CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Matthaeum
a capite XXVI ad caput XXVIII

Thomas de Aquino in Crucifixione a Fra Angelico depicta

Textum Taurini 1953 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Caput 26
Lectio 1

[85586] Catena in Mt., cap. 26 l. 1 Hilarius in Matth. Post sermonem quo venturum se dominus in reditu claritatis ostenderat, nunc passurum esse se admonet, ut sacramentum crucis admixtum esse gloriae aeternitatis cognoscerent: unde dicitur factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes. Rabanus. De consummatione saeculi et de die iudicii: vel quia ab initio Evangelii usque ad passionem omnia faciendo et praedicando compleverat. Origenes in Matth. Non simpliciter autem dixit omnes, sed hos omnes: adhuc enim oportebat eum etiam alios loqui sermones priusquam traderetur. Dixit discipulis suis: scitis quia post biduum Pascha fiet. Rabanus. Sicut ex Ioannis narratione colligitur, ante sex dies Paschae venit Iesus in Bethaniam, inde venit Ierusalem sedens super asellum, postea geruntur ea quae narrantur Hierosolymis gesta. Ex illo ergo die quo venit in Bethaniam, intelligimus consummatum quatriduum, ut occurreret dies ante biduum Paschae. Hoc autem inter Pascha et azyma distat, quod Pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est decimaquarta luna primi mensis; decimaquinta autem luna, quando egressus est populus de Aegypto, succedebat festivitas azymorum. Verum Evangelistae unum pro altero ponere solent. Hieronymus. Pascha autem, quod Hebraice dicitur phase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur; eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum pertransierit, nec percusserit eos; vel ipse dominus praebens auxilium populo suo desuper ambulaverit. Remigius. Sive quia auxiliante domino populus Israeliticus liberatus ab Aegyptiaca servitute transivit ad libertatem. Origenes in Matth. Non autem dixit: post biduum Pascha erit, aut veniet, ne ostenderet illud Pascha futurum quod fieri solebat secundum legem, sed Pascha fiet, hoc est quale nunquam factum fuerat. Remigius. Mystice enim Pascha dicitur, sive quia ea die Christus transivit de mundo ad patrem, de corruptione ad incorruptionem, de morte ad vitam: sive quia salubri transitu a daemoniaca servitute mundum redemit. Hieronymus. Post duos etiam dies clarissimi luminis veteris et novi testamenti verum pro mundo celebratur Pascha. Transitus etiam noster, idest phase, ita celebratur, si terrena dimittentes ad caelestia festinemus. Origenes in Matth. Praedicit autem discipulis se tradendum, cum subdit et filius hominis tradetur ut crucifigatur, praemuniens eos ne priusquam audiant quae fuerant futura, subito videntes tradi magistrum ad crucem, obstupescant. Ideo autem impersonaliter posuit tradetur, quia Deus tradidit eum propter misericordiam circa genus humanum, Iudas propter avaritiam, sacerdotes propter invidiam, Diabolus propter timorem ne avelleretur de manu eius genus humanum per doctrinam ipsius: non advertens, quoniam maius fuerat eripiendum genus humanum per mortem ipsius, quam ereptum fuerat per doctrinam et miracula.


Lectio 2

[85587] Catena in Mt., cap. 26 l. 2 Glossa. Ostendit Evangelista apparatum et machinationem dominicae passionis, quam Christus praenuntiaverat; unde dicit tunc congregati sunt principes sacerdotum. Remigius. Quod autem dicit tunc, superioribus verbis coniungitur, idest antequam Pascha celebraretur. Origenes in Matth. Non autem veri sacerdotes et seniores, sed illius qui videbatur populus Dei, vere autem erat populus Gomorrhae, non intelligentes summum sacerdotem Dei, insidiati sunt ei: et non cognoscentes primogenitum universae creaturae, etiam seniorem omnibus consiliati sunt contra eum. Chrysostomus in Matth. Iniqua vero negotia tentantes ad principem sacerdotum veniunt, inde volentes potestatem accipere unde prohibere oportebat. Multi autem erant tunc principes sacerdotum; lex vero unum esse volebat; unde manifestum est quod Iudaica dissolutio accipiebat principium. Moyses enim unum principem sacerdotum esse iussit, et eo mortuo alterum fieri; postea vero annui facti sunt. Eos igitur ait hic principes sacerdotum qui de principibus sacerdotum erant. Remigius. Condemnantur autem isti, et quia congregati sunt, et quia principes sacerdotum fuerant: quo enim plures ad peragendum aliquod malum conveniunt, et quo sublimiores et nobiliores fuerint, eo deterius habetur malum quod committitur, et eo maior poena illis praeparatur. Ad ostendendam autem domini simplicitatem et innocentiam, addit Evangelista ut Iesum dolo tenerent, et occiderent: in quo enim nullam mortis causam invenire poterant, consilium fecerunt ut dolo tenerent, et occiderent. Chrysostomus in Matth. Consiliati sunt ergo ut tenerent eum occulte et interimerent; formidabant autem populum, ideoque expectabant festivitatem praeterire; propter quod sequitur dicebant autem: non in die festo. Diabolus enim nolebat in Pascha Christum pati, ut non manifestam eius constitueret passionem. Principes autem sacerdotum non ea quae Dei sunt timuerunt, ne scilicet peccato in hoc tempore peracto maior eius inquinatio fieret, sed ubique quae humana sunt cogitabant: unde sequitur ne forte tumultus fieret in populo. Origenes in Matth. Propter diversa studia populi, diligentis Christum et odientis, credentis et non credentis. Leo Papa in Serm. 7 de passione. Providentibus ergo principibus ne in sancto die tumultus oriretur, non festivitati sed facinori studebant; seditiones enim turbarum fieri in praecipua solemnitate metuebant, non ut populus non peccaret, sed ne Christus evaderet. Chrysostomus in Matth. Sed tamen furore ferventes immutati sunt a suo consilio: quia enim traditorem invenerunt, in ipsa festivitate Christum occiderunt. Leo Papa. Divino autem intelligimus dispositum fuisse consilio ut Iudaeorum principes, qui saeviendi in Christum occasiones saepe quaesierant, non nisi in solemnitate paschali exercendi furoris sui acciperent potestatem. Oportebat enim ut manifesto implerentur affectu quae diu figurata fuerant promissa mysteria, ut ovem significativam vera removeret ovis, et uno expleretur sacrificio variarum differentia victimarum. Ut ergo umbrae cederent corpori, et cessarent imagines sub praesentia veritatis, hostia in hostiam transit, sanguine sanguis aufertur, et legalis festivitas dum mutatur impletur.


Lectio 3

[85588] Catena in Mt., cap. 26 l. 3 Glossa. Ostenso consilio principum de Christi occisione, vult exequi Evangelista completionem eius, ostendens qualiter Iudas habuit conventionem cum Iudaeis, ut Christum traderet; sed prius causam proditionis praemittit. Doluit enim quia non erat venumdatum unguentum quod mulier super caput Christi effudit, ut de pretio aliquid tolleret: unde voluit hoc damnum proditione magistri recompensare. Dicit ergo cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi. Hieronymus. Non quod leprosus illo tempore permaneret; sed quia antea leprosus, postea a salvatore mundatus est, nomine pristino permanente ut virtus curantis appareat. Sequitur accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi. Rabanus. Est autem alabastrum genus marmoris candidi variis coloribus intincti, quod ad vasa unguentaria cavare solent, eo quod optime servare ea incorrupta dicatur. Hieronymus. Alius autem Evangelista pro alabastro unguenti pretiosi nardum pisticum posuit, hoc est verum et absque dolo. Rabanus. Pistis enim Graece, Latine dicitur fides; unde pisticum, idest fidele. Erat enim illud unguentum fidele, idest purum, et non adulteratum. Sequitur et effudit super caput ipsius recumbentis. Origenes in Matth. Forsitan quis diceret quatuor fuisse mulieres de quibus scripserunt Evangelistae; ego autem magis consentio tres fuisse: et unam quidem de qua scripserunt Matthaeus et Marcus, alteram autem de qua scripsit Lucas, aliam de qua scripsit Ioannes. Hieronymus. Nemo enim putet eamdem esse quae super caput unguentum, et quae super pedes effudit: illa enim lacrymis lavit et crine tersit, et manifeste meretrix appellatur; de hac autem nihil tale scriptum est: nec enim poterat statim capite domini meretrix digna fieri. Ambrosius super Lucam. Potest ergo non eadem esse, ne sibi contraria dixisse Evangelistae videantur. Potest etiam quaestio meriti et temporis diversitate dissolvi, ut adhuc illa peccatrix sit, iam ista perfectior. Chrysostomus in Matth. Et secundum hoc apud tres Evangelistas, scilicet Matthaeum, Marcum et Lucam, una et eadem esse videtur. Non autem absque ratione leprae Simonis meminit Evangelista; sed ut ostendat unde fiduciam sumens haec mulier accessit ad Christum: quia enim lepra immunda passio esse videbatur, videns quod Iesus illum hominem curaverat apud quem manebat, confidit quod et animae eius immunditiam facile expurgaret; et aliis mulieribus pro curatione corporis ad Christum accedentibus, sola ipsa honoris gratia ad Christum accessit, et propter animae curationem, cum nihil in corpore infirmum haberet. Quapropter maxime aliquis eamdem admirari debet. Apud Ioannem autem non est eadem mulier, sed altera quaedam mirabilis Lazari soror. Origenes in Matth. Quoniam Matthaeus quidem et Marcus in domo Simonis leprosi hoc factum fuisse exponunt; Ioannes autem, quod venit Iesus ubi erat Lazarus; et non Simon, sed Maria et Martha ministrabant. Adhuc, secundum Ioannem, ante sex dies Paschae venit in Bethaniam, quando fecerunt ei coenam Maria et Martha; hic autem quando recumbit in domo Simonis, post biduum Pascha erat futurum. Et apud Matthaeum et Marcum, discipuli indignantur ex bono proposito; apud Ioannem autem solus Iudas furandi affectu; apud Lucam autem murmurat nemo. Gregorius in Evang. Vel dicendum, quod hanc eamdem quam Lucas peccatricem mulierem, Ioannes Mariam nominat. Augustinus de Cons. Evang. Lucas autem quamvis simile factum commemoret ei quod hic dicitur, nomenque conveniat eius apud quem convivabatur dominus, nam et ipsum Simonem dicit; tamen, quia non est contra naturam vel morem hominum unum nomen habere duos homines, potius credibile est fuisse illum alium Simonem, non leprosum, in cuius domo haec in Bethania gerebantur. Nihil igitur aliud arbitror nisi quod non quidem aliam fuisse mulierem quae peccatrix tunc accessit ad pedes Iesu, sed eamdem Mariam bis hoc fecisse: semel scilicet quod Lucas narravit: nam et Ioannes Mariam commendans commemoravit antequam veniret in Bethaniam: erat, inquit, languens Lazarus in Bethania de castello Mariae, et Marthae sororis eius. Maria autem erat quae unxit dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Iam itaque hoc Maria fecerat. Quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Ioanne scilicet, Matthaeo et Marco. Quod autem Matthaeus et Marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, Ioannes autem pedes, ostenditur non esse contrarium, si accipiamus non solum caput, sed et pedes domini perfudisse mulierem: nisi forte quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque calumniosus est ut aliquid in vase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes domini perfunderet. Ille autem qui sic calumniatur, prius accipiat perfusos pedes antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effuderat. Augustinus de Doctr. Christ. Neque ullo modo quisquam fieri crediderit domini pedes ita unguento pretioso a muliere perfusos ut luxuriosorum et nequam hominum solent. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Quisquis enim rebus sic utitur ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur excedat; aut aliquid significat, aut flagitiosus est. Itaque quod in aliis personis plerumque flagitium est, in divina vel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est. Odor enim bonus fama bona est, quam quisquis bonae vitae operibus habuerit, dum vestigia Christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit. Augustinus de Cons. Evang. Sed hoc videri potest esse contrarium quod Matthaeus et Marcus posteaquam dixerunt Pascha post biduum futurum, deinde commemoraverunt quod erat Iesus in Bethania, ubi de unguento eadem narraturus Ioannes dicit: ante sex dies Paschae. Sed qui ita moventur, non intelligunt Matthaeum et Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat, recapitulando posuisse. Non enim quisquam eorum cum dixisset post biduum Pascha futurum, sic adiunxit ut diceret: post haec cum esset Bethaniae. Chrysostomus in Matth. Sed quia discipuli audierant magistrum dicentem: misericordiam volo et non sacrificium, apud se cogitabant: si holocausta non acceptat, multo minus olei huiusmodi usum; unde sequitur videntes autem discipuli indignati sunt, dicentes: ut quid perditio haec? Potuit enim istud venumdari multo, et dari pauperibus. Hieronymus. Scio quosdam hunc locum calumniari, quare Ioannes Iudam solum dixerit contristatum, eo quod loculos tenuerit et fur ab initio fuerit, et Matthaeus scribat omnes discipulos indignatos, nescientes tropum qui vocatur, syllipsis, quo et pro multis unus, et pro uno multi soleant appellari: nam et Paulus in epistola ad Hebraeos dicit: secti sunt, cum unum tantummodo, scilicet Isaiam, sectum autumet. Augustinus de Cons. Evang. Potest etiam intelligi, quod et alii discipuli aut senserunt hoc, aut dixerunt, aut eis Iuda dicente persuasum sit, atque omnium voluntatem Matthaeus et Marcus etiam expresserint; sed Iudas propterea dixerat quia fur erat, ceteri vero propter pauperum curam: Ioannes autem de solo illo id commemorare voluit, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam. Chrysostomus in Matth. Discipuli ergo ita existimabant; sed dominus mentem mulieris videns permittit, multa enim erat eius religio, et ineffabile studium: idcirco condescendens concessit super caput suum unguentum effundi. Sicut enim pater eius odorem victimae et fumum patiebatur, ita et Christus mulierem devote ungentem, cuius discipuli mentem nesciebant, querelam facientes; unde sequitur sciens autem Iesus ait illis: quid molesti estis huic mulieri? Remigius. Per quod aperte ostendit quod apostoli aliquid moleste locuti fuerant adversus eam. Pulchre autem subdit opus bonum operata est in me; ac si dicat: non est perditio unguenti, sicut vos dicitis; sed opus bonum, idest pietatis et devotionis obsequium. Chrysostomus in Matth. Ideo autem non simpliciter dixit bonum opus operata est in me; sed prius posuit quid molesti estis huic mulieri? Erudiens nos quodcumque geritur bonum a quocumque, etsi non valde diligenter factum fuerit, suscipere et augere et fovere, et non ex principio omnem diligentiam expetere. Quisquis enim eum interrogasset antequam fecisset hoc mulier, non mandasset hoc fieri; sed post effusum unguentum non habebat locum discipulorum increpatio; et ideo ipse, ut non obtunderet desiderium mulieris, omnia haec in consolationem mulieris dixit. Sequitur nam pauperes semper habebitis vobiscum. Remigius. Ostendit enim dominus his verbis quasi ex quadam ratione, quoniam non erat illi culpandi qui sibi adhuc in mortali corpore conversanti aliquid de suis facultatibus ministrarent: cum pauperes semper habendi essent in Ecclesia, quibus fideles cum vellent, benefacere possent; ipse vero brevi tempore corporaliter mansurus erat cum eis; unde sequitur me autem non semper habebitis. Hieronymus. Oritur autem hic quaestio, quare dominus post resurrectionem dixerit ad discipulos: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi. Et nunc loquitur me autem non semper habebitis. Sed mihi videtur in hoc loco de praesentia dicere corporali, quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem quomodo nunc, in omni convictu et familiaritate. Remigius. Vel solvitur ita ut intelligatur quod soli Iudae dictum sit; sed ideo non dixit: habetis, sed habebitis, quia in persona Iudae omnibus imitatoribus illius dictum est. Ideo autem dicit non semper, cum nec ad tempus habeant: quia mali videntur habere Christum in praesenti saeculo; quando miscent se membris Christi, et accedunt ad mensam eius; sed non semper sic habebunt, quando solis electis dicturus est: venite, benedicti patris mei. Sequitur mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Consuetudo erat illius populi ut corpora mortuorum diversis aromatibus condirentur, quatenus diutius illaesa conservarentur. Et quia futurum erat ut haec mulier corpus domini mortuum vellet perungere, et tamen non posset, quia resurrectione anticiparetur, idcirco divina providentia actum est ut vivum domini corpus perungeret. Hoc est ergo quod dicit mittens haec; idest, cum haec mulier corpus meum vivum perungit, me moriturum et sepeliendum ostendit. Chrysostomus in Matth. Quia ergo sepulcrum et mortem commemoraverat, ut non videatur in tristitiam mittere mulierem, rursus eam consolatur per ea quae consequuntur amen dico vobis: ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. Rabanus. Idest, in quocumque loco dilatabitur Ecclesia per totum mundum, dicetur et quod hoc fecit. Illud et appositum notat, quod sicut Iudas contradicens adeptus est perfidiae infamiam, sic et ista piae devotionis gloriam. Hieronymus. Attende notitiam futurorum, quod passurus post biduum, et moriturus, sciat Evangelium suum in toto orbe celebrandum. Chrysostomus in Matth. Ecce autem quod dixit, factum est; et ubicumque terrarum abieris, videbis hanc mulierem famosam effectam; quod virtus praedicentis effecit. Et regum quidem multorum et ducum victoriae silentur; et multi qui civitates construxerunt, et gentes multas servituti subegerunt, neque ex auditu, neque ex nomine sunt cogniti: quoniam autem haec mulier oleum effudit in domo leprosi cuiusdam, duodecim viris praesentibus, hoc omnes concinunt per orbem terrarum; et tempus tantum pertransiit, et memoria eius quod factum est non est tabefacta. Sed quare nihil speciale promisit mulieri, sed sempiternam memoriam? Quia ex his quae dixit intelligi potuit: si enim opus bonum fecit, manifestum est quod et mercedem dignam suscipiet. Hieronymus. Mystice autem passurus pro omni mundo moratur in Bethania in domo obedientiae, quae quondam fuit Simonis leprosi. Simon quoque ipse obediens dicitur, qui iuxta aliam intelligentiam mundus interpretari potest, in cuius domo curata est Ecclesia. Origenes in Matth. Oleum autem ubique in Scripturis aut opus misericordiae intelligitur, quo lucerna verbi enutrita clarescit; aut doctrina, cuius auditu verbum fidei quod est accensum nutritur. Generaliter ergo omne quo quis ungitur, oleum appellatur, olei autem aliud est unguentum; item unguenti aliud est pretiosum: sic omnis actus iustus opus bonum dicitur; operis autem boni aliud est quod facimus propter homines vel secundum homines; aliud quod propter Deum et secundum Deum. Item hoc ipsum quod facimus propter Deum, aliud proficit ad usum hominum, aliud tantum ad gloriam Dei: ut puta aliquis benefacit homini naturali iustitia motus, non propter Deum, quomodo faciebant interdum et gentes: opus illud oleum est vulgare, non magni odoris; et ipsum tamen acceptabile apud Deum, quoniam, ut dicit Petrus apud Clementem, opera bona quae fiunt ab infidelibus in hoc saeculo eis prosunt, non in alio ad consequendum vitam aeternam. Qui autem propter Deum faciunt, magis illis in illo saeculo proficit: hoc est unguentum boni odoris. Sed aliud fit ad utilitatem hominum, ut puta eleemosyna, et cetera huiusmodi. Hoc qui facit in Christianos, pedes domini ungit: quia ipsi sunt domini pedes: quod praecipue solent facere poenitentes pro remissione peccatorum suorum. Qui autem castitati studet, et in ieiuniis et in orationibus permanet, et ceteris quae tantum ad gloriam Dei proficiunt, hoc est unguentum quod ungit domini caput, et hoc est unguentum pretiosum, ex cuius odore tota repletur Ecclesia; et hoc est opus proprium non poenitentium, sed perfectorum. Aut doctrina, quae necessaria est hominibus, hoc est unguentum quo pedes domini unguntur: agnitio autem fidei, quae ad solum pertinet Deum, est unguentum quo ungitur caput Christi, quo consepelimur Christo per Baptismum in mortem. Hilarius in Matth. Mulier autem haec in praefiguratione plebis gentium est, quae in passione Christi gloriam Deo reddidit: caput enim perunxit: caput autem Christi Deus est, nam unguentum, boni operis est fructus. Sed discipuli favore salvandi Israelis vendi hoc in usum pauperum dicunt debuisse; pauperes autem Iudaeos fide indigentes, instinctu prophetico nuncupant, quibus dominus ait plurimum esse temporis quo habere curam pauperum possent. Ceterum nonnisi ex praecepto suo salutem gentibus posse praestari, quae secum, infuso mulieris huius unguento, sunt consepultae, quia regeneratio nonnisi cum mortuis in Baptismi professione reddetur: et idcirco ubi praedicabitur hoc Evangelium, narrabitur opus eius: quia cessante Israel, Evangelii gloria fide gentium praedicatur.


Lectio 4

[85589] Catena in Mt., cap. 26 l. 4 Glossa. Posita occasione proditionis, consequenter de proditione Iudae agit Evangelista; unde dicit tunc abiit unus de duodecim. Chrysostomus in Matth. Tunc scilicet quando hoc audivit quoniam praedicabitur hoc Evangelium ubique: timuit enim: nam virtutis ineffabilis erat quod dictum est. Augustinus de Cons. Evang. Ita enim sermo dirigitur dicente domino scitis quia post biduum Pascha fiet (...) tunc congregati sunt principes sacerdotum (...) tunc abiit unus de duodecim. Inter illud enim quod dictum est: ne tumultus fieret in populo, et hoc quod dicitur tunc abiit unus de duodecim, interpositum est illud de Bethania, quod recapitulando dictum est. Origenes in Matth. Abiit autem adversus unum principem sacerdotum, qui factus fuerat sacerdos in aeternum, ad multos principes sacerdotum, ut venderet pretio volentem redimere totum mundum. Rabanus. Abiit autem dicit, quia non coactus, non invitatus, sed sponte sceleratum iniit consilium. Chrysostomus in Matth. Addit autem unus de duodecim, ac si diceret: de primo choro eorum qui sublimiter electi sunt; et ad designationem eius adiungit qui dicitur Iudas Iscariotes: erat enim et alius Iudas. Remigius. Iscariota namque fuit villa, unde ortus est iste Iudas. Leo Papa in Serm. 9 de passione. Qui non timoris perturbatione Christum deseruit, sed pecuniae cupiditate distraxit: amore enim pecuniae vilis est omnis affectio, et anima lucri cupida, etiam pro exiguo perire non metuit; nullumque est iustitiae in illo corde vestigium in quo sibi avaritia facit habitaculum. Hoc perfidus Iudas inebriatus veneno, dum sitit lucrum, ita stulte impius fuit ut dominum venderet et magistrum: unde dixit principibus sacerdotum quid vultis mihi dare, et ego vobis tradam? Hieronymus. Infelix Iudas damnum quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare; nec certam tamen postulat summam, ut saltem lucrosa videretur proditio; sed quasi vile tradens mancipium, in potestate ementium posuit quantum vellent dare. Origenes in Matth. Hoc autem faciunt omnes qui accipiunt aliquid corporalium aut mundialium rerum ut tradant, et eiciant ab anima sua salvatorem et verbum veritatis quod erat in eis. Sequitur at illi constituerunt ei triginta argenteos: tantam mercedem constituentes, quantos annos salvator conversatus fuerat in hoc mundo. Hieronymus. Ioseph autem, non, ut putant multi iuxta Septuaginta interpretes, triginta aureis venditus est, sed iuxta Hebraicam veritatem, triginta argenteis: neque enim poterat servus pretiosior esse quam dominus. Augustinus de quaest. Evang. Quod autem dominus triginta argenteis venditus est, significavit per Iudam Iudaeos, iniquosque, qui persequentes carnalia et temporalia quae ad quinque pertinent sensus corporis, Christum habere noluerunt; et quia sexta mundi aetate fecerunt, sexies quinque eos quasi pretium venditi domini accepisse signatum est, et quia eloquium domini argentum est, illi autem ipsam legem etiam carnaliter intellexerunt, tamquam in argento impresserant saecularis principatus imaginem, quam amisso domino tenuerunt. Sequitur et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. Origenes in Matth. Qualem autem opportunitatem quaerebat Iudas, Lucas manifestius explanat dicens: et quaerebat opportunitatem ut traderet eum sine turba; idest, quando populus non erat circa eum, sed secretus erat cum discipulis; quod et fecit, tradens eum post coenam, cum secretus esset in praedio Gethsemani: et inde usque nunc opportunitas ista videtur his qui volunt prodere Dei verbum in tempore persecutionis, quando multitudo credentium non est circa verbum veritatis.


Lectio 5

[85590] Catena in Mt., cap. 26 l. 5 Glossa. Prosecutus fuerat Evangelista de his quae erant praeambula ad Christi passionem, scilicet de praenuntiatione passionis, de consilio principum et de tractatu proditionis: nunc autem tempus et seriem passionis incipit prosequi, dicens prima autem die azymorum. Hieronymus. Prima dies azymorum quartadecima dies mensis primi est, quando agnus immolatur, et luna plenissima est, et fermentum abicitur. Remigius. Et notandum, quod apud Iudaeos primo die Pascha celebratur, reliqui vero septem sequentes dies azymorum vocabantur; sed nunc dies azymorum dicitur pro die Paschae. Chrysostomus in Matth. Vel hanc primam diem azymorum dicit, quia septem dies azymorum erant: assueverunt enim Iudaei a vespera semper numerare diem; unde huius diei facit mentionem, secundum quam in vespera Pascha erat immolandum, quod quinta feria fuit. Remigius. Sed forte dicet aliquis: si ille typicus agnus figuram huius veri agni gestabat, quare non ea nocte passus est Christus quando solebat agnus immolari? Sed sciendum, quia eadem nocte mysteria sanguinis et corporis sui discipulis celebranda tradidit; et sic tentus et ligatus a Iudaeis, suae immolationis, idest passionis, sacravit exordium. Sequitur accesserunt ad Iesum discipuli dicentes: ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Inter eos autem discipulos qui accesserunt ad Iesum, interrogantes et Iudam fuisse aestimo proditorem. Chrysostomus in Matth. Ex hoc autem manifestum est quoniam non erat ei domus neque tugurium: ego autem aestimo neque discipulos habuisse: profecto enim eum illuc rogassent venire. Sequitur at Iesus dixit: ite in civitatem ad quemdam. Augustinus de Cons. Evang. Eum scilicet quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias vel dominum domus. Quod ergo interposuit Matthaeus ad quemdam, tamquam ex persona sua studio brevitatis illud compendio voluit insinuare: nam neminem sic loqui ut dicat ite ad quemdam, quis nesciat? Ac per hoc cum Matthaeus verba domini posuisset dicentis ite in civitatem, interposuit ipse ad quemdam: non quia ipse dominus hoc dixerit; sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine, fuisse quemdam in civitate ad quem domini discipuli mittebantur, ut praepararent Pascha: manifestum est enim discipulos a domino non ad quemlibet, sed ad quemdam hominem, idest ad certum aliquem missos esse. Chrysostomus in Matth. Vel dicendum, quod per hoc quod dicit ad quemdam, ostendit quod ad ignotum hominem mittit, monstrans hinc quoniam poterat non pati. Qui enim menti huius persuasit ut eos susciperet, quid non utique operatus esset in his qui eum crucifigebant, si tamen voluisset non pati? Ego autem non hoc admiror solum quoniam eum suscepit, ignotus existens: sed quoniam suscipiendo Christum, multorum odium contempsit. Hilarius in Matth. Vel ideo hominem cum quo Pascha celebraturus esset non nominat, nondum enim Christiani nominis honor credentibus erat praestitus. Rabanus. Vel nomen praetermittit, ut omnibus verum Pascha celebrare volentibus, Christumque hospitio suae mentis suscipere, danda facultas designetur. Hieronymus. In hoc etiam morem veteris testamenti nova Scriptura conservat: frequenter enim legimus: dixit ille illi, et in loco illo et illo; et tamen nomen personarum locorumque non ponitur. Sequitur et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est. Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit discipulis, passionem commemorans, ut ex multiplici passionis enuntiatione exercitati meditarentur quod futurum erat; simul autem demonstrans quod volens ad passionem venit. Sequitur apud te facio Pascha: in quo demonstrat quoniam usque ad ultimum diem non erat contrarius legi. Addidit autem cum discipulis meis, ut sufficiens fieret praeparatio, et ut ille ad quem mittebat non existimaret eum occultari velle. Sequitur et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha. Origenes in Matth. Forsitan autem aliquis requiret, ex eo quod Iesus celebravit more Iudaico Pascha, quia convenit et nos imitatores Christi similiter facere: non considerans quod Iesus factus est sub lege, non ut eos, qui sub lege erant, sub lege relinqueret, sed ut ex lege educeret; quanto ergo magis non convenit illos introire in legem, qui prius fuerant extra legem? Sed spiritualiter celebrantes quae in lege corporaliter celebranda mandantur, ut in azymis sinceritatis et veritatis celebremus Pascha, secundum voluntatem agni dicentis: nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis.


Lectio 6

[85591] Catena in Mt., cap. 26 l. 6 Hieronymus. Quia supra dominus de passione sua praedixerat, nunc etiam de proditore praedicit, dans ei poenitentiae locum, ut cum intelligeret sciri cogitationes suas et occulta cordis consilia, poeniteret eum facti sui; unde dicitur vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. Remigius. Cum duodecim dicit, quia Iudas adhuc erat in numero qui iam recesserat merito. Hieronymus. Omnia enim sic agit Iudas ut tollatur suspicio proditoris. Remigius. Et notandum quia pulchre vespere facto discubuisse dicitur, quoniam ad vesperam agnus immolari solebat. Rabanus. Ideo etiam vespere discubuit cum discipulis, quia in passione Christi, quando verus sol ad occasum properavit, refectio aeterna omnibus fidelibus praeparata fuit. Chrysostomus in Matth. Designat autem Evangelista quod comedentibus illis disputat Iesus de traditione Iudae, ut et a tempore et a mensa ostendat malitiam proditoris; et ideo sequitur et edentibus illis, dixit: amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. Leo Papa in Serm. 7 de passione. In quo notam sibi esse proditoris sui conscientiam demonstravit, non aspera ac aperta impium increpatione confundens, sed levi et tacita admonitione conveniens, ut facilius corrigeret poenitudo quem nulla deformasset abiectio. Origenes in Matth. Vel dixit generaliter, ut testimonio percussi cordis singulorum qualitas probaretur, et ut Iudae ostenderet malitiam, qui nec cognitori consiliorum suorum credebat; esto quia in primis putavit latere quasi hominem, qui postquam vidit conscientiam suam positam in verbis ipsius, quorum primum infidelitatis erat, secundum impudentiae: et ut etiam discipulorum ostenderet bonitatem, quia plus credebant verbis Christi quam conscientiae suae; unde sequitur et contristati valde coeperunt singuli dicere: numquid ego sum, domine? Unusquisque enim discipulorum sciebat ex his quae docuerat Iesus, quoniam ad malum vertibilis est humana natura, et in colluctatione adversus rectores huius mundi tenebrarum; et propter hanc causam unusquisque eorum timens interrogavit: unde et de omnibus futuris timendum est nobis infirmis. Videns autem dominus de seipsis timentes discipulos, demonstravit proditorem inditio propheticae vocis dicentis: qui manducavit panem mecum, ampliavit adversum me supplantationem; unde sequitur at ipse respondens ait: qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Hieronymus. O mira domini patientia. Prius dixerat: unus vestrum me tradet; perseverat proditor in malo; manifestius arguit, et tamen nomen proprium non designat. Iudas enim, ceteris contristatis et retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in paropsidem, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Chrysostomus in Matth. Mihi autem videtur et hoc Christum fecisse, quod scilicet Iudas cum eo in paropside intingeret, magis eum confundens, et in amorem suum attrahens. Rabanus. Quod autem dicit hic Matthaeus in paropside, Marcus dicit: in catino. Paropsis enim est vas escarum quadrangulatum a paribus assibus, idest aequis lateribus, dictum; catinum vero vas fictile aptum ad immittendum liquorem; et potuit fieri ut in mensa vas fictile quadrangulatum contineretur. Origenes in Matth. Haec est autem propria consuetudo hominum nimis malorum, ut post salem et panem insidientur hominibus, maxime nihil inimicitiae ab eis habentibus. Si autem et post spiritualem mensam, abundantius videbis multitudinem malitiae eius, non recordatus nec in corporalibus bonis magistri dilectionem, nec in spiritualibus doctrinam. Tales sunt omnes in Ecclesia qui insidiantur fratribus suis, cum quibus ad eamdem mensam corporis Christi frequenter simul fuerunt. Hieronymus. Iudas autem nec primo nec secundo correctus, a proditione retrahit pedem; sed patientia domini nutrit impudentiam suam; et ideo poena praedicitur, ut quem pudor non viderat, corrigant denuntiata supplicia; unde sequitur filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo. Remigius. Humanitatis namque est ire et redire; divinitatis semper manere et esse; et quia humanitas pati potuit et mori, idcirco pulchre dicitur filius hominis abire. Aperte etiam dicit sicut scriptum est de eo: quoniam quaecumque passus est, prius a prophetis praedicta sunt. Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit ad consolandum discipulos, ut non existimarent infirmitatis id esse quod passurus erat; et ut etiam corrigeret proditorem. Quamvis autem scriptum fuerit passurum esse Christum, nihilominus tamen incusatur Iudas; non enim traditio Iudae salutem nostram operata est, sed sapientia Christi, qui aliorum nequitiis ad id quod nobis expediebat utebatur; unde sequitur vae autem homini illi per quem filius hominis tradetur. Origenes in Matth. Non autem dixit vae homini illi a quo traditur, sed per quem tradetur: ostendens alterum a quo tradebatur, idest a Diabolo; ipsum autem Iudam ministrum esse traditionis. Vae autem omnibus traditoribus Christi; quicumque enim discipulos Christi tradit, ipsum Christum tradit. Remigius. Vae etiam erit omnibus qui maligna conscientia et polluta ad mensam Christi accedunt: quamvis enim Christum non tradant Iudaeis crucifigendum, tradunt tamen suis iniquis membris sumendum; et ad maiorem exaggerationem subdit bonum erat illi si natus non fuisset homo ille. Hieronymus. Non autem ideo putandus est ante fuisse quam nasceretur, quia nulli possit esse bene, nisi ei qui fuerit; sed simpliciter dictum est multo melius esse non subsistere, quam male subsistere. Augustinus de quaest. Evang. Et si quispiam contendit aliquam vitam esse ante istam, non Iudae tantum ut non nasceretur, sed nulli expedire convincitur. An Diabolo dicit non expedire nasci, scilicet ad peccatum? An etiam bonum erat illi ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata? Origenes in Matth. Iudas autem post omnium apostolorum interrogationes, et post Christi narrationem de ipso, vix aliquando et ipse interrogavit versuto consilio, ut similia ceteris interrogando celaret proditionis consilium: nam vera tristitia non sustinet moram; unde sequitur respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, Rabbi? Hieronymus. In quo blandientis fingit affectum, sive incredulitatis signum. Ceteri enim, qui non erant prodituri, dicunt: numquid ego sum, domine? Iste qui proditurus erat, non dominum, sed magistrum vocat; quasi excusationem habeat, si domino denegato, saltem magistrum prodiderit. Origenes in Matth. Vel hoc ipsum quasi subsannans dicit, quia vocabatur magister, cum non esset hoc vocabulo dignus. Chrysostomus in Matth. Quamvis autem dominus poterat dixisse: argentum es pactus accipere, et adhuc audes interrogare? Sed nihil horum dixit mitissimus Iesus, nobis terminos et regulas praefigens; sequitur enim et ait illi: tu dixisti. Remigius. Quod sic potest intelligi: tu dicis, et verum dicis; sive tu dixisti, et non ego: ut adhuc ei locus poenitentiae concederetur, dum non apertius eius perversitas manifestatur. Rabanus. Potuit hoc etiam sic dici a Iuda, et a domino responderi, ut non omnes adverterent quod dictum erat.


Lectio 7

[85592] Catena in Mt., cap. 26 l. 7 Hieronymus. Postquam typicum Pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, ad verum Paschae transgreditur sacramentum; ut quando omni praefiguratione eius Melchisedech summi Dei sacerdos, panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque in veritate sui corporis et sanguinis repraesentaret; unde dicitur coenantibus autem illis. Augustinus ad Ianuarium. In quo liquido apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem domini, non eos accepisse ieiunos. Numquid tamen propterea calumniandus est ritus universae Ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur? Placuit enim spiritui sancto ut in honorem tanti sacramenti in os Christiani prius dominicum corpus intraret quam ceteri cibi. Salvator namque quo vehementius commendaret mysterii huius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat; et ideo non praecepit quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis, per quos Ecclesiam dispositurus erat, servaret hunc locum. Glossa. Sub alia tamen specie carnem et sanguinem suum tradidit Christus, et deinceps sumendum instituit, ut fides haberet meritum, quae de his est quae non videntur. Ambrosius de sacramentis. Et ut nullus horror cruoris sit, et pretium tamen operetur redemptionis. Augustinus super Ioannem. Commendavit autem dominus corpus et sanguinem suum in eis rebus quae ad unum aliquid rediguntur ex multis. Panis namque in unum ex multis granis conficitur, vinum vero in unum ex multis acinis confluit: ita dominus Iesus Christus nos signavit, et mysterium pacis ac unitatis nostrae in sua mensa consecravit. Remigius. Apte etiam fructum terrae obtulit, ut per hoc demonstraret quia ad hoc venerat ut illam maledictionem auferret, qua maledicta est terra propter peccatum primi hominis. Congruenter etiam iussit offerri quae de terra nascuntur et pro quibus homines maxime laborant, ut non esset difficultas in acquirendo, et homines de labore manuum suarum sacrificium Deo offerrent. Ambrosius de sacramentis. Ex hoc autem accipe anteriora esse mysteria Christianorum quam Iudaeorum. Obtulit enim Melchisedech panem et vinum, similis per omnia filio Dei, cui dicitur: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; de quo et hic dicitur accepit Iesus panem. Glossa. Quod de pane frumenti intelligi debet: grano enim frumenti se comparavit dominus dicens: nisi granum frumenti cadens in terram, et cetera. Talis etiam panis competit sacramento, quia eius usus est communior: nam alii panes propter eius defectum fiunt. Quia vero Christus usque ad ultimum diem demonstravit se non esse contrarium legi, ut supra ex verbis Chrysostomi habitum est, in vespera vero quando Pascha immolabatur secundum legis praeceptum azyma comedendum erat, et omne fermentatum abiciendum, manifestum est quod panis iste quem dominus accepit ut discipulis traderet, azymus fuit. Gregorius in registro. Solet autem nonnullos movere quod in Ecclesia alii offerunt panes azymos, alii fermentatos. Ecclesia namque Romana offert azymos panes, propterea quod dominus sine ulla commixtione suscepit carnem; aliae vero Ecclesiae offerunt fermentatum pro eo quod verbum patris indutum est carne, et est verus Deus et verus homo: nam et fermentum commiscetur farinae; sed tamen tam azymum quam fermentatum dum sumimus, unum corpus domini nostri salvatoris efficimur. Ambrosius de sacramentis. Iste autem panis ante verba sacramentorum, panis est usitatus; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Consecratio autem quibus verbis est, et quibus sermonibus, nisi domini Iesu? Si enim tanta vis est in eius sermone ut inciperent esse quae non erant, quanto magis operatorius est ut sint quae erant, et in aliud commutentur? Si enim operatus est sermo caelestis in aliis rebus, non operatur in caelestibus sacramentis? Ergo ex pane corpus fit Christi, et vinum fit sanguis consecratione verbi caelestis. Modum requiris? Accipe. Consuetudo est ut non generetur homo nisi ex viro et muliere: sed, quia voluit dominus, de spiritu sancto et virgine natus est Christus. Augustinus de Verb. Dom. Sicut ergo per spiritum sanctum vera caro sine coitu creatur, ita et per eumdem substantia panis et vini, idest corpus Christi et sanguis consecratur; et ideo quia verbo domini fit praedicta consecratio, subditur benedixit. Remigius. Per hoc etiam monstravit quia humanam naturam, una cum patre et spiritu sancto, gratia divinae virtutis implevit, et aeternae immortalitatis munere ditavit. Sed ut monstraret quia corpus eius non absque sua voluntate subiectum erat passioni, subditur ac fregit. Augustinus in Lib. Sentent. prosperi. Cum enim frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud quam dominici corporis immolatio in cruce, eiusque sanguinis effusio de latere designatur? Dionysius in Eccl. Hierar. In hoc etiam ostenditur quod unum et simplex Dei verbum per humanationem compositum et visibile ad nos pervenit, et ad se nostram societatem benigne peragens, spiritualium bonorum distributorum nos participes fecit: unde sequitur deditque discipulis suis. Leo Papa in Serm. 7 de passione. Nec ab hoc quidem mysterio traditore submoto, ut ostenderetur Iudas nulla iniuria exasperatus, qui impietate voluntaria erat praescitus. Augustinus super Ioannem. De uno enim pane et Petrus accepit et Iudas; sed Petrus accepit ad vitam, Iudas ad mortem. Chrysostomus in Matth. Et hoc Ioannes ostendit dicens, quoniam post haec intravit in eum Satanas. Etenim maius ei peccatum est factum, et quoniam cum tali mente ad mysteria accessit, et quoniam cum accessisset, non factus est melior neque timore, neque beneficio, neque honore. Christus autem non prohibuit eum, quamvis omnia noverit, ut discas quoniam nihil dereliquit eorum quae in correptionem conveniunt. Remigius. In hoc etiam facto reliquit exemplum Ecclesiae, ut neminem a societate sui, neque a communione corporis et sanguinis domini segreget, nisi pro aliquo manifesto et publico crimine. Hilarius in Matth. Vel sine Iuda, Pascha, accepto calice et fracto pane, conficitur: dignus enim aeternorum sacramentorum communione non fuerat. Discessisse autem eum hinc intelligitur quod cum turbis reversus ostenditur. Sequitur et ait: accipite et comedite. Augustinus de Verb. Dom. Invitat dominus servos, ut praeparet eis cibum seipsum. Sed quis audeat manducare dominum suum? Et quidem quando manducatur reficit, sed non deficit: vivit manducatus, quia surrexit occisus; nec quando manducatur, partes de illo facimus; et quidem in sacramento sic fit. Norunt fideles quemadmodum manducent carnem Christi: unusquisque partem suam accipit. Per partes manducatur in sacramento, et integer manet: totus in caelo, totus in corde tuo. Ideo autem ista dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, et aliud intelligitur: quod videtur, habet speciem corporalem; quod intelligitur, fructum habet spiritualem. Augustinus super Ioannem. Carnem autem Christi non edamus tantum in sacramento, quod et multi mali faciunt; sed usque ad spiritus participationem manducemus, ut in domini corpore tamquam membra maneamus, ut eius spiritu vegetemur. Ambrosius de sacramentis. Ante enim quam consecretur, panis est; ubi autem verba Christi accesserint dicentis hoc est corpus meum, corpus Christi est.


Lectio 8

[85593] Catena in Mt., cap. 26 l. 8 Remigius. Quia corpus suum sub specie panis dominus discipulis dederat, pulchre etiam calicem sui sanguinis tradit eisdem; unde dicitur et accipiens calicem, gratias egit; in quo demonstrat quantum de nostra salute gratuletur, pro quibus etiam sanguinem suum funderet. Chrysostomus in Matth. Ideo etiam gratias egit ut nos doceret qualiter oporteret nos hoc mysterium perficere; et etiam monstravit quoniam ad passionem non venit nolens. Erudivit enim nos quodcumque patimur cum gratiarum actione ferre, et etiam ex hoc bonam spem nobis dedit. Si enim figura huius sacrificii, scilicet immolatio agni paschalis, facta est liberatio populi ab Aegyptiaca servitute, multo magis veritas liberabit orbem terrarum. Sequitur et dedit illis, dicens: bibite ex hoc omnes. Ne autem haec audientes turbarentur, primum ipse sanguinem suum bibit, inducens eos sine turbatione ad communionem mysteriorum. Hieronymus contra Helvidium. Sic igitur dominus Iesus fuit conviva et convivium, ipse comedens et qui comeditur. Sequitur hic est sanguis meus novi testamenti. Chrysostomus in Matth. Hoc est, Annuntiationis legis novae: hoc enim promittebat vetus testamentum quod continet novum: sicut enim vetus testamentum habuit sanguinem vitulorum et ovium, ita novum habet sanguinem dominicum. Remigius. Sic enim legitur, quia accepit Moyses sanguinem agni, et misit in craterem, et intincto fasciculo hyssopi aspersit populum, dicens: hic est sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Chrysostomus in Matth. Sanguinem autem nominans, et passionem suam praenuntiat, dicens qui pro multi effundetur. Et rursus dicit mortis causam, cum subdit in remissionem peccatorum, quasi dicat: sanguis agni in Aegypto effusus est pro salute primogenitorum populi Israelis, hic autem in remissionem peccatorum. Remigius. Et notandum, quia non ait: pro paucis, aut: pro omnibus; sed pro multis; quia non venerat unam tantum gentem redimere, sed multos de omnibus gentibus. Chrysostomus in Matth. Hoc autem dicens ostendit quod passio eius mysterium est salutis humanae, per quod etiam discipulos consolatur. Et sicut Moyses ait: hoc erit vobis memoriale sempiternum, ita et ipse dixit, ut Lucas refert: hoc facite in meam commemorationem. Remigius. Non solum autem panem, sed etiam vinum offerendum docuit, ut esurientes et sitientes iustitiam his mysteriis doceret esse recreandos. Glossa. Sicut enim corporalis refectio fit per cibum et potum, ita sub specie cibi et potus nobis spiritualem refectionem dominus praeparavit. Conveniens etiam fuit ad signandam dominicam passionem, ut sub duplici specie hoc sacramentum institueretur. In passione enim sanguinem suum effudit, et sic sanguis eius fuit a corpore separatus. Oportuit ergo ad dominicam passionem repraesentandam, seorsum proponi panem et vinum, quae sunt corporis et sanguinis sacramentum. Sciendum tamen est, quod sub utraque specie totus Christus continetur: sub specie quidem panis simul sanguis cum corpore, et sub specie vini simul corpus cum sanguine. Ambrosius in Epist. ad Corinth. Ideo etiam in duabus speciebus celebratur: valet enim ad tuitionem corporis et animae quod percipimus. Cyprianus ad Caecilium. Calix vero domini non est aqua sola et vinum solum, nisi utrumque misceatur; quomodo nec corpus domini potest esse farina sola, aut aqua sola, nisi utrumque fuerit adunatum. Ambrosius de sacramentis. Si autem Melchisedech panem et vinum obtulit, quid sibi vult aquae mixtio? Accipe rationem. Tetigit Moyses petram, et petra undam maximam fudit; petra autem erat Christus, et unus de militibus lancea tetigit latus Christi, et de latere eius aqua fluxit et sanguis; aqua ut mundaret, sanguis ut redimeret. Remigius. Sciendum etiam, quod, ut Ioannes dicit, aquae multae populi sunt. Et quia nos oportet semper manere in Christo, et Christum in nobis vinum aquae mixtum offertur, ut ostendatur quia caput et membra, idest Christus et Ecclesia, unum sunt corpus; vel ut demonstretur quia nec Christus passus est absque amore nostrae redemptionis, nec nos salvari possumus absque illius passione. Chrysostomus in Matth. Quia vero de passione et cruce eis locutus erat, consequenter eum qui de resurrectione est sermonem inducit, dicens dico autem vobis; non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. Regnum autem resurrectionem suam nominat. Ideo autem hoc de resurrectione dixit, quod scilicet cum apostolis esset bibiturus, ne aliqui existimarent phantasiam esse resurrectionem; et ideo persuadentes hominibus de Christi resurrectione dixerunt: simul comedimus et bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis. Per hoc ergo ostendit quod videbunt eum suscitatum, et cum ipsis rursus erit. Quod autem dicit novum, clare intelligendum est nove, idest novo modo, non quasi corpus passibile habens, et indigens cibo: non enim post resurrectionem comedit et bibit quia cibo indigeret, sed propter resurrectionis certitudinem. Quia vero sunt quidam haeretici in sacris mysteriis aqua utentes, non vino, demonstrat per haec verba quoniam et cum sacra mysteria tradidit, vinum dedit, quod et resuscitatus bibit: propter hoc dicit ex hoc genimine vitis; vitis enim vinum, non aquam generat. Hieronymus. Vel aliter. De carnalibus dominus transit ad spiritualia. Quod vinea de Aegypto transplantata populus sit Israel, sacra Scriptura testatur. Dicit ergo dominus se de hac vinea nequaquam esse bibiturum, nisi in regno patris. Regnum patris fidem puto esse credentium. Ergo cum Iudaei regnum receperint patris, tunc de vino eorum dominus bibet. Attende autem quod dicat patris, et non Dei; omnis enim pater nomen est filii; ac si diceret: cum crediderint in Deum patrem, et adduxerit eos pater ad filium. Remigius. Vel aliter. Non bibam de genimine vitis huius; idest, non ultra synagogae carnalibus oblationibus delectabor, in quibus illa paschalis agni immolatio praecipuum locum tenere solebat. Aderit autem tempus meae resurrectionis, et dies in quo in regno patris constitutus, idest gloria aeternae immortalitatis sublimatus, vobiscum illud bibam novum, hoc est de salvatione illius populi iam renovati per aquam Baptismatis, quasi novo gaudio laetabor. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Cum dicit bibam illud novum, vult intelligi hoc vetus esse. Quia ergo de propagine Adam, qui vetus homo appellatur, corpus suscepit, quod in passione morti traditurus erat (unde etiam per vini sacramentum commendavit sanguinem suum), quid aliud novum vinum quam immortalitatem renovandorum corporum intelligere debemus? Quod autem dicit vobiscum bibam, etiam ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit: vobiscum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innovationem esse dictum accipiendum est: nam et nos dicit apostolus resurrexisse cum Christo, ut spes rei futurae iam laetitiam praesentem afferat. Quod autem de hoc genimine vitis etiam illud novum esse dicit, significat utique eadem corpora resurrectura secundum innovationem caelestem, quae nunc secundum terrenam vetustatem sunt moritura. Hilarius in Matth. Videtur autem ex hoc quod Iudas cum eo non biberit, quia non erat bibiturus in regno: cum universos tunc bibentes ex vitis istius fructu, bibituros secum postea polliceretur. Glossa. Sed sustinendo aliorum sanctorum sententiam, quod scilicet Iudas sacramenta receperit a Christo, dicendum est, quod hic dicit vobiscum, ad plures eorum, non ad omnes referendum esse.


Lectio 9

[85594] Catena in Mt., cap. 26 l. 9 Origenes in Matth. Discipulos qui acceperant benedictionis panem, et biberant calicem gratiarum actionis, docebat dominus pro his omnibus hymnum dicere patri; unde dicitur et hymno dicto exierunt in montem oliveti: ut de alto transirent ad altum, quia fidelis non potest aliquid agere in convalle. Chrysostomus in Matth. Audiant quicumque, veluti porci, simpliciter manducantes cum ebrietate surgunt, cum deceret gratias agere, et in hymnum mensam desinere. Audiant quicumque ultimam orationem in sacris mysteriis non expectant: ultima enim oratio Missae illius hymni est signum. Gratias ergo egit antequam sacra mysteria discipulis daret, ut et nos gratias agamus; hymnum dixit postquam dedit, ut et nos hoc ipsum faciamus. Hieronymus. Iuxta hoc exemplum salvatoris, qui pane Christi et calice saturatus et inebriatus fuerit, potest laudare Deum, et conscendere montem oliveti, ubi laborum refectio dolorisque solatium et veri luminis notitia est. Hilarius in Matth. Per hoc etiam ostendit quod homines consummati in universis divinorum mysteriorum virtutibus, gaudio exultationeque communi in caelestem gloriam efferuntur. Origenes in Matth. Apte etiam mons misericordiae est electus, ubi pronuntiaturus fuit scandalum infirmitatis discipulorum, iam tunc paratus ut non repelleret discipulos discedentes, sed ut reciperet revertentes; unde sequitur tunc dixit illis Iesus: omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Hieronymus. Praedicit quidem quod passuri sunt, ut cum passi fuerint non desperent salutem, sed agentes poenitentiam, liberentur. Chrysostomus in Matth. In quo etiam docet nos, quales ante crucem fuerunt discipuli, et quales post crucem. Etenim qui neque cum Christo, dum crucifigebatur, stare poterant, post mortem Christi adamante fuerunt fortiores. Fuga enim discipulorum et timor demonstratio est mortis Christi, ut confundantur qui haeresi Marcionis aegrotant. Si enim neque ligatus est, neque crucifixus, unde Petro et reliquis apostolis incussus est tantus timor? Hieronymus. Et signanter addit in ista nocte: quia quomodo qui inebriantur, nocte inebriantur, sic et qui scandalum patiuntur, in nocte et tenebris sustinent. Hilarius in Matth. Huius etiam praedictionis fides auctoritate prophetiae veteris continebatur; unde sequitur scriptum est enim: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Hieronymus. Hoc aliis verbis in Zacharia propheta scriptum est, et ex persona prophetae ad Deum dicitur: percute pastorem, et dispergentur oves. Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis, et de multis gregibus errantium fiat unus grex, et unus pastor. Chrysostomus in Matth. Hanc autem prophetiam inducit, simul quidem suadens eis attendere semper quae scripta sunt, simul etiam ostendens quoniam secundum Dei consilium crucifigebatur, et undique monstrans non alienum se esse a veteri testamento qui in eo praenuntiabatur. Non autem permisit eos in tristibus permanere; sed et laeta praenuntiat, dicens postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam: non enim confestim post resurrectionem in caelo eis apparuit, neque in longam quamdam regionem, ut eis appareat, vadit; sed in ipsa gente et in ipsis fere regionibus: ut et hinc crederent quoniam qui crucifixus est ipse est qui resurrexit. Propter hoc etiam se in Galilaeam abire dicit, ut a timore Iudaeorum liberati crederent ei quod dicebatur. Origenes in Matth. Praedicit etiam hoc eis, ut qui ad modicum disperguntur, scandalum passi, post congregentur a resurgente Christo et praecedente eos in Galilaeam gentium. Hilarius in Matth. Sed Petrus intantum et affectu et caritate Christi efferebatur ut et imbecillitatem carnis suae et fidem verborum domini non contueretur, quasi dicta eius efficienda non essent; unde sequitur respondens Petrus ait illi: et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Chrysostomus in Matth. Quid ais, o Petre? Propheta dicit: dispergentur oves, et Christus confirmavit quod dictum est, et tu dicis: nequaquam. Quando dixit: unus ex vobis me tradet, timebas ne tu esses traditor, quamvis nihil tibi tale conscius eras; nunc autem, manifeste eo dicente quoniam omnes scandalizabimini, contradicis. Sed quia erutus erat ab anxietate quam de proditione habuerat, confidens de reliquo, dicebat ego nunquam scandalizabor. Hieronymus. Non tamen est temeritas nec mendacium, sed fides est apostoli Petri, et ardens affectus erga dominum salvatorem. Remigius. Quod ergo ille dicit praevidendo, iste denegat amando; ubi moraliter instruimur ut quantum confidimus de arbore fidei, tantum timeamus de carnis fragilitate. Videtur tamen accusabilis Petrus, et quoniam contradixit, et quoniam aliis seipsum praeposuit, et tertio quoniam totum sibi attribuit, quasi fortiter esse perseveraturus. Ut hoc igitur in eo sanaret, permisit fieri eius casum, non impellens eum ad negandum, sed eum sibi deserens, et naturam humanam de fragilitate convincens. Origenes in Matth. Unde alii discipuli scandalizati sunt in Iesu, Petrus autem non solum scandalizatur, sed abundantius relinquitur ut ter denegaret; unde sequitur ait illi Iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Augustinus de Cons. Evang. Potest autem movere quod tam diversa non tantum verba, sed etiam sententias Evangelistae praemittunt, quibus praemonitus Petrus, illam praesumptionem proferret, vel cum domino vel pro domino moriendi; ita ut cogant intelligibiliter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis Christi, et ter illi a domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus: sicut etiam post resurrectionem ter illum interrogat utrum illum amet, et mandatum de pascendis ovibus ter praecepit. Quid enim habent haec verba Matthaei vel sententiae simile illis vel quibus secundum Ioannem, vel quibus secundum Lucam Petrus protulit praesumptionem suam? Marcus autem pene ipsis verbis hoc commemorat quibus et Matthaeus, nisi quod distinctius quemadmodum futurum esset, expressit dictum esse a domino: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Unde nonnullis, qui parum attendunt, Marcus videtur non congruere ceteris: tota enim negatio Petri trina est; quae si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres Evangelistae, qui dicunt dixisse dominum, quod antequam gallus cantaret, eum Petrus esset negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona domini: priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus. Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt tres Evangelistae non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset, et quando incepta, idest ante galli cantum: quamquam in anima eius et ante primum galli cantum tota possit intelligi, quoniam ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque ad tertiam negationem perducere. Multo minus igitur movere debet quia trina negatio, etiam trinis negantis vocibus, ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est; tamquam si alicui diceretur: antequam gallus cantet, ad me scribes epistolam, in qua mihi ter conviciaberis: non utique si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet, et post primum galli cantum finiret; ideo dicendum erat falsum fuisse praedictum. Origenes in Matth. Quaeres autem si possibile erat ut non scandalizaretur Petrus, semel salvatore dicente: omnes vos scandalum patiemini in me. Ad quod aliquis respondebit, quoniam necesse erat fieri quod praedictum erat a Iesu; alius autem dicet, quoniam qui exoratus a Ninivitis, quae praedixerat per Ionam non fecit, possibile fuit ut repelleret etiam scandalum a Petro deprecante. Nunc autem promissio eius audax in affectu quidem prompto, non tamen prudenti, facta est ei causa ut non solum scandalizaretur, verum etiam ter denegaret. Postquam autem cum affirmatione iuramenti pronuntiavit, dicet aliquis quod non erat possibile ut non denegaret. Si enim iuramentum erat Christi amen, mentitus fuisset dicendo amen dico tibi, si verum dixisset Petrus, quia non te negabo. Videntur autem mihi ceteri discipuli cogitantes quod primum fuerat dictum: omnes vos scandalum patiemini. Ad hoc autem quod dictum est Petro amen dico tibi, promiserunt similiter Petro, quia non erat comprehensi in illa prophetia; unde sequitur ait illi Petrus: etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. Hic etiam Petrus, nescit quid loquatur: cum Iesu enim mori pro omnibus moriente hominum non erat: quoniam omnes fuerant in peccatis, et omnes opus habebant ut pro eis alius moreretur, non ipsi pro aliis. Rabanus. Sed quia intellexerat Petrus dominum, prae timore mortis eum se praedixisse negaturum, ob hoc dicebat, quod licet periculum immineret mortis, nullo modo ab eius fide posset avelli; et similiter alii apostoli per ardorem mentis non timuerunt damnum mortis; sed vana fuit praesumptio humana sine protectione divina. Chrysostomus in Matth. Hinc ergo magnum discimus dogma: quia non sufficit desiderium hominis, nisi divino aliquis potiatur auxilio.


Lectio 10

[85595] Catena in Mt., cap. 26 l. 10 Remigius. Paulo superius Evangelista dixerat, quia hymno iam dicto, exiit cum discipulis in montem oliveti; et ut ostenderet ad quem locum ipsius montis diverterit, consequenter adiunxit tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani. Rabanus. Lucas dicit: in montem oliveti; Ioannes: trans torrentem Cedron, quod idem est quod Gethsemani: et est locus, in quo oravit ad radicem montis oliveti, ubi hortus est, ubi etiam Ecclesia est aedificata. Hieronymus. Gethsemani interpretatur vallis pinguissima, in qua iussit discipulos sedere paulisper, et expectare redeuntem, donec pro cunctis dominus solus oraret. Origenes in Matth. Non enim conveniebat ut ibi caperetur ubi cum discipulis manducaverat Pascha; conveniebat autem et priusquam proderetur orare, et eligere locum mundum ad orationem; unde sequitur et dixit discipulis suis: sedete hic donec vadam illuc, et orem. Chrysostomus. Hoc autem dicit, quia discipuli indivisibiliter sequebantur Christum; consuetudo enim ei erat sine discipulis orare; hoc autem faciebat erudiens nos in orationibus quietem nobis constituere, et solitudinem quaerere. Damascenus de fide Orth. Sed cum oratio sit ascensus intellectus ad Deum, vel petitio decentium a Deo, qualiter dominus orabat? Neque enim ascensione quae ad Deum est, indigebat intellectus eius, semel secundum personam Deo verbo unitus; neque etiam ea quae a Deo est petitione: unus enim Deus et homo Christus est. Sed formans in seipso quod nostrum est, docuit nos a Deo patre petere, et ad ipsum extendi: sicut enim passiones sustinuit, ut triumphans adversus eas victoriam nobis tribueret, ita orat, nobis viam faciens ad eam quae ad Deum est ascensionem, et pro nobis omnem iustitiam implens, et reconcilians nobis patrem suum; et ut principium ipsum honorans, et monstrans quod non est Deo contrarius. Remigius. Cum autem dominus in monte oravit, docuit nos in oratione pro caelestibus dominum supplicare: cum vero in villa oravit, nos instruxit ut in oratione semper humilitatem servare studeamus. Rabanus. Pulchre autem appropinquans passioni, in valle pinguedinis orasse dicitur, ut demonstraret quod per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis mortem pro nobis susceperit. Moraliter etiam nos instruxit ut non gestemus cor aridum a pinguedine caritatis. Remigius. Appropinquans morti dominus, in valle pinguedinis oravit: quia per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis pro nobis mortem subiit. Quia vero fidem discipulorum et constantiam devotae sibi voluntatis acceperat; sed turbandos illos et dispergendos praesciebat: ideo iussit eos in loco sedere: nam sedere requiescentis est: laboraturi enim erant eum negaturi. Qualiter autem progressus sit, manifestat cum subiungitur et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. Illos videlicet assumpsit quibus in monte claritatem suae maiestatis ostenderat. Hilarius in Matth. Sed quia dicit coepit contristari et moestus esse, haereticorum omnis hic sensus est ut opinentur metum mortis in Dei filium incidisse, quia asserunt non de aeternitate prolatum, neque de infinitate paternae substantiae extitisse, sed ex nihilo per eum qui omnia creavit, effectum; et ideo in eo doloris anxietas, ideo metus mortis: ut qui mortem timere potuit, et mori possit; qui vero mori potuit, licet in futurum erit, non tamen per eum qui se genuit ex praeterito, sit aeternus. Quod si per fidem capaces Evangeliorum essent, scirent verbum in principio Deum, et hoc in principio apud Deum, et eamdem esse aeternitatem gignentis et geniti. Sed si virtutem illam incorruptae substantiae, imbecillitatis suae sorte assumptio carnis infecerit, ut sit ad dolorem infirma, ad mortem trepida, iam et corruptioni subdita erit; ac sic aeternitate demutata in metum, hoc quod in ea est poterit aliquando non esse. Deus autem sine mensura temporum semper est, et qualis est, talis semper aeternus est. Mori igitur nihil in Deo potuit, nec ex se metus Deo ullus est. Hieronymus. Nos autem ita dicimus hominem passibilem a Deo filio susceptum ut deitas impassibilis permaneret. Passus est enim Dei filius non putative, sed vere, omnia quae Scriptura testatur, secundum illud quod pati poterat; secundum scilicet substantiam assumptam. Hilarius de Trin. Puto autem non alia hic ad timendum quam passionis et mortis causa a quibusdam praetenditur. Interrogo autem eos qui hoc ita existimant, an ratione subsistat ut mori timuerit qui omnem ab apostolis timorem mortis expellens ad gloriam eos sit martyrii adhortatus: quid enim ipse in mortis sacramento doluisse existimandus est qui pro se morientibus vitam rependit? Deinde quem dolorem mortis timeret, potestatis suae liberate moriturus? Si etiam passio honorificatura eum erat, quomodo tristem eum metus passionis effecerat? Hilarius in Matth. Quia ergo moestum dominum fuisse legimus, causas moestitiae reperiamus. Admonuerat superius omnes scandalizandos; Petrum etiam dominus ter negaturum esse respondit: assumptisque eo et Iacobo et Ioanne, coepit tristis esse. Ergo non ante tristis est quam assumit sed omnis metus illis esse coepit assumptis: atque ita non de se orta est, sed de eis quos assumpserat, moestitudo. Hieronymus. Contristabatur ergo dominus non timore patiendi, qui ad hoc venerat ut pateretur, et Petrum temeritatis arguerat, sed propter infelicissimum Iudam, et scandalum omnium apostolorum, et reiectionem vel reprobationem populi Iudaeorum, et eversionem miserae Ierusalem. Damascenus de fide Orth. Vel aliter. Omnia quae non ante ad esse deducta sunt a conditore, existendi naturaliter desiderium habent, et non existere naturaliter fugiunt. Deus igitur verbum homo factus habuit hoc desiderium, quo desideravit escam et potum et somnum, quibus scilicet conservatur vita, et naturaliter experientia horum usus est, et e contrario, corruptiva reformidavit; unde et tempore passionis, quam voluntarie sustinuit, habuit mortis timorem naturalem et tristitiam: est enim timor naturalis quo anima non vult dividi a corpore, propter naturalem familiaritatem quam ei a principio conditor rerum imposuit. Hieronymus. Dominus ergo noster, ut veritatem assumpti probaret hominis, vere quidem contristatus est; sed ne passio in animo illius dominaretur, per passionem coepit contristari: aliud est enim contristari, et aliud incipere contristari. Remigius. Destruuntur autem in hoc loco Manichaei, qui dixerunt illum phantasticum corpus assumpsisse; nihilo minus et illi qui dixerunt eum veram animam non habuisse, sed loco animae divinitatem. Augustinus in Lib. 83 quaest. Habemus enim Evangelistarum narrationes, per quas Christum et natum de beata virgine Maria cognovimus, et comprehensum a Iudaeis, et flagellatum et crucifixum atque interfectum, et sepultum in monumento: quae omnia intelligere sine corpore nemo potest facta esse; nec figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit, cum dicta sint ab eis qui res gestas ut meminerant narraverunt. Sic ergo isti corpus eum habuisse testantur, sicut et eum habuisse indicant animam affectiones illae quae non possunt esse nisi in anima; quas nihilominus eisdem Evangelistis narrantibus legimus: et miratus est Iesus, et iratus, et contristatus. Augustinus de Civ. Dei. Cum ergo in Evangelio ista referuntur, non falso utique referuntur; verum ille hos motus certissimae dispensationis gratia ita cum voluit suscepit animo humano, ut cum voluit factus est homo. Habemus quidem et nos huiusmodi affectus ex humanae conditionis infirmitate; non autem ita dominus Iesus, cuius infirmitas fuit ex potestate. Damascenus de fide Orth. Quapropter naturales nostrae passiones secundum naturam et supra naturam fuerunt in Christo: secundum naturam enim, quia permittebat carni pati quae propria; super naturam autem, quia non praecedebant in eo voluntatem naturalia; nihil enim coactum in Christo consideratur, sed omnia voluntaria: volens enim esurivit, volens timuit et contristatus est. Et ideo de manifestatione tristitiae subditur tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem. Ambrosius super Lucam. Tristis autem est non ipse, sed anima: non enim tristis sapientia, non divina substantia, sed anima: suscepit enim animam meam, suscepit corpus meum. Hieronymus. Non autem propter mortem, sed usque ad mortem dicitur contristatus, donec apostolos sua liberet passione. Dicant qui irrationabilem Iesum sumpsisse animam suspicantur, quomodo contristetur, et noverit tempus tristitiae: quamvis enim et bruta moereant animalia, tamen non noverunt nec causas, neque tempus usque ad quod debeant contristari. Origenes in Matth. Vel aliter. Tristis est anima mea usque ad mortem; quasi dicat: tristitia coepta est in me, non semper, sed usque ad tempus mortis; ut cum mortuus fuero peccato, moriar et universae tristitiae, cuius principium tantum fuit in me. Sequitur sustinete hic, et vigilate mecum; ac si dicat: ceteros quidem iussi sedere ibi, quasi infirmiores, ab agone isto servans eos securos; vos autem quasi firmiores adduxi, ut collaboretis mecum in vigiliis et orationibus: tamen et vos manete hic, ut unusquisque in gradu suae vocationis consistat: quoniam omnis gratia, quamvis fuerit magna, habet superiorem. Hieronymus. Vel ideo a somno prohibet, cuius tempus non erat imminente discrimine; sed a somno infidelitatis et torpore mentis.


Lectio 11

[85596] Catena in Mt., cap. 26 l. 11 Origenes in Matth. Petrum magis de se confidentem et alios adduxit, ut videant cadentem in faciem et orantem, et discant non magna sed humilia de se sapere, nec veloces esse ad promittendum, sed solliciti ad orandum; et ideo dicitur et progressus pusillum: nolebat enim longe fieri ab eis, sed iuxta eos constitutus orare: et qui dixerat: discite a me quia mitis sum et humilis corde, laudabiliter se humilians cadit in faciem; unde sequitur procidit in faciem suam orans, et dicens: mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Manifestans autem in oratione sua devotionem, quasi dilectus et complacens dispositioni patris, addidit verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu: docens, ut non oremus fieri nostram voluntatem, sed Dei. Secundum autem quod coepit pavere et tristari, secundum hoc orat calicem passionis transire; et non sicut ipse vult, sed sicut pater; hoc est, non secundum substantiam eius divinam et impassibilem, sed secundum naturam humanam et infirmam: suscipiens enim naturam carnis humanae, omnes proprietates implevit, ut non in phantasia habuisse carnem aestimaretur sed in veritate. Proprium est autem hominis fidelis primum quidem nolle pati aliquid doloris, maxime quod ducit usque ad mortem, quia homo carnalis est; si autem sic voluerit Deus, acquiescere, quia fidelis est: nam sicut multum confidere non debemus, ne nostram virtutem videamur profiteri, sic diffidere non debemus, ne Dei adiutoris nostri impotentiam videamur pronuntiare. Notandum et autem, quoniam Marcus quidem et Lucas hoc ipsum scripserunt; Ioannes autem orantem Iesum, ut transiret ab eo calix, non introducit: quoniam hi quidem magis secundum humanam naturam eius exponunt de eo quam secundum divinam; Ioannes autem magis secundum divinam. Aliter autem Iesus videns qualia erant Iudaei passuri petentes eum ad mortem, dicebat pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Hieronymus. Unde signanter dicit calix iste, hoc est populi Iudaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non possunt si me occiderint, habentes legem et prophetas, qui me vaticinantur. Origenes in Matth. Rursus videns quanta utilitas totius mundi esset futura per passionem ipsius, dicebat sed non sicut ego volo, sed sicut tu; idest, si possibile est ut sine passione mea omnia ista bona proveniant, quae per passionem meam sunt proventura, transeat passio haec a me, ut et mundus salvetur, et Iudaei in passione mea non pereant. Si autem sine perditione quorundam, multorum salus non potest introduci, quantum ad iustitiam tuam, non transeat. Calicem autem hunc qui bibitur, passionis in multis locis nominat Scriptura. Bibit autem calicem totum qui patitur pro testimonio quicquid fuerit ei illatum. Effundit autem accipiens qui denegat, ne aliquid patiatur. Augustinus de Cons. Evang. Et ne quis eum putaret patris minuisse potestatem, non dixit: si facere potes; sed si fieri potest, vel si possibile est; ac si diceretur: si vis. Fieri enim potest quod ille voluerit; unde et Lucas hoc ipsum planius intimavit; non enim ait si fieri potest, sed: si vis. Hilarius in Matth. Vel aliter. Non ait transeat a me calix iste: haec enim esset pro se timentis oratio. Quod autem ut a se transeat rogat, non ut ipse praetereatur orat, sed ut in alterum illud quod a se transit, accedat. Totus igitur supra eos qui passuri erant metus est; atque ideo pro his orat qui passuri post se erant, dicens transeat calix a me; idest, quomodo a me bibitur, ita ab his bibatur, sine spei differentia, sine sensu doloris, sine metu mortis. Ideo autem ait si possibile est, quia carni et sanguini horum terror est; et difficile est eorum acerbitate corpora non vinci humana. Quod autem ait non sicut ego volo, sed sicut tu, vellet quidem eos non pati, ne forte in passione diffidant, si cohereditatis suae gloriam sine passionis suae difficultate mereantur. Non ergo ut non patiantur rogat, dicens non ut ego volo; sed ut tu, ait, eo quod pater vult ut bibendi calicis in eos ex ipso transeat fortitudo: quia ex voluntate patris non tam per Christum vinci Diabolum, quam etiam per eius discipulos oportebat. Augustinus in Enchir. Sic igitur Christus hominem gerens ostendit privatam quamdam hominis voluntatem: in qua et suam et nostram figuravit, qui caput nostrum est, cum dicit transeat a me. Haec enim erat humana voluntas proprium aliquid tamquam privatum volens. Sed quia rectum vult esse hominem et ad Deum dirigi, subdit verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu: ac si diceret: vide te in me, quia potes aliquid proprium velle; et si Deus aliud velit, conceditur hoc humanae fragilitati. Leo Papa in Serm. 7 de passione. Haec vox capitis, salus est totius corporis; haec vox omnes fideles instruit, omnes confessores accendit, omnes martyres coronavit: nam quis mundi odia, quis tentationum turbines, quis posset persecutorum superare terrores, nisi Christus in omnibus et pro omnibus patri diceret: fiat voluntas tua? Discant igitur hanc vocem omnes Ecclesiae filii; ut cum adversitas violentae alicuius tentationis incumbit, superato timore formidinis, accipiant tolerantiam passionis. Origenes in Matth. Pusillum autem progrediente Iesu ab eis, nec una hora potuerunt vigilare eo absente: propter quod oremus, ut nec modicum aliquando Iesus progrediatur. Sequitur et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes. Chrysostomus in Matth. Quia tempus intempestae noctis erat, et oculi eorum a tristitia erant gravati. Hilarius in Matth. Postquam ergo ad discipulos redit, et dormientes deprehendit, Petrum arguit; unde sequitur et dicit Petro: sic non potuisti una hora vigilare mecum? Petrum ideo prae omnibus ex tribus arguit, quia prae ceteris non se scandalizandum fuerat gloriatus. Chrysostomus in Matth. Sed quia et alii idem dixerunt, omnium etiam infirmitatem arguit: qui enim mori simul cum Christo elegerant, neque simul cum eo potuerunt vigilare. Origenes in Matth. Inveniens autem eos dormientes, suscitat verbo ad audiendum, et praecipit vigilare, dicens vigilate et orate, ne intretis in tentationem: ut primum vigilemus, et sic vigilantes oremus. Vigilat qui facit opera bona, et qui sollicite agit ne in aliquid tenebrosum dogma incurrat: sic enim vigilantis exauditur oratio. Hieronymus. Impossibile est humanam animam non tentari. Ergo non ait vigilate et orate ne tentemini, sed ne intretis in tentationem; hoc est ne vos tentatio superet. Hilarius in Matth. Cur autem ne in tentationem venirent admonere eos voluisset orare, ostendit dicens spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Non enim de se hoc dicit: ad eos enim hic sermo conversus est. Hieronymus. Hoc autem est adversus temerarios, qui quod crediderint putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus, tantum de fragilitate carnis timeamus. Origenes in Matth. Hic considerandum est utrum sicut omnium caro infirma est, sic omnium spiritus promptus est; an omnium quidem caro infirma est, non autem et omnium hominum spiritus promptus est, sed tantum sanctorum; infidelium autem spiritus segnis est, et caro infirma. Est autem et alio modo caro infirma eorum solum quorum spiritus promptus est, qui cum spiritu prompto opera carnis mortificant. Hos ergo vult vigilare et orare, ut non intrent in tentationem; quoniam qui spiritualior est, sollicitior debet esse, ne magnum bonum ipsius gravem habeat lapsum. Remigius. Vel aliter. His verbis ostendit se veram carnem ex virgine sumpsisse, et veram animam habuisse; unde et nunc dicit spiritum suum promptum esse ad patiendum, carnem vero infirmam timere dolorem passionis. Sequitur iterum secundo abiit, et oravit dicens: pater mi, si non potest calix iste transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Origenes in Matth. Aestimo quod calix ille passionis omnino a Iesu fuerat transiturus, sed cum differentia: ut si quidem biberet eum, et ab ipso transiret, postmodum et ab universo genere hominum; si autem non biberet eum, ab ipso quidem forsitan transiret, ab hominibus autem non transiret. Hunc ergo calicem passionis volebat quidem a se transire, sic ut omnino neque gustaret amaritudinem eius: si tamen possibile esset, quantum ad iustitiam Dei. Si autem non poterat fieri, magis volebat ut sumeret eum, et sic transiret ab eo et ab universo hominum genere, quam ut contra voluntatem paternam, bibitionem eius effugeret. Chrysostomus in Matth. Quod quidem secundo vel tertio orat, ex affectu scilicet humanae infirmitatis, quo mortem timebat, certificat quod vere factus est homo. Secundo enim vel tertio aliquid fieri, veritatis est maxime demonstrativum in Scripturis: unde Ioseph dixit Pharaoni: quod vidisti secundo ad eam rem pertinens, somnii firmitatis indicium est. Hieronymus. Vel aliter. Secundo orat, ut si Ninive, idest gentilitas, aliter salvari non potest nisi aruerit cucurbita, idest Iudaea, fiat voluntas patris, quae non est contraria filii voluntati, dicente ipso per prophetam: ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui. Hilarius in Matth. Vel aliter. Passuris discipulis omnem in se corporis nostri infirmitatem assumpsit; crucique secum universa quibus infirmamur affixit: et ideo transire ab eo calix non potest, nisi illum bibat, quia pati, nisi ex eius passione, non possumus. Hieronymus. Christus autem solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis; sequitur enim et venit iterum, et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati. Languescebant enim et opprimebantur apostolorum oculi negatione vicina. Origenes in Matth. Puto enim quod non tantum corporum oculi quantum animarum gravati erant: nondum enim erat eis spiritus datus; unde non eos reprehendit, sed vadens iterum oravit, docens ut non deficiamus, sed permaneamus in oratione, donec impetremus ea quae postulare iam coepimus; unde sequitur et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Hieronymus. Tertio autem oravit, ut in ore duorum vel trium testium staret omne verbum. Rabanus. Vel ideo tribus vicibus dominus oravit, ut nos a peccatis praeteritis veniam, et praesentibus malis tutelam, et futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad patrem et ad filium et ad spiritum sanctum dirigamus: et ut integer spiritus noster et anima et corpus servetur. Augustinus de quaest. Evang. Non absurde etiam intelligitur propter trinam tentationem passionis ter dominum orasse. Sicut enim tentatio cupiditatis trina est, ita tentatio timoris trina est. Cupiditati quae in curiositate est, opponitur timor mortis: sicut enim in illa cognoscendarum rerum est aviditas, ita et in ista metus amittendae talis notitiae. Cupiditati vero honoris vel laudis opponitur timor ignominiae, et contumeliarum. Cupiditati autem voluptatis opponitur timor doloris. Remigius. Vel ter orat pro apostolis, et maxime pro Petro, qui ter erat eum negaturus.


Lectio 12

[85597] Catena in Mt., cap. 26 l. 12 Hilarius in Matth. Post orationem frequentem, post discursus recursusque multiplices, metum demit, securitatem reddit, in requiem adhortatur; unde dicitur tunc venit ad discipulos suos, et ait illis: dormite iam et requiescite. Chrysostomus in Matth. Et quidem tunc vigilare oportebat; sed hoc dixit, ut ostenderet quoniam neque visum possent ferre futurorum malorum, et quoniam eorum non indiget auxilio: et quoniam omnino tradi eum oportebat. Hilarius in Matth. Vel hoc dicit, quia voluntatem patris de discipulis iam securus expectabat, de qua dixerat: fiat voluntas tua; qua scilicet transiturum in nos calicem bibens, infirmitatem corporis nostri, et timoris sollicitudinem, et ipsum dolorem mortis absorbuit. Origenes in Matth. Vel non est ille ipse somnus quem iubet nunc discipulos suos dormire, et ille qui eis superius scribitur contigisse. Illic enim dormientes invenit, non requiescentes, sed gravatos oculos habentes: nunc autem praecepit eis non simpliciter dormire, sed cum requie; ut ordo servetur, ut primum quidem vigilemus orantes, ut non intremus in tentationem; ut postea dormiamus et requiescamus; ut cum aliquis invenerit locum domino, tabernaculum Deo Iacob, ascendat supra lectum stratus sui, et det somnum oculis suis. Forsitan autem et anima non potens semper sufferre labores, quasi incarnata, remissiones aliquas sine reprehensione consequetur: quae moraliter dormitiones dicuntur, ut usque ad aliquantum temporis habens remissionem renovata resuscitetur. Hilarius in Matth. Quod autem ad eos revertens, dormientesque reperiens, primum reversus obiurgat, secundo silet, tertio quiescere iubet: ratio ista est, quod primum post resurrectionem dispersos eos et diffidentes ac trepidos reprehendit; secundo, misso spiritu Paraclito, gravatis ad contuendam Evangelii libertatem oculis, visitavit: nam aliquamdiu legis amore detenti, quodam fidei somno occupati sunt; tertio vero, idest claritatis suae reditu, securitati eos quietique restituet. Origenes in Matth. Postquam autem resuscitavit eos a somno, videns in spiritu appropinquantem Iudam traditioni, qui nondum videbatur a discipulis eius, dicit ecce appropinquavit hora, et filius hominis tradetur in manus peccatorum. Chrysostomus in Matth. Per hoc autem quod dicit appropinquavit hora, ostendit quoniam divinae dispositionis erat quod gerebatur: per hoc autem quod dicit in manus peccatorum, demonstrat quoniam illorum nequitiae hoc opus erat, non quod ipse delicto esset obnoxius. Origenes in Matth. Sed et nunc in manus peccatorum traditur Iesus; quando hi qui videntur Iesum credere, habent eum in manibus suis, cum sint peccatores. Sed et quotiescumque iustus habens in se Iesum, in potestate factus fuerit peccatorum, Iesus est traditus in manus peccatorum. Hieronymus. Postquam ergo tertio oraverat, et apostolorum timorem sequente poenitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultro se ad interficiendum praebet; unde sequitur surgite, eamus, quasi dicat: non vos inveniant quasi timentes: ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant; sequitur enim ecce appropinquavit qui me tradet. Origenes in Matth. Non dicit: appropinquavit mihi: nec enim ipsi appropinquabat traditor eius, qui se elongaverat peccatis suis ab eo. Augustinus de Cons. Evang. Videtur autem hic sermo secundum Matthaeum sibi ipsi esse contrarius. Quomodo enim dixit dormite iam et requiescite, cum connectat surgite, eamus? Qua velut repugnantia quidam commoti conantur ita pronuntiare quod dictum est dormite iam, et requiescite, tamquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum; quod recte fieret, si esset necesse. Cum vero Marcus ita commemoravit, ut cum dixisset: dormite iam et requiescite, adiungeret: sufficit, et deinde inferret: venit hora; ecce tradetur filius hominis, utique intelligitur post illud quod eis dictum est dormite et requiescite, siluisse dominum aliquantum, ut hoc fieret quod promiserat: et nunc intulisse ecce appropinquavit hora. Propter quod secundum Marcum positum est: sufficit, idest quod iam requiescitis.


Lectio 13

[85598] Catena in Mt., cap. 26 l. 13 Glossa. Quia superius dictum est quod dominus ultro se persecutoribus exhibebat, consequenter Evangelista ostendit quomodo sit a persecutoribus detentus; unde dicit adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit. Remigius. Unus, videlicet numero, non merito. Hoc autem dixit ad ostendendum immane facinus illius qui de apostolica dignitate factus fuerat proditor. Sequitur et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus. Ut autem ostenderet Evangelista invidentiae causa illum deprehensum, subiungit missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. Origenes. Potest dicere aliquis, quoniam propter multitudinem eorum qui iam crediderant, multi venerunt adversus eum, timentes ne multitudo credentium de manibus eorum tollerent eum; ego autem aestimo etiam alteram causam, quoniam qui putabant in Beelzebub eicere solere Daemonia, arbitrabantur eum ex quibusdam maleficiis posse effugere de medio volentium eum tenere. Multi etiam nunc spiritualibus gladiis militant contra Iesum, variis scilicet et diversis de Deo dogmatibus. Sequitur qui autem tradidit eum, dedit eis signum, dicens: quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Dignum est autem quaerere, cum secundum faciem notus esset omnibus habitantibus in Iudaea, quare quasi non cognoscentibus effigiem eius dedit eis signum. Venit autem traditio talis de eo ad nos: quoniam non solum duae formae in eo fuerunt: una secundum quam eum omnes videbant, altera secundum quam transfiguratus est coram discipulis in monte; sed etiam unicuique apparebat secundum quod fuerat dignus: sicut et de manna scriptum est, quod habebat saporem ad omnem usum convenientem, et verbum Dei non similiter cunctis apparet. Propter huiusmodi ergo transfigurationem eius, signo indigebant. Chrysostomus in Matth. Vel ideo signum eis dedit, quia multoties detentus ab ipsis, pertransiit nescientibus eis, quod et tunc factum esset, si ipse voluisset. Sequitur et confestim accedens ad Iesum, dixit: ave, Rabbi; et osculatus est eum. Rabanus. Suscipit dominus osculum traditoris, non quod simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur. Origenes in Matth. Si autem aliquis quaerat cur osculo Iudas tradidit Iesum, secundum quosdam quidem voluit reverentiam ad magistrum servare, non audens manifeste in eum irruere; secundum alios hoc fecit, timens ne si forte se manifestum adversarium praebuisset, ipse ei fieret causa evasionis, cum posset secundum opinionem eius effugere, et facere se impervium. Ego autem puto quod omnes proditores veritatis amare veritatem fingentes, osculi signo utuntur. Omnes etiam haeretici, sicut et Iudas, Iesu dicunt Rabbi. Iesus autem placabilia respondet; unde sequitur dixitque illi Iesus: amice, ad quid venisti? Dicit autem amice, improperans simulationem: hoc enim nomine neminem bonorum in Scripturis cognoscimus appellatum: ad malum enim dicitur: amice, quomodo huc intrasti? Et: amice, non facio tibi iniuriam. Augustinus in Serm. de passione. Dicit autem ad quid venisti? Tamquam si diceret: oscularis et insidiaris: novi quare veneris; amicum fingis, cum proditor sis. Remigius. Sive: amice, ad quid venisti? Hoc fac, subintelligitur. Sequitur tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum. Tunc, scilicet quando ipse permisit: frequenter enim voluerunt, sed non potuerunt. Rabanus. Exulta, Christiane, in commercio inimicorum tuorum vicisti: quod Iudas vendidit et quod Iudaeus emit, tu acquisivisti.


Lectio 14

[85599] Catena in Mt., cap. 26 l. 14 Chrysostomus in Matth. Sicut Lucas refert, dominus in coena discipulis dixerat: qui habet sacculum, tollat similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium; et discipuli responderunt: ecce gladii duo hic. Conveniens autem erat illic gladios esse, propter agnum scilicet paschalem, quem comederent. Audientes quoque quoniam venirent persecutores ad Christum capiendum, a coena exeuntes gladios sumpserunt in auxilium adversus persecutores, quasi pro magistro praeliaturi; unde hic dicitur et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum. Hieronymus. In alio Evangelio scriptum est, quod Petrus hoc fecerit eodem ardore quo et cetera fecit; unde sequitur et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam eius. Servus principis sacerdotum Malchus appellatur; auricula quoque quae amputatur, dextera est. Transitorie dicendum est, quod Malchus, idest rex quondam populi Iudaeorum, servus factus est impietatis, et devorationis sacerdotum; dexteramque perdidit auriculam, ut litterae veritatem audiat in sinistra. Origenes in Matth. Nam si videntur legem audire modo, cum sinistro auditu audiunt umbram traditionis de lege, non veritatem. Populus autem ex gentibus significatus per Petrum, per hoc ipsum quod crediderunt in Christum, facti sunt causa ut praecideretur Iudaeorum auditio dextera. Rabanus. Vel Petrus non tollit audientibus intelligendi sensum, sed de divino ablatum iudicio negligentibus pandit: verum eadem dextera auris in his qui ex eodem populo crediderunt, divina pietate pristino restituta est officio. Hilarius in Matth. Vel aliter. Servo principis sacerdotum auricula ab apostolo resecatur; populo scilicet sacerdotio servienti, per Christi discipulum inobediens auditus exciditur; et ad capacitatem veritatis hoc quod erat non audiens, amputatur. Leo Papa in Serm. 1 de passione. Dominus autem zelantis apostoli pium motum progredi ultra non patitur; unde sequitur tunc ait illi Iesus: converte gladium tuum in locum suum. Contra sacramentum enim erat redemptionis nostrae, ut qui mori pro omnibus venerat, capi nollet. Dat ergo in se furentibus licentiam saeviendi, ne dilato gloriosae crucis triumpho, et dominatio diabolica fieret longior, et captivitas humana diuturnior. Rabanus. Oportuit etiam ut auctor gratiae fideles patientiam suo exemplo doceret, et potius ad sustinendum fortiter adversa instrueret quam ad vindicandum provocaret. Chrysostomus in Matth. Ad hoc autem ut discipulo persuaderetur, comminationem addit, dicens omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. Augustinus contra Faustum. Idest, omnis qui usus fuerit gladio. Ille autem utitur gladio, qui nulla superioritate aut legitima potestate vel iubente vel concedente, in sanguinem alicuius armatur. Nam utique dominus iusserat ut ferrum discipuli eius ferrent; sed non iusserat ut ferirent. Quid ergo indignum si Petrus post hoc peccatum factus est pastor Ecclesiae, sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector et princeps synagogae? Uterque enim non detestabili immanitate, sed emendabili animositate regulam excessit; uterque odio improbitatis alienae; sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore peccavit. Hilarius. Sed non omnibus gladio utentibus mors solet esse per gladium; nam plures aut febris aut alius accidens casus absumit, qui gladio, aut iudicii officio, aut resistendi latronibus necessitate sunt usi. Et si secundum sententiam eius, omnis gladio utens, gladio perimeretur, recte ad necem eorum gladius eximebatur, qui eodem utebantur ad facinus. Hieronymus. Quo ergo gladio peribit quicumque gladium sumpserit? Illo nempe qui igneus vertitur ante Paradisum, et gladio spiritus, qui in Dei describitur armatura. Hilarius in Matth. Recondi ergo gladium praecipit dominus: quia eos non humano, sed oris sui gladio esset perempturus. Remigius. Vel aliter. Qui gladio utitur ad occidendum hominem, ipse suae prius malitiae moritur gladio. Chrysostomus in Matth. Non solum autem mitigavit discipulos per comminationem poenae, sed etiam ostendendo quod voluntarie hoc sustinebat; unde sequitur an putas quia non possum rogare patrem meum; et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum? Quia multa humanae infirmitatis ostenderat, non videretur credibilia dicere, si dixisset quod eos perdere posset; et ideo dicit an putas quia non possum? et cetera. Hieronymus. Quasi diceret: non indigeo duodecim apostolorum auxilio, etiam si omnes me defenderent, qui possum habere duodecim legiones angelici exercitus. Una legio apud veteres sex millibus hominum complebatur: de duodecim ergo legionibus, septuaginta duo millia Angelorum fiunt, in quot gentes hominum lingua divisa est. Origenes in Matth. Ex hoc autem demonstratur quoniam secundum similitudinem legionum militiae mundialis sunt et Angelorum legiones militiae caelestis militantium contra legiones Daemonum: militia enim omnis propter adversarios intelligitur constituta. Non autem quasi indigens auxilio Angelorum hoc dicebat, sed secundum aestimationem Petri volentis ei auxilium ferre. Magis enim Angeli opus habent auxilio unigeniti filii Dei quam ipse illorum. Remigius. Possumus etiam intelligere per Angelos Romanorum exercitum: cum Tito enim et Vespasiano omnes linguae adversus Iudaeam surrexerunt, et impletum est: quia pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Chrysostomus in Matth. Non solum autem per hoc timorem discipulorum evacuat, sed etiam per hoc quod Scripturas in medium introducit, dicens quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? Hieronymus. Haec sententia promptum ad patiendum demonstrat animum: quod frustra prophetae cecinerint, nisi dominus eos vera dixisse sua passione asseveret.


Lectio 15

[85600] Catena in Mt., cap. 26 l. 15 Origenes in Matth. Postquam dixit Petro: reconde gladium tuum, quod est patientiae; postquam etiam auriculam restituit amputatam, sicut alter dicit Evangelista, quod summae benignitatis indicium fuerat, et divinae virtutis, subditur in illa hora dixit Iesus turbis: ut si praeterita beneficia non recordantur, vel praesentia recognoscant: tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Remigius. Ac si diceret: latronis officium est nocere et latitare; ego vero nemini nocui, sed plures sanavi, et in synagogis semper docui; et hoc est quod subditur quotidie apud vos sedebam in templo docens, et non me tenuistis. Hieronymus. Quasi diceret: stultum est eum cum gladiis et fustibus quaerere qui ultro se vestris tradit manibus; et in nocte quasi latitantem per proditorem investigare qui quotidie in templo doceat. Chrysostomus in Matth. Ideo autem eum in templo non tenuerunt, quia non ausi erant propter turbam: propter quod et dominus foras exivit, ut ex loco et tempore daret eis aptitudinem se capiendi. Ex hoc ergo docet quoniam nisi voluntarius permisisset, nequaquam eum capere valuissent. Deinde Evangelista quaestionem solvit propter quid dominus capi voluit, cum subdit hoc autem totum factum est ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Hieronymus. Foderunt manus meas et pedes meos, et: sicut ovis ad victimam ductus est, et in alio loco: ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Remigius. Quia enim omnes prophetae praedixerunt Christi passionem, ideo non posuit fixum testimonium, sed generaliter dicit impleri vaticinia omnium prophetarum. Chrysostomus in Matth. Discipuli autem, qui quando detentus est dominus permanserunt, quando locutus est haec ad turbas, fugerunt; unde sequitur tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt; sciebant enim quoniam iam non erat possibile effugere, eo se voluntarie illis tradente. Remigius. In hoc tamen facto demonstratur fragilitas apostolorum: qui enim de ardore fidei promiserant se mori cum eo, nunc timore fugiunt immemores suae promissionis. Quod etiam videmus impleri in his qui pro amore Dei magna se promittunt facturos, et postmodum non implent: non tamen desperare debent, sed cum apostolis resurgere et per poenitentiam resipiscere. Rabanus. Mystice autem sicut Petrus, qui culpam negationis poenitentiae lacrymis abluit, recuperationem eorum ostendit qui in martyrio labuntur; ita ceteri discipuli fugientes cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt. Sequitur at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum. Augustinus de Cons. Evang. Sed tamen primo ad Annam ductus est socerum Caiphae, sicut Ioannes dicit: ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors, ut Ioannes commemorat. Hieronymus. Refert autem Iosephus istum Caipham unius tantum anni pontificatum pretio redemisse; cum tamen Moyses Deo iubente praeceperit ut pontifices patribus succederent, et generationis in sacerdotibus series texeretur. Non ergo mirum est si iniquus pontifex iniqua iudicet. Rabanus. Convenit etiam nomen actioni: Caipha, idest investigator, vel sagax ad implendam suam nequitiam, vel vomens ore, quia impudens fuit ad proferendum mendacium, et ad perpetrandum homicidium. Ideo autem illuc eum adduxerunt ut cum consilio omnia facerent; unde sequitur ubi Scribae et seniores convenerant. Origenes in Matth. Ubi Caiphas est princeps sacerdotum, illic congregantur Scribae, idest litterati, qui praesunt litterae occidenti; et seniores non in veritate, sed in vetustate litterae. Sequitur Petrus autem sequebatur eum a longe: non enim poterat de proximo eum sequi, sed de longinquo; nec tamen omnino recedens ab eo. Chrysostomus in Matth. Multus enim erat fervor Petri, qui cum alios fugientes vidisset, non fugit, sed stetit, et intravit. Si autem et Ioannes intravit, tamen notus erat principi sacerdotum. Longe autem sequebatur, quia erat dominum negaturus. Remigius. Neque enim negare potuisset, si domino proximus adhaesisset. Per hoc etiam significatur quod Petrus dominum ad passionem euntem erat secuturus, idest imitaturus. Augustinus de quaest. Evang. Significatur etiam Ecclesiam secuturam quidem, hoc est imitaturam, passionem domini, sed longe differenter: Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia. Sequitur et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem. Hieronymus. Vel amore discipuli, vel humana curiositate scire cupiebat quid iudicaret de domino pontifex: utrum eum neci addiceret, an flagellis caesum dimitteret.


Lectio 16

[85601] Catena in Mt., cap. 26 l. 16 Chrysostomus in Matth. Congregatis principibus sacerdotum, tota pestilentiae conventicula volebant suis insidiis iudicii formam imponere; unde dicitur principes autem sacerdotum et omne Concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent. Sed quod fictum erat iudicium, et omnia tumultus et turbationis plena, manifestatur per hoc quod subditur et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Origenes in Matth. Falsa enim testimonia tunc locum habent quando cum colore aliquo proferuntur. Sed nec color inveniebatur qui posset contra Iesum adiuvare mendacia; quamvis essent multi gratiam tribuere volentes principibus sacerdotum: quod maximam laudem exhibet Iesu, qui sic omnia irreprehensibiliter dixit et fecit ut nullam verisimilitudinem invenirent in eo reprehensionis et mali et multi astuti. Sequitur novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: hic dixit: possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Hieronymus. Quomodo autem falsi testes sunt, si ea dicunt quae dominum dixisse legimus? Sed falsus testis est qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur: dominus enim dixerat de templo corporis sui; sed in ipsis verbis calumniantur, ut paucis additis vel mutatis quasi iustam calumniam faciant. Salvator dixerat: solvite templum hoc; isti commutant, et aiunt possum destruere templum Dei. Vos, inquit, solvite, non ego: quia illicitum est ut nobisipsis inferamus manus. Deinde illi vertunt et post triduum reaedificare illud, ut proprie de templo Iudaico dixisse videretur; dominus autem, ut ostenderet animale et spirans templum, dixerat: et ego in triduo resuscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare. Chrysostomus in Matth. Sed quare non attulerunt in medium accusationem de solutione sabbati? Quia multoties eos super hoc confutaverat. Hieronymus. Ira autem praeceps et impatiens non inveniens calumniae locum, excutit de solio pontificem, ut vesaniam mentis motu corporis demonstraret; unde sequitur et surgens princeps sacerdotum ait illi: nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit, volens ab eo inexcusabilem responsionem elicere, ut ex ipsa eum caperet. Inutilis autem erat excusationis responsio, nullo eam exaudiente; et ideo sequitur Iesus autem tacebat: etenim solum figura iudicii ibi erat: in veritate autem latronum erat incursus, sicut in spelunca; et ideo silet. Origenes in Matth. Ex hoc autem loco discimus contemnere calumniantium et falsorum testium voces, ut nec responsione dignos eos habeamus qui non convenientia dicunt adversus nos, maxime ubi maius est libere et fortiter silere quam defendere sine ullo profectu. Hieronymus. Sciebat enim quasi Deus, quicquid dixisset, torquendum ad calumniam. Quanto ergo Iesus magis tacebat ad indignos responsione sua falsos testes, et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus, eum ad respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis, locum inveniat accusandi; unde sequitur et princeps sacerdotum ait illi: adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei. Origenes in Matth. In lege quidem adiurandi usum aliquoties invenimus; aestimo autem quoniam non oportet ut vir qui vult secundum Evangelium vivere, adiuret alterum: si enim iurare non licet, nec adiurare. Sed et qui respicit Iesum imperantem Daemonibus, et potestatem dantem discipulis super Daemonia, dicet quod secundum potestatem datam a salvatore, non est adiurare Daemonia. Princeps autem sacerdotum peccatum faciebat insidians Iesu; et ideo imitabatur proprium patrem, qui bis dubie interrogavit salvatorem: si tu es Christus filius Dei? Unde quis recte dicere potest, quoniam dubitare de filio Dei utrum ipse sit Christus, opus Diaboli est. Non decebat autem dominum ad adiurationem principis respondere sacerdotum, quasi vim passum: propter quod nec denegavit se filium Dei esse, nec manifeste confessus est; unde sequitur dicit illi Iesus: tu dixisti. Non enim erat dignus Christi doctrina: propterea non eum docet, sed verbum oris eius accipiens, in redargutionem ipsius convertit. Sequitur verumtamen dico vobis: amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei. Videtur mihi quoniam firmitatem quamdam regalem significat sessio filii hominis: iuxta virtutem ergo Dei, qui solus est virtus, fundatus est qui accepit omnem potestatem a patre, sicut in caelo et in terra. Erit autem quando hanc fundationem videbunt etiam adversarii, quod a tempore dispensationis incepit impleri. Viderunt enim eius discipuli eum resurgentem a mortuis, et per hoc viderunt eum fundatum ad dexteram virtutis. Vel quia secundum longitudinem sempiternam, quae est apud Deum, a constitutione mundi usque ad finem est unus dies: nihil ergo mirum quod hic dicit salvator amodo, spatium esse brevissimum usque ad finem ostendens; et non solum sedentem eum ad dexteram virtutis visuros prophetabat, sed etiam venientem in nubibus caeli; unde sequitur et venientem in nubibus caeli. Hae nubes sunt prophetae et apostoli Christi, quibus mandat pluere cum oportet; et sunt nubes caeli non transeuntes, quasi portantes imaginem caelestis; et dignae sunt ut sint sedes Dei, quasi heredes Dei et coheredes Christi. Hieronymus. Pontificem autem quem de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad scindendum vestes provocat; unde sequitur tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: blasphemavit. Consuetudinis enim Iudaicae est quod cum aliquid blasphemum et quasi contra Deum audierint, scindant vestimenta sua. Chrysostomus in Matth. Hoc igitur fecit, ut accusationem redderet graviorem: et quod verbis dicebat, factis extolleret. Hieronymus. Per hoc autem quod scidit vestimenta sua, ostendit Iudaeos sacerdotalem gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontificis. Dum enim vestem sibi discidit, ipsum quo tegebatur vestimentum legis abrupit. Chrysostomus in Matth. Cum ergo scidisset vestimenta sua, non fert sententiam a seipso, sed ab aliis eam exquirit, dicens: quid vobis videtur? Sicut in confessis peccatis et blasphemia manifesta fieri solet, et quasi cogens et violentiam inferens ad sententiam proferendam, praevenit auditorem, dicens: quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. Quae autem fuit illa blasphemia? Etenim ante eis congregatis dixerat: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis: et interpretatus est eis, et siluerunt, nec de cetero contradixerunt; qualiter ergo nunc quod dictum est, blasphemiam vocant? Sequitur at illi respondentes dixerunt: reus est mortis; ipsi accusantes, ipsi discutientes, ipsi sententiam proferentes. Origenes in Matth. Quantum putas fuit erroris, ipsam principalem omnium vitam ream mortis pronuntiare, et per tantorum resurgentium testimonia non respicere fontem vitae, de quo in omnes resurgentes vita fluebat? Chrysostomus in Matth. Ut autem venatores fera inventa, ita suam demonstrabant ebrietatem, et insania ferebantur. Sequitur tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum caeciderunt. Hieronymus. Ut compleretur quod dictum est: dedi maxillam meam alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum. Sequitur alii autem palmas in faciem eius dederunt, dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Glossa. In contumeliam ei hoc dicitur, qui se prophetam haberi voluit a populis. Hieronymus. Stultum autem erat verberantibus respondere, et prophetare caedentem, cum palam percutientis insania videretur. Chrysostomus in Matth. Attende autem, quod Evangelista cum summa diligentia ea quae videntur esse exprobratissima exponit, nihil occultans aut verecundans; sed gloriam existimans maximam, dominatorem orbis terrarum pro nobis talia sustinere. Hoc autem legamus continue, hoc nostrae menti inscribamus, et in his gloriemur. Augustinus de quaest. Evang. Quod autem dictum est expuerunt in faciem eius, significavit eos qui praesentiam gratiae eius respuunt. Item tamquam colaphis eum caedunt, qui ei honores suos praeferunt; palmas in faciem eius dant qui perfidia caecati eum non venisse affirmant, tamquam praesentiam eius exterminantes et repellentes.


Lectio 17

[85602] Catena in Mt., cap. 26 l. 17 Augustinus de Cons. Evang. Inter praedictas domini contumelias trina negatio Petri facta est, quam non omnes Evangelistae eodem ordine narrant. Lucas enim explicat prius tentationem Petri, tunc demum contumelias domini; sed Matthaeus et Marcus eas primo commemorant, et deinde Petri tentationem. Sic enim hic sequitur Petrus vero sedebat foris in atrio. Hieronymus. Foris sedebat, ut videret exitum rei; et non appropinquabat Iesu, ne ministris aliqua suspicio nasceretur. Chrysostomus in Matth. Et qui quando detentum magistrum vidit solum, ita efferbuit ut gladium evaginaverit, et auriculam absciderit; quando contumelias Christi audivit, negator efficitur, et vilis puellae minas non sustinet; sequitur enim et accessit ad eum una ancilla, dicens: et tu cum Iesu Galilaeo eras. Rabanus. Quid sibi vult quia prima eum prodit ancilla, cum viri magis eum potuerint recognoscere; nisi quod iste sexus peccare in nece domini videretur, ut eius passione redimeretur? Sequitur at ille negavit coram omnibus dicens: nescio quid dicis. Palam coram omnibus negavit, quia se manifestare expavit: quod dicebatur se nescire respondit, quia pro salvatore adhuc mori noluit. Leo Papa in Serm. 9 de passione. Ob hoc autem, sicut apparet, haesitare permissus est, ut in Ecclesiae principe remedium poenitentiae conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere, quando mutabilitatis periculum nec beatus Petrus potuisset evadere. Chrysostomus in Matth. Non solum autem semel, sed et secundo et tertio negat in brevi tempore; unde sequitur exeunte autem eo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: et hic erat cum Iesu Nazareno. Augustinus de Cons. Evang. Intelligitur autem quod postquam exiit foras, cum iam semel negasset, gallus cantavit primum, quod Marcus dicit. Chrysostomus in Matth. Ut ostendat quod neque vox galli eum a negatione detinuit, neque in memoriam suae promissionis reduxit. Augustinus de Cons. Evang. Non autem foris ante ianuam iterum negavit, sed cum redisset ad focum: neque enim exierat, et foris eum vidit altera ancilla; sed cum exiret, eum vidit; idest, cum surgeret et exiret, animadvertit et dixit his qui erant ibi, idest qui simul aderant ad ignem in atrio: et hic erat cum Iesu Nazareno. Ille autem qui foras exierat, hoc audito regressus est, ut se quasi purgaret negando. Vel, quod est credibilius, non audivit quod de eo dictum fuerat cum foras exiret, et posteaquam rediit, dictum est ei quod Lucas commemorat. Sequitur et iterum negavit cum iuramento: quia non novi hominem. Hieronymus. Scio quosdam pio affectu erga apostolum Petrum locum hunc ita interpretatos ut dicerent, Petrum hominem negasse, non Deum; et esse sensum: nescio hominem, quia scio Deum. Hoc quam frivolum sit, prudens lector intelligit: si enim iste non negavit, ergo mentitus est dominus, qui dixerat: ter me negabis. Rabanus. In hac autem negatione Petri dicimus, non solum abnegare Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui cum sit, negat se esse Christianum. Augustinus de Cons. Evang. Nunc iam de tertia negatione inspiciamus; sequitur enim et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: vere et tu ex illis es. Lucas autem dixit: intervallo facto quasi horae unius; et ut eum convincant, consequenter adiungunt nam et loquela tua manifestum te facit. Hieronymus. Non quod alterius sermonis esset Petrus, aut gentis externae: omnes quippe Hebraei erant, et qui arguebant et qui arguebantur: sed quia unaquaeque provincia et regio habeat proprietates suas, et vernaculum loquendi sonum vitare non possit. Remigius. Vide autem quam sint noxia pravorum hominum colloquia: ipsa quippe coegerunt Petrum negare dominum, quem prius confessus fuerat esse Dei filium; sequitur enim tunc coepit detestari et iurare, quia non novisset hominem. Rabanus. Nota, quia primum ait: nescio quid dicis; secundo, cum iuramento negat; tertio, quia coepit detestari et iurare, quia non novit hominem. Perseverare quippe in peccato dat incrementum scelerum; et qui minima spernit, cadit in maiora. Remigius. Spiritualiter autem per hoc quod Petrus ante primum galli cantum negavit, illi designantur qui ante Christi resurrectionem non credebant eum esse Deum, eius morte turbati. Per hoc autem quod post galli cantum negavit, illi designantur qui in utramque domini naturam, et secundum Deum et secundum hominem errant. Per primam autem ancillam designatur cupiditas; per secundam carnalis delectatio; per illos qui astabant, Daemones intelliguntur: his enim trahuntur homines ad Christi negationem. Origenes in Matth. Vel per primam ancillam intelligitur synagoga Iudaeorum, qui frequenter compulerunt denegare fideles; per secundam congregatio gentium, qui etiam persecuti sunt Christianos; per tertios stantes in atrio, ministri haeresum diversarum. Augustinus de quaest. Evang. Ter etiam Petrus negavit: nam et error haereticorum de Christo, tribus generibus terminatur: aut enim de divinitate, aut de humanitate, aut de utroque falluntur. Rabanus. Post tertiam autem negationem sequitur galli cantus; et hoc est quod subdit et continuo gallus cantavit, per quem doctor Ecclesiae intelligitur, qui somnolentos increpans ait: evigilate, iusti, et nolite peccare. Solet autem sacra Scriptura saepe meritum causarum per statum designare temporum: unde Petrus, qui media nocte peccavit, ad galli cantum poenituit: unde sequitur et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat: priusquam gallus cantet, ter me negabis. Hieronymus. In Evangelio legimus, quod post negationem Petri et galli cantum respexit salvator Petrum, et intuitu suo eum ad amaras lacrymas provocavit: non enim fieri poterat ut in negationis tenebris permaneret quem lux respexerat mundi; unde et hic sequitur et egressus foras, flevit amare. In atrio enim Caiphae sedens non poterat agere poenitentiam: unde foras egreditur de impiorum Concilio, ut pavidae negationis sordes amaris fletibus lavet. Leo Papa in Serm. 9 de passione. Felices, o apostole sancte, lacrymae tuae, quae ad diluendam culpam negationis, virtutem sacri habuere Baptismatis. Affuit enim dextera domini Iesu Christi, quae labentem te priusquam deicereris exciperet; et firmitatem standi in ipso cadendi periculo recepisti. Cito itaque ad soliditatem rediit Petrus, tamquam recipiens fortitudinem; ut qui tunc in Christi expaverat passione, in suo post supplicio non timeret, sed constans permaneret.


Caput 27
Lectio 1

[85603] Catena in Mt., cap. 27 l. 1 Augustinus de Cons. Evang. Contexuerat superius Evangelista narrationem in his quae cum domino acta sunt usque ad mane; sed postea rediit ad narrandam Petri negationem, qua terminata rediit ad mane ut inde cetera contexeret: et hoc est quod dicitur mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. Origenes in Matth. Putantes per mortem extinguere eius doctrinam et fidem apud eos qui crediderunt in eum, quasi in filium Dei. Talia autem contra eum consiliantes, alligaverunt Iesum solventem a vinculis; unde sequitur et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Hieronymus in Matth. Vide sollicitudinem sacerdotum in malum: tota nocte vigilarunt ut homicidium facerent; et vinctum tradiderunt Pilato: habebant enim hunc morem ut quem adiudicassent morti, ligatum iudici traderent. Rabanus. Attamen notandum, quod non tunc primum ligaverunt, sed mox comprehensum in horto, ut Ioannes declarat. Chrysostomus in Matth. Ideo autem eum non occulte interfecerunt, quia volebant eius gloriae detrahere: multi enim eum admirabantur; et propter hoc studuerunt publice et coram omnibus eum occidere; et ideo ad praesidem eum duxerunt. Hieronymus. Videns autem Iudas dominum adiudicatum morti, pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua esset persecutorum immutare sententiam; unde sequitur tunc videns Iudas qui tradidit eum, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus populi, dicens: peccavi, tradens sanguinem iustum. Origenes in Matth. Respondeant mihi qui de naturis quasdam fabulas introducunt; unde est quod Iudas agnoscens peccatum suum dixit peccavi, tradens sanguinem iustum, nisi ex bona plantatione mentis, et seminatione virtutis, quae seminata est in qualibet rationali anima? Quam non coluit Iudas; et ideo cecidit in tale peccatum. Si autem naturae pereuntis est aliquis hominum, magis huius naturae fuit Iudas. Et si quidem post resurrectionem Christi hoc dixisset Iudas, forsitan erat dicendum quoniam compulit eum poenitere de peccato ipsa virtus resurrectionis. Nunc autem videns eum traditum esse Pilato, poenituit: forsitan recordatus quae frequenter Iesus dixerat de sua resurrectione futura. Forsitan et Satanas, qui ingressus in eum fuerat, praesto fuit ei donec Iesus traderetur Pilato: postquam autem fecit quod voluit, recessit ab eo; quo recedente poenitentiam capere potuit. Sed quomodo vidit Iudas quoniam condemnatus est? Nondum enim a Pilato fuerat interrogatus. Forsitan dicet aliquis, quoniam consideratione mentis suae vidit exitum rei ex eo quod traditum aspexit. Alius autem dicet, quoniam quod scriptum est: videns Iudas quia condemnatus est, ad ipsum Iudam refertur: tunc enim sensit malum suum, et intellexit se condemnatum. Leo Papa in Serm. I de passione. Dicendo tamen peccavi, tradens sanguinem iustum, in impietatis suae perfidia perstitit qui Iesum non Dei filium, sed nostrae tantummodo conditionis hominem, etiam inter extrema mortis suae pericula credidit; cuius flexisset misericordiam, si eius omnipotentiam non negasset. Chrysostomus in Matth. Vide autem quoniam poenitentiam agit quando completum est, et finem accepit peccatum: non enim permittit Diabolus eos qui non vigilant, videre malum antequam perficiant. Sequitur at illi dixerunt: quid ad nos? Tu videris. Remigius. Ac si dicant: quid ad nos pertinet si iustus est? Tu videris, idest, opus tuum quale sit manifestabitur. Quidam autem coniunctim voluerunt legere haec verba, ut sit sensus: cuius aestimationis deputaris apud nos, qui eum quem tradidisti, iustum confiteris? Origenes in Matth. Recedens autem ab aliquo Diabolus observat tempus iterum; et postquam cognoverit, et ad secundum peccatum induxerit, observat etiam tertiae deceptionis locum. Sicut ille qui primo uxorem patris habuit, de hoc malo postea poenituit; sed postea Diabolus voluit hanc ipsam tristitiam exaggerare, ut ipsa tristitia abundantior facta absorberet tristantem. Simile aliquid factum est in Iuda: postquam enim poenituit, non servavit cor suum, sed suscepit abundantiorem tristitiam a Diabolo sibi submissam, quia voluit eum absorbere; unde sequitur et abiens, laqueo se suspendit. Si autem locum poenitentiae requisisset, et tempus poenitentiae observasset, forsitan invenisset eum qui dixit: nolo mortem peccatoris. Vel forte existimavit praevenire magistrum moriturum, et occurrere ei cum anima nuda, ut confitens et deprecans misericordiam mereretur; nec vidit quia non convenit servum Dei seipsum expellere de hac vita, sed expectare Dei iudicium. Rabanus. Suspendit autem se laqueo, ut se ostenderet caelo terraeque perosum. Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Sed occupatis principibus sacerdotum ad necem domini a mane usque ad horam nonam, quomodo Iudas eis retulisse pretium sanguinis quod acceperat, ante crucem domini, probatur, et dixisse illis in templo peccavi, quod tradiderim sanguinem iustum? Cum constet omnes principes et seniores ante passionem domini non fuisse in templo, quippe cum in cruce posito insultarent ei. Nec enim inde potest probari quia ante passionem domini relatum est, cum sint multa quae ante facta probantur, et novissima ordinantur. Sed ne forte post horam nonam factum sit, ut videns Iudas occisum salvatorem, et ob hoc velum templi scissum, terram tremuisse, saxa scissa, elementa conterrita, ipso metu correptus doluerit. Sed post horam nonam occupati erant, ut existimo, seniores et principes sacerdotum ad celebrationem Paschae: sabbato autem secundum legem non licet nummos portare: ac per hoc non est probabile apud me quo die, immo tempore, laqueo vitam finierit, Iudas.


Lectio 2

[85604] Catena in Mt., cap. 27 l. 2 Chrysostomus in Matth. Quia principes sacerdotum noverant, quod occisionem emerant, a propria conscientia condemnati fuerunt: et ad hoc ostendendum subdit Evangelista principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est. Hieronymus. Vere culicem liquantes, et camelum glutientes; si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, hoc est gazophylacium, et dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ipse sanguis effunditur? Origenes in Matth. Videbant autem quoniam circa mortuos magis eam pecuniam conveniebat expendi quae pretium sanguinis erat. Sed quia et inter loca mortuorum sunt differentiae, usi sunt pretio sanguinis Iesu ad comparationem agri figuli alicuius, ut in eo peregrini sepeliantur, non secundum votum suum in monumentis paternis; unde sequitur consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Augustinus in Serm. 2 de coena Dom. Providentia autem Dei factum puto ut pretium salvatoris non peccatoribus sumptum praebeat, sed peregrinis requiem subministret; ut iam exinde Christus et vivos sanguinis sui passione redimat, et mortuos pretiosa passione suscipiat. Pretio ergo dominici sanguinis ager figuli comparatur. Legimus in Scripturis, quod totius generis humani salus redempta sit in sanguine salvatoris. Ager ergo iste, mundus hic totus est. Figulus autem qui mundi possit habere dominatum, ipse est qui vascula corporis nostri fecit de limo. Istius itaque figuli ager Christi sanguine emptus est: peregrinis, inquam, qui sine domo et patria, toto orbe exules iactabantur, requies Christi sanguine providetur. Istos autem peregrinos esse dicimus devotissimos Christianos, qui renuntiantes saeculo, nihil possidentes in mundo, in Christi sanguine requiescunt: sepultura enim Christi nihil aliud est quam requies Christiani: consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in morte. Nos ergo peregrini in hoc mundo sumus, et tamquam hospites in hac luce versamur. Hieronymus. Qui etiam peregrini eramus a lege et prophetis, prava Iudaeorum studia suscepimus in salutem. Origenes in Matth. Vel peregrinos dicimus qui usque ad finem extranei sunt a Deo: nam iusti consepulti sunt Christo in monumento novo quod excisum est in petra. Qui autem alieni sunt a Deo usque in finem, sepulti sunt in agro figuli operantis lutum; qui pretio sanguinis est comparatus, et ager sanguinis nominatur; unde sequitur propter hoc vocatus est ager ille Haceldama, hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Glossa. Quod referendum est ad tempus quo Evangelista hoc scripsit. Deinde confirmat idem prophetico testimonio, dicens tunc impletum