CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Lucam
a capite XIX ad caput XXI

Thomas de Aquino in Disputatione de Sacramento a Raphaele depicta (Stanza della Segnatura, Vaticano)

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 19
Lectio 1

[85920] Catena in Lc., cap. 19 l. 1 Ambrosius. Zachaeus in sicomoro, caecus in via: quorum alterum dominus miseraturus expectat, alterum suae mansionis claritate nobilitat; de quo dicitur et ingressus Iesus perambulabat Iericho: et ecce vir nomine Zachaeus: et hic erat princeps publicanorum, et ipse dives. Et bene princeps inducitur publicanorum: quis enim de se desperet, quando iste pervenit ad gratiam, cui census ex fraude? Et ipse quidem dives, ut scias omnes divites avaros. Cyrillus. Sed Zachaeus in his moram non traxit; sed factus est dignus propitiatione Dei, qui caecos illuminat, et longinquos vocat. Titus. Pullulaverat autem in eo semen salutis, quia cupiebat Iesum videre; unde sequitur et quaerebat videre Iesum quis esset, utpote qui numquam eum viderat: quia si vidisset, dudum iam recessisset a nequitia publicana. Si quis enim Iesum videt, non potest nequitiis immorari. Duo autem erant impedimenta huic visioni: nam retardabat eum populus, non tam virorum quam peccatorum; erat autem parvus statura; unde sequitur et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. Ambrosius. Quid sibi vult quod nullius alterius staturam quam huius expressit? Vide ne forte malitia pusillus, aut adhuc pusillus fide: nondum enim pronus erat cum ascenderet, nondum viderat Christum. Titus. Sed ille bonum adinvenit ingenium: nam praecurrens in arborem sicomorum ascendit, et transeuntem Iesum desideratum videbat; unde sequitur et praecurrens, ascendit in arborem sicomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. Hic ergo solam visionem desideravit; sed qui novit plus facere quam quaerimus, dedit ei supra id quod expectabat; unde sequitur et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum. Cyrillus. Vidit quidem hominis animam promptissime nitentem ad sancte vivendum, et eum ad pietatem convertit. Ambrosius. Apud eum se non invitatus invitat; unde sequitur et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere: sciebat enim uberem hospitii sui esse mercedem; sed tamen etsi non vocem, invitantis audierat affectum. Beda. Ecce autem camelus, deposita ibi sarcina, per foramen acus transit: hoc est, dives et publicanus, relicto amore divitiarum, contempto censu fraudum, benedictionem dominicae susceptionis accipit. Sequitur et festinans descendit, et excepit illum gaudens. Ambrosius. Discant divites non in facultatibus crimen haberi, sed in his qui uti nesciunt facultatibus: nam divitiae sicut impedimenta sunt improbis, ita bonis sunt adiumenta virtutis. Chrysostomus. Sed considera nimiam salvatoris bonitatem. Insons cum sontibus conversatur; fons iustitiae cum avaritia, quae est materia pravitatis: ingressus domum publicani, nullam ex avaritiae nebula iniuriam patitur, sed fulgore iustitiae avaritiam delet. Sed mordaces et criminationis amatores invehi tentant in his quae ab eo fiebant; sequitur enim et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. Ipse vero incusatus ut epulo et publicanorum amicus, spernebat haec, ut consummaret propositum: quia et medicus nisi patiatur saniem aegrotorum, non liberat a morbo; quod et tunc contigit, quoniam conversus est publicanus, et factus est melior. Sequitur stans autem Zachaeus, dixit ad Iesum: ecce dimidium bonorum meorum, domine, do pauperibus; et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Audi mirabile. Nondum didicit, et obedit; et sicut sol per radios infusus in domum non illustrat verbo, sed opere; ita salvator radiis iustitiae, nequitiae fugavit caliginem: nam lux in tenebris lucet. Quodlibet autem unitum est validum, divisum autem debile; et ideo bipartit substantiam. Est autem diligentius attendendum, quod opes Zachaei non solum erant iniustae, sed etiam ex patrimonio fuerunt congregatae; alioquin quomodo poterat extorta inique restituere in quadruplum? Sciebat enim legem iubentem restituere in quadruplum male ablata, ut si lex non terreat, damna mitigent. Non ergo expectat Zachaeus legis censuram, ipse sibi iudex effectus. Theophylactus. Sed si subtilius indagare velimus, nihil de propriis restabat facultatibus. Data enim medietate bonorum pauperibus, ex residuo reddebat laesis in quadruplo. Nec solum hoc promittebat, sed faciebat: non enim ait: dabo medietatem et restituam quadruplum, sed do et reddo. At Christus illi salutem annuntiat: sequitur enim ait Iesus ad eum, quia hodie salus huic domui facta est; ipsum Zachaeum significans assecutum fuisse salutem, per domum habitatorem significans; sequitur enim eo quod et ipse filius sit Abrahae: non enim vocasset Abrahae filium inanimatam fabricam. Beda. Filius autem Abrahae Zachaeus dicitur, non quia de eius stirpe genitus, sed quia eius est fidem imitatus: ut sicut ille terram domumque paternam deseruit, ita iste bona sua partiendo pauperibus relinqueret. Pulchre autem dicit et ipse, ut non solum eos qui iuste vixerant, sed et eos qui ab iniustitia resipiscunt, ad filios promissionis pertinere declaret. Theophylactus. Non autem dixit quod filius erat Abrahae, sed quoniam nunc est: nam prius quando erat publicanorum princeps, nullam similitudinem habens ad Abraham iustum, non erat Abrahae filius. Sed quia murmurabant quidam eo quod moraretur cum viro peccatore, ad compescendos illos, subdit venit enim filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat. Chrysostomus. Quasi dicat: quid me criminamini, si rectifico peccatores? Tam enim procul est a me odium peccatorum quod eorum causa advenerim: nam medicus veni, non iudex; ob hoc conviva fio languentium, patiorque foetorem, ut praestem remedia. Quaeret autem aliquis: quomodo Paulus iubet, si quis frater fuerit procax aut avarus, cum huiusmodi nec cibum esse sumendum? Christus autem erat publicanorum conviva. Sed nondum provecti erant isti ut fierent fratres. Sed et tunc vitare praecepit Paulus fratres, cum perstant in malo; hi vero erant mutati. Beda. Mystice autem Zachaeus, qui interpretatur iustificatus, credentem ex gentibus populum significat, qui per occupationem temporalium depressus erat et minimus, sed a Deo sanctificatus; qui intrantem Iericho salvatorem videre voluit, dum fidem quam mundo attulit, participare quaesivit. Cyrillus. Turba autem est imperitae confusio multitudinis, quae verticem nequivit videre sapientiae. Ergo Zachaeus quamdiu in turba est, non vidit Christum; sed plebeiam transgressus inscitiam, meruit quem desiderabat aspicere. Beda. Vel turba, idest vitiorum consuetudo quae caecum clamantem increpabat, etiam hunc suspicientem tardat; sed sicut amplius clamando caecus turbam vicit, ita pusillus terrena relinquendo, et arborem crucis ascendendo, turbam obstantem transcendit. Sicomorus namque, quae est arbor foliis moro similis, sed altitudine praestans, unde et a Latinis celsa nuncupatur, ficus fatua dicitur: et eadem dominica crux credentes alit ut ficus, ab incredulis irridetur ut fatua. Quam arborem pusillus statura Zachaeus, ut coexaltari possit, ascendit, cum quilibet humilis et propriae conscius infirmitatis clamat: mihi absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. Ambrosius. Pulchre autem addidit, quia illa parte erat transiturus dominus, vel ubi sicomorus, vel ubi crediturus, ut mysterium servaret, et gratiam seminaret: sic enim venerat ut per Iudaeos veniret ad gentes. Vidit itaque Zachaeum sursum; iam enim sublimitas fidei inter fructus bonorum operum, inter fecundae altitudinem arboris eminebat. Zachaeus autem supra arborem est, quia est supra legem. Beda. Perambulans autem dominus venit ad locum ubi Zachaeus sicomorum ascenderat: quia missis per mundum praedicatoribus, in quibus ipse loquebatur et ibat, venit ad populum nationum, qui passionis eius fide iam sublimis erat; quem suscipiens vidit, quia per gratiam elegit. Manebat autem aliquando dominus in domo principis Pharisaeorum; sed eum opera digna Deo facientem lingua venenata carpebant: unde eorum perosus facinora discessit dicens: relinquetur domus vestra deserta. Hodie autem in domo pusilli Zachaei oportet illum manere, idest novae legis gratia coruscante in humilium nationum corde quiescere. Quod autem descendere de sicomoro, et sic mansionem in domo parare iubetur, hoc est quod ait apostolus: etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus (...). Etsi enim mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Manifestum est autem Iudaeos gentium semper odisse salutem; sed salus, quae olim Iudaeorum domos implebat, hodie populum nationum illuxit, eo quod et ipse populus filius sit Abrahae, credendo in Deum. Theophylactus. Sed et facile est hoc ad moralem utilitatem retorquere. Quisquis enim in malitia pluribus praeest, parvus est statura spirituali, et non potest videre Iesum prae turba: nam perplexus a passionibus et saecularibus rebus non aspicit Iesum ambulantem, idest in nobis operantem, nullum opus eius cognoscens. Ascendit autem super sicomorum, idest voluptatis dulcedinem, quae significatur per ficum, deprimens eam; et sic sublimior factus, videt, et videtur a Christo. Gregorius Moralium. Vel quia sicomorus ficus fatua dicitur, pusillus Zachaeus sicomorum subiit, et dominum vidit: quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi Dei sapientiam subtiliter contemplantur. Quid enim in hoc mundo stultius quam amissa non quaerere, possessa rapientibus relaxare, nullam pro acceptis iniuriis iniuriam reddere? Per hanc autem sapientem stultitiam, et si nondum solide ut est, iam tamen per contemplationis lumen Dei sapientia videtur. Theophylactus. Dicit autem ei dominus festinans descende; hoc est, ascendisti per poenitentiam ad altiorem locum, descende per humilitatem, ne te supplantet elatio: oportet enim me in humilis domo manere. Geminis autem bonis in nobis existentibus, corporalibus scilicet et spiritualibus, cuncta corporalia derelinquit iustus pauperibus, sed spiritualia non deserit bona, sed si quid exegit ab aliquo, reddit quadruplum: significans per hoc quod si quis per poenitentiam pergit in contrario tramite priscae pravitatis, per multiplices virtutes sanat omnia pristina delicta; ac sic promeretur salutem, vocaturque filius Abrahae, eo quod a propria cognatione exierit, scilicet ab antiqua nequitia.


Lectio 2

[85921] Catena in Lc., cap. 19 l. 2 Eusebius. Aestimabant quidam in primo salvatoris adventu regnum eius venire; et hoc putabant mox tunc fieri cum ascensurus erat Hierosolymam: adeo obstupefecerant eos miracula divina quae fecerat. Et ideo instruit eos non prius se recipere regnum a patre, quam ab hominibus iret ad patrem; et ideo dicitur haec illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et quia aestimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. Theophylactus. Sed dominus ostendit eis quod vana quaedam aestimarent: non enim est sensibile regnum Dei. Ostendit etiam quod quasi Deus novit cogitationes eorum, proponens eis subsequentem parabolam; unde sequitur dixit ergo: homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. Cyrillus. Describit autem sensus huius parabolae mysteria Christi a primo usque ad ultimum. Homo enim factus est Deus verbum existens: et quamvis servus factus sit, est tamen nobilis secundum ineffabilem ortum a patre. Basilius. Non solum secundum genus humanum, ex semine David secundum carnem exortus. Abiit autem in regionem longinquam, non tam locali distantia separatam quam rerum conditione: ipse enim Deus prope est unicuique nostrum, cum nostra bona opera nos ei astringunt; et distat quoties nos haerendo perditioni elongamur ab eo. Ad hanc igitur terrenam regionem accessit longinquam a Deo, ut gentium regnum acciperet, secundum illud: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Augustinus de quaest. Evang. Vel regio longinqua Ecclesia gentium est, usque ad fines terrae: abiit enim ut plenitudo gentium intraret; revertetur ut omnis Israel salvus fiat. Eusebius. Vel per hoc quod profectus est ad regionem longinquam, ascensum proprium a terra in caelos designat; cum vero subdit accipere sibi regnum, et redire, secundam sui apparitionem gloriosam et regiam ostendit. Et primo quidem hominem se vocat propter nativitatem in carne, deinde nobilem; nondum autem se regem appellat, quia nondum in prima apparitione regia fungebatur maiestate. Sed et bene dicitur obtinere sibi regnum; nam dante sibi patre illud obtinuit, secundum illud: ecce filius hominis veniebat in nubibus, et datum est ei regnum. Cyrillus. Ascendens enim ad caelos, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis; ascendens autem dispensavit credentibus in eum divinorum charismatum differentiam, sicut servis committuntur dominicae facultates, ut aliquid lucrantes, famulatus sui ferant praeconia; unde sequitur vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem mnas. Consuevit sacra Scriptura in signum perfectionis uti numero denario: quem si quis numerando excedere velit, ab unitate iterum inchoabit, quasi denario perducto ad metam: et ideo in dispensatione talentorum eum qui metam attingit divini officii, decem ait mnas recepisse. Augustinus. Vel per decem mnas legem significat propter Decalogum; per decem autem servos, hos quibus sub illa positis gratia praedicata est. Sic enim intelligendum est eis datas mnas ad usum, cum intellexerunt, legem remoto velamine ad Evangelium pertinere. Beda. Mina namque, quam Graeci mnam, vocant, centum drachmis appenditur: et omnis Scripturae sermo, quia vitae caelestis perfectionem suggerit, quasi numeri centenarii pondere fulgescit. Eusebius. Significat ergo per eos qui mnas recipiunt, suos discipulos, quibus mnas exhibens singulis, parem cunctis dispensationem committens negotiari iussit. Sequitur et ait ad illos: negotiamini dum venio. Nullum autem aliud negotium erat nisi dogma regni sui intentis mortalibus praedicandum per suos discipulos. Idem autem est omnium documentum eademque fides, unum Baptisma; et ob hoc mna una singulis datur. Cyrillus. Multa autem est horum differentia ad illos qui inficiati sunt regnum Dei; de quibus subditur cives autem eius oderant illum, et miserunt legationem post illum, dicentes: nolumus hunc regnare super nos. Hoc est quod Christus improperavit Iudaeis dicens: nunc vero viderunt et oderunt me et patrem. Renuerunt autem regnum eius, dicentes Pilato: non habemus regem nisi Caesarem. Eusebius. Per hoc enim quod dicit cives eius, Iudaeos significat ortos ex eadem progenie secundum carnem, et quoniam ritu legis cum illis pariter utebatur. Augustinus de quaest. Evang. Miserunt autem legationem post eum, quia etiam post resurrectionem eius immiserunt persecutiones apostolis, et praedicationem Evangelii respuerunt. Eusebius. Postquam autem salvator haec docuit pertinentia ad primum eius adventum, consequenter gloriosum et regium eius reditum ostendit, dicens et factum est ut rediret accepto regno, et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. Chrysostomus. Duo regna Dei novit sacra Scriptura: alterum quidem ex creatione, secundum quod est rex omnium creationis iure: alterum autem ex approbatione, secundum quod iustis dominatur, propria sponte ei subiectis; et hoc regnum hic dicitur accepisse. Augustinus de quaest. Evang. Redit etiam accepto regno, quia in manifestissima claritate venturus est qui eis humilis apparuit, cum diceret: regnum meum non est de hoc mundo. Cyrillus. Redeunte autem Christo, sumpto regno, merebuntur praeconia, et delectabuntur verbi ministri in supernis honoribus, quia multiplicaverunt talentum pluribus acquisitis; unde subditur venit autem primus dicens: domine, mna tua decem mnas acquisivit. Beda. Primus servus ordo doctorum est in circumcisione missorum; qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unam fidem praedicare iussus est; sed haec mna decem mnas acquisivit, quia populum sub lege constitutum sibimet docendo sociavit. Sequitur et ait illi: euge, serve bone: quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. In modico servus est fidelis, quia non adulterat verbum Dei. Quidquid enim in praesenti percipimus donorum, in comparatione futurorum paucum est. Graecus. Sed quia mercedem propriorum bonorum accipit, decem dicitur civitatibus praeesse. De his promissis quidam infime coniectantes existimant se praeturis et praefecturis donari in terrena Ierusalem reparata lapidibus pretiosis, si honeste in Christo fuerint conversati, ambitum potestatis et praelationis ab anima minime deponentes. Ambrosius. Sed civitates decem sunt animae, quibus iure praeponitur qui pecuniam domini et eloquia casta probata sicut argentum mentibus hominum feneraverit: nam sicut Ierusalem dicitur aedificata ut civitas, ita sunt animae pacificae; et sicut Angeli praesunt, ita hi qui vitam meruerunt Angelorum. Sequitur et alter venit dicens: domine, mna tua fecit quinque mnas. Beda. Servus ille coetus est eorum qui praeputio evangelizare missi sunt, cuius mna, idest evangelica fides, quinque mnas fecit: quia gentes corporis sensibus antea mancipatas ad fidei evangelicae gratiam convertit. Sequitur et huic ait: et tu esto super quinque civitates; hoc est, ex earum quas imbueras animarum fide et conversatione sublimis fulgeas. Ambrosius. Vel aliter fortasse. Iste qui quinque mnas acquisivit, moralia habet, quia quinque sunt corporis sensus; ille qui decem, duplicia; idest mystica legis, et moralia probitatis. Possumus et hic decem mnas decem verba intelligere, idest legis doctrinam; quinque mnas magisteria disciplinae; sed legisperitum in omnibus volo esse perfectum. Bene autem quia de Iudaeis dicit, duo soli multiplicatam pecuniam deferunt, non utique aeris, sed disputationis usuris. Chrysostomus. Alia est enim pecunia fenoris, alia doctrinae caelestis usura. In terrenis enim opibus non evenit unum fieri divitem, nisi alter depauperetur; sed in spiritualibus non evenit quemquam ditari, nisi faciat et alium locupletem: in corporeis enim participatio minuit, sed in spiritualibus auget. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Quod unus eorum qui bene usi sunt, decem acquisivit, et alter quinque, significat eos esse acquisitos in gregem domini, a quibus iam lex per gratiam intellecta est, sive propter decem legis praecepta, sive quia ille per quem lex lata est, quinque libros conscripsit. Ad hoc pertinent decem et quinque civitates, quibus eos praeponit: multiplicatio enim intelligentiae in ipsa varietate, quae de unoquoque praecepto vel de unoquolibet libro pullulat, ad unum reducta, quasi civitatem facit viventium rationum aeternarum: est enim civitas, non quorumlibet animantium, sed rationalium multitudo, legis unius societate devincta. Quod ergo servi reddentes rationem ex eo quod acceperant, laudantur qui lucrati sunt, significat eos bonam reddere rationem qui bene usi sunt eo quod acceperunt ad augendas divitias domini per eos qui credunt in eum. Quod qui facere nolunt, in illo signati sunt qui mnam suam in sudario servavit; de quo sequitur et tertius venit dicens: domine, ecce mna tua quam habui repositam in sudario. Sunt enim homines hac sibi perversitate blandientes, ut dicant: sufficit ut de se unusquisque rationem reddat; quid opus est aliis praedicare et ministrare ut etiam rationem de ipsis quisque reddere cogatur? Cum apud dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus lex data non est, neque etiam qui audito Evangelio non obediverunt: quia per creaturam poterant cognoscere creatorem; unde sequitur timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit, idest eos impietatis reos tenere, quibus verbum aut legis, aut Evangelii ministratum non est. Hoc autem veluti iudicii periculum devitantes pigro labore a verbi ministratione conquiescunt: et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperunt. Theophylactus. Sudario enim mortuorum facies velatur: merito ergo hic piger dicitur mnam in sudario involvisse, quia eam mortificans, et otiosam dimittens, non tractavit nec auxit. Beda. Vel pecuniam in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti corporis abscondere. Quod autem putaverat se per excusationem dixisse, in culpam propriam vertitur; unde sequitur dicit ei: de ore tuo te iudico, serve nequam. Servus nequam vocatur quasi piger ad exercendum negotium, et superbus ad accusandum domini iudicium. Sciebas quod austerus homo ego sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi; et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Quasi dicat: si durum me esse noveras, et aliena sectari; quare non tibi haec cogitatio incussit timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum? Pecunia autem vel argentum praedicatio Evangelii est, et sermo divinus, quia eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum, qui sermo domini dari debuit ad mensam, hoc est promptis paratisque cordibus intimari. Augustinus. Vel mensa ad quam danda erat pecunia, professionem ipsam religionis accipimus, quae tamquam publice proponitur ad usum necessarium saluti. Chrysostomus. In sensibilibus autem divitiis debitores solius observationis obnoxii sunt; quantum enim recipiunt, tantum eos reddere necesse est, et nihil plus ab eis quaeritur. In divinis autem eloquiis non solum ad custodiam obligamur, sed etiam multiplicare monemur; unde sequitur et ego veniens cum usuris utique exegissem illam. Beda. Qui enim verbi pecuniam a doctore percipit credendo, necesse est ut eam cum usuris solvat operando; vel ut ex eo quod audivit, etiam alia studeat intelligere, quae necdum ex praedicatoris ore didicit. Cyrillus. Doctorum enim est inserere auditoribus salutarem et proficuum sermonem; opus autem divinae virtutis est attrahere obedientes ad audientiam, et fertilem eorum reddere intellectum. Non est autem hic servus laudatus, neque honorem promeruit; sed potius tamquam iners est condemnatus; unde sequitur et adstantibus dixit: auferte ab eo mnam, et date illi qui decem mnas habet. Augustinus. Per quod significatur et illum posse amittere munus Dei qui habens non habet, idest eo non utitur; et eo augeri qui habens habet, idest bene utitur. Beda. Mystice autem hoc, ut reor, indicat, intrante plenitudine gentium, omnem Israel salvum futurum, et tunc abundantiam gratiae spiritualis, quam modo nos tepide exercemus, illius populi doctoribus esse conferendam. Chrysostomus. Ideo autem dicit adstantibus auferte ei mnam, quia non est prudentis animi punire; sed alio quodam, scilicet ministro, eget ad puniendum officio iudicis; nam et Deus non ipsemet poenas irrogat, sed mediantibus Angelis. Ambrosius. De aliis servis siletur, qui quasi prodigi debitores quod acceperant perdiderunt. In duobus servis illis qui lucrati sunt, pauci signati sunt qui per duas vices ad cultores vineae sunt destinati, in reliquis omnes Iudaei. Sequitur et dixerunt illi: domine, habet decem mnas. Et ne hoc iniustum videretur, subdit dico autem vobis, quia omni habenti dabitur. Theophylactus. Quia cum decem auxerit decuplando, palam est quod et plura decuplans pluris lucri fiet occasio domino. A deside vero et otioso, qui non satagit augere quod acceperat, ipsum quoque quod possidet auferetur; unde sequitur ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo: ne vacet census dominicus; cum posset dari aliis, et multiplicari. Haec autem non solum ad sermonem et doctrinam referenda sunt, sed etiam ad morales virtutes: quoniam et in his dat nobis Deus sua charismata, hunc dotans ieiunio, illum oratione, alium mansuetudine vel humilitate: quibus si invigilaverimus, multiplicabimus ea; si vero tepeamus, extinguemus. Deinde de adversariis subdit verumtamen inimicos meos, illos qui noluerunt me regnare super se, adducite, et interficite ante me. Augustinus. Per quod designat impietatem Iudaeorum, quia ad eum noluerunt converti. Theophylactus. Quos tradidit morti, mittens eos in ignem exteriorem; sed et in hoc mundo mactati sunt flebiliter ab exercitu Romanorum. Chrysostomus. Haec contra Marcionistas competunt; nam et Christus dicit adducite hostes meos, et occidite coram me: cum tamen illi bonum dicant Christum, Deum vero veteris testamenti malum. Patet autem quod pater et filius eadem facit: nam pater ad vineam destinat exercitum; filius autem hostes coram se trucidari facit. Haec autem quae in Luca scribitur parabola alia est ab ea quae in Matthaeo narratur de talentis: nam hic quidem ex uno capitali accepto, varii fuere proventus: quia ex una mna accepta, hic quinque talenta, ille obtulit decem; sed apud Matthaeum contrarium: nam qui duo accepit, duo superaddidit: et qui quinque, tantumdem; unde et praemiis donantur imparibus.


Lectio 3

[85922] Catena in Lc., cap. 19 l. 3 Titus. Quia dominus dixerat: appropinquavit regnum Dei, videntes illum in Ierusalem ascendentem, putabant ideo ascendere ut regnum Dei inchoaret. Consummata ergo parabola, in qua errorem praedictum correxit, et ostenso quod nondum insidiantem sibi mortem devicerat, procedebat ad passionem, ascendens Hierosolymam; unde dicitur et his dictis, praecedebat ascendens Ierusalem. Beda. Ostendens etiam de eiusdem civitatis eventu parabolam fuisse praemissam, quae et ipsum erat occisura, et hostili clade peritura. Sequitur et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur oliveti, misit duos discipulos suos. Bethphage erat locus sacerdotum in monte oliveti; Bethania quoque civitas, sive villula, ex latere montis eiusdem, quasi stadiis quindecim a Ierusalem. Chrysostomus. Et quidem in exordiis indifferenter se dominus ingerebat Iudaeis; sed ubi sufficienter edidit suae potestatis experimentum, auctoritate multa singula quaeque pertractat. Multa igitur fiunt miracula. Praedixit quoniam invenietis pullum indomitum; et hoc est quod subditur dicens: ite in castellum quod contra vos est; quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo unquam hominum sedit. Praedicit etiam quod nemo prohibebit, sed cum audierint, silebunt; unde sequitur solvite illum, et adducite. Si quis vos interrogaverit: quare solvitis? Sic dicetis ei: quia dominus operam eius desiderat. Titus. In hoc autem divinam fore vocationem patuit: non enim potest aliquis resistere Deo quae sua sunt evocanti. Discipuli autem iussi ducere pullum, non refutaverunt hoc officium ut parvum, sed abierunt ut adducerent eum; unde sequitur abierunt autem qui iussi erant, et invenerunt, sicut dixit, pullum stantem. Basilius. Sic quoque docet nos et infima opera plurimo cum affectu et studio aggredi, scientes quod quicquid intuitu Dei fit, non est parvum, sed dignum in regno caelorum. Titus. Obmutescunt autem ob excellentiam fortis virtutis, nequeuntes resistere salvatoris eloquiis, qui ligaverunt asinum; sequitur enim solventibus autem illis, dixerunt domini eius ad illos: quid solvitis pullum? At illi dixerunt: quia dominus eum necessarium habet. Maiestativum enim nomen est dominus: rex enim erat venturus in conspectu multitudinis. Augustinus de Cons. Evang. Nec moveat quod Matthaeus asinam et pullum dicit, ceteri autem de asina tacent: ubi enim utrumque factum potest intelligi, nulla repugnantia est, nec si alius alia commemoraret; quanto minus ubi alius unum, et alius utrumque? Glossa. Nec solum discipuli obsecuti sunt Christo in pullo alieno, sed etiam in propriis vestimentis, quae partim asino imposuerunt, partim sternebant in via; unde sequitur et duxerunt illum ad Iesum, et iacientes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. Exeunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. Beda. Iuxta alios Evangelistas, non discipuli tantum, sed etiam plurimi de turba vestimenta sternebant in via. Ambrosius in Lucam. Mystice autem dominus venit ad montem oliveti, ut novellas oleas in sublimi veritate plantaret; et fortasse ipse mons Christus est: quis enim alius tales fructus ferret olearum spiritu sancto fecundarum? Beda. Pulchre autem civitates positae in monte oliveti referuntur, hoc est in ipso domino, qui unctionem spiritualium charismatum scientiae pietatisque luce refovet. Origenes. Bethania autem interpretatur domus obedientiae; Bethphage vero domus maxillarum, sacerdotalis quidam locus: maxillae enim sacerdotibus dabantur, sicut in lege praecipitur: illuc vero ubi obedientia, et ubi locus sacerdotibus mancipatur, mittit salvator discipulos suos, ut solvant asinae pullum. Ambrosius. In castello enim erant, et erat ligatus pullus cum asina, nec poterat solvi nisi iussu domini. Solvit eum manus apostolica. Talis actus, talis vita, talis gratia. Esto talis, ut ligatos possis solvere. In asina quidem Matthaeus Evangelista quasi matrem figuravit erroris; hic autem in pullo generalitatem populi gentilis expressit. Et bene in quo nemo sedit, quia nullus ante quam Christus nationum populos vocavit ad Ecclesiam. Alligatus autem perfidiae vinculis tenebatur, iniquo addictus domino erroris famulatu; sed dominatum vindicare sibi non poterat, quem dominum fecerat non natura, sed culpa; et ideo cum dominus dicitur, unus agnoscitur. Misera servitus cui vagum ius est: plures enim habet dominos qui unum non habet. Alieni alligant ut possideant; iste solvit, ut teneat: vehementiora enim dona novit esse quam vincula. Origenes. Multi ergo erant domini huius pulli, antequam salvator eum haberet necessarium; postquam vero ille coepit esse dominus, plures esse domini cessaverunt: nemo enim potest Deo servire et mammonae. Quando malitiae servimus, multis sumus passionibus vitiisque subiecti. Necessarium autem habet dominus pullum, quia cupit nos solvi vinculis peccatorum. Origenes super Ioannem. Ego autem opinor non frustra castellum esse hunc locum, ubi stabat asina ligata et pullus: quasi castellum enim respectu totius orbis caelestis tota terra despicitur absque adiectione alterius nominis nuncupatum. Ambrosius. Nec illud est otiosum quod duo discipuli diriguntur, Petrus ad Cornelium, Paulus ad reliquos: et ideo non personas destinavit, sed numerus definivit. Tamen si quis est qui personas exigat, potest aestimare de Philippo, quem spiritus sanctus misit in Gazam, quando Candacis reginae baptizavit eunuchum. Theophylactus. Vel duo missi hoc innuunt, quod ad introductionem gentilis populi et subiectionem eius ad Christum, duos faciunt gradus prophetae et apostoli. Ducunt autem eum a quodam castello, ut innotescat nobis quod hic populus rusticanus erat et indoctus. Ambrosius. Illi ergo directi cum solverent pullum, non suis verbis sunt usi, sed dixerunt sicut dixerat illis Iesus; ut agnoscas quod non suo sermone, sed verbo Dei, nec proprio, sed Christi nomine fidem populis infudere gentilibus: atque adversariae potestates, quae sibi nationum obsequia vindicabant, mandato cessere divino. Origenes in Lucam. Deinde mittunt discipuli vestes suas super asinam, et sedere faciunt salvatorem, dum assumunt sermonem Dei, et imponunt eum super animas audientium. Vestibus exuuntur, et substernunt eas in via: quia vestimenta apostolorum, opera eorum bona sunt. Et revera solutus a discipulis asinus, et portans Iesum incedit super vestimenta apostolorum, quando doctrinam eorum imitatur et vitam. Quis nostrum ita beatus est ut sedeat super illum Iesus? Ambrosius. Non enim mundi dominum gestari super dorsum asinae delectavit: sed ut latente mysterio in secretis animarum interiore consessu, mysticus rector insideret, regens mentis vestigia, lasciviam carnis infrenans, sermo eius habena est, stimulus est.


Lectio 4

[85923] Catena in Lc., cap. 19 l. 4 Origenes in Lucam. Quamdiu in monte fuit dominus, cum solis apostolis morabatur; quando autem vicinus coepit esse descensui, tunc occurrit ei turba populorum; unde dicitur et cum iam appropinquarent ad descensum montis oliveti, coeperunt omnes turbae descendentium discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna. Theophylactus. Discipulos vocat non solum duodecim, aut septuaginta, sed omnes qui Christum sequebantur, seu causa miraculorum, seu ad aliquam delectationem doctrinae; quibus ingeri pueri potuerunt, ut narrant alii Evangelistae; unde sequitur super omnibus quas viderant virtutibus. Beda. Multas quidem virtutes domini viderant, sed maxime Lazari resurrectionem stupebant: nam, ut Ioannes ait: propterea obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Notandum enim est, non tunc primum salvatorem Ierusalem adiisse, sed multoties antea, sicut Ioannes commemorat. Ambrosius. Turba igitur agnoscens Deum, regem appellat, prophetiam repetit, expectatum quoque secundum carnem David filium venisse declarat; unde sequitur dicentes: benedictus qui venit rex in nomine domini. Beda. Idest in nomine Dei patris, quamvis possit intelligi et in nomine suo, quia et ipse dominus est. Sed melius verba eius nostrum dirigunt intellectum, quibus ait: ego veni in nomine patris mei; humilitatis enim magister est Christus. Non autem rex Christus dicitur ad exigendum tributum, vel ferro exercitum armandum, hostesque visibiliter debellandos: sed quod mentes regat, et in regnum caelorum credentes perducat: quod enim rex esse voluit Israel, miserationis indicium est, non potestatis augmentum. Verum quia Christus in carne totius mundi propitiatio illuxit, pulchre sibi invicem in laude eius caelestia simul et terrena concinunt: eo enim nascente, caelestium agmina cantant; eodem autem caelis se reddituro, mortales vicem laudis rependunt: unde sequitur pax in caelo. Theophylactus. Hoc est, bellum antiquum, quo Deo adversabamur, evanuit. Et gloria in excelsis, laudantibus scilicet Angelis Deum in tali reconciliatione; nam hoc ipsum quod Deus visibiliter ambulat in territorio inimicorum suorum, significat ipsum nobiscum habere concordiam. Sed Pharisaei hoc audientes murmurabant, eo quod turba eum regem vocabat, et laudabat ut Deum; referentes nomen regis ad seditionem, nomen vero domini ad blasphemiam; unde sequitur et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: magister, increpa discipulos tuos. Beda. Mira invidorum dementia; quem magistrum appellandum non dubitant, quia vera docentem noverant, huius discipulos, quasi melius edocti, redarguendos aestimant. Cyrillus. Sed dominus non compescuit laudantes eum ut Deum, sed magis reprehensores compescens, attestatur sibi super gloria deitatis; unde sequitur quibus ipse ait: dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. Theophylactus. Quasi dicat: non sine causa homines me taliter laudant, sed commoniti virtutibus quas viderunt. Beda. Crucifixo etiam domino, notis eius tacentibus prae timore, lapides et saxa canebant, dum postquam emisit spiritum, terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt. Ambrosius. Neque etiam mirum est si laudes domini contra naturam suam saxa respondeant, quem scopulis duriores praedicant peremptores, scilicet turba post exiguum crucifixura Deum, negans affectibus quem vocibus confitetur: aut fortasse, quia obmutescentibus Iudaeis post domini passionem, vivi erant secundum Petrum lapides clamaturi. Origenes in Lucam. Quando etiam nos tacemus, idest refrigescit caritas multorum, lapides clamant: potest enim Deus suscitare de lapidibus filios Abrahae. Pulchre autem turbas laudantes Deum ad descensionem montis occurrisse legimus, ut operatorem mysterii spiritualis significarent sibi venisse de caelo. Beda. Descendente etiam domino de monte olivarum, turbae descendunt: quia humiliato misericordiae auctore, necesse est eos qui misericordia indigent, eius vestigia imitari.


Lectio 5

[85924] Catena in Lc., cap. 19 l. 5 Origenes in Lucam. Omnes beatitudines quas locutus est Iesus in Evangelio suo, firmat exemplo; sicut quod dixerat: beati mites, probat dicens: discite a me quia mitis sum; et quia dixerat: beati flentes, ipse quoque flevit super civitatem; unde dicitur et ut appropinquavit, videns civitatem, flevit super illam. Cyrillus. Miserebatur enim eorum Christus, qui omnes homines vult salvari: quod nobis non patuisset, nisi per aliquod humanum fieret evidens: effusae enim lacrymae sunt signa tristitiae. Gregorius in Evang. Flevit igitur pius redemptor ruinam perfidae civitatis, quam ipsa civitas sibi non cognoscebat esse venturam; unde subditur dicens: quia si cognovisses et tu: subaudi: fleres, quae modo, quia nescis quod imminet, exultas; unde subditur et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Cum enim carnis se voluptatibus daret in die sua, quae ad pacem ei esse poterant habebat. Cur vero bona praesentia ad pacem habuerit, manifestatur cum subditur nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim a cordis eius oculis mala quae imminerent, abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset; unde mox eius poena, quae imminebat, adiuncta est, cum sequitur quia venient dies in te. Cyrillus. Vel aliter. Quia si cognovisses et tu: non enim erant digni percipere divinitus inspiratas Scripturas, quae narrant Christi mysterium: quoties enim legitur Moyses, velamen obnubilat cor eorum. Et quia non sunt intuiti veritatem, indignos se fecerunt salute, quae manat a Christo; unde sequitur et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi. Eusebius. Ubi notat, suum adventum ad pacem totius mundi factum fuisse; venit enim ad hoc ut pacem praedicaret propinquis et longinquis. Sed quia annuntiatam sibi pacem recipere noluerunt, hoc eos latebat; unde subditur nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Et ideo obsidionem, quae in brevi erat ei superventura, expressissime praenuntiat subdens quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo. Gregorius. Ubi Romani principes denuntiantur. Illa enim Hierosolymorum subversio describitur quae a Vespasiano et Tito Romanis principibus facta est; unde subditur et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Eusebius. Quomodo autem haec completa sint, ex his quae tradita sunt a Iosepho, colligere possumus, qui cum esset Iudaeus, singula quoque gesta narravit consona his quae sunt a Christo praedicta. Gregorius. Hoc quoque quod additur: et non relinquent in te lapidem super lapidem, et ipsa iam eiusdem civitatis transmigratio testatur: quia dum nunc in eo loco constructa est ubi extra portam dominus fuerat crucifixus, prior illa, ut dicitur, Ierusalem funditus est eversa. Cui ex qua culpa eversionis poena fuerit illata, subiungitur eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Theophylactus. Idest, mei adventus: veni enim visurus et salvaturus te. Quod si cognosceres, et in me crederes, esses pacata Romanis, et ex omnibus exempta periculis; sicut omnes qui crediderunt in Christum evaserunt. Origenes in Lucam. Non nego igitur et illam Ierusalem propter habitatorum scelera fuisse destructam; sed quaero ne forte ad hanc Ierusalem fletus iste pertineat. Si enim post mysteria veritatis aliquis peccaverit, plangetur: nemo enim gentilis fletur, sed ille qui fuit de Ierusalem, et esse cessavit. Gregorius in Evang. Redemptor enim noster per electos suos plangere non cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat; qui si damnationem suam quae eis imminet, agnovissent, semetipsos cum lacrymis electorum plangerent. Suam autem diem hic habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore; cui ea quae adsunt, ad pacem sunt, dum ex rebus temporalibus laetatur. Haec praevidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbent; unde dicitur nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Origenes. Fletur autem et nostra Ierusalem, quod post peccata circumdant eam inimici, idest spiritus nequam, et immittunt in circuitu eius vallum, ut obsideant eam, et lapidem super lapidem non relinquant; maxime si post multam continentiam, si post aliquot annos castitatis victus quis fuerit, et blandimentis carnis illectus, patientiam pudicitiamque amiserit, si fuerit fornicatus; lapidem super lapidem non relinquent in eo, secundum illud: non recordabor primarum iustitiarum eius. Gregorius. Vel aliter. Maligni spiritus animam a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent; qui vallo circumdant, quia ante mentis eius oculos reductis iniquitatibus quas perpetravit, hanc societate suae damnationis coarctant, ut in ipsa extremitate vitae deprehensa, a quibus hostibus circumclusa sit videat, et tamen evadendi aditum invenire non possit: quia operari iam non licet bona, quae cum licuit agere contempsit. Undique etiam animam coangustant, quando ei non solum operis, verum etiam locutionis atque cogitationis iniquitates replicant: ut quae prius se per multa dilatavit in scelere, in extremum de omnibus angustetur in retributione. Tunc autem anima per conditionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro, quam vitam suam credidit, redire ad pulverem urgetur. Tunc in morte filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae, quae modo ex illa prodeunt, in extrema ultione dissipantur: quae etiam cogitationes per lapides significari valent: perversa enim mens, cum perversae cogitationi perversiorem adicit, quasi lapidem supra lapidem ponit; sed cum ad ultionem suam anima ducitur, omnis cogitationum constructio dissipatur. Pravam autem animam Deus assidue visitat praecepto, aliquando flagello, aliquando autem miraculo, ut vera quae nesciebat audiat; et ea contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta, malum quod fecit erubescat. Sed quia visitationis suae tempus non cognoscit, in extremo vitae traditur suis inimicis.


Lectio 6

[85925] Catena in Lc., cap. 19 l. 6 Gregorius in Evang. Qui narraverat mala ventura, protinus templum ingressus est, ut de illo vendentes et ementes eiceret, ostendens quod ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit; unde dicitur et ingressus in templum, coepit eicere vendentes in illo et ementes. Ambrosius. Deus enim templum suum non mercatoris vult esse diversorium, sed domicilium sanctitatis; nec vendibili religionis officio, sed obsequio gratuito usum ministerii sacerdotalis informat. Cyrillus. Erat autem in templo multitudo mercatorum, qui vendebant animalia ritu legis mactanda in hostiis. Sed iam aderat tempus desinendi umbram, refulgendi vero Christi veritatem: ob hoc Christus, qui cum patre simul colebatur in templo, iussit ritus corrigi legis, fieri vero templum orationis domum; unde subditur dicens illis: scriptum est, quia domus mea domus orationis est; vos autem fecistis eam speluncam latronum. Gregorius. Qui enim ad accipienda munera in templo residebant, quia quibusdam non dantibus laesiones exquirerent, dubium non erat. Theophylactus. Hoc etiam dominus fecit in principio praedicationis suae, ut narrat Ioannes; et nunc iterum illud fecit: quod ad maius crimen Iudaeorum redundat, qui non fuerunt ex priori admonitione castigati. Augustinus de quaest. Evang. Mystice autem templum ipsum hominem Christum intelligas, vel etiam adiuncto corpore eius quod est Ecclesia. Secundum autem id quod est caput Ecclesiae, dictum est: solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud; secundum id vero quod est adiuncta Ecclesia, intelligitur templum de quo videtur dixisse: auferte ista hinc. Significavit enim futuros in Ecclesia qui sua negotia potius agerent, vel receptacula ibi haberent ad occultanda scelera sua, quam ut caritatem Christi sequerentur, et peccatorum confessione, accepta venia, corrigerentur. Gregorius in Evang. Redemptor vero noster praedicationis verba nec indignis, nec ingratis subtrahit; unde postquam rigorem disciplinae eiciendo perversos tenuit, donum his gratiae ostendit; nam subditur et erat docens quotidie in templo. Cyrillus. Decebat autem ex his quae Christus dixerat et fecerat, eum adorare ut Deum; sed ipsi nequaquam hoc facientes quaerebant eum occidere; sequitur enim principes autem sacerdotum et Scribae et principes plebis quaerebant illum perdere. Beda. Vel quia quotidie docebat in templo, vel quia latrones eiecerat de templo, vel quia veniens illuc quasi rex et dominus a credentium turba laudem hymni caelestis accepit. Cyrillus. Sed populus graviorem aestimationem accepit de Christo quam Scribae, et Pharisaei, et principes Iudaeorum, qui fidem Christi non acceptantes, alios increpabant; unde sequitur et non inveniebant quid facerent illi; omnis enim populus suspensus erat audiens illum. Beda. Quod duobus modis intelligi potest: quia vel timentes populi tumultum, non inveniebant quid facerent de Iesu, quem perdere disposuerant; vel ideo Iesum perdere quaerebant, quia, suo magisterio neglecto, plures ad eum audiendum confluere cernebant. Gregorius. Mystice autem sicut templum Dei in civitate est, ita in plebe fideli vita religiosorum. Et saepe nonnulli religionis habitum sumunt, et dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis officium in commercium terrenae negotiationis trahunt. Vendentes quippe in templo sunt qui hoc quod quibusdam iure competit, ad praemium largiuntur; iustitiam enim vendere est, hanc pro praemii acceptione servare. Ementes vero in templo sunt qui dum hoc persolvere proximo quod iustum est nolunt, dumque rem iure debitam facere contemnunt, dato patronis praemio emunt peccatum. Origenes in Lucam. Si quis ergo vendit, eicietur; et praecipue si vendit columbas. Si enim ea quae mihi a spiritu sancto sunt revelata et credita, aut in vulgus pretio vendidero, aut absque mercede non docuero; quid aliud facio nisi columbam, idest spiritum sanctum, vendo? Ambrosius. Generaliter itaque dominus docet saeculares a Dei templo abesse debere contractus. Spiritualiter autem nummularios repulit, qui de pecunia domini, idest Scriptura divina, lucrum quaerunt, nec bona malaque discernunt. Gregorius. Qui domum Dei speluncam latronum faciunt, quia dum perversi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt ubi vivificare proximos orationis suae intercessione debuerunt. Templum quoque est ipsa mens fidelium; quae si in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident; cum autem mentem fidelium ad cavenda mala subtiliter erudit, quotidie veritas in templo docet.


Caput 20
Lectio 1

[85926] Catena in Lc., cap. 20 l. 1 Augustinus de Cons. Evang. Cum memorasset Lucas eiectos de templo ementes et vendentes, praetermisit quod exibat in Bethaniam et regrediebatur in civitatem, et quod de ficulnea factum est, et quod mirantibus discipulis de fidei virtute responsum est. Atque his praetermissis, non quasi ex ordine dies prosequens, sicut Marcus intulit, dicens et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et Scribae cum senioribus. Quod dicit factum in una dierum, ea dies intelligitur in qua id gestum Matthaeus et Marcus retulerunt. Eusebius. Cum autem principes mirari deberent docentem caelestia dogmata, et cognoscere per dicta et facta hunc esse Christum quem prophetae praecinerant, incumbentes subversioni populi, Christum prohibebant; sequitur enim et aiunt dicentes ad illum: dic nobis, in qua potestate haec facis? Aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? Cyrillus. Quasi dicat: secundum legem Mosaicam solis exorcistis ex levitico sanguine data est auctoritas docendi, necnon sacrorum atriorum potestas: at tu ortus ex Iuda commissos nobis fasces usurpas. Sed si novisses, o Pharisaee, Scripturas, recoleres quod hic est sacerdos, qui secundum ordinem Melchisedech offert Deo in se credentes per cultum qui legem transcendit. Quid igitur anxiaris, eiectis ab atriis sacris quae opportuna videbantur legalibus victimis, eo vocante ad veram iustificationem per fidem? Beda. Vel quando dicunt in qua potestate haec facis? De Dei dubitant potestate, et subintelligi volunt Diaboli esse quod facit. Addentes quoque aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? Manifestissime Dei filium negant, quem putant non suis, sed alienis viribus signa facere. Poterat autem dominus aperta responsione tentatorum calumniam confutare; sed prudenter interrogat, ut suo silentio vel sententia condemnentur; sequitur enim respondens autem dixit ad illos: interrogabo et ego vos unum verbum; respondete mihi: Baptismus Ioannis de caelo erat, an ex hominibus? Theophylactus. Ut enim ostenderet eos semper fuisse spiritui sancto rebelles, et nedum Isaiae, cuius non erat memoria, sed nuper viso Ioanni credere noluerunt, ob hoc versa vice opponit eis hanc quaestionem, ostendens quod si tanto prophetae Ioanni, qui apud eos maior videbatur, minime crediderunt, perhibenti testimonium eius, qualiter ei crederent respondenti qua auctoritate hoc faceret? Eusebius. Quaerit autem de Ioanne Baptista, non unde erat oriundus, sed unde legem suscepisset Baptismatis. Cyrillus. Sed illi fugere veritatem non horruerunt. Deus enim misit Ioannem sicut vocem clamantem: parate viam domino. Timuerunt autem dicere veritatem, ne diceretur eis: cur non credidistis? Et cavent reprehendere praecursorem, non metu divino, sed populi; unde sequitur at illi cogitabant intra se dicentes: quia si dixerimus: de caelo, dicet: quare ergo ei non credidistis? Beda. Quasi dicat: quem confitemini de caelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit; et ab illo audistis in qua potestate haec faciam; sequitur enim si autem dixerimus: ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Ioannem prophetam esse. Viderunt ergo, quomodolibet respondissent, in laqueum se casuros, timentes lapidationem, sed magis veritatis confessionem; unde sequitur et responderunt se nescire unde esset. Quia ergo nolunt fateri hoc quod sciunt, repulsi sunt ut eis dominus non diceret quod sciebat; unde sequitur et ait illis Iesus: neque ego dico vobis in qua potestate haec facio. Ob duas enim causas maxime scientia veritatis est occultanda quaerentibus: cum scilicet is qui quaerit minus capax est ad intelligendum ea quae quaerit; aut odio vel contemptu veritatis indignus est cui debeat aperiri quod quaerit.


Lectio 2

[85927] Catena in Lc., cap. 20 l. 2 Eusebius. Congregatis in unum principibus populi Iudaeorum in ipso templo, ea quae contra ipsum facturi erant, et superventurum eis exterminium figurate per parabolam protulit; dicitur enim coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc. Homo plantavit vineam. Augustinus de Cons. Evang. Tacuit Matthaeus brevitatis causa quod Lucas non tacet, parabolam istam non ad solos principes dictam, qui de potestate interrogaverunt, sed etiam ad plebem. Ambrosius. Plerique autem varie significationes de vineae appellatione derivant; sed evidenter Isaias vineam domini Sabaoth domum Israel esse memorat. Hanc vineam quis alius nisi Deus condidit? Beda. Homo ergo qui plantavit vineam ipse est, qui iuxta aliam parabolam conduxit operarios in vineam suam. Eusebius. Sed parabola quam Isaias dicit, vineam reprehendit; salvatoris vero parabola non est contra vineam dicta, sed de cultoribus vineae, de quibus subditur et locavit eam colonis, idest senioribus populi, et principibus sacerdotum, et doctoribus, et optimatibus cunctis. Theophylactus. Vel quilibet de populo est vinea, idem est etiam cultor: quilibet enim nostrum seipsum colit. Hac igitur vinea commissa cultoribus, abiit: idest, dimisit illos progredi suo arbitrio; unde sequitur et ipse peregre fuit multis temporibus. Ambrosius. Non quia ex loco ad locum profectus est dominus, qui ubique semper praesens est; sed quia praesentior est diligentibus, negligentibus abest. Multis autem temporibus abfuit, ne praepropera videretur exactio: nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia. Cyrillus. Vel Deus absentavit se a vinea plurium annorum curriculis: quia postquam visus est in specie ignis descendisse in montem Sina, non amplius visibiliter praebuit eis suam praesentiam. Nulla tamen interpolatio contigit qua non mitteret Deus prophetas et iustos commonentes; unde sequitur et in tempore vindemiae, ille misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Theophylactus. Dicit autem de fructu vineae, quia non totum fructum, sed aliquid de fructu volebat accipere. Nam quid lucratur Deus a nobis nisi suam notitiam, quae etiam est nostra utilitas? Beda. Bene autem fructum posuit, non proventum: nullus enim huius vineae proventus inventus est. Servus ergo primus missus est Moyses, qui per quadraginta annos fructum aliquem legis quam dederat, a cultoribus requirebat; sed vexatus est propter eos, quia exacerbaverunt spiritum eius; unde sequitur qui caesum dimiserunt eum inanem. Ambrosius. Factum est autem ut plures alios destinaret, quos Iudaei inhonoros et inanes sibi, de quibus nihil potuerunt proficere, dimiserunt; unde sequitur et addidit alterum servum mittere. Beda. Servus alter David significatur, qui missus est, ut post edicta legalia cultores vineae psalmodiae modulamine ad exercitium boni operis excitaret; sed et contra hunc dixerunt: quae nobis pars in David, aut quae haereditas in filio Isai? Unde sequitur illi autem hunc caedentes et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. Sed nec sic destitit; sequitur enim et addidit tertium mittere: per quem prophetarum chorum intellige, qui continuis attestationibus populum convenerunt. Sed quem prophetarum non sunt persecuti? Unde sequitur qui et illum vulnerantes eiecerunt. His autem tribus servorum gradibus omnium sub lege doctorum figuram posse comprehendi, dominus alibi manifestat, dicens: quoniam necesse est impleri omnia quae sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me. Theophylactus. Prophetis igitur talia mala passis, filius destinatur; sequitur enim dixit autem dominus vineae: quid faciam? Beda. Quod dominus vineae dubitative loquitur, non de ignorantia venit: quid enim nesciat Deus pater? Sed ambigere dicitur, ut libera voluntas hominis servetur. Cyrillus. Deliberat etiam secum dominus vineae quid agat, non quasi carens ministris, sed quia pertentato quolibet ingenio salutis humanae, populo vero nequaquam adiuto, aliud maius adiungit; unde consequenter dicit mittam filium meum dilectum: forsitan cum hunc viderint, verebuntur. Theophylactus. Dixit autem hoc, non tamquam ignorans quod peius eum essent tractaturi quam prophetas: sed quia oportebat filium eis fieri reverendum. Quod si contumaces fuerint occidendo, hoc cumulat eorum crimen. Ne ergo dicerent aliqui divinam praescientiam necessario fuisse inobedientiae causam, ideo sic figurat sermonem. Ambrosius. Filium igitur unigenitum sibi missum perfidi Iudaei, quasi heredem removere cupientes, occiderunt crucifigendo, et eiecerunt negando; unde sequitur quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se dicentes: hic est heres: occidamus eum, ut nostra fiat hereditas. Heres Christus est, idemque testator; heres, quia morti propriae supervivit, et testamentorum quae ipse contulit tamquam hereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur. Beda. Manifestissime autem dominus probat, Iudaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidentiam crucifixisse filium Dei. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: dabo tibi gentes haereditatem tuam; sequitur enim et eiectum extra vineam occiderunt; quia Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Theophylactus. Sed quia superius populum, non Ierusalem, loco vineae sumpsimus; forsan magis proprie dici potest, quod occidit quidem eum populus extra vineam; idest, extra populi manus passus est dominus, quia scilicet populus ei non propriis manibus necem intulit, sed tradens hunc Pilato et gentibus. Quidam autem per vineam Scripturam intellexerunt, cui non credentes, dominum necaverunt: unde extra vineam, idest extra Scripturam, dicitur dominus passus. Beda. Sive eiectus extra vineam et occisus est, quia prius est ab infidelium corde repulsus, ac deinde cruci addictus est. Chrysostomus. Dispensationis autem, non negligentiae est post prophetas Christum venisse: non enim Deus omnia repente prosequitur, sed condescendit propter sui pietatem: quia si post servos venientem filium contempserunt, multo magis nec antea eum audirent: qui enim non audiebant minora praecepta, quomodo audivissent maiora? Ambrosius. Pulchre autem interrogat, ut sua se ipsi damnent sententia; sequitur enim quid ergo faciet illis dominus vineae? Basilius. Hoc autem fit, quasi his qui damnantur nihil habentibus opponere evidentiae iuris. Proprium autem est divinae miserationis non infligere poenas silentio, sed praedicere minis, revocando eos ad poenitentiam; unde et hic sequitur veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Ambrosius. Venturum dominum dicit vineae, quod in filio adsit etiam paterna maiestas; vel quod ultimis temporibus praesentior humanis aspiret affectibus. Cyrillus. Exclusi sunt igitur Iudaeorum primates, quasi dominicae voluntati repugnantes, et sterilem reddentes vineam sibi commissam; est autem datus cultus vineae sacerdotibus novi testamenti. Cum autem virtutem aenigmatis senserunt, recusant illud pati; unde sequitur quo audito, dixerunt illi: absit. Nec tamen evaserunt ob sui pertinaciam et inobedientiam erga fidem Christi. Theophylactus. Aliter autem videtur Matthaeus dicere, dominum scilicet quaesivisse: quid faciet illis cultoribus dominus vineae? Iudaeos vero respondisse: malos male perdet. Non est autem repugnantia: nam utrumque factum est: primo enim ipsi promulgaverunt illam sententiam; postea sentientes quo tendebat parabola, dixerunt absit, ut Lucas hic narrat. Augustinus de Cons. Evang. Vel aliter. In illa de qua loquimur turba erant qui dolose dominum interrogaverant, in qua potestate faceret; erant etiam qui non dolose, sed fideliter acclamaverunt: benedictus qui venit in nomine domini, ac per hoc erant qui dicerent perdet illos, et vineam suam dabit aliis: quae vox recte etiam ipsius domini fuisse intelligitur, sive propter veritatem, sive propter membrorum eius cum suo capite unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent absit: quia intelligebant in seipsos hanc parabolam dictam; sequitur enim ille autem aspiciens eos ait: quid est ergo quod scriptum est: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Beda. Quasi dicat: quomodo implebitur haec prophetia, nisi quia Christus a vobis reprobatus et occisus, credituris est gentibus praedicandus, ut quasi lapis angularis ex utroque populo unum sibi templum aedificet? Eusebius. Lapis autem dicitur Christus propter terrestre corpus, abscissus sine manibus: secundum visionem Danielis propter ortum ex virgine. Lapis autem non argenteus aut aureus, quia non rex aliquis gloriosus, sed homo humilis et abiectus; propter quod aedificantes eum reprobaverunt. Theophylactus. Reprobaverunt enim eum principes populi, cum dixerunt: hic a Deo non est. Ille vero tam utilis fuit, tam electus, ut in capite anguli poneretur. Cyrillus. Angulo vero comparat sacra Scriptura concursum utriusque populi, Israelitici scilicet et gentilis, in unam fidem: compegit enim salvator utrumque populum in unum novum hominem, concilians eos in uno corpore patri. Salubris ergo est lapis angulo facto ab eo; detrimentum autem infert Iudaeis impugnantibus hunc spiritualem concursum. Theophylactus. Duas autem condemnationes commemorat: unam quidem animarum suarum, quam passi sunt scandalizati in Christo; et hoc tangit cum dicit omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur; aliam vero captivitatis et exterminii, quam intulit eis lapis ab ipsis contemptus; et hoc tangit cum subdit supra quem autem ipse ceciderit, comminuet illum, vel ventilabit eum: sic enim ventilati sunt Iudaei a Iudaea per universum orbem, ut ab area paleae. Et attende ordinem: nam praeambulum est scelus in eum commissum, sequitur autem iusta Dei vindicta. Beda. Vel aliter. Qui peccator est, et tamen illi credit, cadit quidem super lapidem et conquassatur, reservatur enim per poenitentiam ad salutem; supra quem vero ille ceciderit, hoc est, cui lapis ipse irruerit, quia ipsum negavit, comminuet eum, ut nec testa quidem remaneat, in qua hauriatur aquae pusillum. Sive de his dicit quod cadunt super eum, qui illum modo contemnunt; ideo nondum penitus intereunt, sed conquassantur, ut non recti ambulent: super quos autem cadit, veniet illis desuper in iudicio cum poena perditionis; ideo comminuet eos, ut sint tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae. Ambrosius. Vinea etiam typus noster est: agricola quippe omnipotens pater, vitis Christus; at vero nos palmites. Recte vinea Christi populus nominatur: vel quod crucis in fronte praetexat indicium; vel quod fructus ex postrema anni legatur aetate; vel quod omnibus, ut ordinibus vinearum, ita pauperibus atque divitibus, servis et dominis in Ecclesia aequa dimensio, nulla discretio sit; et ut vitis maritatur arboribus, ita corpus animae. Hanc vineam diligens agricola fodere et tondere consuevit, ne luxuriet umbra foliorum, verborumque infructuosa iactantia maturitatem indolis naturalis impediat. Decet totius orbis hic esse vindemiam, ubi totius orbis est vinea. Beda. Vel morali intellectu cuique fidelium vinea quam excolat locatur, dum mysterium Baptismi quod exerceat sibi committitur. Mittitur servus unus, alter, tertius, cum lex, psalmodia et prophetia legitur. Sed missus servus contumeliis affectus vel caesus dicitur, cum sermo auditus contemnitur vel blasphematur. Missum heredem quantum in se est occidit qui filium Dei peccando conculcat. Perdito malo cultore, vinea datur alteri, cum dono gratiae, quod superbus sprevit, humilis ditatur.


Lectio 3

[85928] Catena in Lc., cap. 20 l. 3 Cyrillus. Decebat quidem principes Iudaeorum, intelligentes quod de ipsis parabola diceretur, a malo sic discedere, quasi de futuris instructos; sed hoc non considerantes, occasionem suorum colligunt criminum; unde dicitur et quaerebant principes sacerdotum et Scribae mittere in illum manus in illa hora. Nec refrenavit eos legis praeceptum, quod dicit: innocentem et iustum non occides; sed compescuit eorum nefandum propositum plebis timor; sequitur enim et timuerunt populum. Praeferunt enim divinae reverentiae humanum timorem. Quae autem huius propositi fuerit occasio, subditur cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. Beda. Et ita quaerendo ipsum occidere, docebant vera esse quae in parabola dixerat. Ipse enim est heres, cuius iniustam necem dicebant esse vindicandam; illi nequam coloni, qui Dei filium quaerebant occidere. Hoc etiam quotidie geritur in Ecclesia, cum quilibet solo nomine frater, eam quam non diligit ecclesiasticae fidei ac pacis unitatem, propter bonorum multitudinem, vel erubescit, vel timet impugnare. Et quia principes quaerebant dominum comprehendere, quod per se non poterant, praesidis manibus efficere tentabant; unde sequitur et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent. Cyrillus. Videbantur enim esse leves; erant autem graves, obliti Dei dicentis: quis hic qui mihi abscondit consilium? Adeunt enim Christum omnium salvatorem quasi hominem communem; unde sequitur ut caperent eum in sermone, et traderent eum principatui, et potestati praesidis. Theophylactus. Paraverunt autem domino laqueos; illaqueati sunt tamen in eis pedes eorum. Audi namque astutiam. Et interrogaverunt illum dicentes: magister, scimus quia recte dicis et doces. Beda. Blanda et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem ut magis Deum quam Caesarem timeat; sequitur enim et non accipis personam hominis, sed in veritate viam Dei doces. Et hoc dicunt ad hoc ut dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes ministri praesidis, qui, iuxta alios Evangelistas, affuisse leguntur, seditionis eum contra Romanos auctorem teneant; unde consequenter quaerunt: licet nobis dare tributum Caesari, an non? Erat enim in populo magna seditio, dicentibus aliis, pro securitate, qua Romani pro omnibus militabant, debere tributa persolvi; Pharisaeis contra dicentibus non debere populum Dei, qui decimas et primitias daret, humanis legibus subiacere. Theophylactus. Intendebant ergo, quod si diceret oportere dari censum Caesari, criminaretur a populo quasi servituti subiciens gentem; si vero prohiberet censum reddere, eum repraesentarent ut schismaticum praesidi. Ipse vero laqueos eorum effugit; sequitur enim considerans autem dolum eorum, dixit ad eos: quid me tentatis? Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et superscriptionem? Ambrosius. Docet hoc loco dominus circumspectos nos in respondendo adversus haereticos vel Iudaeos esse debere; sicut alibi dixit: estote astuti sicut serpentes. Beda. Qui autem putant interrogationem salvatoris ignorantiam esse, discant ex praesenti loco, quod potuerit scire Iesus cuius imago esset in nummo; sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat; sequitur enim respondentes dixerunt: Caesaris. Non putemus Caesarem Augustum, sed Tiberium significari. Omnes enim Romani reges a primo Caio Caesare, Caesares appellati sunt. Ex eorum autem responsione convenienter dominus quaestionem solvit; sequitur enim et ait illis: reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Titus. Quasi dicat: verbis tentatis, operibus obedite: subiistis Caesaris servitutem, suscepistis quae eius sunt: date ergo illi censum, Deo timorem: non enim exigit Deus denarium, sed fidem. Beda. Reddite etiam Deo quae Dei sunt, decimas scilicet, primitias, oblationes et victimas. Theophylactus. Et attende quod non dixit: date, sed reddite; debitum enim est: tuetur enim te princeps tuus ab hostibus, vitam tuam reddit tranquillam; pro his ergo teneris ei in censu. Sed et hoc ipsum quod offers, numisma scilicet, ab eo habes. Reddes ergo numisma regium regi. Deus etiam tibi tradidit intellectum et rationem: restituas hoc ei non comparatus bestiis, sed in omnibus rationabiliter procedens. Ambrosius. Tu ergo si vis non esse obnoxius Caesari, noli habere quae mundi sunt. Et bene prius quae Caesaris sunt reddenda decernit: neque enim potest quis esse domini, nisi prius renuntiaverit mundo. Quam gravia vincula promittere Deo et non solvere. Maior est contractus fidei quam pecuniae. Origenes. Habet autem locus iste aliquid mystici. Duae enim sunt imagines in homine: una quam accepit a Deo, altera inimici. Sicut enim denarius habet imaginem imperatorum mundi: sic qui facit opera tenebrarum, portat imaginem eius cuius habet opera. Dicit ergo reddite quae sunt Caesaris Caesari, hoc est, abicite terrenam imaginem, ut possitis, vobis imaginem caelestem imponentes, reddere quae Dei sunt Deo, ut scilicet Deum diligamus, etc. quae, ut Moyses dicit, Deus requirit a nobis. Postulat autem a nobis Deus, non quia necessarium habet ut ei aliquid tribuamus; sed ut postquam ei dederimus, hoc ipsum nobis tribuat in salutem. Beda. Qui autem credere debuerant, ad tantam sapientiam mirati sunt, quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum; unde sequitur et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe, et mirati in responso eius tacuerunt. Theophylactus. Hoc enim erat quod praecipue intendebant, increpare eum coram populo; quod obtinere nequiverunt propter sapientissimam eius responsionem.


Lectio 4

[85929] Catena in Lc., cap. 20 l. 4 Beda. Duae erant haereses in Iudaeis: una Pharisaeorum, qui traditionum et observationum iustitiam praeferebant: unde et divisi vocabantur a populo; altera Sadducaeorum, qui interpretantur iusti, vindicantes sibi quod non erant. Illis ergo abeuntibus, hi ad tentandum accedunt; unde dicitur accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem. Origenes. Sadducaeorum haeresis non solum resurrectionem mortuorum negat, sed etiam putat animam interire cum corpore. Hi ergo verbis salvatoris insidiantes, eo tempore quaestionem proposuerunt quo eum viderunt de resurrectione docere discipulos; unde sequitur et interrogaverunt eum, dicentes: magister, scripsit nobis Moyses, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius in uxorem, et suscitet semen fratri suo. Ambrosius. Secundum legis litteram, nubere cogitur etiam invita, ut defuncti semen excitet frater; spiritus autem magister est castitatis. Theophylactus. Sadducaei autem fragile fundamentum substituentes, non credebant resurrectionis sermonem. Opinantes enim carnalem esse futuram vitam, in resurrectione merito fallebantur; et ideo tamquam impossibile calumniantes dogma resurrectionis, fingunt hanc narrationem, dicentes septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis; et sequens accepit illam, et mortuus est sine filio; et tertius accepit illam; et similiter omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. Novissime autem omnium mortua est et mulier. Beda. Hanc fabulam confingunt, quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserunt mortuorum. Turpitudinem ergo fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem; unde subditur in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor? Siquidem habuerunt septem eam uxorem. Ambrosius. Mystice haec mulier synagoga est, quae septem viros habuit, sicut dicitur Samaritanae: quinque viros habuisti, quia Samaritana tantum quinque libros Moysi, synagoga septem sequitur principaliter, et de nullo propter perfidiam suam hereditariae posteritatis semen accepit; et ideo partem cum viris suis in resurrectione habere non potuit, quia spirituale praeceptum secundum sensum carnis invertit: non enim frater carnalis aliquis denuntiatus est, qui semen fratris suscitaret defuncti, sed ille qui de mortuo populo Iudaeorum, sapientiam sibi divini cultus ascisceret in uxorem, atque ex ea semen in apostolis suscitaret, qui quasi defunctorum reliquiae Iudaeorum, informes adhuc in synagogae utero derelicti, secundum electionem gratiae reservari novi seminis admixtione meruerunt. Beda. Sive septem hi fratres reprobis congruunt, qui per totam huius saeculi vitam, quae septem diebus volvitur, a bonis operibus steriles existunt: quibus viritim morte praereptis, ad ultimum et ipsa mundana conversatio quasi uxor infecunda transibit. Theophylactus. Dominus autem ostendens in resurrectione non esse futuram conversationem carnalem, eorum dogma evulsit simul cum fragili fundamento; unde sequitur et ait illis Iesus: filii huius saeculi nubunt et traduntur ad nuptias. Augustinus de quaest. Evang. Quia connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem. Ubi ergo mors non est, neque connubia; unde sequitur illi vero qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores; neque enim ultra mori poterunt. Beda. Quod non ita intelligendum est quasi soli digni vel resurrecturi, vel sine nuptiis futuri sint; sed omnes etiam peccatores resurrecturi, et absque nuptiis sunt in saeculo illo mansuri. Dominus autem ut ad resurrectionis gloriam inquirendam animos incitaret, de electis tantum voluit facere sermonem. Augustinus de quaest. Evang. Sicut autem nunc sermo noster decedentibus et succedentibus syllabis peragitur atque perficitur, ita et ipsi homines, quorum sermo est, decedendo et succedendo peragunt atque perficiunt ordinem huius saeculi, qui temporali rerum pulchritudine contexitur. In illa autem vita, quoniam verbum Dei, quo fruemur, nulla decessione atque successione syllabarum completur, sed omnia quae habet, semper manendo, simul habet; ita participes eius, quibus ipsum solum erit vita, neque moriendo decedent, neque nascendo succedent; sicut nunc est in Angelis; unde sequitur aequales enim Angelis sunt. Cyrillus. Sicut enim multitudo Angelorum plurima quidem est, non autem propagata per generationem, sed ex creatione consistens; ita et his qui resurgunt non est opus ulterius nuptiis; unde sequitur et filii Dei sunt, cum sint filii resurrectionis. Theophylactus. Quasi dicat: quia Deus est qui operatur in resurrectione, merito dicuntur Dei filii qui per resurrectionem regenerantur: non enim aliquid carnale in resurgentium generatione conspicitur, non coitus, non matrix, non partus. Beda. Vel aequales Angelis, et filii sunt Dei: quia gloria resurrectionis innovati, sine ullo mortis metu, sine ulla labe corruptionis, sine ullo terreni status actu, perpetua Dei visione fruuntur. Origenes. Sed quia dominus in Matthaeo dicit quod hic praetermittitur: erratis nescientes Scripturas, propono Scripturam, ubi scriptum sit: neque nubent, neque nubentur. Quantum enim ego aestimo, neque in veteri, neque in novo testamento quicquam tale reperitur. Sed omnis eorum error de Scripturae lectione, quam non intelligunt, subrepsit; dicitur enim in Isaia: electi mei bibent; et putant haec et similia futura esse in resurrectione. Paulus autem omnes has benedictiones spiritaliter interpretans, et sciens non esse carnales dicit: benedixisti nos in omni benedictione spirituali. Theophylactus. Vel dominus rationi suprapositae Scripturae testimonium addit, subdens quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob; quasi dicat: si semel redierunt in nihilum patriarchae, ne viverent apud Deum, in spe resurrectionis non dixisset: ego sum, sed: fueram; consuevimus enim de rebus corruptis et praeteritis dicere: eram dominus illius rei. Nunc vero quoniam dixit: ego sum, ostendit quod viventium est Deus et dominus; et hoc est quod subditur Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei: quamvis enim exanimes sunt, vivunt tamen apud Deum in spe resurgendi. Beda. Vel hoc dicit, ut cum probaverit animas permanere post mortem, quod Sadducaei negabant, consequens introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt. Est autem vera vita qua iusti Deo vivunt, etiam quando corpore moriuntur. Ad comprobandam autem resurrectionis veritatem, multo manifestioribus exemplis ex prophetis uti valuit, sed Sadducaei quinque tantum libros Moysi recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes. Chrysostomus. Sicut autem sancti communem orbis dominum sibi appropriant, non derogantes eius dominio, sed proprium affectum pandentes, secundum morem amantium, qui non patiuntur cum multis diligere, sed volunt praecipuam et specialem quamdam dilectionem exprimere; sic et Deus specialiter se horum Deum dicebat, non coarctando suum dominium, sed ampliando. Non enim sic multitudo subditorum sicut virtus famulantium pandit eius dominium; unde non sic gaudet dici Deus caeli et terrae, sicut cum dicitur Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob. Et apud mortales quidem a dominis denominantur famuli; dicimus enim: villicus talis ducis; e contrario autem Deus dicitur Abrahae. Theophylactus. Confutatis autem Sadducaeis, favent Iesu Scribae tamquam Sadducaeorum oppositi; unde sequitur respondentes autem quidam Scribarum dixerunt: magister, bene dixisti. Beda. Et quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant; unde sequitur et amplius non audebant eum quidquam interrogare: sed comprehensum Romanae tradunt potestati; ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.


Lectio 5

[85930] Catena in Lc., cap. 20 l. 5 Theophylactus. Quamvis dominus ad passionem erat iturus in brevi, praedicat propriam deitatem: nec hoc tamen incaute aut arroganter; sed modeste quaerit; unde dicitur dixit autem ad illos: quomodo dicunt Christum filium David esse? Ambrosius in Lucam. Non reprehenduntur hoc loco quia David filium confitentur, quia caecus ille, David filium confitendo, meruit sanitatem; et pueri dicentes: hosanna filio David, praecelsae praedicationis gloriam Deo deferebant; sed reprehenduntur, quia non credunt filium Dei; unde subditur et ipse David dicit in libro Psalmorum: dixit dominus domino meo. Et pater dominus, et filius dominus; sed non duo domini, sed unus est dominus: quia pater in filio, et filius in patre: ipse ad dexteram patris sedet, quia patri consors, nulli secundus est; sequitur enim sede a dextris meis. Nec praefertur qui ad dexteram sedet, nec iniuriam patitur qui admittitur: gradus non quaeritur dignitatis, ubi plenitudo est divinitatis. Augustinus de symbolo. Sessione autem ista non accipiamus humanis membris positum, tamquam pater sedeat in sinistra et filius sedeat ad dexteram; sed ipsam dexteram intelligamus potestatem quam accepit ille homo susceptus a Deo, ut veniat iudicaturus qui primo venerat iudicandus. Cyrillus. Vel quod sedet ad dexteram patris, supernam eius gloriam probat: nam quorum est thronus aequalis, et maiestas. Sessio vero in Deo significat regnum, et omnium potestatem. Sedet ergo a dextris Dei patris, quia verbum ex paterna substantia prodiens, factum caro, divinam non exuit dignitatem. Theophylactus. Manifestat ergo quod adversarius patris non est, sed secum concordat; cum pater repugnet adversariis eius; sequitur enim donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Ambrosius. Ergo et Deum Christum, et hominem esse credamus; cui a patre subiciuntur inimici, non per infirmitatem potestatis suae, sed per unitatem naturae, quia in altero alter operatur: nam et filius subicit inimicos patri, quia patrem clarificat super terram. Theophylactus. Quaerit ergo ipse, et mota dubitatione sinit illos colligere quid sequatur; unde subdit David ergo dominum illum vocat, et quomodo filius eius est? Chrysostomus. David quidem pater Christi et servus; hoc quidem secundum carnem, illud secundum spiritum. Cyrillus. Et nos ergo novis Pharisaeis, qui nec verum Dei filium, neque Deum esse fatentur natum ex sacra virgine, sed dividunt unum filium in duos, talem obicimus quaestionem: quo pacto filius David dominus eius est, et non humano dominio, sed divino?


Lectio 6

[85931] Catena in Lc., cap. 20 l. 6 Chrysostomus. Nihil autem est fortius quam ex prophetis disputare: hoc enim est et ipsis rebus validius: nam Christo faciente miracula contradicebant multoties; cum vero allegavit prophetiam, tacuerunt, quia non habebant quid dicerent. Eis autem tacentibus, contra eos invehitur; unde dicitur audiente autem omni populo, dixit discipulis suis. Theophylactus. Quia enim eos orbis doctores mittebat, merito monet non esse eis imitandam Pharisaeorum ambitionem; unde sequitur attendite a Scribis, qui volunt ambulare in stolis. Beda. Idest, cultioribus vestimentis induti ad publicum procedere; in quo inter cetera dives peccasse describitur. Cyrillus. Passiones autem erant Scribarum, amor gloriae inanis et lucri. Ut igitur tam pessima crimina evitarent discipuli, commonet eos subdens et amant salutationes in foro. Theophylactus. Quod est blandientium, et venantium opinionem famae; vel agunt hoc causa congregandae pecuniae; sequitur enim et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis. Beda. Non primos sedere, vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine competit, sed eos qui hoc indebite amant, docet esse cavendos, animum, non gradum redarguens; quamvis et hoc culpa non careat, si iidem in foro litibus velint interesse qui in synagoga magistri desiderant appellari. Duplici autem ratione a vanae gloriae cupidis attendere iubemur: ne vel eorum simulatione ducamur, aestimantes bona esse quae faciunt; vel aemulatione inflammemur, frustra gaudentes in bonis laudari quae simulant. Non solum autem laudes ab hominibus, sed et pecunias quaerunt; sequitur enim qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Iustos enim et magni meriti apud Deum se simulantes, ab infirmis et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni pro eis in iudicio futuri, pecunias accipere non dubitant. Chrysostomus. Ingurgitantes etiam se viduarum bonis, paupertatem atterunt, non qualitercumque comedentes, sed devorantes, et ad pravitatem oratione utentes; quod graviori poenae facit eos obnoxios; unde sequitur hi accipient maiorem damnationem. Theophylactus. Quia non solum mala faciunt, sed orationes praetendunt, et virtutem faciunt pravitatis excusationem. Viduas etiam depauperant, quarum oportebat misereri, dum ob sui praesentiam eas cogunt exponere. Beda. Vel quia laudes ab hominibus et pecunias quaerunt, maiori damnatione plectuntur.


Caput 21
Lectio 1

[85932] Catena in Lc., cap. 21 l. 1 Glossa. Postquam dominus redarguit Scribarum avaritiam qui domos viduarum devorabant, commendat viduae eleemosynam; unde dicitur respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium divites. Beda. Quia sermone Graeco phylattin, servare dicitur, et gaza lingua Persica divitiae vocantur, gazophylacium locus appellari solet quo divitiae servantur. Erat autem arca foramen habens desuper posita iuxta altare ad dexteram ingredientibus domum domini, in quam mittebant sacerdotes, qui custodiebant hostias, omnem pecuniam quae deferebatur ad templum domini. Dominus autem, sicut operantes in domo sua discutit, ita et dona ferentes respicit; et quem dignum viderit, laudat; quem reprobum, damnat; unde sequitur vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo. Cyrillus. Duos obolos offerebat, quos cum sudoribus ad diurnum victum acquisierat; vel quae quotidie per aliena poscit suffragia, Deo donat, ostendens ei suam paupertatem fructiferam. Vincit igitur alios, et iusta censura coronatur a Deo; unde sequitur et ait illis: vere dico vobis, quia vidua haec pauper plusquam omnes misit. Beda. Acceptabile enim est Deo quicquid bono animo obtulerimus, qui cor, et non substantiam pensat, nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur; unde sequitur nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei; haec autem ex eo quod illi deest, omnem victum quem habuit misit. Chrysostomus. Non enim paucitatem oblati, sed copiam affectus intuitus est Deus. Non est eleemosyna ex pluribus pauca impendere; sed illud viduae, quae totam sibi evacuavit substantiam. Quod si nequis tantum offerre sicut et vidua, offer saltem totum superfluum. Beda. Mystice autem divites qui in gazophylacium munera mittebant, significant Iudaeos de iustitia legis elatos; vidua pauper Ecclesiae simplicitatem; quae paupercula vocatur, quia vel superbiae spiritum, vel peccata tamquam mundi divitias abiecit; vidua vero, quia vir eius pro ea mortem pertulit. Haec in gazophylacium duo aera minuta mittit, quia in conspectu Dei, apud quem nostri operis oblationes conservantur, munera sua defert, sive dilectionem Dei et proximi, sive fidei et orationis: quae cunctis superborum Iudaeorum operibus praestant: ex abundanti enim in munera Dei immittunt Iudaei, qui de iustitia sua praesumunt: Ecclesia autem omnem victum suum mittit, quia omne quod vivit, Dei esse muneris intelligit. Theophylactus. Vel vidua potest intelligi quaelibet anima, orbata, quasi primo viro, pristina lege, et non digna copula verbi Dei; quae loco arrhae offert Deo fidem et conscientiam bonam; et ideo plus videtur offerre divitibus in sermone, et superfluentibus moralibus gentilium virtutibus.


Lectio 2

[85933] Catena in Lc., cap. 21 l. 2 Eusebius. Quod spectanda forent quae pertinebant ad templi structuram, manifestant historiae; et hucusque quaedam conservantur reliquiae, quibus percipiuntur quae dudum erant fabricarum vestigia. Sed dominus mirantibus templi fabricas, promulgavit quod in eo lapis super lapidem non maneret; dicitur enim et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis exornatum esset, dixit: haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. Decebat enim locum illum, propter cultorum audaciam, omnimodam desolationem pati. Beda. Divina etiam dispensatio procuravit ut civitas ipsa et templum subverteretur, ne quis forte adhuc parvulus in fide, videns illa constare, dum sacrificiorum ritum attonitus stuperet, raperetur intuitu. Ambrosius. Verum igitur dictum est de templo manufacto, quod esset subvertendum: nihil enim est manufactum quod non aut vetustas conficiat, aut vis subruat, aut ignis exurat. Tamen est et aliud templum, scilicet synagoga, cuius structura vetus, Ecclesia surgente, dissolvitur. Est etiam templum in unoquoque, quod deficiente fide labitur, et maxime si quis falso Christi nomen obtendat, quo interiorem expugnet affectum. Cyrillus. Nequaquam autem discipuli adverterant vim dictorum; sed arbitrabantur de consummatione saeculi dictum esse; et ideo quaerebant quo tempore deberent accidere; unde sequitur interrogaverunt autem illum, dicentes: praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient? Ambrosius. Matthaeus tertiam interrogationem addidit, ut et templi tempora destruendi, et signum adventus et consummatio saeculi a discipulis quaereretur. Interrogatus autem dominus quando templi futura esset destructio, et quod signum esset eius adventus, de signis docet, de tempore non curat intimandum; sequitur enim qui dixit: videte ne seducamini. Athanasius. Cum enim sint nobis a Deo charismata et dogmata quae sunt super hominem, tradita, scilicet caelestis conversationis forma, virtus contra Daemones, et adoptio, et notitia patris, et verbi et spiritus sancti donum; adversarius noster Diabolus circuit, quaerens nobis surripere insita semina verbi; dominus autem tamquam sua pretiosa dona in nobis sua documenta concludens, monet ne seducamur. Magnum autem quoddam donum tribuit nobis Dei verbum, ut non solum ex apparentibus non decipiamur, sed etiam si qua latentia sint, diiudicemus per spiritus gratiam. Cum enim sit odiosus Diabolus inventor malitiae, hoc quod ipse est occultat, nomen vero cunctis cupitum simulat callide: puta, si quis subicere sibi volens filios alienos, parentibus absentibus fingat eorum vultus, et filios desiderantes seducat. Ergo in unaquaque haeresum Diabolus figuratus dicit: ego sum Christus, et apud me veritas est; unde sequitur multi enim venient in nomine meo, dicentes: quia ego sum; et tempus appropinquabit. Cyrillus. Ante suum enim descensum de caelo, provenient aliqui, quibus acquiescere non oportet: voluit enim unigenitum verbum Dei, cum venit ut mundum salvaret, latere, ut crucem sustineret pro nobis; sed secundus eius adventus non erit clanculo, ut ante, sed terribilis et manifestus: descendet enim in gloria Dei patris, ministrantibus Angelis, ut mundum in iustitia iudicet; unde concludit nolite ergo ire post illos. Titus. Vel forsitan non dicit pseudochristos ante consummationem venientes, sed eos qui fuere tempore apostolorum. Beda. Multi enim imminente Hierosolymorum excidio principes extitere qui se dicerent esse christos, tempusque libertatis appropinquare. Multi etiam in Ecclesia haeresiarchae diem domini instare praedicaverunt; quos apostolus ad Thessalonicenses damnat. Multi etiam in nomine Christi venere Antichristi; quorum primus est Simon magus, cui dicebant: hic est virtus Dei, quae vocatur magna.


Lectio 3

[85934] Catena in Lc., cap. 21 l. 3 Gregorius in Evang. Perituri mundi praecurrentia mala denuntiat dominus, ut eo minus perturbent venientia, quo fuerint praescita: minus enim iacula feriunt quae praevidentur; unde dicit cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri. Bella ad hostes pertinent, seditiones ad cives. Ut ergo nos indicet exterius interiusque turbari, aliud nos fatetur ab hostibus, aliud a fratribus perpeti. Ambrosius. Verborum autem caelestium nulli magis quam nos testes sumus, quos mundi finis invenit. Quanta praelia et quas opiniones accepimus praeliorum? Gregorius. Sed his malis praevenientibus, quia non statim finis sequatur, adiungitur oportet haec primum fieri; sed nondum statim finis. Ultima enim tribulatio multis tribulationibus praevenitur: quia multa debent mala praecurrere, ut malum valeant sine fine nuntiare; unde sequitur tunc dicebat illis: surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum: quia necesse est ut alia ex caelo, alia ex terra, alia ab elementis, alia ab hominibus patiamur. Hic ergo signatur perturbatio hominum; sequitur enim et terraemotus magni erunt per loca: ecce respectus irae desuper. Chrysostomus. Terraemotus enim quandoque irae signum est, nam et quando crucifixus est dominus, mota est terra; quandoque vero provisionis indicium, sicut orantibus apostolis commotus est locus in quo erant congregati. Sequitur et pestilentiae. Gregorius. Ecce inaequalitas corporum; et fames: ecce sterilitas terrae; terroresque de caelo, et signa magna erunt: ecce inaequalitas aeris: quod ad eas tempestates referendum est, quae nequaquam ordinem temporum servant: quae enim ordinate veniunt, signum non sunt. Omnia enim quae ad usum vitae accepimus, ad usum convertimus culpae; sed cuncta quae ad usum pravitatis infleximus, ad usum nobis vertuntur ultionis. Ambrosius. Occasum ergo saeculi praecedent quaedam aegritudines mundi, scilicet fames, pestilentia et persecutio. Theophylactus. Quidam autem haec non solum in consummatione futura, sed et tempore captionis Ierusalem fuisse impleta voluerunt. Auctore namque pacis perempto, merito in eis seditiones et bella locum habuerunt. Ex bellis autem pestis et fames consequitur: haec quidem aere cadaveribus infecto, illa incultis manentibus agris. Sed et Iosephus intolerabiles aerumnas evenisse recitat propter famem; et tempore Claudii Caesaris fames invaluit, ut in actibus legitur: et plurima terribilia contigerunt captionem Ierusalem indicantia, ut Iosephus narrat. Chrysostomus. Dicit autem, quod non statim finis civitatis eveniet, ut scilicet Hierosolyma capiatur, sed post praelia multa. Beda. Admonentur etiam apostoli, ne terreantur his praecurrentibus, ne Hierosolymam Iudaeamque deserant. Potest autem regnum contra regnum, et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbi Dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, etiam in haereticis intelligi, qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt. Ambrosius. Sunt autem et alia bella, quae vir sustinet Christianus; diversarum quoque praelia cupiditatum, studiorumque conflictus. Multo etiam graviores sunt domestici hostes quam extranei.


Lectio 4

[85935] Catena in Lc., cap. 21 l. 4 Gregorius in Evang. Quia cuncta quae praedicta sunt, non de iniustitia ferientis sunt, sed de merito mundi patientis, facta pravorum hominum praenuntiantur, cum dicitur sed ante haec omnia inicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum; ac si dicat: prius corda hominum, post elementa turbabuntur, ut, cum rerum ordo confunditur, ex qua tribulatione veniat demonstretur. Nam quamvis finis mundi ex ipso suo ordine pendeat, perversiores tamen quosque inveniens, quia digne ruinis illius opprimantur, innotescit. Cyrillus. Vel hoc dicit, quia priusquam a Romanis Ierusalem caperetur, passi persecutiones a Iudaeis discipuli incarcerati sunt, et praesentati principatibus. Missus est Paulus Romam ad Caesarem, astititque Festo et Agrippae. Sequitur continget autem vobis in testimonium. Graecus. In martyrium, idest, in martyrii gloriam. Gregorius. Vel in testimonium, videlicet eorum: quia vos persequendo, mortes inferunt, aut videndo non imitantur: ut inde perversi sine excusatione pereant unde electi exemplum capiunt ut vivant. Sed auditis tot terroribus, turbari poterant auditorum corda; unde ad eorum consolationem subdit ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Theophylactus. Quia enim idiotae erant et imperiti, hoc eis dominus dicit, ne conturbarentur reddituri sapientibus rationem; et causam subdit ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri; quasi dicat: statim a me sortiemini facundiam et sapientiam, ut nec omnes adversarii vestri si in unum conveniant, resistere valeant vobis, nec in sapientia, idest speculationum vi, nec in eloquentia et sermonis lepore. Saepe enim multi sapientiam quidem habent in mente; sed cum sint provocabiles ad turbationem, totum confundunt, cum tempus fuerit proponendi. Non autem tales fuerunt apostoli; sed utrinque gratiosi fuerunt. Gregorius. Ac si dominus suis dicat: nolite terreri: vos ad certamen acceditis, ego praelior: vos verba editis, sed ego sum qui loquor. Ambrosius. Alibi autem Christus in discipulis, alibi pater, alibi spiritus loquitur patris. Non discordant ista, sed congruunt: quod unus loquitur, tres loquuntur, quia vox est una Trinitatis. Theophylactus. His autem dictis, et propulso imperitiae timore, subdit et aliud quiddam necessarium, quod eorum animos poterat commovere, ne subito irruens eos turbaret; sequitur enim trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis, et morte afficient ex vobis. Gregorius. Plus in nobis ea tormenta saeviunt quae ab illis patimur de quorum moribus praesumebamus: quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae caritatis. Gregorius Nyssenus. Consideremus autem statum qui tunc temporis erat. Omnibus suspectis, ad invicem dividebantur cognationes, invicem disgregatae per cultus; et filius gentilis proditor fiebat parentum fidelium; et in filium qui crediderat, pater in infidelitate obstinatus accusator fiebat. Omnis aetas erat exposita persequentibus fidem, nec mulieribus succurrebat naturalis sexus fragilitas. Theophylactus. His autem dictis, et de odio subiungit quod ab omnibus patientur; sequitur enim et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Gregorius. Sed quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur et capillus de capite vestro non peribit; quasi dicat martyribus suis: cur timetis ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest quod incisum non dolet? Beda. Vel aliter. Capillus de capite discipulorum domini non peribit: quia non solum fortia facta vel dicta sanctorum, sed et tenuissima cogitatio digna mercede donabitur. Gregorius Moralium. Qui autem patientiam in adversis tenet, inde contra adversa omnia fortis efficitur: unde sibi et seipsum vincendo dominatur; unde sequitur in patientia vestra possidebitis animas vestras. Quid enim est animas possidere nisi perfecte in omnibus vivere, cunctisque mentis motibus quasi ex arce virtutis dominari? Gregorius. Per patientiam igitur animas nostras possidemus; quia dum nobismetipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Idcirco autem possessio animae in virtute patientiae ponitur, quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Patientia vero est aliena mala aequanimiter perpeti; contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi.


Lectio 5

[85936] Catena in Lc., cap. 21 l. 5 Beda. Hactenus ea quae per quadraginta annos, necdum fine adveniente, futura erant, dicta sunt; hic ipse finis desolationis quae a Romano exercitu facta est, domini verbis exponitur, cum dicitur cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. Eusebius. Desolationem Ierusalem vocat non amplius eam a suis, nec secundum ritum legalem constitui, ita quod nullus expectet post futuram obsidionem aliam innovationem fieri, sicut accidit tempore regis Persarum, et illustris Antiochi, et iterum tempore Pompeii. Augustinus ad Hesychium. Haec autem domini verba ideo Lucas hoc loco commemoravit, ut ostendat tunc factam fuisse abominationem desolationis quae a Daniele praedicta est, de qua Matthaeus et Marcus locuti sunt, quando expugnata est Ierusalem. Ambrosius. Iudaei enim putaverunt abominationem desolationis tunc factam, eo quod caput porci in templo iecerunt illudentes Romani Iudaicae ritum observantiae. Eusebius. Dominus autem futuram in civitate praevidens famem, monebat discipulos ne in futura obsidione in civitatem confugerent tamquam ad locum tutum et a Deo protectum; sed magis inde discederent, et ad montes confugerent; unde sequitur tunc qui in Iudaea sunt, fugiant in montes. Beda. Ecclesiastica narrat historia, cunctos qui in Iudaea erant Christianos, imminente Hierosolymorum excidio, commonitos a domino, loco discessisse, et trans Iordanem habitasse in civitate quadam Pella nomine, donec desolatio Iudaeae compleretur. Augustinus ad Hesychium. Pro hoc autem Matthaeus et Marcus dixerunt: et qui supra tectum est, non descendat in domum; addit autem: nec introeat ut tollat aliquid de domo; pro quo Lucas subdit et qui in medio eius sunt discedant. Beda. Sed quomodo ab exercitu civitate iam circumdata, qui in medio eius sunt discedent? Nisi forte quod promisit tunc, non ad ipsum tempus obsidionis referatur, sed ad proximum ante obsidionem tempus, cum se primum miles Romanus per Galilaeae vel Samariae fines coepit diffundere. Augustinus ad Hesychium. Pro eo autem quod Matthaeus et Marcus posuerunt: et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum, apertius iste subdit et qui in regionibus, non intrent in eam; quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. Beda. Dies autem ultionis hi sunt, dies videlicet dominici sanguinis ultionem petentes. Augustinus. Deinde similiter Lucas prosequitur, sicut et alii duo vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Et sic ergo Lucas patefecit quod poterat esse incertum, scilicet id quod dictum est de abominatione desolationis, non ad saeculi finem, sed ad expugnationem Ierusalem pertinere. Beda. Dicit ergo vae praegnantibus, praesente captivitate, et nutrientibus sive mammantibus, ut quidam interpretantur, quarum vel uteri, vel manus filiorum sarcina praegravatae fugae necessitatem non minimum impediunt. Theophylactus. Quidam vero dicunt, dominum per hoc significare filiorum esum, quem et Iosephus narrat. Chrysostomus. Deinde praedictorum assignat causam, dicens erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. Talia enim mala eos occupaverunt ut nulla deinceps aerumna possit eorum calamitatibus adaequari, ut Iosephus narravit. Eusebius. Qualiter scilicet advenientibus Romanis, et urbem capientibus, multae catervae Iudaici populi in ore gladii periere; unde sequitur et cadent in ore gladii. Sed et plures necati sunt fame. Haec vero accidebant primo quidem sub Tito et Vespasiano, post hos autem tempore Hadriani principis Romanorum, quando natale solum Iudaeis inaccessibile est factum; unde sequitur et captivi ducentur in omnes gentes. Totum enim orbem Iudaei repleverunt, et usque ad fines terrae pervenerunt; et cum eorum terra ab alienigenis inhabitetur, solis ipsis est inaccessibilis facta; unde sequitur et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. Beda. Quae scilicet apostolus commemorat dicens: caecitas ex parte facta est in Israel (...) et sic omnis Israel salvus fiet; qui cum promissa salute fuerit potitus, ad patrium solum rediturus non temere speratur. Ambrosius. Mystice autem abominatio desolationis, adventus Antichristi est: eo quod sacrilegiis infaustis mentium interiora contaminet, sedens iuxta historiam in templo, ut sibi vindicet divinae solium potestatis. Iuxta interpretationem autem spiritualem pulchre inducitur, eo quod in affectibus singulorum vestigium perfidiae suae confirmare desideret, ex Scripturis disputans se esse Christum. Tunc appropinquabit desolatio, quoniam a vera religione plerique lapsi desistent; tunc erit domini dies, quoniam sicut primus adventus domini fuit propter redimenda peccata, ita et secundus erit propter reprimenda delicta, ne plures perfidiae errore labantur. Est et alius Antichristus, idest Diabolus, qui Ierusalem, idest animam pacificam, obsidere nitatur suae legis exercitu. Ergo quando in medio templi est Diabolus, desolatio abominationis est. Cum autem unicuique laboranti, Christi praesentia spiritualis illuxerit, tollitur iniquus ex medio, et incipit regnare iustitia. Est etiam tertius Antichristus, ut Arius et Sabellius et omnes qui nos prava intentione seducunt. Hae autem sunt praegnantes quibus vae dicitur, quae arvinam suae carnis extendant, et quibus intimorum gressus pigrescat animorum, et effetae virtutum, fetaeque vitiorum. Sed nec illae praegnantes condemnationis expertes sunt, quae in bonorum actuum molimine constitutae, necdum aliquos suscepti operis dedere processus. Sunt quae Dei timore concipiunt, sed non omnes pariunt: sunt enim quae abortivum excludunt verbum antequam pariant. Sunt etiam quae in utero Christum habeant, sed nondum formaverunt. Ergo quae parit iustitiam, Christum parit. Nos etiam parvulos nostros ablactare properemus, ne nos quasi imperfectorum parentes, aut iudicii dies aut mortis inveniat. Quod ita fiet, si omnia dicta iustitiae in corde custodias, nec senectutis tempus expectes; sed in prima aetate sapientiam sine corruptela corporis tui cito concipias, cito nutrias. In fine autem Iudaea omnis a nationibus credituris subicietur in ore gladii spiritalis, qui est sermo bis acutus.


Lectio 6

[85937] Catena in Lc., cap. 21 l. 6 Beda. Quid impletis nationum temporibus sequatur, ex ordine manifestat, dicens erunt signa in sole et luna et stellis. Ambrosius. Quae quidem signa secundum Matthaeum evidentius exprimuntur: tunc, inquit, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo. Eusebius. Tunc enim cum vitae corruptibilis consummatio agetur, et secundum apostolum species huius mundi transibit, et novum succedet saeculum, in quo vice sensibilium luminarium ipse Christus fulgebit quasi iubar et rex novi saeculi: cuius erit tanta luminis virtus et gloria, ut sol, qui nunc radiat, atque luna et cetera sidera, adventu maioris luminis occultentur. Chrysostomus. Sicut enim in hoc saeculo luna et sidera mox obfuscantur orto sole; sic in gloriosa Christi apparitione sol obtenebrescet, et luna non dabit proprium iubar, et stellae cadent de caelo, priore spoliatae amictu, ut potioris lucis amictu potiantur. Eusebius. Quae autem evenient orbi post luminarium obtenebrationem, ex quibus fiet angustia gentium, consequenter exprimit, dicens et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum: ubi videtur docere principium transmutationis universi futurum ex defectu substantiae humidae. Hac enim prima devorata, vel congelata, ut non amplius audiatur sonitus maris, nec contingant arenam fluctus eius, causa exuberantis siccitatis, ceterae mundi partes non amplius obtinentes vaporem solitum, emissum ex substantia humida, transmutationem patientur; et sic cum apparitio salvatoris confutare debeat repugnantia Deo prodigia, exordium sument furoris prooemia ex siccitatibus, ut nec tempestas, nec fremitus maris ulterius audiatur. Quo facto subsequetur angustia superstitum hominum; unde sequitur arescentibus, idest tabescentibus, hominibus prae timore et expectatione, eorum scilicet quae supervenient universo orbi. Quae autem tunc ingruant mundo, consequenter ostendit, subdens nam virtutes caelorum movebuntur. Theophylactus. Vel aliter. Cum alterabitur superior orbis, et elementa inferiora merito patientur iacturam; unde sequitur et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum; quasi dicat: mare terribiliter fremet, et littus maris agitabitur tempestate, ita ut sit populo terrae pressura, idest communis miseria, et tabescant timore et expectatione malorum irruentium mundo; unde sequitur arescentibus hominibus prae timore et expectatione, quae supervenient universo orbi. Augustinus ad Hesychium. Sed dices: confiteri vos poena vestra compellit adesse iam fines, dum impletur quod praenuntiatum est. Nullam enim patriam, nullum locum, nostris temporibus non affligi aut tribulari certum est. Sed si ista mala quae nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia iam dominum esse venturum, quid est quod dicit apostolus: cum dixerint: pax et securitas? Videamus ergo ne forte melius intelligatur non eo modo impleri quae praedicta sunt his verbis; sed tunc potius esse ventura, quando sic erit tribulatio universo orbi ut ad Ecclesiam pertineat, quae universo orbe tribulabitur, non ad eos qui tribulabunt eam: ipsi enim sunt dicturi: pax et securitas. Nunc autem ista mala quae tamquam summa extremaque creduntur, utrique regno, Christi scilicet et Diaboli, videmus esse communia: pariter quippe his boni affliguntur et mali; interque tanta mala adhuc usquequaque frequentantur luxuriosa convivia. Hoccine est arescere prae timore, an potius inardescere prae libidine? Theophylactus. Non solum autem mortales fluctuabunt cum alterabitur mundus, sed etiam Angeli stupebunt in tam terribilibus mutationibus universi; unde sequitur nam virtutes caelorum movebuntur. Gregorius in Evang. Quid enim virtutes caelorum, nisi Angelos, dominationes, et principatus, et potestates appellat? Quae in adventu districti iudicis, nostris tunc oculis visibiliter apparebunt, ut districte tunc a nobis exigant hoc quod nos modo invisibilis conditor aequanimiter portat. Eusebius. Cum etiam Dei filius sit venturus in gloria, et confutaturus elatam tyrannidem filii peccati, ministrantibus Angelis, caeli fores a saeculo clausae patebunt, ut spectentur excelsa. Chrysostomus. Vel virtutes caelicae movebuntur, quamvis sibi consciae non sint: videntes enim infinitas multitudines condemnari, non intrepide stabunt illic. Beda. Unde et in Iob dicitur: columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum eius. Quid ergo faciunt tabulae, quando tremunt columnae? Quid virgula deserti patitur, cum cedrus Paradisi concutitur? Eusebius. Vel virtutes caelorum sunt quae praesunt sensibilibus partibus universi: quae quidem tunc movebuntur, ut potiorem statum attingant. Absolventur enim in saeculo novo a ministerio, quo Deo serviunt circa sensibilia corpora secundum corruptionis statum. Augustinus. Sed ne dominus, propinquante secundo adventu suo, ea pro magno praedixisse videatur quae huic mundo etiam ante primum eius adventum fieri consueverant, et rideamur ab eis qui plura in historia gentium et maiora legerunt, haec quae dicta sunt, melius in Ecclesia existimo intelligi. Ecclesia enim est sol, et luna, et stellae, cui dictum est: pulchra ut luna, electa ut sol; quae tunc non apparebit, persecutoribus ultra modum saevientibus. Ambrosius. Plurimis etiam a religione deficientibus, clara fides obscurabitur nube perfidiae; quia sol caelestis in ea, fide minuitur vel augetur; et sicut menstruis, idest mensium, defectibus, luna vel terrae oppositu, cum fuerit ex regione solis, vanescit; sic et sancta Ecclesia, cum lumini caelesti vitia carnis obsistunt, fulgorem divini luminis de Christi radiis non potest mutuari: nam in persecutionibus lucem divini solis plerumque amor vitae huius excludit. Cadunt etiam stellae, idest gloria micantes viri, si persecutionis acerbitas convalescat, quae oportet fieri donec Ecclesiae multitudo cumuletur: sic enim probantur boni, sic produntur infirmi. Augustinus. Quod autem dictum est et in terris pressura gentium, gentes voluit intelligi, non quae in semine Abrahae benedicentur, sed quae ad sinistram stabunt. Ambrosius. Ergo varii animorum aestus ita graves erunt ut delictorum multitudine male consciis futuri iudicii metu, sacri nobis ros fontis arescant. Quemadmodum autem domini expectatur adventus, ut eius praesentia in toto fiat vel hominis orbe vel mundi, quae fit in singulis, cum omnibus affectibus receperint Christum; sic virtutes caelorum in adventu domini augmentum gratiae consequentur, et plenitudine divinitatis propius se infundente movebuntur. Sunt etiam virtutes caelorum, quae enarrant gloriam Dei, quae pleniore Christi infusione movebuntur, ut videant Christum. Augustinus. Vel virtutes caelorum movebuntur, quia impiis persequentibus, quidam fideles fortissimi turbabuntur. Sequitur et tunc videbunt filium hominis. Theophylactus. Tam fideles quam infideles: radiabit enim amplius sole tam ipse quam crux eius: unde ab omnibus cognoscetur. Augustinus ad Hesychium. Quod autem dicit venientem in nube, duobus modis accipi potest: sive in Ecclesia sua tamquam in nube venientem, sicut nunc venire non cessat; sed ideo tunc cum potestate magna et maiestate, quia maior maiestas et potestas illius apparebit sanctis, quibus magnam virtutem dabit, ne tanta persecutione vincantur; sive in corpore suo, in quo sedet ad dexteram patris, merito credendus est non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus: quoniam sic veniet sicut abiit; nubes autem suscepit eum ab oculis eorum. Chrysostomus. Semper enim Deus in nube apparet, secundum illud: nubes et caligo in circuitu eius: unde et filius hominis in nubibus veniet, ut Deus et dominus, non latenter, sed in gloria digna Deo; et ideo subdit cum potestate magna et maiestate. Cyrillus. Intelligendum est similiter magna. Primam enim apparitionem prosecutus est cum infirmitate et humilitate nostra; sed secundam celebrabit cum propria potestate et magna maiestate. Gregorius in Evang. In potestate enim et maiestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt; ut virtutem eius tanto tunc districtius sentiant, quanto cervicem cordis ad eius patientiam non inclinant.


Lectio 7

[85938] Catena in Lc., cap. 21 l. 7 Gregorius in Evang. Quia praemissa contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem verba vertuntur; nam subditur his autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra; ac si dicat: cum plagae mundi crebrescunt, levate capita, idest exhilarate corda: quia dum finitur mundus, cuius amici non estis, prope fit redemptio quam quaesistis. In Scriptura enim sacra saepe caput pro mente ponitur: quia sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Capita itaque levare, est mentes nostras ad gaudia patriae caelestis erigere. Eusebius. Vel aliter. Transactis corporalibus aderunt intelligibilia et caelestia, scilicet regnum saeculi non amplius transituri; et tunc dignis salubria promissa tribuentur; unde dicitur his autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Acceptis enim Dei promissis quae speramus, erigemur qui ante curvi fueramus, et elevabimus capita nostra, humiliati quondam, eo quod redemptio nostra quam sperabamus, aderit, illa scilicet quam tota creatura expectat. Theophylactus. Idest, perfecta libertas corporis et animae. Sicut enim primus adventus domini fuit ad reformationem animarum nostrarum, sic secundus ad reformationem corporum celebrabitur. Eusebius. Dicit autem haec ad discipulos suos, non tamquam ad eos qui durare deberent in vita ista usque ad terminum mundi; sed quasi uno corpore existente ipsis, et nobis, et posteris usque ad consummationem mundi credituris in Christum. Gregorius. Quod autem calcari mundus atque despici debeat, provida comparatione manifestat cum subdit videte ficulneam, et omnes arbores: cum producunt ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas: ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei: quasi dicat: sicut ex fructu arboris vicina aestas agnoscitur, ita ex ruina mundi prope cognoscitur esse regnum Dei. Et ex hoc ostenditur quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim germinat, ut quaecumque germine aluit, cladibus consumat. Bene autem regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nebulae transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt. Ambrosius. Matthaeus autem de sola dixit ficulnea, hic de arboribus omnibus. Duplicem autem habet figuram ficulnea; vel cum dura mitescunt, vel cum peccata luxuriant. Sive ergo cum fructus in omnibus virescit arboribus et ficulnea fecunda iam floret; idest cum omnis lingua confitetur Deo, confitente etiam populo Iudaeorum, sperare domini debemus adventum, quo tamquam temporibus aestivis resurrectionis fructus metentur: sive cum levem fragilemque iactantiam, tamquam folia synagogae, homo iniquitatis induerit, conicere debemus appropinquare iudicium: nam remunerare fidem dominus et delinquendi finem afferre festinat. Augustinus ad Hesychium. Cum autem dicit cum videritis haec fieri, quae intelligere poterimus nisi ea quae supra memorata sunt? In his autem est quod ait et tunc videbunt filium hominis venientem. Proinde cum hoc visum fuerit, non iam erit regnum Dei, sed prope erit. An dicendum est, non omnia quae supra commemorata sunt, esse intelligenda, ubi ait cum videritis haec fieri, sed aliqua eorum, hoc scilicet excepto quod dictum est, et tunc videbunt filium hominis? Sed Matthaeus aperuit, nullis exceptis esse accipiendum, dicens: ita et vos cum videritis haec omnia: inter quae est quod videbitur filius hominis veniens, ut intelligatur de adventu quo nunc venit in membris suis tamquam in nubibus, vel in Ecclesia tamquam in nube magna. Titus. Vel aliter. Dicit prope est regnum Dei, quia dum haec fient, nondum ultimus finis rerum eveniet, sed iam in finem tendent: nam et ipse adventus domini eliminans omnium principatum et potestatem praeparat regno Dei. Eusebius. Sicut enim in hac vita sol hieme recedente, ac succedente vere, radium calidum mittens fovet ac vivificat humi condita semina, exuentia priscam figuram, pullulant autem nova varium virorem habentia; sic et gloriosus unigeniti Dei adventus vivificativis radiis illustrans novum saeculum, dudum condita per totum mundum semina, scilicet dormientes in pulvere terrae, potioribus corporibus quam prius producet in lucem, ac confutata morte regnabit deinceps vita saeculi novi. Gregorius. Omnia autem praedicta sub magna certitudine confirmantur, cum subditur amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant. Beda. Multum commendat quod ita praenuntiat. Et, si dicere fas est, iuratio eius est quod dicit amen dico vobis: amen quippe interpretatur verum. Igitur veritas dicit: verum dico vobis: quod si non diceret, mentiri omnino non posset. Generationem autem, aut omne genus humanum dicit, aut specialiter Iudaeorum. Eusebius. Vel generationem dicit novam generationem Ecclesiae sanctae suae, ostendens duraturum populum fidelium usque ad id tempus quo visurus sit omnia et eventus verborum salvatoris oculis apprehendet. Theophylactus. Quia enim turbationes et bella et alterationes tam elementorum quam ceterarum rerum futurum esse praedixerat; ne quis suspicaretur quod et ipsa Christianitas peritura foret, subiungit caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt; quasi dicat: etsi cuncta commoveantur, fides tamen mea non deficiet: ex quo innuit Ecclesiam praeferri toti creaturae: siquidem creatura patietur alterationem; fidelium vero Ecclesia et sermones Evangelii permanebunt. Gregorius. Vel aliter caelum et terra transibunt etc., quasi dicat: omne quod apud nos durabile est, sine mutatione durabile ad aeternitatem non est; et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur: quia sine mutabilitate manentes sententias exprimit sermo meus, qui transit. Beda. Caelum autem quod transibit, non aethereum, sive sidereum, sive aereum, a quo aves caeli nominantur, intelligere debemus. Si autem terra transibit, quomodo Ecclesiastes dicit: terra in aeternum stat? Sed aperta ratione caelum et terra per eam quam nunc habent, imaginem transeunt, attamen per essentiam sine fine subsistunt.


Lectio 8

[85939] Catena in Lc., cap. 21 l. 8 Theophylactus. Posuit supra dominus terribilia et sensibilia malorum indicia quae occupabunt peccatores, sed contra haec mala remedium est cautela et oratio; unde dicitur attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Basilius. Singulum animalium a conditore omnium Deo habet intrinsecus causas facientes ad tutelam consistentiae propriae: propter quod et Christus nobis dedit hanc monitionem, ut quae illis a natura, haec nobis auxilio rationis et cautela contingant: fugientibus quidem peccatum, ut irrationabilia fugiunt mortifera pabula, inquirentibus vero iustitiam, sicut illa herbas nutritivas requirunt; et ideo dicit attendite vobis, ut scilicet discernere possitis a salubri nocivum. Sed quoniam dupliciter contingit attendere, hinc quidem corporis oculis, illinc vero per intellectivam virtutem, oculus corporis virtutem non attingit: restat igitur dictum esse de opere intellectus, attendite; hoc est, undique circumspicite vos, pervigil habentes ad vestram custodiam animae lumen. Neque autem dixit attendite vestris, aut eis quae circa vos sunt, sed vobis: vos enim estis intellectus et anima; vestrum autem corpus est sensus; circa vos autem opes, artes et reliqua vitae supellex; quibus non monet attendendum, sed animae, cuius praecipua cura habenda. Eadem vero admonitio aegrotantes sanat, et sanos perficit; servatores praesentium, et provisores futurorum; non alienorum censores, sed suorum scrutatores; non dimittentes intellectum servum fieri passionum, sed irrationale animae subicientes rationali. Cur autem sit attendendum, subiungit dicens ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae. Titus. Quasi dicat: cavete ne lumina mentis vestrae graventur: cura namque praesentis vitae, et crapula, et ebrietas fugant prudentiam, quassant fidem, operantur naufragia. Basilius. Est autem ebrietas nimius usus vini; crapula vero anxietas et nausea quae est in ebrietate, a motione capitis Graeco vocabulo dicta. Sicut igitur cibis ne esuriamus, sic et potibus ne sitim patiamur, utendum est, vitando diligentius lapsum. Fallax enim est vini ingestio. Anima autem vino libera prudentissima erit et optima; sed humectata vini vaporibus quasi quadam nube velatur. Curiositas autem huius vitae quamvis nihil inhibitorum continere videatur, si tamen ad cultum divinum non coadiuvet, vitanda est; et quare hoc dixerit, ostendit subdens et superveniat in vos repentina dies illa. Theophylactus. Non enim cum deliberatione veniet dies illa, sed ex improviso et furtim capiens tamquam laqueus non caventes; unde sequitur tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Quod diligentius discuti potest. Capiet enim dies illa sedentes in superficie terrae quasi impraemeditatos et inertes. Quotquot vero sunt solertes et agiles ad bonum, non sedentes, et otiantes in terrenis; sed surgentes ab eis, sibi dicentes: surge, vade, quoniam non est hic tibi requies; talibus non est illa dies, ut laqueus, in discrimen, sed ut dies festivus. Eusebius. Praedicta igitur docuit esse attendenda ad cavendam gravedinem inde provenientem; unde sequitur vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt. Theophylactus. Scilicet famem, pestem, et cetera huiusmodi, quae temporaliter electis et aliis imminent, et ea quae postmodum accidunt reis perenniter: illa enim aliter cavere non possumus, nisi per vigilias et orationes. Augustinus de Cons. Evang. Haec intelligitur illa fuga quam Matthaeus commemorat, quae non debet fieri in hieme vel sabbato. Ad hiemem pertinent curae huius vitae, quae tristes sunt velut hiems: ad sabbatum vero crapula et ebrietas, quae carnali laetitia luxuriaque cor submergit atque obruit; quod malum sabbati nomine significatur, quia illo die Iudaei deliciis affluunt, dum spirituale sabbatum ignorant. Theophylactus. Et quia Christianum decet non solum fugere mala, sed etiam niti ad gloriam assequendam, subdit et stare ante filium hominis: haec est enim angelica gloria stare ante filium hominis Deum nostrum, et faciem eius iugiter cernere. Beda. Et certe si quis sapiens medicus praeciperet attendere a succo alicuius herbae, ne repentinus interitus superveniat, magno studio medici mandata servaremus: nunc autem salvatore admonente ebrietatem, et crapulam, et curas saeculi esse cavendas, his sauciari et consumi non timent: quia fidem quam medici dictis praebent, domini verbis praebere contemnunt.


Lectio 9

[85940] Catena in Lc., cap. 21 l. 9 Beda. Quae verbis praeceperat dominus, suis confirmat exemplis: nam qui nos ante iudicis adventum, et incertum singulorum exitum, ad vigilandum hortatus est, et orandum, et ipse, imminente tempore passionis suae, doctrinae, vigiliis et precibus instat; unde dicitur erat autem diebus docens in templo: in quo suo exemplo insinuat hoc esse digne Deo vigilare, vel dicto vel facto proximis viam veritatis ostendere. Cyrillus. Quae autem erant quae docebat nisi transcendentia cultum legis? Instabat enim tempus quo debebat umbra in veritatem transformari. Theophylactus. Tacuerunt autem Evangelistae pleraque documentorum Christi, qui, cum per triennium fere praedicaverit, documenta eius quae conscripserunt, dicet aliquis vix ad unius diei sermonem sufficere. Ex pluribus ergo pauca describentes, dederunt nobis quemdam gustum dulcedinis doctrinae ipsius. Ostendit autem nobis dominus quod oporteat noctu et quiete alloqui Deum, et in die prodesse hominibus; et colligere quidem in nocte, distribuere vero collecta in die; unde subditur noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur oliveti; non quasi opus habens oratione, sed ad exemplum dandum hoc egit. Cyrillus. Quia vero eloquium eius in potestate erat, et potestative transferebat in spiritualem cultum quae per Moysen et prophetas tradita fuerant in figuris, populus eum avidius audiebat; unde sequitur et omnis populus manicabat, idest mane venire accelerabat, ad eum in templo, audire eum. Populo autem ante Lucanum venienti ad eum, congruum erat dicere: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Beda. Mystice autem et nos, cum inter prospera sobrie et pie et iuste conversamur, diebus in templo docemus, quia formam boni operis fidelibus praebemus; noctibus vero in monte oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum spiritali consolatione respiramus: et ad nos quoque populus manicat, cum vel discussis operibus tenebrarum vel cunctis nebulis pressurarum nos imitatur.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264