quis enim non videat hoc recapitulando Ioannem postea dixisse factum a discipulis quod iam Iesus iusserat antequam fugisset in montem? Hieronymus. Recte autem quasi inviti et detrectantes apostoli a domino recesserant, ne illo absente naufragia sustinerent: sequitur enim vespere autem facto, solus erat ibi, idest in monte; navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus; erat enim ventus contrarius. Chrysostomus in Matth. Rursus autem discipuli tempestatem sustinent sicut et prius; sed tunc quidem habentes eum in navigio, hoc passi sunt, nunc autem soli existentes. Paulatim enim ad maiora eos ducit, et ad ferendum omnia viriliter instruit. Hieronymus. Domino quidem in montis cacumine commorante, statim ventus contrarius oritur, et turbat mare, et periclitantur apostoli; et tamdiu imminens naufragium perseverat quamdiu Iesus veniat. Chrysostomus in Matth. Tota autem nocte dimittit eos fluctuari, erigens eorum cor post timorem, in maius sui desiderium immittens eos, et in memoriam continuam: propter hoc non confestim eis astitit: unde sequitur quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Hieronymus. Stationes enim et vigiliae militares in trina horarum spatia dividuntur. Quando ergo dicit quarta vigilia noctis venisse ad eos dominum, ostendit tota nocte periclitatos. Chrysostomus in Matth. Erudiens eos non cito solutionem inquirere advenientium malorum, sed ferre ea quae contingunt viriliter. Quando autem putaverunt erui, tunc intensus est timor; unde sequitur et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia phantasma est, et prae timore clamaverunt. Semper enim hoc dominus facit: cum soluturus sit mala aliqua, difficilia et terribilia inducit. Quia enim non est longo tempore tentari, cum finiendi sunt agones iustorum, volens amplius eos lucrari, auget eorum certamina; quod et in Abraham fecit, ultimum certamen tentationem filii ponens. Hieronymus. Confusus autem clamor et incerta vox, magni timoris indicium est. Si autem, iuxta Marcionem et Manichaeum, dominus noster non est natus ex virgine, sed visus in phantasmate, quomodo nunc apostoli timent ne phantasma videant? Chrysostomus in Matth. Christus ergo non prius se revelavit discipulis donec clamaverunt: quanto enim magis intendebatur timor, tanto magis laetati sunt in eius praesentia: unde sequitur statimque Iesus locutus est eis dicens: habete fiduciam: ego sum, nolite timere. Hoc autem verbum et timorem solvit, et fiduciam praeparavit. Hieronymus. Quod autem dicit ego sum, nec subiungit quis sit; vel ex voce sibi nota poterant intelligere eum qui per obscuras noctis tenebras loquebatur, vel ipsum esse scire poterant quem locutum ad Moysen noverant: haec dices filiis Israel: qui est, misit me ad vos. In omnibus autem locis ardentissimae fidei ardore invenitur Petrus. Eodem igitur fidei ardore quo semper, nunc quoque, tacentibus ceteris, credit se posse facere per voluntatem magistri quod non poterat per naturam: unde sequitur respondens autem Petrus dixit: domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas; quasi dicat: tu praecipe, et illico solidabuntur: unde et leve fiet corpus quod per se grave est. Augustinus de Verb. Dom. Non enim possum hoc in me, sed in te. Agnovit Petrus quid sibi esset a se, quid ab illo, cuius voluntate se credidit posse quod nulla humana infirmitas posset. Chrysostomus in Matth. Vide autem quantus est fervor, quanta fides. Non dixit: ora et deprecare; sed iube; non enim solum credidit quoniam potest Christus ambulare super mare, sed quoniam potest et alios inducere; et concupiscit velociter ad eum ire: hoc enim tam magnum quaesivit propter amorem solum, non propter ostentationem. Non enim dixit: iube me ire super aquas; sed iube me venire ad te. Patet autem quod cum in miraculo supra posito ostenderit quod dominatur mari, nunc ad mirabilius signum eos inducit: unde sequitur at ille ait: veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquas ut veniret ad Iesum. Hieronymus. Qui putant domini corpus ideo non esse verum, quia super molles aquas quasi molle et aereum incesserit, respondeant quomodo ambulaverit Petrus, quem utique verum hominem non negabunt. Rabanus. Denique Theodorus scripsit corporale pondus non habuisse dominum secundum carnem, sed absque pondere super mare ambulasse; sed contrarium fides Catholica praedicat: nam Dionysius dicit, quod non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat super undam. Chrysostomus in Matth. Petrus autem quod maius est superans, scilicet undam maris, a minori turbatur, scilicet a venti impulsu: unde sequitur videns autem ventum validum timuit. Talis est enim natura humana ut multoties in magnis recte se habens, in minoribus reprehendatur. Hic autem quod Petrus timuit, differentiam monstrabat magistri et discipuli; sed et alios discipulos mitigabat. Si enim in duobus fratribus sessuris ad dexteram molestati sunt, multo magis hic molestati fuissent: nondum enim erant spiritu pleni; postea vero spirituales effecti, ubique Petro primatum concedunt, et in concionibus eum praemittunt. Hieronymus. Paululum etiam relinquitur tentationi, ut augeatur fides, et intelligat se non facultate postulationis, sed potentia domini conservatum. Ardebat enim in animo eius fides; sed humana fragilitas in profundum trahebat. Augustinus de Verb. Dom. Praesumpsit ergo Petrus de domino, titubavit ut homo, sed redivit ad dominum: unde sequitur et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: domine, salvum me fac. Numquid autem dominus desereret titubantem, quem audierat invocantem? Unde sequitur et continuo Iesus extendens manum apprehendit eum. Chrysostomus in Matth. Ideo autem non iniunxit ventis quiescere, sed extendens manum, apprehendit eum, quoniam illius fide opus erat. Cum enim quae a nobis sunt defecerint, tunc ea quae a Deo sunt, stant. Ut igitur monstraret quia non venti immissio, sed illius modica credulitas periculum operabatur, subditur et ait illi: modicae fidei, quare dubitasti? In quo manifestat quia neque ventus nocere potuisset, si fides firma fuisset. Sicut autem pullum ante tempus ex nido exeuntem et casurum, mater alis portans, rursus ad nidum reducit, ita et Christus facit: unde sequitur et, cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. Qui autem erant in navicula venerunt et adoraverunt eum dicentes: vere filius Dei es. Rabanus. Quod quidem de nautis intelligendum est, sive de apostolis. Chrysostomus in Matth. Vide autem qualiter paulatim ad id quod est excelsius universos ducebat: supra enim increpavit mare; nunc autem magis virtutem suam demonstrat, super mare ambulando, et alii hoc idem facere iubendo, et periclitantem salvando; ideoque dicebant ei vere filius Dei es: quod supra non dixerant. Hieronymus. Si ergo ad unum signum tranquillitate maris reddita, quae post nimias procellas interdum et casu fieri solet, nautae atque rectores vere filium Dei confitentur, cur Arius ipsum in Ecclesia praedicat creaturam? Augustinus de Verb. Dom. Mystice autem mons altitudo est. Quid autem altius caelo in hoc mundo? Quis vero in caelum ascendit, novit fides nostra. Cur autem solus ascendit in caelum? Quia nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit: quamvis et cum in fine venerit, et nos in caelum levaverit, etiam tunc solus ascendet; quia caput cum corpore suo unus est Christus; nunc autem solum caput ascendit. Ascendit autem orare, quia ascendit ad patrem pro nobis interpellare. Hilarius in Matth. Vel quod vespere solus est, solitudinem suam in tempore passionis ostendit, ceteris trepidatione dilapsis. Hieronymus. Ascendit etiam in montem solus, quia turba ad sublimia sequi non potest, nisi docuerit eam iuxta mare in littore. Augustinus de Verb. Dom. Verumtamen dum Christus orat in excelso, navicula turbatur magnis fluctibus in profundo; et quia insurgunt fluctus, potest ista navicula turbari; sed quia Christus orat, non potest mergi. Naviculam quippe istam, Ecclesiam cogitate; turbulentum mare, hoc saeculum. Hilarius in Matth. Quod autem navem conscendere discipulos iubet, et ire trans fretum, dum turbas ipse dimittit, et dimissis turbis ascendit in montem orare; esse intra Ecclesiam iubet, et periculum fieri usque in id tempus quo revertens in claritatis adventu populo omni qui ex Israel erit reliquus salutem reddat, eiusque peccata dimittat; dimissoque eo, vel in caeleste regnum potius admisso, agens Deo patri gratias, in gloria eius et maiestate consistat. Sed inter haec discipuli vento ac mari deferuntur; et totius saeculi motibus, immundo spiritu adversante, iactantur. Augustinus de Verb. Dom. Quando enim aliquis impiae voluntatis, maximae potestatis, persecutionem indicit Ecclesiae, super naviculam Christi grandis unda consurgit. Rabanus. Unde bene dicitur, quia navis erat in medio mari, et ipse solus in terra: quia nonnumquam Ecclesia tantis pressuris est afflicta ut eam dominus deseruisse videatur ad tempus. Augustinus de Verb. Dom. Venit autem dominus ad visitandos discipulos suos, qui turbabantur in mari, quarta vigilia noctis, idest extrema parte noctis: vigilia enim una tres horas habet, ac per hoc nox quatuor vigilias habet. Hilarius. Prima igitur vigilia fuit legis, secunda prophetarum, tertia corporalis adventus, quarta in reditu claritatis. Augustinus de Verb. Dom. Quarta igitur vigilia noctis, hoc est pene iam nocte finita, veniet in fine saeculi, iniquitatis nocte transacta, ad iudicandum vivos et mortuos. Venit autem mirabiliter. Surgebant enim fluctus, sed calcabantur: quantumlibet enim potestates saeculi consurgant, premit earum caput nostrum caput. Hilarius. Veniens autem Christus in fine invenit Ecclesiam fessam, et Antichristi spiritu et totius saeculi motibus inveniet circumactam. Et quia de Antichristi consuetudine ad omnem tentationum novitatem solliciti erunt, etiam ad domini adventum expavescent, falsas rerum imagines metuentes. Sed bonus dominus timorem depellet dicens ego sum; et adventus sui fide metum naufragii imminentis repellet. Augustinus de quaest. Evang. Vel quod dixerunt discipuli phantasma esse, signat quia quidam qui cesserint Diabolo, de Christi adventu dubitabunt. Quod autem Petrus implorat auxilium a domino ne mergatur, signat quibusdam tribulationibus, etiam post ultimam persecutionem, purgaturum Ecclesiam: quod et Paulus signat dicens: salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Hilarius in Matth. Vel quod Petrus ex omni consistentium in navi numero respondere audet, et iuberi sibi ut supra aquas ad dominum veniat precatur, passionis tempore voluntatis suae designat affectum, dum vestigiis domini inhaerens, ad contemnendam mortem conatus est. Sed infirmitatem futurae tentationis timiditas eius ostendit: per metum enim mortis, usque ad negandi necessitatem coactus est. Clamor autem eius poenitentiae suae gemitus est. Rabanus. Respexit dominus, et ad poenitentiam convertit; manum extendit et indulgentiam tribuit: et sic discipulus salutem invenit: quia non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Hilarius. Quod autem trepidante Petro virtutem perveniendi ad se dominus non inducit, sed manu apprehensum sustinuit, haec est ratio: solus enim passurus pro omnibus omnium peccata solvebat; nec socium admittit quicquid universitati praestatur ab uno. Augustinus de Verb. Dom. In uno etiam apostolo, idest Petro, in ordine apostolorum primo et praecipuo, in quo figurabatur Ecclesia, utrumque genus significandum fuit; idest firmi in hoc quod super aquas ambulavit, et infirmi in hoc quod dubitavit: nam et unicuique sua cupiditas tempestas est. Amas Deum? Ambulas supra mare: sub pedibus tuis est saeculi timor. Amas saeculum? Absorbet te. Sed cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut vincas cupiditatem, invoca Christi divinitatem. Rabanus. Aderit autem dominus, si sopitis tentationum periculis, protectionis suae fiduciam retribuat; et hoc, diluculo appropinquante: cum enim humana fragilitas pressuris obsita suarum virium parvitatem considerat, erga se tenebras cernit; cum autem mentem ad supernum praesidium erexerit, repente exortum Luciferi conspicit, qui totam vigiliam matutinam illuminat. Nec mirandum, si ascendente in naviculam domino ventus cessavit: in quocumque enim corde dominus per gratiam adest, mox universa bella quiescunt. Hilarius. Ascensu etiam Christi in navim, ventum et mare esse sedatum, post claritatis suae reditum aeterna Ecclesiae pax et tranquillitas indicatur: et quia tunc manifestius adveniet, recte admirantes universi locuti sunt: vere filius Dei es. Confessio enim universorum tunc absoluta et publica erit: Dei filium non iam in humilitate corporea, sed in gloria caelesti pacem Ecclesiae reddidisse. Augustinus de quaest. Evang. Signatur enim, claritatem eius tunc manifestam futuram per speciem iam videntibus qui per fidem nunc ambulant.


Lectio 6

[85504] Catena in Mt., cap. 14 l. 6 Remigius. Narraverat superius Evangelista, dominum iussisse discipulos suos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum; nunc autem in coepta intentione perseverans, dicit quo in transfretando pervenerint, dicens et, cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth. R