CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Evangelium S. Matthaei lectura
caput V ad versiculum X a
Reportatio Petri de Andria

Thomas de Aquino adorans Christum in sua Nativitate a Francesco di Giorgio Martini depictus

Textum Taurini 1951 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 5
Lectio 1

[87339] Super Mt.*, cap. 5 l. 1 Videns autem Iesus turbas. Hic dominus suam doctrinam proponit: et dividitur in partes tres. In prima ponitur doctrina Christi; in secunda ponitur virtus doctrinae; in tertia finis ad quem perducit. Secundum in cap. XIII; tertium in cap. XVII. Prima dividitur in tres. In secunda instruuntur ministri doctrinae; in tertia confunduntur adversarii. Secunda in cap. X; tertia in capite XI. Prima dividitur in duas. In prima proponitur doctrina Christi; in secunda confirmatur per miracula, in cap. VIII. Prima in duas. In prima praemittitur quasi quidam titulus ad doctrinam; in secunda explicatur ipsa doctrina, ibi beati pauperes spiritu. Circa primum tria facit. Primo describit locum, ubi doctrina fuit proposita; secundo auditores doctrinae; tertio ponit modum docendi. Secundum ibi et cum sedisset; tertium ibi et aperiens os suum docebat eos. Dicit ergo, ita dixi quod secuti sunt et cetera. Videns autem Iesus turbas. Ista littera duplicem intellectum habere potest. Primo sic. Ascendit ad docendum turbas, scilicet non fugiens. Unde Chrysostomus dicit, quod sicut artifex, quando videt praeparatam materiam, delectatur operari, ita sacerdos delectatur praedicare, quando populum videt congregatum; et ideo, ascendit; Ps. XXXIV, 18: confitebor tibi in Ecclesia magna. Vel aliter. Ascendit, fugiens scilicet turbas, ut securius discipulos doceret; Eccl. IX, v. 17: verba sapientium audiuntur in silentio. Et notandum quod legitur quod Christus habebat tria refugia: quandoque enim fugiebat ad montem, sicut dicitur hic; et Io. VIII, 1: Iesus autem perrexit in montem oliveti. Aliquando ad navem; Lc. V, 1: cum turbae multae irruerent in eum (...) ascendens in unam navim, quae erat Simonis (...) sedens docebat. Tertium in desertum; Mc. VI, 31: eamus seorsum in desertum. Et satis convenienter; in tribus enim homo potest habere refugium ad Deum: in protectione divinae altitudinis, quae per montem significatur; Ps. CXXIV, 1: qui confidunt in domino sicut mons Sion. In societate ecclesiastica, quae per navem designatur; Ps. CXXI, v. 3: Ierusalem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. In solitudine religionis, quae per desertum accipitur, per contemptum temporalium; Osee II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius; Ps. LIV, 8: ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Ascendit autem in montem propter quinque rationes. Prima ad ostensionem suae excellentiae: ipse enim est mons, de quo Ps. LXVII, 16: mons Dei, mons pinguis. Secunda ad ostendendum quod doctor huius doctrinae debet ad eminentiam vitae conscendere; Is. XL, 9: super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion. Chrysostomus: nemo potest in valle consistere, et de caelo loqui et cetera. Tertia ratio ad ostendendum altitudinem Ecclesiae cui doctrina proponitur; Is. II, 2: erit mons domus domini in vertice montium, et elevabitur super colles. Quarto ad ostendendum perfectionem huius doctrinae, quia perfectissima; Ps. XXXV, 7: iustitia tua sicut montes Dei. Quinto ut congrueret ista veteri legislationi, quae data fuit in monte. Exod. XIX et XXIV. Consequenter ponuntur auditores et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Duo possunt notari in sessione eius. Humiliatio; Ps. CXXXVIII, 2: tu cognovisti sessionem meam. Quando erat in altitudine divinae maiestatis, non poterat capi eius doctrina; sed tunc coeperunt homines capere, quando se humiliavit. Vel hoc pertinet ad dignitatem magisterii; infra XXIII, 2: super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Ad studium enim sapientiae requiritur quies. Accesserunt ad eum discipuli eius etc., non tantum corpore, sed animo; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini; Deut. XXXIII, 3: qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius. Et nota quod quando dominus praedicavit turbis, stetit; Lc. VI, 17: descendens Iesus de monte stetit in loco campestri; sed hic quando discipulis, sedit. Ex hoc inolevit consuetudo quod turbis praedicatur stando, religiosis sedendo. Et aperiens os suum docebat eos. Hic ponitur modus doctrinae. In hoc quod dicit aperiens, significatur quod diu ante tacuerat. Et demonstrat quod magnum et longum erat facturus sermonem, sicut dicit Augustinus. Vel quod magna et profunda dicturus erat; sic enim consueverunt facere homines; Iob III, 1: post hoc Iob aperuit os suum, et maledixit diei suo. Et dicit suum: prius enim aperuit ora prophetarum; Sap. X, 21: sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas: ipse enim est sapientia patris. Sed hic est quaestio: hic enim sermo ponitur quantum ad multa etiam Lc. VI, 20 ss. Sed videtur hic et ibi contrarietas, sicut patet in textu. Et ponit Augustinus duas solutiones. Una est quod iste est alius sermo ab illo: ipse enim primo ascendit in montem, et fecit hunc sermonem discipulis, et postea descendens invenit turbam congregatam, cui eadem praedicavit, et multa recapitulavit: et de hoc dicitur Lc. VI, 20 ss. Vel aliter dicendum, quod unus mons erat, et habebat planitiem in latere: illam planitiem elevabat monticulus alius. Unde dominus ascendit in montem, idest in planitiem illius montis. Et primo ascendit superius, et convocavit discipulos, et ibi elegit duodecim apostolos, sicut patet in Luca: et postea descendens invenit turbam congregatam, et venientibus discipulis sedit, et habuit sermonem istum ad turbas et discipulos. Et hoc videtur verius: quia Matthaeus dicit in fine sermonis, quod mirabantur turbae super doctrina eius. Tamen quodcumque accipiatur, non est contrarietas.


Lectio 2

[87340] Super Mt.*, cap. 5 l. 2 Posuit supra Evangelista quasi brevem titulum doctrinae Christi, nunc ponit ipsam doctrinam, et effectum eius, scilicet admirationem turbarum. Considerandum autem, quod secundum Augustinum in isto sermone domini tota perfectio vitae nostrae continetur. Et probat per id quod dominus subiungit finem ad quem ducit, scilicet repromissionem aliquam. Id autem quod maxime homo desiderat, est beatitudo. Unde dominus hic tria facit. Primo praemittit praemium quod consequitur istos qui istam doctrinam accipiunt; secundo ponit praecepta, ibi nolite putare quoniam veni solvere legem etc.; tertio docet quomodo aliquis potest pervenire ad observandum ea, ibi petite et accipietis. Circa primum duo facit, quia huius doctrinae aliqui sunt observatores tantum, aliqui ministri. Primo ergo describit beatitudinem observantium; secundo ministrantium, ibi beati estis cum maledixerint vobis. Notandum autem quod hic ponuntur plura de beatitudinibus; sed numquam aliquis in verbis domini posset ita subtiliter loqui, quod pertingeret ad propositum domini. Sciendum tamen quod in istis verbis includitur omnis plena beatitudo: omnes enim homines appetunt beatitudinem, sed differunt in iudicando de beatitudine; et ideo quidam istud, quidam illud appetunt. Invenimus autem quadruplicem opinionem de beatitudine. Quidam enim credunt, quod in exterioribus tantum consistat, scilicet in affluentia istorum temporalium; Ps. CXLIII, v. 15: beatum dixerunt populum cui haec sunt. Alii quod perfecta beatitudo consistit in hoc quod homo satisfaciat voluntati suae; unde dicimus: beatus est qui vivit ut vult. Eccle. III, 12: et cognovi quod non esset melius nisi laetari et cetera. Alii dicunt quod perfecta beatitudo consistit in virtutibus activae vitae. Alii quod in virtutibus contemplativae vitae, scilicet divinorum et intelligibilium, sicut Aristoteles. Omnes autem istae opiniones falsae sunt: quamvis non eodem modo. Unde dominus omnes reprobat. Opinionem illorum qui dixerunt quod consistit in affluentia exteriorum, reprobat: unde dicit beati pauperes, scilicet quasi, non beati affluentes. Opinionem vero eorum qui ponebant beatitudinem in satisfactione appetitus, reprobat cum dicit beati misericordes. Sed sciendum quod triplex est appetitus in homine: irascibilis, qui appetit vindictam de inimicis, et hoc reprobat, cum dicit beati mites. Concupiscibilis, cuius bonum est gaudere et delectari: hoc reprobat cum dicit beati qui lugent. Voluntatis, qui est duplex, secundum quod duo quaerit. Primo quod voluntas nulla superiori lege coerceatur; secundo quod possit restringere alios ut subditos: unde desiderat praeesse, et non subesse. Dominus autem contrarium ostendit quantum ad utrumque. Et quantum ad primum dicit beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Quantum autem ad secundum dicit beati misericordes. Ergo et illi qui ponunt beatitudinem in exteriori affluentia, et qui in satisfactione appetitus, errant. Illi autem qui ponunt beatitudinem in actibus activae vitae, scilicet moralibus, errant; sed minus, quia illud est via ad beatitudinem. Unde dominus non reprobat tamquam malum, sed ostendit ordinatum ad beatitudinem: quia vel ordinantur ad seipsum, sicut temperantia et huiusmodi, et finis eorum est munditia cordis, quia faciunt vincere passiones; vel ordinantur ad alterum, et sic finis eorum est pax, et huiusmodi: opus enim iustitiae est pax. Et ideo istae virtutes sunt viae in beatitudinem, et non ipsa beatitudo; et hoc est beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Non dicit vident, quia hoc esset ipsa beatitudo. Et iterum beati pacifici, non quia pacifici, sed quia in aliud tendunt, quoniam filii Dei vocabuntur. Illorum autem opinio qui dicunt quod beatitudo consistit in contemplatione divinorum, reprobat dominus quantum ad tempus, quia alias vera est, quia ultima felicitas consistit in visione optimi intelligibilis, scilicet Dei: unde dicit videbunt. Et notandum quod, secundum philosophum, ad hoc quod actus contemplativi faciant beatum, duo requiruntur: unum substantialiter, scilicet quod sit actus altissimi intelligibilis, quod est Deus; aliud formaliter, scilicet amor et delectatio: delectatio enim perficit felicitatem, sicut pulchritudo iuventutem. Et ideo dominus duo ponit Deum videbunt et filii Dei vocabuntur: hoc enim pertinet ad unionem amoris; I Io. cap. III, v. 1: videte qualem caritatem dedit nobis pater, ut filii Dei nominemur et simus. Item notandum quod in istis beatitudinibus quaedam ponuntur ut merita, et quaedam ut praemia: et hoc in singulis. Beati pauperes spiritu: ecce meritum; quoniam ipsorum est regnum caelorum: ecce praemium, et sic in aliis. Et notandum est etiam aliquid circa meritum in communi, et aliquid circa praemium in communi. Circa meritum sciendum, quod philosophus distinguit duplex genus virtutis: unum communis, quae perficit hominem humano modo; aliud specialis, quam vocat heroicam, quae perficit supra humanum modum. Quando enim fortis timet ubi est timendum, istud est virtus; sed si non timeret, esset vitium. Si autem in nullo timeret confisus Dei auxilio, ista virtus esset supra humanum modum: et istae virtutes vocantur divinae. Isti ergo actus sunt perfecti, et virtus etiam, secundum philosophum, est operatio perfecta. Ergo ista merita vel sunt actus donorum, vel actus virtutum secundum quod perficiuntur a donis. Item nota quod actus virtutum sunt illi de quibus lex praecipit; merita autem beatitudinis sunt actus virtutum; et ideo omnia quae praecipiuntur et infra continentur, referuntur ad istas beatitudines. Unde sicut Moyses primo proposuit praecepta, et post multa dixit, quae omnia referebantur ad praecepta proposita: ita Christus in doctrina sua, primo praemisit istas beatitudines, ad quas omnia alia reducuntur. Circa primum autem notandum, quod Deus est praemium eorum qui ei serviunt; Thren. III, 24: pars mea dominus, dixit anima mea, propterea expectabo eum; Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae et calicis mei; Gen. XV, 7: ego dominus qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam. Et sicut Augustinus dicit in II confessionum, anima cum recedit a te, bona quaerit extra te. Homines autem diversa quaerunt; sed quidquid inveniri potest in qualibet vita, totum dominus repromisit in Deo. Aliqui enim ponunt summum bonum affluentiam divitiarum, per quam possunt pervenire ad maximas dignitates; dominus promittit regnum quod complectitur utrumque; sed ad hoc regnum dicit perveniri per viam paupertatis, non divitiarum. Unde beati pauperes. Alii perveniunt ad istos honores per bella; dominus autem dicit beati mites et cetera. Alii consolationes quaerunt per voluptates; dominus dicit beati qui lugent. Aliqui nolunt subdi; dominus autem dicit, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Aliqui volunt vitare malum opprimendo subditos; dominus dicit beati misericordes et cetera. Aliqui ponunt visionem Dei in contemplatione veritatis in via; dominus autem promittit in patria; unde beati mundo corde et cetera. Et notandum quod ista praemia, quae dominus hic tangit, possunt dupliciter haberi, scilicet perfecte et consummate, et sic in patria tantum: et secundum inchoationem et imperfecte, et sic in via. Unde sancti habent quamdam inchoationem illius beatitudinis. Et quia in hac vita non possunt explicari illa sicut erunt in patria; ideo Augustinus exponit secundum quod sunt in hac vita beati ergo pauperes spiritu: non spe tantum, sed etiam re. Lc. XVII, v. 21: regnum Dei intra vos est. Unde istis praemissis, accedamus ad litteram. In istis beatitudinibus duo facit Evangelista. Primo ponuntur ipsae beatitudines; secundo manifestatio beatitudinum, ibi beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam; quoniam ipsorum est regnum caelorum; hoc enim est declarativum omnium beatitudinum. Virtus autem tria facit: quia removet a malo, operatur et facit operari bonum, et disponit ad optimum. Primo ergo determinat de primo, ibi beati pauperes; de secundo, ibi beati qui esuriunt; de tertio, ibi beati mundo corde, determinat. Removet autem virtus a tribus malis: cupiditatis, crudelitatis sive inquietudinis, et voluptatis noxiae. Primum notatur ibi beati pauperes; secundum ibi beati misericordes; tertio ibi beati qui lugent. Dicit ergo beati pauperes, dupliciter legitur. Primo sic beati pauperes, idest humiles, qui se aestimant pauperes: illi enim sunt vere humiles, qui se pauperes aestimant, non solum in exterioribus, sed etiam in interioribus; Ps. XXXIX, 18: ego autem mendicus sum et pauper, contra illud Apoc. III, 17: dicis quia dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus et cetera. Et tunc hoc quod dicit spiritu, potest tripliciter legi. Spiritus enim aliquando dicitur superbia hominis; Is. II, 22: quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus est, quia excelsus reputatus est ipse; Is. XXV, 4: spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem. Et dicitur superbia spiritus quia sicut per flatum inflantur utres, ita per superbiam homines; Col. II, 18: inflatus sensu carnis suae. Ergo beati pauperes, scilicet hi, qui parum habent de spiritu superbiae. Vel accipitur spiritus pro voluntate hominis. Quidam enim sunt necessitate humiles, et isti non sunt beati, sed qui humilitatem affectant. Tertio accipitur pro spiritu sancto; unde beati pauperes spiritu, qui humiles sunt per spiritum sanctum. Et istae duae quasi ad idem redeunt. Et dicit pauperes spiritu, quia humilitas dat spiritum sanctum; Is. LXVI, 2: ad quem respiciam nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Istis pauperibus repromittitur regnum, in quo intelligitur summa excellentia. Et licet istud retribuatur cuilibet virtuti, specialiter tamen datur humilitati; quia omnis qui se humiliat exaltabitur, infra cap. XXIII, 12. Et Prov. XXIX, 23: humilem spiritum suscipiet gloria. Vel aliter, secundum Hieronymum. Pauperes spiritu, ad litteram, in abdicatione rerum temporalium. Et dicit spiritu: quia quidam pauperes necessitate sunt, sed non debetur illis beatitudo, sed illis qui voluntate. Et isti dicuntur dupliciter; quia etsi aliqui divitias habent, tamen non habent eas in corde; Ps. LXI, 11: divitiae si affluant, nolite cor apponere. Aliqui nec habent, nec affectant, et istud securius est, quia mens trahitur a spiritualibus ex divitiis: et isti dicuntur proprie pauperes spiritu, quia actus donorum, qui sunt supra humanum modum, sunt hominis beati: et quod homo omnes divitias abiiciat, ut nec aliquo etiam modo appetat, hoc est supra humanum modum. Istis autem repromittitur regnum caelorum, in quo notatur non solum altitudo honoris, sed affluentia divitiarum; Iac. II, 5: nonne Deus eligit pauperes in hoc mundo, divites in fide? Et nota quod Moyses primo promisit divitias; Deut. XXVIII, 1: faciet te dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra; et infra: benedictus tu in civitate, et benedictus in agro. Et ideo ut distinguat dominus legem veterem a nova, primo ponit beatitudinem in contemptu divitiarum temporalium. Item, secundum Augustinum nota, quod ista beatitudo pertinet ad donum timoris: quia timor, maxime filialis, facit habere reverentiam ad Deum; et ex hoc contemnit homo divitias. Ponit Isaias beatitudines descendendo; Is. XI, 1: egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris domini. Christus e converso a dono timoris, scilicet a paupertate, quia Isaias praenuntiavit adventum Christi ad terram; Christus autem de terra sursum trahebat. Beati mites. Haec est secunda beatitudo; sed ne aliquis dicat quod sufficit paupertas ad beatitudinem, ostendit quod non sufficit: immo requiritur mansuetudo, quae temperat circa iras, sicut temperantia circa concupiscentias: ille enim est mitis, qui nec irritatur. Hoc autem poterit fieri per virtutem, ut scilicet non irascaris nisi causa iusta; sed si habeas etiam causam iustam, et non provocaris, hoc est supra humanum modum; et ideo dicit beati mites. Pugna enim est propter abundantiam exteriorum rerum; et ideo numquam esset turbatio, si homo divitias non affectaret; et ideo qui non sunt mites, non sunt pauperes spiritu. Et propterea statim subiungit beati mites. Et nota, quod hoc in duobus consistit. Primo quod homo non irascatur; secundo, quod si irascatur, iram temperet. Ita dicit Ambrosius: prudentis est irae motus temperare, nec minor virtus dicitur temperate irasci, quam omnino non irasci est: plurimumque hoc levius, illud fortius existimo et cetera. Chrysostomus dicit: inter multas promissiones aeternas ponit unam terrenam. Unde, ad litteram, terram istam possident mites. Multi enim litigant, ut possessiones acquirant, sed frequenter vitam et omnia perdunt; sed frequenter mansueti totum habent; Ps. XXXVI, 11: mansueti haereditabunt terram. Sed melius exponitur, ut referatur ad futurum. Et potest tunc exponi multipliciter. Hilarius sic: possidebunt terram, idest corpus Christi glorificatum, quia erunt conformes in corpore suo illi claritati; Is. XXXIII, v. 17: videbunt regem in decore suo; oculi eius cernent terram de longe; Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Vel aliter. Ista terra modo est mortuorum, quia subiecta est corruptioni, sed liberabitur a corruptione secundum apostolum, Rom. c. VIII, 21. Ergo ista terra, quando erit clarificata et liberata a servitute corruptionis, vocabitur terra viventium. Vel per terram intelligitur caelum Empyreum, in quo sunt beati: et vocatur terra, quia sicut se habet terra ad caelum, ita caelum illud ad caelum sanctae Trinitatis. Vel possidebunt terram, idest corpus suum glorificatum. Augustinus exponit metaphorice: et dicit quod per hoc intelligenda est quaedam soliditas sanctorum in cognitione primae veritatis; Ps. XXVI, 13: credo videre bona domini in terra viventium. Ista secunda beatitudo adaptatur dono pietatis: quia illi proprie irascuntur, qui non sunt contenti divina ordinatione. Beati qui lugent et cetera. Positae sunt duae beatitudines, per quas abstrahimur a malo cupiditatis et crudelitatis; hic ponitur tertia, per quam abstrahimur a malo noxiae voluptatis, vel iucunditatis: et hoc est beati qui lugent. In veteri testamento terrena promittebat, et terrenam iucunditatem; Ier. XXXI, 12: confluent ad bona domini super frumento, vino et oleo etc.; et post: laetabitur virgo in choro, iuvenes et senes simul. Sed per contrarium dominus ponit beatitudinem in luctu. Notandum autem quod non quicumque ploratus luctus dici potest; sed ille quo quis mortuum plorat sibi dilectum: dominus enim per excessum loquitur hic. Sicut supra beati pauperes, ita hic de maximo luctu mentionem facit; sicut enim nullam recipiunt consolationem hi qui mortuum plorant, ita dominus vult vitam nostram in luctu esse; Ier. VI, 26: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum et cetera. Et potest iste luctus tripliciter exponi. Primo pro peccatis non solum propriis, sed etiam alienis: quia si lugemus mortuos carnaliter, multo magis spiritualiter; I Reg. XVI, v. 1: usquequo tu luges, Saul? et cetera. Ier. IX, 1: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum? Et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei. Ponitur autem satis congrue ista beatitudo post praemissam. Posset enim quis dicere: sufficit non facere malum: et verum est a principio ante peccatum; sed post commissum peccatum non sufficit nisi satisfacias. Secundo potest accipi de luctu pro incolatu praesentis miseriae; Ps. CXIX, 5: heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Istud est irriguum superius et inferius, de quo Ios. XV, 19: pro peccatis plorate, et pro caelestis patriae incolatu. Tertio, secundum Augustinum, pro luctu quem habent homines de gaudiis saeculi, quae dimittunt veniendo ad Christum: homines enim aliqui saeculo moriuntur, et saeculum moritur eis; Gal. ult., 14: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Nos autem sicut de mortuis lugemus, ita illi lugent: quia non potest esse quin, in dimittendo, aliquem dolorem sentiant. Isti autem triplici luctui triplex consolatio respondet: quia luctui pro peccatis datur remissio peccatorum, quam petebat David dicens Ps. l, 14: redde mihi laetitiam salutaris tui. Dilationi caelestis patriae, et incolatui praesentis miseriae respondet consolatio vitae aeternae, de qua Ier. XXXI, v. 13: convertam luctum vestrum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo; et Is. ult., 13: in Ierusalem consolabimini. Tertio luctui respondet consolatio divini amoris: quando enim aliquis dolet de amissione rei dilectae, consolationem recipit si aliam rem magis dilectam acquirit. Unde homines consolantur, quando pro temporalibus rebus recipiunt spirituales et aeternas, quod est spiritum sanctum recipere; quare dicitur Paraclitus Io. XV, 26. Per spiritum sanctum enim, qui est amor divinus, homines gaudebunt; Io. XVI, 20: tristitia vestra convertetur in gaudium. Et notandum, quod ista beatitudo appropriatur dono scientiae, quia illi lugent qui miserias aliorum cognoscunt: unde de quibusdam talem scientiam non habentibus dicitur Sap. XIV, 22: in magno viventes inscientiae bello, et tot et tam magna mala pacem appellant; e converso Eccle. I, 18: qui addit scientiam, addit et laborem. Et notandum quod ista praemia ita ordinantur, quod semper secundum addit super primum. Primo enim dixit beati pauperes, quoniam ipsorum est regnum caelorum; postea quoniam ipsi possidebunt terram: plus enim est possidere, quam habere tantum. Item postea quoniam ipsi consolabuntur: plus enim est consolari, quam possidere, aliqui enim possident ista, sed non delectantur in eis. Consequenter positis beatitudinibus, quae pertinent ad remotionem mali, hic ponitur beatitudo quae pertinet ad operationem boni. Est autem duplex bonum nostrum, iustitiae scilicet, et misericordiae. Et ideo duo ponit. Quantum ad primum dicit beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Iustitia tripliciter sumitur, secundum Chrysostomum et philosophum. Quandoque enim pro omni virtute: et dicitur omnis virtus iustitia legalis, quae praecipit de actibus virtutum. Unde inquantum homo obedit legi, implet opus omnium virtutum. Alio modo secundum quod est specialis virtus, de quatuor cardinalibus, quae opponitur avaritiae, vel iniustitiae, et est circa emptiones, venditiones, conductiones. Quod ergo dicit hic qui esuriunt iustitiam, potest intelligi generaliter, vel specialiter. Si intelligatur de generali, hoc dicit propter duas rationes. Prima Hieronymi, qui dicit quod non sufficit quod homo iustitiae opus operetur, nisi cum desiderio operetur; Ps. LIII, 8: voluntarie sacrificabo tibi et cetera. Et alibi, Ps. XLI, 3: sitivit anima mea ad Deum fontem vivum et cetera. Amos VIII, 11: mittam famem in terram istam, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei. Ergo est esuries quando cum desiderio operatur quis. Alia ratio. Iustitia est duplex, perfecta et imperfecta: perfectam in mundo habere non possumus, quia si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est, I Io. I, 8. Et Is. LXIV, 6: omnes iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae. Sed hanc habemus in caelo; Is. LX, v. 21: populus tuus omnes iusti in perpetuum haereditabunt terram. Sed desiderium iustitiae possumus hic habere: et ideo dicit beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam et cetera. Et est simile illud quod Pythagoras fecit. Tempore enim Pythagorae illi qui studebant, vocabantur sophi, idest sapientes; Pythagoras autem noluit vocari sophos, idest sapiens, sed philosophus, hoc est sapientiae amator: ita vult dominus quod sui sint, et vocentur amatores iustitiae. Si autem intelligatur de iustitia speciali, quae est, quod homo reddat unicuique quod suum est, convenienter dicitur beati qui esuriunt etc.; quia esuries et sitis proprie avarorum est, quia numquam satiantur qui aliena iniuste possidere desiderant: unde ista esuries, de qua dicit dominus, opponitur huic, scilicet avarorum. Et vult dominus quod ita anhelemus ad istam iustitiam, quod numquam quasi satiemur in vita ista, sicut avarus numquam satiatur. Beati ergo qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Conveniens praemium ponitur saturabuntur, et primum in aeterna visione, videbunt enim Deum per essentiam; Ps. XVI, v. 15: satiabor cum apparuerit gloria tua: ibi enim nihil restabit ad desiderandum; Ps. CII, 5: qui replet in bonis desiderium tuum; Prov. X, 24: desiderium suum iustis dabitur. Secundo in praesenti. Et haec est duplex. Una est in bonis spiritualibus, hoc est in impletione mandatorum Dei; Io. IV, 34: meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius: et de isto exponit Augustinus. Alio modo accipitur de saturitate rerum temporalium. Homines iniusti numquam saturantur, sed homines qui habent terminum suum ipsam iustitiam, ultra non procedunt; Prov. XIII, 25: iustus comedit, et replet animam suam. Ista beatitudo secundum Augustinum reducitur ad donum fortitudinis: quia quod homo iuste operetur, hoc pertinet ad fortitudinem. Item superaddit aliquid praemio supra posito, quia saturari est implere totaliter desiderium. Item nota quod primo dicit beati qui lugent: homo enim quando infirmus est, non appetit comedere, sed tunc appetere incipit, quando iam incipit sanari; et ita est in spiritualibus, quod quando homines sunt in peccato, non sentiunt famem spiritualem, sed quando dimittunt peccata, tunc sentiunt; et ideo statim subdit beati misericordes: quia iustitia sine misericordia crudelitas est, misericordia sine iustitia mater est dissolutionis. Et ideo oportet quod utrumque coniungatur, secundum illud Prov. III, 3: misericordia et veritas non te deserant et cetera. Ps. LXXXIV, 11: misericordia et veritas obviaverunt sibi et cetera. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Misericordem esse est habere miserum cor de miseria aliorum: tunc autem habemus misericordiam de miseria aliorum, quando illam reputamus quasi nostram. De nostra autem dolemus, et studemus repellere. Ergo tunc vere misericors es, quando miseriam aliorum studes repellere. Est autem duplex miseria proximi. Prima in istis rebus temporalibus; et ad istam debemus habere miserum cor; I Io. III, 17: qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Secunda qua homo per peccatum miser efficitur: quia, sicut beatitudo est in operibus virtutum, ita miseria propria in vitiis; Prov. XIV, 34: miseros facit populos peccatum. Et ideo quando admonemus corruentes ut redeant, misericordes sumus; infra IX, v. 36: videns autem Iesus turbas, misericordia motus est. Isti ergo misericordes beati. Et quare? Quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et sciendum quod semper dona Dei excedunt merita nostra; Eccli. XXXV, 13: quoniam dominus retribuens est, et septies tantum retribuet tibi. Ergo multo maior est misericordia quam dominus impendet nobis, quam illa quam impendimus proximo. Ista misericordia inchoatur in hac vita dupliciter. Primo, quia relaxantur peccata; Ps. CII, 3: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis. Secundo, quia removet defectus temporales, ita quod solem suum facit oriri; perficietur tamen in futuro, quando omnis miseria, et culpae, et poenae removebuntur; Ps. XXXV, 6: domine, in caelo misericordia tua. Et hoc est quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ista beatitudo reducitur ad donum consilii: quia hoc est singulare consilium ut inter pericula huius mundi misericordiam consequamur; I Tim. IV, 8: pietas ad omnia utilis est; Dan. IV, 24: consilium meum regi placeat. Sic ergo positi sunt actus virtutum, quibus removemur a malo, et operamur bonum. Nunc ponuntur actus quibus disponimur ad optimum; unde beati mundo corde et cetera. Ista beatitudo in duobus consistit: in visione Dei et dilectione proximi, unde primo ponit beatitudinem quae pertinet ad visionem Dei; secundo beatitudinem quae pertinet ad dilectionem proximi, ibi beati pacifici et cetera. Dicit ergo beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Hic primo est quaestio litteralis. Habemus enim quod Deus videri non potest: I Io. IV, v. 12: Deum nemo vidit unquam. Et ne aliquis diceret, quod quamvis nullus videat in praesenti, videbit in futuro, removet hoc apostolus I Tim. ult., 16: lucem habitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Sed sciendum quod circa hoc sunt diversae opiniones. Aliqui enim posuerunt quod numquam Deus per essentiam videatur, sed in aliqua refulgentia suae claritatis; sed hoc reprobat Glossa super illud Exod. XXXIII, 20: non videbit me homo, et vivet, propter duo. Primo, quia hoc repugnat auctoritati sacrae Scripturae, I Io. III, 2: videbimus eum sicuti est. Item I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Item rationi, quia beatitudo hominis est ultimum bonum hominis, in quo quietatur desiderium eius. Naturale autem desiderium est, quod homo videns effectus inquirat de causa: unde etiam admiratio philosophorum fuit origo philosophiae, quia videntes effectus admirabantur, et quaerebant causam. Istud ergo desiderium non quietabitur, donec perveniat ad primam causam, quae Deus est, scilicet ad ipsam divinam essentiam. Videbitur ergo per essentiam. Alii plus etiam erraverunt ponentes contrarium: quia dixerunt quod non solum videbimus oculo mentis, sed etiam corporis, essentiam Dei, et quod Christus videt oculo corporali essentiam divinam. Sed hoc non convenit: quod patet primo ex auctoritate quae hic ponitur, quia non diceret beati mundo corde; sed, beati qui habent mundos et puros oculos. Ergo dat intelligere, quod non videtur nisi corde, idest intellectu: sic enim accipitur hic cor, sicut et Ephes. I, 18: illuminatos oculos cordis vestri. Secundo, quia sensus corporis non potest nisi in suum obiectum; si autem dicatur quod tunc habebit maiorem potentiam, dicendum quod tunc non esset visio corporalis, quia oculus corporalis non videt nisi colores, essentiam autem per accidens, secundum Augustinum Lib. ult. de civitate Dei, c. XIX. Sicut cum video vivens, possumus dicere quod video vitam, inquantum video quaedam indicia quibus indicatur mihi vita sua; ita erit in visione divina, quia tanta erit refulgentia in caelo novo, et terra nova, et corporibus glorificatis, quod per ista dicemur videre Deum quasi oculis corporalibus. Ergo beati mundo corde et cetera. Solvit vero illud, Deum nemo vidit unquam, tripliciter. Primo quia non visione comprehensiva; secundo oculis corporalibus; tertio in hac vita: quia si alicui datum fuerit quod viderit in hac vita Deum, hoc fuit quia totaliter alienatus est et elevatus supra sensus corporales. Et ideo dicitur beati mundo corde: quia sicut oculus videns colorem oportet quod sit depuratus, ita mens videns Deum; Sap. I v. 1: in simplicitate cordis quaerite illum, quoniam invenitur ab his qui non tentant illum; apparet autem his qui fidem habent in illum: fide enim purificatur cor; Act. XV, 9: fide purificans corda eorum. Et quia visio succedet fidei, ideo dicitur quoniam ipsi Deum videbunt. Beati mundo corde, qui scilicet habent munditiam generalem ab alienis cogitationibus, per quam cor eorum templum Dei sanctum est, in quo Deum contemplandum vident: templum enim a contemplando dici videtur. Specialiter vero beati mundo corde, idest qui habent munditiam carnis: nihil enim ita impedit spiritualem contemplationem, sicut immunditia carnis. Pacem sequimini, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum, Hebr. XII, 14. Et ideo quidam dicunt quod virtutes morales proficiunt ad vitam contemplativam, et praecipue castitas. Et secundum hoc beati mundo corde, potest intelligi de visione viae: sancti enim qui habent cor repletum iustitia, vident excellentius quam alii qui vident per effectus corporales: quanto enim effectus sunt propinquiores, tanto Deus magis cognoscitur per illos. Unde sancti qui habent iustitiam, caritatem, et huiusmodi effectus, qui sunt simillimi Deo, cognoscunt magis quam alii; Ps. XXXIII, 9: gustate, et videte quoniam suavis est dominus. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Hic ponitur septima beatitudo: et, sicut dictum est, virtutes ad optimum disponentes disponunt ad duo, scilicet ad visionem Dei et dilectionem. Et sicut munditia cordis disponit ad visionem Dei, ita pax ad dilectionem Dei disponit, qua filii Dei nominamur et sumus; et sic disponit ad dilectionem proximi, quia, sicut dicitur I Io. IV, v. 20, qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et notandum quod hic ponuntur duo praemia beatitudinis, videlicet beati pacifici, et beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Et omnia praecedentia reducuntur ad ista duo, et sunt effectus omnium praecedentium. Quid enim agitur per paupertatem spiritus, per luctum, per mansuetudinem, nisi ut mundum cor habeatur? Quid per iustitiam et misericordiam, nisi ut pacem habeamus? Is. XXXII, 17: fructus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. Beati ergo pacifici. Sed videndum est quid sit pax, et quomodo ad eam possimus pervenire. Pax est tranquillitas ordinis. Ordo autem est parium dispariumque sua loca cuique tribuens dispositio. Ergo pax est in hoc quod omnes teneant sua loca. Unde debet mens hominis primo Deo subiecta esse. Secundo motus et vires inferiores, quae sunt nobis et brutis communes, subiecta esse homini: per rationem enim homo praeest animalibus; Gen. I, 26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis universaeque terrae, omnique reptili quod movetur in terra. Tertio ut homo pacem habeat ad alios, quia sic totaliter erit ordinatus. Ista autem ordinatio non potest esse nisi in hominibus sanctis; Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus nomen tuum; Is. XLVIII, v. 22: non est pax impiis: pacem enim interiorem habere non possunt; Sap. XIV, 22: in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Pacem talem mundus dare non potest; Io. XIV, 27: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Item non sufficit totum hoc, sed debent inter discordes pacem facere; Prov. XII, 20: qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium. Tamen sciendum quod ista pax hic inchoatur, sed non perficitur, quia nullus potest totaliter habere motus brutales rationi subiectos; Rom. VII, 23: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Unde vera erit in vita aeterna; Ps. IV, 9: in pace in idipsum dormiam et requiescam; Phil. IV, 7: pax Dei exuperat omnem sensum. Quoniam filii Dei vocabuntur, triplici ratione. Prima est, quia habent officium filii Dei: ad hoc enim filius dicitur venisse in mundum, ut congregaret dispersos; Ephes. II, 14: ipse enim est pax nostra; Col. I, 20: pacificans in sanguine crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis. Secundo, quia per pacem cum caritate pervenitur ad regnum aeternum, in quo omnes filii Dei vocabuntur; Sap. V, 5: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. Ephes. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Tertio, quia per hoc homo assimilatur Deo, quia ubi est pax, non est aliqua resistentia; Deo autem nullus resistere potest; Iob IX, 4: quis restitit ei, et pacem habuit? Et notandum quod istae beatitudines sibi invicem superaddunt: plus enim est misericordiam consequi quam saturari; quia saturari est impleri eo quod est sibi proportionatum, sed misericordia superabundat. Item non omnes qui misericordiam accipiunt, admittuntur a rege ad videndum regem. Item plus est esse filium regis, quam regem videre. Et tamen sciendum, quod per omnia ista unum praemium designatur. Sed quare ita dominus per multa voluit significare illud? Dicendum quod omnia quae in inferioribus divisa sunt, in superioribus congregantur. Et quia in rebus humanis ista inveniuntur dispersa, et nos manuducimur per sensibilia, ideo dominus per multa significavit illud praemium aeternum. Ista autem septima beatitudo adaptatur dono sapientiae: sapientia enim facit esse filios Dei. Item notandum, quod in septima beatitudine ponitur pax, sicut in die septima requies, Gen. II, 2. Consequenter ponitur octava beatitudo, quae designat perfectionem omnium praecedentium: tunc enim homo in omnibus illis perfectus est, quando nullam deserit propter tribulationes; Eccli. XXVII, 6: vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. Beati ergo qui persecutionem patiuntur et cetera. Sed aliquis forte audiens beati pacifici, dicet hos non esse beatos propter persecutionem: quia persecutio pacem turbat, vel totaliter tollit; sed certe non interiorem, sed exteriorem; Ps. CXVIII, 165. Pax multa diligentibus legem tuam et cetera. Ipsa autem persecutio non facit beatum, sed eius causa: unde dicit propter iustitiam; I Pet. III, 14: si quid patimini propter iustitiam, beati. Chrysostomus: non dicit a Paganis et pro fide, sed propter iustitiam.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264