CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Evangelium S. Matthaei lectura
a capite III ad caput IV
Reportatio Petri de Andria

Thomas de Aquino adorans Christum in sua Nativitate a Francesco di Giorgio Martini depictus

Textum Taurini 1951 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 3
Lectio 1

[87334] Super Mt.*, cap. 3 l. 1 Supra egit Evangelista de ingressu Christi in mundum; nunc autem agit de eius processu, qui quidem est attendendus secundum processum suae doctrinae: ad hoc enim venit, Io. XVIII, 37. Circa doctrinam autem duo considerantur. Primo enim ponitur praeparatio ad doctrinam; secundo ponitur ipsa doctrina cap. V. Ad doctorem autem evangelicae doctrinae duo requiruntur. Primo ut sit velatus sacris mysteriis; secundo ut probatus sit virtutibus: et sic duo praemittuntur ante doctrinam, scilicet Baptismus eius, et tentatio cap. IV. Circa primum duo facit. Primo introducitur Ioannis Baptismus, ibi exibat ad eum Ierosolyma; secundo instructio baptizatorum, ibi videns autem multos. Invitantur autem dupliciter a Ioanne, scilicet verbo et exemplo. Secundum ibi ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum et cetera. Circa doctrinam Ioannis tria facit, sive tanguntur. Primo persona doctoris introducitur; secundo ponitur doctrina; tertio confirmatio. Secundum ibi poenitentiam agite; tertium ibi hic est enim de quo dictum est. Circa personam quinque ponuntur, scilicet tempus, persona, officium, studium, et locus. Primum ibi in diebus illis et cetera. Et notandum quod tempus praedicationis Lucas describit per principes reipublicae et Iudaeorum. Illud ergo quod dicit Lucas, exprimitur hic, cum dicit in diebus illis. Nec debet hoc referri ad dies, de quibus facta est mentio, scilicet ad tempus infantiae Christi; non enim est intelligendum hoc fuisse in diebus illis, in quibus Christus reversus est de Aegypto. Sed hoc sic ponitur, quia Christus habitavit continue in Nazareth; Luc. II, 40: puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Secundo ponitur persona, ibi venit Ioannes; venit, idest apparuit, qui primo occultus erat. Hic est de quo Io. I, 7: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. Sed quare Christus voluit eius testimonium, cum haberet testimonium operum? Dicendum quod propter tria. Primo propter nos qui ducimur in cognitionem spiritualium per ea quae sunt similia nobis; Io. I, 7: hic venit ut testimonium perhiberet de lumine. Et quare? Ut omnes crederent per illum. Secundo propter malitiam Iudaeorum, quia non solum Christus sibi testimonium perhibet, secundum quod ipsi dicebant, Io. VIII, 13: tu de teipso testimonium perhibes, sed etiam alius; Io. V, 33: vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati. Tertio ad ostendendum aequalitatem Christi ad patrem, quia sicut pater praenuntios habuit, scilicet prophetas, ita Christus; Luc. I, 76: tu, puer, propheta altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem domini parare vias eius. Tertio ponitur officium baptizandi. Hoc fuit speciale eius officium, quia primus baptizavit, et fuit eius Baptismus praeparatorius ad Baptismum Christi: quia si Christus novum ritum adiunxisset, statim potuissent homines scandalizari. Et ideo praevenit Ioannes ut praepararet homines ad Baptismum; Io. I, 31: ut manifestetur in Israel. Quarto ponitur studium, quia venit, ut diligenter praedicaret. Et hoc est praedicans Baptismum. Christus quidem baptizaturus ista adiunxit, Matth. ult., 19: ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Ioannes autem in utroque praeparavit viam. Et notandum quod Ioannes in trigesimo anno hoc fecit, in qua aetate David etiam factus est rex, et Ioseph gubernacula regni Aegypti suscepit, Gen. XLI, 46. Per quod datur intelligi, quod ad nullum officium debet aliquis assumi ante perfectam aetatem. Quinto ponitur locus in deserto. Praedicavit autem in deserto propter quatuor. Primo ut quietius audirent: in civitate enim multi curiosi impedientes convenissent, sed in deserto non nisi studiosi ibant; Eccle. XII, 11: verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Secundo quia congruebat suae praedicationi; quia ipse poenitentiam praedicabat. Talis autem debet esse locus poenitentiae, vel corporaliter, vel mentaliter; Ps. LIV, 8: ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Tertio ad designandam conditionem Ecclesiae, quae per desertum significatur: datur enim intelligi, quod non est in synagoga praedicatio salutis, sed in Ecclesia; Is. LIV, 1: laetare, sterilis, quae non paris; decanta laudem, et, hinni, quae non pariebas, quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habebat virum, dicit dominus. Quarto ad designandam conditionem Iudaeae, quae iam derelinquebatur a Deo; inf. XXIII, 38: ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Sequitur poenitentiam agite et cetera. Ioannes annuntiat quamdam novam vitam, sicut dicit Augustinus in libro de poenitentia: nullus qui suae voluntatis arbiter constituitur, potest novam vitam inchoare, nisi poeniteat veteris vitae. Quaere in Glossa. Et ideo primo monet ad poenitentiam; secundo annuntiat salutem, ibi appropinquabit enim regnum caelorum. Item poenitentiam agite, per quam est remissio peccatorum. Chrysostomus: nato filio Dei, Deus misit praeconem in mundum. Et notandum quod aliud est poenitentiam agere et poenitere. Ille poenitet qui peccata deflet, et flenda non committit. Et sciendum, quod totum refertur ad propositum mentis, ut scilicet dicatur et flenda non committit, idest, proponit non committere: hoc enim requirit poenitentia. Poenitentiam autem agere est satisfacere pro peccatis; Luc. III, 8: facite fructus dignos poenitentiae. Et fit hic quaestio. Cum omnia peccata dimittantur in Baptismo, quare Ioannes praenuntians Baptismum Christi, incepit a poenitentia? Et respondetur in Glossa, quod triplex est poenitentia, scilicet ante Baptismum, quia oportet ut doleat de peccatis quando accedit; secunda post Baptismum, de mortalibus; tertia, de venialibus. Hic agitur de poenitentia quae est post Baptismum; unde Petrus dixit Act. II, 38: poenitentiam agite, scilicet ut sitis parati ad salutem consequendam. Appropinquabit. Et nota quod numquam in Scriptura veteris testamenti invenitur promissum regnum caelorum; sed primo Ioannes nuntiat, quod pertinet ad dignitatem eius. Regnum autem caelorum in Scriptura quatuor modis accipitur. Quandoque enim dicitur ipse Christus habitans in nobis per gratiam; Luc. XVII, 21: regnum Dei intra vos est. Et dicitur regnum caelorum, quia per inhabitantem gratiam inchoatur nobis via caelestis regni. Secundo, sacra Scriptura; infra XXI, 43: auferetur a vobis regnum Dei, idest sacra Scriptura. Et dicitur regnum, quia lex eius ducit ad regnum. Tertio, dicitur praesens Ecclesia militans; infra XIII, 47: simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti et cetera. Et dicitur regnum caelorum, quia ad modum caelestis Ecclesiae est institutum. Quarto dicitur regnum caelorum caelestis curia; infra VIII, 11: venient ab oriente, et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelorum. Ante tempus autem Ioannis non fiebat mentio, nisi de regno Iebusaeorum, Ex. III, 8, sed modo promittitur regnum caelorum suae Ecclesiae. Consequenter ponitur confirmatio huius praedicationis hic est de quo dictum est per Isaiam prophetam et cetera. Et, sicut dicit Augustinus, istud potest dupliciter exponi. Primo quod hoc, scilicet hic est de quo scriptum est, sint verba Evangelistae; et tunc sensus est planior. Secundo, illud introducitur a Matthaeo, velut sint verba Ioannis poenitentiam agentis. Unde hic est, idest ego sum; et loquitur de se sicut de alio, sicut Ioan. I loquitur de alio sicut de se. Sed non est vis cuius sint verba, quia sensum eumdem habent. Hic est ergo de quo scriptum est, Is. XL, 3: vox clamantis in deserto: parate viam domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Tria ponuntur, per quae confirmantur tria praedicta. Primo praenuntiatur locus praedicationis Ioannis, quia vox clamantis in deserto; secundo adventus regni caelorum; unde parate viam. Tertio poenitentiam, ibi rectas facite semitas eius. Dicit ergo vox clamantis in deserto. Et dicit vox propter tria. Primo quia, sicut dicit Gregorius, vox verbum praecedit; et Ioannes Christum. Luc. I, 17: ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Secundo, quia per vocem verbum cognoscitur; vox enim verbum deducit in cognitionem, ita Ioannes Christum; Io. I, 31: ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Tertio, quia vox sine verbo non facit animi certitudinem; I Cor. XIV, 8: si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? Et revelatio divinorum mysteriorum non facta est per Ioannem, nisi inquantum annuntiavit Christum, sed per Christum verbum; Io. I, 18: unigenitus qui est in sinu patris ipse enarravit. Igitur vox clamantis; et potest intelligi dupliciter. Primo Christi clamantis, qui in Ioanne loquebatur; II ad Cor. XIII, 3: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? Ita etiam clamavit in omnibus prophetis. Unde semper dicitur: factum est verbum domini ad Ieremiam, vel Isaiam et cetera. Et tamen nullus est dictus vox, quia non immediate praecesserunt Christum; Mal. III, 1: ecce ego mitto Angelum meum qui praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum sanctum suum dominator quem vos quaeritis, et Angelus testamenti quem vos vultis. Vel vox clamantis, idest Ioannes clamans. Sciendum quod clamor fit ad surdos, et tales erant Iudaei; Is. XLII, 18: surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum. Quis caecus, nisi servus meus, et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Secundo ex indignatione; Ps. CV, 40: iratus est furore dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam. Tertio ad distantes: et isti elongati a Deo. Parate viam domini. Et videtur magis fuisse consonum quod dixisset parate viam vestram ad suscipiendum dominum. Et sciendum quod nos adeo eramus infirmi, quod non poteramus accedere ad dominum, nisi ipse veniret ad nos. Et ideo supra dixit Ioannes appropinquabit enim regnum caelorum: et hoc est parate. Sed quae est ista via? Fides quae est per auditum; Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Gregorius: via fidei devotus auditus est; Amos IV, 12: praepara te in occursum Dei tui, Israel. Rectas facite. Fides est communis, est una; sed dirigit in diversis operibus. Et ideo rectas facite. Tunc autem sunt rectae istae viae operum, quando non discordant a lege divina, quae est regula actuum humanorum, sicut secundum voluntatem figuli est regula bonitatis in vasis fictilibus, ut haberi potest Ier. XVIII, 4. Vel hoc, scilicet parate, pertinet ad caritatem, quae est de necessitate salutis; Is. c. XXX, 21: haec est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Ergo via intelligitur totum illud quod pertinet ad communem salutem; I Cor. c. XII, 31: adhuc excellentiorem vobis viam demonstro. Semitae vero sunt observationes consiliorum: quae semitae dicuntur esse rectae, quia non propter inanem gloriam debent fieri; infra VI, 1: non faciatis iustitiam coram hominibus, ut videamini ab eis; et Prov. III, 17: viae eius, viae pulchrae, et omnes semitae eius pacificae. Consequenter ostenditur, quomodo Ioannes testimonium perhibuit Christo in vita, ibi ipse autem Ioannes. Sed quis perhibuit testimonium de Ioanne, qui perhibebat testimonium Christo? Et dicendum quod vita sua: quia, sicut dicit Chrysostomus, nullus idoneus testis alterius est, nisi sit testis suus, et hoc bona vita; Eccli. c. XIX, 27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo. Unde hic describitur austeritas eius in vita, et cibo: et hoc est ipse autem erat indutus pilis camelorum et cetera. Alii de lana, Ioannes de pilis: reputabat enim vestimentum de lana mollitiem, quae non convenit praedicatori. Item zona pellicea. Illud dupliciter exponitur. Hieronymus dicit, quod tunc temporis Iudaei habebant cingulum de lana, sed Ioannes reputans ad mollitiem, accipit de pellibus imitans Eliam, sicut dicitur IV Reg. I, 8. Rabanus exponit sic, et dicit quod Ioannes accipiebat pelles crudas, non paratas, et utebatur eis, ut refraenaret libidinem: et hoc est et zonam. Sed sive sic, sive sic exponatur, in utroque tamen austeritas vitae intelligitur. Cibus autem eius locustae et mel silvestre. Hic cibus non paratus, sed quem natura ministrabat; et sunt locustae animalia quaedam apta ad comedendum. Et mel silvestre. Hoc dupliciter potest intelligi. Proprie enim mel silvestre dicitur illud, quod non reconditur in alveis artificiose factis, sed invenitur in silvis in aliquibus arboribus. Alii dicunt quod est canna mellis, et quoddam quod invenitur intus in cannis valde dulce; tamen in omnibus his nihil aliud habetur, nisi quod simplicibus erat contentus; I Tim. VI, 8: habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus. Consequenter agitur de Baptismo: unde dicitur tunc exibant: et tangit tria. Primo quomodo visitabatur a turbis; secundo quomodo turbae baptizabantur; et tertio quomodo confitebantur peccata sua. Et quantum ad primum sciendum, quod tria sunt quae invitabant homines ad exeundum ad Ioannem. Primo nova praedicatio. Numquam audiverant fieri mentionem de regno caelorum, et ideo mirabantur; Iob c. XXXVIII, 33: numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra? Ioannes primo docuit quod ratio regni caelorum non esset ponenda in terra. Secundo propter vitam. Unde dicit tunc exibant, videntes scilicet vitam ipsius; Iac. II, 18: ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam et cetera. Tertio, quia Iudaea privata erat instructione prophetarum. Ps. LXXIII, 9: signa nostra non vidimus, iam non est propheta. Et ideo exibant a Iudaea ad videndum; et hoc est tunc exibant (...) et baptizabantur ab eo in Iordane. Sed quare in Iordane? Quia in Iordane primo fuit praefiguratus Baptismus. IV Reg. c. II, 8-11, ubi dicitur de Eliseo quod transivit per Iordanem, et Elias raptus est in caelum. Item ibi fuit mundatus Naaman leprosus, qui significat mundatum a peccatis in Baptismo. Item quia ipsa interpretatio convenit Baptismo; interpretatur enim descensus; et significat humilitatem, quam homo debet habere in Baptismo; I Petr. II, 2: quasi modo geniti infantes, rationabile, et sine dolo, lac concupiscite. Tertium ponitur ibi confitentes peccata sua. Causa quare confessio est inducta, supra est ostensa, quia de necessitate salutis; Iac. V, 16: confitemini alterutrum peccata vestra. Et dicit Glossa, quod ideo inducta est, ut homo habeat erubescentiam. Sed sciendum quod erubescentia est causa concomitans, sed principalis est propter virtutem clavium: nullus enim posset ligare, vel solvere, nisi sciret quid ligandum, vel solvendum esset. Unde sicut nullus potest amovere necessitatem clavium, ita nullus posset amovere confessionem vocalem. Sed quaeritur, an accedens ad Baptismum confiteri teneatur. Videtur quod non indigeat virtute clavium, cum omnia dimittantur peccata in Baptismo. Sed dicendum, quod tenetur saltem in generali; et hoc facit quando abrenuntiat Satanae, et omnibus pompis eius: in hoc enim profitetur se esse Satanae obligatum. Videns autem multos. Ostenso quod multi a Ioanne baptizabantur, hic agit de instructione eorum. Et circa hoc duo facit: primo ponuntur qui sunt qui instruantur; secundo ponitur eorum instructio, ibi quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Dicit ergo videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum. Sciendum quod apud Iudaeos sunt aliquae sectae, inter quas istae duae erant praecipuae. Pharisaei enim dicebantur quasi a communi vita divisi, propter suas observantias. Isti in multis bene dicebant, tamen deficiebant, quia, ut dicitur, omnia provenire ex necessitate ponebant. Alii, scilicet Sadducaei, dicebantur iusti propter quasdam speciales observantias legis; qui non recipiebant prophetas, nec dicebant animas post corruptionem corporis resuscitari, nec spiritum esse. Utrique autem ex ipso nomine notabantur, quia Phares divisionem significat, quae opponitur caritati. Et hi omnino erant divisi ab aliis, quasi haberent superabundantem spiritum sanctum: hoc enim bonum esset. Alii etiam, scilicet Sadducaei, sibi iustitiam usurpabant; contra quos Rom. X, 3: ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Et tamen quamvis magis iusti apparerent, tamquam ad magistrum, ad Ioannem veniebant; Is. XLIX, 7: reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter dominum, quia fidelis est, et sanctum Israel, qui elegit te. Isti ergo hic convenienter instruuntur. Unde quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Et notandum quod instructio debet variari secundum conditiones auditorum. Simplicibus enim sufficit ea quae ad salutem pertinent breviter loqui; sed sapientibus debent singula explicari; quod innuit apostolus I Cor. III, v. 1: non potui vobis loqui tamquam spiritualibus sed quasi carnalibus. Ita fecit Ioannes: breviter turbas admonuit de poenitentia, et annuntiavit regnum caelorum. Ista duo hic explicat per singula Pharisaeis. Unde primo exhortatur ad poenitentiam; secundo nuntiat de appropinquatione regni caelorum, ibi ego quidem baptizo vos et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit inductivum ad poenitentiam; secundo removet ea quae possent a poenitentia retrahere, ibi et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus Abraham. Circa primum duo facit: primo ponit inductionem ad poenitentiam; secundo ponit perfectae poenitentiae modum, ibi facite ergo fructum dignum poenitentiae. Duo autem sunt quae inducunt ad poenitentiam: recognitio proprii peccati; Is. LVIII, v. 1: annuntia populo meo scelera eorum: secundo timor divini iudicii. Ista duo annuntiat Ioannes. Unde dicit progenies viperarum. Et notandum, quod in sacra Scriptura dicitur filius alicuius ad imitationem; Ez. XVI, v. 45: pater vester Amorrhaeus; Io. VIII, 44: vos ex patre Diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Isti similes erant viperis; et ideo dicit progenies viperarum. Et sunt similes in tribus, secundum Chrysostomum. Natura enim illius est, quando mordet aliquem, recurrere ad aquam; et si invenit non moritur, alias moritur. Unde Ioannes perpendens intentionem eorum, quare veniebant ad aquam Baptismi, dixit progenies viperarum. Sed quomodo venenati veniebant ad Baptismum? Quia Ioannes promittebat remissionem peccatorum, unde faciebat intrare aquam deponentem pravam intentionem, ideo dicit agite poenitentiam (...) et baptizabantur ab eo. Secunda proprietas est quod nascendo occidit parentes; unde dicitur quasi vi pariens, et isti similiter. Infra XXIII, 31: quem prophetarum non occidistis? Tertia ratio est, quia est pulchra exterius, interius habens venenum: isti etiam pulchri sunt exterius quadam simulata iustitia, interius habentes peccata; infra XXIII, 27: vae vobis quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia; et secundum hoc progenies viperarum sonat in malum. Ambrosius exponit aliter, et dicit, quod prudentia serpentibus adscribitur; inf. X, 16: estote prudentes sicut serpentes. Unde Ioannes, commendans eos de prudentia, quia veniebant ad Baptismum, dicit progenies viperarum. Primum ergo quod inducit ad poenitentiam est recognitio proprii peccati; secundum est timor divini iudicii; Prov. XV, 27: per timorem domini declinat omnis a malo; Iob XIX, 29: scitote esse iudicium. Et hoc est, quod dicit quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Et sciendum quod Ambrosius et Chrysostomus exponunt de praeteritis, Rabanus de futuris; unde dicit quis demonstrabit? Et secundum Ambrosium sic: progenies etc., quasi diceret: quis demonstravit, ut recederetis a malo? Quasi dicat: nullus, nisi Deus. Ps. LXXXIV, 8: ostende nobis, domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Secundum Chrysostomum, sic: progenies viperarum, quia retinent voluntatem peccati, quis demonstravit vobis fugere, sicut vos vultis? Non, quia dixit Isaias I, 16: lavamini, et mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Non, quia dixit David, Ps. l, 4: amplius lava me, domine, ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me; et post: sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Rabanus de futuro sic, quasi diceret: bonum est quod agatis poenitentiam, quia aliter quis demonstrabit? Ps. CXXXVIII, 7: quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Ira de Deo non accipitur pro affectu mentis, sed pro effectu: unde eius ira est ultio. Praemissis his duobus ducentibus ad poenitentiam, consequenter concludit Evangelista facite ergo fructum dignum poenitentiae. In arbore fructus sunt post flores, et si flores non sequantur fructus, arbor illa nihil valet. Flos enim quidam poenitentiae apparet in contritione, sed fructus est in executione. Eccli. XXIV, 23: flores mei fructus honoris et honestatis. Et notandum quod alius est fructus iustitiae, et alius poenitentiae: plus enim requiritur a poenitente, quam ab eo, qui non peccat. Est autem triplex fructus dignus poenitentiae. Primus est ut puniat in se, quod commisit, et hoc iudicio sacerdotis. Ier. XXXI, v. 19: postquam convertisti me, egi poenitentiam, et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum: idest carnem meam afflixi. Secundus est ut fugiat peccata, et occasiones peccati, unde dicitur, quod satisfacere est causas peccatorum excidere. Eccli. XXI, 1: fili, peccasti? Ne adiicias iterum: sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur et cetera. Quasi a facie colubri fuge peccatum, Eccli. c. XXI, 2. Tertius est, ut tantum studeat ad bene agendum, quantum studuit ad peccandum. Rom. VI, 19: humanum dico propter infirmitatem carnis nostrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem. Consequenter excludit impedimentum poenitentiae, cum dicit et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus Abraham. Duplex impedimentum est poenitentiae. Praesumptuositas de se, et desperatio de divino iudicio. Primo removet primum; secundo secundum, ibi iam enim securis ad radicem arborum posita est. Circa primum duo facit: primo excludit impedimentum; secundo assignat rationem, ibi dico enim vobis. Dicit ergo et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus Abraham. Isti secundum carnem erant de genere Abrahae: unde poterant credere, quod quantumcumque peccarent, Deus misereretur eis propter Abraham; Ex. XXXII, 11: cur, domine, irascitur furor tuus? Et post: recordare Abraham, Isaac, et Iacob servorum tuorum et cetera. Et ideo excludit hoc Ioannes: et ne velitis dicere. Et est modus loquendi; quasi diceret, non dicatis hoc, quia non valebit vobis. Rom. IX, 8: non qui filii sunt carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine et cetera. Isti enim multum gloriabantur de Abraham, sed dominus dicit Io. VIII, 39: si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Contra tales dicit Chrysostomus: quid prodest ei quem mores deturpant, generatio clara? Et est etiam hoc in spiritualibus. Consequenter assignat rationem dico enim vobis, magis est enim magnum imitari patrem, quam nasci ex eo, potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Legitur Iosue IV quod quando populus Israel transivit Iordanem siccis pedibus, in memoriam miraculi, mandavit Iosue, quod extraherentur duodecim lapides ex fundo fluminis, et ponerentur extra, et duodecim de lapidibus exterioribus ponerentur intus. Ioannes autem in illo loco baptizans, eos ostendit. Potest autem intelligi dupliciter. Ad litteram primo: hoc enim est primum fidei fundamentum, credere omnipotentiam Dei; Iob c. XLII, 2: scio quia potes, et nulla te latet cogitatio. Vel possumus intelligere per lapides gentiles, qui dicuntur lapides propter duo: primum quia lapides adorant; secundo propter duritiem. Et licet lapides sint duri, tamen diu conservant impressionem: et licet etiam aedificium ex eis factum tarde fiat, tamen forte est, et durabile. Unde gentiles quamvis fuerint duri ad recipiendum fidem Christi, tamen tenuerunt fortiter. Hoc significatur Ez. XI, 19: auferam a vobis cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri. Secundum autem Hieronymum in verbis istis videtur reducere ad memoriam prophetiam Is. LI, 2: attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos et cetera. Nominat enim petram Abraham propter impotentiam generandi, et Saram propter sterilitatem; quasi dicat: Deus, qui fecit potentem Abraham, et foecundam Saram potens est de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Possent enim dicere: nec credimus quod aliqua ira superveniat nobis; et ideo hoc removet dicens iam enim. Unde primo ponit iudicium; secundo ponit sententiam iudicii. Dicit ergo iam enim et cetera. Dupliciter enim aliqui poenitere nolunt: ex desperatione iudicii, quia non credunt iudicium esse; Eccli. V, 1: ne dixeris: est mihi sufficiens vita; Iob XIX, 29: fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse iudicium. Aliqui autem ex mora; II Petr. III, 9: non tardat Deus promissionem suam, sicut quidam aestimant, sed patienter agit propter nos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Sed utramque Ioannes excludit. Primo primam, cum dicit iam enim securis; secundo secundam, cum dicit posita est; quasi dicat, non tardabit. Et tripliciter intelligitur hoc. Chrysostomus dicit, quod per securim intelligitur districtio divini iudicii, quae quandoque per securim, quandoque per arcum, et gladium designatur; Ps. VII, 13: nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit, arcum suum tetendit, et paravit illum. Hieronymus: per securim praedicatio Evangelii intelligitur, quia sicut per doctrinam Evangelii aliqui ducti sunt ad vitam, ita contemptores ad mortem. Ier. XXIII, 29: nonne verba mea sicut ignis, et quasi malleus conterens petram? Lc. II, 34: ecce positus est hic in ruinam, et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur et cetera. Iam enim securis ad radicem arborum posita est; quasi dicat: in promptu est, ut veniat. Secundum Gregorium per securim redemptor noster intelligitur, qui velut ex manubrio et ferro, ex humanitate et divinitate constat; cuius humanitas, quia patienter expectat, quasi tenetur: divinitas, quasi ferrum incidit. Securis ergo ad radicem ponitur, quia iudicium fit per Deum et hominem. Et dicit ad radicem propter duo, quia in radice fit praecisio universalis, eius etiam quod est in ramis. Item quia quod a radice exciditur, non germinat: quasi diceret: universalis erit extirpatio malorum. Sequitur ergo, et ponit primo universalitatem dicens omnis arbor; quasi dicat: tam Iudaeus quam gentilis; Rom. II, 11: non est acceptatio personarum apud Deum. Item culpam, quia non facit fructum, propter solam enim omissionem fit punitio; infra XXV, v. 42: esurivi, et non dedistis mihi manducare. Tertio ponit duplicem poenam: scilicet temporalem, excidetur, scilicet ex hac vita; Lc. XIII, 7: ecce tres anni sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam, et post: ut quid terram occupat? Et hoc est excidetur, cum prosperitate terrena. Item ponit poenam aeternam, unde dicitur in ignem mittetur; Is. ult., 24: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur. Et inf. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum. Ego quidem baptizo. Supra Ioannes exhortatus fuit ad poenitentiam explendam, modo intendit facere quod frequenter dixerat, scilicet annuntiare regnum caelorum: et circa hoc duo facit. Primo ponitur praeparatio ad regnum; secundo agitur de praenuntiatione regni, ibi qui autem post me venturus est. Regnum illud Christus est, de quo Lc. XVII, 21: regnum Dei intra vos est. Praeparatio quidem est Baptismus; unde ego quidem, quod mirabile est vobis, baptizo, in aqua sola, scilicet quia sum purus homo. Unde non poterat nisi corpus lavare, nec poterat dare spiritum sanctum, cum nondum esset solutum pretium pro peccato; Hebr. IX, v. 22: non enim fit remissio sine sanguine. Item spiritus sanctus nondum descenderat, nec Christus tactu suae carnis aquam sanctificaverat. Quare ergo baptizabat? Propter tria. Primo, ut praeveniret Christum, baptizando; Lc. I, 76: praeibis ante faciem domini parare vias eius. Secundo, ut congregatis hominibus haberet opportunitatem praedicandi de Christo; Io. I, 31: ut manifestaretur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Tertio, ut ad Baptismum Christi praepararet. Unde consuetudo est in Ecclesia, ut prius catechumeni fiant qui baptizari debent, scilicet ut fiat quaedam praeparatio, et accipiant quoddam signaculum, per quod idonei reputantur: et hoc est quod dicit, ego baptizo, ut scilicet sciatis vos aptos esse, qui a Christo baptizari intenditis. Nota, quod Magister in IV Sent. dicit, quod baptizati a Ioanne non baptizabantur a Christo, nisi illi qui ponebant spem suam in Ioanne. Sed hoc falsum est; unde dicit ipse vos baptizabit. Item nota, quod Augustinus movet quaestionem. Si post Baptismum Ioannis rebaptizabantur, quare non rebaptizabantur post Baptismum haereticorum? Dicendum, quod Ioannes baptizabat in persona sua; haeretici in persona Christi; unde Baptismus Christi iudicandus est. Consequenter agitur de regno. Et primo ostendit dignitatem ipsius; secundo officium eius, ibi ipse vos baptizabit. Dicit ergo qui post me venit, nascendo, baptizando, praedicando, moriendo, ad Inferos descendendo. Sed hic de duobus tantum loquitur, videlicet de praedicatione et Baptismo; unde dicit qui post me venit, ad baptizandum et docendum; Lc. I, 17: ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Fortior me est, et fortior eius Baptismus; I Reg. II, 2: non est sanctus ut est Deus; Iob IX, 19: si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Et ne sic credatur quod sit comparatio inter eos, dicit cuius non sum dignus calceamenta portare; quasi dicat: incomparabiliter me dignior est, ut exponit Chrysostomus, ita ut ei officium non debeam exhibere. Sed sciendum quod in aliis tribus Evangeliis non est sic: quia illic dicitur solvere, hic portare. Unde dicit Augustinus quod Ioannes voluit tantum suam humilitatem, et Christi excellentiam ostendere, et tunc idem significatur in omnibus. Unde dicit, quod hoc fuit per spiritus sancti inspirationem, quod in talibus Evangelistae dissonent in verbis, ut documentum accipiamus, quod non mentimur, si eumdem sensum cum aliis loquimur, quamvis non eadem verba dicamus. Si vero mysticum aliquid significare voluit, tunc differentia est in verbis Matthaei et aliorum: et possunt in corrigia calceamenti duo significari, quia per calceamentum humanitatem; Ps. LIX, 10: in Idumaeam extendam calceamentum meum. Corrigia est unio, qua humanitas ligata est divinitati. Et quia non reputabat se sufficientem ad explicandum mysterium unionis, ideo dicit cuius non sum dignus calceamenta portare. Vel mos erat apud Iudaeos, Deut. XXV, 9, quod si quis nollet accipere uxorem fratris sui, deberet solvere corrigiam ab illo, qui uxorem accipiebat. Sponsa Christi Ecclesia est. Tunc ergo Ioannes reputabat se indignum esse accipere sponsam Christi. Vel aliter secundum Hilarium. Calceamentum portant quippe nuntiatores humanitatis Christi per mundum; quod fuit reservatum apostolis; Is. LII, 7: quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem. Ergo Ioannes dicit se non esse dignum portare calceamentum quod apostolis erat reservatum: maius enim officium est evangelizare, quam baptizare; I Cor. I, 17: non misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Numquid ergo maiores apostoli Ioanne? Non merito, sed officio novi testamenti. Et secundum hunc sensum dicitur infra XI, 11: qui minor est in regno caelorum, maior est illo. Vel aliter secundum Chrysostomum. Pedes sunt apostoli, et alii eius famuli, inter quos Ioannes erat. Calceamentum est infirmitas eorum: quia sicut decor pedum non cognoscitur quamdiu teguntur calceamento, ita decor apostolorum; II Cor. XII, 9: libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Cuius non sum dignus calceamenta portare: quia nec ipse, nec apostoli se dignos reputant, ut sint ministri Evangelii Christi; II Cor. III, 4: fiduciam talem habemus per Christum ad Deum: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Si ergo diversa significat secundum mysterium, quid horum dixit Ioannes? Dicendum, secundum Augustinum, quod si verba Ioannis ad diversa referuntur, sic utrumque dixit. Vel quod Ioannes turbis praedicans quandoque dixit illud, quandoque aliud. Consequenter agit de officio Christi. Et primo de officio baptizandi; secundo de officio iudicandi, ibi cuius ventilabrum in manu sua. Dicit ergo ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igni. Multi libri habent et ignis. Sed loquuntur more Graecorum, qui carent ablativo. Et dicit spiritu sancto et igni: in quo datur intelligi quod Baptismus Christi habet amplius quam Baptismus Ioannis, quia addit super illud, quia Christus in aqua et spiritu; Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Sed nota quod, cum dicit baptizabit vos in spiritu sancto, insinuat habendam esse affluentiam spiritus sancti, quam habentes totaliter abluuntur; Act. I, 5: vos autem baptizabimini spiritu sancto. Insinuat etiam facilem immutationem. Et igni. Istud multipliciter exponitur. Hieronymus dicit, quod idem designatur per spiritum sanctum et ignem; Lc. XII, v. 49: ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Idest spiritum sanctum. Et ideo etiam in igne apparuit; Act. II, v. 3: et apparuerunt illis dispartitae linguae tamquam ignis. Secundum Chrysostomum per ignem significatur praesens tribulatio, quae purgat peccata; Eccli. XXVII, 6: vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. Sed sciendum, quod dicit, istud Baptisma esse necessarium, quia Baptismus spiritus sancti continet mentem, ne vincatur a tentationibus, sed non totaliter tollit germina carnis: et ideo necessaria est tribulatio, quia caro tunc attrita non germinabit concupiscentiam. Necessarius ergo est ignis qui reficiat carnem. Vel per ignem intelligitur purgatio futura in Purgatorio; I Cor. III, 13: quale sit opus, ignis probabit. Hilarius autem exponit de igne Inferni, et dicit quod duo intendit in hoc quod dicit, ipse vos baptizabit spiritu sancto et igni, salutem scilicet quam efficit in praesenti et in futuro. In futuro purgabit per ignem Inferni, inquantum attrahet malos; et hoc consonat ei quod sequitur, paleas autem comburet igni inextinguibili. Consequenter agitur de iudiciaria potestate cuius ventilabrum in manu eius. Et primo tangitur iudiciaria potestas; secundo iudicii effectus; tertio iudicii modus. Dicit ergo cuius ventilabrum, et utitur similitudine. Area dicitur Ecclesia; fruges, fideles, qui congregabuntur per Angelos; Lc. c. X, 2: rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam; Io. IV, 34 qui misit me ut perficiam opus eius. Ventilabrum, iudiciaria potestas Christi, quae discernet triticum a paleis; Io. V, 22: pater omne iudicium dedit filio; Act. X, 42: ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Permundabit, idest perfecte mundabit. Primo per tribulationes quae sunt quasi quidam ventus, qui si non est, paleae sunt cum tritico: ita etiam quamdiu sunt in Ecclesia, non discernuntur boni a malis; et sicut per minorem ventum paleae tenues expelluntur, et per fortem grossae, ita in Ecclesia, si crescat tribulatio, etiam qui firmi videntur, cadunt; Lc. VIII, 13: ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Secundo per sententias praelatorum, quando scilicet excommunicantur; I ad Cor. V, 13: auferte malum ex vobisipsis. Tertio in die iudicii, quando segregabuntur boni a malis; infra XXV, 32. Congregabit in horreum suum, scilicet Paradisi, triticum, idest electos; Ps. CV, 47: salvos nos fac, domine Deus noster, et congrega nos de nationibus. Paleas autem comburet. Et nota quod differentia est inter paleas et zizania: aliud enim est semen palearum et zizaniorum, quia palearum est idem semen cum tritico. Unde per zizania possumus intelligere schismaticos, qui non communicant nobiscum in sacramentis; per paleas, fideles, licet malos. Sed utrique igni comburentur. Igni inextinguibili; Is. ultim., 24: ignis eorum non extinguetur. Et dicit inextinguibili, ad differentiam ignis Purgatorii. De hoc igne infra XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum et cetera.


Lectio 2

[87335] Super Mt.*, cap. 3 l. 2 Supra introduxit Evangelista Ioannem baptizantem, nunc introducit Christum ad Baptismum Ioannis venientem: et circa hoc duo facit. Primo ponit ea quae praecesserunt Baptismum; secundo consequentia ad Baptismum, ibi baptizatus autem Iesus. Circa primum ponuntur quatuor. Primo mira Christi humilitas; secundo humilitatis admiratio; tertio Christi satisfactio admirationi; quarto Ioannes satisfactioni consentit. Secundum ibi Ioannes autem prohibebat eum; tertium ibi respondens autem Iesus; quartum ibi tunc dimisit eum. Circa primum quatuor ponuntur: tempus, personae, loca et officium. Tempus, cum dicit tunc, scilicet Ioanne lumen suum habente. Sicut enim sol oritur adhuc apparente Lucifero, ita Christus Ioanne praedicante et baptizante, Lc. III, 21. Iob XXXVIII, 32: numquid producis Luciferum in tempore suo, et vesperum super fines terrae consurgere facis? Vel tunc quando Christus fuit in trigesimo anno, Lc. III, 23, ut daret intelligi quod officium praedicationis, et praelationis non debet aliquis sumere ante perfectam aetatem. Vel tunc quando secundum cursum aliorum multa peccata poterat perpetrasse. Unde noluit statim baptizari, sed multo tempore legem servavit, quasi constitutus sub lege, et ut Iudaei non haberent causam scandali, quia non venit solvere legem, infra V, 17. Sed posset alicui videri, quod ideo Christus terminasset legem, quia non potuisset legem implere; et ideo voluit diu observare; et ideo non ita cito baptizatus est. Ponuntur personae, cum dicitur venit Iesus ad Ioannem, dominus ad servum, creator ad creaturam; infra XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Loca a Galilaea. Ista mystice conveniunt baptizatis, quia Galilaea significat transmigrationem: oportet enim baptizatos transmigrare de vitiis ad virtutes; I Petr. II, v. 1: deponentes omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones. Item, in Iordanem. Iordanis interpretatur descensus, et significat humilitatem, quae debet esse in baptizando ad gratiam percipiendam; Iacob. IV, 6: humilibus autem dat gratiam. Ponitur officium ut baptizaretur. Deus voluit baptizari a Ioanne quatuor rationibus. Primo ut Baptismum Ioannis conservaretur, quia illi aliqui detrahebant, infra XXI, v. 24. Secundo, ut suo tactu totam consecraret aquam; et ideo Baptismus dicitur fieri de fontibus salvatoris; Is. XII, 3: haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Tertio, ut demonstraret in se veram conditionem hominis, quia sicut fuit in similitudinem carnis peccati, Rom. VIII, 3, ita voluit mundari quasi peccator. Quarto, ut aliis imponeret necessitatem baptizandi: prius enim voluit servare quae imposuit; Act. I, 1: coepit Iesus facere et docere, contra illos de quibus infra XXIII, 4: alligant onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea tangere. Consequenter ponitur admiratio. Et nota tria. Primo enim Ioannes recusat honorem sibi oblatum; secundo confitetur suam humilitatem; tertio suam infirmitatem. Secundum ibi Ioannes autem prohibebat eum; Eccli. VII, 4: noli quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris. Tertium ibi ego a te debeo baptizari. Cognoscebat enim quod interius baptizaret; et ideo dicit baptizari idest ab originali peccato mundari: ita dicit Glossa. Sed contra, quia erat sanctificatus in utero. Sed dicendum quod ante adventum Christi aliqui quodammodo mundati sunt quantum ad infectionem personae per circumcisionem, et huiusmodi; sed quantum ad culpam et infectionem totius naturae nullus mundatus fuit ante passionem Christi. Et tu venis ad me? Ps. CXXXVIII, 6: mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam. Consequenter ponitur Christi satisfactio. Nota quod Ioannes unum fecerat, quia prohibebat; et duo dixerat: ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Et tamen Christus ad unum non respondit, ad hoc scilicet ego a te; sed respondit ad hoc quod prohibebat: unde sine modo. Et dicit modo, quia, secundum Chrysostomum, Ioannes postmodum baptizatus est a Christo, non solum Baptismo flaminis, sed etiam aquae. Vel sine modo, hoc dicit, quia postmodum baptizatus est Ioannes Baptismo spiritus sancti. Vel sine modo, ut baptizer Baptismo aquae, quia alio Baptismo habeo baptizari, scilicet Baptismo passionis; Lc. XII, v. 50: Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Et isto etiam Ioannes baptizatus est a Christo, inquantum mortuus est pro iustitia, quod idem est quod mori pro Christo. Vel sine modo, quando gero formam servilem, implere me humilitatis officium: quia quando apparebo gloriosus, tunc baptizabo te Baptismo gloriae. Consequenter respondet Christus admirationi, et dicit sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Quod exponitur tripliciter. Primo sic decet nos implere omnem iustitiam, scilicet per Baptismum: futurum enim erat, quod Christus impleret omnem iustitiam, et legis, et naturae; sed voluit per istam viam implere, quia sine Baptismo non impletur; Io. III, 3: nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei et cetera. Remigius sic exponit: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Decet me dare exemplum huius sacramenti, in quo datur plenitudo omnis iustitiae, quia datur plenitudo gratiae et aliarum virtutum; Ps. LXIV, 10: flumen Dei repletum est aquis, scilicet gratiarum. Vel sic: sic enim decet etc., idest, decet me habere perfectam humilitatem. Primus gradus est non praeferre se pari, et subiicere se maiori, quod quidem est necessitatis. Secundum cum subiicit se aequali. Perfecta autem, quando praelatus se subiicit inferiori: et hoc est sic enim decet etc., idest perfectam humilitatem implere. Sed cum esset inter eos talis altercatio, Christus vicit. Unde tunc dimisit eum etc., hoc est permisit ut ab eo baptizaretur. Glossa: vera est humilitas quam non deserit obedientia: pertinaciter enim resistere, superbiae est. I Reg. XV, 23: quasi scelus idololatriae nolle acquiescere: sic enim laudantur Ieremias et Moyses qui finaliter consenserunt. Consequenter cum dicit baptizatus autem Iesus confestim ascendit de aqua, ponuntur quatuor consequentia ad Baptismum. Et sciendum, quod sicut Christus in suo Baptismo dedit exemplum baptizandi aliis, ita in consequentibus Baptismum dedit intelligere quae nos consequamur. Sunt autem quatuor consequentia, scilicet ascensus Christi, aperitio caeli, apparitio spiritus sancti, et protestatio patris. Primum ibi baptizatus autem Iesus confestim ascendit de aqua. Et ad litteram hoc dicit, quia fluvius habebat alveos altos. In hoc tamen significatur, quod illi qui baptizantur ascendunt per bona opera. Et dicit statim, quia immediate baptizati in Christo induunt Christum; Gal. III, 27: quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Item adipiscuntur haereditatem caelestem; I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem in haereditatem incorruptibilem: et hoc est et aperti sunt caeli. Hoc non est intelligendum corporaliter, sed imaginaria visione. Et aperti sunt ei caeli. Et significat hoc quod humano generi clausum erat caelum per peccatum; Gen. III, 24: et collocavit ante Paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. Dicitur quod posuit Seraphim, sed apertum est per Christum. Sed quaeritur, quare aperti sunt ei caeli, cum semper fuerint ei aperti? Et dicendum, secundum Chrysostomum, quod Evangelista loquitur secundum communem modum locutionis, quia merito Baptismi eius aperti sunt nobis: sicut rex amico suo petenti pro alio gratiam, dicit: concedo hoc vobis. Et sciendum quod tria sunt hominum genera, qui statim ad caelum evolant post mortem: baptizati, ut hic; martyres, unde Act. c. VII, 56: ecce video caelos apertos, et filium hominis stantem a dextris virtutis Dei, et qui peregerunt poenitentiam, Act. X, 19 dicitur quod Petro oranti apertum est caelum. Consequenter ponitur apparitio spiritus sancti; unde et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Hoc est quod competit baptizatis, qui accipiunt spiritum sanctum in se; Io. III, v. 6: quod natum est ex spiritu, spiritus est, idest spiritualis est. Et vidit, non imaginaria visione, alias ipse solus vidisset, spiritum Dei, idest columbam. Et sciendum, quod nihil corporale dicitur de Deo secundum substantiam suam, sed vel per imaginariam visionem, Is. VI, 1: vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum etc., vel per significationem, I cor c. X, 4: petra autem erat Christus, vel per assumptionem in unitatem personae, Io. I, 14: verbum caro factum est. Nullo autem istorum modorum spiritus sanctus dicitur columba. Quod non per imaginariam visionem, patet, quia communiter ab omnibus visa est. Non per significationem, quia non primo extiterat. Non per assumptionem in unitatem personae. Et ideo est quartus modus, qui est quando de novo formatur aliqua species ad repraesentationem divinorum effectuum, sicut in Ex. III, 2 apparuit dominus in igne et rubo; et in legislatione, in fulgure et in tonitruo, Ex. XIX, 16. Unde columba fuit ad repraesentandam influentiam spiritus sancti: et hoc est et vidit spiritum Dei descendentem. Apparuit autem in specie columbae propter quatuor. Primo propter caritatem; columba enim est animal amorosum. Chrysostomus: alia dona habet etiam servus Diaboli in simulatione, quae habet servus Dei in veritate: solam caritatem sancti spiritus non potest immundus spiritus imitari. Cant. V, 2: aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Secundo propter innocentiam et simplicitatem; infra X, 16: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Tertio quia habet gemitum pro cantu; et homo sanctificatus per spiritum sanctum debet gemere pro peccatis; Nahum II, 7: et ancillae eius minabantur, gementes ut columbae. Quarto propter foecunditatem. Unde etiam praecipiebatur in lege, ut offerrent columbam: et hoc convenit baptizatis, quia, sicut dicit Io. III, 6: quod natum est ex spiritu, spiritus est. Descendentem sicut columbam. Semper emanatio donorum divinorum a Deo in quacumque creatura est per descensum, quia creatura non potest recipere nisi per descensum in illam; Iac. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Et venientem super se. Nota. Missio visibilis semper est signum missionis invisibilis: et significat aut gratiam de novo acceptam, aut augmentum gratiae: sicut in apostolis, quando in linguis apparuit spiritus sanctus, significavit augmentum gratiae. Item missio talis vel significat gratiam tunc factam, aut prius factam. In Christo autem non significavit novum effectum, quia ab instanti conceptionis suae fuit plenus gratia et veritate; sed gratia quae fuit ante super se, fuit inquantum homo, non inquantum Deus. Consequenter cum dicit et ecce vox de caelo dicens, ponitur protestatio patris hic est filius meus. Nota quod Baptismus non solum facit spirituales, sed etiam filios Dei; Io. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri. Et sciendum quod ista vox quasi exprimit illud, quod columba significavit. Dilectus, non sicut aliae creaturae, Sap. II, 13, sed tamquam filius naturalis; Io. V, 20: pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Hoc etiam significat Ps. II, 7: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. Sed quia sancti etiam diliguntur ab eo, addit filius, per quod distinguit filium, secundum unum intellectum, ab aliis. In quo mihi complacui. In quocumque enim relucet bonum alicuius, in illo aliquid complacet sibimet, sicut artifex sibi complacet in pulchro artificio suo, et sicut si homo videat suam pulchram imaginem in speculo. Bonitas divina est in qualibet creatura particulari; sed numquam tota perfecta nisi in filio et spiritu sancto; et ideo totum non complacet sibi nisi in filio, qui tantum habet de bonitate quantum pater: et hoc est in quo, idest, ego complaceo mihi in ipso; Io. III, 35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius. Sed nota quod contrarietas quaedam videtur esse inter istum Evangelistam, et alios, quia Marcus I, 11 et Lucas III, 22 dicunt, tu es filius meus dilectus; Matthaeus vero, est filius meus dilectus, et: in te. Sed eadem est sententia, quia quod dicitur tu es, hoc directe videbatur dici ad Christum; sed dicebat propter alios, quia Christus certus erat de dilectione patris. Et ideo Matthaeus expressit intentionem dicentis, et dicit hic est et cetera. Unde demonstrat quasi aliis dictum esse; ita dixit Augustinus. Item quaeritur, quare Matthaeus et Marcus dicunt in quo mihi, Lucas vero, in te. Augustinus dicit quod pater in filio complacet sibi, et hominibus. Propter hoc ergo quod dicitur in quo, significat quod complaceat sibi in hominibus. Unde complaceat aliis mihi, idest ad honorem meum, quia aliqui videntes filium, glorificaverunt patrem. Vel secundum utrumque sensum: in quo mihi complacui, idest placitum meum fuit implere salutem hominum: et hoc est in te, idest per te. Et nota quod in isto Baptismo non solum repraesentatur finis et fructus, sed etiam forma Baptismi, quae est, in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, infra. Filius enim fuit in carne, pater in voce, spiritus sanctus in columbae specie. Et nota quod hoc quod seorsum fuit, non pertinet ad divisionem operationis personae de Trinitate, cum, sicut est communis essentia, ita operatio; sed hoc dicitur propter appropriationem quamdam, quia tota Trinitas illud et columbam creavit, et carnem creavit; sed referuntur ista ad diversas personas.


Caput 4
Lectio 1

[87336] Super Mt.*, cap. 4 l. 1 Supra ostensum est, quod Christus se praeparavit ad doctrinam, Baptismum accipiendo; nunc autem tentationem superando. Circa hoc duo facit: primo ponitur victoria, quam de tentatione habuit; secundo, quomodo discipulos ad doctrinam audiendam vocavit, ibi ambulans autem Iesus iuxta mare Galilaeae. Circa primum tria facit: primo praemittit quaedam praeambula de tentatione; secundo ponitur tentationis insultus, ibi et accedens tentator dixit; tertio victoria, ibi tunc reliquit eum Diabolus. Ponuntur autem tria praeambula, scilicet locus, ieiunium et famis experientia. Quantum ad primum quatuor tanguntur: tempus et locus, ductor et finis huius ducatus. Tempus tunc, quando scilicet iam declarabatur voce paterna quod esset filius Dei. In quo dat intelligi, quia illis tentatio imminet, qui efficiuntur filii Dei per Baptismum; Eccli. II, 1: fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Istud desertum erat inter Ierusalem et Iericho, ubi multi occidebantur, de quo Lc. X, v. 30: homo quidam descendit ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto. Et nota quinque rationes, quare quis post acceptam spiritualem gratiam tentatur. Prima ut accipiat experimentum suae iustitiae; Eccli. XXXIV, 9: qui non est tentatus, qualia scit? Secundo ad reprimendam superbiam; II Cor. XII, 7: ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satanae qui me colaphizet et cetera. Tertio ad confundendum Diabolum, ut sciat quanta sit virtus Christi, ut superare non possit. Huius exemplum habetur Iob I, 8: numquid considerasti servum meum Iob? et cetera. Quarto, ut fortior reddatur, sicut milites fortes redduntur per experientiam; Iudic. III: quare voluit dimittere hostes cum filiis Israel? Quinto, ut suam dignitatem cognoscat: quia quando Diabolus aggreditur aliquem, hoc cedit ad honorem, quia Diabolus sanctos aggreditur; Iob XL, 10: cibus eius foenum (...), et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius. Sequitur de loco tunc ductus est Iesus in desertum. Hoc convenit praecedentibus et subsequentibus: quia conveniens fuit quod post Baptismum desertum intraret. Hoc significatur in populo Israelitico, qui post transitum maris rubri, qui fuit figura Baptismi, in terram promissionis venit per desertum et solitudinem: ita baptizati vitam solitariam et quietam debent quaerere, corpore mundum derelinquendo, vel mente; Osee II, v. 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. Ps. LIV, 8: ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Conveniens enim erat ut exiret in desertum, quasi ad singulare certamen cum Diabolo. Chrysostomus: ille in desertum vadit, qui exit extra fines (idest voluntatem) carnis et mundi, ubi non est locus tentationis. Quomodo enim de libidine tentatur, qui tota die est cum uxore? Sed qui non exeunt a voluntate carnis et mundi, non sunt filii Dei, sed filii Diaboli, qui etiam uxorem propriam habentes, appetunt alienam; sed filii Dei habentes spiritum sanctum ducuntur in desertum, ut tententur cum Christo, de quo sequitur: ductus est a spiritu, intellige sancto. Sed ille qui ducit, maior est eo qui ducitur. Ergo spiritus sanctus maior Christo. Respondendum: si referatur ad Iesum secundum quod est filius Dei, sic est aequalis spiritui sancto. Et aliquis potest alium ducere, vel imperio, et sic est maior: vel exhortatione, et sic est par; Io. I, 40 s., Andreas duxit Petrum ad Iesum; et sic ductus est Iesus. Hilarius refert ad Christum, secundum quod homo: scilicet spiritus sanctus hominem quem repleverat, exponit tentationi. Homines enim tunc ducuntur a spiritu sancto, quando caritate moventur, sic quod non motu proprio moventur, sed alieno, quia sequuntur impetum caritatis; II Cor. V, 14: caritas Dei urget nos. Et sic filii Dei aguntur a spiritu sancto, ut tempus huius vitae, quae plena est tentationibus Iob VII, 1: tentatio est vita hominis super terram, transeant cum victoria per Christi virtutem. Ipse enim tentari voluit, ut sicut morte sua vicit nostram, sic tentatione sua superet omnes tentationes nostras; Hebr. IV, v. 15: non habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Gregorius dicit, quod est triplex tentationis gradus, scilicet per suggestionem, delectationem et consensum. Prima ab extrinseco est, et potest esse sine peccato; secunda est ab intrinseco, in qua incipit esse peccatum; quae quidem perficitur per consensum. Primus gradus potuit esse in Christo, non alii. Et nota quod Diabolus non fuisset ausus accedere ad tentandum Christum, nisi prius Christus accessisset ad eum. Consequenter ponitur secundum praeambulum, scilicet ieiunium et cum ieiunasset etc., quod convenit et praeteritis, et futuris: praeteritis, quia convenienter aliquis post Baptismum ieiunat, cum post Baptismum non sit otio vacandum, sed exercendum in bonis operibus; Gal. V, 13: vos autem, fratres, in libertate vocati estis; libertas autem vera non est committenda carnali vitae. Item futuris competebat, ut is ieiunaret quem Diabolus erat tentaturus, quia hoc genus Daemoniorum non eiicitur nisi per orationem et ieiunium, inf. XVII, 20. Quadraginta diebus. Ad litteram hoc intelligendum est. Et addit et noctibus, ne crederent aliqui quod comedere liceret in nocte, sicut Saraceni faciunt. Et sciendum quod hic numerus praefiguratur in veteri testamento in Moyse et Elia, Ex. XXIV, 18, et III Reg. XIX, 8. Et latet in hoc mysterium, quia numerus huiusmodi consurgit ex denario ducto per quaternarium. Denarius significat legem, quia in decem praeceptis tota lex continetur. Quaternarius significat compositionem carnis, quia caro composita est ex quatuor elementis. Quia igitur nos per suggestionem carnis transgredimur legem divinam, iustum est ut carnem nostram affligamus diebus quadraginta. Secundum autem Gregorium hic numerus est ad ieiunandum ab Ecclesia institutus, quod per hoc decimas solvimus totius anni: a prima enim dominica usque ad Pascha sunt triginta sex dies ieiunabiles, qui sunt decima pars ipsius anni, sex diebus exceptis. Et ideo ab antiquo a quibusdam addita fuit dies media, qui ieiunabant usque ad mediam noctem sabbati sancti. Tertium additur, quia postea esuriit. Non legitur hoc de Moyse et Elia, qui homines erant; sed Christus esurire voluit, ut suam humanitatem demonstraret; quia aliter Diabolus ausus non fuisset accedere ad tentandum eum; Phil. II, 7: in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Consequenter insultus tentationis ponitur; et est triplex. Primus de gula; secundus de inani gloria; tertius de ambitione. Secundum ibi tunc assumpsit eum Diabolus in sanctam civitatem. Tertium ibi iterum assumpsit eum Diabolus in montem excelsum valde. Circa primum duo facit. Primo ponit insultum Diaboli; secundo quomodo Christus respondit, ibi qui respondens et cetera. Et accedens tentator dixit. Hoc enim poterat effici, ut ipse ad Iesum accederet in aliqua forma corporea. Et est triplex tentatio, quia Deus tentat ut instruat; Gen. XXII, 1: tentavit Deus Abraham. Quandoque homo ut addiscat, sicut regina Saba tentavit Salomonem, III Reg. X, 1, ubi de ea dicitur, sed et regina Saba, audita fama Salomonis, venit tentare eum in aenigmatibus. Diabolus tentat ut decipiat; I Thess. c. III, 5: ne forte tentaverit vos is qui tentat. Quicumque vult tentare de scientia, primo de communibus tentat. Communia autem totius generis humani vitia sunt vitia carnis; et praecipue gula. Item qui vult obsidere castrum, incipit a debiliori parte; homo autem habet duas partes, carnalem et spiritualem. Diabolus ex parte debiliori semper tentat: unde primo de vitiis carnalibus tentat, sicut patet in primo parente, quem primo tentavit de gula. Sed notanda est mira astutia in tentando: si filius Dei es: ita enim directe de uno tentavit, quod ex obliquo de altero. Unde in primo homine suadebat quod comederet de ligno, quod ad peccatum carnale, scilicet gulae, directe pertinebat; sed latenter inducebat ad superbiam et avaritiam, quae sunt peccata spiritualia; unde dixit, et eritis sicut dii Gen. III, 5. Ita in Christo: audierat enim quod Christus venturus esset in mundum, et hic videbatur esse filius Dei; sed in dubitationem venerat, utrum hic esset ille de quo erat prophetatum, quia nihil inveniebat in eo; Io. XIV, 30: venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. Unde suggerebat quod homini esurienti delectabile est. Item induxit ad appetendum ea quae sunt Dei; et hoc est si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Eccle. VIII, 4: sermo illius potestate plenus est; et Ps. XXXII, 6: verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Ergo potest eius verbo lapis mutari. Ergo volebat inclinare ad hoc, quod si faceret, sciret esse filium Dei, si non, inducebat ad arrogantiam. Et notandum quod multi homines sunt qui consentiunt peccatis carnalibus, aestimantes, quod non debeant amittere statum spiritualem. Sed si in hoc quod tentatur consentiens homo, non amitteret spiritualitatem, levis esset tentatio. Ita persuadere voluit mulieri Diabolus, et Christo, promittens spiritualia. Qui respondens dixit: scriptum est: non in solo pane vivit homo. In ista responsione dat tria documenta, quae facienda sunt tentato. Primum ut recurrat ad Scripturae medicinam; Ps. CXVIII, 11: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi et cetera. Unde dixit, scriptum est. Secundum documentum ut homo nihil faciat ad arbitrium Diaboli. Vegetius: nihil umquam sapiens dux debet facere ad arbitrium sui hostis, etiam si bonum videatur. Et ideo dominus cum posset sine peccato lapides in panem commutare, noluit, quia ille suggerebat. Tertium est, quod non debet facere sine utilitate, ad ostentationem suae virtutis, quia hoc est vanitas. Qui respondens dixit: scriptum est: non in solo pane vivit homo. Notandum, quod Diabolus ad duo nitebatur: primo ducere in affectum carnalium, item praesumptionis. Christus autem contra utrumque primo vitat iactantiam; quasi dicat, tu vocas filium Dei, ego nomino hominem; unde non in solo pane vivit homo. Item trahit Diabolus in affectum carnalium: dic ut lapides isti panes fiant; hic trahit se in affectum spiritualium: sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Quasi dicat, non tantum vita corporalis affectanda est, quantum vita spiritualis, quae conservatur per cibum spiritualem, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; Ps. CXVIII, 93: in aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. Et dicit in omni verbo, quia tota spiritualis doctrina est a Deo, sive ab homine, sive a Deo dicatur. Et iterum de ore: quia praedicator os Dei; Ier. XV, 19: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Vel aliter. Non in solo, idest, non vivit solum homo per panem, sed etiam verbo, idest imperio Dei potest conservari sine aliquo cibo. Tunc assumpsit eum Diabolus in sanctam civitatem. Posita prima tentatione, de qua Diabolus victus fuit, nunc ponitur secunda, scilicet de inani gloria. Et ordo congruus est, quod postquam Diabolus se vinctum videret vitio carnali, tentaret de inani gloria, vel superbia: quia superbia bonis operibus insidiatur, ut pereant, Augustinus in regula. Circa istam ergo tentationem tria facit. Primo ponitur locus tentationis; secundo insultus, sive conatus tentationis, ibi si filius Dei es, mitte te deorsum: tertio resistentia Christi, ibi ait ei Iesus. Sed sciendum, quod Lucas posuit tertiam tentationem, hic e converso; sed non est vis, secundum Augustinum: quia omnia quae narrantur hic, et in Luca narrantur; nec ponitur in Luca, vel hic quae fuit prima, vel secunda. Rabanus vero dicit quod Lucas attendit ad ordinem historiae; et ideo sic ordinavit, secundum quod factum est. Matthaeus vero naturam tentationis secutus est, quia post tentationem de gula, et de inani gloria, sequitur tentatio de ambitione: ita enim fuit tentatus Adam, quia primo de gula; unde Gen. II, 17: in quacumque die comederis ex eo, morte morieris; secundo de gloria: eritis sicut dii; tertio de avaritia, sive ambitione, scientes bonum et malum. Sed quare dicit tunc assumpsit? Hoc enim nomen assumptio vim importat. Et respondet Hieronymus, quod hoc dicit Evangelista secundum opinionem Diaboli, quia quod Christus sustinuit ex virtute, Diabolus accepit quasi faceret sua potentia. Dicit sanctam, vel quia ibi agebantur sancta, temporalia scilicet sacrificia, et huiusmodi. Vel dicit propter sanctitatem patrum eorum qui ibi fuerunt. Unde ex antiqua consuetudine vocat sanctam, licet cessaverit; Is. I, 21: quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Sed post dicit, vocaberis civitas iusti, urbs fidelis et cetera. Sed sciendum quod Mc. I, 13 dicitur, quod erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana. Ex quo videtur quod omnes tentationes fuerint in deserto. Ergo non videtur verum esse quod dicitur tunc assumpsit eum Diabolus. Et est hic duplex responsio. Quidam dicunt, quod omnes tentationes fuerunt in deserto, et quod fuerunt secundum imaginariam visionem, scilicet quod Christus ita imaginabatur, ipso etiam permittente. Alii dicunt, quod fuerunt secundum visionem corporalem: et quod Diabolus apparuit ei in specie corporali. Hoc videtur innui, quia dicit, quod assumpsit eum in sanctam civitatem. Quidam dicunt quod hoc ideo ad desertum pertinet, quia Ierusalem deserta erat a Deo. Sed dicendum melius, quod illud, quod dicitur Mc. I, 13 non est intelligendum, quod omnes tentationes fuerint in deserto, nec etiam ipse hoc dicit; sed quod tentabatur a Satana. Et ideo sciendum, quod prima tentatio fuit in deserto; aliae duae extra desertum. Sed quaeritur quomodo assumpsit. Dicunt quod deportavit eum supra se. Alii (et melius), quod exhortando induxit ad hoc quod iret; et Christus ex dispositione suae sapientiae ivit in Ierusalem. Et statuit eum super pinnaculum templi et cetera. Sciendum quod legitur III Reg. c. VI, quod Salomon fecit tria tabulata in templo cum tecto plano, et quaedam pinnacula iuxta templum, per quae poterant homines ascendere: et de hoc dicitur hic et statuit eum super pinnaculum templi. Utrum autem accesserit in primum, vel secundum, vel tertium, hic non dicitur; sed certum est, quod aliquod ascendit. Sed numquid homines non videbant quando Diabolus Christum portabat? Dicendum, secundum illos qui dicunt quod eum portabat, quod Christus sua virtute faciebat, quod videri non posset. Vel dicendum quod Diabolus in figura hominis erat; et consuetudo erat quod homines sic ascenderent. Et dixit ei: si filius Dei es, mitte te deorsum. Semper Diabolus duabus sagittis percutit: ex una parte enim inducit inanem gloriam, ex alia parte homicidium; et hoc est si filius Dei es et cetera. Sed certe ista consequentia Christo non convenit, quia ei competit ascendere; Io. III, v. 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis, qui est in caelo et cetera. Et dicit mitte, quia eius intentio est semper praecipitare, sicut ipse praecipitatus est; Apoc. XII, 4: cauda draconis trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eam in terram. Notat etiam Diabolus infirmitatem suam, quia nullus nisi volens ab eo vincitur; unde dicit mitte, non praecipitat; Is. XLI, 23: incurvare ut transeamus. Sed quare supra pinnaculum? Glossa: quia in illo loco docebant. Unde significat quod Diabolus magnos de inani gloria tentat. Contra quod apostolus I Thess. c. II, 6: nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Et dicit mitte te deorsum etc., quia homines qui quaerunt gloriam, oportet quod intantum persuadeant ut ostendant Dei filiationem in multis humilem; et ideo dicit Tullius in libro de officiis: cavenda est gloriae cupiditas: eripit enim animi libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Consequenter inducit auctoritatem scriptum est: et utitur ista, non ut doceat, sed ut decipiat; et hoc sumitur argumentum, quod sicut ipse transfigurat se in Angelum lucis, ita et sui ministri, qui utuntur auctoritate sacrae Scripturae ad simplices decipiendum; II Petr. ult., 16: indocti et instabiles depravant Scripturas ad suam ipsorum perditionem. Unde hoc praefigurabat Diabolus in se sicut in capite. Quia Angelis suis mandavit de te. Nota quod tribus modis depravat quis auctoritatem sacrae Scripturae: aliquando sicut cum dicitur de uno, et exponitur de alio: sicut si dicitur de uno iusto, et exponitur de Christo; verbi gratia: qui potuit transgredi, et non est transgressus, Eccli. XXXI, v. 10. Item Io. XIV, 28 pater maior me est, hoc dicitur de Christo, secundum quod homo. Unde si exponatur de eo secundum quod filius Dei, depravatur auctoritas. Ita Diabolus hic dicit Angelis, quia Ps. XC dicit hoc de membro Christi, qui indiget custodia Angelorum, quod patet, quia subdit ne forte offendas: hoc enim non potest dici de Christo, quia non poterat offendere occasione alicuius peccati. Secundo modo depravat, quando inducit quis auctoritatem ad aliquid, ad quod non est auctoritas; sicut illud Prov. XXV, 21 et Rom. XII, 20: si esurierit inimicus tuus, ciba illum et cetera. Si enim aliquid facit alicui ut ille puniatur a Deo, hoc facit contra sensum auctoritatis. Ita Diabolus, quia Scriptura intendit quod homo iustus ita per Angelos custoditur, quod in periculo non incidat; Ps. IX, v. 10: adiutor in opportunitatibus in tribulatione et cetera. Diabolus autem exponit quod homo periculo se ingerat, quod est Deum tentare. Tertio modo quando illud quod est pro se, de auctoritate accipit, et aliud quod est contra se dimittit, quod est mos haeretici: ita fecit hic Diabolus quia dimisit illud quod subditur, quod erat contra eum, scilicet: super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Unde factus est exemplar omnium Scripturas depravantium. Ait illi dominus. Non violentia, sed sapientia se defendit; Sap. VII, 30: sapientiam non vincit malitia. Et ideo contra auctoritatem ponit auctoritatem quae exponit praemissam; quasi dicat, tu dicis ut proiiciam me, ut videam an Deus eripiat me; sed hoc prohibetur in Scriptura; unde non tentabis dominum Deum tuum, Deut. VI, 16. Vel aliter, tu tentas, et tentando contra auctoritatem facis; non debet autem uti auctoritate sacrae Scripturae, qui contra auctoritatem facit. Et Scriptura dicit non tentabis et cetera. Sed tu tentas dominum Deum tuum, qui sum ego; Io. XIII, 13: vos vocatis me, magister et domine, et bene dicitis, sum etenim et cetera. Tamen prima est magis litteralis. Consequenter ponitur tertia tentatio, scilicet de ambitione, vel de avaritia; unde tunc assumpsit. Et ponitur insultus tentationis; secundo resistentia Christi, ibi tunc dicit ei Iesus: vade, Satana. Tentat autem Diabolus dupliciter, facto et verbo; unde haec omnia tibi dabo et cetera. In facto duo consideranda sunt. Quia primo assumpsit in montem; secundo ostendit omnia regna mundi. Dicit ergo tunc assumpsit. De assumptione dictum est supra; sed hoc, scilicet in montem, potest dupliciter exponi. Rabanus dicit, quod iste mons erat in deserto, quia secundum eum omnes tentationes in deserto fuerunt. Dicitur autem excelsus in comparatione ad aliquos qui in circuitu erant. Chrysostomus autem dicit, quod duxit eum ad maiorem montem de mundo; et hoc videtur littera sonare, cum dicitur excelsum valde. In hoc autem significatur, quod Diabolus semper ad superbiam erigit, sicut et ipse superbus est; Ier. XIII, 16: antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos. Unde etiam dicitur mons; Ier. I, 15: ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait dominus. Et ostendit ei omnia regna mundi. Sciendum quod regnum mundi dupliciter accipitur. Primo spiritualiter: et sic Diabolus dicitur regnare in eo; Io. XII, 31: nunc princeps mundi huius eiicietur foras. Secundo ad litteram dicitur regnum mundi, secundum quod unus regnat super alium. Hoc autem quod hic dicitur, videtur quibusdam quod dicatur de regno Diaboli; unde ostendit omnia regna mundi, scilicet super quae regnabat, et gloriam eorum etc., quia quando perfecte regnat super homines, facit eos etiam gloriari; Prov. II, 14: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis; Ps. LI, 3: quid gloriaris in malitia? Et hic est ultimus gradus peccati. Alii exponunt de regno carnali. Sed tunc quaeritur, quomodo potuit ostendere omnia regna mundi. Remigius dicit, quod miraculose: quia omnia regna in ictu oculi ostendit, sicut etiam de beato Benedicto legitur, quod ostensus est ei totus mundus in uno intuitu. Sed sciendum quod istae duae non videntur bonae expositiones, quia non oporteret dicere, quod assumpsit in montem excelsum valde: quia totum hoc potuisset fieri in valle. Unde dicit Chrysostomus aliter: ostendit ei, non quod ostenderit ei singula regna, sed ad quam partem singulum regnum esset; et non solum hoc, sed ostendit gloriam eorum, hoc est expressit ei temporalem gloriam mundi; Osee IV, 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo; Phil. III, 19: gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Et dixit ei: haec omnia tibi dabo. In istis verbis duo facit: unum promittit, et aliud expetit: et in promissione est mendax, in expetitione superbus. Diabolus in primis exploravit si esset filius Dei; modo credens iam deprehendisse quod non esset, dicit haec omnia tibi dabo etc.; ubi mendax est quia haec non erant in potestate sua; Prov. VIII, 15: per me principes regnant, et potentes decernunt iustitiam. Daniel IV, 14: donec cognoscant viventes, quoniam dominatur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dabit illud; alias non dixisset haec omnia tibi dabo; nullus enim malus regnat nisi permissione divina; Iob c. XXXIV, 30: qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Expetiit aliud; unde si cadens adoraveris me. Nota tria. Primo quod Diabolus semper in id quod in principio appetiit, perseverat; Is. XIV, 13: in caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo. Et propterea inducit ad idololatriam homines, volens usurpare sibi quod Dei est. Item nota quod nullus adorat Diabolum nisi cadat, sicut et ipse cecidit; Dan. III, 7: cadentes adoraverunt statuam auream. Et ideo dicit si cadens adoraveris me. Tertio, nota hic esse avaritiam. Unde promittit regnum, in quo intelligitur abundantia divitiarum, et excellentia honorum. Et petit quod cadat: quia ambitiosi semper humiliant se ultra debitum. Unde Ambrosius: habet ambitio domesticum periculum: curvatur obsequio, ut honori donetur: et dum vult esse sublimis, fit deiecta. Consequenter ponitur deprehensio hostis; unde tunc dicit ei Iesus: et circa hoc duo facit. Primo cohibet tentationem; secundo inducit auctoritatem, ibi scriptum est et cetera. Dicit ergo tunc dicit ei Iesus. Nota quod Christus audierat multas iniurias, sed non curavit. Sed hoc si cadens adoraveris me, non sustinuit: quia primae cedebant in iniuriam sui, sed hoc ad iniuriam Dei. Unde Chrysostomus: iniuria propria toleranda est: iniuriam Dei dissimulare nimis est impium. Et ideo dicit vade, Satana. III Reg. XIX, 10: zelo zelatus sum pro domino Deo exercituum: quia dereliquerunt pactum suum filii Israel; Ps. LXVIII, 10: zelus domus tuae comedit me. Item quod non est in potestate Diaboli, ut tentet quantum vult, sed quantum Deus permittit; unde dicit vade; quasi dicat: nolo quod amplius tentes: I Cor. X, 13: fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere; Iob XXXVIII, v. 11: hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Et notandum quod dominus quasi similia verba dixit Petro infr. XVI, 23. Sed ibi dixit retro. Unde alia est sententia hic et ibi: quia Satan interpretatur adversarius. Voluit ergo dominus, quod Petrus iret post eum, qui volebat impedire passionem; sed hic dicit vade tantum; quia Diabolus eum sequi non potest; et ideo dicit vade, scilicet ad Infernum; inf. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis eius. Scriptum est; Deut. VI, 16. Et inducit frequenter tales auctoritates ex Deuteronomio, ut significet doctrinam novi testamenti per Deuteronomium significari. Quod insequitur dominum Deum, hoc dupliciter inferri potest; quasi dicat, tu Diabole, dicis quod cadens adorem te; sed lex dicit dominum Deum tuum adorabis. Unde potest induci ad hoc quod purus homo non debet adorari. Vel accipiendum est quod loquatur de se tamquam de Deo, dominum Deum tuum adorabis etc., quasi dicat, magis debes adorare me, quam e converso: quia scriptum est et cetera. Prima tamen est magis litteralis. Et nota, quod duo dicit, scilicet adorabis, et servies: et est inter ista differentia. Homo enim dupliciter se habere debet ad Deum, quia debet ei subiectus esse; et debet se in eum erigere sicut in ultimum finem. Quantum ad primum debemus ei omnem obedientiam; Act. V, 29: obedire oportet Deo magis quam hominibus. Tunc enim sumus ei subiecti, quando omnem eius voluntatem facimus. In Deum autem erigimur dupliciter: quia aliquando trahimus nos ad ipsum; Ps. XXXIII, v. 6: accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur; aliquando alios ad ipsum trahimus; I Cor. III, 9: Dei enim sumus coadiutores. Utrumque istorum demonstramus sensibiliter: quia dum prostrationes facimus, admonemus nos quod debemus esse subiecti Deo; et ideo dicit, dominum Deum; Ps. LXXI, 11: omnes gentes servient ei. Item in hoc quod offerimus sacrificia et laudes, significamus hoc quod mentem nostram debemus elevare in ipsum: et ad hoc pertinet servitus; et hoc est et illi soli servies. Et est duplex servitus; quaedam quae debetur soli Deo; et ista in Graeco dicitur latria: et haec est duplex. Quaedam enim est adoratio quae soli Deo debetur, quae est ut ei prae omnibus serviatur; alia servitus est ut in ipsum tendamus sicut in ultimum finem, aliqua enim est adoratio vel servitus quae solum subiectorum est, sicut quando superioribus serviunt inferiores; Rom. XIII, 1: omnis anima potestatibus sublimioribus subiecta sit. Sed non debet illi obedire super omnia, quia numquam contra Deum. Similiter nulla creatura est quae debeat haberi sicut finis ultimus; Ps. CXLV, 3: nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Ier. XVII, 5: maledictus homo qui confidit in homine. Est etiam servitus secunda, quae debetur praelatis; quae in Graeco vocatur dulia. Consequenter ponitur victoria Christi, et insinuatur in duobus. In recessu Diaboli tunc reliquit eum Diabolus. Iac. IV, 7: resistite Diabolo et fugiet a vobis. Et sicut consuetudo erat apud antiquos, quod quando aliqui victoriam habebant, venerabantur; ita hic celebratur triumphus Christi ab Angelis. Unde et ecce Angeli accesserunt, et ministrabant ei. Non dicit descenderunt: quia semper cum eo erant, etsi ad horam recesserunt de eius voluntate, ad hoc ut Diabolus locum tentandi haberet: exhibebant enim ministerium in exterioribus, scilicet in miraculis, et aliis corporalibus quae fiunt mediantibus Angelis, in interioribus enim non indigebat. In hoc significatur quod homines qui vincunt Diabolum, merentur ministerium Angelorum; Lc. XVI, 22: factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Et sciendum quod Diabolus reliquit Christum usque ad tempus: quia post usus est Iudaeis tamquam membris suis ad eum impugnandum et cetera.


Lectio 2

[87337] Super Mt.*, cap. 4 l. 2 Supra Evangelista ostendit quomodo Christus examinatus est, et approbatus, scilicet vincendo Diabolum, hic ostendit quomodo Christus docere incepit: et circa hoc tria facit. Primo enim describitur locus in quo praedicat; secundo ostendit quomodo ministros suae praedicationis elegit, ibi ambulans autem Iesus iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres; tertio quomodo turbam ad audiendum induxit, ibi et circuibat Iesus totam Galilaeam. Circa primum describit tempus, locum et modum praedicandi; secundum ibi secessit in Galilaeam etc.; tertium ibi et exinde coepit Iesus praedicare. Tempus istud publicae praedicationis Christi fuit post incarcerationem Ioannis; unde dicit cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, a Deo scilicet, quia ipso permittente. Et notandum hoc pro intellectu Evangeliorum, quod hic videtur quaedam contrarietas esse inter Ioannem et alios tres: quia illi dicunt quod Christus descendit in Capharnaum post incarcerationem Ioannis; Ioannes vero dicit quod descendit in Capharnaum ante incarcerationem Ioannis: quae tamen in Galilaea erat. Respondetur, quod Ioannes qui ultimus fuit, supplevit ea quae ab aliis praetermissa sunt. Sed quare praetermiserunt? Dicendum, quod licet Christus aliqua fecerit primis duobus annis, pauca tamen fecerat respectu eorum quae facta sunt ultimo anno. Ergo dicendum quod Ioannes loquitur de his quae fecit primo et secundo, et aliqua de tertio: isti vero, quae facta sunt ultimo anno. Item quaeritur quot annis Christus praedicavit. Quidam dicunt, quod duobus annis et dimidio, ut dimidius computetur ab Epiphania usque ad Pascha, licet non sit completus: Ioannes enim non fecit mentionem nisi de triplici Pascha, quia post Baptismum dicit quod ivit in Ierusalem, Io. II, 13. Postea facit mentionem de Pascha, quando factum fuit miraculum de quinque panibus, et post unus annus fuit usque ad passionem. Sed ista opinio non videtur vera pro tanto, quia non concordat opinioni Ecclesiae: tenet enim Ecclesia, quod tria miracula sint facta in die Epiphaniae, scilicet de adoratione magorum, de Baptismo et de conversione aquae in vinum. Oportet ergo dicere quod a Baptismo usque ad conversionem aquae in vinum fuerit annus unus. Unde videtur quod Christus tribus annis praedicavit, quia usque ad miraculum de vino fuit unus annus: et inde ad Pascha fuit medius alius: a purificatione alius usque ad passionem: ita enim sentit Ecclesia. Et secundum hoc dicendum quod Ioannes parum dicit de primo anno; de secundo vero dicit aliquid, scilicet quomodo descendit Capharnaum: et de quaestione quae fuit de purificatione inter ipsum Christum et Iudaeos. Sciendum etiam quod Ioannes circa Pascha occisus fuit: quia legitur Io. VI, v. 4, quod quando factum fuit miraculum de quinque panibus, quod Pascha proximum erat; et Matth. XIV, 13 dicitur quod Christus, audita morte Ioannis, secessit in Galilaeam. Patet ergo quod Ioannes decollatus fuit circa Pascha: et Christus publice praedicationem non tenuit, nisi per unum annum. Deinde agitur de loco, cum dicitur secessit in Galilaeam. Et primo agitur de loco provinciae; secundo de civitate. Dicit ergo secessit; ista secessio non est prima de qua Ioannes dicit, sed post unum vel duos annos hoc fuit, quia hanc tacent Evangelistae. Secessit autem propter duo. Primo ut differret tempus passionis suae; Io. VII, 6: tempus meum nondum advenit. Secundo propter exemplum nostrum, ut scilicet persecutiones fugeremus; Io. XV, 20: si me persecuti sunt, et vos persequentur. Sed mystice declarat quod praedicatio Christi transitura erat ad gentes: quia Iudaei persequebantur gratiam Dei; Act. XIII, 46: vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repulistis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Veniens autem in Galilaeam venit primo in Nazareth, sicut dicit Lucas IV, v. 18 ss., et ibi intravit in synagogam, et docuit spiritus domini super me. Et inde duxerunt eum Iudaei ad supercilium montis, et voluerunt eum praecipitare, et post Christus fugit, et venit in Capharnaum, et ibi statim curavit daemoniacum, de quo Mc. I, 23. Sed hoc Matthaeus omittit. Nazareth autem interpretatur flos. Per hoc intelliguntur doctores legis, qui non veniunt ad maturitatem. Capharnaum enim interpretatur villa pulcherrima, et significat Ecclesiam; Cant. VI, 3: pulchra es, amica mea, et cetera. Capharnaum est maritima ad litteram, quia iuxta lacum quemdam dulcem. Iudaei enim omnem congregationem aquarum appellant mare: et mystice, quia Ecclesia posita est iuxta tribulationes mundi. In finibus Zabulon et Nephtalim. Galilaea enim divisa erat, et una pars erat in tribu Zabulon et Nephtalim. Inde enim electi sunt principes Ecclesiae, scilicet apostoli. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam. Nota quod hic non dicitur sicut Is. IX, 1; sed ponitur sensus tantum. Isaias sic: primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim: et novissimo aggravata est via maris trans Iordanem Galilaeae gentium: populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam et cetera. Et exponitur tripliciter secundum Hieronymum. Primo sic. Primo tempore alleviata est per praedicationem Christi a peccatis, et novissimo via, quae iuxta mare Galilaeae, aggravata est onere peccatorum, quia post praedicationem Christi persecuti sunt apostolos. Vel aliter. Primo tempore. Tangit historiam: quia rex Assyriorum Teglatphalassar, qui primo venit super terram Iudaeorum, primo duxit in captivitatem illas tribus. Et hoc est primo tempore alleviata est: quia tunc peccatores fuerunt primo in captivitatem ducti. Et novissimo etc., quia postea totus populus ductus fuit in captivitatem. Sed quid ad propositum? Dicendum quod ubi primo incepit persecutio, ibi prius dominus voluit dare consolationem. Vel aliter. Primo tempore, idest tempore praedicationis Christi, alleviata etc., idest onere peccatorum exonerata per praedicationem Christi, et novissimo aggravata est, idest condensata Christi praedicatio, et multiplicata per Paulum qui ibi praedicavit. Evangelista enim non ponit nisi sensum in constructione: terra Zabulon, et terra Nephtalim, via maris trans Iordanem, idest iuxta mare. Et dicit terra, idest populus, ut omnes sint nominati. Et dicit Galilaea gentium, quia Galilaea dividitur in duas partes: una gentium, alia Iudaeorum: et tunc divisa erat secundum quod dicitur III Reg. c. IX, 11, quia Salomon propter ligna quae rex Tyri misit ad eum in aedificationem templi, dedit ei viginti oppida: qui cum esset gentilis posuit gentiles ad habitandum; et ideo dicitur Galilaea gentium et erat in tribu Nephtalim; licet alia in tribu Iuda. Alia littera: trans Iordanem Galilaeae, idest in comparatione ad Galilaeam. Sed prima expositio melior est. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Duo dicit qui ambulabat, et qui sedebat; qui enim est in tenebris a principio quae non sunt multum condensae, nec stupefit ab eis, vadit, maxime quando sperat invenire lucem: et dum stupefactus est a tenebris, stat. Ista est differentia inter Iudaeos et gentiles: quia Iudaei quamvis essent in tenebris, non tamen totaliter oppressi erant ab eis, quia non omnes colebant idola, sed sperabant Christum venturum, et ideo ambulabant; Is. l, 10: quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine domini et cetera. Gentiles vero non expectabant; et ideo non erat spes de luce. Et iterum oppressi erant tenebris, quia idola colebant, quia secundum Ps. LXXV, 2, notus in Iudaea Deus, et ideo stabant. Et hoc est quod dicitur populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam. Lux Iudaeorum non magna, II Pet. I, 19: habemus propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes sicut lucernae lucenti in caliginoso loco, sed ista magna sicut solis lux; Mal. IV, 2: vobis autem timentibus nomen domini orietur sol iustitiae. Et sedentibus, idest gentibus, in regione umbrae mortis. Mors est damnatio in Inferno; Ps. XLVIII, 15: mors depascet eos. Umbra mortis est similitudo futurae damnationis, quae est in peccatoribus. Magna autem poena eorum qui in Inferno sunt, est separatio a Deo. Et quia peccatores iam separati sunt a Deo, ideo similitudinem habent futurae damnationis, sicut et iusti similitudinem habent futurae beatitudinis; II Cor. III, 18: nos autem gloriam domini speculantes in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem. Et nota quod gentibus lux orta est, quia ipsi non iverunt ad lucem, sed lux venit ad eos; Io. III, 19: lux venit in mundum. Orta est eis. Et illa terra est in confinio Iudaeorum et gentium, ut ostenderet quod utrosque vocavit; Is. XLIX, 6: parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et faeces Israel convertendas. Et post: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Exinde coepit Iesus praedicare. Posito loco ubi Christus primo praedicare incepit, hic ponitur modus praedicandi. Exinde, scilicet post superationem gulae, inanis gloriae et ambitionis, sive avaritiae, coepit praedicare: tales enim convenienter praedicare possunt. Et sic impletur illud Act. I, 1: coepit Iesus facere et docere. Vel exinde, idest post incarcerationem Ioannis, incepit publice praedicare: prius enim occulte et quibusdam, Io. I, 38 ss., scilicet Petro, Andreae, Philippo et Natanaeli, sed hic publice. Noluit autem primo praedicare publice, ut daret locum praedicationi Ioannis: aliter nihil valuisset, sicut lumen stellarum offuscatur per lumen solis. Significatur autem per hoc quod cessantibus figuris legis, incepit praedicatio Christi; I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Per Ioannem enim significatur lex; infra XI, 13: lex et prophetae usque ad Ioannem. Poenitentiam agite. Notandum quod eadem verba dicit hic Christus, quae Ioannes, propter duo. Primo enim admonet nos de humilitate, ut scilicet nullus dedignetur verba ab aliis dicta praedicare, cum ipse fons ecclesiasticae scientiae eadem praedicaverit. Secundo quia Ioannes est vox; ipse vero verbum. Idem autem significatur per verbum et vocem, nisi quia verbum est expressivum vocis. Circa hoc autem duo facit: unum admonet; aliud promittit. Primum ibi poenitentiam agite; secundum ibi appropinquabit enim regnum caelorum. Sed quare non admonuit de iustitia in principio suae praedicationis, sed ad poenitentiam? Dicendum quod causa fuit, quia prius admonuit de iustitia per legem naturae, et Scripturae, sed transgressi erant; Is. XXIV, 5: transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum. In hoc enim dat intelligere quod omnes peccatores invenit; I Tim. I, 15: Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere; Rom. III, v. 23: omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Et hoc est poenitentiam agite. Promittit autem aliud; unde appropinquabit enim regnum caelorum. Ista promissio in duobus differt a promissione veteris testamenti; quia ibi temporalia, hic caelestia, et aeterna; Is. I, 19: si me audieritis, bona terrae comedetis. Item ibi regnum Chananaeorum et Iebusaeorum; hic regnum caelorum; unde appropinquabit, in vos, regnum caelorum. Et ideo doctrina Christi dicitur novum testamentum: quia facta est ibi nova pactio inter nos et Deum de regno caelorum; Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum. Secundo quia vetus lex simul cum promissione habebat comminationem; Is. I, 19: si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis: quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos. Et Deut. XXVIII idem habetur: ubi multae benedictiones promittuntur his qui legem servaverint, et multas comminatur Moyses maledictiones transgressoribus legis. Et hoc ideo est, quia vetus erat lex timoris, nova vero amoris. Augustinus: brevis differentia, timor et amor. Hebr. XII, 18: non enim accessistis ad tractabilem et accessibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Et ideo dicit appropinquabit regnum caelorum, scilicet beatitudo aeterna. Et dicit appropinquabit, quia ille qui dabat, ad nos descendit, quia nos non poteramus ascendere ad Deum. Ambulans autem et cetera. Postquam incepit praedicare, voluit suae praedicationis habere ministros: unde hic advocat ad se eos: et circa hoc duo facit, secundum quod duo paria ministrorum advocat. Quia primo Petrum et Andream; secundo Iacobum et Ioannem. Circa primum quatuor facit: primo enim describitur locus vocationis; secundo ponitur conditio vocatorum, ibi erant enim piscatores; tertio vocatio, ibi et ait illis; quarto ipsorum obedientia perfecta, ibi at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. Dicit ergo ambulans iuxta mare Galilaeae. Locus congruus: quia, sicut dicit Glossa, piscatores vocaturus, ambulat iuxta mare. Quantum autem ad mysterium, sciendum, quod stare Dei significat aeternitatem et immobilitatem; ipsius ambulare, temporalem nativitatem. Per hoc ergo quod ambulans discipulos vocavit, significatur quod per mysterium suae incarnationis nos ad se traxit; Ps. VII, 7: exsurge, domine, in praecepto quod mandasti, idest disposuisti implendum, et synagoga populorum circumdabit te. Et dicit Galilaeae, per quod intelligitur turbulentia huius mundi; Is. LVII, 20: cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum. Christus similitudinem habuit peccatoris; Rom. VIII, 3: misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati et cetera. Consequenter vocatorum describitur conditio. Et primo quantum ad numerum; secundo quantum ad nomina; tertio quantum ad actum; quarto quantum ad officium. Dicit ergo vidit duos, non oculo corporis tantum, sed etiam mentis: visus enim eius est respectus misericordiae; unde Ex. III, 7: videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto et cetera. Et nota quod idem significatur per duos, et fratres: utrumque enim ad caritatem pertinet, quae consistit in dilectione Dei et proximi. Et ideo binos elegit, et binos ad praedicandum misit: et voluit significari per hoc caritas spiritualis, quia caritas firmatur magis, quando in natura fundatur; Ps. CXXXII, v. 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Simonem qui vocatur Petrus, nunc scilicet, sed non tunc: quia Christus postea imposuit ei hoc nomen, sed primo promisit; Io. I, 42: tu vocaberis Cephas, sed imposuit Matth. XVI, 18: tu es Petrus. Et Andream. Ista nomina debet habere quilibet praedicator. Simon enim interpretatur obediens; Petrus agnoscens; Andreas fortitudo. Et praedicator debet esse obediens, ut alios possit ad hoc invitare, Prov. XXI, 28: vir obediens loquetur victorias: agnoscens, ut alios sciat instruere: I Cor. XIV, 19: volo quinque verba sensu meo loqui, ut alios instruam, fortis, ut non terreatur comminationibus; Ier. c. I, 18: dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum; Ez. III, 8: dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam. Sequitur mittentes rete in mare. Quaerit Chrysostomus quare dominus captavit istam horam. Et dicit, ut daretur exemplum quod numquam debemus omittere servitium Dei propter occupationes. Vel ideo, quia per hunc actum praefigurabatur actus futurorum praedicatorum, quia per verba praedicantium quasi per retia trahuntur homines. Ponitur officium erant enim piscatores. Et sciendum quod inter omnes homines, piscatores sunt simpliciores; et dominus de simplicissimo statu voluit habere homines, et illos eligere, ut non imputaretur sapientiae humanae id quod factum fuit per eos; I Cor. I, 26: videte vocationem nostram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi eligit Deus, ut confundat sapientes. Et ideo non elegit Augustinum, aut Cyprianum oratorem, sed Petrum piscatorem: et de piscatore lucratus est et imperatorem, et oratorem. Et ait. Hic ponitur vocatio, circa quam tria consideranda sunt. Primo enim invitat; secundo ducatum promittit; tertio praemium. Dicit ergo venite. Hoc ex sola liberalitate divina est, ut ad se trahat; Eccli. XXIV, 26: transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini; infra c. XI, 28: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Post me, quasi dicat: ego vado, et vos venite post me, quia ego ero dux vester; Prov. IV, 11: viam sapientiae monstrabo tibi, et ducam te per semitas aequitatis; quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum; Ps. CXXXVIII, 17: mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Faciam, quasi, commutabo vestrum officium in maius. De istis dicitur Ier. XVI, 16: ecce ego mittam piscatores multos, dicit dominus, et piscabuntur eos et cetera. Et dicit faciam, quia frustra laborat praedicatio exterius, nisi adsit interius gratia redemptoris: non enim virtute sua trahebant homines, sed operatione Christi. Et ideo dicit faciam. Ista quidem est maxima dignitas; unde Dionysius: nihil dignius in officio hominum quam Dei cooperatorem fieri. Dignitas enim sola in sua claritate consistit. Ad illam autem dignitatem magis appropinquant qui sic illuminantur quod alia illuminent. Quamquam vero illuminent homines qui sequuntur Christum, et quantum ad iustitiam magna faciunt, sed tamen asserunt dignitatem Christi quantum ad unum tantum; vita autem praedicatorum quantum ad duo; Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Ponitur eorum obedientia at illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum. Et ostendit obedientiam eorum quantum ad tria. Primo quantum ad promptitudinem, quia non distulerunt: unde at illi. Contra illos de quibus Eccli. V, 8: ne differas de die in diem; Gal. I, 15: cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini. Is. l, 5: dominus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii. Secundo quantum ad expeditionem, quia reliquerunt; quia non pensandus est census, sed affectus; quia omnia dimittit qui quicquid habere potest, dimittit. Sed quae necessitas relinquendi omnia? Chrysostomus: nullus potest possidere divitias, et perfecte ad regnum caelorum venire; sunt enim impedimentum virtutis, diminuunt enim sollicitudinem aeternorum, propter quod non perfecte potest homo inhaerere divinis. Et ideo dimittenda sunt; I Cor. c. IX, 25: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet et cetera. Tertio quantum ad executionem, quia secuti sunt eum: non est enim nimis magnum dimittere omnia, sed perfectio consistit in sequela ipsius, quae est per caritatem; I Cor. XIII, 3: si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Non enim consistit per se in exterioribus perfectio, scilicet paupertate, virginitate, et huiusmodi, nisi quia ista sunt instrumenta ad caritatem; et ideo dicit et secuti sunt eum. Consequenter agitur de alia vocatione: et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius. Et primo describuntur vocati; secundo ponitur vocatio, ibi et vocavit etc.; tertio obedientiam vocatorum, ibi illi autem, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Vocati quadrupliciter describuntur. Quantum ad numerum, nomina, pietatem, et paupertatem. Dicit ergo et procedens inde vidit alios duos fratres. Nota quod a principio vocavit fratres: et quamvis multos alios vocavit, tamen de istis specialiter fit mentio, quia praecipui erant, et quia binos vocavit eos; lex enim nova in caritate fundatur; unde et in veteri testamento duos fratres vocavit, Aaron et Moysen, quia etiam ibi dabatur mandatum de caritate. Et quia perfectior est nova, ideo in principio vocatur duplex numerus fratrum. Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem eius. Per istos quatuor designatur doctrina quatuor Evangeliorum, vel quatuor virtutes: quia per Petrum, qui interpretatur agnoscens, virtus prudentiae; per Andream, qui interpretatur virilis, seu fortissimus, virtus fortitudinis; per Iacobum, qui interpretatur supplantator, virtus iustitiae; per Ioannem propter virginitatem, virtus temperantiae. Ponitur pietas, quia erant cum Zebedaeo patre. Chrysostomus: admiranda est eorum pietas, quia pauperes arte piscatoria panem quaerunt, et tamen senem patrem non derelinquunt. Eccli. III, 8: qui timet Deum, honorat parentes. Paupertas designatur in hoc, quia reficiebant retia sua. Nihilominus per istos qui mittebant retia, signantur illi qui in prima aetate negotiantur in mundo; per istos qui iam miserunt, et reficiebant, significantur illi qui diu negotiati sunt in mundo; et sunt iam per peccatum absorpti, et vocantur ad Christum. Thren. III, 27: bonum est viro, cum portaverit iugum domini ab adolescentia sua. Et vocavit eos, interius et exterius; ad Rom. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. Vocare interius nihil aliud est quam praebere auxilium humanae menti cum vult convertere nos. Sequitur de obedientia illi autem, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Nota quod duo superiores navem tantum, isti autem reliquerunt retia, navem et patrem: in quo significatur quod propter Christum debemus omittere omnes terrenas occupationes, quae designantur per rete; II Tim. II, 4: nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus; divitias, sive possessiones, quae designantur per navem; infra XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me; affectum carnalem, qui per patrem; Ps. XLIV, 11: obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Mystice vero per Zebedaeum significatur mundus, qui interpretatur fluxus vehemens. Sed hic est quaestio: videtur enim quod isti peccaverunt dimittendo patrem senem et pauperem, quia filii tenentur subvenire parentibus. Et generaliter quaeritur utrum alicui liceat dimittere parentes in ultima necessitate, intrando religionem. Dicendum quod consilium numquam praeiudicat praecepto; sed hoc, scilicet honora patrem tuum et matrem tuam, Ex. XX, 12 est praeceptum; et ideo si pater nullo modo possit vivere nisi adiutus a filio, filius non debet intrare religionem. Sed hic casus non erat in Zebedaeo, quia poterat se iuvare, et habebat necessaria. Item est quaestio litteralis. Matthaeus enim videtur hic contrarius Ioanni et Lucae: Ioannes enim I, 28 dicit eos vocatos iuxta Iordanem; hic dicit iuxta mare Galilaeae. Item Lucas V, 10 dicit quod simul vocavit Petrum et Andream, Iacobum et Ioannem, licet de aliis duobus non fiat mentio, quia creditur quod ibi fuerint. Item ibi dicitur quod omnes simul, hic quod seorsum. Sed sciendum quod trina fuit vocatio apostolorum. Primo enim vocati sunt ad Christi familiaritatem, et illud dicitur Io., I, et hoc in primo anno praedicationis Christi. Nec obstat quod dicitur post: ascenderunt cum eo discipuli eius in Cana Galilaeae, quia secundum Augustinum non tunc erant discipuli, sed futuri erant: sicut si dicatur quod Paulus apostolus natus fuerit in Tharso Ciliciae, cum tunc non esset apostolus. Vel dicendum quod loquitur de aliis discipulis, qui vocantur omnes credentes in Christo. Secundo vocati fuerunt ad discipulatum; et de ista dicitur Lc. cap. V. Tertia vocatio fuit ut totaliter Christo adhaererent: et de ista hic dicitur; quod patet, secundum Augustinum, quia Luc. V, 11 de hoc habetur, et subductis ad terram navibus; ergo habebant navim, et curabant de ea, quasi ad eam redituri; hic vero dicit, at illi, relictis omnibus et cetera. Et ideo dicendum, quod de ultima sequela loquitur hic.


Lectio 3

[87338] Super Mt.*, cap. 4 l. 3 Consuetudo est apud reges, quod congregato exercitu procedunt ad bellum: ita Christus, congregato exercitu apostolorum, procedit ad pugnandum contra Diabolum per officium praedicationis, ad expellendum eum de mundo. Unde hic agitur de doctrina et praedicatione Christi. Et ponitur primo Christi praedicatio; secundo effectus praedicationis, ibi abiit opinio eius in totam Syriam et cetera. Circa primum tria tangit. Primo sollicitudinem docentis et modum docendi, et propositae doctrinae confirmationem. Et sollicitudo ostenditur in duobus, quia non quaerebat propriam quietem; unde circuibat; Rom. XII, 11: sollicitudine non pigri. Secundo quia non erat acceptator personarum, terrarum, vel villarum, sed circuibat totam Galilaeam, absque differentia; Mc. I, 38: eamus in proximas civitates, ut et ibi praedicem; Ps. CII, 22: in omni loco dominationis eius. Modus, ibi in synagogis docens. Duo dicit docens et praedicans; docens quae agenda sunt in praesenti, praedicans de futuris: vel docens ea quae pertinent ad instructionem morum, Is. XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia, praedicans futura; Is. LII, 7: quam pulchri super montem pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem. Vel docens naturales iustitias: quaedam enim in theologia traduntur quae naturalis ratio dictat, scilicet iustitia, et huiusmodi: et quantum ad hoc dicit docens; quaedam vero quae excedunt rationem, sicut mysterium Trinitatis, et huiusmodi: et quantum ad hoc dicit praedicans. Sed obiicitur de hoc quod dicit Glossa, quod doceret naturales iustitias, ut est castitas, et humilitas, et huiusmodi: naturales enim virtutes non videntur posse dici virtutes, quia virtutes sunt per gratiam. Et dicendum quod inclinatio et inchoatio est naturalis; sed perfectio, qua gratus homo redditur, est ex gratia, politica, et ex assuetudine. In synagogis eorum. Nota duo. Primum quia quaerebat multitudinem, ut praedicatio magis proficeret; Ps. XXXIV, 18: confitebor tibi in Ecclesia magna. Item quia solum Iudaeis praedicabat; Act. XIII, 46: vobis primum oportuit praedicari verbum Dei. Et praedicans Evangelium regni: non fabulas et curiosa, sed quae ad Dei regnum pertinebant, et ea quae hominibus proficerent. Consequenter confirmatur praedicatio miraculis; Mc. ult., 20: illi autem profecti praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Unde sanans. Languor potest referri ad infirmitates corporales, infirmitas ad infirmitatem animae: non enim minores sunt infirmitates animae quam corporis. Vel per languores graves infirmitates et diuturnas; per infirmitates quamcumque aliam; Ps. CII, 3: qui sanat omnes infirmitates tuas; Eccli. X, 12: brevem languorem praecidit medicus. Datur intelligi etiam in hoc quod praedicatores debent suam doctrinam confirmare per opera; et si non per miracula, per vitam virtuosam; Rom. XV, 18: non audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium in verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute spiritus sancti. Et abiit opinio eius in totam Syriam. Hic ponitur effectus praedicationis: et est triplex, scilicet fama circa exemplum, fiducia quam homines de eo habebant, et devotio qua homines eum sequebantur. Dicit ergo abiit opinio eius in totam Syriam. Syria est regio a Capharnaum usque ad mare magnum: unde et in terra gentilium divulgatum est. Hoc etiam pertinet ad praedicatores, ut habeant testimonium bonum; Eccli. XLI, 15: curam habe de bono nomine; II Tim. II, 15: sollicite autem cura teipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Per Syriam autem potest intelligi superbia mundi, quia sic interpretatur: et fama Christi per totum mundum diffusa est. Fiducia, ibi et obtulerunt ei omnes male habentes; sciebant enim quod sanare poterat; Ier. XVII, 14: sana me, domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero. Et dicit primo abiit opinio eius etc., et post, obtulerunt ei etc., quia quando aliquis habet famam de sanctitate, homines facilius detegunt ei conscientiae vulnus. Variis languoribus et tormentis comprehensos. Per istas graves infirmitates designantur infirmitates spirituales. Per languores possunt intelligi diuturnae infirmitates, et signatur infirmitas diu perseverans; Eccli. X, 11: languor prolixior gravat medicum. Et quia aliqui gravantur infirmitate, aliqui vero acerbitate doloris, hoc significatur cum dicit et tormentis comprehensos: et significantur illi qui habent conscientiam gravatam remordentem; Ps. XVII, 5: circumdederunt me dolores mortis, dolores Inferni circumdederunt me. Et qui Daemonia habebant; et hoc est quod dicitur Lc. VI, 1: et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Per hoc intelliguntur illi qui colebant idola; Ps. XCV, 5: omnes dii gentium Daemonia; I Cor. X, 20: nolo vos socios fieri Daemoniorum. Lunatici proprie dicuntur qui patiuntur infirmitatem cuiusdam amentiae in defectu lunae: et tunc arripiuntur a Daemonibus. Et Diabolus tunc magis affligit propter duas rationes. Unam assignat Hieronymus, et est ut infamet creaturam Dei; et hoc etiam fit in effectibus magicae artis, qua invocantur Daemones sub certis constellationibus et Daemones veniunt ad hoc ut extollant creaturam, et inducant ad idololatriam. Secunda ratio est melior, quia Diabolus non potest aliquid, nisi per virtutes corporis. Non est autem dubium, quod corpora inferiora immutantur secundum diversas immutationes corporum superiorum. Et ideo tunc Diabolus invocatus libenter venit, quando videt superiora corpora operari ad illum effectum pro quo invocatur. In defectu autem lunae, sicut patet, humiditates deficiunt; et ideo defectus lunae facit ad talem infirmitatem, quando terra non abundat humoribus; et ideo Diabolus tunc magis vexat: et hoc est et lunaticos. Per istos possumus intelligere inconstantes Eccli. XXVII, 12: homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur, qui habent propositum caste vivendi, sed vincuntur passionibus, secundum illud Rom. VII, 15: non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod odi malum, illud ago. Et paralyticos. Paralytici proprie dicuntur, qui habent membra resoluta, ita quod non possunt habere officium membrorum. Per istos significantur ignorantes: et isti omnes a Christo curantur; unde et curavit eos, scilicet perfecte. Consequenter ponitur tertius effectus, scilicet devotio sequentium; unde et secutae sunt eum turbae multae; Ps. VII, 8: exurge, domine, in praecepto quod mandasti, et synagoga populorum circumdabit te. Sciendum autem quod diversimode aliqui sequebantur, quia quidam studio salutis, scilicet spiritualis, scilicet apostoli; unde supra: relictis omnibus sequuti sunt eum; et infra XIX, 27: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Quidam studio salutis corporalis; Lc. VI, 17: turba copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Quidam curiositate tantum videndi miracula; Io. VI, 2: et sequebantur eum multi, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. Alii ad insidiandum, ut Pharisaei et Scribae; Ier. XX, 10: audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu. De Galilaea. Provincia est ubi Christus praecipue praedicabat, et interpretatur transmigratio. Per hoc significantur illi qui debent transmigrare de vitiis ad virtutes. Et Decapoli. Regio est ubi sunt decem villae; et significantur illi qui student ad observantiam decem mandatorum. Et de Ierosolymis. Ierosolyma interpretatur visio pacis; et significat illos qui desiderio pacis ad Christum veniunt; Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus nomen tuum. Et de Iudaea. Iudaea interpretatur confessio; et significat illos qui per peccatorum remissionem ad Christum veniunt; Ps. CXIII, v. 2: facta est Iudaea sanctificatio eius. Et de trans Iordanem; et significantur illi qui per Baptismum ad Christum veniunt: in Iordane enim fuit figuratus Baptismus.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264