CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Lucam
a capite XXII ad caput XXIV

Thomas de Aquino in Disputatione de Sacramento a Raphaele depicta (Stanza della Segnatura, Vaticano)

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Caput 22
Lectio 1

[85941] Catena in Lc., cap. 22 l. 1 Chrysostomus. Umbra nostrorum fuerunt festa Iudaica; et ideo si quaesieris a Iudaeo de Pascha et azymis, nil magni proferet, commemorans liberationem ab Aegypto. Si quis autem a me quaesierit, non audiet Aegyptum nec Pharaonem, sed absolutionem erroris et tenebrarum Diaboli, non per Moysen, sed per filium Dei. Glossa. Ad cuius passionem enarrandam accedens Evangelista praemittit de figura, dicens appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha. Beda. Pascha quidem, quod Hebraice dicitur phase, non a passione, sed a transitu nominatur; eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum pertransierit, nec percusserit primogenita eorum. Vel ipse dominus praebens auxilium populo suo desuper ambulavit. Hoc autem inter Pascha et azyma distat, quod Pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est decima quarta luna primi mensis; decima quinta autem luna, quando egressus est de Aegypto, succedebat festivitas azymorum septem diebus usque ad vigesimam primam diem eiusdem mensis; unde Evangelii Scriptura indifferenter unum pro alio ponere solet; unde hic dicitur dies azymorum, qui dicitur Pascha. Significatur autem per mysterium, quod Christus semel pro nobis passus, per totum tempus huius saeculi, quod septem diebus agitur, in azymis sinceritatis et veritatis praecepit esse vivendum. Chrysostomus. Principes autem sacerdotum nefarias res tractant in festo; unde sequitur et quaerebant principes sacerdotum et Scribae quomodo Iesum interficerent. Moyses quidem unum praecepit esse principem sacerdotum, et illo defuncto creari alium. Tunc vero, cum inciperent Iudaici ritus dissolvi, multi erant principes sacerdotum annuatim creati. Hi ergo volentes Iesum occidere, non metuunt divina, ne scilicet ex tempore sacro maius incurrant peccati contagium: sed ubique timent humana; unde sequitur timebant vero plebem. Beda. Non quidem seditionem metuentes, sed caventes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur. Haec autem ante biduum Paschae congregatis eis in atrio Caiphae Matthaeus acta attestatur.


Lectio 2

[85942] Catena in Lc., cap. 22 l. 2 Theophylactus. Quia dictum est quod principes sacerdotum quaerebant modum quo interficientes Iesum, nullum incurrerent periculum, consequenter modus qui eis occurrit, narratur cum dicitur intravit autem Satanas in Iudam. Titus. In Iudam Satanas intravit, non impellens, sed patulum inveniens ostium: nam oblitus omnium quae viderat, ad solam avaritiam dirigebat intuitum. Chrysostomus. Ponit autem eius cognomen, subdens qui cognominabatur Iscariotes: erat enim alius Iudas. Titus. Subdit autem unum de duodecim: nam numerum adimplebat, non autem vere fungebatur apostolica dignitate. Chrysostomus. Vel hoc addit Evangelista velut absonum quidem, ac si diceret: erat de primo choro diligentius electorum. Beda. Non est autem huic contrarium quod Ioannes dicit, post bucellam intrasse in eum Satanam: quia nunc intravit ut quasi alienum tentaret, tunc autem quasi proprium ad quaecumque vellet agenda attraheret. Chrysostomus. Attende autem magnam Iudae nequitiam, tum quia per se proficiscitur, tum quia pro pretio hoc facit; sequitur enim et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis. Et gavisi sunt. Theophylactus. Magistratus hic appellantur praepositi constructionum templi, vel etiam illi quos Romani populo praefecerant ne proruerent in tumultus, erant enim seditiosi. Chrysostomus. Propter avaritiam autem Iudas factus est talis; sequitur enim et pacti sunt pecuniam illi dare. Tales enim avaritia generat passiones: reddit impios, et Deum ignorare compellit; et si millies benefactum sit eis, ad nocendum impellit; unde et hic sequitur et spopondit. Theophylactus. Idest, pepigit et promisit. Et quaerebat opportunitatem ut eum traderet sine turbis; idest, quaerebat eum tradere quando videret eum seorsum existentem sine turbis. Beda. Multi autem Iudae scelus exhorrent, nec tamen cavent: qui enim caritatis et veritatis iura spernit, Christum, qui est veritas et caritas, prodit; maxime cum non infirmitate vel ignorantia peccet, sed ad similitudinem Iudae quaerat opportunitatem, ut arbitris absentibus veritatem mendacio, virtutem crimine immutet.


Lectio 3

[85943] Catena in Lc., cap. 22 l. 3 Titus. Ut nobis dominus caeleste Pascha dimitteret, typicum manducavit, figuram removens, ut veritas locum obtineret; unde dicitur venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. Beda. Dies azymorum Paschae quartamdecimam primi mensis appellat, quando, fermento abiecto, Pascha, idest agnus, occidi ad vesperam consueverat. Eusebius. Si quis autem dicat: si prima die azymorum discipuli salvatori parant Pascha, ergo et eadem die oportet nos Pascha celebrare: dicemus, hoc non fuisse monitionem, sed historiam facti quod accidit tempore salutiferae passionis. Aliud autem est narrare gesta vetera, et aliud sancire, ac posteris statuta relinquere. Quin etiam salvator non egit Pascha cum Iudaeis, quando agnum immolabant: nam illi quidem hoc egerunt in parasceve, quando passus est dominus; unde non introierunt in atrium Pilati, ut manducarent Pascha: ex quo enim veritati insidiati sunt, verbum veritatis a se expulerunt, non primo die azymorum, quo die debebat immolari Pascha, manducantes solitum sibi Pascha (erant enim erga aliud attenti), sed die sequenti post illam, quae erat azymorum secunda. Dominus vero prima die azymorum, hoc est quinta feria sabbati, Pascha cum discipulis peregit. Theophylactus. Eadem autem quinta feria mittit duos ex discipulis suis ad parandum Pascha, Petrum scilicet et Ioannem, alterum scilicet ut diligentem, alterum ut dilectum; unde sequitur et misit Petrum et Ioannem, dicens: euntes parate nobis Pascha, ut manducemus: per omnia manifestans quod usque ad extremum vitae non est adversatus legi. Mittit autem eos ad alienam domum: nam nulla domus erat ei, neque discipulis suis; alioquin apud aliquem eorum Pascha celebrasset; et ideo subditur at illi dixerunt: ubi vis paremus? Beda. Quasi dicant: non habemus domicilium, non habemus tabernaculum. Audiant quibus aedificandarum domorum cura est: cognoscant Christum omnium dominum, locum ubi caput reclinaret non habuisse. Chrysostomus. Cum autem ignorarent ad quem mitterentur, signum dedit eis, sicut et Samuel Sauli; unde subditur et dixit ad eos: ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans: sequimini eum in domum in quam intrat. Ambrosius. Primum maiestatem divinitatis adverte: cum discipulis loquitur, et iam novit quid alibi sit futurum; deinde dignationem eius intuere: quia non persona divitis aut potentis eligitur, sed pauper ambitur, et angustum hospitium pauperis amplis nobilium aedibus antefertur. Sciebat autem dominus nomen eius, cuius sciebat mysterium et occursum; sed ideo sine nomine designatur, ut ignobilis aestimetur. Theophylactus. Vel ideo mittit eos ad hominem ignotum, ut ostendat quod passionem voluntarie subiit. Qui enim mentem huius ignoti viri subegit ut eos susciperet, poterat quodcumque voluisset cum Iudaeis tractare. Dicunt autem quidam quod ideo non dixit nomen hominis, ne proditor cognito nomine domum panderet Pharisaeis, qui venientes cepissent eum priusquam coena fieret, et spiritualia mysteria discipulis traderet: sed quibusdam indiciis in quamdam domum dirigit eos; unde sequitur et dicetis patrifamilias domus: dicit tibi magister: ubi est diversorium ubi Pascha cum discipulis meis manducem? Et ipse vobis ostendet coenaculum magnum stratum; et ibi parate. Glossa. Quibus signis inventis, discipuli sollicite quae mandata eis fuerant, impleverunt; unde sequitur euntes autem invenerunt sicut praedixit illis Iesus, et paraverunt Pascha. Beda. Hoc Pascha exponens apostolus ait: Pascha nostrum immolatus est Christus; quod quidem Pascha tunc necesse erat occidi, quasi paterno consilio ac definitione sancitum, qui licet die sequenti, hoc est decimaquinta luna sit crucifixus, hac tamen nocte, qua agnus immolabatur a Iudaeis, tentus ac ligatus, immolationis, hoc est passionis suae, sacravit exordium. Theophylactus. Intelligamus autem diem quidem azymorum totam conversationem quae est in luce spiritali, nullam redolentem vetustatem primae praevaricationis Adae, in qua viventes non decet delectari in Christi mysteriis. Haec autem mysteria Petrus et Ioannes parant, idest actio et contemplatio, fervor zeli et mansuetudo pacifica. His autem paratoribus occurrit homo: quia per praedicta reperimus statum hominis qui creatus est ad imaginem Dei: qui portat amphoram aquae, quae significat gratiam spiritus sancti: amphora autem est humilitas cordis: humilibus enim dat gratiam, qui se cognoscunt esse terram et pulverem. Ambrosius. Vel amphora est mensura perfectior; aqua autem est quae sacramentum Christi esse meruit; quae lavare meruit, non lavari. Beda. Parant autem Pascha ubi aquae infertur amphora; quia tempus adest quo veri Paschae cultoribus typicus de limine auferatur cruor; et ad tollenda crimina vivifici fontis Baptisma consecratur. Origenes super Matth. Ego autem puto quod homo qui ingredientibus discipulis in civitatem occurrit amphoram aquae portans, erat quidam minister patrisfamilias, portans mundatoriam aut potabilem aquam in vase fictili; quem puto esse Moysen, spiritalem doctrinam portantem in corporalibus historiis. Qui autem non consequuntur spiritualiter eum, non celebrant Pascha cum Iesu. Ascendamus ergo, ipso domino constituto nobiscum, ad superiorem locum in quo est diversorium, quod demonstratur ab intellectu, qui est in unoquoque homine paterfamilias, discipulis Christi. Haec autem domus superior sit nobis magna, ut capiat Iesum verbum Dei, quod non capitur, nisi a magnis sensu. Et sit domus haec a patrefamilias, idest intellectu, praeparata filio Dei, et sit mundata, nullo modo habens malitiae sordes. Sit etiam domus illius princeps non qualibuscumque cognitum habens nomen: unde mystice dicit secundum Matthaeum: ite ad quemdam. Ambrosius. In superioribus autem magnum habet stratum, ut magnum meritum eius advertas, in quo dominus cum discipulis sublimium virtutum eius delectatione requiesceret. Origenes super Matth. Scire autem debemus quoniam qui in epulationibus et sollicitudinibus saecularibus sunt, non ascendunt in domum illam superiorem, et propterea non celebrant cum Iesu Pascha. Post sermones enim discipulorum quibus catechizaverunt patremfamilias, idest intellectum, venit et divinitas coepulans discipulis in domo praedicta.


Lectio 4

[85944] Catena in Lc., cap. 22 l. 4 Cyrillus. Postquam discipuli Pascha paraverant, agitur de Paschae comestione; unde dicitur et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. Beda. Hora manducandi Paschae designat quartamdecimam diem primi mensis perductam ad vesperam, quintadecima luna iam terris apparente. Theophylactus. Sed qualiter dominus discumbere dicitur, cum Iudaei stantes Pascha manducarent? Dicunt ergo, quod cum manducavissent legale Pascha, accubuerunt secundum communem usum, manducantes quosdam alios cibos. Sequitur et ait illis: desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Cyrillus. Quod ideo dicit, quia discipulus avarus proditionis tempus explorabat; sed ne traderet eum ante festum Paschae, non explicaverat dominus domum, vel virum penes quem Pascha perageret; cuius causam per haec verba ostendit. Theophylactus. Vel dicit desiderio desideravi, quasi dicat: haec ultima mihi coena vobiscum est, propter quod et amabilis est mihi; sicut et qui peregre profecturi sunt, ultima verba suis dulcius proferunt. Chrysostomus. Vel hoc dicit, quia post illud Pascha crux imminebat. Invenimus autem pluries eum praedicantem suam passionem, et eam cupientem evenire. Beda. Desiderat ergo primo typicum Pascha cum discipulis manducare, et sic passionis suae mundo mysteria declarare. Eusebius. Vel aliter. Cum dominus novum Pascha celebraret, opportune dixit desiderio desideravi hoc Pascha, idest, novum mysterium novi testamenti, quod tradebat discipulis, quod plures ante eum prophetae et iusti cupiverant; sed et ipse sitiens communem salutem, hoc tradebat mysterium quod toti mundo competeret. Pascha vero Moysi statutum erat in uno loco, scilicet in Ierusalem celebrari: unde non congruebat omnibus gentibus; et ideo non erat desideratum. Epiphanius contra Haeres. Ex hoc Ebionitarum dementia de carnis esu redargui poterat, domino manducante Pascha Iudaeorum; unde signanter dixit hoc Pascha, ne quis ad aliud invertere posset. Beda. Sic ergo dominus legalis Paschae approbator extitit; et hoc ad suae dispensationis figuram docendo pertinuisse, vetat ultra carnaliter exhiberi; unde subdit dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei; idest, nequaquam ultra Mosaicum Pascha celebrabo, donec in Ecclesia spiritaliter intellectum compleatur: ipsa enim est regnum Dei, secundum illud: regnum Dei intra vos est. Ad vetus autem illud Pascha, cui finem desiderabat imponere, pertinet etiam illud quod subditur et accepto calice, gratias egit, et dixit: accipite, et dividite inter vos. Ob hoc gratias egit, quia vetera transitura, et ventura fuerant omnia nova. Chrysostomus. Memento ergo cum ad mensam sederis, quod post mensam oportet te orare; atque ideo ventrem impleas sobrie, ne gravatus nequeas genuflectere, ac supplicare Deo. Non igitur post escas ad lectum, sed ad orationem vertamur: evidenter enim hoc Christus significavit, quod post escas non somnus, non cubile, sed oratio, et sacrarum lectio Scripturarum succedere debeat. Sequitur dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. Beda. Potest quidem hoc et simpliciter accipi, quod ab hac hora coenae usque ad tempus resurrectionis, quo in regno Dei erat venturus, vinum bibiturus non esset: postea namque cibum potumque sumpsisse eum testatur Petrus dicens: qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. Theophylactus. Dicitur autem resurrectio regnum Dei, quia mortem exterminavit: unde et David ait: dominus regnavit, decorem indutus est, scilicet formosi amictus, secundum Isaiam, exuta corporis corruptela. Resurrectione autem adveniente, iterum cum discipulis bibit, ut probaret quod resurrectio non erat phantastica. Beda. Sed multo consequentius est, ut sicut supra typicum agni esum, sic et potum Paschae neget se gustaturum, donec ostensa gloria regni Dei fides mundi adveniat; ut per duo maxima legis edicta, escam scilicet et potum paschalem, spiritaliter immutata, disceres omnia legis sacramenta ad spiritalem observantiam fuisse transferenda.


Lectio 5

[85945] Catena in Lc., cap. 22 l. 5 Beda. Finitis Paschae veteris solemniis, transiit ad novum, quod in suae redemptionis memoriam Ecclesiam frequentare desiderat, pro carne agni et sanguine, suae carnis sanguinisque sacramentum in panis ac vini figura substituens, sacerdos in aeternum factus secundum ordinem Melchisedech; unde dicitur et accepto pane, gratias egit; sicut et de veteribus terminandis gratias egerat, nobis exemplum tribuens in omni boni operis inchoatione et perfectione Deum esse glorificandum. Sequitur et fregit. Frangit ipse panem quem porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte futuram. Et dedit eis dicens: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Gregorius Nyssenus. Panis enim ante consecrationem communis panis est; sed ubi consecratur mysterio, fit et dicitur corpus Christi. Cyrillus. Nec dubites an hoc verum sit, eo manifeste dicente hoc est corpus meum; sed potius suscipe verba salvatoris in fide. Cum enim sit veritas, non mentitur. Insaniunt igitur dicentes mysticam benedictionem a sanctificatione cessare, si quae reliquiae remanserint eius in diem subsequentem: non enim mutabitur sacrosanctum corpus Christi; sed virtus benedictionis, et vivificativa gratia iugis in eo est. Virtus enim vivificativa Dei patris unigenitum verbum est, quod caro factum est, non desinens esse verbum, sed efficiens carnem vivificativam. Si enim in aliquo liquore modicum panis immiseris, reperies hunc imbibitum qualitate illius. Igitur vivificativum Dei verbum uniens seipsum propriae carni, fecit eam vivificativam. Numquid ergo et quoniam in nobis vita Dei est, Dei verbo existente in nobis, vivificativum erit nostrum corpus? Sed aliud est secundum participationis habitudinem nos habere in nobis Dei filium; aliud ipsum fuisse factum carnem, idest corpus sumptum ex alma virgine proprium corpus effecisse. Decebat ergo eum nostris quodammodo uniri corporibus per sacram eius carnem et pretiosum sanguinem, quae accipimus in benedictionem vivificativam in pane et vino. Ne enim horreremus carnem et sanguinem apposita sacris altaribus, condescendens Deus nostris fragilitatibus, influit oblatis vim vitae convertens ea in veritatem propriae carnis, ut corpus vitae quasi quoddam semen vivificativum inveniatur in nobis; unde subditur hoc facite in meam commemorationem. Chrysostomus super Ioannem. Hoc fecit Christus ducens nos ad maius amicitiae foedus, suamque caritatem declarans erga nos, praestans se non solum videri desiderantibus, sed et palpare, et comedere, et amplecti, et totum affectum explere. Igitur ut leones flammam spirantes, sic ab illa mensa discedimus terribiles facti Diabolo. Basilius. Disce autem quo pacto decet edere corpus Christi, in memoriam scilicet obedientiae Christi usque ad mortem; ut qui vivunt, non amplius in se vivant, sed in eo qui pro eis mortuus est et resurrexit. Theophylactus. Duos autem calices Lucas commemorat; de altero quidem supra dixit: accipite et dividite inter vos; quem dicet aliquis esse typum veteris testamenti: alterum vero post panis fractionem et distributionem ipse partitur discipulis; unde subditur similiter et calicem postquam coenavit. Beda. Subauditur dedit eis, ut sit plena constructio. Augustinus de Cons. Evang. Vel quod Lucas bis de calice commemoravit, prius antequam panem daret, inde postquam panem dedit: illud quod superius dixit praeoccupavit, ut solet; illud vero quod ordine suo posuit, non commemoraverat superius. Utrumque autem coniunctum eamdem sententiam facit quae illorum est, scilicet Matthaei et Marci. Theophylactus. Nominat autem dominus hunc calicem novi testamenti; unde sequitur dicens: hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur: significans novum testamentum in suo sanguine exordium sumere: nam in veteri testamento sanguis animalium affuit cum data fuit lex; nunc vero sanguis verbi Dei significat nobis novum testamentum. Cum autem dicit pro vobis, non significat pro solis apostolis corpus Christi datum et sanguinem effusum fuisse; sed causa totius humanae naturae. Et vetus quidem Pascha ad removendam servitutem Aegypti fiebat, sanguis autem agni ad primogenitorum custodiam: novum vero Pascha ad peccatorum remissionem, sanguis autem Christi ad conservationem eorum qui dedicati sunt Deo. Chrysostomus. Hic enim sanguis operatur in nobis imaginem regiam, nobilitatem animae non permittit marcescere, protinus irrigans animam, magnamque inspirans virtutem. Hic sanguis fugat Daemones, advocat Angelos et dominum Angelorum. Hic sanguis effusus lavit orbem, et adibile fecit caelum. Huius participes sanguinis, sunt supernis virtutibus amicti, regio pallio, magis autem ipso rege induti. Et sicut si mundus accesseris, salubriter accessisti; sic si imbutus conscientia prava, damnose accedis in poenam et supplicia. Nam si qui imperatoriam coinquinant purpuram, pari poena plectuntur cum eis qui divellunt; absurdum non est si et qui obscoena mente corpus Christi recipiunt, pari poena plectuntur cum his qui illud clavis transfoderunt. Beda. Quia vero panis confirmat, vinum vero sanguinem operatur in carne; hoc ad corpus Christi, illud refertur ad sanguinem. Verum, quia et nos in Christo et in nobis Christum manere oportet, vinum dominici calicis aqua miscetur; teste enim Ioanne: aquae multae populi sunt. Theophylactus. Primo autem datur panis, secundario calix: prior enim est in spiritualibus laboriosus actus velut panis, non solum quia in vultus sudore laboratur, sed etiam quia dum comeditur, non est facilis ad glutiendum; deinde post labores sequitur exultatio divinae gratiae, quae est calix. Beda. Ideo autem tunc coenati communicarunt apostoli, quia necesse erat Pascha typicum ante consummari, et sic ad veri Paschae sacramenta transiri; nunc autem in honorem tanti sacramenti placuit magistris Ecclesiae, prius nos spiritualibus epulis refici, ac deinde terrenis. Graecus. Totum autem corpus et sanguinem domini suscipit communicans, etiam si mysteriorum partem accipiat. Sicut enim unum sigillum diversis totam suam figuram impartitur, et integrum manet post distributionem, et sicut una vox penetrat ad multorum auditus; sic nulli dubium sit, corpus et sanguinem domini totum in omnibus reperiri. Fractio autem panis venerandi passionem significat.


Lectio 6

[85946] Catena in Lc., cap. 22 l. 6 Augustinus de Cons. Evang. Cum tradidisset dominus discipulis calicem, rursus de traditore suo locutus est, dicens verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. Theophylactus. Quod dixit, non solum ut ostendat se scire futura, sed etiam ut ostendat nobis propriam bonitatem, secundum quam non praetermisit quin prosequeretur ea quae spectabant ad Deum: dat enim nobis exemplum ut usque ad finem satagamus lucrari peccatores: et ut ostendat proditoris nequitiam, qui et conviva fieri non erubuit. Chrysostomus. Et particeps existens mysteriorum, conversus non est: fit enim scelus eius utique immanius, tum quia tali proposito imbutus adiit mysteria, tum quia adiens melior factus non fuit nec metu, nec beneficio, nec honore. Beda. Et tamen non designat specialiter, manifestius correptus impudentior fieret. Mittit autem crimen in numero, ut agat conscius poenitentiam. Praedicit autem et poenam, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia; unde sequitur et quidem filius hominis, secundum quod definitum est, vadit. Chrysostomus. Sed quia Iudas ea quae sunt scripta, prava intentione agebat, ne quis putet eum innoxium tamquam dispensationis ministrum, subdit verumtamen vae homini illi per quem tradetur. Beda. Sed et vae homini illi qui ad mensam domini indignus accedens in exemplum Iudae filium hominis tradit, non quidem Iudaeis, sed peccatoribus membris suis. Et quamvis scirent undecim apostoli quod nihil contra dominum cogitarent; quia tamen plus credunt magistro quam sibi timentes fragilitatem suam, quaerunt de peccato, cuius conscientiam non habebant; sequitur enim et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. Basilius. Sicut enim in corporalibus passionibus sunt multae quas non sentiunt patientes, porro magis adhibent fidem coniecturae medicorum quam propriam insensibilitatem attendant; sic et in animae passionibus si quis in se peccatum non sentiat, credere tamen debet his qui plus possunt cognoscere sua peccata.


Lectio 7

[85947] Catena in Lc., cap. 22 l. 7 Theophylactus. Cum inter se quaererent quis esset dominum traditurus, consequens erat ad invicem sibi dicere: tu proditurus es; et ex hoc coacti sunt dicere: ego potior, ego maior, et similia; unde dicitur: facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. Graecus. Vel haec contentio videtur habuisse motivum, quod cum dominus ab hominibus transmigraret, oportebat aliquem eorum fieri aliorum principem, quasi domini vicem gerentem. Beda. Sicut autem boni in Scripturis exempla patrum, quibus proficiant et humilientur, requirunt; sic reprobi, si quid forte in electis reprehensibile repererint, quasi suas ex eo nequitias obtecturi, libenter solent amplecti. Ideo multi ardentius legunt quod facta est contentio inter discipulos Christi. Ambrosius. Si enim contendebant apostoli, non excusationi obtenditur, sed cautioni proponitur. Caveamus ergo ne in perditionem aliqua inter nos de praelatione possit esse contentio. Beda. Potius autem videamus, non quid carnales adhuc discipuli gesserint, sed quid iusserit spiritalis magister; sequitur enim dixit autem eis: reges gentium dominantur eorum. Chrysostomus. Gentilium meminit, ut ex hoc rem vituperandam ostendat: gentilium enim est ambire primatum. Cyrillus. Sed et blandi sermones eis offeruntur a subditis; unde sequitur et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Sed illi quidem quasi extorres a sacris legibus, huiusmodi subiacent morbis; vestrum autem culmen est in humilitate; unde sequitur vos autem non sic; sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor. Basilius. Non ergo extollat praesidentem dignitas, ne ab humilitatis beatitudine corruat. Illud autem noverit quod humilitas vera ministerium plurium est. Sicut enim qui pluribus ministrat vulneratis, et abstergit cuiuslibet vulneris saniem, non sumit ministerium in causam elationis; sic multo magis cui commissae sunt curae fraternorum languorum, ut omnium minister redditurus pro omnibus rationem, cogitare debet, et esse sollicitus; et sic qui maior est, fiat sicut minor. Decet autem et corporale obsequium ab his qui praesident offerri, exemplo domini lavantis pedes discipulorum; unde sequitur et qui praecessor est, sicut ministrator. Non est autem timendum ne in subdito solvatur humilitatis propositum dum ei a maiori servitur, sed imitatione panditur humilitas. Ambrosius. Contuendum est autem, quia non omnis honorificentiae studio humilitas definitur: potes enim deferre alicui propter saeculi gratiam, potentiae metum, utilitatisque contuitum: tua aedificatio quaeritur, non alterius honor; et ideo una datur omnibus forma sententiae, ut non de praelatione iactantia sit, sed de humilitate contentio. Beda. In hac tamen forma a domino tradita maiores non minima discretione opus habent; ne scilicet, ad instar regum gentium, dominari subiectis, seque ab eis gaudeant laudibus attolli: et tamen contra delinquentium vitia per zelum iustitiae sint erecti. Ad verba autem exhortationis, suimet adiungit exemplum; unde sequitur nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Chrysostomus. Quasi dicat: non putes discipulum tui egere, te vero non illius: ego enim, qui nullo egeo, quo universa egent caelestia et terrestria, ad ministerialem gradum condescendi. Theophylactus. Ostendit autem se ministrantem eis, cum panem et calicem distribuit, cuius ministerii mentionem facit, rememorans eos quod si de eodem pane comederunt et de eodem calice biberunt, si ipse Christus omnibus ministravit, unum debent omnes sentire. Beda. Vel loquitur de ministerio quo secundum Ioannem eorum pedes lavit dominus et magister: quamvis etiam verbo ministrandi possint omnia quae in carne gessit intelligi; sed et suum sanguinem se pro nobis effundere ministrando significat.


Lectio 8

[85948] Catena in Lc., cap. 22 l. 8 Theophylactus. Sicut dominus proditori praenuntiaverat vae, sic discipulis remanentibus e contrario bona praenuntiat, dicens vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Beda. Non enim inchoatio patientis, sed perseverantia, caelestis regni gloria donatur: quia perseverantiam, quae constantia, seu fortitudo mentis vocatur, dicimus esse cunctarum columnam virtutum. Filius ergo Dei secum permanentes in tentationibus aeternum ducit ad regnum. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus; unde sequitur et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum. Ambrosius. Regnum Dei non est de hoc mundo. Non autem aequalitas ad dominum, sed similitudinis aemulatio est: solus enim Christus plena imago Dei est, propter expressam in se paternae claritudinis unitatem; iustus autem homo ad imaginem Dei est, si propter imitandam divinae conversationis similitudinem, mundum hunc Dei cognitione contemnat: unde et corpus Christi edimus, ut vitae aeternae possimus esse participes; propter quod sequitur ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Non enim victus et potus vobis praemii loco spondetur; sed communicatio gratiae caelestis et vitae. Beda. Vel mensa proposita omnibus sanctis ad fruendum, caelestis est gloria vitae; qua, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, saturabuntur, fruendo desiderato gaudio veri boni. Theophylactus. Non autem hoc dixit quasi futuris illis corporalibus escis, et quasi regno suo sensibili futuro: erit enim illic angelica conversatio, sicut Sadducaeis praedixit. Sed et Paulus dicit non esse regnum Dei escam et potum. Cyrillus. Sed ex his quae sunt apud nos, spiritualia designat: nam praerogativa quadam funguntur apud reges terrenos qui eis quasi convivae consident. Ex humano ergo iudicio ostendit qui apud eum in primis honoribus statuentur. Beda. Haec est enim immutatio dexterae excelsi, ut qui nunc humiles gaudent ministrare conservis, tunc super domini mensam sublimes, vitae perpetuae dapibus alantur; et qui hic in tentationibus iniuste iudicati, cum domino permanent, illic cum eo super tentatores suos iusti iudices veniant; unde sequitur et sedeatis super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Theophylactus. Hoc est, condemnantes ex duodecim tribus infideles. Ambrosius. Non autem duodecim throni tamquam aliqua corporalis sunt receptacula sessionis; sed quia secundum divinam similitudinem iudicat Christus cognitione cordium, non interrogatione factorum, virtutem remunerans, impietatem condemnans; ita apostoli in iudicium spiritale formantur remuneratione fidei, execratione perfidiae, virtute errorem redarguentes, sacrilegos odio persequentes. Chrysostomus. Numquid autem illic sedebit et Iudas? Sed considera, quod lex est data a Deo per Ieremiam: si quid boni promisero, si censearis indignus, mulctabo te. Et ideo loquens cum discipulis, non simpliciter promisit, sed addidit qui permansistis mecum in tentationibus. Beda. Ab eius ergo sublimitate promissi Iudas excipitur: nam et antequam haec dominus diceret, exisse credendus est: excipiuntur et illi quicumque, auditis incomprehensibilis sacramenti verbis, abierunt retro.


Lectio 9

[85949] Catena in Lc., cap. 22 l. 9 Beda. Ne gloriarentur undecim apostoli, et suis viribus tribuerent quod soli pene inter tot millia Iudaeorum dicerentur in tentationibus permansisse cum domino, ostendit, eos si non iuvantis se domini essent opitulatione protecti, eadem procella cum ceteris potuisse conteri; unde sequitur ait autem dominus Simoni: Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; idest, expetivit vos tentare, et, velut qui triticum purgat, ventilando concutere: in quo docet nullius fidem a Diabolo, nisi Deo permittente tentari. Theophylactus. Hoc autem Petro dixit, eo quod fortior aliis erat, et superbire poterat in his quae promissa erant a Christo. Cyrillus. Vel ut ostendat quod homines nihil existentes, quantum pertinet ad humanam naturam et lubricum mentis nostrae, non decet ut praeesse ceteris velint; et ideo omissis ceteris, venit ad Petrum ceteris praelatum; unde sequitur ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Chrysostomus. Non autem dixit ego permisi, sed oravi: humiliter enim loquitur tendens ad passionem, ut humilitatem demonstret; nam qui non deprecatione, sed imperio dixerat: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et: tibi dabo claves regni caelorum; quomodo opus habebat oratione, ut concitatam unius hominis animam coerceret? Non autem dixit: rogavi, ut non neges, sed ne deseras fidem. Theophylactus. Nam et si paululum agitandus sis, habes tamen reconditum semen fidei: quamvis deiecerit folia spiritus tentatoris, viget tamen radix. Petit ergo Satanas te laedere tamquam invidens tibi de mea dilectione; sed quamvis egomet pro te sim deprecatus, tu tamen delinques; unde sequitur et tu aliquando conversus confirma fratres tuos; quasi dicat: postquam me negato ploraveris, ac poenitueris, corrobora ceteros; cum te principem apostolorum deputaverim: hoc enim decet te qui mecum robur es et petra Ecclesiae. Hoc autem intelligendum est non solum de apostolis qui tunc erant, ut roborarentur a Petro; sed et de omnibus qui usque ad finem mundi futuri sunt fidelibus: ne scilicet aliquis credentium diffidat, videns eum qui, cum esset apostolus, denegavit, ac iterum per poenitentiam obtinuit praerogativam, ut esset antistes mundi. Admirare igitur exuberantiam divinae patientiae: ne diffidere discipulum faceret, nondum patrato crimine largitus est veniam, ac iterum ipsum in apostolico gradu restituit, dicens confirma fratres tuos. Beda. Quasi dicat: sicut ego tuam fidem ne deficiat orando protexi, ita tu infirmiores fratres, ne de venia desperent, confortare memento. Ambrosius. Cave ergo iactantiam, cave saeculum. Ille iubetur confirmare fratres suos qui dixit: omnia reliquimus, et secuti sumus te. Beda. Quia vero se dominus dixerat pro fide Petri rogasse, conscius ille praesentis affectus, fideique ferventis, sed futuri casus nescius, non credit se ullatenus ab eo posse deficere; unde sequitur qui dixit ei: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Theophylactus. Prae nimia quidem dilectione flammescit et impossibilia sibi pollicetur. Decebat autem, audito semel a veritate quod tentandus esset, non amplius contendere. Sed dominus videns eum praesumptuose loquentem, promit tentationis speciem, scilicet quod negaturus esset; unde sequitur et ille dixit: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Ambrosius. Petrus quidem, etsi spiritu promptus, corporis tamen adhuc infirmus affectu, denuntiatur dominum negaturus: neque enim poterat divinae constantiam intentionis aequare. Passio domini aemulos habet, pares non habet. Theophylactus. Hinc autem magnam doctrinam haurimus: quod non sufficit humanum propositum absque divino subsidio. Petrus enim, quamvis fervens esset, derelictus tamen a Deo, supplantatus fuit ab hoste. Beda. Sciendum autem, quod Deo permittente, timorati lapsum patiuntur quandoque ad fastus praecedentis remedium. Sed quamvis idem videatur esse delictum timorati et aliorum, refert non modicum: nam timoratus ex quibusdam insidiis et pene prout noluit, peccavit; alii vero nullam gerendo curam neque sui, neque Dei, peccant, non distinguentes inter peccare et agere virtuose. Unde reor et iussionis modum in eis debere fore diversum: nam timoratus quodam iuvamine indigens, circa eamdem rem erga quam peccavit, iussa debet perferre; alii vero cum totum bonum animae destruxerint, affligi et moneri, et praeceptis subici debent, quousque ratum sit illis Deum iustum iudicem esse, et contremiscant. Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem quod hic dicitur de Petri negatione praedicta, omnes quidem Evangelistae commemorant; sed non omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt: nam Matthaeus et Marcus eam subnectunt postea quam dominus egressus est ex illa domo ubi manducaverant Pascha; Lucas vero et Ioannes antequam inde esset egressus. Sed facile possemus intelligere aut illos duos ea recapitulando posuisse, aut istos praeoccupando; nisi magis moveret quod tam diversa non tantum verba, sed etiam sententias domini praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumptionem praeferret, vel pro domino vel cum domino moriendi, ut magis cogant intelligi, ter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis Christi, et ter illi a domino responsum, quod eum ante galli cantum ter esset negaturus.


Lectio 10

[85950] Catena in Lc., cap. 22 l. 10 Cyrillus. Praedixerat autem dominus Petro quod eum esset negaturus, tempore scilicet suae captionis; sed quia semel facta est mentio de captione eius, consequenter nuntiat supervenientem contra Iudaeos conflictum; unde dicitur et dixit eis: quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? Miserat enim salvator sanctos apostolos praedicare civitatibus et oppidis regnum caelorum, praecipiens ut euntes nullius corporalium curam gererent, sed in eo totam spem vivendi reponerent. Chrysostomus. Sicut autem qui docent natare, circa principium quidem manus suas supponentes, attentius sustentant suos discipulos, postea vero plerumque manum abstrahentes iubent ut sibi opitulentur, quinimmo et paululum emergi permittunt; ita et Christus fecit discipulis. In exordiis quidem praesto in cunctis eis aderat, parans eis uberrime affluentiam omnium; unde sequitur at illi dixerunt: nihil. At ubi oportebat et proprias vires ostendere, subtraxit eis aliquantulum gratiam, iubens eis ex se nonnulla peragere; unde sequitur dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum, quo scilicet portatur pecunia, tollat similiter et peram, qua scilicet portantur cibaria. Et quidem quando nec calceamenta, nec zonam habebant, nec baculum, nec aes, nullius passi sunt penuriam; ut autem marsupium concessit eis, et peram, esurire videntur, et sitire, et nuditatem pati; ac si eis diceret: hactenus cuncta vobis uberrime affluebant; nunc autem volo vos et inopiam experiri: ideoque non addico necessitati pristinae legis, sed mando et loculum habere et peram. Poterat autem et Deus usque in finem eos in tanta constituere copia; sed noluit ob multas causas: primo quidem ut nihil sibi tribuerent, sed recognoscerent totum emanasse divinitus; secundo ut moderari sibi sciant; tertio ne maiora de se opinentur. Horum igitur causa permittens eos incurrere multa inopinatorum, relaxavit prioris legis rigorem, ne gravis et intolerabilis fieret eis vita. Beda. Non enim eadem vivendi regula persecutionis qua pacis tempore discipulos informat. Missis quidem discipulis ad praedicandum, ne quid tollerent in via, praecepit, ordinans scilicet ut qui Evangelium nuntiat, de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens ut tollant victui necessaria, donec, sopita insania persecutorum, tempus evangelizandi redeat: ubi nobis quoque dat exemplum, iusta nonnunquam causa instante, quaedam de nostri propositi rigore posse sine culpa intermitti. Augustinus contra Faustum. Nulla ergo inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis, pro temporum diversitate praecepta, vel consilia, vel permissa mutantur. Ambrosius. Qui autem ferire prohibet, cur emere gladium iubet, nisi forte ut sit parata defensio, non ultio necessaria, et videatur potuisse vindicari, sed noluisse? Unde sequitur et qui non habet, scilicet sacculum, vendat tunicam suam, et emat gladium. Chrysostomus. Quid est hoc? Qui dixerat: si quis te percusserit in dextera gena, vertas ei et aliam; nunc armat discipulos, et solo gladio: nam si penitus armare decebat, non solum oportebat gladium possidere, sed et scuta et galeas. Sed et si mille huiusmodi possiderent arma, pro tot insultibus et insidiis populorum, tyrannorum, urbium, nationum, qualiter undecim comparerent, et ex solo aspectu agminum non contremiscerent, nutriti in stagnis et fluviis? Non ergo putemus eum iussisse ut gladios possiderent; sed per gladios innuit imminentes insidias Iudaeorum; unde sequitur dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: et cum iniquis deputatus est. Theophylactus. Cum enim ipsi inter se supra de praerogativis contenderint: non est, inquit, tempus praerogativarum, immo periculorum et caedium: nam ego magister vester ducor ad mortem non honorabilem, cum impiis deputandus; etenim ea quae sunt de me, scilicet praedicta, finem habent, idest impletionem. Volens ergo violentum insultum innuere, meminit gladii: nec prorsus revelavit, ne tangerentur acedia; nec prorsus obticuit, ne repentinis aggressibus fluctuarent; sed postea recolentes mirarentur quomodo se ipsum pretium exhibuit passioni pro salute humana. Basilius. Vel dominus non iubet portare marsupium et peram et emere gladium; sed praedicit futurum, quod scilicet apostoli obliti temporis passionis, donorum et legis domini, auderent sumere gladios: saepius enim Scriptura utitur imperativa sermonis specie loco prophetiae. In pluribus tamen libris non invenitur accipiat, tollat, vel emat; sed tollet et emet. Theophylactus. Vel per hoc praenuntiat eis quod incurrerent famem et sitim, quod innuit per peram; et adversitates nonnullas, quod innuit per gladium. Vel aliter. Quod dominus dicit qui habet sacculum, tollat similiter et peram, videtur sermo ad discipulos fieri; sed revera respicit quamlibet Iudaei personam; quasi dicat: si quis Iudaeorum abundat facultatibus, congestis omnibus fugiat; si autem quis ultima oppressus penuria colit regionem, hic etiam amictum vendat et gladium emat: invadet enim eos intolerabilis impetus pugnae, ut nihil ad resistendum sufficiat. Deinde pandit horum malorum causam: quia scilicet passus est poenam profanis debitam, cum latronibus crucifixus. Et cum ad hoc perventum fuerit, sumet finem verbum dispensationis; persecutoribus autem accident quae a prophetis sunt praedicta. Haec igitur dominus praedixit de futuris regioni Iudaeorum; sed discipuli non intelligebant profunditatem dictorum, putantes ob futurum proditoris insultum gladiis opus esse; unde sequitur at illi dixerunt: domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: satis est. Chrysostomus. Et quidem si humano eos volebat uti auxilio, nec centum sufficerent gladii; quod si nolebat eos uti humano subsidio, etiam duo supervacui sunt. Theophylactus. Noluit ergo dominus eos reprehendere quasi non intelligentes; sed dicens satis est, eos dimisit. Quidam autem dicunt, dominum ironice dixisse satis est; quasi dicat: ex quo duo sunt gladii, sufficiant nobis ad tantam multitudinem quanta nos debet invadere. Beda. Vel duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte passi salvatoris: unus qui et apostolis audaciam pro domino certandi et domino virtutem medicandi doceret inesse; alter qui nequaquam vagina exemptus, ostenderet eos nec totum quod potuere pro eius facere defensione permissos. Ambrosius. Vel quia lex referire non vetat, fortasse Petro duos gladios offerenti satis esse dicit, quasi licuerit usque ad Evangelium; ut sit in lege aequitatis eruditio, in Evangelio bonitatis perfectio. Est etiam gladius spiritalis ut vendas patrimonium, et emas verbum quo mentis penetralia vestiuntur. Est etiam gladius passionis ut exuas corpus, et immolatae carnis exuviis ematur tibi sacra corona martyrii. Movet adhuc quod duos gladios discipuli protulerunt: ne forte unum novi, unum veteris testamenti sit, quibus adversus Diaboli armamur insidias. Deinde dicit dominus satis est, quasi nil desit ei quem utriusque testamenti doctrina munierit.


Lectio 11

[85951] Catena in Lc., cap. 22 l. 11 Beda. Tradendus a discipulo dominus consueti secessus locum, quo facillime reperiri possit, adit; unde sequitur et egressus ibat secundum consuetudinem in montem oliveti. Cyrillus. De die namque conversabatur Hierosolymis, obscura vero nocte succedente in montem olivarum cum suis conversabatur discipulis; unde subditur secuti sunt autem illum et discipuli. Beda. Pulchre autem sui corporis mysteriis imbutos in montem olivarum discipulos educit, ut omnes in morte sua baptizatos sancti spiritus charismate confirmandos esse designet. Theophylactus. Post coenam autem nequaquam inertia, et iocus, et somnus occupant dominum; sed oratio et doctrina; unde sequitur et cum pervenisset ad locum, dixit illis: orate ne intretis in tentationem. Beda. Impossibile quidem est humanam animam non tentari; unde non ait: orate ne tentemini; sed orate ne intretis in tentationem; hoc est ne tentatio vos superet ultima. Cyrillus. Sed ne solis verbis eis prodesset, procedens paululum orabat; unde sequitur et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis. Ubique invenies eum semotum orantem, ut discas quod animo attento et corde quieto colloquendum est cum Deo sublimi. Non autem quasi egens alieni suffragii precibus insistebat qui est omnipotentissima virtus patris; sed ut discamus non esse in tentationibus dormitandum, sed magis orationibus insistendum. Beda. Solus etiam orat pro omnibus qui solus erat passurus pro omnibus, significans tantum orationem suam quantum et passionem a nostra distare. Augustinus de quaest. Evang. Avulsus est autem ab eis quantum iactus est lapidis, tamquam typice admonuerit ut in eum dirigerent lapidem: idest, usque ad ipsum perducerent intentionem legis, quae scripta erat in lapide. Gregorius Nyssenus. Quid autem sibi vult flexus genuum, de quo dicitur et positis genibus orabat? Humanus quidem usus est pronos terrae supplicare maioribus, facto ostendentes fortiores esse qui rogantur. Palam est autem humanam naturam nihil habere Deo condignum: et ideo honorifica signa quae invicem exhibemus, fatentes nos humiliores esse respectu excellentiae proximi, transumpsimus ad obsequia incomparabilis naturae: unde ille qui nostros languores portavit, ac pro nobis intercessit, per hominem quem sumpsit genuflectit orando, sanciens non esse superbiendum orationis tempore, sed per omnia humilitati conformandum: quia Deus superbis resistit, dat autem humilibus gratiam. Chrysostomus. Quaelibet autem ars verbis et operibus ostenditur ab eo qui docet. Quia ergo dominus venerat docturus nos quamlibet virtutem, ob hoc eadem dicit et facit: unde, quia iusserat verbis orare ne intrarent in tentationem, hoc etiam opere docet; sequitur enim dicens: pater, si vis, transfer calicem istum a me. Non dicit si vis, quasi ignorans an patri placeret: neque enim magis ardua cognitio est cognitione paternae substantiae, quam ipse solus perspicaciter novit, secundum illud: sicut novit me pater, et ego novi patrem; neque hoc dicit quasi respuens passionem: qui enim comminatus est discipulo volenti eius passionem impedire, ut Satanam eum vocaret post multa praeconia, qualiter crucifigi nolebat? Cur igitur ita dictum est, consideres. Quantum erat audire quod Deus ineffabilis, qui quemlibet intellectum transcendit, voluit uterum subire virgineum, lac sugere, et humana quaeque pati. Quoniam ergo fere incredibile erat quod erat futurum, primo quidem misit prophetas hoc nuntiantes, postea ipse indutus carne veniens, ut non phantasma putaretur, permittit carnem ferre naturales defectus, esurire, sitire et dormire, laborare, affici et anxiari; ob hoc et recusat mortem, veram humanitatem demonstrans. Ambrosius. Dicit ergo si vis, transfer a me calicem istum; quasi homo mortem recusans, quasi Deus sententiam suam servans. Beda. Vel transferri a se calicem postulat, non quidem timore patiendi, sed misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum; unde et signanter non dicit transfer a me calicem, sed calicem istum, hoc est populi Iudaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest, qui me quotidie vaticinatur. Dionysius Alexandrinus. Vel quod dicit transfer calicem istum a me, non est hoc: non adveniat mihi; nisi enim advenerit, transferri non potest. Igitur ut sensit iam praesentem, coepit affici et tristari, et quasi iam propinquante eo dicit transfer calicem hunc. Sicut enim quod praeterit, nec intactum est, nec permanens; sic et salvator leviter invadentem tentationem flagitat pelli; et hoc est non intrare in tentationem, quod consulit esse orandum. Perfectissimus autem modus tentationes evitandi manifestatur cum dicitur verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Deus enim inexpertus est malorum. Vult autem nobis bona largiri supra id quod petimus vel intelligimus. Ergo perfectam voluntatem patris, quam ipse noverat, petit sortiri effectum, quae eadem est et sua secundum deitatem. Renuit autem impleri humanam voluntatem, quam dicit suam, paterna voluntate minorem. Athanasius. Geminum enim hic velle ostendit: alterum quidem humanum, quod est carnis; alterum vero divinum: humanitas enim ob carnis fragilitatem recusat passionem: sed divinus eius affectus affectanter eam subiit, eo quod non esset possibile eum detineri a morte. Gregorius Nyssenus. Apollinaris autem asserit quod Christus non habuit secundum terrenam naturam propriam voluntatem; sed solum in Christo est voluntas Dei, qui de caelo descendit. Dicat ergo: quam voluntatem vult dominus nequaquam evenire? Neque enim deitas aufert propriam voluntatem. Beda. Appropinquans etiam passioni salvator, infirmantium in se vocem sumpsit, ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas conditoris nostri, etiam contra nostram voluntatem, fiat.


Lectio 12

[85952] Catena in Lc., cap. 22 l. 12 Theophylactus. Ut nobis innotesceret orationis virtus, quatenus eam in adversis praeponamus, orans dominus ab Angelo confortatur; unde dicitur apparuit autem illi Angelus de caelo confortans eum. Beda. Alibi legimus quia Angeli accesserunt et ministrabant ei. In documento ergo utriusque naturae, Angeli et ei ministrasse, et eum confortasse dicuntur. Creator enim creaturae suae non eguit praesidio; sed homo factus, sicut propter nos tristis est, ita propter nos confortatur. Theophylactus. Quidam autem dicunt quoniam apparuit ei Angelus glorificans eum, et dicens: domine, tua est virtus: tu namque potes contra mortem et Infernum genus humanum liberare. Chrysostomus. Et quia non phantastice, sed vere nostram carnem suscepit; ut approbet dispensationis veritatem, et oppilet haereticorum ora, quaeque humana sustinet; sequitur enim et factus in agonia prolixius orabat. Ambrosius. Horrent plerique hoc loco, qui tristitiam salvatoris ad argumentum inolitae potius a principio quam susceptae ad tempus infirmitatis inclinant. Ego autem non solum excusandum non puto, sed nusquam magis pietatem eius maiestatemque demiror: minus enim contulerat mihi, nisi meum suscepisset affectum: suscepit enim tristitiam meam ut mihi suam laetitiam largiretur. Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Debuit ergo dolorem suscipere, ut vinceret. Neque enim habent fortitudinis laudem qui stuporem magis vulnerum tulerint quam dolorem. Nos ergo voluit erudire, quemadmodum mortem, et quod est amplius, futurae mortis moestitiam vinceremus. Doles ergo, domine, non mea, sed tua vulnera. Infirmatus est enim propter delicta nostra: et fortasse tristis est ideo quia post Adae lapsum, tali transitu nobis erat ex hoc saeculo recedendum ut mori esset necesse. Nec illud distat a vero; sed tristis erat pro persecutoribus suis quos sciebat immanis sacrilegii poenas daturos. Gregorius Moralium. Appropinquante etiam morte, nostrae mentis in se certamen expressit, qui vim quamdam terroris ac formidinis patimur, cum per solutionem carnis aeterno iudicio propinquamus; nec immerito, quoniam anima post pusillum hoc invenit quod in aeternum mutare non possit. Theophylactus. Quod autem humanae naturae foret praemissa oratio, non autem divinae, ut dicunt Ariani, patet etiam ex eo quod subdit; sequitur enim et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Beda. Nemo sudorem hunc infirmitati deputet, quia contra naturam est sudare sanguinem; sed potius intelligat, per hoc nobis declaratum quod effectum iam suae precis obtineret, ut scilicet fidem discipulorum, quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret. Prosper in libro sententiarum Augustini. Orans etiam cum sudore sanguineo dominus significabat de corpore suo toto, quod est Ecclesia, manatura martyria. Theophylactus. Vel hoc proverbialiter dicitur de eo qui vehementer sudavit, quod sudavit sanguinem. Volens igitur Evangelista innuere, quod grossis sudorum guttis madebat, sumit guttas sanguinis ad exemplum. Post hoc autem inveniens discipulos dormientes prae tristitia, improperat eis, simul admonens ut orarent; sequitur enim et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia. Chrysostomus. Erat enim intempestum noctis, et discipulorum oculi prae angustia premebantur, et erat somnus non torporis, sed moeroris. Augustinus de Cons. Evang. Non autem expressit hic Lucas quota oratione dominus ad discipulos venerit; nihil tamen hoc Matthaeo et Marco repugnant. Beda. Demonstrat autem dominus consequenter quia pro discipulis oraverit, quos monet orationum suarum vigilando et orando existere participes; sequitur enim et ait illis: quid dormitis? Surgite et orate, ne intretis in tentationem. Theophylactus. Hoc est, ne a tentatione superentur: hoc enim est non induci in tentationem, non demergi ab ea. Vel simpliciter nos iubet orare, ut tranquilla sit nostra vita, nec immergamur in aliquod molestorum. Diabolicum enim est et superbum, quemquam se in tentationem praecipitare; unde et Iacobus non dixit: inicite vos in tentationes, sed: cum incideritis, omne gaudium aestimate, de invito voluntarium facientes.


Lectio 13

[85953] Catena in Lc., cap. 22 l. 13 Glossa. Praemissa oratione Christi, subicitur de eius proditione, qua a discipulo proditur; dicitur enim adhuc eo loquente, ecce turba, et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos. Cyrillus. Dicit autem qui vocabatur Iudas, quasi nomen eius habens exosum; addit autem unus de duodecim, ad significantiam nequitiae proditoris: nam qui honoratus fuerat aeque apostolis, factus est occisionis causa in Christum. Chrysostomus. Sicut enim insanabilia vulnera nec austeris medicamentis obediunt nec demulcentibus, sic anima, ubi semel est captivata, et seipsam dederit cuicumque peccato, nullum emolumentum ex admonitionibus consequetur; quod et Iudae accidit a proditione non cessanti, quamvis omni modo doctrinae esset a Christo cohibitus; unde sequitur et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. Cyrillus. Immemor enim gloriae Christi, putavit forsitan posse latenter agere, ausus praecipuum dilectionis signum organum efficere doli. Chrysostomus. Non autem discedendum est a fratrum admonitione, quamquam nihil propter nostra verba eveniat: nam et rivuli, etsi nullus hauriat, fluunt; et si forsan non persuaseris hodie, poteris forsan cras. Piscator enim per totam diem vacua trahens retia, circa sero piscem capit; unde dominus, etsi sciret Iudam non convertendum, non destitit facere quae sua intererat; sequitur enim Iesus autem dixit illi: Iuda, osculo filium hominis tradis? Ambrosius. Per interrogationem pronuntiandum puto, quasi amantis affectu corripiat proditorem. Chrysostomus. Proprium autem nomen ponit, quod magis dolentis erat et revocantis, quam provocati ad iram. Ambrosius. Dicit autem osculo tradis? Hoc est, amoris pignore vulnus infligis, et pacis instrumento mortem irrogas? Servus dominum, discipulus prodit magistrum, electus auctorem. Chrysostomus. Non autem dicit: tradis magistrum tuum, dominum tuum, benefactorem tuum, sed filium hominis; hoc est, mansuetum et mitem; qui si non esset magister et dominus, quia tamen tam suaviter erga te gessit, non esset a te prodendus. Ambrosius. Magna, o domine, significatio potestatis, magna disciplina virtutis. Et consilium proditionis aperitur, et adhuc patientia non negatur. Ostendit quem proderet, dum occulta manifestat; ostendit quem traderet, dum dicit filium hominis, quia caro, non divinitas comprehenditur. Illud tamen plus confutat ingratum quod eum tradiderit qui, cum esset Dei filius, propter nos filius hominis esse voluisset; quasi dicat: propter te suscepi, ingrate, quod tradis, hypocrita. Augustinus de Cons. Evang. Hoc ergo dominus, cum traderetur, primo dixit quod ait Lucas: Iuda, osculo filium hominis tradis? Deinde quod Matthaeus: amice, ad quid venisti? Deinde id quod Ioannes commemorat: quem quaeritis? Ambrosius. Osculatus est autem eum dominus, non quo simulare nos doceat, sed ut neque proditorem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret. Theophylactus. Zelantur autem discipuli, et gladios evaginant; unde sequitur videntes autem hi qui circa ipsum erant quod futurum erat, dixerunt ei: domine, si percutimus in gladio? Sed qualiter habent gladios? Quia mactaverant agnum, et a mensa discesserant. Alii autem discipuli quaerunt an percuterent; sed Petrus ubique fervens pro domino, persuasionem non expectat, sed percutit servum pontificis; unde sequitur et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius dexteram. Augustinus. Qui percussit, secundum Ioannem Petrus erat; quem autem percussit, Malchus vocabatur. Ambrosius. Eruditus enim in lege Petrus promptus affectu, qui sciret Phinees reputatum ad iustitiam quod sacrilegos peremisset, percussit principis servum. Augustinus. Deinde Lucas dicit respondens autem Iesus ait: sinite usque huc. Et hoc est quod Matthaeus commemorat: converte gladium tuum in locum suum. Nec moveat quasi contrarium sit quod Lucas hic dicit dominum respondisse sinite usque huc; quasi post istam percussionem ita dictum fuerit ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit; cum in verbis quae Matthaeus posuit, intelligatur potius, totum factum quo usus est gladio Petrus, domino displicuisse. Illud enim verum est quod cum interrogassent dicentes domine, si percutimus in gladio? Tunc respondit sinite usque huc; idest, non vos moveat quod futurum est: permittendi sunt hucusque progredi, hoc est ut me apprehendant, et impleantur quae de me scripta sunt. Non enim diceret respondens autem Iesus, nisi ad interrogationem eorum responderet, non facto Petri. Sed inter moras verborum interrogantium dominum, et illius respondentis, Petrus aviditate defensionis percussit. Sed non potuerunt simul dici quae simul fieri potuerunt. Tunc, sicut dicit Lucas, sanavit eum qui percussus erat; sequitur enim et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. Beda. Numquam enim pietatis suae dominus obliviscitur. Illi iusto mortem inferunt, iste persequentium vulnera sanat. Ambrosius. Sed cum dominus vulnere cruentum detersit, mysteria divina subiecit, ut servos principis mundi, non naturae conditione, sed culpae, auris vulnus exciperet, qui non audisset verba sapientiae. Aut si Petrus volens percussit aurem, docuit quod aurem in specie habere non deberet, quam in mysterio non haberet. Sed quare Petrus? Quia ipse ligandi et solvendi adeptus est potestatem; et ideo tollit gladio spiritali aurem interiorem male intelligentis. Sed dominus ipse refundit auditum, demonstrans, et ipsos, si convertantur, posse sanari qui in passione domini vulnerati sunt: eo quod omne peccatum, fidei mysteriis abluatur. Beda. Vel servus iste populus est Iudaeorum, principibus sacerdotum indebito mancipatus officio: qui in passione domini dexteram auriculam, idest spiritualem legis intelligentiam, perdidit; quae scilicet auris, Petri gladio deciditur; non quod ille sensum intelligendi audientibus tollat, sed divino ablatum iudicio negligentibus pandat. Verum eadem dextera auris in his qui in eodem populo crediderunt, divina dignatione pristino est restituta officio. Sequitur dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se, principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus. Chrysostomus. Accesserunt enim nocte, timentes multitudinis impetum; et ideo dicit: quid vobis opus erat his armis in eum qui vobiscum est semper? Et hoc est quod sequitur: cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me. Cyrillus. Ubi non inculpat dominus praesides Iudaeorum, quod non sibi mature paraverant insidias mortis, sed arguit eos qui temere opinabantur eum se invasisse ipso invito; ac si dicat: tunc non cepistis me, quia nolebam; et nec nunc possetis, nisi me sponte vestris subicerem manibus; unde sequitur sed haec est hora vestra; idest, parvum tempus concessum est vobis exercendae in me vestrae saevitiae, patre votis meis favente. Dicit etiam quod haec potestas est tenebris data, idest Diabolo et Iudaeis, insurgendi in Christum, et hoc est quod subditur et potestas tenebrarum. Beda. Quasi dicat: ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra, qua sic contra lucem mundi armamini, in tenebris est. Quaeritur autem quomodo Iesus principes sacerdotum, magistratus templi et seniores qui ad se venerunt, alloqui dicatur, cum apud alios Evangelistas non ipsos venisse, verum in atrio Caiphae expectantes, ministros misisse perhibeantur. Sed huic contrarietati respondetur, quod illi non per seipsos, sed per eos quos miserunt ad apprehendendum Christum in suae iussionis potestate venerunt.


Lectio 14

[85954] Catena in Lc., cap. 22 l. 14 Ambrosius. Non intellexerunt infelices mysterium, nec venerati sunt tam clementem pietatis affectum, quo etiam hostes suos non passus est vulnerari; dicitur enim comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum. Cum legimus teneri Iesum, caveamus ne putemus eum teneri secundum divinitatem et invitum quasi infirmum; tenetur enim et ligatur secundum corporis veritatem. Beda. Princeps autem sacerdotum Caipham significat, qui, secundum Ioannem, erat pontifex anni illius. Augustinus de Cons. Evang. Sed primo ad Annam ductus est socerum Caiphae, sicut Ioannes dicit, quam ad Caipham, ut Matthaeus dicit. Marcus autem et Lucas nomen non dicunt pontificis. Chrysostomus. Ideo autem ducitur ad domum pontificis, ut de consensu principis sacerdotum singula quaeque facerent: illuc enim omnes convenerant Christum praestolantes. Magnus autem fervor Petri ostenditur, qui non aufugit, cum alios fugientes vidisset; sequitur enim Petrus vero sequebatur eum a longe. Ambrosius. Bene a longe sequebatur iam proximus negator: neque enim negare potuisset, si Christo proximus adhaesisset. Sed in hoc fit reverendus, quod dominum non reliquit etiam cum timeret: metus naturae est, cura pietatis. Beda. Quod autem ad passionem euntem dominum a longe sequitur Petrus, significat Ecclesiam secuturam quidem, idest imitaturam passionem domini; sed longe differenter: Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia. Ambrosius. Iam autem in domo principis sacerdotum ignis ardebat; unde sequitur accenso autem igne in medio atrii, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. Accessit Petrus ut calefaceret se, quia clauso domino, calor mentis iam in eo refriguerat. Chrysostomus. Traditae enim erant Petro claves regni caelorum: credenda erat ei populorum innumera multitudo, quae esset involuta peccatis. Erat autem Petrus paulo durior, sicut truncata servi principis sacerdotum declarat auricula. Hic igitur tam durus tamque severus, si donum non peccandi fuisset adeptus, quae venia commissis populis donaretur? Quem divina providentia permisit, quod primo ipse laberetur in peccatum, quo erga peccantes duriorem sententiam proprii casus intuitu temperaret. Et cum se calefacere vellet ad prunas, accessit ad eum puella, de qua sequitur quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: et hic cum illo erat. Ambrosius. Quid sibi vult quod primo eum prodit ancilla, cum viri utique magis potuerint eum recognoscere, nisi ut iste sexus peccare in nece domini videretur, ut et iste sexus redimeretur per domini passionem? Petrus autem proditus negat: malo enim negasse Petrum quam dominum fefellisse; unde sequitur at ille negavit, dicens: mulier, non novi illum. Chrysostomus. Quid ais, o Petre? Vox tua repente mutata est: os enim plenum fidei et amoris in odium perfidiamque conversum est: non tibi flagella, nondum sunt admota tormenta; qui te interrogat, nullus est eorum qui auctoritate sua possit formidinem incutere confitenti: mulier te simplici voce interrogat, et forte nec proditura confessum; nec tamen mulier, sed puella ostiaria, vile mancipium. Ambrosius. Sed ideo negavit Petrus, quia promisit incaute: non negat in monte, non in templo, non in sua domo, sed in praetorio Iudaeorum: ibi negat ubi Iesus ligatus est, ubi veritas non est. Negans autem dicit non novi illum: temerarium quippe erat ut diceret quia noverat eum quem mens humana non potest comprehendere: nemo enim novit filium nisi pater. Rursum secunda vice negat Christum; sequitur enim et post pusillum alius videns eum dixit: et tu de illis es. Augustinus de Cons. Evang. Intelligitur autem quod in hac secunda negatione a duobus est compellatus; ab ancilla scilicet, quam commemorant Matthaeus et Marcus, et ab alio quem commemorat Lucas. Hoc ergo quod hic Lucas dicit et post pusillum, iam egressus erat ianuam Petrus, et primum gallus cantaverat, ut Marcus dicit; iam redierat, ut, quemadmodum dicit Ioannes, ad focum stans iterum negaret; de qua negatione sequitur Petrus vero ait: o homo, non sum. Ambrosius. Maluit enim se negare quam Christum; aut quia videbatur negare Christi societatem, utique se negavit. Beda. In hac autem negatione Petri dicimus, non solum ab eo negari Christum qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui, cum sit, negat se esse Christianum. Ambrosius. Tertio quoque interrogatur; sequitur enim et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: vere et hic cum illo erat. Augustinus. Quod Matthaeus et Marcus dicunt: post pusillum, quantum esset hoc temporis manifestat hic Lucas dicendo et intervallo facto quasi horae unius: de hoc autem intervallo tacet Ioannes. Item quod Matthaeus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant; cum Lucas et Ioannes unum dicant: facile est intelligere, aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Matthaeum et Marcum, aut quod unus maxime, tamquam qui eum viderat, affirmabat; ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urgebant. Iam vero illud quod Matthaeus ipsi Petro dictum asseverat: nonne te vidi in horto? Marcus autem et Lucas inter se illos de Petro locutos: aut sententiam intelligimus tenuisse eos qui compellatum dicunt Petrum: tantum enim valet quod de illo coram illo dicebatur, quantum si illis diceretur; aut utroque modo dictum, et alios hunc, alios illum modum commemorasse. Beda. Subdit autem nam et Galilaeus es: non quia alia lingua Galilaei atque alia loquerentur Hierosolymitae, qui utrique fuerunt Hebraei; sed quod una quaeque provincia et regio suas habendo proprietates usitatum loquendi sonum vitare non possit. Sequitur et ait Petrus: o homo, nescio quid dicis. Ambrosius. Hoc est, sacrilegia vestra nescio. Sed nos excusamus, ipse non excusavit; non enim satis est involuta responsio confitentis Iesum, sed aperta confessio: et ideo Petrus non de industria respondisse sic inducitur; quia postea recordatus est, et tamen flevit. Beda. Solet autem sacra Scriptura saepe meritum causarum per meritum designare temporum; unde Petrus, qui media nocte peccavit, ad galli cantum poenituit; sequitur enim et continuo, illo adhuc loquente, gallus cantavit. Quia quod in tenebris oblivionis erravit, verae lucis rememoratione correxit. Augustinus de Cons. Evang. Galli autem cantum post trinam negationem Petri intelligimus, sicut Marcus expressit. Beda. Hunc gallum mystice opinor aliquem doctorum intelligendum, qui iacentes et somnolentos increpat, dicens: evigilate, iusti, et nolite peccare. Chrysostomus. Admirare autem curam magistri, quia cum vinctus esset, multa utebatur provisione erga discipulum, quem nutu erigens ad lacrymas provocavit; sequitur enim et conversus dominus respexit Petrum. Augustinus. Quod quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. Dicit enim Matthaeus: Petrus enim sedebat foris in atrio; quod non diceret, nisi illa cum domino intus agerentur. Similiter et in eo quod dixit Marcus: et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. Quomodo ergo respicit dominus Petrum facie corporali? Quapropter mihi videtur illa respectio divinitus facta: et sicut dictum est: respice, et exaudi me; et: convertere, domine, libera animam meam, ita dictum arbitror conversus dominus respexit Petrum. Beda. Respicere namque eius, misereri est: quia non solum cum agitur poenitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Ambrosius. Denique quos Iesus respicit, plorant delictum; unde sequitur et recordatus est Petrus verbi domini quod dixerat: quia prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras Petrus flevit amare. Quare flevit? Quia erravit ut homo: lacrymas eius lego, satisfactionem non lego. Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri. Negavit primo et secundo, et non flevit, quia adhuc non respexerat dominus; negavit tertio, respexit eum Iesus, et amarissime flevit. Et tu si veniam vis mereri, dilue lacrymis culpam tuam. Chrysostomus. Non autem audebat Petrus palam flere, ne a lacrymis deprehenderetur; sed foras exiens lacrymabatur. Flebat autem non propter poenam; sed quia dilectum negaverat, quod molestius erat ei quolibet supplicio.


Lectio 15

[85955] Catena in Lc., cap. 22 l. 15 Augustinus de Cons. Evang. De Petri tentatione, quae inter domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant: nam illas primo commemorat Matthaeus et Marcus, deinde Petri tentationem: Lucas vero explicavit prius tentationem Petri, deinde domini contumelias, dicens et viri qui tenebant eum, illudebant ei, caedentes. Chrysostomus. Caeli et terrae dominus caesus sustinet, et patitur impiorum ridicula, formam nobis patientiae praebens. Theophylactus. Nec non dominus prophetarum, ut pseudopropheta deluditur. Sequitur et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius; et interrogaverunt eum, dicentes: prophetiza nobis: quis est qui te percussit? Beda. Haec quasi in contumeliam faciebant eius qui se a populis prophetam voluit haberi. Sed qui tunc caesus est colaphis Iudaeorum, caeditur etiam nunc blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt autem eum, non ut eorum illa scelera non videat, sed ut a seipsis faciem eius abscondant. Haeretici autem et Iudaei et mali Catholici eum reprobis actibus exacerbantes, quasi illudentes, dicunt quis est qui te percussit? Dum ab illo suas cogitationes et opera tenebrarum cognosci non aestimant. Augustinus. Haec autem intelligitur passus dominus usque mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est; unde sequitur et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et Scribae, et duxerunt illum in Concilium suum, dicentes: si tu es Christus, dic nobis. Beda. Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant. Siquidem Christum hominem tantummodo de stirpe David venturum sperantes, hoc ab eo quaerebant, ut si diceret: ego sum Christus, calumniarentur, quod sibi arrogaret regiam potestatem. Theophylactus. Ipse vero sciebat eorum praecordia, quod qui non crediderant operibus, multo minus sermonibus crederent; unde sequitur et ait illis: si vobis dixero, non credetis mihi. Beda. Saepe enim dixerat se Christum esse: puta cum dicebat: ego et pater unum sumus: et cetera talia. Si autem interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. Interrogaverat enim eos, quomodo dicerent Christum filium esse David, cum David in spiritu dominum num suum illum vocaverit; verum illi neque dicenti credere, neque interroganti respondere voluerunt. Quia autem semen David calumniari quaerebant, plus est quod audiunt. Sequitur ex hoc autem erit filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. Theophylactus. Quasi dicat: non est vobis de cetero tempus sermonum et doctrinae: sed deinceps iudicii tempus erit, cum videbitis me filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei. Cyrillus. Cum autem de Deo sessio dicitur, atque thronus, regia et universis principans dignitas designatur. Non enim putamus tribunal quoddam positum esse, cui credamus inniti dominum omnium; sed nec omnino dextrum, vel sinistrum esse penes divinam naturam: proprium enim est corporum figura, et locus et sessio. Qualiter autem paris honoris, paris quoque consessus filius videbitur esse, si non est secundum naturam filius, naturalem in se proprietatem habens patris? Theophylactus. Hoc igitur audientes timere debebant; sed illi post haec verba magis insaniunt; unde sequitur dixerunt autem omnes: tu ergo es filius Dei? Beda. Quod se filium Dei dixerat, acceperunt in eo quod ait erit filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. Ambrosius. Dominus autem maluit se regem probare, quam diceret, ut condemnandi causam habere non possint qui quod obiciunt, hoc fatentur. Sequitur qui ait: vos dicitis quia ego sum. Cyrillus. Hoc autem dicente Christo, succensuit Pharisaeorum cohors, usurpans ignominiae vocem; unde sequitur at illi dixerunt: quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius. Theophylactus. Ex quo patet quod inobedientes nulla commoda ferunt, revelatis sibi secretioribus; sed maiorem poenam acquirunt, propter quod talia oportet eis esse occulta.


Caput 23
Lectio 1

[85956] Catena in Lc., cap. 23 l. 1 Augustinus de Cons. Evang. Postquam complevit Lucas narrando Petri negationem, recapitulavit quae cum domino gesta sunt circa mane, commemorans quaedam quae alii tacuerunt; atque ita contexuit narrationem, similia aliis narrans, cum dicit et surgens multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. Beda. Ut impleretur sermo Iesu quem de sua morte praedixit: tradetur gentibus, scilicet Romanis: nam Pilatus Romanus erat, eumque Romani in Iudaeam praesidem miserant. Augustinus de Cons. Evang. Deinde apud Pilatum gesta sic narrat: coeperunt autem eum accusare, dicentes: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Hoc Matthaeus et Marcus non dixerunt, cum tamen dicerent quod eum accusabant; sed iste etiam ipsa crimina quae falso obiecerunt, aperuit. Theophylactus. Evidenter autem adversantur veritati: non enim dominus prohibuit dare censum, sed magis dare iussit. Qualiter autem populum subvertebat, an ut regnum aggrederetur? Sed hoc est incredibile cunctis: quia volente multitudine tota eum in regem eligere, sciens fugit. Beda. Duobus autem domino obiectis, scilicet quod et tributa Caesari dari prohibuerit, et se Christum regem diceret, potuit fieri ut illud quod dominus ait: reddite quae sunt Caesaris Caesari, etiam Pilatum audisse contigerit. Ideoque causam hanc quasi apertum Iudaeorum mendacium parvipendens, solum quod nesciebat, de regni verbo interrogandum putavit. Sequitur Pilatus autem interrogavit eum, dicens: tu es rex Iudaeorum? Theophylactus. Mihi videtur quod hoc a Christo quaesierit contemptum obiecti criminis subsannando; quasi dicat: tu pauper, humilis, nudus, cui nullus adiutor, accusaris de regni ambitione, ad quod opus est multorum adiutorium et sumptus. Beda. Eodem autem verbo praesidi, quo et principibus sacerdotum respondet, ut propria sententia condemnetur; sequitur enim at ille respondens ait: tu dicis. Theophylactus. Illi autem, cum nihil aliud faveret eorum calumniae, recurrunt ad clamorum subsidia; sequitur enim at illi invalescebant, dicentes: commovet populum, docens per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc; quasi dicant: pervertit populum, nec in una parte tantum, sed a Galilaea incepit, et hucusque pervenit, transiens per Iudaeam. Puto autem eos non absque causa meminisse Galilaeae; sed volentes incutere timorem Pilato. Galilaei enim schismatici fuerunt, et nova tentantes, qualis fuit Iudas Galilaeus, cuius in actibus apostolorum fit mentio. Beda. His autem verbis non illum, sed se accusant. Docuisse enim populum et a pristini temporis ignavia docendo commovisse, talique actu totam terram promissionis pertransisse, non criminis, sed indicium est virtutis. Ambrosius. Accusatur autem dominus, et tacet, quia defensione non indiget: ambiant defendi qui timent vinci. Non ergo accusationem tacendo confirmat, sed despicit, non refellendo. Quid ergo timeret qui non ambit salutem? Salus omnium suam prodit, ut acquirat omnium.


Lectio 2

[85957] Catena in Lc., cap. 23 l. 2 Beda. Pilatus de praemissa accusatione non interrogandum dominum ratus, se ipsum magis nacta occasione cupit ab eo iudicando liberum reddere; unde dicitur Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset. Et ne contra eum quem insontem et propter invidiam traditum cognoverat, sententiam dare cogeretur, Herodi eum misit audiendum, ut ipse potius eum, qui eius patriae tetrarcha existebat, vel absolveret vel puniret. Sequitur et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. Theophylactus. In hoc sequitur legem Romanam, quae iubebat quemlibet a principe suae iurisdictionis condemnari. Gregorius Moralium. Christi autem famam Herodes explorare voluit, cum eius miracula videre concupivit. Sequitur Herodes autem viso Iesu, gavisus est valde: erat enim cupiens ex multo tempore videre illum. Theophylactus. Non tamquam lucraturus quidquam utilitatis ex eius aspectu; sed patiens novorum cupidinem, credebat videre quemdam extraneum hominem; de quo audierat quod sapiens et mirificus esset; unde sequitur eo quod audierat multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Volebat etiam audire ab eo quid diceret; et ideo interrogat eum quasi derisorie se habens ad ipsum, et eum subsannans. Sequitur interrogabat autem illum multis sermonibus. Iesus, qui cuncta ratione peregit, et qui, teste David, suos sermones in iudicio disponit, pium esse iudicavit in talibus habere silentium: sermo enim prolatus ei cui nihil proficit, condemnationis fit causa; unde sequitur et ipse nihil ei respondebat. Ambrosius. Tacuit et nihil fecit: quia nec illius credulitas merebatur videre divina; et dominus iactantiam declinabat; et forte typice in Herode omnes impii significantur, qui si legi non crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in Evangelio videre non possunt. Gregorius Moralium. Hoc etiam audientes nos oportet addiscere ut quoties auditores nostri nostra volunt quasi laudando cognoscere, non autem sua perversa mutare, omnino taceamus; ne si ostentationis studio verbum Dei loquimur, et illorum quae erat culpa esse non desinat, et nostra quae non erat, fiat. Multa autem sunt quae audientis animum produnt; maxime si auditores nostri et semper laudant quod audiunt, et nunquam quod laudant sequuntur. Gregorius Moralium. Inquisitus ergo redemptor tacuit, expectatus miracula adhibere contempsit, seseque apud se in occultis retinens, eos quos exteriora quaerere comperit, ingratos foris reliquit, magis eligens aperte a superbientibus despici quam a non credentibus vacua voce laudari; unde sequitur stabant autem principes sacerdotum et Scribae constanter accusantes eum. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. Ambrosius. Non otiosum quod veste alba induitur ab Herode, immaculatae tribuens indicia passionis, quod agnus Dei sine macula cum gloria mundi peccata susciperet. Theophylactus. Tu autem considera, quod per ea quae facit Diabolus, impeditur: congerit derisiones et opprobria in Christum, ex quibus declaratur quod dominus seditiosus non sit; alioquin non derideretur plebe reddita suspecta, et novitatibus gaudente. Missio autem Christi a Pilato ad Herodem fit amicitiae communis exordium, quasi Pilato non usurpante sibi subditos ditioni Herodis; unde subditur et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipso die: nam antea inimici erant ad invicem. Attende Diabolum ubique coniungentem disiuncta, ut Christi peragat necem. Erubescamus ergo nos, si causa nostrae salutis nec amicos in proprio foedere conservemus. Ambrosius. In typo etiam Herodis atque Pilati qui amici ex inimicis per Iesum Christum facti sunt, et plebis Israelis et populi gentilis figura servatur, quod per domini passionem utriusque sit futura concordia; ita tamen ut prius populus nationum capiat Dei verbum, et ad populum Iudaeorum fidei suae devotionem transmittat, ut illi quoque gloria maiestatis suae corpus vestiant Christi quod ante despexerant. Beda. Vel hoc Herodis et Pilati foedus significat, quod gentiles et Iudaei genere et religione et mente dissidentes, in Christianis persequendis consentiunt.


Lectio 3

[85958] Catena in Lc., cap. 23 l. 3 Augustinus de Cons. Evang. Rediens Lucas ad ea quae apud praesidem gerebantur, unde digressus erat ut narraret quod apud Herodem actum est, ita dicit: Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, dixit ad eos: obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum; et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam invenio in homine isto ex his in quibus eum accusatis. Hic intelligimus eum praetermisisse quemadmodum a domino quaesierit quid accusatoribus responderet. Ambrosius. Hic Pilatus Christum absolvit iudicio, crucifigit ministerio. Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur; unde sequitur sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum; et ecce nihil dignum morte actum est ei. Etsi uterque reum non pronuntiat, ob metum tamen, alienae crudelitati studiis Pilatus obsequitur. Theophylactus. Duorum ergo virorum testimonio Iesus insons ostenditur; Iudaei vero, qui accusabant, nullum testem obtulerunt, cui credere oporteret. Vide ergo quomodo superet veritas. Iesus tacet, et testantur inimici: proclamant Iudaei, et nullus eorum attestatur clamoribus. Beda. Pereant ergo scripta quae post tanto tempore contra Christum composita, non illum apud Pilatum magicae artis accusatum, sed componentes, apud dominum perfidiae et falsitatis accusandos esse demonstrant. Theophylactus. Lentus ergo Pilatus, nec satis pro veritate severus, quia timebat accusationes, subiungit emendatum ergo illum dimittam. Beda. Quasi dicat: flagris illum et ludibriis quantum iubetis afficiam, dummodo innoxium sanguinem non sitiatis. Sequitur necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Necesse habebat non imperialis legis sanctione, sed annua gentis consuetudine devictus, cui per talia gaudebat placere. Theophylactus. Romani enim Iudaeis concesserant secundum leges et ritus proprios conversari. Mos autem patrius erat Iudaeis petere damnatos a principe, sicut a Saule Ionatham petiverunt; unde et de eorum petitione nunc subditur exclamavit autem simul universa turba, dicens: tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam. Qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate, et homicidium, missus in carcerem. Ambrosius. Non immerito homicidae absolutionem petunt qui flagitabant innocentis exitium. Tales leges habet iniquitas, ut quod oderit innocentia, scelus diligat. In quo tamen nominis interpretatio speciem dat figurae: Barabbas enim patris filius Latine dicitur. Illi ergo quibus dicitur: vos ex patre Diabolo estis, vero Dei filio, patris sui filium, idest Antichristum, praelaturi esse produntur. Beda. Haeret autem Iudaeis usque hodie sua petitio: quia enim data sibi optione, pro Iesu latronem, pro salvatore interfectorem elegerunt; merito salutem vitamque perdiderunt, et latrociniis se ac seditionibus intantum subiecerunt ut et patriam et regnum suum perdiderint. Theophylactus. Sic ergo gens olim sancta furit ad caedendum; Pilatus gentilis caedem prohibet; sequitur enim iterum autem Pilatus locutus est ad illos, volens dimittere Iesum. At illi succlamabant dicentes: crucifige, crucifige eum. Beda. Pessimo enim genere mortis occidere innocentem, hoc est crucifigere, desiderant. Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixis, producta morte necabantur, ne dolor citius finiretur. Verum a domino electa erat mors crucis, quam Diabolo superato, tamquam trophaeum, in frontibus fidelium erat positurus. Theophylactus. Tertio autem Pilatus Christum absolvit; sequitur enim ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo. Corripiam ergo illum, et dimittam. Beda. Hanc correptionem qua populo satisfacere, ne usque ad crucifigendum salvatorem saevirent, ne Pilatus quaerebat, non solum obtulisse, sed etiam deridendo et flagellando exhibuisse, verba Ioannis testantur. Quia vero totam accusationem quam adversus dominum detulerunt, sollicita Pilati interrogatione videbant evacuatam, tandem ad solas se preces convertunt; unde sequitur at illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur; et invalescebant voces eorum. Theophylactus. Tertio clamant contra Christum, ut per trinam hanc vocem, suam esse occisionem Christi approbent, quam petendo extorserunt; sequitur enim et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem; Iesum vero tradidit voluntati eorum. Chrysostomus. Putabant enim hoc se posse astruere, quod Iesus deterior esset latrone, et adeo nequam ut neque pro pietate neque pro festi praerogativa deberet liberari.


Lectio 4

[85959] Catena in Lc., cap. 23 l. 4 Glossa. Posita condemnatione Christi, convenienter agitur de crucifixione, cum dicitur et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa, et imposuerunt ei crucem portare post Iesum. Augustinus de Cons. Evang. Ioannes autem narrat quod Iesus baiulabat sibi crucem: unde intelligitur quod ipse sibi portabat crucem cum exiret in eum qui dicitur Calvariae locum. Simon autem in itinere angariatus est, cui data est portanda crux usque ad locum: nullus enim aliorum acceptabat crucem baiulare, eo quod lignum detestabile putabatur; et ideo Simoni Cyrenaeo, quasi in quamdam iacturam imposuerunt crucem portare, quam alii recusabant. Hic adimpletur illud: cuius principatus super humerum eius: principatus enim Christi est crux eius, propter quam, secundum apostolum, Deus eum exaltavit. Et sicut in signum dignitatis alii balteum, alii mitram portant; sic et dominus crucem. Et si inquiras, invenies non aliter in nobis regnare Iesum, nisi per asperitates: quo fit ut deliciosi inimici sint Christi crucis. Ambrosius. Christus ergo crucem baiulans, iam trophaeum suum victor attulit; crux super humeros imponitur, quia sive Simon, sive ipse portaverit, et Christus in homine et homo portavit in Christo. Nec discordant Evangelistarum sententiae, quando concordat mysterium. Et bonus ordo nostri profectus est, ut prius crucis suae trophaea ipse erigeret, deinde martyribus traderet erigendum. Non Iudaeus est qui crucem portat, sed alienigena atque peregrinus, nec praecedit, sed sequitur, iuxta hoc quod scriptum est: tollat crucem suam, et sequatur me. Beda. Simon autem obediens, Cyrene heres interpretatur; unde per eum populi gentium designantur, qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo facti sunt Dei heredes. De villa autem Simon egrediens, crucem portat post Iesum, cum Paganis ritibus derelictis vestigia dominicae passionis obedienter amplectitur. Villa enim Graece pagos vocatur, a qua Pagani nomen trahunt. Theophylactus. Vel ille tollit crucem Christi, qui venit a villa, idest dimittit hunc mundum et opera eius, in Ierusalem, idest in supernam libertatem, tendens. Ex hoc etiam non modicum sumitur documentum. Quia enim ad modum Christi magister est, debet ipse prius tollere crucem, et timore Dei propriam carnem configere; et sic subditis et obedientibus eam imponere. Sequitur autem Christum etiam multitudo plebis et mulierum; nam subditur sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum. Beda. Multa quidem turba crucem domini, sed non una eademque mente sequebatur: nam populus qui eius mortem impetraverat, ut morientem laetus aspiceret; mulieres vero, ut moriturum plorarent. Non autem ideo solus mulierum planctus sequebatur, quia non etiam innumerus virorum coetus de eius erat passione moestissimus; sed quia femineus, quasi contemptibilior, sexus liberius poterat quod senserat ostentare. Cyrillus. Amans etiam lacrymarum est semper sexus femineus, et mentem habens flexibilem ad pietatem. Theophylactus. Per hoc etiam significabatur quod multitudo magna Iudaeorum esset post crucem itura, credens in Iesum. Sed et mens infirma, quae significatur per feminam, si sumpta cordis contritione per poenitentiam fleat, sequitur Iesum propter nostram salutem afflictum. Flebant igitur mulieres per compassionem. Eum autem qui ultro patitur, flere non oportet, sed magis ei applaudere; et ideo eas flere vetat; sequitur enim conversus autem Iesus ad illas dixit: filiae Ierusalem, nolite flere super me. Beda. Cuius scilicet cita resurrectio mortem solvere potest, cuius mors et omnem mortem et ipsum mortis destructura est auctorem. Notandum autem, cum filias Ierusalem appellat, quod non solae quae cum eo venerant a Galilaea, sed et eiusdem urbis cives et mulieres adhaeserunt. Theophylactus. Mandat deplorantibus eum in futura mala prospectum intendere, et super illis flere; sequitur enim super vos ipsas flete, et super filios vestros. Cyrillus. Significans in futuro mulieres liberis esse orbandas: nam irruente bello in terram Iudaeorum, cuncti simul peribunt magni et parvi; unde sequitur quia ecce venient dies in quibus dicent: beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Theophylactus. Cum scilicet feminae crudeliter suos assabunt filios, et venter qui produxerat, flebiliter iterato recipiet genitum. Beda. In quo die, venturae a Romanis obsidionis et captivitatis tempus significat, de quibus supra dixerat: vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Naturale est autem, imminente captivitate hostili, alta vel abdita, quibus abscondantur homines, refugia quaerere; unde sequitur tunc incipient montibus dicere: cadite super nos; et collibus: operite nos. Refert enim Iosephus, instantibus sibi Romanis, certatim Iudaeos cavernas montium colliumque petisse speluncas. Potest autem et ex superfluo quod beatificandas dicit steriles, de his intelligi qui utrolibet sexu se castraverunt propter regnum caelorum; montibus collibusque dici cadite super nos, et operite nos; cum quilibet suae fragilitatis memores, ingruente tentationum articulo, sublimium quorumcumque virorum quaesierint exemplis, monitis et precibus defendi. Sequitur quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Gregorius Moralium. Se lignum viride, et nos lignum aridum dixit: quia ipse in se vim divinitatis habuit; nos vero, qui puri homines sumus, lignum aridum appellamur. Theophylactus. Quasi dicat Iudaeis: si ergo in me, lignum fructiferum, iugiter virens, taliter saevierunt Romani, quid non attentabunt erga vos? Populum dico, quasi lignum aridum, privatum qualibet vivificante virtute, nec ullum fructum ferentem. Beda. Vel quasi omnibus diceret: si ego, qui peccatum non feci, lignum vitae appellatus, sine igne passionis a mundo non exeo; quid putas eis manere tormenti qui sunt fructibus vacui? Theophylactus. Malam autem opinionem de domino innuere volens Diabolus, etiam latrones faciebat crucifigi cum eo; unde sequitur ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur.


Lectio 5

[85960] Catena in Lc., cap. 23 l. 5 Athanasius. Ubi corruptum est genus humanum, ibi Christus proprium corpus exposuit; ut ubi seminata est corruptio, ibidem incorruptio oriatur: propter quod in loco Calvariae crucifigitur; dicitur enim et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum: quem locum doctores Iudaeorum aiunt esse sepulcrum Adae. Beda. Vel aliter. Foris portam loca erant in quibus truncabantur capita damnatorum, et Calvariae, idest decollatorum, sumpserunt nomen. Et sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur; ut ubi abundavit peccatum, superabundet et gratia. Cyrillus. Non autem ipse unigenitus Dei filius in propria natura qua Deus est, passus est quae sunt corporis; sed magis in natura terrena. Decet enim utrumque de uno et eodem filio dici: scilicet et non pati divine, et passum esse humanitus. Eusebius. Si autem aliter post conversationem cum hominibus evanescens subito evolaret, fugiens mortem: ab hominibus compararetur phantasmati: et quemadmodum si quis incombustibile quoddam nobis vas et praevalens ignis naturae vellet ostendere, flammae illud traderet, et consequenter a flamma illud illaesum extraheret, sic Dei verbum volens ostendere instrumentum, quo usus est ad humanam salutem, esse praevalens morti; mortale morti exposuit ad demonstrandam eius naturam; deinde post modicum a morte illud eripuit in signum divinae virtutis. Et prima quidem causa mortis Christi haec est: secunda vero divinae potestatis ostensio, corpus Christi inhabitantis: cum enim antiquitus deificarent homines, communem exitum mortis sortito, quos heroas et divos nominabant: docuit illum solum mortuum verum esse fatendum quem bravia victoriae, morte prostrata, decorant. Tertia ratio est victima pro toto genere hominum mactanda; qua oblata, tota potestas Daemonum periit, et error quilibet est sedatus. Est et alia causa salutiferae mortis: ut discipuli occulta fide conspicerent resurrectionem post mortem; ad quam propriam spem erigere docebantur; ut mortem contemnentes, agonem contra errores inirent alacriter. Chrysostomus. Non autem sui mortem, quam non habebat, cum sit vita, sed hominum, venit consumpturus salvator: unde non propria morte corpus deposuit, sed ab hominibus illatam sustinuit. Sed et si aegrotavisset corpus eius, et in conspectu omnium solveretur, inconveniens erat eum qui sanaret aliorum languores, habere proprium corpus affectum languoribus. Sed et si absque aliquo morbo seorsum alicubi corpus deposuisset, ac deinde rursus se offerret, non crederetur ei de resurrectione disserenti: oportet enim mortem resurrectionem praecedere. Cur ergo resurrectionem palam quidem praedicaret, clanculo vero moreretur? Nimirum si latenter haec evenissent, quod excogitarent homines incredulitatis calumnias? Quomodo pateret Christi in mortem victoria, nisi coram omnibus eam patiens, per incorruptionem corporis probasset extinctam? Sed dices: decebat saltem gloriosam mortem sibi excogitare, ut evitaret ignominiam crucis. Sed et si hoc fecisset, suspectum se reddidisset, quasi non habens virtutem contra quamlibet mortem. Sicut ergo pugil prosternens illum quem hostes obtulerint, ostenditur excellentior omnibus; sic omnium vita ab hostibus illatam, quam putabant esse diram et infamem et detestabilem, mortem in cruce suscepit, ut hac interempta, dominium mortis totaliter destruatur. Propter quod non caput ei amputatur ut Ioanni; neque sectus est, ut Isaias; ut corpus integrum et indivisibile morti servet, et non fiat occasio volentibus Ecclesiam dividere. Volebat etiam supportare quam incurreramus maledictionem; maledictam mortem, scilicet crucis, suscipiendo, secundum illud Deut. 21: maledictus homo qui pendet in ligno. In cruce etiam expansis manibus moritur, ut altera quidem manu veterem populum, altera eos qui sunt ex gentibus trahat, utrosque sibi coniungens. Moriens etiam in cruce a Daemonibus expiat aerem, et ascensum nobis parat in caelum. Theophylactus. Quia etiam per lignum mors intraverat, necesse erat ut per lignum exterminaretur; et ut dominus per ligni dolores invictus transiens confutaret delectationem provenientem ex ligno. Gregorius Nyssenus. Sed et figura crucis a medio contactu in quatuor extrema partita, significat virtutem et providentiam eius qui in ea pependit, ubique diffusam. Augustinus de quaest. Nov. et Veter. Testam. Non frustra etiam tale genus mortis elegit, ut latitudinis et altitudinis et longitudinis et profunditatis, de quibus apostolus loquitur, magister existeret. Nam latitudo est in eo ligno quod transversum desuper figitur: hoc ad bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est: ibi enim quodammodo statur, idest persistitur et perseveratur; quod longanimitati tribuitur. Altitudo est in ea ligni parte quae ab illo quod transversum figitur, sursum versus relinquitur: hoc est ad caput crucifixi, quia bene sperantium superna expectatio est. Iam vero illud ex ligno quod fixum occultatur, unde totum illud exurgit, profunditatem significat gratuitae gratiae. Chrysostomus. Duos etiam latrones utrinque crucifixerunt, ut eorum suspicionis fieret particeps; unde sequitur et latrones, unum a dextris, alterum a sinistris. Sed non ita evenit: nam de illis nihil dicitur; huius autem crux ubique honoratur. Reges diademata deponentes, assumunt crucem: in purpuris, in diadematibus, in armis, in mensa sacrata, ubique terrarum crux emicat. Non talia sunt humana: viventibus enim illis qui egerunt strenue, arrident propria gesta, his autem pereuntibus pereunt. Sed in Christo totum contrarium: nam ante crucem omnia moesta; ut autem crucifixus est, omnia clariora facta sunt; ut noscas non purum hominem esse crucifixum. Beda. Duo autem latrones cum Christo crucifixi significant eos qui sub fide Christi, vel agonem martyrii vel continentiae arctioris instituta subeunt; sed qui haec pro aeterna gloria faciunt, dexteri latrones; qui autem humanae laudis intuitu, sinistri latronis actus imitantur.


Lectio 6

[85961] Catena in Lc., cap. 23 l. 6 Chrysostomus. Quia dominus dixerat: orate pro persequentibus vos, hoc etiam crucem ascendens fecit; unde sequitur Iesus autem dicebat: pater, dimitte illis: non quia non posset ipse relaxare, sed ut nos pro persequentibus orare doceret, non solum verbo, sed et opere. Dixit autem dimitte eis, si poenituerunt: favet enim poenitentibus, si velint post tantam nequitiam, reatus per fidem diluere. Beda. Neque putandum est hic eum frustra orasse; sed in eis qui post eius passionem crediderunt, quod orabat, impetrasse. Notandum sane, quod non pro eis oravit qui filium Dei intellexerunt crucifigere, nec confiteri voluerunt; sed pro eis qui nesciebant quid facerent, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam; unde subdit non enim sciunt quid faciunt. Graecus. Permanentes vero post crucem in infidelitate nullus per ignorantiam iuvari putabit, signis, miraculis, sonora voce eum praedicantibus esse Deum. Ambrosius. Refert ergo considerare qualis crucem ascendat: nudum enim video. Talis ergo ascendat qui saeculum vincere parat, ut saeculi adiumenta non quaerat. Victus est autem Adam qui vestimenta quaesivit; vicit ille qui tegumenta deposuit, et talis ascendit quales nos auctore Deo natura formavit; talis in Paradiso primus homo habitaverat, talis in Paradisum homo secundus intravit. Pulchre autem ascensurus crucem regalia vestimenta deposuit, ut scias quasi hominem passum esse, non quasi Deum regem, etsi utrumque Christus. Athanasius. Qui etiam cunctas conditiones nostras causa nostri suscepit, induit vestimenta nostra, signa mortificationis Adae, ut exuat illa et horum vice induat nos vitam et incorruptionem. Sequitur dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes. Theophylactus. Forsitan enim plures eorum egebant; vel forte magis ad opprobrium hoc faciebant et ex quadam lascivia: quid enim pretiosum inveniebant in vestibus? Beda. In sorte autem gratia Dei commendata est: quia cum sors mittitur, non personae cuiusdam vel meritis, sed occulto Dei iudicio ceditur. Augustinus de Cons. Evang. Hoc quidem breviter dictum est a tribus Evangelistis; Ioannes autem distinctius hic explicat quemadmodum hoc gestum sit. Theophylactus. Deludentes igitur hoc agebant: nam ubi principes subsannabant, quid dicere oportet de vulgo? Sequitur enim et stabat populus, qui scilicet petierat eum crucifigi, expectans, scilicet finem; et deridebant eum principes cum eis. Augustinus de Cons. Evang. Quia principes dixit, nec addidit sacerdotum, omnes primates generali nomine complexus est, ut ibi possent intelligi Scribae et seniores. Beda. Quia etiam nolentes confitentur quod alios salvos facit; sequitur enim dicentes: alios salvos fecit, seipsum salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. Athanasius. Dominus autem vere salvator non salvando seipsum, sed creaturam liberando, volebat cognosci salvator. Neque enim medicus, quia sibi medetur, medicus esse cognoscitur, nisi erga languidos artem probet: sic dominus salvator existens, non habebat opus salutis, neque descendendo de cruce volebat cognosci salvator, sed moriendo; multo namque maiorem salutem mors salvatoris affert hominibus quam descensus de cruce. Graecus. Videns autem Diabolus nullum esse sibi defensaculum, titubabat; et quasi aliud non valens, tentavit ulterius propinari salvatori acetum ad bibendum; sequitur enim illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes illi: quod contra seipsum facere Diabolus ignorabat: nam amaritudinem irae ex praevaricatione legis actam, qua cunctos detinebat, salvatori praebebat; quam illa sumens consumebat, ut vice aceti, vinum det nobis in potum, quod sapientia miscuit. Theophylactus. Obtulerunt autem milites Christo acetum, quasi regi subministrantes; sequitur enim dicentes: si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac. Beda. Et notandum, quod Iudaei vocabulum Christi Scripturae sibi auctoritate creditum blasphemantes irrident; milites vero, utpote Scripturarum nescii, non Christo, sed regi Iudaeorum insultant.


Lectio 7

[85962] Catena in Lc., cap. 23 l. 7 Theophylactus. Aliam attende sagacitatem Daemonis agitatam in Christum: triplici enim litterarum figura promulgabat accusationem Iesu, ne scilicet quemquam transeuntium lateat quod ob hoc suspensus fuerat, quia se regem faciebat; dicitur enim erat autem et superscriptio scripta super illum litteris Graecis, Latinis et Hebraicis: hic est rex Iudaeorum: per quod significabatur, potentissimas gentium quales erant Romani, prudentissimas, quales Graeci, maxime Deum colentes, quale fuit Iudaeorum genus, subici debere imperio Christi. Ambrosius. Merito autem supra crucem ponitur titulus; quia non humani corporis, sed divinae potestatis est regnum quod habet Christus. Lego titulum regis Iudaeorum, cum lego: regnum meum non est de hoc mundo; lego causam Christi super caput eius scriptam, cum lego: et Deus erat verbum: caput enim Christi Deus. Cyrillus. Alter autem latronum eadem cum Iudaeis eructabat; sequitur enim unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum, dicens: si tu es Christus, salvum fac teipsum et nos. Alter refrenabat voces ipsius; sequitur enim respondens autem alter increpabat eum, dicens: neque tu times Deum, qui in eadem damnatione es? Sed et proprium reatum confessus est, subdens et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus. Chrysostomus. Hic fungitur vice iudicis, condemnatus, et incipit de veritate censere qui coram Pilato post multa tormenta confessus est scelera. Quia aliud est homo censor, quem latent intima, et aliud Deus, qui mentes penetrat: et ibi quidem post confessionem poena subsequitur, hic autem confessio fit ad salutem. Sed et Christum pronuntiat innocentem, cum subdit hic vero nihil mali fecit; quasi dicat: novam vide iniuriam; honestatem damnari cum scelere. Nos viventes occidimus, hic mortuos suscitavit; nos aliena sumus furati, hic et sua iubet tribuere. Beatus igitur latro astantes docebat, talia disserens, quibus alterum increpabat. Sed ut videt extinctos auditus astantium, redit consequenter ad eum qui novit praecordia; sequitur enim et dicebat ad Iesum: domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Crucifixum aspicis, at dominum profiteris: condemnati vides figuram, et regis praedicas dignitatem: mille malis imbutus, postulas iustitiae fontem reminisci tuae nequitiae. Sed dices: video quidem apparens opprobrium, sed intueor latens regnum; et tu avertis mea publica scelera, et acceptas fidem intentionis occultae. Discipulum veritatis usurpavit nequitia, discipulum nequitiae non commutabit veritas? Gregorius Moralium. In cruce clavi manus eius pedesque ligaverant; nihilque a poenis in eo liberum nisi cor et lingua remanserunt. Inspirante Deo, totum illud ei obtulit quod in se liberum invenit; ut iuxta hoc quod scriptum est corde crederet ad iustitiam, ore confiteretur ad salutem. Tres autem virtutes quas apostolus memorat, subito repletus gratia, et accepit latro, et servavit in cruce. Fidem namque habuit, qui regnaturum Deum credidit, quem secum pariter morientem vidit: spem habuit, qui regni eius aditum postulavit: qui caritatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et collatronem pro simili scelere morientem de iniquitate sua redarguit. Ambrosius. Pulcherrimum autem datur affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur. Cito ignoscit dominus, quia cito ille convertitur, et uberior est gratia quam precatio: semper enim dominus plus tribuit quam rogatur. Ille rogabat, ut memor sui esset; de domino autem sequitur et dixit illi Iesus: amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso. Vita est enim esse cum Christo; et ubi Christus, ibi regnum. Theophylactus. Et quemadmodum quisque rex victoriosus rediens ex triumpho optima praedarum fert secum, sic et dominus praedatus portionem diabolicarum praedarum, scilicet latronem, ducit secum in Paradisum. Chrysostomus. Erat ergo videre salvatorem in medio latronum, trutinam iustitiae trutinantem fidem et infidelitatem. Expulit Diabolus de Paradiso Adam, Christus latronem impulit ante totum orbem et ante apostolos. Nudo verbo, sola fide in Paradisum introivit, ne quia post errores introitum desperaret. Attende celeritatem a cruce in caelos, a condemnatione in Paradisum, ut noveris non ad benevolentiam illius, sed ad clementiam dominum totum fecisse. Si autem iam facta est bonorum retributio, numquid supervacua erit resurrectio? Si enim introduxit latronem in Paradisum, corpus autem eius corruptum remansit foris, liquet non esse resurrectionem corporum. Haec dicunt illi: sed caro, quae fuit laborum particeps, numquid privabitur praemiis? Audi Paulum dicentem: oportet corruptibile hoc incorruptionem induere. Sed si dominus pollicitus est regnum caelorum, introduxit autem latronem in Paradisum, nondum ei retribuit praemia. Sed dicunt: nomine Paradisi regnum caelorum nominavit, usitato nomine utens dum alloqueretur latronem, qui nihil audierat de arduis documentis. Quidam autem non sic legunt hodie mecum eris in Paradiso, sed sic: dico tibi hodie; et consequenter: mecum eris in Paradiso. Sed adhuc evidentiorem solutionem subiungemus: nam medici cum vident aliquem desperatum, dicunt: iam mortuus est; sic et latro, quoniam non amplius timebatur eius regressus ad perditionem, dicitur Paradisum intrasse. Theophylactus. Hoc tamen est verius omnibus, quod quamvis non omnia promissa sortiti sunt et latro et alii sancti, ne sine nobis consummarentur, ut dicitur in epistola ad Hebraeos, sunt tamen in regno caelorum et in Paradiso. Gregorius Nyssenus. Hoc iterum oportet discutere: quomodo latro censeatur dignus Paradiso, cum sanctis flammea framea prohibeat introitum. Sed attende quod sermo divinus eum versatilem dicit, ut indignis quidem obviet, dignis vero liberum ad vitam patefaciat aditum. Gregorius Moralium. Vel illa romphaea flammea versatilis dicitur, pro eo quod fuisset quandoque venire tempus ut etiam removeri debuisset: quando scilicet veniret qui suae incarnationis mysterio Paradisi nobis iter aperiret. Ambrosius. Sed et illud solvendum est, quia alii, scilicet Matthaeus et Marcus, duos conviciantes inducunt latrones; iste unum conviciantem, unum repugnantem: fortasse et iste prius conviciatus est, sed repente conversus est. Potuit etiam de uno pluraliter dici, sicut est illud: in caprinis pellibus ambulabant (...) secti sunt, cum solus Elias melotidem habuisse, Isaias sectus esse doceatur. Mystice autem duo latrones duos populos peccatores significant per Baptismum crucifigendos esse cum Christo; quorum dissensio diversitatem pariter credentium significat. Beda. Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Per Baptismum autem, cum peccatores essemus, abluimur: sed alii, dum Deum in carne passum laudant, coronantur; alii, dum aut fidem aut opera Baptismi habere renuerunt, dono quod accepere, privantur.


Lectio 8

[85963] Catena in Lc., cap. 23 l. 8 Cyrillus. Postquam cruci tradiderunt dominum omnium, mundi machina lugebat proprium dominum, et obtenebrata est lux in meridie, secundum Amos, unde dicitur erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque ad horam nonam: quod erat manifestum indicium, quod forent passurae caliginem crucifigentium animae. Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem quod de tenebris dictum est, etiam alii duo, Matthaeus et Marcus, contestantur. Addit autem Lucas, unde factae sunt tenebrae, cum subdit et obscuratus est sol. Augustinus de Civ. Dei. Quam solis obscurationem non canonico cursu siderum accidisse satis ostendit, quod tunc erat Pascha Iudaeorum, quod plena luna solemniter agitur; regularis autem solis defectio non nisi in fine lunae contingit. Dionysius ad Polycarpum. Cum ambo apud Heliopolim essemus, ambo simul incidentem mirabiliter soli lunam notabamus (non enim eiusce coniunctionis tunc aderat tempus), ipsamque rursus ab hora nona usque in vesperam ad solis diametrum, supra naturae vires restitutam. Insuper et eam lunae incidentiam observavimus ab oriente coepisse, et usque ad solaris corporis finem pervenisse: ac tum demum resilisse, nec ex ea, ut assolet, parte luminis defectum et restitutionem contigisse, sed ex adverso diametri. Graecus. Hoc igitur prodigium factum est ut pateret quod qui mortem susceperat, gubernator esset totius creaturae. Ambrosius. Sol etiam occidit sacrilegis, ut funesti spectaculum sceleris obumbraret; tenebrae effusae sunt oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret. Beda. Volens autem Lucas miraculum miraculo adiungere, subiungit et velum templi scissum est medium. Hoc expirante domino factum est, sicut Matthaeus et Marcus contestantur, sed Lucas praeoccupando narravit. Theophylactus. Per hoc autem dominus ostendebat, quod non erunt ulterius sancta sanctorum inaccessibilia; sed tradita in manus Romanorum inquinarentur, et eorum aditus pateret. Ambrosius. Velum etiam scinditur, quo duorum populorum divisio, et synagogae profanatio declaratur. Scinditur velum vetus, ut Ecclesia nova fidei suae vela suspendat. Synagogae velamen suspenditur, ut religionis interna mysteria revelata, mentis cernamus intuitu. Theophylactus. Per hoc etiam ostenditur quod velum, quod sequestrabat nos a sacris quae sunt in caelo, disrumpitur, idest Dei inimicitia et peccatum. Ambrosius. Deinde etiam ubi acetum bibit, assumptae mortalitatis impletum est omne mysterium, et immortalitas sola remansit; unde sequitur et clamans voce magna ait Iesus: pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Beda. Patrem invocando, filium Dei se esse declarat: spiritum vero commendando, non defectum suae virtutis, sed confidentiam eiusdem cum patre potestatis insinuat. Ambrosius. Caro moritur, ut resurgat spiritus; patri commendatur, ut caelestia quoque ab iniquitatis vinculo solverentur, et pax fieret in caelo, quam terrena sequerentur. Cyrillus. Haec autem vox edocet quod animae sanctorum non deinceps in Inferno clauduntur, ut prius; sed apud Deum sunt, huius rei facto Christo principio. Athanasius. Commendat enim patri se per universos mortales in se vivificatos: nam sumus membra eius, secundum illud apostoli: omnes unum estis in Christo. Gregorius Nyssenus. Decet autem quaerere qualiter in eodem tempore dominus tripartitur seipsum: in viscera terrae, ut dixerat Pharisaeis; in Paradisum Dei, ut dixit latroni; in manus paternas, ut nunc dicitur. Sed recte considerantibus, hoc nec quaestione dignum videtur: nam qui ubique est per divinam potentiam, quolibet loco adest. Ambrosius. Commendatur ergo patri spiritus; sed cum sit in superioribus, illuminat et Inferna, ut universa redimantur; etenim Christus omnia, et in Christo omnia. Gregorius Nyssenus. Alia solutio est, quod in tempore passionis neutram partem humanitatis semel unita divinitas dimisit, sed animam de corpore sponte disiunxit, sed tamen in utroque permanentem ostendit: nam per corpus, in quo mortem suscepit, confutavit mortis potentiam; per animam vero latroni paravit introitum Paradisi. Dicit autem Isaias de superna Ierusalem, quae a Paradiso non est alia: super manus meas depinxi moenia tua. Unde palam est quod existens in Paradiso manus patris inhabitabat. Damascenus. Vel expressius loquendo, in sepulcro erat secundum corpus, in Inferno secundum animam; sed sicut Deus, in Paradiso cum latrone, et in throno erat cum patre et spiritu sancto. Theophylactus. Clamans vero alta voce expirat, quia inerat ei potestas ponendi animam suam, et eam resumendi; unde sequitur et haec dicens, expiravit. Ambrosius. Quasi dicat: tradidit spiritum quia non invitus amisit: quod enim emittitur, voluntarium est; quod amittitur, necessarium.


Lectio 9

[85964] Catena in Lc., cap. 23 l. 9 Augustinus de Trin. Cum post illam vocem continuo tradidit spiritum, hoc maxime qui aderant, sunt mirati: longa enim morte cruciabantur ligno suspensi; unde dicitur videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: vere hic homo iustus erat. Augustinus de Cons. Evang. Non est autem contrarium quod Matthaeus, viso terraemotu, dicit admiratum centurionem, cum Lucas dicat hoc eum admiratum fuisse quod emissa illa voce expirasset, ostendens quam potestatem habuit quando moreretur. In eo autem quod Matthaeus dixit non solum viso terraemotu, sed addidit: et his quae fiebant, integrum locum fuisse demonstravit Lucae, ut diceret ipsum domini mortem fuisse miratum. Quod autem Lucas etiam ipse dixit videns autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae facta erant in illa hora mirabiliter, tamquam unum mirabile factum commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula. Quod autem alius dixit, centurionem dixisse: vere filius Dei erat iste, Lucas autem ait, quod iustus erat, putari potest diversum; sed vel utrumque dictum a centurione debemus intelligere, et aliud illum, aliud istum commemorasse; vel fortasse Lucam exprimere voluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit Iesum filium Dei: forte enim non unigenitum aequalem patri centurio intellexerat; sed ideo filium Dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti dicti sunt filii Dei. Iam vero quia Matthaeus addidit eos qui cum centurione erant, Lucas vero hoc tacuit; non est contrarium, cum alius dicit quod alius tacet: et Matthaeus dixit: timuerunt valde; Lucas autem non dixit: timuit, sed glorificavit Deum: quis non intelligat Deum timendo glorificasse? Theophylactus. Nunc autem videtur effectum sortiri quod dominus dixerat: cum exaltatus fuero, omnia ad me traham. Exaltatus namque in cruce attraxit latronem et centurionem, sed et quosdam Iudaeorum, de quibus sequitur et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Beda. Quod percutiebant pectora, quia poenitentiae et luctus indicium est, potest dupliciter intelligi: sive enim eum cuius vitam dilexerunt, iniuste occisum dolebant; sive cuius mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant. Notandum autem, quod gentiles Deum timentes, apertae confessionis voce glorificant; Iudaei percutientes solum pectora, silentes domum redeunt. Ambrosius. O duriora saxis pectora Iudaeorum. Iudex arguit, credit minister, proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra concutitur, monumenta reserantur: Iudaeorum tamen immobilis duritia manet orbe concusso. Beda. Unde merito per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae Dei filium tacente synagoga confirmat. Impletur autem quod dominus patri conqueritur dicens: elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria; unde sequitur stabant autem omnes noti eius a longe. Theophylactus. Sed feminarum genus olim maledictum, manet et videt haec omnia; sequitur enim et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes, et sic primae refocillantur iustificatione, aut benedictione a passione profluente, sicut et resurrectione.


Lectio 10

[85965] Catena in Lc., cap. 23 l. 10 Graecus. Fuerat quandoque Ioseph occultus Christi discipulus: denique vinculum timoris rumpens, ferventior factus, dominicum corpus turpiter pendens a ligno deposuit, comparans pretiosam margaritam verborum modestia; unde dicitur et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio. Beda. Decurio vocatur, quod sit de ordine curiae, et officia curiae administret, qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari. Magnae ergo Ioseph dignitatis apud saeculum, sed maioris apud Deum meriti fuisse laudatur; unde sequitur vir bonus et iustus (hic non consenserat consilio et actibus eorum) ab Arimathaea civitate Iudaeae. Arimathaea ipsa est Ramatha civitas Helcanae et Samuelis. Augustinus de Cons. Evang. Dicit autem Ioannes quod erat discipulus Iesu; unde et hic subditur qui expectabat et ipse regnum Dei. Merito autem movet cur ille qui propter timorem occultus erat discipulus, ausus sit petere corpus eius, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur auderet; sequitur enim hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Sed intelligendum est istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua praeditus poterat familiariter intrare ad Pilatum. In extremo autem illo officio funeris exhibendo minus videtur curasse de Iudaeis, quamvis soleret in domino audiendo eorum inimicitias devitare. Beda. Sic igitur pro iustitia meritorum sepeliendo corpori dominico aptus, dignus fuit per nobilitatem potentiae saecularis illud impetrare; unde sequitur et depositum involvit in sindone. Ex simplici sepultura domini ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis quidem possint carere divitiis. Athanasius. Enormiter etiam agunt qui condiunt corpora mortuorum, et ea non sepeliunt, etiamsi sancta sint: quid enim sanctius aut maius domini corpore? Quod tamen in monumento positum est; donec die tertia resurrexit; sequitur enim et posuit eum in monumento exciso. Beda. Scilicet de petra; ne si ex multis lapidibus aedificatum esset, post resurrectionem suffossis tumuli fundamentis, ablatus furto diceretur. In novo etiam ponitur monumento; nam sequitur in quo nondum quisquam positus fuerat: ne post resurrectionem ceteris corporibus remanentibus, surrexisse alius suspicaretur. Quia vero sexta die homo factus est, recte dominus sexta die crucifixus humanae reparationis implevit arcanum; unde sequitur et erat dies parasceves, quod praeparatio interpretatur; quo nomine sextam feriam appellabant, quia ea die, quae in sabbatum forent necessaria, praeparabant. Quia vero septimo die requievit conditor ab opere suo, sabbato dominus in sepulcro requievit; unde sequitur et sabbatum illucescebat. Supra autem legimus, quia stabant omnes noti eius a longe, et mulieres quae secutae erant eum. His ergo notis Iesu post depositum eius cadaver ad sua remeantibus, solae mulieres, quae arctius amabant, funus subsecutae, quo loco poneretur inspicere cupiebant; sequitur enim subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius: ut scilicet ei tempore congruo munus possent suae devotionis offerre. Theophylactus. Neque tamen fidem debitam adhuc habebant, sed quasi puro homini aromata et unguenta parabant more Iudaeorum, qui talia exhibebant defunctis; unde sequitur et revertentes paraverunt aromata et unguenta. Beda. Sepulto enim domino, quamdiu licebat operari, idest usque ad solis occasum, unguentis praeparandis erant occupatae. Mandatum autem erat ut sabbati silentium, idest quies, a vespera usque ad vesperam servaretur; sequitur enim et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Ambrosius. Mystice autem iustus Christi corpus sepelit: talis enim est Christi sepultura, quae fraudem iniquitatemque non habeat. Merito autem Matthaeus hunc divitem dixit: suscipiendo enim divitem nescivit fidei paupertatem. Iustus corpus Christi operit sindone; vesti et tu domini corpus gloria sua, ut et ipse sis iustus; et si mortuum credis, operi tamen divinitatis plenitudine suae; sed et vestitur Ecclesia innocentiae gratia. Beda. Ille etiam in sindone munda involvit Iesum qui pura eum mente susceperit. Ambrosius. Non otiose alius Evangelista monumentum novum dixit, alius monumentum Ioseph: etenim tumulus his paratur qui sub lege sunt mortis; victor mortis tumulum suum non habet. Quae enim communicatio tumulo et Deo? Solus etiam tumulo includitur, quia mors Christi, etsi sit communis secundum naturam, specialis est secundum virtutem. Bene autem Christus in monumento conditur iusti ut iustitiae habitatione requiescat: monumentum enim hoc in duritiae gentilis petra iustus excidit penetrali verbi, ut praetenderet in nationibus virtus Christi. Cui pulcherrime admotus est lapis. Quicumque in se bene humaverit Christum, diligenter custodiat, ne eum perdat, neve perfidiae sit ingressus. Beda. Quod autem dominus sexta die crucifigitur, septima in sepulcro quiescit, significat quod in sexta mundi aetate nos pro domino pati et velut mundo crucifigi necesse est; in septima vero, idest post mortem, corpora quidem in tumulis, animae vero cum domino requiescunt. Usque huc et mulieres sanctae, idest animae humiles dilectione ferventes, passioni Christi diligenter obsequuntur: et si forte valeant imitari, sedula curiositate, quo ordine sit eadem passio completa, perpendunt: qua lecta, audita, recordata, mox ad paranda se opera virtutum, quibus Christus delectetur, convertunt, ut finita praesentis vitae parasceve, in requie beata tempore resurrectionis occurrere Christo valeant cum aromatibus spiritualium actionum.


Caput 24
Lectio 1

[85966] Catena in Lc., cap. 24 l. 1 Beda. Religiosae mulieres non solum in die parasceve, sed etiam sabbato transacto, idest sole occidente, mox ut operandi licentia remeavit, emerunt aromata, ut venientes ungerent corpus Iesu, sicut Marcus testatur; praeoccupante tamen iam noctis articulo, monumentum adire non valuerunt; et ideo dicitur una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata. Una sabbati, sive prima sabbati, prima est a sabbato, quam diem dominicam propter domini resurrectionem mos Christianus appellat. Quod autem valde diluculo mulieres venere ad monumentum, magnus quaerendi et inveniendi dominum fervor caritatis ostenditur. Ambrosius. Sed magna oritur hoc loco plerisque dubitatio: siquidem hic valde diluculo, Matthaeus vespere sabbati mulieres ad monumentum venisse dixerunt. Sed Evangelistas de diversis putes dixisse temporibus, ut personas alias mulierum, et alias conicias visiones. Quod autem scriptum est vespere sabbati, quae lucescit in prima sabbati, resurrexisse dominum, sic temperandum est: ut neque mane dominica, quae est prima post sabbatum, neque sabbato resurrectio facta credatur: nam quomodo triduum completur? Non ergo vesperascente die, sed vespere noctis resurrexit. Denique Graecus sero dixit. Sero autem horam significat in occasu diei, et rei cuiuslibet tarditatem; si dicas: sero mihi suggestum est. Est ergo et sero tempus noctis profundum: unde et mulieres ad monumentum accedendi habent facultatem, custodibus quiescentibus. Et ut scias nocte factum, mulieres aliae sciunt, aliae nesciunt: sciunt quae observant noctibus et diebus, nesciunt quae recesserunt. Nescit una Maria Magdalene, secundum Ioannem: nam eadem et ante scire et postea nescire non potuit. Ergo si plures Mariae, plures etiam fortasse Mariae Magdalenae; cum illud nomen personae sit, hoc sumatur a loco. Augustinus de Cons. Evang. Vel Matthaeus a prima parte noctis, quod est vespere, ipsam voluit noctem significare; cuius noctis fine venerunt ad monumentum: et hoc ea de causa, quia iam a vespere paraverant, et licebat afferre aromata transacto sabbato. Eusebius. Iacebat autem organum verbi extinctum: magnus vero lapis claudebat sepulcrum, quasi mors eum duxisset captivum; sed nondum lapso triduo vita se promit iterum post sufficientem mortis convictionem; unde sequitur et invenerunt lapidem revolutum a monumento. Theophylactus. Nam Angelus revolverat eum, ut testatur Matthaeus. Origenes. Amotus est autem lapis post resurrectionem propter mulieres, ut credant resurrexisse dominum, videntes monumentum vacuum corpore; unde sequitur et ingressae non invenerunt corpus domini Iesu. Cyrillus. Cum igitur non invenissent corpus Christi, quod resurrexerat, ducebantur diversis cogitationibus: et propter amorem Christi et adhibitam sollicitudinem meruerunt visionem angelicam; sequitur enim et factum est dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt iuxta illas in veste fulgenti. Eusebius. Iucunditatis et gaudii indicia salutiferae resurrectionis nuntii, et fulgentes amictus praestant. Moyses enim plagas Aegyptiis praeparans in flamma ignis Angelum perspexit. Sed non tales visi sunt mulieribus in sepulcro: sed mites et hilares, quales decebat conspici in regno et gaudio domini. Et sicut in passione eclipsatus est sol, moeroris et angustiae signa promens crucifigentibus filium Dei, ita Angeli vitae ac resurrectionis praecones habitum salutiferi festi candidati designabant. Ambrosius. Sed quomodo Marcus unum iuvenem in albis sedentem, Matthaeus unum, Ioannes et Lucas duos Angelos in albis sedentes visos esse memoraverunt? Augustinus. Possumus intelligere unum Angelum visum a mulieribus, et secundum Marcum et secundum Matthaeum; ut eas ingressas in monumentum accipiamus, scilicet in aliquod spatium quod erat aliqua maceria communitum ante illum saxei sepulcri locum; atque ibi vidisse Angelum sedentem a dextris, quod dicit Marcus; deinde intus ab eis, dum inspicerent locum in quo iacebat corpus domini, visos duos alios Angelos stantes, sicut dixit Lucas, locutos ad earumdem exhortandum animum et aedificandam fidem; unde sequitur cum timerent autem, et declinarent vultum in terram. Beda. Sanctae mulieres astantibus sibi Angelis, non in terram cecidisse, sed vultum dicuntur in terram declinasse; nec quempiam sanctorum legimus tempore dominicae resurrectionis vel ipsi domino vel Angelis sibi visis, terrae prostratum adorasse: unde mos obtinuit ecclesiasticus, ut vel in memoriam dominicae, vel in nostrae spem resurrectionis, omnibus dominicis diebus et toto quinquagesimo tempore non flexis genibus, sed declinatis in terram vultibus oremus. Non erat autem in monumento, qui locus est mortuorum, quaerendus ille qui ad vitam resurrexit a mortuis; et ideo subditur dixerunt ad illas, scilicet Angeli ad mulieres: quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed resurrexit. Die autem tertia, sicut ipse inter discipulos tam viros quam feminas praedixit, resurrectionis suae triumphum celebravit; unde sequitur recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et tertia die resurgere. Die namque parasceve hora nona spiritum tradens, vespere sepultus; mane prima sabbati resurrexit. Athanasius de Human. verbi. Poterat siquidem statim suscitare corpus a morte. Sed dixisset aliquis eum nequaquam fuisse mortuum, vel non plene mortem ei inhaesisse. Forsitan quoque si eodem momento mors et resurrectio contigissent, gloria incorruptibilitatis in incerto haesisset. Quapropter ut corpus vere extinctum ostenderetur, ipsa meridie mortem sustinuit, et tertia die illud incorruptibile redhibuit. Beda. Uno etiam die in sepulcro et duabus noctibus iacuit, quia lucem suae simplae mortis tenebris duplae nostrae mortis adiunxit. Cyrillus. Instructae autem mulieres Angelorum affatibus accelerantes ea retulerunt discipulis; unde sequitur et recordatae sunt verborum eius; et egressae a monumento, nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus. Namque femina quae quondam mortis fuit ministra, venerandum resurrectionis mysterium prima percepit et nuntiat. Adeptum est igitur femineum genus et ignominiae absolutionem et maledictionis repudium. Ambrosius. Mulieribus autem docere in Ecclesia non permittitur; sed domi viros suos interrogant. Ad eos ergo femina mittitur qui domestici sunt. Quae autem fuerint hae mulieres ostendit subdens erat autem Maria Magdalene. Beda. Ipsa est soror Lazari, et Ioanna, uxor Cusae procuratoris Herodis; et Maria Iacobi, idest mater Iacobi minoris et Ioseph. Et communiter de aliis subditur et ceterae, quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec. Ut enim perpetui reatus apud viros mulier opprobrium non sustineret; quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Theophylactus. Est autem naturaliter incredibile mortalibus resurrectionis miraculum; unde sequitur et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. Gregorius in Evang. Quod non tam illorum infirmitas, quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est, quae dum nos legentes agnoscimus, de eorum dubitatione solidamur. Theophylactus. Petrus autem hoc audiens tollit moras, et vadit ad monumentum: quia nec ignis novit moras ingestus materiae; unde sequitur Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum. Eusebius. Solus enim ipse credit feminis dicentibus se Angelos vidisse; et cum esset eximii affectus prae ceteris, sedulum se promebat, passim circumspiciens dominum; unde sequitur et procumbens vidit sola linteamina posita. Theophylactus. Cum autem ad monumentum fuisset, hoc primo consecutus est ut miraretur quae prius ab ipso vel ab aliis deridebantur; unde sequitur et abiit, secum mirans quod factum fuerat: idest apud se mirans rei eventum, qualiter sola linteamina derelicta fuere, corpore myrrha peruncto; vel quantam opportunitatem habuisset fur, ut haec semotim involuta dimittens, circumstantibus militibus corpus auferret. Augustinus de Cons. Evang. Intelligitur autem hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro: tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum quando et Ioannes, cum tantummodo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene, nuntiatum eis fuerat de corpore ablato. Postea autem facta sunt haec de visione Angelorum. Ideo autem Lucas Petrum solum commemoravit, quia illi primitus Maria nuntiaverat. Item potest movere quod Petrum non intrantem, sed procumbentem dicit. Lucas sola linteamina vidisse, et discessisse mirantem; cum Ioannes dicat intrasse, linteamina vidisse posita, et seipsum post Petrum intrasse. Sed intelligendum est, Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Ioannes tacet: post autem ingressus est antequam Ioannes intraret. Beda. Iuxta intellectum vero mysticum, per hoc quod mulieres valde diluculo veniunt ad monumentum, datur nobis exemplum, discussis vitiorum tenebris, ad domini corpus accedere: nam et sepulcrum illud figuram dominici habebat altaris, in quo corporis Christi mysterio non in serico, non in panno tincto, sed instar sindonis, quo eum Ioseph involvit, in linteo puro debent consecrari; ut sicut ipse veram terrenae naturae substantiam pro nobis morti obtulit, ita et nos in commemorationem ipsius purum de terrae germine, candidumque, et multimodo quasi mortificationis genere castigatum altari linum imponamus. Aromata autem, quae mulieres deferunt, significant odorem virtutum et orationum suavitatem, quibus altari appropinquare debemus. Revolutio autem lapidis insinuat reserationem sacramentorum, quae tegebantur velamine litterae legis, quae in lapide scripta est; cuius ablato tegmine, corpus domini mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur: quia etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus. Quomodo autem posito in sepulcro corpore domini, Angeli astitisse leguntur, ita etiam tempore consecrationis mysterii corporis Christi assistere sunt credendi. Nos ergo, exemplo devotarum mulierum, quoties mysteriis caelestibus appropinquamus, propter angelicam praesentiam, seu propter reverentiam sacrae oblationis, cum omni humilitate vultum declinemus in terram, nos cinerem et terram esse recolentes.


Lectio 2

[85967] Catena in Lc., cap. 24 l. 2 Glossa. Post manifestationem resurrectionis Christi per Angelos mulieribus factam, manifestatur ulterius eadem resurrectio per ipsius Christi apparitionem discipulis; unde dicitur et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum. Theophylactus. Quidam alterum horum duorum Lucam inquiunt esse, et ob hoc suum nomen occultasse. Ambrosius. Vel duobus discipulis seorsum dominus iam se vespere demonstrat, scilicet Ammaoni et Cleophae. Augustinus de Cons. Evang. Castellum autem illud non absurde accipimus etiam villam secundum Marcum potuisse appellari. Deinde castellum describit, dicens quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus. Beda. Ipsa est Nicopolis, civitas insignis Palaestinae, quae post expugnationem Iudaeae sub Marco Aurelio Antonino principe restaurata, cum statu mutavit et nomen. Stadium autem, quo Graeci, auctore ut dicunt, Hercule, viarum spatia mensurant, octava est pars milliarii; et ideo sexaginta stadia, septem millia passuum et quingenta significant: quod spatium itineris eis congruit qui de morte et sepultura domini certi gradiebantur, de resurrectione domini dubii: nam resurrectionem, quae post septimam sabbati facta est, octavo numero contineri nullus ambigit. Discipuli ergo, qui de domino loquentes incedunt, sextum milliarium coepti itineris compleverant: quia illum sine querela viventem usque ad mortem, quam in sexta sabbati subiit, pervenisse dolebant. Compleverant et septimum, quia hunc in sepulcro non dubitabant quievisse; sed de octavo dimidium tantum peregerant, quia gloriam iam celebratae resurrectionis non credebant perfecte. Theophylactus. Praedicti autem discipuli loquebantur de his ad invicem quae acciderant; non quasi credentes, sed sicut stupentes in rebus extraneis; unde sequitur et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. Beda. Loquentes autem de se dominus appropinquans comitatur; ut et fidem resurrectionis mentibus eorum incendat, et quod se facturum promiserat, impleat, scilicet ut ubi sunt duo vel tres in nomine meo congregati, ibi sum in medio eorum; unde sequitur et factum est dum fabularentur, et secum quaererent et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis. Theophylactus. Obtento enim iam spirituali corpore, non obstat loci distantia quin adesset quibus volebat; nec ulterius naturalibus legibus corpus suum regebat, sed spiritualiter et supra naturam: unde, ut Marcus dicit, sub alia forma eis videbatur, in qua non concedebatur eis eius cognitio; sequitur enim oculi autem eorum tenebantur ne illum agnoscerent; ut scilicet totam suam dubiam intentionem revelent, et vulnus detegentes, recipiant medicinam; et ut cognoscerent quod quamvis corpus ipsum quod passum fuerat, resurrexerit, non tamen amplius tale erat ut esset omnibus visibile, sed tantum his a quibus vellet videri; et ut non dubitent quare de cetero non conversatur inter plebem: quia scilicet post resurrectionem conversatio eius non esset digna hominibus, sed divina magis: quod etiam est forma resurrectionis futurae, in qua sicut Angeli conversabimur, et filii Dei. Gregorius in Evang. Convenienter etiam eis speciem quam recognoscerent, non ostendit; hoc agens foris in oculis corporis quod apud illos agebatur intus in oculis cordis: ipsi namque apud seipsos intus et amabant et dubitabant. De se ergo loquentibus, praesentiam exhibuit; sed de dubitantibus, cognitionis suae speciem abscondit: verba quidem eis contulit; nam sequitur et ait ad illos: qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Graecus. Conferebant quidem inter se, quasi non amplius exspectantes Christum viventem; sed dolorosi, quasi perempto salvatore; unde sequitur et respondens unus cui nomen Cleopha, dixit ei: tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Theophylactus. Quasi dicat: tu solus peregrinus es, et extra confinia Ierusalem habitas, et expers es eorum quae in medio eius contigerunt, et haec ignoras? Beda. Vel hoc dicit, quia peregrinum putabant eum cuius vultum non agnoscebant. Sed revera peregrinus erat eis, a quorum naturae fragilitate, percepta iam resurrectionis gloria, longe distabat, et quorum fide, utpote resurrectioni eius nescia, manebat extraneus. Sed adhuc dominus interrogat; nam sequitur quibus ille dixit: quae? Et ponitur eorum responsio, cum subditur et dixerunt ei: de Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta. Prophetam fatentur, filium Dei tacent, vel nondum perfecte credentes, vel soliciti ne inciderent in manus Iudaeorum persequentium, quia nesciebant quis esset, vel quod verum credebant celantes; ad cuius commendationem subditur potens in opere et sermone. Theophylactus. Primo quidem est opus, secundo sermo: nullus enim doctrinae sermo approbatur, nisi prius is qui docet, se ostendat auctorem: praecedit enim opus aspectum. Nam nisi mundaveris intellectus speculum per opera, non emicat decor optatus. Adhuc autem subditur coram Deo et omni populo: nam primo complacendum est Deo; deinde curandum, quantum possibile est, de innocentia apud homines, ut praecedente divino cultu vivamus sine scandalo plurimorum. Graecus. Deinde assignatur causa tristitiae, traditio et passio Christi, cum sequitur et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Subditur autem desperantium vox, cum dicitur nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. Sperabamus, inquiunt, non speramus, ac si mors domini, similis esset mortibus aliorum. Theophylactus. Expectabant enim Christum salvaturum et redempturum populum Israel ab ingruentibus malis, et a servitute Romanorum; ipsum quoque credebant terrenum regem fieri, quem putabant promulgatam in se mortis sententiam cavere potuisse. Beda. Merito ergo tristes incedebant: quia et seipsos quodammodo arguebant, quod in illo redemptionem speraverint, quem iam mortuum viderant, nec resurrecturum credebant; et maxime dolebant eum sine causa occisum, quem noverant innocentem. Theophylactus. Videntur tamen hi viri non omnino increduli esse, per hoc quod subditur et nunc super haec omnia tertia dies est hodie quod haec facta sunt: in quo videntur habere memoriam eius quod eis dominus dixerat, se tertia die resurrecturum. Graecus. Porro relatam a mulieribus resurrectionis famam commemorant, cum subditur sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore eius, venerunt dicentes, se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Dicunt quidem hoc quasi non credentes; propter quod referunt se territos, idest stupefactos: non enim quod erat eis relatum firmum aestimabant, aut angelicam illuminationem fuisse; sed stuporis et turbationis causam inde sumebant. Testimonium quoque Petri non certum aestimabant, dum diceret, se non vidisse dominum, sed resurrectionem eius conicere ex eo quod corpus ipsius in sepulcro non iacebat; unde sequitur et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Augustinus de Cons. Evang. Cum autem Lucas dixerit Petrum accurrisse ad monumentum, et Cleopham dixisse ipse retulerit quod quidam eorum ierant ad monumentum; intelligitur attestari Ioanni, quod duo ierint ad monumentum; sed Petrum primo solum commemoravit, quia illi primitus Maria nuntiaverat.


Lectio 3

[85968] Catena in Lc., cap. 24 l. 3 Theophylactus. Quia praedicti discipuli nimia dubietate laborabant dominus eos redarguit; unde dicitur et ipse dixit ad eos: o stulti. Fere enim eadem dixerant quae et astantes cruci: alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae. Contingit enim credere quae locuti sunt prophetae, particulariter quaedam, et non universaliter omnia: puta, si aliquis credat quae de cruce Christi dicuntur a prophetis, sicut est illud: foderunt manus meas et pedes meos; quae vero spectant ad resurrectionem non credat, sicut est illud: non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Decet autem in omnibus fidem adhibere prophetis; tam in gloriosis quae de Christo praedixerunt, quam in ingloriis: quia ex passione malorum est ingressus in gloriam; unde sequitur nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Scilicet secundum humanitatem. Isidorus. Sed et si oportebat Christum pati, tamen qui crucifixerunt rei sunt poena: non enim satagebant perficere quod Deus disponebat: unde et eorum executio fuit impia; Dei vero dispensatio prudentissima, qui nequitiam eorum in beneficia generis humani convertit, quasi utens vipereis carnibus ad antidoti salutiferi confectionem. Chrysostomus. Et ideo dominus ostendit consequenter, haec omnia non evenisse simpliciter, sed ex Dei proposito ante praedestinato; unde sequitur et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant: quasi diceret: postquam estis tardi, ego promptos vos reddam, mysteria Scripturarum vobis exponendo: nam sacrificium Abrahae, cum Isaac dimisso immolatus est aries, hoc praefiguravit. Sed in aliis Scripturis propheticis sparsim iacent mysteria crucis et resurrectionis Christi. Beda. Si autem Moyses et prophetae de Christo locuti sunt, et eum per passionem in gloriam intraturum praedixerunt; quomodo gloriatur se esse Christianum qui neque qualiter Scripturae ad Christum pertineant investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passionem attingere desiderat? Graecus. Quia vero praedixit Evangelista tenebantur oculi eorum ne eum agnoscerent, donec sermo domini mentem eorum moveret ad fidem; convenienter opportunum sui aspectum auditui subiungit; unde sequitur et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse finxit se longius ire. Augustinus de quaest. Evang. Quod non ad mendacium pertinet: non enim omne quod fingimus, mendacium est; sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc mendacium est; cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis; alioquin omnia quae a sapientibus et sanctis viris, vel etiam ab ipso domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non consistit veritas in talibus dictis. Sicut autem dicta, ita etiam finguntur facta sine mendacio ad aliquam rem significandam. Gregorius in Evang. Quia ergo adhuc in eorum cordibus peregrinus erat a fide, ire se longius finxit. Fingere namque componere dicimus: unde et compositores luti, figulos vocamus. Nihil ergo simplex veritas per duplicitatem fecit; sed talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Sed quia esse extranei a caritate non poterant hi cum quibus caritas gradiebatur, eum ad hospitium quasi peregrinum vocant; unde sequitur et coegerunt illum: ex quo exemplo colligitur quia peregrini ad hospitium non solum invitandi sunt, sed etiam trahendi. Glossa. Nec solum factis eum cogunt, sed etiam verbis inducunt; sequitur enim dicentes: mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies, scilicet ad occasum. Gregorius. Ecce autem cum per membra sua Christus suscipitur, susceptores suos etiam per semetipsum requirit; sequitur enim et intravit cum illis. Mensam ponunt, cibos afferunt, et Deum quem in Scripturae sacrae expositione non cognoverant, in panis fractione cognoscunt; sequitur enim et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum. Chrysostomus. Quod non de sensibilibus oculis dictum est, sed de sensu mentali. Augustinus de Cons. Evang. Neque enim clausis oculis ambulabant, sed inerat aliquid, quo non sinerentur agnoscere quod videbant; quod scilicet caligo et aliquis humor efficere solet; non quia dominus non poterat transformare carnem suam, ut alia revera esset effigies quam solebant intueri; quandoquidem et ante passionem transformatus est in monte, ut facies eius claresceret sicut sol: sed non ita nunc factum est: non enim incongruenter accipimus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana factum fuisse, ne agnosceretur Iesus. Sed tantum a Christo facta est permissio usque ad sacramentum panis, ut veritate corporis eius participata, removeri intelligatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci. Theophylactus. Sed et aliud innuit: quod scilicet sumentibus sacrum panem aperiuntur oculi, ut eum agnoscant: magnam enim et ineffabilem vim habebat domini caro. Augustinus de quaest. Evang. Vel quod dominus se ire longius finxit cum comitaretur discipulos, exponens eis sacras Scripturas, utrum ipse esset, ignorantibus, significat quia hospitalitatis officio ad suam cognitionem pervenire posse homines intimavit; ut, cum longius ipse ab hominibus abscesserit super omnes caelos, cum eis tamen sit qui haec exhibent servis eius. Tenet ergo Christum, ne longius ab eo eat, quisquis catechizatus verbo in omnibus bonis ei qui se catechizat communicat. Etenim isti catechizati erant verbo, cum exponeret eis Scripturas: et quia hospitalitatem sectati sunt, quem in ipsa expositione Scripturarum non cognoverunt, in panis fractione cognoscunt: non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Gregorius in Evang. Quisquis ergo audita vult intelligere, festinet ea quae iam intelligere potuit, opere implere. Ecce dominus non est cognitus dum loqueretur, et dignatus est cognosci dum pascitur; sequitur enim et ipse evanuit ex oculis eorum. Theophylactus. Non enim tale corpus habebat ut diutius cum eis commorari deberet, ut ex hoc pariter augeret affectum eorum; unde sequitur et dixerunt ad invicem: nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Origenes. Per quod innuit, quod prolati sermones a salvatore accendebant audientium cor ad amorem divinum. Gregorius in Hom. Pentec. Ex audito enim sermone inardescit animus, torporis frigus recedit, mens in superno desiderio fit anxia. Audire libet praecepta caelestia, et quod mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur. Theophylactus. Ardebat ergo cor eorum vel igne verborum domini, quibus intendebant tamquam veris: vel quia eo disserente Scripturas, percellebatur intrinsecus cor eorum, quod ille qui disserebat dominus esset. Adeo ergo laetati sunt ut nullam moram passi, mox reversi sint in Ierusalem; et hoc est quod sequitur et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem. Surrexerunt quidem eadem hora, pervenerunt autem per plures horas, sicut oportebat sexaginta stadia transeuntes. Augustinus de Cons. Evang. Iam autem fama erat quod surrexerat Iesus, a mulieribus facta, et a Simone Petro, cui iam apparuerat. Etenim isti duo haec invenerunt loquentes illos ad quos in Ierusalem venerunt; sequitur enim et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes, quod surrexit dominus vere, et apparuit Simoni. Beda. Omnium enim virorum primo dominus apparuisse videtur Petro ex his quos Evangelistae quatuor et Paulus apostolus commemoraverunt. Chrysostomus. Non enim simul omnibus se manifestabat, ut sereret fidei semina: nam qui primo viderat et certus erat, aliis referebat; deinde sermo prodiens praeparabat animum auditoris visioni: et ideo primo digniori et fideliori omnibus apparuit: erat enim opus animae fidelissimae, quae prius acciperet hunc aspectum, ut minime turbaretur inopinata visione: et ideo primo videtur a Petro; ut qui primo confessus est eum Christum, primo resurrectionem videre mereatur; et etiam, quia eum negaverat, prius ei voluit apparere, consolans eum ne desperaret. Post Petrum vero aliis apparuit, quandoque paucioribus, quandoque pluribus; quod duo discipuli confitentur; sequitur enim et ipsi narraverunt quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Augustinus. Quod autem ait Marcus: annuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt, cum Lucas dicat quod iam inde loquebantur vere resurrexisse dominum, quid intelligendum est, nisi aliquos ibi fuisse qui hoc credere nollent?


Lectio 4

[85969] Catena in Lc., cap. 24 l. 4 Cyrillus. Undique resurrectionis fama per apostolos divulgata, et affectu discipulorum erecto ad Christi visionem, venit desideratus; et quaerentibus, et expectantibus revelatur; nec disceptatur de alio, sed evidenter se offert; unde dicitur dum autem haec loquuntur, stetit Iesus in medio eorum. Augustinus de Cons. Evang. Hanc ostensionem domini post resurrectionem, Ioannes commemorat. Sed quod dicit Ioannes, non cum illis fuisse apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi regressi in Ierusalem, invenerunt congregatos undecim, proculdubio intelligendum est quod inde Thomas exierit, antequam dominus haec loquentibus appareret. Dat enim Lucas locum in sua narratione quomodo possit intelligi, dum haec loquerentur, prius inde exisse Thomam, et postea dominum intrasse; nisi quis dicat, non illos undecim qui iam tunc apostoli vocabantur, sed discipulos illos undecim fuisse ex multo numero discipulorum. Sed cum adiunxit Lucas et eos qui cum ipsis erant, satis utique declaravit evidentius illos undecim appellatos qui vocabantur apostoli, cum quibus ceteri erant. Sed videamus, cuius mysterii gratia, secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandaverit: praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis; quod etsi completum est, tamen post multa completum est; cum sic mandatum sit, ut aut hoc solum, aut hoc primum expectaretur fieri debuisse. Ambrosius. Unde hoc convenientius arbitror, quod dominus quidem mandaverit discipulis ut in Galilaea eum viderent; sed illis ob metum intra conclave residentibus primum se obtulisse. Graecus. Nec hoc est promissi transgressio; sed potius festinata ex benignitate impletio, propter pusillanimitatem discipulorum. Ambrosius. Postea vero confirmatis animis, undecim illos Galilaeam petiisse. Vel nihil obstat si dicantur pauciores intra conclave, et in monte quamplures fuisse. Eusebius. Duo enim Evangelistae, scilicet Lucas et Ioannes, solis undecim hunc scribunt apparuisse in Ierusalem; ceteri vero duo in Galilaeam properare, non solum undecim, sed etiam universis discipulis et fratribus dixerunt Angelum et salvatorem iussisse; de quibus Paulus meminit dicens: deinde apparuit plusquam quingentis fratribus simul. Est autem verior solutio, quod prius quidem in Ierusalem latitantibus, semel aut bis visus est ad eorum consolationem; in Galilaea vero non in conclavi, aut semel aut bis, sed cum multa potestate ostensionem sui fecit, praebens se eis viventem post passionem in signis multis, ut Lucas testatur in actibus. Augustinus de Cons. Evang. Vel quod ab Angelo, hoc est a domino, dictum est, prophetiae accipiendum est: in Galilaea enim, secundum transmigrationis significationem, intelligendum occurrit, quia de populo Israel transmigraturi erant ad gentes; quibus apostoli praedicantes Evangelium non crederent nisi ipse dominus viam in cordibus hominum praepararet; et hoc intelligitur: praecedet vos in Galilaeam. Secundum autem illud quod Galilaea interpretatur revelatio, non iam in forma servi intelligendum est, sed in qua est aequalis patri, quam promisit electis suis; illa erit revelatio tamquam vera Galilaea, cum videbimus eum sicut est. Ipsa etiam erit beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens non deserit. Theophylactus. Primo igitur dominus in medio discipulorum stans, solito pacis affatu eorum turbinem sedat, ostendens quod ipse idem est magister eorum, qui hoc verbo gaudebat, quo etiam eos munivit cum ad praedicandum misit; unde sequitur et dixit eis: pax vobis: ego sum, nolite timere. Cyrillus. Pudeat ergo nos pacis munus deserere, quam nobis hinc discedens Christus reliquit. Pax et res et nomen dulce, quam et Dei esse accepimus, iuxta illud: pax Dei, et eius esse Deum, iuxta illud: Deus pacis, et ipsam esse Deum, iuxta illud: ipse est pax nostra. Pax bonum commendatum ab omnibus, observatum autem a paucis. Quae autem est causa? Fortassis ambitio dominii aut facultatum, aut livor, aut odium, aut contemptus, aut aliquid huiusmodi ex his quae Dei ignaros videmus incurrere. Dei quippe praecipue pax est, quae confoederat omnia; cuius nihil est adeo proprium sicut unitas naturae, et pacificus status. Transumitur vero Angelis et divinis potestatibus, quae ad Deum et ad invicem pacifice se habent; diffunditur vero per totam creaturam, cuius est decor; tranquillitas in nobis autem manet secundum animam quidem per investigationem virtutum et communicationem, secundum corpus vero in membrorum et elementorum commensurationem: quorum alterum pulchritudo, alterum sanitas appellatur. Beda. Discipuli autem noverant Christum verum hominem, cum quo tanto tempore fuerant conversati; sed postquam mortuus est, non credunt tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se videre spiritum, quem emisit in passione; unde sequitur conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. Error ille apostolorum secta est Manichaeorum. Ambrosius. Adductis autem virtutum exemplis, Petrum et Ioannem non credimus potuisse dubitare. Cur ergo Lucas inducit fuisse turbatos? Primo omnium quia paucorum opinionem sententia maioris partis includit; deinde, quia, etsi Petrus de resurrectione crediderat, turbari tamen potuit, quod se dominus cum corpore, vectibus obseratis improvisus infunderet. Theophylactus. Verum, quia per verbum pacis non est sedatus turbo in animabus discipulorum, aliunde indicat eis se filium Dei esse, qui mentis cognoscebat arcana; unde sequitur et dixit eis: quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Beda. Quales utique cogitationes, nisi falsae et perniciosae? Perdidit enim Christus fructum passionis, si non esset veritas resurrectionis; tamquam si bonus agricola diceret: quod ibi plantavi, inveniam, idest fidem, quae in cor descendit, quia desuper est. Cogitationes autem istae non desuper descenderunt, sed de imo in cor, sicut herba mala, ascenderunt. Cyrillus. Hoc autem fuit evidentissimum signum quod non alius est qui videtur, sed ille idem quem viderant in ligno mortuum et positum in sepulcro, quem non latebat aliquid eorum quae erant in homine. Ambrosius. Consideremus autem qua gratia, secundum Ioannem, apostoli crediderunt, et gavisi sunt, qui secundum Lucam increduli redarguuntur. Et videtur mihi Ioannes quasi apostolus maiora et altiora tetigisse: his sequentia et humanis proxima; hic historico usus circuitu, ille compendio: quia et de illo dubitari non potest, quia testimonium perhibet de his quibus ipse interfuit; et ideo utrumque verum putamus; nam et si in primo Lucas eos non credidisse dicat, postea tamen credidisse demonstrat. Cyrillus. Comprobans autem dominus devictam esse mortem, et humanam naturam iam in Christo corruptionem exuisse, primo ostendit eius manus et pedes, et clavorum foramina; unde subdit videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Theophylactus. Sed et aliud subiungit: palpationem scilicet manuum atque pedum, cum dicit palpate, et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; quasi diceret: vos putatis me esse spiritum, idest phantasma, sicut plures defunctorum circa sepulcra videri sunt soliti; sed scitote quod spiritus neque carnem habet neque ossa; ego autem carnem et ossa habeo. Ambrosius. Hoc autem dominus ideo dixit, ut speciem nobis suae resurrectionis ostenderet: nam quod palpatur corpus est. In corpore autem resurgemus; sed illud subtilius, hoc crassius, utpote adhuc terrenae labis qualitate concretum. Non ergo per incorpoream naturam, sed per resurrectionis corporeae qualitatem Christus clausa penetravit. Gregorius Moralium. Non enim illa resurrectionis gloria corpus nostrum erit impalpabile, et ventis aereque subtilius, ut Eutychius dixit; sed subtile quidem per effectum spiritualis potentiae, palpabile autem per veritatem naturae. Sequitur et cum haec dixisset, ostendit eis manus et pedes. Beda. Quibus scilicet indicata clavorum vestigia claruere; sed secundum Ioannem etiam latus eis ostendit, cum fuerit lancea perforatum; ut scilicet ostensa vulnerum cicatrice, dubietatis eorum vulnus sanaret. Solent autem in hoc loco gentiles calumniam struere, quasi non valuerit dominus vulnera sibi inflicta curare: quibus respondendum est, quia non est consequens ut qui maiora fecisse probatur, minora facere nequiverit; sed certe dispensationis gratia, qui mortem destruxit, signa mortis delere noluit: primo quidem, ut per hoc discipulis fidem suae resurrectionis astrueret; deinde ut patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit, semper ostendat; tertia ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adiuti, propositis eiusdem mortis indiciis, insinuet: postremo ut in iudicio quam iuste damnentur impii, denuntiet.


Lectio 5

[85970] Catena in Lc., cap. 24 l. 5 Cyrillus. Ostenderat dominus discipulis manus et pedes, ut certificaret discipulos, quod corpus quod passum fuerat resurrexit. Ut adhuc autem magis certificaret, aliquid manducabile petiit; unde dicitur adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: habetis hic aliquid quod manducetur? Gregorius Nyssenus. Et iussu quidem legis Pascha cum amaricantibus edebatur; quia adhuc amaritudo manebat, post resurrectionem vero cibus favo mellis dulcoratur; unde sequitur at illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis. Beda. Ad insinuandum ergo resurrectionis suae veritatem, non solum tangi a discipulis, sed etiam convesci cum illis dignatur, ne arbitrentur eum non solide, sed imaginabiliter sibi apparere; unde sequitur et cum manducasset coram eis, sumens reliquias, dedit eis. Manducavit quidem potestate, non ex necessitate: aliter absorbet aquam terra sitiens, aliter sol calens; illa indigentia, iste potentia. Graecus. Si damus dominum vere comedisse, demus et omnes homines post resurrectionem uti ciborum fomentis. Sed quae ex quadam dispensatione fiunt a salvatore, non sunt regula et norma naturae; quoniam in quibusdam aliis dispensavit. Resuscitabit enim nostra corpora incorrupta, qui tamen dereliquit proprii corporis foramina, quae clavi foraverant, et lateris cicatricem, ut ostendat quod mansit post resurrectionem natura corporis, nec est in aliam mutatus substantiam. Beda. Manducavit ergo post resurrectionem, non quasi cibo indigens, nec quasi in resurrectione quam expectamus, cibis egere significans; sed ut eo modo naturam corporis resurgentis astrueret. Mystice autem piscis assus, quem Christus comedit, significat Christum passum: ipse enim latere dignatus in aquis generis humani, capi voluit laqueo mortis nostrae; et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae: sed favus mellis nobis extitit in resurrectione. In favo quidem mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae. Favus quippe mellis in cera est; mel vero in cera, est divinitas in humanitate. Theophylactus. Videntur autem et comesta aliud habere mysterium: quod enim manducavit partem piscis assi, significavit quod naturam nostram in huius vitae mari natantem, assans eam igne propriae deitatis, et exsiccans eius humiditatem, quam a profundis undis contraxerat, escam fecit divinam; et eam quae prius erat abominabilis, praeparavit Deo cibum suavem; quod significat favus mellis. Vel per piscem assum significat vitam activam consumentem nostram humilitatem laborum prunis; contemplationem vero significat per favum mellis, propter dulcedinem eloquiorum Dei. Beda. Postquam autem visus est, tactus est et manducavit, ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, misit manus ad Scripturas; unde sequitur et dixit ad illos: haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum; idest, cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos: tunc quidem in eadem carne resuscitatus erat, sed cum illis in eadem mortalitate non erat: et subdit quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me. Augustinus de Cons. Evang. Illud attendant qui magicis artibus Christum tanta potuisse, et nomen suum ad apostolos in se convertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum potuit magicis artibus prophetas divino spiritu antequam in terra nasceretur implere. Neque enim si magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus, cui prophetando venturo gens una deputata est.


Lectio 6

[85971] Catena in Lc., cap. 24 l. 6 Beda. Postquam praebuit se videndum oculis, manibus contrectandum, legis commemoravit Scripturas, consequenter aperuit sensum, ut intelligatur quod legitur; unde dicitur tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Theophylactus. Alioquin quomodo eorum anima turbata et vacillans, circa Christi mysterium studuisset? Sed et verbis eos docuit; sequitur enim et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, scilicet per lignum crucis. Beda. Perdidit autem Christus fructum passionis, si non esset veritas resurrectionis; unde subdit et resurgere a mortuis die tertia. Deinde post commendatam sui corporis veritatem, commendat Ecclesiae unitatem, cum subdit et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Eusebius. Dictum enim erat: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Oportebat autem conversus ex gentibus expiari a quolibet contagio et macula per ipsius virtutem, quasi contaminatos ab errore Daemonum idololatriae, et quasi nuper conversos a vita execrabili et impudica: et ideo dicit, quod oportet praedicari prius quidem poenitentiam, consequenter remissionem peccatorum in omnes gentes: eis enim qui prius quidem veram ostenderunt malorum poenitentiam, salubri gratia veniam commissorum donavit, pro quibus et mortem subiit. Theophylactus. In hoc vero quod dicit poenitentiam et remissionem peccatorum, etiam de Baptismate meminit, in quo per depositionem priorum scelerum subsequitur venia peccatorum. Sed quo pacto intelligetur in solo Christi nomine Baptisma fieri, cum alibi mandet hoc fieri in nomine patris et filii et spiritus sancti? Et primo quidem dicimus, quod non intelligitur quod in solo Christi nomine fiat Baptisma, sed quod Christi Baptismate aliquis baptizetur, idest spiritualiter, non Iudaice, nec tali quali Ioannes baptizabat ad solam poenitentiam, sed ad spiritus almi participationem; sicut et Christus in Iordane baptizatus ostendit spiritum sanctum in specie columbina. Porro Baptisma in Christi nomine, idest morte Christi, intelligas: sicut enim ipse post mortem triduo resurrexit, sic et nos ter in aquam mergimur, et consequenter emergimur, incorruptibilitatis spiritus arrham recipientes. Hoc etiam Christi nomen continet in se et patrem quasi unctorem, et spiritum quasi unctionem, et filium quasi unctum, scilicet secundum humanam naturam. Non autem decebat amplius bipartitum esse humanum genus in Iudaeos et gentiles: et ideo, ut omnes in unum uniret, mandavit incipere sermonem a Ierusalem et ad gentes terminari; unde sequitur incipientibus ab Ierusalem. Beda. Non solum quia credita sunt illis eloquia Dei, et eorum est adoptio filiorum et gloria; verum etiam ut gentes variis erroribus implicatae, hoc maxime indicio divinae pietatis ad spem veniae provocentur, quod eis qui filium Dei crucifixerunt, venia concedatur. Chrysostomus. Insuper ne dicerent aliqui, quod omissis notis iverunt se ostentaturos ad extraneos, ideo prius apud ipsos occisores pandunt resurrectionis signa in eadem civitate in qua prorupit temerarius ausus. Ubi enim crucifixores credere videntur, resurrectio plurimum demonstratur. Eusebius. Quod si ea quae Christus praedixit, iam sortiuntur effectum, et verbum eius vivax et efficax per universum mundum oculata fide perspicitur, tempus est non incredulos esse erga eum qui protulit verbum. Eum enim necesse est divinam vitam ducere cuius opera vivida verbis consona ostenduntur; quae quidem ministerio apostolorum impleta sunt; unde subdit vos autem estis testes horum, mortis scilicet et resurrectionis. Theophylactus. Consequenter ne turbati cogitarent: quomodo nos homines idiotae testimonium perhibebimus gentibus et Iudaeis, qui te occiderunt? Subiungit et ego mittam promissum patris mei in vos; quod scilicet per Ioelem promiserat dicens: effundam spiritum meum super omnem carnem. Chrysostomus. Sicut autem milites invasuros multos nemo dux exire sinit donec armati sint; sic et discipulos ante spiritus descensum, ad conflictum egredi non permittit; unde subdit vos autem sedebitis in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. Theophylactus. Idest, virtute non humana, sed caelesti. Nec dixit: suscipiatis, sed induamini, integram tutelam spiritualis velaminis indicans. Beda. De hac autem virtute, idest spiritu sancto, dicit etiam Angelus Mariae: et virtus altissimi obumbrabit tibi; et ipse dominus alibi: nam et ego novi virtutem de me exisse. Theophylactus. Cur autem non Christo praesente, vel eo discedente statim spiritus venit? Decebat enim eos fieri cupidos rei, et demum recipere gratiam: tunc enim magis ad Deum erigimur, cum incumbit necessitas. Oportebat enim interim nostram comparere naturam in caelo, et foedera consummari, ac deinde spiritum advenire et gaudia celebrari serena. Attende etiam quantam eis necessitatem imposuit Hierosolymis esse, in eo quod illic spiritum promisit largiri. Ne enim rursus post eius resurrectionem aufugerent, hac expectatione quasi quodam vinculo omnes simul eos ibi detinuit. Dicit autem donec induamini virtute ex alto; nec expressit quando, ut sint iugiter vigiles. Quid ergo miraris, si diem nobis novissimum non pandit, cum diem hunc propinquum pandere noluit? Gregorius Reg. Pastor. Admonendi sunt ergo quos a praedicationis officio vel imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit, ne dum sibi tantum onus officii praecipitatione arrogant, viam sibi subsequentis meliorationis abscindant. Ipsa enim veritas, quae repente quos vellet roborare potuisset; ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti praedicare praesumerent; postquam plene discipulos de virtute praedicationis instruxit, mandavit eis ut in civitate sederent, donec induerentur virtute ex alto. In civitate quippe sedemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagemur; ut cum virtute divina perfecte induimur, tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus. Ambrosius. Consideremus autem quomodo secundum Ioannem acceperint spiritum sanctum; hic autem in civitate iubentur sedere, quoadusque induantur virtute ex alto. Sed spiritum sanctum vel illis undecim quasi perfectioribus insufflavit, et reliquis postea tribuendum promittit; vel eisdem ibi insufflavit, hic spopondit. Nec videtur esse contrarium, cum divisiones sint gratiarum. Ergo aliam insufflavit ibi operationem, hic aliam pollicetur: ibi enim remittendorum gratia tributa est peccatorum; quod videtur esse augustius: et ideo insufflatur a Christo, ut credas de Deo spiritum sanctum Christi, et credas de Deo spiritum: Deus enim solus peccata dimittit. Lucas autem linguarum gratiam describit effusam. Chrysostomus. Vel dicit: accipite spiritum sanctum, ut eos idoneos faceret ad receptionem: aut quod futurum est, ut praesens indicavit. Augustinus de Trin. Vel dominus post resurrectionem suam bis dedit spiritum sanctum: semel in terra propter dilectionem proximorum, et iterum de caelo propter dilectionem Dei.


Lectio 7

[85972] Catena in Lc., cap. 24 l. 7 Beda. Praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi a domino cum discipulis potuerunt, primo diei resurrectionis eius coniungit tacite novissimum diem quo ascendit in caelum, dicens eduxit autem eos foras in Bethaniam. Primo quidem propter nomen civitatis, quae domus obedientiae dicitur: qui enim propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit. Deinde propter situm eiusmodi villae, quae in latere montis olivarum posita esse narratur: quia videlicet obedientis Ecclesiae domus in ipsius summi montis, idest in Christi, latere, fidei, spei dilectionisque suae fundamenta locavit. Eos autem benedicit, quibus praecepta docendi tradiderat; unde sequitur et elevatis manibus suis benedixit eis. Theophylactus. Forsan vim conservativam influens eis usque ad adventum spiritus; et fortassis instruens nos, ut quoties recedimus, benedictionibus subditos Dei commendemus. Origenes. Quod autem elevatis manibus benedixit eos, significat quod deceat benedicentem cuiquam ornatum esse variis operibus et arduis respectu aliorum: sic enim manus tolluntur in altum. Chrysostomus. Attende autem, quod dominus bravia repromissa aspectui subicit. Promiserat quidem corporum resurrectionem: a mortuis resurrexit, et per quadraginta dies discipulos certificat. Promittitur etiam, quod in nubibus rapiemur in aera; et hoc ipse patefecit per opera; sequitur enim et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum. Theophylactus. Et Elias quidem videbatur quasi assumi in caelum; sed salvator ipse praecursor omnium ascendit in caelum, appariturus divino conspectui in sacro suo corpore: et iam nostra natura in Christo honoratur a qualibet virtute angelica. Chrysostomus. Sed dices: quid interest mea? Quia et tu in nubibus suscipieris similiter: nam corpus tuum connaturale est illi corpori. Erit igitur et corpus tuum tam agile ut possit transire per aera; nam sicut caput, sic et corpus; sicut principium, sic et finis. Aspice autem quomodo honoratus es per hoc principium. Infima pars rationalis creaturae homo erat; sed pedes effecti sunt caput, sublimati in regiam sedem in suo capite. Beda. Ascendente autem in caelum domino, discipuli adorantes ubi steterunt novissime pedes eius, confestim Hierosolymam redeunt, ubi promissionem patris sunt expectare praecepti; sequitur enim et ipsi adorantes regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno. Gaudia magna agunt, quia Deum ac dominum suum post triumphum resurrectionis etiam caelos penetrasse laetantur. Graecus. Et erant vigilantes: non degentes in propriis Laribus, sed expectantes supernam gratiam conversantur in templo, inter cetera etiam loci honestatem adicientes; unde dicitur et erant semper in templo. Theophylactus. Nondum aderat spiritus, et iam spiritualiter conversantur: prius erant reclusi, iam stant in medio principum sacerdotum, nec aliquo distrahuntur mundano, sed omnibus contemptis iugiter Deum laudant; sequitur enim laudantes et benedicentes Deum. Beda. Et attende, quod Lucas inter quatuor animalia caeli designatus accipitur per vitulum; cuius victima, qui in sacerdotium eligebantur, initiari sunt iussi, eo quod ipse sacerdotium Christi ceteris amplius exponendum suscepit; et Evangelium suum, quod a ministerio templi per sacerdotium Zachariae coepit, in templi devotione complevit: et apostolos ibi ministros novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et in benedictione conclusit: ut in loco orationis et inter laudum devotiones promissum spiritus sancti adventum paratis cordibus expectent. Theophylactus. Quos nos imitantes, in sacra vita semper degamus, laudantes et benedicentes Deum, cui est gloria et benedictio et virtus in saecula. Amen.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264