CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Lucam
a capite XIV ad caput XVIII

Thomas de Aquino in Disputatione de Sacramento a Raphaele depicta (Stanza della Segnatura, Vaticano)

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 14
Lectio 1

[85885] Catena in Lc., cap. 14 l. 1 Cyrillus. Quamvis dominus malitiam Pharisaeorum cognosceret, tamen eorum fiebat conviva, ut prodesset praesentibus per verba et miracula; unde subditur et factum est cum introisset Iesus in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum: si scilicet reverentiam legis contemneret, et an quicquam prohibitorum faceret in die sabbati. Itaque hydropico veniente in medium, interrogatione reprehendit insolentiam Pharisaeorum, eum arguere volentium; unde dicitur et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. Et respondens Iesus dixit ad legisperitos et Pharisaeos, si licet sabbato curare. Beda. Quod dicitur respondisse Iesus, ad hoc respicit quod praemissum est: et ipsi observabant eum: dominus enim novit cogitationes hominum. Theophylactus. In sua autem interrogatione deridet eos, sicut amentes: Deo enim benedicente sabbatum, ipsi prohibent operari bona in eo; dies autem quae bonorum operam non admittit, maledicta est. Beda. Sed merito interrogati tacent, quia contra se dictum, quicquid dixerit, vident. Nam si licet sabbato curare, quare salvatorem an curet observant? Si non licet, quare ipsi sabbato pecora curant? Unde sequitur at illi tacuerunt. Cyrillus. Neglectis igitur Iudaeorum insidiis, liberat a morbo hydropicum: qui metu Pharisaeorum remedia non postulabat propter sabbatum, sed solum astabat, ut ex aspectu misertus eius salvaret eum: quod dominus cognoscens, non postulat ab eo si vellet salvus fieri; sed protinus eum sanavit; unde sequitur ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. Theophylactus. In quo non hoc prospexit dominus, ne scandalizaret Pharisaeos; sed ut benefaciat egenti remediis: decet enim nos, cum magna resultat utilitas, non curare si stulti scandalizentur. Cyrillus. Sed quia Pharisaei inepte tacuerunt, solvit Christus inflexibilem eorum impudentiam, considerationibus seriis ad hoc utens; unde sequitur et respondens ad illos dixit: cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? Theophylactus. Quasi dicat: si prohibuit lex misereri in sabbato, ne curam habeas filii tui periclitantis in sabbato; sed quid dico, filii, quando nec bovem praeteris, si periclitantem videris? Beda. In quo sic observatores suos Pharisaeos convincit, ut eosdem etiam avaritiae condemnet, qui in liberatione animalis suae avaritiae consulebant. Quanto ergo magis Christus hominem, qui multo melior est pecore, debuit liberare? Augustinus de quaest. Evang. Congruenter autem hydropicum animali quod cecidit in puteum comparavit, humore enim laborabat; sicut illam mulierem quam alligatam dixerat, et ipse solvebat, comparavit iumento, quod solvitur ut ad aquam ducatur. Beda. Competenti ergo exemplo solvit quaestionem, ut ostendat eos violare sabbatum in opere cupiditatis qui eum violare arguerunt in opere caritatis; unde sequitur et non poterant ad haec respondere illi. Mystice autem hydropicus comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat: hydropicus enim morbus ab aquoso humore vocabulum trahit. Augustinus de quaest. Evang. Vel hydropicum recte comparamus diviti avaro: sicut enim ille quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit; sic et iste quanto est copiosior divitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit. Gregorius Moralium. Recte ergo hydropicus ante Pharisaeum curatur: quia per alterius aegritudinem corporis, in altero exprimitur languor, seu aegritudo cordis et mentis. Beda. Bene autem in exemplo bovem et asinum nominat, ut vel sapientes et hebetes, vel utrumque populum significet, scilicet Iudaeum iugo legis pressum, et gentilem nulla ratione domitum: omnes enim a puteo concupiscentiae demersos dominus extrahit.


Lectio 2

[85886] Catena in Lc., cap. 14 l. 2 Ambrosius. Prius curatus est hydropicus, in quo fluxus carnis exuberans, animae gravabat officia, spiritus extinguebat ardorem: deinde docetur humilitas, dum in convivio nuptiali appetentia loci superioris arcetur; unde dicitur dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco. Cyrillus. Prosilire enim prompte ad honores qui nobis non conveniunt, indicat nos temerarios esse, et nostra facta vituperio replet; unde sequitur ne forte honoratio te sit invitatus ab illo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: da huic locum; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Chrysostomus. Et sic quod concupivit, nequaquam obtinuit ambitiosus honoris, sed passus est repulsam; et satagens qualiter abundet honoribus, non honoratur. Et quia nihil est aequipollens modestiae, auditorem ad oppositum ducit. Non solum prohibet ambire primatum, sed et venari iubet ultima; unde sequitur sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco. Cyrillus. Si enim aliquis non vult aliis praelocari, nanciscitur hoc ex divina sententia; unde sequitur ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: amice, ascende superius. Haec dicens, non graviter obiurgat, sed leniter iniungit: sufficit enim monitio apud discretos; et sic pro humilitate aliquis coronatur honore; unde sequitur tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Basilius. Occupare igitur locum ultimum in conviviis, iuxta mandatum dominicum, conveniens est, sed rursum in hunc contentiose irruere reprobatum tamquam interemptorium ordinis et causativum tumultus: et de eo mota contentio aequiparabit vos litigantibus de primatu. Quapropter, sicut hic dominus dicit, expedit convivium facienti committere accubitus ordinem. Sic et in patientia nos mutuo sustinebimus honeste, et secundum ordinem omnia prosequentes, non ad apparentiam plurium; nec videbimur humilitatem pertractare per vehementem contradictionem; magis autem humilitatem per patientiam obtineremus: maius est enim ex repugnantia superbiae indicium quam ex primo accubitu, quando eum cum imperio obtinemus. Theophylactus. Nemo autem putet praemissam Christi doctrinam modicam esse, et indignam culminis Dei verbi; non enim pium dices esse medicum pollicitum sanare podagram, ictum vero digiti vel dentis dolorem nolentem curare. Porro quomodo parva passio vanae gloriae, quae versabat primos perquirentes accubitus? Decebat igitur humilitatis magistrum omnem ramum pravae radicis amputare. Sed et illud considera, quia praesto coena, et passione primatus coram salvatore vexante miseros, opportunitatem habebat monitio. Cyrillus. Ostenso igitur tam modico exemplo ambitiosorum contemptu, et non ambitiosorum exaltatione adicit magnum parvo, generalem sententiam proferens, cum subditur quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur: quod dicitur secundum divinum iudicium, non secundum humanam consuetudinem, secundum quam plures concupiscentes honorem consequuntur, alii vero se humiliantes inglorii remanent. Theophylactus. Porro non finaliter nec omnibus hominibus est reverendus qui se honoribus ingerit; sed dum a quibusdam honoratur, alii detrahunt ei, et quandoque etiam ipsi honorantes. Beda. Sed quoniam hanc admonitionem Evangelista parabolam vocat, breviter intuendum quid mystice significet. Quisquis nuptias Christi et Ecclesiae invitatus adierit, membris Ecclesiae per fidem coniunctus, non se extollat, quasi sublimior ceteris, de meritis gloriando: dabit enim locum honoratiori post invitato, cum illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate praeitur, et cum rubore novissimum locum tenet, quando de aliis meliora cognoscens, quicquid de sua operatione celsum sentiebat humiliat. Sed recumbit aliquis in novissimo loco, secundum illud: quanto magnus es, humilia te in omnibus. Veniens autem dominus, quem humilem invenerit, amici nomine beatificans, ascendere superius praecipiet: quicumque enim humiliaverit se sicut parvulus, hic est maior in regno caelorum. Pulchre autem dicitur tunc erit tibi gloria, ne nunc quaerere incipias quod tibi servatur in fine. Potest etiam et hoc in hac vita intelligi; quia quotidie dominus suas nuptias intrat, superbos despiciens, et humilibus saepe tanta sui spiritus dona praestans, ut discumbentium, idest fidelium, coetus, eos admirando glorificet. Ex conclusione vero generali, quae subditur, manifeste claret praecedentem domini sermonem typice intelligendum. Neque enim omnis qui se coram hominibus exaltat, humiliatur; aut qui se in conspectu hominum humiliat, exaltatur ab eis: sed qui se de meritis elevat, humiliabitur a domino; et qui se de beneficiis humiliat, exaltabitur ab eo.


Lectio 3

[85887] Catena in Lc., cap. 14 l. 3 Theophylactus. Ex duabus partibus coena composita, scilicet ex vocantibus et vocatis, partem vocatorum ad humilitatem iam monuerat; consequenter vocantem monendo remunerat, retrahens eum ne gratia hominum convivaret; unde dicitur dicebat autem ei qui se invitaverat: cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos neque fratres neque cognatos neque vicinos neque divites. Chrysostomus. Multae causae sunt quibus amicitiae foedus contrahitur; et illicitas quidem praetermittimus, proponemus autem naturales et morales: naturales quidem, puta patris ad filium, fratris ad fratrem, et aliorum huiusmodi; quod significat dicens neque fratres neque cognatos; morales autem: puta conviva factus est, aut convicinus est; et quantum ad hos dicit neque vicinos. Beda. Fratres igitur et amicos et divites alterutrum convivia celebrare non quasi scelus interdicit; sed, sicut cetera necessitatis humanae commercia, ad promerenda vitae caelestis praemia, nil valere ostendit; unde subdit ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Non ait: et fiet tibi peccatum. Cui simile est id quod alibi dicit: et si bene feceritis his qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Sunt tamen quaedam mutua fratrum vicinorumque convivia, quae non solum in praesenti retributionem, sed et damnationem percipiunt in futuro; quae aut collatione omnium celebrantur; aut vicibus solent a contubernalibus exhiberi: in quibus ad hoc convenitur ut foeda gerantur, et ex copia incitetur libidinis diversa voluptas. Chrysostomus. Non igitur hac spe aliis beneficia conferamus ut nobis retribuant; haec enim frigida est intentio: unde talis amicitia celerius evanescit. Si vero pauperem vocaveris, Deum numquam obliviscentem habebis debitorem; unde sequitur sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et caecos. Quanto enim minor est frater, tanto magis per eum Christus accedit et visitat. Nam qui magnum suscipit, saepe propter vanam gloriam facit: sed et utilitas pluries quaeritur, ut promoveatur per illum. Possem quidem plures proponere ob hoc celeberrimos senatorum colentes, ut illis mediantibus ampliorem gratiam obtineant principum. Non igitur illos quaeramus qui nobis retribuere possunt; sequitur enim et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Non ergo turbemur cum non recipimus beneficii recompensationem, sed cum receperimus: quoniam si receperimus, non amplius recipiemus illic; sed si minime retribuat homo, tunc ibi Deus retribuet; unde sequitur retribuetur enim in resurrectione iustorum. Beda. Et si omnes resurgunt, iustorum tamen resurrectio dicitur, quia in hac resurrectione beatos se esse non dubitant; ergo qui pauperes ad convivium vocant, in futuro praemia recipient; qui autem amicos, fratres et divites vocat, recepit mercedem suam. Sed si hoc propter Deum facit in exemplum filiorum Iob, sicut cetera fraternae dilectionis officia, ipse qui iussit remunerat. Chrysostomus. Sed dicitis: immundus est pauper et sordidus. Lava eum, et fac tecum in mensa sedere. Si vestes sordidas habet, mundum indumentum exhibeas. Christus accedit per eum, et tu frivola loqueris? Gregorius Nyssenus. Non ergo negligas iacentes, quasi nullo sint digni; cogita qui sint, et pretiositatem eorum invenies. Salvatoris induerunt imaginem, futurorum bonorum heredes, regni clavigeri, accusatores et excusatores idonei, non loquentes, sed inspecti a iudice. Chrysostomus. Decet ergo eos sursum in solario suscipere; si non placet, saltem deorsum, ubi sunt subiugalia et famuli, Christum suscipias: fiat saltem pauper aedituus: ubi enim est eleemosyna, non audet intrare Diabolus: et si non secum consedeas, mitte saltem eis de mensa fercula. Origenes. Mystice vero qui vanam gloriam vitat, vocat ad spirituale convivium pauperes, idest imperitos, ut ditet; debiles, hoc est laesam conscientiam habentes, ut sanet; claudos, idest declinantes a ratione, ut rectas semitas faciant; caecos, idest qui carent contemplatione veritatis, ut veram lucem videant. Quod autem dicitur non possunt retribuere tibi, idest non noverunt responsum proferre.


Lectio 4

[85888] Catena in Lc., cap. 14 l. 4 Eusebius. Docuerat supra dominus praeparare convivium rependere nequeuntibus, cum sit recompensandum in resurrectione iustorum: et ideo quidam intelligens unum et idem esse resurrectionem iustorum et regnum Dei, recompensationem praedictam commendat; sequitur enim haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: beatus qui manducabit panem in regno Dei. Cyrillus. Homo iste animalis erat, non diligenter percipiens ea quae Christus protulerat: putavit enim corporeas esse remunerationes sanctorum. Augustinus de Verb. Dom. Vel quia in longinqua iste suspirabat, et panis iste quem desiderabat, ante illum discumbebat. Quis enim est panis regni Dei, nisi qui dicit: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi? Nolite parare fauces, sed cor. Beda. Sed quia nonnulli hunc panem fidetenus odorando percipiunt, dulcedinem vero eius attingere veraciter gustando fastidiunt; subiecta parabola dominus talium torporem caelestibus epulis dignum non esse redarguit; sequitur enim at ille dixit ei: homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Cyrillus. Homo iste Deus pater est, secundum quod imagines ad similitudinem veritatis figurantur. Chrysostomus. Quoties enim punitivam suam virtutem indicare vult Deus, ursa, pardus, leo et huiusmodi nuncupatur, quando vero misericordiam exprimere vult, dicitur homo. Cyrillus. Hic ergo conditor omnium, atque gloriae pater, paravit coenam magnam in Christo peractam. In novissimis enim temporibus, et quasi in occasu nostri saeculi, illuxit nobis Dei filius; et mortem pro nobis sustinens, dedit nobis proprium corpus comedere: unde et agnus in vespere immolabatur iuxta legem Mosaicam. Merito igitur in coena dictum est paratum in Christo convivium. Gregorius in Evang. Vel fecit coenam magnam, quia satietatem nobis dulcedinis aeternae praeparavit: qui vocavit multos, sed pauci veniunt: quia nonnunquam ipsi qui ei per fidem subiecti sunt, aeterno eius convivio vivendo contradicunt. Hoc autem distare inter delicias corporis et cordis solet, quod corporales deliciae cum non habentur, grave in se desiderium accedunt; cum vero habitae eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt; at contra, spiritales deliciae cum non habentur, in fastidio sunt; cum vero habentur, in desiderio. Sed superna pietas contemptas illas delicias ad memoriae nostrae oculos revocat, atque ut fastidium nostrum repellere debeamus invitat: unde sequitur et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent. Cyrillus. Iste servus qui missus est, ipse Christus est, qui cum esset naturaliter Deus, et verus Dei filius, exinanivit seipsum formam servi accipiens. Missus est autem hora coenae: non enim a principio verbum patris nostram naturam suscepit, sed in novissimo tempore. Subdit autem quia parata sunt omnia; paravit enim pater in Christo bona collata mundo per ipsum, peccatorum amotionem, spiritus sancti participationem, adoptionis splendorem; ad hoc vocavit Christus per evangelica documenta. Augustinus de Verb. Dom. Vel aliter. Homo iste mediator est Dei et hominis Christus Iesus. Misit ut venirent invitati, idest per missos vocati prophetas. Qui olim invitabant ad coenam Christi, saepe missi sunt ad populum Israel, saepe vocaverunt ut ad horam coenae venirent: illi invitantes acceperunt, coenam repudiarunt; prophetas legerunt, et Christum occiderunt; et tunc nobis coenam nescientes paraverunt. Parata iam coena, idest immolato Christo, missi sunt apostoli ad quos missi fuerant ante prophetae. Gregorius. Per hunc ergo servum qui a patrefamilias ad invitandum mittitur, praedicatorum ordo significatur. Saepe autem solet evenire ut persona potens famulum habeat despectum; cumque per eum dominus aliquid mandat, non despicitur persona loquentis servi, quia servatur in corde mittentis reverentia domini. Offert ergo Deus quod rogari debuit, non rogare: dare vult quod vix sperari poterat; et tamen simul omnes excusant; sequitur enim et coeperunt omnes simul excusare. Ecce homo dives invitat, et pauperes occurrere festinant; ad Dei invitamur convivium, et nos excusamus. Augustinus de Verb. Dom. Tres autem fuerunt excusationes, de quibus subditur primus dixit ei: villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam. Rogo te, habe me excusatum. In villa empta dominatio notatur: ergo superbia castigatur vitium primum: primus enim homo dominari voluit, qui dominium habere noluit. Gregorius. Vel per villam terrena substantia designatur. Exit ergo videre illam qui sola exteriora cogitat propter substantiam. Ambrosius. Sic igitur emeritae militiae viro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum, quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit, regnum caeli possit adipisci, cum dominus dicat: vende omnia tua, et sequere me. Sequitur et alter dixit: iuga boum emi quinque, et eo probare illa. Augustinus de Verb. Dom. Quinque iuga boum sensus carnis huius quinque numerantur. In oculis visus est, in auribus auditus, in naribus odoratus, in faucibus gustus, in omnibus membris tactus. Sed quia iuga sunt, in tribus prioribus sensibus facilius apparet: duo sunt oculi, duae aures, geminae nares: ecce tria iuga: et in faucibus, idest sensu gustandi, geminatio quaedam invenitur, quia nihil gustando sapit nisi lingua et palato tangatur: voluptas carnis, quae ad tactum pertinet, occulte geminatur: est et forinsecus et intrinsecus. Dicuntur autem iuga boum, quia per sensus istos carnis terrena requiruntur: boves enim terram versant; homines autem remoti a fide, terrenis dediti, nolunt credere aliquid nisi ad quod sensu corporis perveniunt quinquepartito. Non, inquit, ego credo, nisi quod video. Si talia cogitaremus, quinque illis iugis boum a coena impediremur. Ut noveritis autem istorum quinque sensuum, non delectationem quae mulcet et ingerit voluptatem, sed curiositatem quamdam notatam fuisse, non ait quinque iuga boum emi, eo pascere illa, sed eo probare illa. Gregorius in Evang. Corporales etiam sensus, quia interna comprehendere nequeunt, sed sola exteriora agnoscunt, recte per eos curiositas designatur; quae dum alienam quaerit vitam discutere, semper sua intima nesciens studet exteriora cogitare. Sed notandum, quod is qui propter villam, et is qui propter probanda iuga boum a coena sui invitatoris se excusat, humilitatis verba permiscet; dum enim dicit rogo, et venire contemnit, humilitas sonat in voce, superbia in actione. Sequitur alius dixit: uxorem duxi, et ideo non possum venire. Augustinus de Verb. Dom. Ista est voluptas carnis, quae multos impedit: utinam foris, et non intus. Qui enim dixit uxorem duxi, carnem amplexatur, carnis voluptatibus iucundatur, a coena excusatur: observet ne fame interna moriatur. Basilius. Dicit autem non possum venire, eo quod intellectus humanus vergens ad mundanas illecebras debilis est ad agendum. Gregorius. Quamvis autem bonum sit coniugium, atque ad propagandam sobolem divina providentia constitutum, nonnulli tamen per hoc non fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis: et idcirco per rem iustam significari potest non incongrue iniusta. Ambrosius. Vel coniugium non reprehenditur, sed ad maiorem honorem vocatur integritas: quoniam mulier innupta cogitat quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi. Augustinus. Ioannes autem dicens: omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, inde coepit ubi Evangelium terminum posuit. Concupiscentia carnis, uxorem duxi; concupiscentia oculorum, quinque iuga boum emi; ambitio saeculi, villam emi. A parte autem in totum commemorati sunt quinque sensus per solos oculos, quorum est in quinque sensibus principatus: propterea cum proprie ad oculos pertineat visus, ipsum videre per omnes quinque sensus solemus appellare. Cyrillus. Quos autem intelligemus fuisse eos qui renuerunt praedictorum causa venire, nisi praesides Iudaeorum, quos per totam sacram paginam de his redargutos esse videmus? Origenes. Vel aliter. Hi qui villam emerunt, et refutant coenam sunt qui receperunt alia dogmata divinitatis, nec experti sunt verbum quod possidebant. Is autem qui quinque paria boum emit, est qui naturam intellectualem contemnit, et sensibilia sequitur: unde incorpoream naturam comprehendere non potest. Qui autem uxorem duxit, est qui coniunctus est carni, voluptatum magis amator quam Dei. Ambrosius. Vel tria genera hominum a consortio istius coenae aestimemus excludi, gentilium, Iudaeorum et haereticorum. Iudaei corporali ministerio iuga sibi legis imponunt. Quinque autem iuga sunt verborum decem, vel quinque libri veteris legis. At vero haeresis velut Eva femineo rigore fidei tentat affectum. Et apostolus dicit avaritiam esse fugiendam, ne impediti more gentili ad regnum Christi pervenire nequeamus. Ergo et ille qui villam emit, alienus a regno est, et ille qui iugum potius legis quam gratiae munus elegit, et ille qui se propter ducendam excusat uxorem. Sequitur et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Augustinus super Gen. Non propter inferiorum scientiam Deus nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior; sed novit omnia stabiliter atque incommutabiliter. Habet autem nuntios propter nos, et propter ipsos; quia illo modo Deo parere et assistere, ut eum de inferioribus consulant, eiusque supernis iussis obtemperent, bonum est eis in ordine propriae naturae. Cyrillus. Iudaeorum autem primatibus vocationem renuentibus, sicut ipsi dicebant: numquid aliquis principum credidit in eum? Indignatus est paterfamilias, quasi eis dignis indignatione et ira; unde sequitur tunc iratus paterfamilias. Basilius. Non quod irae passio divinae substantiae accidat; sed talis operatio, quae in nobis ab ira fit, Dei ira et indignatio dicitur. Cyrillus. Sic ergo indignatus dicitur paterfamilias in principes Iudaeorum, et vocati sunt loco eorum, qui erant de multitudine Iudaeorum, fragilem et impotentem mentem habentes. Loquente enim Petro, primo quidem tria millia, deinde quinque millia crediderunt, et postmodum plurimus populus; unde dicitur dixit servo suo: exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, caecos et claudos introduc huc. Ambrosius. Invitat autem pauperes, debiles et caecos, ut ostendatur quod nullum debilitas corporis excludit a regno, rariusque delinquat cui desit illecebra peccandi; vel quod infirmitas peccatorum per misericordiam domini remittatur; unde mittit ad plateas, ut de latioribus vicis ad angustam venirent viam. Gregorius in Evang. Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur: dicuntur enim debiles et pauperes qui iudicio suo apud semetipsos infirmi sunt: nam pauperes et quasi fortes sunt qui positi in paupertate superbiunt; caeci sunt qui nullius ingenii lumen habent; claudi sunt qui rectos gressus in operatione non habent. Sed dum horum vitia in membrorum debilitate significantur, sicut illi peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque qui invitantur et veniunt; sed peccatores superbi respuuntur, humiles eliguntur. Hos itaque elegit Deus quos despicit mundus: quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum; et tanto celerius vocem Dei aliqui audiunt, quanto in hoc mundo non habent unde delectentur. Cum ergo de vicis et plateis ad coenam quosdam dominus vocat, illum populum designat qui tenere legis urbanam conversationem noverat. Sed multitudo quae ex Israel populo credidit, locum superni convivii non implevit; unde sequitur et ait servus: domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Intravit enim iam frequentia Iudaeorum; sed adhuc locus vacat in regno, ubi suscipi debeat numerositas gentium; unde subditur et ait dominus servo: exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Cum convivas suos colligi ex viis et sepibus praecipit, agrestem populum, idest gentilem, quaerit. Ambrosius. Vel mittit ad vias et circa sepes, quia hi apti sunt regno caelorum qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinant, in quodam bono voluntatis tramite constituti; et qui modo sepis, quae ab incultis culta secernat, et incursus arceat bestiarum, norit bona malaque distinguere, et adversus tentamenta nequitiae spiritualis, fidei munimen praetendere. Augustinus de Verb. Dom. Venerunt de plateis et vicis gentes, veniunt de sepibus haeretici: nam sepes qui construunt, divisiones quaerunt. Abstrahantur a sepibus, evellantur a spinis. Sed cogi nolunt: voluntate, inquiunt, nostra intremus. Non hoc dominus imperavit: coge, inquit, intrare. Foris inveniatur necessitas, nascitur inde voluntas. Gregorius. Qui ergo huius mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, compelluntur intrare. Sed valde tremenda est sententia quae subinfertur dico autem vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam. Nemo ergo contemnat; ne dum vocatus excusat, cum voluntatem habuerit, intrare non valeat.


Lectio 5

[85889] Catena in Lc., cap. 14 l. 5 Gregorius in Evang. Ad audita caelestia praemia inardescit animus, iamque illic cupit assistere ubi se sperat sine fine gaudere. Sed ad magna praemia perveniri non potest nisi per magnos labores; unde dicitur ibant autem turbae multae cum eo, et conversus dixit ad illos: si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest esse meus discipulus. Theophylactus. Quia enim multi comitantium ipsum non ex toto affectu, sed tepide sequebantur, ostendit qualem deceat esse suum discipulum. Gregorius. Sed percunctari libet: quomodo parentes et carnaliter propinquos praecipimur odisse, qui iubemur et inimicos diligere? Sed si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus: ut eos qui nobis carnis cognatione coniuncti sunt, et quos proximos novimus, diligamus; et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur qui carnaliter sapiens, dum prava nobis ingerit, non auditur. Ambrosius. Etenim si propter te dominus suae renuntiat matri, dicens: quae est mater mea et qui fratres mei? Cur tu domino tuo cupias anteferri? Sed neque ignorare naturam, neque saevire dominus iubet; sed ita indulgere naturae ut venereris auctorem, nec a Deo parentum amore desistas. Gregorius. Ut autem dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de affectione procedere, sed de caritate, addidit dicens adhuc autem et animam suam. Constat ergo quia amando debet odisse proximum qui sic eum odit sicut seipsum: seipsum: enim bene animam nostram odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius appetitum frangimus, eius voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Cyrillus. Non est autem fugienda vita qua in corpore vivitur, sed servanda, sicut et Paulus servavit, ut Christum adhuc vivens in corpore praedicaret; sed ubi oportebat vitam contemnere ut cursum consummaret, nec animam pretiosam sibi esse fatetur. Gregorius. Hoc autem animae odium qualiter exhiberi debeat, manifestat subdens qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus. Chrysostomus. Non autem hoc dicit ut trabem super humeros apponamus, sed ut semper mortem prae oculis nostris habeamus; sicut et Paulus moriebatur quotidie, et mortem contemnebat. Basilius. Crucem etiam tollens, mortem domini annuntiabat, dicens: mihi mundus crucifixus est, et ego mundo; quod etiam nos in ipso Baptismate anticipamus, ubi vetus homo noster crucifixus est, ut destruatur corpus peccati. Gregorius. Vel quia crux a cruciatu dicitur, duobus modis crucem domini baiulamus; cum aut per abstinentiam carnem affligimus, aut per compassionem proximi, necessitatem illius nostram putamus. Sed quia nonnulli carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent, et compassionem non spiritualiter sed carnaliter impendunt, recte additur et venit post me. Baiulare enim crucem, et post dominum ire est vel carnis abstinentiam, vel compassionem proximorum pro studio aeternae intentionis exhibere.


Lectio 6

[85890] Catena in Lc., cap. 14 l. 6 Gregorius in Evang. Quia sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adiungitur cum dicitur quis enim ex vobis volens turrim aedificare, nonne prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? Omne enim quod agimus, praevenire per studium considerationis debemus. Si igitur humilitatis turrim construere cupimus, prius nos praeparare ad adversa huius saeculi debemus. Basilius. Vel turris est alta speculatio ad custodiam civitatis et perceptionem hostilium occursuum apta: ad huius instar nobis datus est intellectus conservativus bonorum, praemeditativus contrariorum; ad huius aedificationem praecipit dominus sedentes ponere calculum, si suppetat facultas ad finem. Gregorius Nyssenus. Insistendum est enim ut cuiuslibet ardui propositi terminus attingatur variis augmentis mandatorum Dei, consummando opus divinum; nam neque lapis unus est tota turris fabrica, neque unicum mandatum ducit ad animae perfectionem; sed fundamentum oportet subsistere, et secundum apostolum insuper apparatus est auri, et argenti, et pretiosorum lapidum apponendus; unde subditur ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui viderint, incipiant illudere ei dicentes, quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Theophylactus. Non enim debemus ponere fundamentum, idest sequi Christi initium, et finem non imponere, sicut illi de quibus Ioannes dicit quod multi ex discipulis eius abierunt retrorsum. Vel fundamentum intellige doctrinalem sermonem, puta de abstinentia. Opus est igitur praedicto fundamento operationis aedificium, ut perficiatur nobis turris fortitudinis a facie inimici. Alioquin deridetur homo a videntibus eum, tam hominibus quam Daemonibus. Gregorius. In bonis enim operationibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur, quos ad malum persuasores habemus. Sed ex minori ad maius similitudo subditur, ut ex rebus minimis maiora pensentur; nam sequitur aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, nonne prius sedens cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Cyrillus. Incumbit enim nobis praelium contra spiritalia nequitiae in caelestibus; urget autem nos et aliorum hostium multitudo, carnale flagitium, lex saeviens in membris nostris, et variae passiones, hoc est dira hostium multitudo. Augustinus de quaest. Evang. Vel decem millia praeliaturi cum rege qui habet viginti millia, significant simplicitatem Christiani hominis, dimicaturi cum duplicitate Diaboli. Theophylactus. Est autem rex peccatum regnans in nostro mortali corpore; sed et noster intellectus creatus est rex. Ergo si repugnare velit peccato, toto animo cogitet secum: nam Daemones sunt peccati satellites, qui videntur viginti millium numero praecellere decem millia nostra: quia cum incorporei sint, nobis comparati corporeis, multo maiorem fortitudinem habere censentur. Augustinus. Sicut autem de turri non perfecta per opprobrium deterruit dicentium quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare; sic in rege cum quo dimicandum est, ipsam pacem accusavit, cum subdit alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt: significans etiam minas imminentium tentationum a Diabolo non sustinere eos qui non renuntiant omnibus quae possident, et pacem cum eo facere, consentiendo illi ad committendum peccata. Gregorius. Vel aliter. In illo tremendo examine cum rege nostro ex aequo ad iudicium non venimus; decem millia quippe ad viginti millia, simplum ad duplum sunt. Cum duplo ergo exercitu contra simplum venit, quia nos vix in solo opere praeparatos simul de opere et cogitatione discutit. Dum ergo adhuc longe est, quia adhuc praesens per iudicium non videtur, mittamus ad eum legationem lacrymas nostras, misericordiae opera, hostias placationis; haec est nostra legatio, quae regem venientem placat. Augustinus ad Laetam. Quomodo autem pertineant istae similitudines, ipsa conclusione satis aperuit, dicens sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Itaque sumptus ad turrim aedificandam, et valentia decem millium adversus regem qui viginti millia habet, nihil aliud est, quam ut renuntiet unusquisque omnibus quae sunt eius. Praelocutio autem superior cum extrema locutione concordat: in eo enim quod aliquis renuntiat omnibus quae sunt eius, etiam illud continetur ut oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam. Omnia enim haec propria alicuius sunt, quae plerumque implicant et impediunt ab obtinenda non ista propria temporaliter transitura, sed in aeternum mansura communia. Basilius. Est autem intentio domini per exempla praedicta non utique praebere potestatem eius discipulum fieri vel non fieri, sicut licet vel non inchoare fundamentum vel tractare pacem; sed ostendere impossibilitatem divini beneplaciti observandi inter distrahentia animam, inter quae periclitatur facta venalis ab astutiis Daemonis. Beda. Distat autem inter renuntiare omnibus et relinquere omnia: paucorum enim perfectorum est relinquere omnia, hoc est curas mundi postponere; cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus, hoc est sic tenere quae mundi sunt, ut tamen per ea non teneantur in mundo.


Lectio 7

[85891] Catena in Lc., cap. 14 l. 7 Beda. Dixerat superius turrim virtutum non solum inchoandam, sed etiam consummandam: ad quod pertinet quod dicitur bonum est sal. Bonum est sal sapientiae spiritualis cordis arcana condire, immo cum apostolis sal terrae fieri. Eusebius. Sal enim secundum substantiam quidem ex aqua constat et spiritu, modicum quid terrestreitatis participans. Desiccat autem fluidam naturam corruptorum corporum, ut mortua corpora conservet. Merito igitur discipulos suos comparat sali, eo quod ipsi regenerati sunt per aquam et spiritum. Cumque toti spiritualiter viverent, et non secundum carnem, ad modum salis corruptam vitam hominum in terra degentium convertebant, et virtuosa vita suos sequaces oblectando condiebant. Theophylactus. Non solum autem eos qui donati sunt magistrali gratia, sed etiam idiotas exposcit ad modum salis fieri utiles proximis. Si vero qui futurus est utilis aliis, fiat reprobus, iuvari non poterit; unde sequitur si autem sal evanuerit, in quo condietur? Beda. Quasi dicat: si quis semel condimento veritatis illuminatus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigetur? Qui scilicet eam quam ipse gustavit sapientiae dulcedinem, vel adversis saeculi perterritus, vel illecebris illectus abiecit; unde sequitur neque in terram, neque in sterquilinium utile est; sed foras mittetur. Sal enim cum ad condiendos cibos carnesque siccandas valere desierit, nulli iam usui aptum erit: neque enim in terram utile est, cuius iniectu germinare prohibetur, neque in sterquilinium agriculturae profuturum: sic qui post agnitionem veritatis retrocedit, neque ipse fructum boni operis ferre, nec alios excolere valet; sed foras mittendus est, hoc est ab Ecclesiae unitate secernendus. Theophylactus. Verum, quia sermo parabolicus et obscurus erat, excitans dominus auditores, ne qualitercumque acciperent quod dictum est de sale, subdit qui habet aures audiendi, audiat; hoc est, si cui sapientia inest, intelligat: aures enim hic cognoscitivam vim animae et aptitudinem intelligendi accipere debemus. Beda. Audiat etiam non contemnendo, sed obediendo, et faciendo quae dicit.


Caput 15
Lectio 1

[85892] Catena in Lc., cap. 15 l. 1 Ambrosius. Didiceras in superioribus, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedia tibi bonus medicus demonstravit, spem veniae iudex misericors non negavit; unde subditur erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent eum. Glossa. Idest, qui publica exigunt vectigalia, vel conducunt, et qui lucra saeculi per negotia sectantur. Theophylactus. Hoc enim exequebatur cuius causa carnem susceperat, admittens peccatores, sicut medicus aegrotantes. Sed Pharisaei vere criminosi huic pietati murmura recompensabant; unde sequitur et murmurabant Pharisaei et Scribae, dicentes, quia hic peccatores recipit et manducat cum illis. Gregorius in Evang. Ex qua re colligitur quia vera iustitia compassionem habet, falsa dedignationem; quamvis et iusti soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est quod agitur typo superbiae, aliud quod zelo disciplinae: quia iusti, etsi foris increpationes per disciplinam exaggerant, intus tamen dulcedinem per caritatem servant: praeponunt sibi in animo ipsos plerumque quos corrigunt: quod agentes per disciplinam subditos, et per humilitatem custodiunt semetipsos. At contra hi qui de falsa iustitia superbire solent, ceteros quosque despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt; et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt: de quorum numero Pharisaei erant, qui diiudicantes dominum quod peccatores susciperet, arenti corde ipsum fontem misericordiae reprehendebant. Sed quia aegri erant ita ut aegros se esse nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, caelestis medicus blandis eos fomentis curat; sequitur enim et ait ad illos parabolam istam, dicens: quis ex vobis homo? Similitudinem dedit quam in se homo recognosceret, et tamen ad auctorem hominum pertineret: quia enim centenarius perfectus est numerus, ipse centum ovem habuit, cum sanctorum Angelorum et hominum naturam possedit; unde subditur qui habet centum oves. Cyrillus. Hinc percipe latitudinem regni salvatoris nostri. Dicit enim oves esse centum, referens numerum subiectarum sibi rationalium naturarum ad integram multitudinem: est enim centenarius numerus perfectus ex decem decadibus constitutus. Sed ex his una oberravit, scilicet genus humanum, quod terram colit. Ambrosius. Dives pastor, cuius nos omnes centesima portio sumus; unde sequitur et si perdiderit unam ex illis. Gregorius. Una ovis tunc periit quando peccando homo pascua vitae reliquit. In deserto autem nonagintanovem remanserant: quia rationalis creaturae numerus, Angelorum videlicet et hominum, qui ad videndum Deum conditus fuerat, pereunte homine, erat imminutus; unde sequitur nonne dimittit nonaginta novem in deserto? Quia scilicet Angelorum choros reliquit in caelo. Tunc autem homo caelum deseruit, cum peccavit. Et ut perfecta summa ovium integraretur in caelo, homo perditus quaerebatur in terra; unde sequitur et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat illam. Cyrillus. Numquid autem saeviens in reliquas motus est pietate unius? Nequaquam: sunt enim illae in tuto, circumsepiente illas potentissima dextera: sed magis oportebat misereri pereuntis, ne imperfecta videretur residua multitudo: una enim reducta, sortitur centenarius propriam speciem. Augustinus de quaest. Evang. Vel illas nonaginta novem dixit quas reliquit in deserto, superbos significans, tamquam solitudinem gerentes in animo, dum solos se videri volunt; quibus ad perfectionem unitas deest: cum enim quisque a vera unitate divellitur, superbe divellitur: suae quippe potestatis esse cupiens, non sequitur unum, quod est Deus. Uni autem deputat omnes per poenitentiam reconciliatos, quae humilitate obtinetur. Gregorius Nyssenus. Cum autem pastor invenisset ovem, non punivit: non duxit ad gregem urgendo; sed superponens humero, et portans, clementer annumeravit gregi; unde sequitur et cum invenerit ovem, imponit in humeros suos gaudens. Gregorius. Ovem humeris suis imposuit, quia humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit. Inventa autem ove, ad domum redit, quia pastor noster, reparato homine, ad regnum caeleste rediit; unde sequitur et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. Amicos et vicinos vocat Angelorum choros; quia amici eius sunt, quia voluntatem eius continue in sua stabilitate custodiunt; vicini quoque eius sunt, quia claritatem visionis illius sua assiduitate perfruuntur. Theophylactus. Supernae igitur virtutes oves dicuntur in eo quod omnis natura creata aspectu Dei bestialis est; in eo vero quod rationalis est, amici et vicini dicuntur. Gregorius. Et notandum, quod non dicit congratulamini inventae ovi, sed mihi: quia videlicet eius est gaudium vita nostra; et cum nos ad caelum reducimur, solemnitatem laetitiae illius implemus. Ambrosius. Angeli autem, quoniam sunt rationales, non immerito hominum redemptione laetantur; unde sequitur dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia. Hoc proficiat ad incentiva probitatis, si unusquisque conversionem suam gratam fore credat coetibus Angelorum, quorum aut affectare patrocinium, aut vereri debet offensam. Gregorius. Plus autem de conversis peccatoribus quam de stantibus iustis in caelo gaudium esse fatetur; quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, stant quidem in via iustitiae, sed tamen ad caelestem patriam anxie non anhelant, et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua, quia securi sibi sunt quod nulla commiserint mala graviora: at contra nonnunquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti, ad amorem Dei inardescunt, et quia errasse se a Deo considerant, damna praecedentia lucris sequentibus recompensant. Maius ergo gaudium fit in caelo, quia et dux in praelio plus eum militem diligit qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam eum qui numquam terga praebuit, et numquam aliquid fortiter fecit. Sic agricola illam amplius terram amat quae post spinas uberes fructus profert, quam eam quae numquam spinas habuit, et numquam fertilem messem producit. Sed inter haec sciendum est, quia sunt plerique iusti, in quorum vita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum poenitentia praeponi nullatenus possit. Hinc ergo colligendum quantum Deo gaudium faciat quando humiliter plangit iustus, si facit in caelo gaudium quando hoc quod male gessit, per poenitentiam damnat iniustus.


Lectio 2

[85893] Catena in Lc., cap. 15 l. 2 Cyrillus. Per praecedentem parabolam, in qua genus humanum dicebatur ovis erratica, docebamur nos fore creatura sublimis Dei, qui fecit nos, et non ipsi nos; cuius pascuae oves sumus: subiungitur secunda parabola, qua genus humanum comparatur drachmae quae periit; per quam ostendit nos ad similitudinem et imaginem regiam factos esse, scilicet summi Dei: nam drachma nummus est impressam habens regiam figuram; unde dicitur aut quae mulier habens decem drachmas. Gregorius in Evang. Qui significatur per pastorem, ipse per mulierem; ipse enim Deus, ipse et Dei sapientia. Angelorum autem et hominum naturam ad cognoscendum se dominus condidit, et ad similitudinem suam creavit. Decem ergo drachmas habuit, quia novem sunt chori Angelorum; sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus. Augustinus de quaest. Evang. Vel in novem drachmis, sicut et in nonaginta novem ovibus, ponit eorum significationem qui de se praesumentes peccatoribus ad salutem redeuntibus se praeponunt: unum enim deest a novem ut decem sint, et a nonaginta novem ut centum sint; cui uni deputat omnes per poenitentiam reconciliatos. Gregorius. Et quia imago exprimitur in drachma, mulier drachmam perdiderat, quando homo, qui conditus ad imaginem Dei fuerat, peccando a similitudine sui conditoris recessit; et hoc est quod subditur si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam? Accendit mulier lucernam, quia Dei sapientia apparuit in humanitate. Lucerna quippe lumen in testa est; lumen vero in testa est divinitas in carne: accensa autem lucerna, sequitur et evertit domum: quia scilicet mox ut eius divinitas per carnem claruit, omnis se nostra conscientia concussit: quia eversionis sermo non discrepat in eo quod in aliis codicibus legitur emundat: quia prava mens si non prius prae timore evertitur, ab assuetis vitiis non mundatur. Eversa autem domo, invenitur drachma; sequitur enim et quaerit diligenter donec inveniat; quia scilicet cum perturbatur conscientia hominis, reparatur in homine similitudo conditoris. Gregorius Nazianzenus. Inventa autem drachma, caelestes virtutes facit participes gaudii, quas ministras dispensationis fecit; unde sequitur et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Gregorius. Supernae enim virtutes tanto divinae sapientiae iuxta sunt, quanto ei per gratiam continuae visionis appropinquant. Theophylactus. Vel amicae sunt, ut exequentes voluntatem ipsius: vicinae vero, ut incorporeae; vel forte amicae ipsius sunt omnes supernae virtutes, vicinae vero sunt propinquiores, scilicet throni, Cherubim et Seraphim. Gregorius Nyssenus. Vel aliter. Hoc reor dominum nobis proponere in inquisitione perditae drachmae, quia nulla nobis a ceteris virtutibus utilitas provenit, quas drachmas vocat, quamvis praesto sint omnes, una sola deficiente animae viduatae, qua scilicet divinae similitudinis nitorem sortitur: propter quod primo quidem iubet lucernam accendere, scilicet verbum divinum, quod abscondita patefacit. Vel forsan poenitentiae lampadem, sed in domo propria, idest in seipso et in sua conscientia, oportet perquirere drachmam perditam, idest regis imaginem, quae non penitus deperiit, sed est tecta sub fimo, qui significat carnis contagia; quibus studiose abstersis, idest dilutis per solertiam vitae, elucescit quod quaeritur: unde oportet ipsam quae invenit gratulari; necnon ad participia gaudii vocare vicinas, idest contubernales virtutes, idest rationabilem et concupiscibilem et innatum iracundiae affectum, et si quae sint tales vires circa animam consideratae, quas docet gaudere in domino. Deinde concludens parabolam, subdit ita dico vobis, gaudium erit Angelis super uno peccatore poenitentiam agente. Gregorius. Poenitentiam agere est praeterita mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat aut dissimulat. Cogitandum est etiam ut per hoc conditori suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, sibi abscindere debeat etiam concessa; et se reprehendat in minimis qui se meminit in maximis deliquisse.


Lectio 3

[85894] Catena in Lc., cap. 15 l. 3 Ambrosius. Tres ex ordine Lucas parabolas posuit: ovis quae perierat et inventa est; drachmae quae perierat, et inventa est; filii qui erat mortuus et revixit; ut triplici remedio provocati vulnera nostra curemus. Christus ut pastor te suo corpore vehit, quaerit ut mater Ecclesia, recipit Deus pater: prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio. Chrysostomus. Est etiam inter parabolas supradictas ratio distinctionis secundum personas vel mentes peccantium, ut pater filium recipiat poenitentem, qui arbitrii sui libertate utitur, ut cognoscat unde ceciderit; pastor vero ovem errantem et non sapientem reverti requirat, et humeris suis referat, irrationabili animali imprudentem hominem comparans, qui alieno dolo circumventus, erraverat sicut ovis. Praesens ergo parabola proponitur cum dicitur ait autem: homo quidam habuit duos filios. Sunt qui dicant de duobus filiis istis seniorem Angelos esse, iuniorem vero hominem ponunt, qui in longinquam peregrinationem abierit, quando in terram de caelis et Paradiso cecidit: et aptant consequentia, respicientes ad casum vel statum Adae. Sed hic sensus pius quidem videtur, nescio tamen si verus sit: quia iunior filius ad poenitentiam venit sua sponte, recordatus praeteritae abundantiae patris sui; dominus autem veniens ad poenitentiam vocavit humanum genus, dum sponte sua regredi, unde ceciderat, non cogitaret. Deinde senior filius in reditu et salute fratris sui tristatur; cum dominus dicat laetitiam esse apud Angelos super uno peccatore poenitentiam agente. Cyrillus. Quidam vero per seniorem filium dicunt significari Israel secundum carnem; per alium vero qui discessit a patre describitur multitudo gentium. Augustinus de quaest. Evang. Hic ergo homo habens duos filios, Deus habens duos populos intelligitur, tamquam duas stirpes generis humani: unam eorum qui permanserunt in unius Dei cultu, alteram eorum qui usque ad colendum idola deseruerunt Deum. Ab ipso ergo exordio creaturae mortalium, maior filius ad cultum unius Dei pertinet, minor autem petit ut sibi pars substantiae quae eum tangeret, daretur a patre; unde sequitur et dixit adolescentior ex illis patri: pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit; tamquam anima potestate sua delectata, id quod illi est vivere, intelligere, meminisse, vel ingenio alacri excellere, petit, quae divina sunt munera. Haec autem in potestate sua accepit per liberum arbitrium; unde sequitur et divisit illis substantiam. Theophylactus. Hominis substantia rationalitas est, quam comitatur libertas arbitrii; et similiter quaecumque dominus dedit nobis, pro substantia nostra putabitur, ut caelum, terra et universa creatura, lex et prophetae. Ambrosius. Vides autem, quod divinum patrimonium petentibus datur; nec putes culpa patris, quod adolescentiori dedit: nulla Dei regno infirma aetas, nec fides gravatur annis. Ipse certe se iudicavit idoneum qui poposcit: atque utinam non recessisset a patre; impedimentum nescisset aetatis; sequitur enim et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam. Chrysostomus. Minor filius in regionem longinquam profectus est, non localiter a Deo decedens, qui ubique est, sed affectu: fugit enim Deum peccator ut a longinquo stet. Augustinus de Verb. Dom. Quisquis enim ita vult esse similis Deo ut fortitudinem suam ad illum custodiat, non ab illo recedat, ei cohaerendo, ut custodiat similitudinem et imaginem ad quam factus est. Porro si perverse vult imitari Deum, ut quomodo Deus non habet a quo regatur, sic ipse velit sua potestate uti, ut nullo regente vivat; quid restat nisi ut recedens ab eius calore torpescat, recedens a veritate vanescat? Augustinus de quaest. Evang. Quod autem non post multos dies dixit factum, ut congregatis omnibus peregre proficisceretur in regionem longinquam, quae est oblivio Dei; hoc est quia non multo post institutionem humani generis placuit animae per liberum arbitrium ferre secum velut quamdam potentiam naturae suae, et deserere eum a quo condita est, fidens de viribus suis; quas vires tanto consumit citius, quanto eum deseruit a quo datae sunt; unde sequitur et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Luxuriosam vero vel prodigam vitam vocat amantem fundere atque spatiari pompis exterioribus, intus inanescentem, cum ea quisque sequitur quae ad alia procedunt, et relinquit eum qui sibi est interior; unde sequitur et postquam consummasset omnia, facta est fames magna in regione illa. Fames est indigentia verbi veritatis. Sequitur et ipse coepit egere. Ambrosius. Merito egere coepit qui thesauros sapientiae et scientiae Dei, divitiarumque caelestium altitudinem dereliquit. Sequitur et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius. Augustinus. Unus civium regionis illius aliquis aereus princeps est ad militiam Diaboli pertinens, cuius villa est modus potestatis ipsius; de qua sequitur et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos. Porci sunt immundi spiritus qui sub ipso erant. Beda. Porcos autem pascere est ea quibus immundi spiritus gaudent, operari. Sequitur et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant. Ambrosius. Siliqua genus leguminis est, intus inanis, foris mollis, quo corpus non reficitur, sed impletur, ut sit magis oneri quam usui. Augustinus. Siliquae ergo, quibus porcos pascebat, saeculares doctrinae sunt, steriles, vanitatem personantes, de quibus laudes idolorum fabularumque ad deos gentium pertinentium vario sermone atque carminibus percrepant; quibus Daemonia delectantur: unde cum iste satiari cupiebat, aliquid solidum et rectum, quod ad beatam vitam pertineret, invenire volebat in talibus, et non poterat; unde sequitur et nemo illi dabat. Cyrillus. Sed cum Iudaei multipliciter arguantur in sacra Scriptura de multis criminibus, quomodo populo illi convenient verba maioris filii dicentis ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi? Est ergo hic sensus parabolae. Arguentibus eum Pharisaeis et Scribis quod reciperet peccatores, proponit praesentem parabolam, in qua hominem vocat Deum, qui pater est duorum fratrum, iustorum scilicet et peccatorum; quorum primus gradus est iustorum ab initio iustitiam sequentium, secundus gradus est hominum per poenitentiam ad iustitiam reductorum. Basilius. Facit etiam ad antiquioris consistentiam magis animus senilis et gravitas, quam canities capillorum; nec qui secundum aetatem est iuvenis increpatur, sed iuvenis moribus, qui secundum passiones vivit. Titus. Abiit ergo adolescentior nondum adultus mente, petitque a patre id quod ei de hereditate contingit, ut scilicet non ex necessitate serviat: sumus enim animalia rationalia liberum arbitrium habentia. Chrysostomus. Dicit autem Scriptura dividere patrem ex aequo filiis duobus substantiam suam, idest scientiam boni et mali, quae verae et perpetuae sunt opes animae bene utentis. Quae enim ex Deo est in prima nativitate hominibus substantia rationalis, aequaliter cunctis nascentibus datur. De subsequenti autem conversatione unusquisque plus aut minus huius substantiae possidere invenitur, dum unus ea quae sumpserit patris esse credens, quasi paterna custodit; alius sicut propriae possessionis licentia dissipandis abutitur. Ostenditur autem libertas arbitrii: quia pater neque discedere volentem retinuit, ne liberi arbitrii auferat potestatem; neque manere cupientem cogit abscedere. Abiit autem longe, non locorum translatione, sed mentis declinatione; unde sequitur peregre profectus est in regionem longinquam. Ambrosius. Quid enim longinquius est quam a se recedere, nec regionibus, sed moribus separari? Etenim qui se a Christo separat, exul est patriae, et civis mundi. Merito ergo prodegit patrimonium qui recessit ab Ecclesia. Titus. Unde et denominatus est prodigus, dissipans substantiam suam, idest intellectum rectum, castimoniam, documenta veritatis, notitiam genitoris, memoriam creationis, sensum. Ambrosius. Facta est autem in regione illa fames non epularum, sed bonorum operum atque virtutum, quae sunt miserabiliora ieiunia: etenim qui recedit a verbo Dei, esurit, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei, et qui recedit a thesauro eget. Egere ergo ideo coepit et famem pati, quia nihil prodigae satis est voluntati. Abiit itaque, et adhaesit uni civium: qui enim haeret, in laqueo est; et videtur civis iste princeps esse istius mundi. Denique ad villam eius mittitur, quam emit qui se excusat a regno. Beda. In villam enim mitti est substantiae mundialis cupiditate subiugari. Ambrosius. Pascit autem porcos illos in quos petit Diabolus introire, in sordibus ac foetore viventes. Theophylactus. Hos igitur pascit qui alios praecellit in vitio, ut sunt lenones, archipraedones, archipublicani, qui aliis sunt doctores operationis malae. Chrysostomus. Vel spiritualibus destitutus operibus, quasi prudentia et intellectu, porcos pascere dicitur, hoc est, sordidas et immundas in anima sua cogitationes nutrire: et edit escas irrationabiles pravae conversationis, dulces quidem egenti bonorum: quia suave perversis videtur omne opus carneae voluptatis, quae virtutes animae penitus enervat et perimit. Huiusmodi cibos quasi porcinos et male dulces, idest carnalium delectationum illecebras, siliquarum nomine Scriptura designat. Ambrosius. Cupiebat autem siliquis ventrem implere suum: nec enim alia est cura luxuriosis nisi ut ventrem suum impleant. Theophylactus. Quibus nullus dat saturitatem malorum; distat enim a Deo qui talibus vescitur. Daemones autem ad hoc student, ne unquam saturitas malorum proveniat. Glossa. Vel nemo illi dabat, quia cum Diabolus aliquem suum facit, ultra ei abundantiam non procurat, sciens eum esse mortuum.


Lectio 4

[85895] Catena in Lc., cap. 15 l. 4 Gregorius Nyssenus. Contempserat patrem in primo recessu adolescentior filius, et opes paternas profuderat: at ubi lapsu temporis est attritus laboribus, dum mercenarius fieret, et eodem cum porcis pabulo pasceretur, rediit in domum paternam castigatus; unde dicitur in se autem reversus dixit: quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus? Ego autem hic fame pereo. Ambrosius. Bene in se revertitur, quia a se recessit: etenim qui ad Deum regreditur, se sibi reddit; et qui recedit a Christo, se sibi abdicat. Augustinus de quaest. Evang. In se autem reversus est cum ab eis quae forinsecus frustra illiciunt et seducunt, in conscientiae suae interiora suam intentionem reduxit. Gregorius Nazianzenus. Est autem secundum tres differentias obedientiae discretio: aut enim metuentes supplicia declinamus a malo, et sumus in dispositione servili; aut mercedis lucra venantes exequimur quae mandantur, mercenariis assimilati; aut ipsius gratia boni et dilectionis ad eum qui dedit legem servimus; et sic dispositionem redolemus filiorum. Ambrosius. Filius enim, qui habet sancti spiritus pignus in corde, saecularis mercedis lucra non quaerit, sed ius servat heredis. Sunt etiam mercenarii boni qui conducuntur ad vineam; isti non siliquis, sed panibus abundant. Augustinus. Unde autem hoc scire poterat in quo tanta erat oblivio Dei, sicut in omnibus idololatris fuit, nisi quia ista recogitatio resipiscentis est, cum Evangelium praedicaretur? Iam poterat talis animadvertere, multos praedicare veritatem; inter quos quidam essent non ipsius amore veritatis ducti, sed cupiditate comparandorum saecularium commodorum; qui tamen non aliud annuntiant, sicut haeretici: unde mercenarii recte appellantur: in eadem quippe domo sunt eumdem panem verbi tractantes, non tamen in hereditatem aeternam vocati, sed temporali mercede conducti. Chrysostomus. Signanter autem subdit ego autem hic fame pereo: quasi diceret: ego non alienus, sed filius boni patris, et frater filii obsequentis, ego liber et generosus, factus sum miserior mercenariis, a summa celsitudine primae nobilitatis ad infimam humilitatem delapsus. Gregorius Nyssenus. Non prius autem rediit ad pristinam felicitatem, quam in se rediens sentiret opprimentis aerumnae praesentiam, et meditaretur poenitentiae verba, quae subduntur: surgam. Augustinus. Quia iacebat; et ibo, quia longe aberat; ad patrem meum, quia sub principe porcorum erat. Cetera vero sunt poenitentiam meditantis in confessione peccati, nondum tamen agentis: non enim iam dicit patri, sed dicturum se esse promittit cum venerit. Intelligas igitur, hoc nunc accipiendum esse venire ad patrem, in Ecclesia constitui per fidem, ubi peccatorum legitima et fructuosa iam possit esse confessio. Dicit ergo dicturum se esse patri: pater. Ambrosius. Quam misericors qui offensus. Nec paternum nomen dedignatur audire. Peccavi. Haec est prima confessio apud auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae. Sed si Deus novit omnia, vocem tamen tuae confessionis expectat: ore enim confessio fit ad salutem quia alleviat pondus erroris quisquis ipse se onerat; et accusationis excludit invidiam qui accusatorem praevenit confitendo. Frustra velis occultare quem nihil fallit, et sine periculo prodas quod scias esse iam cognitum: confitere magis ut interveniat pro te Christus, roget pro te Ecclesia, illacrymet populus; nec verearis ne non impetres. Advocatus spondet veniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae pietatis pollicetur assertor. Subdit autem in caelum et coram te. Chrysostomus. Dicens coram te, ostendit hunc patrem Deum debere intelligi: Deus enim solus conspector est omnium, a quo nec in corde meditata peccata abscondi possunt. Augustinus. Utrum autem hoc est peccatum in caelum quod est coram te, ut caelum appellaverit ipsam summitatem patris; an potius peccavi in caelum coram sanctis animabus, coram te autem in ipso penetrali conscientiae? Chrysostomus. Vel caelum hoc loco intelligatur Christus: qui enim in caelum peccat, quod etsi supernum, tamen visibile elementum est, ipse est qui peccat in hominem quem suscepit filius Dei pro salute nostra. Ambrosius. Vel peccato animae caelestia significantur dona spiritus imminuta; vel quia ab illius gremio matris Ierusalem quae est in caelo non oportuit deviari. Deiectus autem se exaltare non debet; unde subdit iam non sum dignus vocari filius tuus. Et ut merito suae humilitatis possit attolli, subdit fac me sicut unum de mercenariis tuis. Beda. Ad filii affectum, qui omnia quae patris sunt, sua esse non ambigit, aspirare nequaquam praesumit; sed mercenarii statum iam pro mercede serviturus desiderat; verum nec hunc quidem nisi paterna dignatione se mereri posse testatur. Gregorius Nyssenus. Hunc autem filium prodigum spiritus sanctus nobis descripsit, ut instruamur nos qualiter debeamus cordis deplorare peccamina. Chrysostomus. Qui postquam dixit ibo ad patrem meum, quod ei cuncta attulit bona, non mansit, sed totum iter transivit; sequitur enim et surgens venit ad patrem suum. Sic et nos faciamus, nec pigeat nos longitudinis viae: quia si voluerimus, fiet regressus celer et facilis, dummodo deseramus peccatum, quod nos a domo paterna eduxit. Est autem pater redeuntibus clemens: nam subditur cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater suus. Augustinus. Ante enim quam intelligeret Deum longe existens, cum tamen iam pie quaereret, vidit illum pater ipsius. Impios enim, et superbos convenienter non videre dicitur tamquam ante oculos non habens: ante oculos enim haberi nonnisi qui diliguntur, dici solent. Chrysostomus. Sensit autem pater poenitentiam; non expectavit recipere confessionis verba, sed praevenit petitionem, misericorditer agens: unde subditur et misericordia motus est. Gregorius Nyssenus. Confessionis meditatio placavit ei patrem, ut obviam iret ei, et oscula collo conferret; sequitur enim et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum. Quod significat rationale iugum hominis ori impositum per evangelicam traditionem, quae abiecit observantiam legis. Chrysostomus. Quid enim est aliud quod occurrit, nisi quia nos, peccatis impedientibus, nostra virtute ad Deum pervenire non poteramus? Ipse autem potens ad invalidos pervenire descendit. Osculatur autem os, per quod emissa de corde confessio poenitentis exierat, quam pater laetus excepit. Ambrosius. Occurrit igitur tibi, quia audit te intra mentis secreta tractantem: et cum adhuc longe sis, occurrit, ne quis impediat: complectitur quoque: in occursu enim praescientia est, in complexu clementia; et quasi quodam patrii amoris affectu supra collum cadit, ut iacentem erigat, et oneratum peccatis atque in terrena deflexum reflectat ad caelum. Malo ergo filius esse, quam ovis: ovis enim a pastore reperitur, a patre filius honoratur. Augustinus de quaest. Evang. Vel accurrens cecidit super collum eius: non enim pater unigenitum filium suum deseruit, in quo usque in nostram longinquam peregrinationem cucurrit: quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Cadere autem super collum eius, est humiliare in amplexum eius brachium suum, quod est dominus Iesus Christus. Consolari autem verbo gratiae Dei ad spem indulgentiae peccatorum, hoc est post longa itinera remeantem mereri a patre osculum caritatis. Incipit autem iam constitutis in Ecclesia peccata confiteri, nec dicit omnia quae dicturum se esse promiserat; sequitur enim dixitque filius ei: pater, peccavi in caelum et coram te: iam non sum dignus vocari filius tuus. Hoc enim vult fieri per gratiam, quo se indignum per merita fatetur. Non addit quod in illa meditatione dixerat fac me sicut unum de mercenariis tuis: cum enim panem non haberet, vel mercenarius esse cupiebat; quod post osculum patris generosissime iam dedignabatur. Chrysostomus. Pater autem ad filium sermonem non dirigit, sed ministris loquitur: quia qui poenitet orat: sed responsum verbo vere non accipit, misericordiam vero efficaciter in effectu intuetur; sequitur enim dixit autem pater ad servos suos: cito proferte stolam primam, et induite illum. Theophylactus. Servos vel Angelos intelligas administratorios spiritus, vel sacerdotes, qui Baptismate et verbo doctrinae animam vestiunt in ipso Christo. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, Christum induimus. Augustinus. Vel stola prima est dignitas quam perdidit Adam; servi qui eam proferunt, sunt reconciliationis praedicatores. Ambrosius. Vel stola est amictus sapientiae, quo nuda corporis apostoli tegunt. Accepit autem sapientiam primam: est enim et alia quae mysterium nescit. Annulus autem est sincerae fidei signaculum et expressio veritatis; de quo sequitur et date annulum in manum eius. Beda. Idest in operatione, ut per opera fides clarescat, et per fidem opera confirmentur. Augustinus. Vel annulus in manu pignus est spiritus sancti, propter gratiae participationem, quae digito bene significatur. Chrysostomus. Vel iubet annulum dari, sive signaculum salutaris symbolum, seu magis desponsationis insigne et nuptiarum pignus, quibus Christus Ecclesiam sponsat, cum anima resipiscens per annulum fidei iungitur. Augustinus. Calceamenta autem in pedes praeparatio est evangelizandi ad non tangenda terrena; de quibus sequitur et calceamenta in pedes eius. Chrysostomus. Vel mandat calceamenta pedibus imponi, aut propter cooperienda vestigia, ut per lubricum mundi istius iter fixus incedat; aut propter mortificationem membrorum: vitae enim nostrae cursus in Scripturis pes appellatur; et mortificationis species calceamentis imponitur, quia de animalium mortuorum pellibus conficiuntur. Addit et vitulum illi saginatum, iugulandum in convivii exhibitione; sequitur enim et adducite vitulum saginatum, idest dominum Iesum Christum; quem vitulum nominat propter hostiam corporis immaculati: saginatum autem dixit, quia pinguis et opimus intantum est ut pro totius mundi salute sufficiat. Non autem ipse pater vitulum immolavit, sed aliis immolandum tradidit; permittente enim patre consentiens filius ab hominibus crucifixus est. Augustinus. Vel vitulus saginatus est ipse dominus, secundum carnem satiatus opprobriis. Quod autem imperat ut adducant eum, quid aliud est nisi ut praedicent eum, et annuntiando faciant venire in exhausta fame viscera filii esurientis? Nam etiam ut occidant eum iubet: hoc est, ut mortem eius insinuent: tunc enim cuique occiditur cum credit occisum: sequitur enim et manducemus. Ambrosius. Bene carnem vituli, quia sacerdotalis est victima, quae pro peccatis fiebat. Epulantem autem inducit, cum dicit epulemur, ut ostenderet quoniam paternus est cibus, salus nostra; et patris est gaudium, nostrorum redemptio peccatorum. Chrysostomus. Ipse enim pater gaudet in reditu filii, et convivatur in vitulo: quia misericordiae suae fructum in immolatione filii sui gaudens creator, in acquisitione populi credentis epulatur; unde sequitur quia hic filius meus mortuus erat et revixit; perierat, et inventus est. Ambrosius. Ille periit qui fuit. Itaque gentes non sunt, Christianus est. Potest tamen et hic una species accipi generis humani. Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt. Homo igitur in illo homine qui perierat reformatur. Potest et de agente poenitentiam dictum videri, quia non moritur nisi qui aliquando vixerit. Et gentes quidem cum crediderint, per gratiam vivificantur; qui vero lapsus fuerit, per poenitentiam reviviscit. Theophylactus. Quantum ergo ad vitiorum conditionem mortuus fuerat desperatus; sed quantum ad humanam naturam, quae mutabilis est, et potest a vitio ad virtutem converti, deperditus dicitur: nam minus est perdi quam mori. Quilibet autem revocatus et mundatus a crimine, saginati vituli particeps causa laetitiae fit patri et famulis eius, idest Angelis et sacerdotibus; unde sequitur et coeperunt omnes epulari. Augustinus. Istae epulae atque festivitas nunc celebrantur, per orbem terrarum Ecclesia dilatata atque diffusa: vitulus enim ille in corpore et sanguine dominico et offertur patri, et pascit totam domum.


Lectio 5

[85896] Catena in Lc., cap. 15 l. 5 Beda. Murmurantibus de peccatorum susceptione Scribis et Pharisaeis; tres per ordinem parabolas salvator posuit: duabus primis quantum ipse cum Angelis de poenitentium salute gaudeat insinuat; in hac vero tertia non suum tantummodo suorumque gaudium demonstrat, sed et invidentium murmur reprehendit; dicitur enim erat autem filius eius senior in agro. Augustinus de quaest. Evang. Maior filius populus Israel est, non quidem profectus in longinquam regionem, sed tamen in domo non est: in agro autem est; idest, in ipsa hereditaria opulentia legis et prophetarum terrena potius operatur. Veniens autem de agro domum appropinquare coepit; idest, labore servilis operis improbato, ex eisdem Scripturis Ecclesiae libertatem consideravit; unde sequitur et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum; idest, spiritu sancto plenos vocibus consonis Evangelium praedicare; sequitur enim et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hoc esset: idest, sumit ad legendum aliquem prophetarum, et in eo quaerens quodammodo interrogat unde ista festa in Ecclesia celebrantur, in qua se esse non videt. Respondet ei servus patris propheta; sequitur enim isque dixit illi: frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit; quasi dicat: in extremis terrae fuit frater tuus; sed inde maior exultatio cantantium domino canticum novum, quia laus eius ab extremis terrae, et propter eum qui absens erat, occisus est vir sciens ferre imbecillitatem: quia quibus non est narratum de eo viderunt. Ambrosius. Adolescentiori autem filio, idest populo ex gentibus, Israel, tamquam maior frater, beneficium paternae benedictionis invidit; quod faciebant Iudaei, quia Christus cum gentibus epularetur; unde sequitur indignatus est autem, et nolebat introire. Augustinus. Indignatur etiam et nunc, et adhuc non vult intrare. Cum ergo plenitudo gentium introierit, egredietur opportuno tempore pater eius, ut etiam omnis Israel salvus fiat; unde sequitur pater ergo illius egressus coepit rogare eum. Erit enim quandoque aperta vocatio Iudaeorum in salutem Evangelii; quam manifestationem vocationis tamquam egressum patris appellat ad rogandum maiorem filium. Deinde quae respondit maior filius, quaestiones duas habent; sequitur enim at ille respondens dixit patri suo: ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi. De mandato non praetergresso facile illud occurrit, non de omni mandato dictum, sed de uno maxime necessario, quod nullum alium Deum praeter unum creatorem omnium colere visus est. Neque iste filius in omnibus Israelitis, sed in his intelligitur personam habere qui numquam ab uno Deo ad simulacra conversi sunt. Quamquam enim terrena desideraret, ab uno tamen Deo iste desiderabat bona, quamvis communia cum pecoribus: unde et in Psalmo 72, 23 dicitur: ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Sed quis est hoedus quem numquam accepit ad epulandum? Sequitur enim et nunquam dedisti mihi hoedum, ut cum amicis meis epularer. Peccator hoedi nomine significari valet. Ambrosius. Iudaeus hoedum requirit, Christianus agnum; et ideo illis Barabbas solvitur, nobis agnus immolatur. Quae res etiam in hoedo videtur, quia Iudaei ritum veteris sacrificii perdiderunt. Vel qui hoedum quaerunt, expectant Antichristum. Augustinus. Sed non invenio exitum huius sententiae. Multum enim absurdum est eum cui post dicitur tu mecum es semper, hoc a patre optasse ut Antichristo crederet. Neque omnino aliquem Iudaeorum, qui Antichristo credituri sunt, istum filium fas est intelligi. Quomodo autem epularetur ex illo hoedo, si ipse est Antichristus, qui ei non crederet? At si hoc est epulari ex hoedi occisione, quod est de Antichristi perditione laetari; quomodo dicit filius quem recepit pater, hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filii de eius perditione laetaturi sint? Ipsum igitur sibi dominum negatum ad epulandum conqueritur, dum eum peccatorem putat: cum enim hoedus est illi genti, idest cum eum sabbati violatorem et profanatorem aestimat, iucundari epulis illius non meruit. Gregorius. Quod autem dicit cum amicis meis, aut ex persona principum cum plebe intelligatur, aut ex persona populi Hierosolymitani, cum ceteris populis Iuda. Hieronymus. Vel dicit nunquam dedisti mihi hoedum; idest, nullus sanguis prophetae vel sacerdotis a Romano imperio nos liberavit. Ambrosius. Impudens autem filius similis est publicano iustificanti se, quia legem servabat in littera: impie accusabat fratrem, quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset; sequitur enim sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. Augustinus. Meretrices autem sunt superstitiones gentilium, cum quibus substantiam dissipat qui, relicto vero connubio veri Dei, cum Daemone foeda cupiditate fornicatur. Hieronymus. In hoc autem quod dicit occidisti illi vitulum saginatum, confitetur venisse Christum, sed invidia non vult salvari. Augustinus. Non autem pater eum quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam eius approbans, ad perfectionem potioris atque iucundioris exultationis invitat; unde sequitur at ipse dixit illi: fili, tu semper mecum es. Hieronymus. Vel quod dixerat, iactantia est, non veritas; cui pater non consentit, sed alia compescit ratione, dicens mecum es, lege qua stringeris: non quia non peccaverit, sed quia Deus eum semper castigando retraxit. Nec mirum si patri mentitur qui fratri invidet. Ambrosius. Sed bonus pater etiam hunc salvare cupiebat, dicens tu mecum semper es, vel quasi Iudaeus in lege, vel quasi iustus in communione. Augustinus. Quid autem sibi vult quod addidit et omnia mea tua sunt, quasi non sint et fratris? Sed sic a perfectis et immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula, et omnia singulorum: ut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum angustia caritas tenet. Sed quomodo omnia? Nonne et Angelos Deus in possessionem tali filio subiecisse putandus est? Si possessionem sic accipias ut eius possessor ipse sit dominus, non utique omnia: non enim domini erimus, sed consortes potius Angelorum. Si vero possessio sic intelligitur; quomodo recte dicimus possidere animas veritatem, non invenio cur non vere ac proprie id possimus accipere: non enim illud loquimur ut dominas veritatis dicamus animas. Aut si nomine possessionis ab hoc sensu impedimur, illud quoque auferatur: non enim ait pater: omnia possides, sed omnia mea tua sunt; nec tamen ut ipsius domini. Quod enim est in nostra pecunia, potest familiae nostrae vel alimentum esse, vel ornamentum, vel aliud huiusmodi. Et certe cum ipsum patrem recte ille possit suum dicere, non video quomodo quae ipsius sunt, non etiam recte sua vocare possit, diversis dumtaxat modis. Cum enim beatitudinem illam obtinuerimus, nostra erunt ad videndum superiora, ad convivendum aequalia, ad dominandum inferiora. Congaudeat igitur securissimus maior frater. Ambrosius. Si enim desinat invidere, omnia sua sunt, vel Iudaeus sacramenta veteris testamenti, vel baptizatus nova etiam possidens. Theophylactus. Vel aliter totum. Persona filii, qui videtur murmurare, sumitur pro omnibus quicumque scandalizantur in subditis; sicut David introducit personam passam scandalum in peccatorum pace. Titus. Maior igitur filius sicut agricola insistebat agriculturae, non terrestrem, sed animae agrum fodiens, et salutis arbores inserens, scilicet virtutes. Theophylactus. Vel erat in agro, hoc est in mundo, colens propriam carnem, ut repleatur panibus, et seminans in lacrymis ut in gaudio metat: sed cognitis gestis nolebat intrare ad commune gaudium. Chrysostomus. Quaeritur autem si afficitur passione livoris dolens in prosperis aliorum. Dicendum est autem, quod nullus sanctorum dolet in talibus; immo bona aliorum sua existimat. Non autem oportet omnia quaecumque parabola continet, ad litteram pertractare; sed sensum elicientes cuius causa componitur, nihil aliud perscrutari. Haec ergo parabola ad hoc est composita ut peccatores non diffidant reverti, scientes quod magna consequentur: unde introducit alios turbatos in eorum bonis, ut indicet eos livore tabescentes, sed tanto decore honoratos redeuntes, ut etiam invidiosi possint aliis fieri. Theophylactus. Vel Pharisaeorum intentionem corrigit dominus per praesentem parabolam, quos ex hypothesi nominat iustos; quasi dicat: esto vere vos iustos esse, nec transgressos aliquod mandatorum: numquid igitur propter hoc non oportet admittere a flagitiis redeuntes? Hieronimus. Vel aliter. Omnis iustitia in comparatione Dei est iniustitia; unde Paulus: quis me liberabit de corpore mortis huius? Unde apostoli indignati sunt pro petitione matris filiorum Zebedaei. Cyrillus. Quod et nos ipsi quandoque patimur; vivunt enim quidam praestantissimam et optimam vitam; alius autem in ipso senio multoties ad Deum convertitur, vel forsitan extremum diem claudere debens, ac diluit reatus, domino miserante. Hoc quidem aliquando respuunt ex importuna pusillanimitate, non attendentes mentem salvatoris, qui de salute pereuntium gaudet. Theophylactus. Dicit ergo filius patri: gratis duxi in doloribus vitam, a peccatoribus molestatus; et numquam causa mei decrevisti mactandum esse hoedum, idest persequentem me peccatorem, ut paululum recrearer; qualis hoedus fuit Achab Eliae qui dicebat: domine, prophetas tuos occiderunt. Ambrosius. Vel aliter. Notatur hic frater usque adeo ut de villa venire dicatur, hoc est terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt spiritus Dei, ut denique numquam pro se vel hoedum quaeratur occisum: non enim pro invidia, sed pro venia mundi agnus est immolatus. Invidus hoedum quaerit, innocens agnum pro se desiderat immolari. Ideo et senior dicitur, eo quod cito quis per invidiam consenescat; ideo et foris stat, eo quod malevolentia eum excludat; ideo chorum et symphoniam audire non potest, hoc est nonnulla theatralis incentiva lasciviae, sed plebis concordiam concinentis quae de peccatore salvato dulcem laetitiae suavitatem resultat; qui enim sibi iusti videntur, indignantur quando alicui peccatum fatenti venia laxatur. Quis tu es qui domino contradicas, ne videlicet culpam relaxaret, cum tu cui volueris ignoscas? Sed remittendis post poenitentiam debemus favere peccatis; ne dum veniae alterius invidemus, ipsi eam non mereamur a domino. Non invideamus de longinqua regione remeantibus, quia et nos fuimus in regione longinqua.


Caput 16
Lectio 1

[85897] Catena in Lc., cap. 16 l. 1 Beda. Postquam murmurantes de poenitentium receptione tribus parabolis salvator redarguit, quartam mox quintamque de eleemosyna danda et parsimonia sequenda subiungit; quia et ordo praedicandi aptissimus est ut post poenitentiam eleemosyna subiungatur; unde dicitur dicebat autem ad discipulos suos: homo quidam erat dives, qui habebat villicum. Chrysostomus. Opinio quaedam erronea aggravata mortalibus auget crimina, minuit bona: ea vero est opinari quod ea quaecumque possidemus in usu vitae, possideamus ut domini; et ideo etiam opportune ea apprehendimus tamquam bona praecipua. Sed contrarium est: non enim nos ut domini in vita praesenti collocati sumus in propria domo, sed tamquam hospites et advenae quo nolimus ducimur, et quo tempore non putamus: qui nunc locuples est, in brevi fit mendicus. Ergo quicumque sis, noveris te esse dispensatorem alienorum, et quod transitorii usus et brevis tibi iura concessa sunt. Abiecto ergo ab anima dominii fastu, sumas humilitatem et modestiam villici. Beda. Villicus quippe villae gubernator est, unde et a villa nomen accepit; oeconomus autem tam pecuniae quam frugum et omnium quae habet dominus, dispensator est. Ambrosius. Ex hoc ergo discimus non ipsos esse dominos, sed potius villicos alienarum facultatum. Theophylactus. Deinde quod cum non exercemus dispensationem opum ad libitum domini, sed ad proprias illecebras commissis abutimur, criminosi villici sumus; unde sequitur et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona illius. Chrysostomus. Interea evulsus a villicatione eripitur; sequitur enim et vocavit illum, et ait ei: quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae: iam enim non poteris villicare. Quotidie talia nobis per effectus exclamat dominus, ostendens nobis fruentem in meridie sospitate, priusquam vesperascat, exanimem, et alium inter prandia expirantem; et diversimode ab hac villicatione discedimus. Sed fidelis dispensator, qui de propria dispensatione confidit, desiderat cum Paulo dissolvi et esse cum Christo; is autem cuius sunt vota terrena, anxiatur in exitu: unde de hoc villico subditur ait autem villicus intra se: quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Impotentem esse in opere crimen est vitae inertis; non enim timeret, si consuevisset affectare labores. Quod si secundum allegoriam accipiamus parabolam, post transmigrationem hinc factam non est tempus operandi. Vita praesens habet exercitium mandatorum, futura vero solatium. Si nihil operatus es hic, frustra in futurum curas; sed nec mendicando proficies. Huius indicium sunt virgines fatuae: quae imprudenter a prudentibus mendicaverunt, sed reversae sunt vacuae; quilibet enim suam conversationem ut tunicam induit; non est autem eam exuere, nec ambire cum alio. Sed debitorum remissionem ingeniatus est nequitiae villicus, statuens sibi malorum remedium in conservis; sequitur enim scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. Quoties enim quis exitum suum percipiens, levat beneficio sarcinam peccatorum, vel relaxando debita debitori, vel tribuens inopibus copiam, ea quae sunt domini largiens: multos amicos conciliat praebituros sibi coram iudice testimonium veritatis non vocibus, sed bonorum operum ostensione; quin etiam paraturos per testimonium refrigerii mansionem. Nihil autem est nostrum, sed omnia sunt ditionis Dei; unde sequitur convocatis itaque debitoribus domini sui, dicebat primo: quantum debes domino meo? At ille dixit: centum cados olei. Beda. Cados Graece est amphora continens urnas tres. Sequitur dixitque illi: accipe cautionem tuam, et sede cito, et scribe quinquaginta; dimidiam ei partem dimittens. Sequitur deinde alii dixit: tu vero quantum debes? Qui ait: centum coros tritici. Corus modiis triginta completur. Sequitur ait illi: accipe litteras tuas, et scribe octoginta; quintam partem ei dimittens. Simpliciter ergo sic potest accipi. Quisquis indigentiam pauperis vel ex dimidia, vel ex quinta alleviat parte, misericordiae suae mercede donandus est. Augustinus de quaest. Evang. Vel quod de centum cadis olei quinquaginta fecit scribi a debitore, et de centum coris tritici octoginta, ad hoc valere arbitror, ut ea quae in sacerdotes atque Levitas Iudaeus quisque operatur, in Ecclesia Christi abundet, ut cum illis decimas darent, isti dimidias dent, sicut de bonis suis fecit Zachaeus; aut certe duas decimas dando, idest unam quintam, superent impendia Iudaeorum.


Lectio 2

[85898] Catena in Lc., cap. 16 l. 2 Augustinus de quaest. Evang. Villicum quem dominus eiciebat a villicatu, laudavit dominus, eo quod in futurum sibi prospexerit; unde dicitur et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter egisset. Non tamen omnia debemus ad imitandum sumere; non enim domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus. Origenes. Verum, quia gentiles dicunt prudentiam esse virtutem, et definiunt eam peritiam bonorum, malorum et neutrorum; vel cognitionem agendorum et non agendorum: considerandum est utrum haec dictio plura aut unum significet. Dicitur enim quod Deus paravit caelos prudentia: constat bonam esse prudentiam, qua dominus caelos paravit. Dicitur etiam in Genesis secundum Lxx, quod serpens prudentissimus erat: ubi prudentiam non virtutem dicit, sed astutiam ad mala inclinationem habentem; et secundum hoc dicitur quod dominus laudavit villicum, quia prudenter egisset; hoc est callide et perperam. Et forsitan quod dixit laudavit, non secundum veram commendationem, sed abusive dictum est; ut cum dicimus aliquem commendari in mediocribus et indifferentibus rebus, et quodammodo mirandos esse concursus et acumen, quibus vigor mentis elicitur. Augustinus. E contrario dicuntur istae similitudines, ut intelligamus, si laudari potuit ille a domino qui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Deo qui secundum eius praeceptum opera illa faciunt. Origenes. Filii quoque huius saeculi non sapientiores, sed prudentiores dicuntur lucis filiis; et hoc non absolute et simpliciter, sed in genere suo; sequitur enim quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Beda. Filii lucis et filii huius saeculi vocantur, quomodo filii regni et filii perditionis; cuius enim unusquisque agit opera, eius cognominatur et filius. Theophylactus. Filios ergo huius saeculi vocant cogitantes quae sibi commoda sunt in terra; filios vero lucis spirituales opes tractantes intuitu divini amoris. Invenimur autem in humanis quidem administrationibus prudenter omnia disponentes et summopere satagentes, ut si desierimus ab administratione, habeamus vitae refugium; cum vero dispensare debemus divina, non praemeditamur quae nobis postmodum sunt profutura. Gregorius Moralium. Ut ergo in sua manu homines post mortem quidquam inveniant, ante mortem divitias suas in pauperum manibus ponant; unde sequitur et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Augustinus de Verb. Dom. Quod Hebraei vocant mammona, Latine divitiae vocantur; ac si diceret: facite vobis amicos de divitiis iniquitatis. Hoc autem quidam male intelligendo rapiunt aliena, et inde aliquid pauperibus largiuntur; et putant se facere quod praeceptum est. Intellectus iste corrigendus est. De iustis laboribus eleemosynas facite: non enim corrupturi estis iudicem Christum. Si de praeda inopis dares aliquid iudici ut pro te iudicaret, si iudex ille pro te iudicabit, tanta vis est iustitiae ut etiam tibi displiceat. Noli tibi pingere talem Deum; fons iustitiae est. Noli ergo eleemosynas facere de fenore et usuris: fidelibus dico, quibus corpus Christi erogamus: sed si pecunias tales habetis, de malo est quod habetis. Iam nolite malum facere. Zachaeus dixit: dimidium rerum mearum do pauperibus. Ecce quomodo currit qui currit facere amicos de mammona iniquitatis: et ne reus aliunde teneretur: si cui aliquid tuli, quadruplum reddam. Est et alius intellectus. Mammona iniquitatis divitiae saeculi sunt omnes, undecumque sint. Si enim veras divitias quaeris, aliae sunt, quibus Iob nudus abundabat, quando in Deum cor plenum habebat. Istae autem ab iniquitate appellantur divitiae, quia verae non sunt: paupertate enim plenae sunt, et semper obnoxiae casibus: si enim verae divitiae essent, securitatem tibi darent. Augustinus de quaest. Evang. Vel divitiae iniquitatis dicuntur, quia non sunt istae divitiae nisi iniquis, et qui in eis constituunt spem, atque copiam suae beatitudinis. A iustis vero cum hic possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis divitiae nisi caelestes et spirituales. Ambrosius. Vel iniquum mammona dixit, quia variis divitiarum illecebris nostras avaritias tentat affectus, ut velimus servire divitiis. Basilius. Vel si successeris patrimonio, ab iniustis congregata cepisti: in pluribus enim praedecessoribus necesse est aliquem reperiri qui iniuste usurpaverit aliena. Ponatur autem ut nec pater exegerit; sed aurum unde habes? Si quidem dicis: a me, ignarus Dei es, non habens notitiam creatoris; si vero a Deo, dic nobis rationem propter quam eas accepisti: an non Dei est terra et plenitudo eius? Ergo si communis domini nostra sunt, erunt et conservorum nostrorum. Theophylactus. Illae ergo dicuntur opes nequitiae quascumque dominus dedit ad impendia necessitatis fratrum ac conservorum nostrorum; nos vero tenemus nobis. Decebat igitur a principio omnia pauperibus tradi; verum, quia iniquitatis fuimus villici, nequiter retinentes quod deputatum est ad aliorum opus, non est omnino manendum in hac crudelitate, sed impartiendum est pauperibus, ut recipiamur ab eis in caelestibus tabernaculis; sequitur enim ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Gregorius Moralium. Si autem eorum amicitiis aeterna tabernacula acquirimus, dantes pensare debemus quia patronis potius munera offerimus quam egenis dona largimur. Augustinus de Verb. Dom. Qui sunt enim qui habebunt tabernacula aeterna nisi sancti Dei? Et qui sunt qui ab ipsis accipiendi sunt in tabernacula aeterna, nisi qui eorum indigentiae serviunt, et quod eis opus est hilariter subministrant? Isti sunt minimi Christi qui omnia sua dimiserunt, et secuti sunt eum: et quicquid habuerunt, pauperibus distribuerunt, ut Deo sine saeculari compede expediti servirent, et ab oneribus mundi liberatos, velut pennatos sursum humeros tollerent. Augustinus de quaest. Evang. Non ergo eos a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna, tamquam debitores Dei fas est intelligi; cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant qui necessitatibus suis terrena bona communicaverunt. Ambrosius. Vel aliter. Facite vobis amicos de iniquo mammona, ut largiendo pauperibus, Angelorum ceterorumque sanctorum gratiam comparemus. Chrysostomus. Attende etiam, quod non dixit: ut suscipiant vos in suis mansionibus: non enim ipsi sunt qui suscipiunt; unde cum dixisset facite vobis amicos, addidit de mammona iniquitatis: ostendens quod non simpliciter eorum amicitia nobis patrocinabitur, nisi bona opera nos comitentur, nisi evacuemus iuste divitias congestas iniuste. Ars igitur artium peritissima est eleemosyna: non enim nobis domos fabricat luteas; sed vitam perennem impendit. Singularum artium alia alterius adminiculo indiget; cum autem misereri oportet, nullius alterius, sed solius voluntatis est opus. Cyrillus. Sic igitur docebat Christus, affluentes divitiis summopere diligere amicitiam pauperum et thesaurizare in caelis. Noverat autem humanae mentis desidiam, quomodo ambientes divitias nullum caritativum opus impendunt egentibus. Quod igitur talibus nullus spiritualium donorum fructus proveniat, manifestis exemplis ostendit, subdens qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. Aperit autem nobis dominus oculum cordis, exponens quod dixerat, cum subdit si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis? Est igitur minimum iniquitatis mammona, idest terrenae divitiae; quae superna sapientibus nihil esse videntur. Arbitror ergo aliquem esse in modico fidelem, cum de his minimis, oppressis aerumna subsidium impertitur. Itaque si in modico fuerimus perfidi, quo pacto ab eo obtinebimus verum, idest divinorum charismatum, uber donum, animae humanae imprimens divinam speciem? Quod autem ad hoc tendat intentio verborum domini, per sequentia patet; dicit enim et si in alieno non fuistis fideles, quod vestrum est quis dabit vobis? Ambrosius. Alienae nobis divitiae sunt, quia praeter naturam sunt, neque nobiscum nascuntur, neque nobiscum transeunt: Christus autem noster est; quia hominum vita est, denique in propria venit. Theophylactus. Sic igitur hucusque docuit nos quam fideliter deceat dispensare divitias; sed quia opum dispensatio secundum Deum non aliter obtinetur quam per impassibilitatem animi ad divitias non affecti, subiungit nemo servus potest duobus dominis servire. Ambrosius. Non quia duo, sed unus est dominus: nam etsi sint qui mammonae serviant, tamen non ille novit aliqua iura dominatus, sed ipsi sibi iugum servitutis imponunt. Unus est dominus, quia unus est Deus: unde patet patris et filii unum esse dominatum: et huius rationem assignat subdens aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Augustinus de quaest. Evang. Haec autem non passim aut quasi temere dicta sunt; nemo enim interrogatus utrum diligat Diabolum, respondet se diligere, sed potius odisse; Deum autem se diligere omnes fere proclamant. Ergo aut unum odiet, scilicet Diabolum, et alterum diliget, scilicet Deum; aut alteri adhaerebit, scilicet Diabolo, cum quasi eius praemia temporalia sectatur, et alterum contemnet, scilicet Deum; sicut solent minas eius postponere cupiditatibus suis qui de bonitate eius ad impunitatem sibi blandiuntur. Cyrillus. Conclusio autem est totius sermonis quod sequitur: non potestis Deo servire et mammonae. Totum igitur studium transferamus ad alterum, divitiis abrenuntiantes. Beda. Audiat ergo hoc avarus non posse simul divitiis Christoque serviri; et tamen non dixit: qui habet divitias, sed: qui servit divitiis; qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus; qui autem servitutis excussit iugum, distribuit eas ut dominus. Sed qui servit mammonae, illi utique servit qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus et princeps huius saeculi nominatur.


Lectio 3

[85899] Catena in Lc., cap. 16 l. 3 Beda. Monuerat Christus Scribas et Pharisaeos de sua iustitia non praesumere, sed peccatores poenitentes recipere et eleemosynis sua peccata redimere; sed illi praeceptorem misericordiae, humilitatis, et parsimoniae deridebant: unde dicit audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant eum; duas ob causas: quia vel minus utilia imperaret, vel a se iam facta superflue ingereret. Theophylactus. At dominus detegens in eis occultam malitiam, ostendit eos simulare iustitiam; unde subditur et ait illis: vos estis qui iustificatis vos coram hominibus. Iustificant se coram hominibus qui peccatores tamquam infirmos desperatosque contemnunt, se autem ipsos tamquam perfectos eleemosynarum remedio opus non habere credunt; sed noxii tumoris altitudo quam sit iuste damnanda videt ille qui illuminabit abscondita tenebrarum; unde sequitur Deus autem novit corda vestra. Theophylactus. Et ideo abominabiles ei estis ob arrogantiam et ambitum humani favoris; unde subditur quia quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum. Beda. Disputantem autem contra avaritiam salvatorem Pharisaei deridebant, quasi contraria legi prophetisque praeciperet, ubi multi ditissimi Deo placuisse leguntur; sed et ipse Moyses populum quem regebat, si legem sequeretur, omnibus terrenis bonis abundaturum praedixit: quibus dominus occurrens ostendit inter legem et Evangelium, sicut promissionum, ita et praeceptorum non minimam esse differentiam; unde subditur lex et prophetae usque ad Ioannem. Ambrosius. Non quia lex defecit, sed quia incepit Evangelii praedicatio: videntur enim minora compleri, cum potiora succedunt. Chrysostomus in Matthaeum. Per hoc autem reddit eos celeres ad sui fidem: quia si usque ad tempus Ioannis consummata sunt omnia, ego sum qui veni: non enim destitissent prophetae, nisi venissem ego. Sed dices: qualiter prophetae usque ad Ioannem, cum multo plures prophetae in novo quam in veteri testamento fuerint? Sed de illis prophetis dicit qui praenuntiaverunt Christi adventum. Eusebius. Noverant autem priores prophetae praedicationem regni caelorum; sed nullus eorum expresse annuntiaverat populo Iudaeorum: eo quod puerilem mentem Iudaei habentes, imbecilles erant circa praedicationis immensitatem. Primus autem Ioannes manifeste praedicavit appropinquasse regnum caelorum, necnon et peccatorum remissionem per lavacrum regenerationis; unde sequitur ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. Ambrosius in Lucam. Lex enim multa secundum naturam tradidit, ut naturalibus indulgentior desideriis ad iustitiae studium nos vocaret; Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat voluptates. Sed ideo vim facimus naturae ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat. Eusebius. Magna enim pugna incumbit mortalibus in ascensu caelorum: quod enim homines carne mortali vestiti subiugent voluptatem et omnem illicitum appetitum, imitari volentes vitam angelicam, quomodo non fit violenter? Quis autem videns divino insudantes cultui, et pene suam carnem mortificantes, non revera fatebitur illos vim inferre regno caelorum? Sed et si quis indagaverit mirandum propositum venerandorum martyrum, fatebitur eos vim irrogare in regnum caelorum. Augustinus de quaest. Evang. Vim etiam faciunt in regnum caelorum, ut non solum temporalia ista contemnant, sed etiam linguas deridentium se talia contemnentes: hoc enim subiungit Evangelista, cum dixisset derisum fuisse Iesum cum de contemnendis terrenis divitiis loqueretur. Beda. Ne autem putarent in eo quod dixit lex et prophetae usque ad Ioannem, legis vel prophetarum ab eo destructionem praedicari; hoc excludit subdens facilius autem est caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. Praeterit enim figura huius mundi; de lege autem nec unius quidem litterae summitas, idest nec minima quaeque a sacramentis spiritualibus vacant: et tamen lex et prophetae usque ad Ioannem; quia non potuit ultra venturum prophetizari qui Ioannis praeconio iam venisse clarebat. Quod autem de lege in perpetuum non violanda praedixerat, uno exempli gratia de illa sumpto confirmat testimonio, dicens omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a viro ducit, moechatur: ut ex hoc uno discerent etiam in ceteris eum non ad solvenda, sed implenda decreta legis venisse. Theophylactus. Quod enim cum imperfectis lex imperfecte loqueretur, ex hoc patet quod duris praecordiis Iudaeorum ait: si vir odio habuerit coniugem, dimittet eam; quia cum homicidae essent et gauderent in sanguine, nec astrictorum sibi miserebantur: adeo ut filios et filias mactarent Daemonibus. Nunc vero perfectioris doctrinae opus est; ob hoc igitur dico, quod si quis repudiat coniugem, non incumbente causa fornicationis, moechatur, et qui aliam duxerit, moechatur. Ambrosius. Prius autem dicendum arbitror de lege coniugii, ut postea de prohibendo divortio disputemus. Quidam putant omne coniugium a Deo esse, quia scriptum est: quod Deus coniunxit, homo non separet. Quomodo ergo apostolus dixit: si infidelis discedit, discedat? In quo ostendit non a Deo esse omne coniugium: neque enim Christiani gentilibus Dei iudicio coniunguntur. Noli ergo uxorem dimittere, ne Deum tuae culpae diffitearis auctorem. Etenim si alienos, multo magis uxoris debes tolerare et emendare mores: quae cum parvulis feta dimittitur: durum si excludas parentem, pignora teneas, ut ad contumeliam parentis addas etiam pietatis iniuriam; durius si propter matrem etiam filios simul pellas. Patierisne liberos tuos vivente te esse sub vitrico; ac incolumi matre, esse sub noverca? Quam periculosum si fragilem adolescentiae aetatem errori offeras; quam impium, si eius destituas senectutem cuius defloraveris iuventutem. Pone si repudiata non nubat; et hoc tibi debuit displicere, cui adultero fidem servat. Pone si nubat; necessitas illius tuum crimen est; et quod coniugium putas, adulterium est. Hoc moraliter tamen: quia supra proposuerat regnum Dei evangelizari; et cum dixisset de lege unum apicem non posse cadere, subiecit omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur, etc.; vir Christus est, uxor Ecclesia, caritate uxor, integritate virgo. Ergo quem Deus traxit ad filium, non separet persecutio, non avertat luxuria, non philosophia depraedetur, haereticus non inficiat, Iudaeus non separet. Adulteri sunt omnes qui adulterare cupiunt fidei et sapientiae veritatem.


Lectio 4

[85900] Catena in Lc., cap. 16 l. 4 Beda. Admonuerat supra dominus facere amicos de mammona iniquitatis; quod audientes Pharisaei deridebant: deinde illa quae proposuerat exemplis astruit, dicens homo quidam erat dives. Chrysostomus. Erat, non est, quia praeteriit quasi umbra fugiens. Non autem omnis sancta paupertas, aut divitiae criminosae; sed ut luxuria infamat divitias, ita paupertatem commendat sanctitas; sequitur enim et induebatur purpura et bysso. Ambrosius. Purpura color regii habitus est, ex conchis marinis ferro circumcisis emissa; byssus vero genus lini candidi et mollissimi. Gregorius in Evang. Si autem subtilium pretiosarumque vestium cultus culpa non esset, nequaquam sermo Dei hoc tam vigilanter exprimeret. Nemo quippe vestimenta pretiosa nisi ad inanem gloriam quaerit, ut honoratior ceteris esse videatur: nemo enim vult ibi pretiosis vestibus indui ubi ab aliis non possit videri. Chrysostomus. Cinerem et pulverem et terram purpura et serico protegebat: secundum vestimenta eius, ita et epulae: ergo et nobis quales epulae, talia et vestimenta; unde sequitur et epulabatur quotidie splendide. Gregorius Moralium. Ubi solerter intuendum est, quia celebrari sine culpa convivia vix possunt: pene semper epulas comitatur voluptas. Nam dum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Sequitur et erat quidam mendicus nomine Lazarus. Ambrosius. Narratio magis quam parabola videtur, quando etiam nomen exprimitur. Chrysostomus. Parabola vero illa est ubi exemplum ponitur, et tacentur nomina. Interpretatur autem Lazarus, qui adiutus est: pauper enim erat, et illum dominus adiuvabat. Cyrillus. Vel aliter. Praesens sermo de divite et Lazaro similitudinarie scriptus est in parabola, ut innotescat quod qui terrenis affluunt opibus, nisi velint opitulari necessitatibus pauperum, gravem incurrent sententiam. Refert autem traditio Iudaeorum, Lazarum quemdam fuisse tunc temporis in Hierosolymis extrema pressum inopia et infirmitate, cuius meminit dominus, introducens eum in exemplum ad maiorem sermonis manifestationem. Gregorius in Evang. Notandum etiam est, quia in populo plus solent nomina divitum quam pauperum sciri. Dominus autem nomen pauperis dicit, et nomen divitis non dicit: quia Deus humiles novit atque approbat, superbos ignorat. Ut autem amplius probaretur pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit; sequitur enim qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus. Chrysostomus. Ideo iacebat ad ianuam, ne dives diceret: non vidi, nemo mihi nuntiavit. Videbat eum exiens et revertens. Ideo ulceribus plenus, ut crudelitatem divitis suo corpore demonstraret. Infelicissime hominum, mortem corporis tui vides iacere ante ianuam, et non misereris. Si Dei praecepta non consideras, saltem conditionis tuae miserere, et time ne ipse talis efficiaris. Aegrotatio autem habet aliquod solatium, si opes habet; quanta ergo in isto poena est in quo inter tanta vulnera non meminit dolores plagarum, sed famem? Sequitur enim cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; quasi dicat: quod proicis de mensa, hoc praebe in eleemosynam; fac damna lucrum. Ambrosius. Insolentia autem et tumor divitum indiciis competentibus subinfertur; sequitur enim et nemo illi dabat. Ita enim sunt conditionis humanae immemores, ut tamquam supra naturam siti de miseriis pauperum incentiva suarum capiant voluptatum, rideant inopem, insultent egenti, et quorum misereri deceat, his auferant. Augustinus de Verb. Dom. Inexplebilis enim avaritia divitum nec timet Deum, nec hominem veretur; non parcit patri, amico fidem non servat, viduam opprimit, rem pupilli invadit. Gregorius. Insuper pauper videbat procedentem divitem ab obsequentibus circumfulciri, se in infirmitate et inopia a nullo visitari: nam quia nemo ei ad visitandum aderat, testantur canes, qui licenter vulnera eius lingebant; sequitur enim sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius. Chrysostomus. Ulcera quae nullus hominum lavare dignabatur et contrectare, ferae mites lambunt. Gregorius. Ex una ergo re omnipotens Deus duo iudicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante ianuam divitis iacere permisit: ut et dives impius damnationis sibi augeret ultionem, et tentatus pauper cresceret ad remunerationem: quia conspiciebat ille quotidie cui misereretur, videbat iste de quo probaretur.


Lectio 5

[85901] Catena in Lc., cap. 16 l. 5 Chrysostomus. Audivimus quid utrique in terra passi sunt; videamus quid utrique patiantur apud Inferos. Quod temporale fuit, praeteriit; quod sequitur, aeternum est. Uterque mortuus est: illum Angeli, hunc poenae susceperunt; dicitur enim factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur in sinum Abrahae. Tantae poenae repente deliciis commutantur. Portatur post tantos labores, quia defecerat, ne saltem ambulans laboraret; et portabatur ab Angelis. Non suffecerat ad portandum pauperem unus Angelus; sed propterea plures veniunt ut chorum laetitiae faciant. Gaudet unusquisque Angelus tantum onus tangere; libenter talibus oneribus praegravantur, ut ducant homines ad regna caelorum. Portatus est autem in sinum Abrahae, ut illum palparet et refocillaret. Sinus Abrahae, Paradisus est. Ideo autem Angeli ministrantes tulerunt pauperem et locaverunt eum in sinu Abrahae, quia licet despectus iaceret, non tamen desperavit, nec blasphemavit, dicens: hic dives in nequitia vivens gaudet, et tribulationem non patitur; ego vero nec obtinere valeo necessariam escam. Augustinus de Orig. An. Quod autem Abrahae sinum existimas esse corporeum, vereor ne in re tanta ioculariter, non serio agere credaris. Neque enim usque adeo deciperis, ut arbitreris corporeum sinum hominis unius ferre tot animas; immo, ut secundum te loquar, tot corpora quot illuc Angeli, sicut Lazarum, perferunt: nisi opineris fortasse illam unam animam solam ad eumdem sinum pervenire meruisse. Si errare pueriliter non vis, sinum Abrahae intellige remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham; et ideo Abrahae dictam, non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse multarum gentium pater sit, qui ad imitandum fidei principatum praepositus est. Gregorius in Evang. Cum autem duo essent inferius corda, pauperis scilicet et divitis; unus desuper erat inspector, qui et pauperem tentando exercebat ad gloriam, et divitem tolerando expectabat ad poenam; unde sequitur mortuus est autem et dives. Chrysostomus. Mortuus quidem est tunc corpore; sed erat illi ante anima mortua: nihil enim agebat ex operibus animae: nam totus fervor eius qui provenit ex dilectione proximi, expiravit, et erat corpore defuncto defunctior. Nullus autem est qui sepeliendo diviti ministrasse dicatur ut Lazaro: eo namque quod in lato itinere delectatus multos habuit obsequentes adulatores, ut pervenit ad finem, privatus est omnibus; simpliciter enim sequitur et sepultus est in Inferno. Sed etiam anima eius dum viveret sepeliebatur, obruta corpore quasi sepulchro. Augustinus de quaest. Evang. Sepultura autem Inferni poenarum profunditas est, quae superbos et immisericordes post hanc vitam vorat. Basilius. Est autem Infernus quidam locus communis in intimo terrae, obumbratus undique, et opacus, cuius est quoddam orificium in profundum tendens, per quod patet descensus animabus ad mala damnatis. Chrysostomus. Vel sicut regum carceres extra manent, sic et extra mundum foris alicubi est Infernus, unde et exteriores tenebrae dictae sunt. Theophylactus. Quidam vero dicunt Infernum esse transitum ab apparenti ad disparens, et deformitatem animae: quamdiu enim anima peccatoris in corpore est, apparet per proprias operationes; ut autem evolat de corpore, fit deformis. Chrysostomus. Sicut autem pauperi dum viveret graviorem poenam reddebat iacere ante ianuam divitis, et aliena bona prospicere; sic diviti mortuo augebat exitium accubitus in Gehenna, et prospectus delectationis Lazari; ne solum tormentorum natura, sed et collatione honoris illius intolerabilius sentiret supplicium; unde sequitur elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe. Elevavit quidem oculos ut inspiceret, non ut despiceret. Lazarus enim sursum erat, ille deorsum; illum plures Angeli portabant, istum infinita tormenta possidebant; unde non dicit cum esset in tormento, sed in tormentis: totus enim in tormentis erat, oculos solos liberos habebat, ut alterius laetitiam posset aspicere, ut magis torqueatur, quia non habet quod alius habet: aliorum divitias, eorum qui in paupertate sunt, tormenta sunt. Gregorius. Si autem Abraham adhuc in imis non esset, hunc dives in tormentis positus non videret. Eos enim qui caelestis patriae vias secuti sunt, post egressum carnis, Inferni claustra tenuerunt, non ut poena quasi peccatores plecteret, sed ut illos in locis remotioribus requiescentes, quia necdum intercessio mediatoris advenerat, ab ingressu regni reatus primae culpae retineret. Chrysostomus. Multi autem erant pauperes iusti; sed qui iacuit ad limina eius, aspectui occurrit ad eius tristitiam; sequitur enim et Lazarum in sinu eius. Chrysostomus. Hinc innotescit quod omnes qui a nobis offenduntur, obiciuntur nostro conspectui. Dives autem Lazarum non penes alium iustum, sed in sinu Abrahae videt: erat enim Abraham caritativus, hic autem crudelitatis arguitur; ille sedens ante fores venabatur transeuntes, et in domum propriam ingerebat; hic vero et manentes intus avertebat. Gregorius in Evang. Qui nimirum dives eum cuius in hac vita misereri non voluit, in suo iam supplicio positus patronum quaerit. Theophylactus. Non tamen dirigit sermonem ad Lazarum, sed ad Abraham: quia forsan erubescebat, et putabat Lazarum reminisci malorum, ex propriis iudicans de illo; unde sequitur et ipse clamans dixit. Chrysostomus. Magnae enim poenae magnam vocem reddebant. Pater Abraham; quasi dicat: patrem te voco natura, quomodo filius qui perdidit suam substantiam, licet meo vitio te patrem perdiderim. Miserere mei. Frustra agis poenitentiam ubi non est poenitentiae locus. Tormenta te cogunt, non mentis affectus. Quicumque in regno caelorum est, nescio an eius qui in Inferno est valeat misereri. Creator creaturae miseretur suae. Unus venit medicus qui sanaret morbos; alii sanare non poterant. Mitte Lazarum. Erras, miser; Abraham mittere non potest, sed suscipere potest. Ut intingat extremum digiti sui in aquam. Lazarum videre non dignabaris, et nunc digitum eius desideras: hoc quod petis, tu ei debebas facere cum adhuc viveret. Aquam desideras, qui delicatos cibos ante fastidiebas. Vide conscientiam peccatoris: non totum audet poscere digitum. Instruimur autem quam sit utile in divitiis non confidere. Ecce dives indiget paupere, qui quandoque esuriebat. Mutantur res, et notificatur omnibus quis esset dives, quis esset pauper; sicut enim in theatris cum advesperascit, et astantes recedunt, exeuntes et amictum deponentes, qui reges et praetores visi fuerant, omnibus ulceribus pleni videntur ut sunt; sic et adveniente morte, et soluto spectaculo, universi, Larvis egestatis et divitiarum depositis, ex solis operibus diiudicantur quinam vere sint divites, qui pauperes, qui gloriosi, qui inglorii. Gregorius. Dives enim iste qui ulcerato pauperi mensae suae vel minuta dare noluit, in Inferno positus usque ad minima quaerenda pervenit: nam guttam aquae petivit, qui micas panis negavit. Basilius. Condignum autem praemium redditur diviti illi ignis et infernalis poena, lingua arefacta; vice lyrae sonantis, gemitus; vice potus, desiderium stillae; vice speculorum enormium, caligo profunda; vice ambitus incessantis, pervigil vermis; unde sequitur ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Chrysostomus. Non autem quia dives fuerat, torquebatur, sed quia misertus non fuit. Gregorius. Hinc colligendum est qua poena mulctandus sit qui aliena diripit, si Inferni damnatione percutitur qui propria non largitur. Ambrosius. Cruciatur etiam, quia luxurioso carere deliciis poena est; aqua autem est refectio animae in doloribus constitutae. Gregorius. Quid autem est quod in tormentis positus linguam suam refrigerari postulat, nisi quod is qui convivando de loquacitate peccaverat, per retributionis iustitiam in lingua atrocius ardebat? Abundare enim in conviviis loquacitas solet. Chrysostomus. Multa etiam lingua eius superba locuta est; ubi peccatum, ibi et poena; et quia plurimum lingua peccavit, amplius torquetur. Augustinus de quaest. Evang. Vel quod linguam suam vult refrigerari cum in flamma totus arderet, significat quod scriptum est: mors et vita in manibus linguae, et quia ore confessio fit ad salutem, quod per superbiam ille non fecit. Extremum autem digiti vel minimam operationem significat, qua per spiritum sanctum subvenitur. Augustinus de Orig. An. Dicis autem: membra hic animae describuntur; et vis per oculum totum caput intelligi, quia dictus est elevare oculos suos, per linguam fauces, per digitum manum. Quid autem causae est ut nomina ista membrorum in Deo tibi corpus non faciant, in anima faciant? An vero quando de creatura dicuntur, proprie accipienda sunt; quando autem de creatore, tropice atque translate? Pennas itaque corporeas daturus es nobis, quoniam non creator, sed creatura, idest homo, dicit: si assumpsero pennas meas diluculo. Porro si propterea linguam habuit dives ille corpoream, quoniam dixit refrigeret linguam meam; in nobis quoque adhuc in carne viventibus manus habet ipsa lingua corporea: quia scriptum est: mors et vita in manibus linguae. Gregorius Nyssenus. Sicut autem praestantissima speculorum tales repraesentant facierum imagines quales et ipsae obiectae facies extant, laetas quidem laetantium, tristium vero tristes; sic et iustum Dei iudicium simile fit dispositionibus nostris: unde quia dives non fuit misertus pauperis iacentis ad ianuam, cum misericordia egeat, non exauditur; sequitur enim et dixit illi Abraham: fili, recordare quia recepisti bona in vita tua. Chrysostomus. Aspice patriarchae bonitatem: vocat illum filium, quod mansuetudinem eius potest exprimere; nullum tamen praebet auxilium ei qui se remedio privaverat; unde dicit recordare; idest, animadvertas peccata: ne obliviscaris quod fueris oblectatus divitiis. Recepisti bona in vita tua, idest illa quae vera bona esse putabas; non potes et in terra regnasse et hic regnare; divitiae non possunt esse verae et in terra et in Inferis. Sequitur et Lazarus similiter mala. Non quod Lazarus ea mala putaverit; sed ex censura divitis hoc dicebat, qui inopiam et famem et duram aegritudinem aestimabat mala. Quando igitur infirmitatis et aegrotationis magnitudo nos premit, Lazarum cogitemus, et laetanter accipiamus mala in vita nostra. Augustinus de quaest. Evang. Haec igitur ei dicuntur, quia felicitatem dilexit saeculi, nec aliam vitam praeter illam in qua superbus tumebat, adamavit. Lazarum autem dicit mala recepisse: quia intellexit huius saeculi mortalitatem, labores, et dolores, et aerumnas poenam esse peccati: quia omnes in Adam morimur qui factus est transgressione mortalis. Chrysostomus. Dicit etiam recepisti bona in vita tua, quasi debita; quasi dicat: si quid boni fecisti unde praemium daretur, omnia accepisti in illo mundo, epulans, ditatus, oblectatus successibus prosperis; hic autem, si quid mali commisit, universa recepit paupertate, fame et extremis oppressus miseriis: et uterque vestrum huc nudus accessit: hic quidem a peccatis, propter quod et consolationem sortitur; tu vero a iustitia, propter quod immitigabilem perferes poenam; unde sequitur nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Gregorius in Evang. Quaecumque ergo in hoc saeculo bene habetis, cum vos bona egisse recolitis, valde de ipsis pertimescite, ne concessa vobis prosperitas eorumdem remuneratio sit bonorum; et cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis; quia fortasse quos superfluitas tenuissimae pravitatis coinquinat, caminus paupertatis purgat. Chrysostomus. Sed dices: nonne est aliquis qui et hic et illic venia perfruatur? Hoc quidem difficile est, et de numero impossibilium: nam etsi paupertas non urgeat, urget tamen ambitio; si aegritudo non stimulet, ira inflammat; si tentationes non impetunt, emergunt saepius cogitationes iniquae. Non est autem parvus labor iracundiam refrenare, compescere illicita desideria, ostentationes sedare, desperationem remittere, vitam asperam ducere. Talia vero non agentem impossibile est salvari. Gregorius. Responderi etiam potest, quod mali in hac vita bona recipiunt, quia omne suum gaudium felicitatem transitoriam putant. Iusti autem habere hic quidem possunt bona, nec tamen in recompensatione recipere: quia dum meliora, idest aeterna, appetunt, eorum iudicio quaelibet bona affuerint, bona minime videntur. Chrysostomus. Post misericordiam autem Dei, in propriis studiis sperandum est de salute, non numerando patres aut proximos vel amicos: frater enim non liberat; et ideo subditur et in his omnibus magnum chaos firmatum est inter nos et vos. Theophylactus. Chasma mega, hoc est hiatus ingens, significat iustorum a peccatoribus distantiam: nam sicut affectus eorum varii fuerant, sic etiam mansiones non modicum differunt. Chrysostomus. Quod firmatum dicitur; quia non potest dissolvi, agitari, vel concuti. Ambrosius. Inter divitem igitur et pauperem chaos magnum est, quia post mortem nequeunt merita mutari; unde sequitur ut hi qui volunt hinc ad nos transire non possint, neque inde huc transmeare. Chrysostomus. Quasi dicat: videre possumus, transire non possumus; et nos videmus quid fugerimus, et vos videtis quid perdideritis; et nostra gaudia cumulant vestra tormenta, et vestra tormenta cumulant nostra gaudia. Gregorius. Sicut enim transire reprobi ad electos cupiunt, idest a suppliciorum suorum afflictione migrare: ita ad afflictos atque in tormentis positos transire iustorum est mente ire per misericordiam, eosque velle liberare. Sed iustorum animae, quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, iam tamen auctoris sui iustitiae coniunctae, tanta rectitudine constringuntur ut nulla ad reprobos compassione moveantur. Nec iniusti ergo ad beatorum sortem transeunt, quia damnatione perpetua constringuntur; nec iusti ad reprobos transire possunt, quia erecti iam per iustitiam iudicii, eis nullo modo ex aliqua compassione miserentur. Theophylactus. Hinc elicias argumentum contra Origenis sequaces, qui dicunt: cum terminus sit imponendus suppliciis, erit tempus quo aggregabuntur peccatores iustis et Deo. Augustinus de quaest. Evang. Ostenditur enim per incommutabilitatem divinae sententiae nullum auxilium misericordiae posse praeberi peccatoribus a iustis, etiam si velint praebere; quo admonet ut in hac vita homines subveniant quibus possunt; ne si postea etiam optime recepti fuerint, eis quos diligunt opitulari non valeant. Illud enim quod scriptum est hoc capite: ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula, non de superbis et immisericordibus scriptum est, sed de his qui sibi eos amicos de operibus misericordiae fecerunt, quod iusti non velut propria potestate, quasi gratificando recipiunt, sed permissione divina.


Lectio 6

[85902] Catena in Lc., cap. 16 l. 6 Gregorius in Evang. Postquam ardenti diviti de se spes tollitur, eius animus ad propinquos quos reliquerat, incurrit; unde dicitur et ait: rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei. Augustinus de quaest. Evang. Lazarum petit mitti, quia sensit se indignum qui testimonium perhibeat veritati: et quia non impetraverat paululum refrigerari, multo minus credit se relaxari posse ab Inferis ad praedicationem veritatis. Chrysostomus. Vide autem perversitatem: nec in ipsis poenis continet veritatem. Si pater est Abraham, quomodo dicis mitte eum in domum patris mei? Sed non es oblitus patris tui, quia ille te perdidit. Gregorius. Reproborum autem mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad caritatem, ut iam tunc etiam suos specialiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant; unde sequitur habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Ambrosius. Serius autem dives iste magister esse incipit, cum iam nec discendi tempus habeatur vel docendi. Gregorius. Qua in re notandum est ardenti diviti quanta supplicia cumulantur: ad poenam namque suam ei cognitio servatur et memoria: cognovit enim Lazarum quem despexit, et fratrum suorum meminit, quos reliquit: ut enim peccatores in supplicio amplius puniantur, et eorum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum poena torquentur quos inutiliter amaverunt. Petenti autem diviti ut Lazarus mitteretur, ab Abraham protinus respondetur; unde sequitur et ait illi Abraham: habent Moysen et prophetas; audiant illos. Chrysostomus. Quasi dicat: non sint tibi magis curae fratres tui quam Deo, qui eos creavit, statuitque eis doctores, qui eos commonerent et sollicitarent. Vocat autem hic Moysen et prophetas scripta Mosaica et prophetica. Ambrosius. Quo loco evidentissime declarat dominus vetus testamentum esse fidei firmitatem, retundens perfidiam Iudaeorum, et excludens nequitias haereticorum. Gregorius. Sed qui Dei verba despexerat, hoc audire non posse suos sequaces aestimabat; unde sequitur at ille dixit: non, pater Abraham; sed si quis ex mortuis ierit ad illos, poenitentiam agent. Chrysostomus. Quia enim audiendo Scripturas contemnebat, et fabulas esse putabat, ex his quae passus fuerat, ipse quoque diiudicabat de fratribus. Gregorius Nyssenus. Sed et aliud quoddam dogma docemur: quod Lazari quidem anima non est erga praesentia sollicita, nec retorquet se ad aliquod relictorum; at dives quasi quodam visco, etiam post mortem a vita detinetur carnali; nam si quis omnino carnalis secundum mentem fiat, nec postquam corpus exuerit, removetur a passionibus eius. Gregorius in Evang. Sed mox diviti veraci sententia respondetur; sequitur enim ait autem illi: si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent ei: quia qui verba legis despiciunt, redemptoris praecepta, qui ex mortuis resurrexit, quanto subtiliora sunt, tanto hic difficilius implebunt. Chrysostomus. Quod autem verum sit quod qui non auscultat Scripturis, nec mortuis redivivis auscultat, ostenderunt Iudaei, qui nunc quidem volebant occidere Lazarum, nunc vero invadebant apostolos; cum tamen a mortuis nonnulli resurrexerint hora crucis. Sed et illud considera, quod quisque mortuus servus est. Quaecumque vero dicunt Scripturae, dicit dominus: unde etsi resurgat mortuus, etsi caelitus descenderit Angelus, omnibus magis sunt dignae fide Scripturae: nam Angelorum dominus, vivorum et mortuorum, eas instituit. Si autem sciret hoc Deus, quod mortui resurgentes prodessent viventibus, non hoc omisisset, qui pro utilitate nostra singula quaeque tractat. Sed etsi crebro resurgerent mortui, hoc iterum tempore contemneretur; sed et Diabolus facile introduceret perversa dogmata, id quoque per organa sua fingens, non quidem suscitans vere defunctos, sed quibusdam fallaciis spectantium frustrans intuitum, vel ingenians quosdam mortem simulare. Augustinus de curis pro mortuis habendis. Diceret autem aliquis: si nulla est mortuis cura de vivis, quomodo dives rogavit Abraham ut mitteret Lazarum ad quinque fratres suos? Sed numquid, quia hoc dives ille dixit, ideo quid fratres agerent vel quid paterentur in illo tempore scivit? Ita illi cura fuit de vivis, quamvis quid agerent omnino nesciret, sicut nobis est cura de mortuis, quamvis quid agant omnino nesciamus. Sed rursus occurrit quaestio: quomodo hic Abraham esse sciebat Moysen et prophetas, idest libros eorum? Ubi etiam noverat divitem illum in deliciis, Lazarum vero in doloribus vixisse? Verum non cum haec agerentur in vivis, sed eis mortuis potuit Lazaro indicante cognoscere, ne falsum sit quod ait propheta: Abraham nescivit nos. Possunt et ab Angelis, qui rebus quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid mortui; possunt etiam aliqua quae necessarium est eos nosse, non solum praeterita, verum etiam futura spiritu Dei revelante cognoscere. Augustinus de quaest. Evang. Per allegoriam autem haec sic accipi possunt, ut in divite intelligantur superbi Iudaeorum ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere. Purpura et byssus dignitas regni est: et auferetur a vobis regnum Dei. Epulatio splendida, iactantia legis est, in qua gloriabantur, plus ad pompam elationis abutentes ea, quam ad necessitatem salutis utentes. Mendicus autem nomine Lazarus, qui interpretatur adiutus, significat indigentem, veluti gentilem aliquem, aut publicanum, qui tanto magis adiuvatur, quanto minus de suarum copia facultatum praesumit. Gregorius. Lazarus igitur ulceribus plenus gentilem populum figuraliter exprimit, qui dum ad Deum conversus peccata sua confiteri non erubuit, huic vulnus in cute fuit: quid enim est peccatorum confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio? Sed Lazarus vulneratus cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; et nemo illi dabat: quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat; et quia ei verba defluebant de scientia, quasi micae cadebant de mensa. Augustinus. Canes autem, qui ulcera pauperis lingebant, nequissimi homines sunt, amantes peccata, qui lata lingua etiam laudare non cessant opera mala, quae in se alius gemens et confitens detestatur. Gregorius. Nonnumquam etiam solent in sacro eloquio per canes praedicatores intelligi, secundum illud: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Canum etiam lingua vulnus dum lingit curat: quia doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt. Dives autem sepultus est in Inferno, in sinum vero Abrahae Lazarus ab Angelis ductus est, idest in secretam requiem, de qua veritas dicit: multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum: filii autem regni eicientur in tenebras exteriores. De longinquo autem ad videndum Lazarum oculos dives levat, quia dum per damnationis suae supplicia infideles in imo sunt, fideles quosque ante diem extremi iudicii super se in requie attendunt, quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt. Longe vero est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem amplius ardere ostenditur, quia infidelis populus verba legis in ore tenuit, quae opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebit ubi se amplius ostendit scire quod facere noluit. Abraham autem filium eum vocat, quem tamen a tormento non liberat: quoniam huius infidelis populi patres, quia multos a sua fide deviasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt. Augustinus. Quinque autem fratres, quos habere dicit in domo patris sui, Iudaeos significant qui appellati sunt quinque, quia sub lege detinebantur, quae per Moysen data est, qui quinque libros conscripsit. Chrysostomus. Vel habuit quinque fratres, idest quinque sensus, quibus ante servierat: et ideo Lazarum amare non poterat, quia illi fratres non amant paupertatem. Illi te fratres in haec tormenta miserunt: salvari non possunt nisi moriantur; alioquin necesse est ut fratres habitent cum fratre suo. Sed quid quaeris ut mittam Lazarum? Habent Moysen et prophetas. Moyses, Lazarus pauper fuit, maiores divitias esse arbitratus paupertatem Christi, quam divitias Pharaonis. Ieremias in lacum missus pane tribulationis vescebatur; et omnes prophetae istos fratres docent; sed isti fratres salvari non possunt nisi aliquis ab Inferis resurrexerit. Isti enim fratres antequam Christus resurgeret, me ducebant in mortem: ille mortuus est, sed isti fratres resurrexerunt: nunc oculus meus Christum videt, auris eum audit, tactus amplectitur. Ex hoc autem quod diximus, locum determinamus Marcioni et Manichaeo, qui destruunt vetus testamentum. Vide ergo quid dicat Abraham: si Moysen et prophetas non audiunt; quasi dicat: bene facis eum qui resurrecturus est expectando: sed in illis Christus loquitur: si illos audies, et illum auditurus es. Gregorius. Iudaicus autem populus, quia Moysi verba spiritualiter intelligere contempsit, ad eum de quo Moyses locutus fuerat, non pervenit. Ambrosius. Vel aliter. Lazarus est pauper in saeculo, sed Deo dives: neque enim omnis sancta paupertas, aut divitiae criminosae; sed sicut luxuria infamat divitias, ita paupertatem commendat sanctitas. Sive apostolicus aliquis pauper in verbo, locuples in fide, qui veram teneat fidem, verborum infulas non requirit: cui similem illum puto qui caesus saepius a Iudaeis, ulcera sui corporis lambenda quibusdam, velut canibus, offerebat. Beati canes, in quos ulcerum talium distillat humor, ut impleat cor, quo custodire domum, servare gregem, cavere assuescat lupos. Et quia panis verbum est, fides autem verbi est; micae velut quaedam dogmata fidei sunt, mysteria scilicet Scripturarum. Ariani autem, qui societatem potentiae regalis affectant ut impugnent Ecclesiae veritatem, nonne tibi videntur in quadam purpura et bysso iacere; qui cum pro veris fucata defendant, divitibus abundant sermonibus? Dives haeresis Evangelia multa composuit, et pauper fides hoc solum Evangelium tenuit quod accepit. Dives philosophia plures sibi deos fecit, pauper Ecclesia unum Deum novit: nonne illae videntur egere divitiae, et redundare paupertas? Augustinus de quaest. Evang. Aliter etiam intelligi potest illa narratio, ut Lazarum dominum significare accipiamus iacentem ad ianuam illius divitis, quia se ad aures superbissimas Iudaeorum incarnationis humilitate deiecit, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, idest quaerens ab eis vel minima opera iustitiae, quae suae mensae, idest suae potestati, per superbiam non usurparent: quae opera quamvis minima, et sine disciplina perseverantiae vitae bonae, saltem interdum vel casu facerent, sicut micae de mensa cadere solent. Ulcera, passiones sunt domini; canes qui ea lingebant, gentes sunt, quos immundos Iudaei dicebant; et tamen passiones domini in sacramentis corporis et sanguinis eius per totum iam orbem suavitate devotissima lambunt. Sinus Abrahae intelligitur secretum patris, quo post passionem resurgens assumptus est dominus, quo eum portatum ab Angelis ideo dictum puto, quia ipsam receptionem, qua in secretum patris accessit, Angeli annuntiaverunt discipulis. Cetera secundum superiorem expositionem accipi possunt: quia secretum patris bene intelligitur ubi etiam ante resurrectionem iustorum animae vivunt cum Deo.


Caput 17
Lectio 1

[85903] Catena in Lc., cap. 17 l. 1 Theophylactus. Quia Pharisaei existentes avari convitiabantur Christo de paupertate praedicanti, induxit parabolam divitis et Lazari. Deinde cum discipulis confert de Pharisaeis, indicans eos schismaticos et divinae viae impeditores esse; unde dicitur et ait ad discipulos suos: impossibile est ut non veniant scandala, idest impedimenta bonae et Deo placitae conversationis. Chrysostomus. Sunt autem duplicia scandala: quorum haec quidem divinae gloriae refragantur, haec vero prodeunt solum ad irrogandum fratribus impedimentum: nam excogitationes haeresum, et quicumque contra veritatem fit sermo, divinae gloriae refragatur. Non tamen ad praesens memorari videntur huiusmodi scandala, sed magis ea quae contingunt inter amicos et fratres; sicut iurgia, detractiones et huiusmodi; unde postea subdit si peccaverit in te frater tuus. Theophylactus. Vel dicit, quod necesse est emergere multa praedicationis et veritatis obstacula, sicut Pharisaei impediebant Christi praedicationem. Quaerunt autem aliqui: si necesse est ut veniant scandala, cur dominus arguit scandalorum auctorem? Sequitur enim vae autem illi per quem veniunt: quidquid enim parit necessitas veniale est. Sed attende, quod necessitas ista ex libero arbitrio sortitur originem. Videns enim dominus qualiter homines innituntur malo, nec proponunt aliquid boni, dixit quod quantum est ex consequentia eorum quae videntur, necesse est contingere scandala: sicut si medicus videns quemquam mala dieta utentem, dicat: necesse est hunc aegrotare; et ideo inducenti scandala vae dicit, et poenam ei comminatur, dicens utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius, et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. Beda. Secundum morem provinciae Palaestinae loquitur; cum maiorum criminum apud veteres Iudaeos fuerit poena, ut in profundum ligato saxo demergerentur. Et revera utilius est innoxium poena, quamvis atrocissima, temporali tamen, vitam finire corpoream, quam fratri nocentem mortem animae mereri perpetuam. Recte autem qui scandalizari potest, pusillus appellatur: qui enim magnus est, quodcumque viderit, quodcumque passus fuerit, non declinat a fide. Inquantum ergo sine peccato possumus, evitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur scandalum, quam veritas relinquatur. Chrysostomus. Per scandalizantis autem poenam bravium salvantis addisce: nisi enim unius animae salus esset sibi nimium curae, non comminaretur scandalizantibus tantam poenam.


Lectio 2

[85904] Catena in Lc., cap. 17 l. 2 Ambrosius. Post divitem qui cruciatur in poenis subicit praeceptum veniae largiendae his qui se ab errore convertunt, ne quem desperatio non revocet a culpa; unde dicitur attendite vobis. Theophylactus. Quasi dicat: necesse est scandala contingere; non tamen necessarium est vos perire, si peccaveritis; sicut non est necesse oves perire lupo veniente, si vigilet pastor. Et quoniam multae sunt scandalizantium differentiae: quidam enim sunt insanabiles, quidam sanabiles; ideo subiungit si peccaverit in te frater tuus, increpa illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Ambrosius. Ut neque difficilis venia, nec remissa sit indulgentia: neque austera percellat invectio, vel conniventia non invitet ad culpam; unde et alibi dicitur: corripe ipsum inter te et ipsum solum: plus enim proficit amica correctio quam accusatio turbulenta. Illa pudorem incutit, haec indignationem movet. Servetur potius quod prodi metuat qui monetur: bonum quippe est ut amicum magis te qui corripitur credat, quam inimicum: facilius enim consiliis acquiescitur quam iniuriae succumbitur. Infirmus custos diuturnitatis est timor, pudor autem bonus magister officii: qui enim metuit reprimitur, non emendatur. Pulchre autem posuit si peccaverit in te: non enim est aequa conditio in Deum hominemque peccare. Beda. Intuendum est autem, quia non passim peccanti dimittere iubet, sed poenitentiam agenti: hoc enim ordine scandala declinare possumus, si nullum laedamus, si peccantem zelo iustitiae corripimus, si poenitenti misericordiae viscera pandimus. Theophylactus. Sed quaereret aliquis: si cum pluries indulserim fratri, iterum fit nocivus, quid agendum est secum? Ideo quaestioni huic respondens subdit et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te dicens: poenitet me, dimitte illi. Beda. Septenario numero non veniae dandae terminus ponitur, sed vel omnia peccata dimittenda, vel semper poenitenti dimittendum praecipitur: solet enim saepe per septem, cuiusque rei aut temporis universitas indicari. Ambrosius. Vel quia septima die requievit Deus ab operibus suis, post hebdomadam istius mundi requies nobis diuturna promittitur, ut quemadmodum mala istius mundi opera cessabunt, ita etiam vindictae severitas conquiescat.


Lectio 3

[85905] Catena in Lc., cap. 17 l. 3 Theophylactus. Audientes discipuli dominum de quibusdam arduis disserentem, puta de paupertate, et scandalis evitandis, petunt sibi fidem augeri, per quam possent paupertatem sequi: nihil enim adeo cultum suggerit paupertatis, sicut credere et sperare in domino: et ut per fidem scandalis valeant resistere; unde dicitur et dixerunt apostoli domino: adauge nobis fidem. Gregorius Moralium. Utque iam accepta per initium fuerat, quasi per augmentum graduum ad perfectionem veniret. Augustinus de quaest. Evang. Potest quidem intelligi hanc fidem sibi augeri postulasse qua creduntur ea quae non videntur; sed tamen dicitur etiam fides rerum, quando non verbis, sed ipsis rebus praesentibus creditur quod futurum est, cum iam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia, per quam facta sunt omnia. Theophylactus. Dominus autem ostendit eis quod bene peterent, et quod credere deberent constanter, ostendens eis quod fides multa potest; unde sequitur dixit autem dominus: si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: eradicare et transplantare in mare, et obediet vobis. Duo magna concurrunt in idem, transpositio radicati in terra, et plantatio in mari: quid enim in undis plantatur? Per quae duo virtutem fidei manifestat. Chrysostomus in Matthaeum. Mentionem autem facit sinapis, quia eius granum, etsi sit parvum quantitate, est tamen potestate virtuosius omnibus. Insinuat igitur quod minimum suae fidei magna potest. Si autem morum non transposuerunt apostoli, non calumnieris: non enim dixit: transferetis, sed: transferre poteritis; sed noluerunt, quia opus non erat, cum maiora fecerint. Chrysostomus. Quaeret autem aliquis: quomodo Christus dicit minimam partem esse fidei, quae morum vel montem potest transponere, cum Paulus dicat hanc esse omnem fidem quae montes transfert? Dicendum igitur est, quod apostolus attribuit toti fidei montem transponere, non tamquam tota fides solum hoc possit, sed quia hoc carnalibus magnum videbatur propter eminentiam corporis. Beda. Vel fidem perfectam dominus hic grano sinapis comparat, eo quod sit in facie humilis, et in pectore fervens. Mystice autem per morum, cuius colore sanguineo fructus et virgulta rubent, Evangelium crucis exprimitur, quae per fidem apostolorum de gente Iudaeorum, in qua velut in stirpe generis tenebatur, verbis praedicationis eradicata, et in mare gentium plantata est. Ambrosius. Vel hoc dicitur quando fides spiritum excludit immundum: nam fructus mori primo albet in flore, qui inde iam formatus erutilat, maturitate nigrescit. Diabolus quoque, ex albenti angelicae flore naturae, et potestate rutilanti, praevaricatione deiectus, tetro inhorruit odore peccati. Chrysostomus. Morum etiam Diabolo aptabis: nam sicut mori frondibus vermes aluntur, sic Diabolus per cogitationes exortas ab eo, alit nobis vermem perpetuum. Sed hanc morum potest fides ab animabus nostris evellere, et in abyssum demergere.


Lectio 4

[85906] Catena in Lc., cap. 17 l. 4 Theophylactus. Quia fides proprium possessorem facit divinorum mandatorum observatorem, vivificis eum exornans operibus, exinde videbatur hominem incurrere posse superbiae vitium: unde praemonuit dominus apostolos ne superbiant in virtutibus suis, per exemplum conveniens, dicens quis autem vestrum habens servum arantem aut boves pascentem, qui regresso de agro dicat illi: statim transi et recumbe? Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Hanc ergo fidem praestantissimae veritatis plerisque non intelligentibus, videri potest dominus discipulis suis non ad id quod petierant respondisse. Difficile autem mihi apparet; nisi intelligamus ex fide in fidem, idest ex fide ista, qua ministratur Deo, in eam significasse transferri ubi fruantur Deo. Augebitur enim fides cum primo verbis praedicantibus, deinde rebus apparentibus creditur: sed illa contemplatio summam quietem habet, quae in aeterno Dei regno retribuitur. Summa vero quies illa praemium est iustorum laborum, qui in Ecclesiae administratione peraguntur: et ideo quamvis in agro aret servus aut pascat, hoc est in vita saeculari vel terrena verset negotia, vel stultis hominibus tamquam pecoribus serviat; opus est ut post illos labores domum veniat; hoc est Ecclesiae societur. Beda. Vel servus de agro egreditur, cum intermisso ad tempus opere praedicandi, ad conscientiam doctorem recurrit, sua secum acta vel dicta retractans; cui non statim dominus dicit transi, de hac vita mortali; recumbe, idest in aeterna sede beatae vitae refovere. Ambrosius. Intelligitur enim quia nullus recumbit nisi ante transierit. Denique et Moyses ante transivit, ut magnum visum videret. Sicut ergo tu non solum non dicis servo tuo recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium; ita nec in te patitur dominus unius usum esse operis et laboris: quia dum vivimus, debemus semper operari; unde sequitur et non dicat ei: para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi, donec manducem et bibam? Beda. Iubet parari quod coenet, hoc est post laborem apertae locutionis humilitatem quoque considerationis propriae exhibere: tali coena dominus pasci desiderat. Praecingi autem est mentem humiliatam ab omnibus fluctuantium cogitationem finibus, quibus operum gressus impediri solet, constringere: nam qui vestimenta praecingit, hoc agit ne incedens involvatur ad lapsum. Ministrare vero Deo, est absque gratiae eius auxilio nihil virium habere profiteri. Augustinus de quaest. Evang. Ministrantibus etiam, hoc est evangelizantibus servis suis, manducat et bibit dominus confessionem et fidem gentium. Sequitur et post haec tu manducabis et bibes. Beda. Quasi dicat: postquam tuae praedicationis opere delectatus, tuaeque compunctionis epulis fuero refectus, tunc demum transies, et aeternis meae sapientiae dapibus in aeternum reficieris. Cyrillus. Docet autem dominus quod ius potestatis dominicae quasi debitam subiectionem requirit a famulis, cum subdit numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae sibi imperaverat? Non puto. Per hoc morbus superbiae tollitur. Quid superbis? Ignoras quod si non persolvis debitum, periculum imminet; si vero persolvas, nullam gratiam facis? Secundum illud Pauli: si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi est: vae mihi si non evangelizavero. Considera ergo, quod qui apud nos dominantur, non referunt gratias, cum aliqui subditorum statuta sibi prosequuntur obsequia; sed ex benevolentia saepius suorum provocantes affectum, maiorem eis appetitum serviendi aggenerant. Sic et Deus petit quidem a nobis famulatum iure servitii; verum, quia clemens et bonus est, honores laborantibus pollicetur; et supereminet sudoribus subiectorum benevolentiae magnitudo. Ambrosius. Non ergo te iactes, si bene servisti, quod facere debuisti. Obsequitur sol, obtemperat luna, serviunt Angeli; et nos ergo non a nobis laudem exigamus. Unde concludens subdit sic et vos, cum omnia feceritis, dicite: quia servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. Beda. Servi quidem, quia pretio empti; inutiles, quia dominus bonorum nostrorum non indiget, vel quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam. Haec igitur est in hominibus fidei perfectio, si omnibus quae sunt praecepta impletis, imperfectos esse se noverint.


Lectio 5

[85907] Catena in Lc., cap. 17 l. 5 Ambrosius. Post praedictam parabolam reprehenduntur ingrati; dicitur enim et factum est, dum iret Iesus in Ierusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam. Titus. Ut ostendat quod Samaritani quidem benevoli, Iudaei vero praedictis beneficiis sunt ingrati: erat enim discordia inter Samaritanos et Iudaeos: quam ipse quasi pacificans inter utrosque transit, ut utrosque compingat in unum novum hominem. Cyrillus. Deinde suam gloriam salvator manifestat, attrahens ad fidem Israel; unde sequitur et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, ab urbibus et oppidis expulsi, et quasi immundi ritu legis Mosaicae. Titus. Conversabantur autem ad invicem, quia fecerat eos unanimes communitas passionis; et praestolabantur transitum Iesu, solliciti donec advenientem Christum viderent; unde sequitur qui steterunt a longe: eo quod lex Iudaeorum lepram immundam iudicat; lex autem evangelica non externam, sed internam asserit esse immundam. Theophylactus. A longe ergo stabant quasi verecundantes de immunditia quae eis imputabatur: putabant enim quod Christus eos fastidiret ad modum aliorum. Sic ergo astiterunt loco, sed facti sunt proximi deprecando: prope enim est dominus omnibus invocantibus eum in veritate; unde sequitur et levaverunt vocem, dicentes: Iesu praeceptor, miserere nostri. Titus. Dicunt nomen Iesu, et lucrifaciunt rem; nam Iesus interpretatur salvator: dicunt miserere nobis, propter experientiam virtutis eius; neque argentum petentes neque aurum, sed ut aspectum corporis sanum obtineant. Theophylactus. Nec simpliciter obsecrant eum, nec rogant eum ut mortalem: vocat eum praeceptorem, idest dominum, quo pene videntur hunc opinari Deum. At ipse iubet illis ut ostenderent se sacerdotibus; unde sequitur quos ut vidit, dixit: ite, ostendite vos sacerdotibus: ipsi enim experiebantur si mundati forent a lepra vel non. Cyrillus. Lex etiam mundatos a lepra iubebat offerre sacrificium causa purgationis. Theophylactus. Iubere ergo eis ut irent ad sacerdotes, nihil aliud innuebat nisi quod debebant curari; unde sequitur et factum est, dum irent, mundati sunt. Cyrillus. In quo Iudaeorum pontifices aemuli gloriae eius cognoscere poterant quod inopinate et mirifice sanati sunt, concedente Christo eis salutem. Theophylactus. Cum autem decem essent, novem, qui Israelitae erant, ingrati fuerunt; sed alienigena Samaritanus reversus, voces emittebat benignas; unde sequitur unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum. Titus. Dedit autem ei appropinquandi fiduciam suscepta purgatio; unde sequitur et cecidit in faciem suam ante pedes eius, gratias agens, ex procubitu et supplicatione fidem suam simul cum benevolentia pandens. Sequitur et hic erat Samaritanus. Theophylactus. Hinc poterit quisquis conicere quod nihil impedit quemquam placere Deo, etsi de genere profano processerit, dummodo bonum gerat propositum. Nullus etiam natus ex sanctis superbiat; novem enim qui Israelitae erant, ingrati fuerunt; unde sequitur respondens autem Iesus dixit: nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Titus. Per hoc ostenditur quod promptiores ad fidem erant alienigenae: lentus enim erat ad fidem Israel; unde subditur et ait illi: surge, vade, quia fides tua te salvum fecit. Augustinus de quaest. Evang. Mystice autem leprosi intelligi possunt qui scientiam verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris: non enim abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et iactantiam sermonis ostendunt. Coloris quippe vitium lepra est; vera ergo falsis inordinate permixta in una disputatione vel narratione hominis, tamquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tamquam veris falsisque colorum fucis humana corpora variantem atque maculantem. Hi autem tam vitandi sunt Ecclesiae ut, si fieri potest, longius remoti magno clamore Christum interpellent. Quod autem praeceptorem eum invocaverunt, satis puto significari vere lepram falsam esse doctrinam, quam bonus praeceptor abstergat. Nullum autem eorum quibus haec corporalia beneficia dominus praestitit, invenitur misisse ad sacerdotem nisi leprosos. Sacerdotium enim Iudaeorum figura fuit sacerdotii quod est in Ecclesia. Cetera autem vitia per seipsum interius in conscientia dominus sanat et corrigit; doctrina vero vel imbuendi per sacramenta, vel catechizandi per sermonem potestas Ecclesiae tributa est. Qui dum irent, mundati sunt: quia gentiles, ad quos venerat Petrus, nondum accepto Baptismatis sacramento, per quod spiritualiter ad sacerdotes pervenitur, infusione spiritus sancti mundati declarantur. Quisquis ergo in Ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequitur, eo quod manifestetur, varietate mendaciorum tamquam lepra caruisse, et tamen ingratus Deo mundatori suo gratiarum agendarum pia humilitate non prosternitur, similis est illis de quibus dicit apostolus quod cum Deum cognovissent, non ut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt. Ideo tales in novenario numero tamquam imperfecti remanebunt: novem enim indigent uno ut quadam unitatis forma coagulentur, ut decem sint. Ille autem qui gratias egit, unicae Ecclesiae significatione approbatus est. Et quia illi erant Iudaei, amisisse per superbiam declarati sunt regnum caelorum, ubi maxime unitas custoditur. Iste vero, qui erat Samaritanus, quod interpretatur custos, illi a quo accepit tribuens quod accepit, secundum illud: fortitudinem meam ad te custodiam, unitatem regni humili devotione servavit. Beda. Cecidit autem in faciem, quia ex malis quae se perpetrasse meminit, erubescit: qui surgere et ire praecipitur: quia qui infirmitatem suam cognoscens humiliter iacet, per divini verbi consolationem ad fortia opera proficere iubetur. Si autem fides salvum fecit eum qui se ad agendas gratias inclinavit: ergo perfidia perdit eos qui de acceptis beneficiis Deo dare gloriam neglexerunt, quapropter fidem per humilitatem augeri debere, sicut in parabola superiori decernitur, ita hic ipsis rebus ostenditur.


Lectio 6

[85908] Catena in Lc., cap. 17 l. 6 Cyrillus. Cum salvator in sermonibus quos ad alios dirigebat, frequenter regnum Dei meminisset, ob hoc Pharisaei eum deridebant; unde dicitur interrogatus autem a Pharisaeis: quando venit regnum Dei? Quasi irrisorie dicerent: antequam veniat de quo loqueris, mors crucis te occupabit. Dominus autem patientiam ostendens, increpatus non increpat; sed potius malos existentes suo non dedignatur responso; sequitur enim respondit eis, et dixit: non veniet regnum Dei cum observatione; quasi dicat: non quaeratis de temporibus quibus iterum instabit tempus regni caelorum. Beda. Illud enim tempus neque ab hominibus, neque ab Angelis potest observari, sicut tempus incarnationis prophetarum vaticiniis et Angelorum est manifestatum praeconiis; unde subdit neque dicent: ecce hic, aut: ecce illic. Vel aliter. Interrogant de tempore regni Dei, quia, sicut infra dicitur, existimabant quod veniente Hierosolymam domino, confestim regnum Dei manifestaretur; unde dominus respondet, quod regnum Dei non veniet cum observatione. Cyrillus. Solum autem ad utilitatem cuiuslibet hominis esse fatetur illud quod subditur ecce enim regnum Dei intra vos est, idest, in vestris affectibus et in potestate vestra id capere: potest enim quilibet homo iustificatus per fidem Christi et virtutibus ornatus regnum obtinere caelorum. Gregorius Nazianzenus. Vel forsitan regnum nobis insitum dicit inditam animabus nostris laetitiam per spiritum sanctum: ea enim est velut imago et arrha perennis laetitiae, qua in futuro saeculo sanctorum animae gaudent. Beda. Vel regnum Dei seipsum dicit intra illos positum, hoc est in cordibus eorum per fidem regnantem.


Lectio 7

[85909] Catena in Lc., cap. 17 l. 7 Cyrillus. Quia dominus dixerat regnum Dei intra vos est, voluit discipulos esse paratos ad patientiam, ut effecti strenui intrare valeant regnum Dei. Praedicit ergo eis, quod antequam de caelo veniat, in fine saeculi persecutio irruet super eos; unde dicitur et ait ad discipulos suos: venient dies quando desideretis videre unum diem filii hominis, et non videbitis; significans quod tanta erit persecutio, quod unum diem eius videre cupiant, illius scilicet temporis quo adhuc conversabantur cum Christo. Sane Iudaei Christum multis angustiaverunt improperiis et iniuriis; sed in comparatione malorum maiorum minora eligenda videntur. Theophylactus. Tunc enim absque sollicitudine vivebant, Christo eos procurante, et protegente; sed futurum erat quando Christo absente traderentur periculis, ad reges et principes ducti; et tunc tempus primum cuperent quasi tranquillum. Beda. Vel diem Christi dicit regnum Dei, quod speramus futurum; et bene dicit unum diem, quia in illa beatitudinis gloria tenebrarum interruptio nulla est. Bonum ergo est diem Christi desiderare. Nec tamen magnitudine desiderii nobis somnia fingere debemus, quasi instet dies domini; unde sequitur et dicent vobis: ecce hic, ecce illic: nolite ire, neque sectemini. Eusebius. Quasi dicat: si adveniente Antichristo, fama de eo volet quasi apparuerit Christus, non egrediamini, neque sequamini: nam impossibile est eum qui semel in terra visus est, iterum in angulis terrae conversari. Erit igitur hic de quo dicitur, non verus Christus; manifestum enim signum secundi adventus salvatoris nostri hoc est quod subito totum orbem claritas eius adventus replebit; unde sequitur nam sicut fulgur coruscans de sub caelo, in ea quae sub caelo sunt fulget; ita erit filius hominis in die sua. Non enim apparebit super terram ambulans, sicut quidam homo communis, sed universaliter irradiabit, ostendens cunctis iubar propriae deitatis. Beda. Et pulchre ait coruscans de sub caelo: quia iudicium sub caelo, hoc est in aeris medio, geretur, secundum illud apostoli: simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Si autem dominus in iudicio sicut fulgur apparebit, nullus tunc in sua mente latere permittitur: quia ipso iudicis fulgore penetratur. Potest autem haec domini responsio et de illo eius adventu quo quotidie venit in Ecclesiam accipi. Intantum enim saepe haeretici turbaverunt Ecclesiam, dicendo in suo dogmate fidem Christi manere, ut fideles illorum temporum desiderarent dominum, vel uno die, si fieri posset, redire ad terras, ut per seipsum quomodo se habeat fidei veritas, intimaret. Et non videbitis, inquit: quia non est opus corporali visione dominum redire: quia semel per universum mundum Evangelii vigorem exhibuit. Cyrillus. Opinabantur autem discipuli quod vadens Hierosolymam statim ostenderet regnum Dei. Hanc igitur opinionem resecans, notum facit eis quod primo decebat eum salubrem passionem sufferre, deinde ad patrem ascendere, et desuper fulgere, ut per orbem terrarum in iustitia iudicet; unde subdit primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. Beda. Generationem non tantum Iudaeorum, verum etiam omnium reproborum appellat; a quibus etiam nunc filius hominis in corpore suo, hoc est in Ecclesia, multa patitur, et reprobatur. Inserit autem de sua passione, loquens de gloria sui adventus, ut dolorem suae passionis spe promissae clarificationis mitigarent, simulque seipsos pararent, si gloriam regni diligerent, mortis non horrere periculum.


Lectio 8

[85910] Catena in Lc., cap. 17 l. 8 Beda. Adventum domini quem fulguri cito transvolanti comparaverat, nunc comparat diebus Noe et Lot, quando repentinus mortalibus supervenit interitus; unde dicitur et sicut factum est in diebus Noe, ita erit in die filii hominis. Chrysostomus in Matthaeum. Quia enim tunc non crediderunt comminatoriis verbis, passi sunt repente reale iudicium. Eorum autem incredulitas ex anima lenta procedebat: nam quaecumque vult aliquis et intendit, ea etiam expectat; unde sequitur edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam; et venit diluvium, et perdidit omnes. Ambrosius. Bene causam diluvii de nostris asserit processisse peccatis: quia Deus malum non creavit, sed nostra sibi merita reperierunt: non quia coniugia damnentur: neque enim alimenta damnantur, cum in istis successionis, in illis naturae subsidia sint; sed in omnibus modus quaeritur: quicquid enim abundantius est, a malo est. Beda. Mystice autem Noe arcam aedificat, cum dominus Ecclesiam de Christi fidelibus quasi lignis laevigatis adunando construit: quam perfecte consummatam ingreditur, cum hanc in die iudicii praesentia suae visionis aeternus habitator illustrat. Sed cum arca aedificatur, iniqui luxuriantur: cum vero intratur, intereunt: quia qui sanctis hic certantibus insultant, eis illic coronatis aeterna damnatione plectentur. Eusebius. Quia vero usus est dominus exemplo diluvii, ne putaret aliquis futurum diluvium ex aqua, utitur secundo exemplo Lot, docens modum perditionis impiorum, quod igne dimisso caelitus superveniet impiis ira Dei; unde subditur similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant. Beda. Praetermisso illo infando Sodomorum scelere, sola ea quae levia vel nulla putari poterant delicta commemorat: ut intelligas illicita quali poena feriantur, si licita immoderatius acta igne et sulphure puniuntur; sequitur enim qua die autem exiit Lot a Sodoma, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit. Eusebius. Non prius dixit ignem caelitus decurrisse super impios Sodomorum quam Lot exisset ab eis; sicut et diluvium non prius terrae incolas perdidit quam Noe arcam intrasset: quia quamdiu Noe vel Lot conversabantur cum impiis, Deus non irrogabat iram, ne una cum peccatoribus deperirent; volens autem eos perdere, subtraxit iustum. Sic et in consummatione saeculi non prius erit finis quam omnes iusti sint semoti ab impiis; unde sequitur secundum hoc erit qua die filius hominis revelabitur. Beda. Quia qui interim non apparens omnia videt, tunc apparens omnia iudicabit; apparebit autem iudicaturus eo maxime tempore quo cunctos iudiciorum eius oblitos, huic saeculo conspexerit esse mancipatos. Theophylactus. Postquam enim venerit Antichristus, homines fient lascivi, dediti enormibus vitiis, secundum illud apostoli: voluptatum amatores magis quam Dei. Si enim Antichristus est cuiuslibet peccati habitaculum, quid aliud inferet misero tunc temporis hominum generi nisi sua? Et hoc dominus innuit per exempla diluvii et Sodomitarum. Beda. Mystice autem Lot, qui interpretatur declinans est populus electorum, qui dum in Sodomis, idest inter reprobos, ut advena, moratur, quantum valet, eorum scelera declinat. Exeunte autem Lot, Sodoma perit: quia in consummatione saeculi exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis. Ignis tamen et sulphur, quae de caelo pluisse commemorat, non ipsam perennis supplicii flammam, sed subitaneum diei illius significat adventum.


Lectio 9

[85911] Catena in Lc., cap. 17 l. 9 Ambrosius. Quia propter improbos necesse est ut probi in hoc saeculo contritionem cordis animique patiantur, quo uberiorem mercedem accipiant in futurum, quibusdam remediis instruuntur cum dicitur in illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, non descendat tollere illa; hoc est, si quis superiora iam domus suae eminentiumque virtutum culmen ascendit, ad terrena mundi huius opera non accedat. Augustinus de quaest. Evang. In tecto enim est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritualiter vivit; vasa enim in domo sunt sensus carnales, quibus ad investigandum veritatem quae intellectu capitur, multi utentes, penitus erraverunt. Caveat ergo spiritualis homo ne in die tribulationis rursus vita carnali, quae per sensus corporis pascitur, delectatus, ad vasa huius mundi tollenda descendat. Sequitur et qui in agro similiter non redeat retro; idest, qui operatur in Ecclesia, sicut Paulus plantans, et sicut Apollo rigans, non respiciat spem saecularem, cui renuntiavit. Theophylactus. Haec autem omnia Matthaeus pro captione Hierosolymorum a domino dicta fatetur, ut, supervenientibus Romanis, nec domi consistentes descendere deberent pro quocumque necessario, sed protinus arripere fugam, nec in agro manentes redire domum. Et nimirum in captione Hierosolymorum constat haec evenisse, et iterum fore ventura in Antichristi adventu; magis autem in ipso tempore consummationis, cum et tunc intolerabilis sit futura calamitas. Eusebius. Innuit ergo per hoc futuram esse persecutionem a filio perditionis in Christi fideles. Diem igitur illam vocat tempus praecedens finem mundi; in quo qui fugit, non revertatur, et amittens bona non curet, nec imitetur coniugem Lot, qui post fugam in exitu de civitate Sodomorum reversa mortua est, et columna salis effecta; unde sequitur memores estote uxoris Lot. Ambrosius. Quae ideo quia retrospexit, perdidit naturae suae munus: retro enim Satanas, retro enim Sodoma. Quapropter fuge intemperantiam, declinato luxuriam, recordare quia ille qui se veteribus studiis non reflexit, ideo evasit quia pervenit ad montem; illa, quoniam ad posteriora respexit, nec mariti adiuta suffragio, ad montem pervenire potuit, sed remansit. Augustinus de quaest. Evang. Significat igitur uxor Lot eos qui in tribulatione retrospiciunt, et se a spe divinae promissionis avertunt: et ideo statua salis facta est ut admonendo homines ne hoc faciant, tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui. Theophylactus. Consequenter subiungit subsequentia praemissorum, dicens quicumque quaesierit salvare animam, perdet illam: quasi dicat: non quaerat aliquis in persecutionibus Antichristi curare propriam animam; nam perdet eam; quisquis autem caedibus et periculis se dederit, salvus erit; unde sequitur et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam; nequaquam se tyranno subiciens propter vitae amorem. Cyrillus. Quomodo etiam aliquis perdat propriam animam ut salvam eam faciat, manifestat Paulus dicens de quibusdam: qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, labore scilicet et pietate aggredientes agones.


Lectio 10

[85912] Catena in Lc., cap. 17 l. 10 Beda. Dixerat supra dominus, eum qui in agro sit, retro redire non debere; quod ne de his tantum qui aperte de agro redituri, hoc est palam dominum negaturi sunt, dictum putares, pergit ostendere nonnullos esse qui cum faciem habere in anteriora videantur, animo tamen retro respiciunt; unde dicitur dico autem vobis: in illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur. Ambrosius. Bene noctem dicit, quia Antichristus hora tenebrarum est, eo quod pectoribus hominum tenebras Antichristus infundat, cum dicat se esse Christum; Christus autem sicut fulgur coruscans fulget, ut in illa nocte resurrectionis gloriam videre possimus. Augustinus de quaest. Evang. Vel in illa nocte dicit, hoc est in illa tribulatione. Theophylactus. Vel inopinatum docet esse Christi adventum, quem futurum esse noctu docemur. Cum autem dixisset, divites vix salvari, ostendit quod nec omnes divites pereunt, nec omnes pauperes salvantur. Cyrillus. Per duos enim existentes in uno lecto, videtur designare divites quiescentes in mundanis deliciis: lectus namque signum quietis est. Non autem quicumque divitiis affluunt sunt impii, sed aliquis est probus et in fide electus; hic igitur assumetur, alter vero, qui talis non existit, dimittetur. Descendens enim dominus ad iudicium, mittet Angelos suos, qui ceteris in terra derelictis poenam passuris, sanctos et iustos ei adducent, secundum illud apostoli: rapiemur in nubibus obviam Christo in aera. Ambrosius. Vel ex uno strato infirmitatis humanae unus relinquitur, idest improbatur; alter vero assumitur, idest rapitur obviam Christo in aera. Sequitur duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur. Cyrillus. Per molentes innuere videtur pauperes et pressos laboribus; ad quod etiam pertinet quod subditur duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. In his enim non modicum differt: nam hi sarcinam paupertatis viriliter sustinent, vitam agentes honestam et humilem, qui assumentur; hi vero sunt ad profana promptissimi, qui relinquentur. Ambrosius. Vel per molentes significari videntur qui ex occultis alimenta quaerunt, et in apertum ex inferioribus proferunt. Et fortasse mundus iste pistrinum est; anima autem nostra velut quodam carcere includitur corporali. In hoc ergo pistrino vel synagoga, vel anima obnoxia delictis, triticum molendo madefactum et gravi humore corruptum, non potest interiora ab exterioribus separare; et ideo relinquitur, quia eius similago displicuit. At vero sancta Ecclesia, vel anima nullis maculata contagiis delictorum, quae tale triticum molit quod solis aeterni calore torridum sit, bonam similaginem de penetralibus hominum Deo offert. Qui sint autem agricolae, possumus reperire, si advertamus duas mentes esse in nobis: unam exterioris hominis, quae corrumpitur; aliam interioris, quae per sacramentum renovatur. Istae igitur sunt operantes in agro nostro; quarum altera bonum fructum diligentia dat, altera amittit incuria. Vel duos populos interpretemur in hoc mundo, qui agro comparatur: quorum alter, qui fidelis est, assumitur; alter, qui infidelis est, relinquitur. Augustinus de quaest. Evang. Vel tria genera hominum hic videntur significari. Unum eorum qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus, neque ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine significata est. Alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus, agentes ea quae sunt huius saeculi; quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis praelatorum regi his expedit; et molentes dixit, quia temporalium orbem negotiorum atque circuitum vertunt; quasi tamen in unum molentes dixit, inquantum de istis rebus et negotiis suis praebent usibus Ecclesiae. Tertium genus est eorum qui operantur in Ecclesiae ministerio, tamquam in agro Dei. In his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis: quorum aliqui in Ecclesia permanent, qui assumuntur; aliqui cadunt, qui relinquuntur. Ambrosius. Non enim iniquus est Deus, ut pares studiis in societate vivendi atque indiscreta actuum qualitate, meritorum remuneratione discernat. Non autem merita hominum copulae usus exaequat, quia non omnes quod adoriuntur efficiunt, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Cyrillus. Quia ergo dixit quod quidam assumerentur, utiliter et bene inquirunt discipuli quo assumerentur; unde sequitur respondentes dicunt illi: ubi, domine? Beda. Duo autem salvator interrogatus, ubi scilicet sint boni assumendi, et ubi mali relinquendi, unum dixit, aliud subintelligendum reliquit; unde sequitur qui dixit eis: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Cyrillus. Quasi dicat: sicut deiecto cadavere, aves quarum pabulum sunt carnes, ad illud conveniunt; ita cum venerit filius hominis, tunc omnes aquilae, idest sancti, concurrent ad eum. Ambrosius. Iustorum enim animae aquilis comparantur, eo quod alta petant, humilia derelinquant, et longaevam ducere feruntur aetatem. De corpore autem dubitare non possumus, maxime si meminerimus quod a Pilato Ioseph corpus accepit. Nonne tibi videntur aquilae circa corpus, mulieres apostolorumque conventus circa domini sepulturam? Nonne tibi videntur aquilae circa corpus, quando veniet in nubibus, et videbit eum omnis oculus? Est autem corpus, de quo dictum est: caro mea vere est cibus. Circa hoc corpus aquilae sunt, quae circumvolant spiritualibus alis. Sunt etiam circa corpus aquilae, quae credunt Iesum Christum in carne venisse. Est etiam Ecclesia, in qua per Baptismi gratiam spiritu renovamur. Eusebius. Vel per aquilas mortua animalia depascentes, principes huius saeculi denotavit, et eos qui tunc temporis sanctos Dei persequentur, penes quos relinquuntur assumptionis indigni, qui corpus vel cadaver dicuntur: vel punitrices virtutes, quae facturae sunt impiorum, hic per aquilas denotantur. Augustinus de Cons. Evang. Haec autem quae Lucas hic ponit vel recordatur praeoccupando, ut prius commemoraret quae post a domino dicta sunt, vel bis a domino dicta facit intelligi.


Caput 18
Lectio 1

[85913] Catena in Lc., cap. 18 l. 1 Theophylactus. Postquam aerumnarum et periculorum dominus meminit, subdit horum remedium, quod est oratio iugis et praemeditata; unde dicit dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare, et non deficere. Chrysostomus. Qui te redemit, quid te facere voluit demonstravit. Non vult te cessare a precibus; vult te beneficia meditari dum petis: vult te rogando accipere quod benignitas desiderat impertiri. Nec unquam oranti beneficia denegat qui ut orantes non deficiant, sua pietate instigat. Hortamenta domini libenter admitte: quod praecepit, velle debes; nolle, si ipse dominus prohiberet. Denique considera quanta est tibi concessa felicitas, orationibus fabulari cum Deo, quod desideras postulare; qui et si verbis silet, tamen beneficiis respondet; non aspernatur quod petis, non taedet nisi forte tacueris. Beda. Dicendum est autem, eum semper orare et non deficere qui canonicis horis rogare non desistit; aut omnia quae iustus secundum Deum gerit et dicit, ad orationem sunt reputanda. Augustinus de quaest. Evang. Parabolas autem dominus aut secundum similitudinem ponit, sicut de feneratore, qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus est cui plus donavit; aut de ipsa similitudine aliquid probat, veluti est illud, quod si fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? Hic ergo iniquus iudex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, de quo subditur iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. Theophylactus. Vide quod impudentem erga homines esse, gravioris est mali indicium: Deum enim quamplures non timent, attamen humano cohibentur pudore, et ideo minus peccant; cum vero fit aliquis impudens etiam quoad homines, tunc excrescit cumulus vitiorum. Sequitur vidua autem quaedam erat in illa civitate. Augustinus. Ista vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quae desolata videtur donec veniat dominus, qui nunc in secreto curam eius gerit. Sed quia sequitur et veniebat ad eum dicens: vindica me de adversario meo. Et nolebat per multum tempus, hic monet cur electi Dei se vindicare deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Ioannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus. Intelligendum est autem eam vindictam esse iustorum ut omnes mali pereant. Pereunt autem duobus modis: aut conversione ad iustitiam, aut amissa per supplicium potestate. Itaque si omnes homines convertentur ad Deum, Diabolus tamen remaneret in saeculi fine damnandus; quem finem cum iusti videre desiderant, non absurde vindictam desiderare dicuntur. Cyrillus. Vel aliter. Quoties nobis ab aliquibus irrogantur offensae, tunc gloriosam esse putabimus oblivionem malorum: quoties vero aliquid ad ipsam Dei gloriam peccant, contra dogmatis divini ministros bellantes, tunc Deum adimus postulantes subsidium, et exclamantes contra impugnantes gloriam eius. Augustinus. Apud iniquissimum ergo iudicem usque ad effectum implendi desiderii valuit trahere perseverantia deprecantis; unde sequitur post haec autem dixit intra se: etsi Deum non timeo, neque hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. Multo igitur certiores esse debent qui Deum perseveranter rogant, fontem iustitiae atque misericordiae; unde sequitur ait autem dominus: audite quid iudex iniquitatis dicat. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis? Theophylactus. Quasi dicat: si iudicem imbutum quolibet scelere demulsit assiduitas, quanto magis patrem misericordiae Deum flectemus ad pietatem orando? Unde sequitur dico autem vobis, quia cito faciet vindictam illorum. Tentaverunt autem quidam subtilius hanc indagare parabolam; dicunt enim viduam esse quamlibet animam quae pristinum virum, scilicet Diabolum, excludit, ob hoc ei adversantem quod accedit ad Deum iustitiae iudicem; qui neque Deum timet, nam ipse solus est Deus; sed nec veretur hominem, non est enim apud Deum personarum acceptio. Huius igitur viduae, idest animae supplicantis, iugiter sibi contra Diabolum miseretur Deus, demulcente eum instantia eius. Postquam autem dominus docuit quod utendum sit in tempore consummationis oratione pro tunc futuris periculis, subdit verumtamen filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? Augustinus de Verb. Dom. Dicit autem dominus de fide quae perfecta est: ipsa enim vix invenitur in terra. Ecce plena est Ecclesia Dei: quis huc accederet, si nulla esset fides: quis non montes transferret, si plena esset fides? Beda. Cum autem omnipotens conditor in forma filii hominis apparuerit, tanta erit raritas electorum, ut non tam ob clamorem fidelium, quam torporem aliorum, totius mundi sit acceleranda ruina. Quod autem dominus hic quasi dubitative dicit, non dubitat, sed arguit: nam et nos aliquando de rebus quas certas habemus, increpative verbum dubitationis promimus; ut si dicatur servo: considera, forsitan dominus tuus sum. Augustinus. Hoc autem dominus adicit, ut ostendat quod si fides deficit, oratio perit. Ergo ut oremus credamus, et ut ipsa fides non deficiat oremus. Fides fundit orationem, fusa oratio fidei impetrat firmitatem.


Lectio 2

[85914] Catena in Lc., cap. 18 l. 2 Augustinus de Verb. Dom. Quia fides non est superborum, sed humilium, praemissis subiecit parabolam de humilitate, et contra superbiam; unde dicitur dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam. Theophylactus. Quia enim superbia plus quam aliae passiones vexat hominum mentes, ideo crebrius de hac monet. Est autem superbia Dei contemptus: quoties enim aliquis non Deo sed sibi ascribit bona quae facit, quid est aliud quam Dei negatio? Causa igitur confidentium in seipsis, non autem totum attribuentium Deo, sed ob hoc etiam ceteros contemnentium, parabolam proponit, ostendens quod iustitia quamvis hominem approximet Deo, si tamen assumat superbiam, ad infimum deicit hominem; unde sequitur duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus Pharisaeus, et alter publicanus. Graecus. Diligentiam quidem orationis docuit nos per viduam et iudicem; hic autem per Pharisaeum et publicanum docet nos quomodo sint ei dirigenda precamina, ne sit infructuosum orationis negotium. Condemnatus est autem Pharisaeus, cum incaute oraret; nam sequitur Pharisaeus autem stans, haec apud se orabat. Theophylactus. Per hoc quod dicit stans, elatum eius animum notat: ipso enim habitu superbissimus videbatur. Basilius. Dicit autem apud se orabat; quasi non apud Deum, quia ad seipsum redibat per peccatum superbiae; sequitur enim Deus, gratias ago tibi. Augustinus. Non reprehenditur quia Deo gratias agebat, sed quia nihil sibi addi cupiebat. Ergo iam plenus es, iam abundas; non est quare dicas: dimitte nobis debita nostra. Quis est igitur qui impune oppugnat gratiam, si reprehenditur qui superbe agit gratias? Audiant qui dicunt: Deus me hominem fecit; ego me iustum facio. O peior et detestabilior Pharisaeo, qui superbe iustum se dicebat, sed tamen inde gratias Deo agebat. Theophylactus. Attende autem seriem orationis Pharisaei. Primo namque dixit quae ei aberant, deinde subiungit quae habebat; sequitur enim quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri. Augustinus. Diceret saltem: sicut multi homines. Quid est ceteri homines, nisi omnes praeter ipsum? Ego, inquit, iustus sum, ceteri peccatores. Gregorius Moralium. Quatuor quippe sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur: cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant; aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant; aut certe cum iactant se habere quod non habent; aut despectis ceteris singulariter videri appetunt habere quod habent; unde et Pharisaeus hic bonorum sibi operum merita singulariter tribuit. Augustinus. Ecce autem ex vicino publicano maioris erat ei tumoris occasio; sequitur enim velut etiam hic publicanus; quasi dicat: ego solus sum, iste de ceteris est. Chrysostomus. Non enim satiaverat contemptum eius tota humana natura, sed et publicanum aggressus est. Moderatius autem peccasset, si publicanum excepisset; nunc autem uno verbo et absentes invadit, et vulnera praesentis lacessit. Non est autem gratiarum actio invectiva aliorum. Si regratiaris Deo, ipse tibi tantum sufficiat, nec te ad homines transferas, nec proximum condemnes. Basilius. Discrepat autem elatus a conviciatore sola habitudine: is enim in alios utitur conviciis, hic autem se mentis temeritate extollit. Chrysostomus. Qui autem aliis conviciatur, sibi et aliis multa mala facit. Primo enim audientem reddit peiorem: quia si sit peccator, fit laetior, criminis invento collega; si sit iustus, extollitur, per aliena crimina inductus de se magna putare. Secundo communitatem Ecclesiae laedit: non enim omnes audientes vituperant eum solum qui peccavit, sed ritui Christiano contumelias innectunt. Tertio Dei gloriam blasphemare facit: sicut enim nobis recte agentibus nomen Dei glorificatur, sic nobis peccantibus blasphematur. Quarto eum qui audivit opprobria, confundit, impudentiorem eum et adversarium faciens. Quinto statuit se poenae obnoxium, rebus prolatis quae sibi non conveniunt. Theophylactus. Expedit autem non solum declinare a malo, sed etiam agere bonum; et ideo cum dixisset: non sum sicut adulteri, subiungit per oppositum ieiuno bis in sabbato. Sabbatum hi dicebant hebdomadam ab ultima die quietis. Ieiunabant enim Pharisaei secunda et quinta feria. Sic igitur ieiunia obiecit contra passionem adulterii: nam ex voluptate est lascivia. Rapacibus vero et iniustis opposuit decimarum solutionem; sequitur enim decimas do omnium quae possideo; quasi dicat: adeo rapinas et nequitias refugio ut etiam mea contribuam. Gregorius Moralium. Ecce civitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per ieiunium et orationem clausit. Incassum munita sunt cetera, cum locus unus, de quo hosti patet aditus, munitus non est. Augustinus. Quaere autem in verbis eius: nihil invenies quod Deum rogaverit: ascendit quidem orare, noluit Deum rogare, sed se laudare, et roganti insultare. Publicanum autem cordis conscientia removebat, sed pietas applicabat; unde sequitur et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare. Theophylactus. Quamvis autem publicanus stetisse dicatur, distabat tamen a Pharisaeo tam verbis quam habitu, nec non et corde contrito: nam verebatur oculos levare in caelum, censens indignos visionis supernae eos qui maluerunt bona terrena spectare et quaerere; necnon et pectus tundebat; unde sequitur sed percutiebat pectus suum, cor quodammodo pungens causa cogitationum pravarum, nec non et excitans ut dormitans: unde non aliud quam Deum propitiatorem petebat; sequitur enim dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Chrysostomus. Audivit quia non sum velut hic publicanus, nec indignatus est, sed compunctus: detexit ille vulnus, quaerit hic medicinam. Nemo igitur illud frigidum proferat verbum: non audeo, pudorosus sum, non possum aperire os. Talis reverentia est diabolica: vult enim Diabolus obserare tibi fores accessus ad Deum. Augustinus. Quid igitur miraris si Deus ignoscit, quando ipse agnoscit? De longinquo stabat; Deo tamen appropinquabat, et eum dominus de prope attendebat: excelsus enim dominus, et humilia respicit; nec oculos ad caelum levabat ut respiceret; tremebat conscientia, spes sublevabat; percutiebat pectus suum, poenas de seipso exigebat: propterea dominus confitenti parcebat. Audisti superbum accusatorem, audisti humilem reum: audi nunc iudicem dicentem amen dico vobis: descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Chrysostomus. Geminos aurigas et duas bigas in stadio positas sermo praesens proponit: in altera peccatum et humilitatem: et vides bigam peccati superare iustitiam, non propriis virtutibus, sed humilitatis coniunctae; illam vero devictam non fragilitate iustitiae, sed mole et tumore superbiae: nam sicut humilitas per sui eminentiam peccati pondus superat, et saliens attingit Deum; sic superbia ob sui molem de facili iustitiam deprimit. Si ergo plura facta strenue geras, putas autem te posse praesumere, tota caruisti oratione; si vero mille feras in conscientia fasces reatuum, et hoc solum de te credas quod es infimus omnium, multam obtinebis ante Deum fiduciam. Et ideo suae sententiae causam assignans subdit quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Humilitatis nomen multiplex est. Est enim quaedam virtus humilitas, iuxta illud: cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Est et humilitas ab aerumnis, iuxta illud: humiliavit in terra vitam meam. Est et humilitas a peccatis et superbia et insatiabilitate divitiarum: quid enim humilius his qui se submittunt in divitiis et potentatu, et haec reputant magna? Basilius. Similiter etiam et exaltari laudabiliter contingit, quando scilicet non humilia cogitas, sed mens tua est per magnanimitatem in virtutem erecta. Talis autem animi celsitudo est eminentia in tristitiis, terrenorum contemptus, conversatio in caelis: et videtur huiusmodi mentis sublimitas eamdem habere differentiam ad elationem quam arrogantia parit, quam habet corpulentia corporis bene dispositi ad inflationem carnis cum ex hydropisi tumet. Chrysostomus. Haec igitur fastus inflatio ab ipsis caelis potest deprimere non caventem; humilitas vero et ab ipsa abysso reatuum hominem sublimare: haec enim prae Pharisaeo publicanum salvavit, latronem ante apostolos in Paradisum duxit; illa vero etiam incorpoream ingressa est potestatem. Ceterum si iuncta delicto humilitas tam facile currit, ut superbiam iustitiae transeat; si iustitiae coniunxeris eam, quomodo non ibit? Assistet ipsa tribunali divino in medio Angelorum cum fiducia multa. Rursus si fastus coniunctus iustitiae eam deprimere potuit, si coniunctus sit peccato, in quantam Gehennam detrudet? Hoc dico, non ut negligamus iustitiam, sed ut fastum vitemus. Theophylactus. Sed forsitan mirabitur aliquis, quomodo Pharisaeus, cum pauca verba suae laudis protulerit, condemnatur; Iob vero cum plurima fuderit, coronatur. Eo scilicet quod Pharisaeus talia dicebat criminando alios, nulla ratione cogente; Iob vero, urgentibus eum amicis, et pressuris prementibus, coactus est proprias virtutes referre ad Dei gloriam, ne homines desisterent a profectu virtutis. Beda. Typice autem Pharisaeus est populus Iudaeorum, qui ex iustificationibus legis extollit merita sua; publicanus vero gentilis est, qui longe a Deo positus, confitetur peccata sua; quorum unus superbiendo recessit humiliatus, alter lamentando appropinquare meruit exaltatus.


Lectio 3

[85915] Catena in Lc., cap. 18 l. 3 Theophylactus. Post praedicta, humilitatem dominus docet per ea quae fecit, non repellens, sed gratanter parvulos admittens; unde dicitur afferebant autem ad illum infantes, ut eos tangeret. Augustinus de Verb. Dom. Cui afferuntur tangendi nisi salvatori? Sed si salvator est, salvandi offeruntur illi qui venit salvum facere quod perierat. Ubi isti perierant, quantum ad ipsos pertinet innocentes? Sed secundum apostolum, per unum hominem intravit peccatum in orbem terrarum. Veniant ergo parvuli, ut languidi ad medicum, perditi ad redemptorem. Ambrosius. Durum autem aliquibus videri potest quod discipuli dominum infantulos adire prohibebant; sequitur enim quod cum viderent discipuli, increpabant illos. Ubi vel mysterium intelligas, vel affectum. Neque enim hoc invidia aut in pueros mentis asperitate faciebant; sed sedulae servitutis obsequia domino deferebant, ne comprimeretur a turbis. Respuenda quippe est utilitas nostra ubi divinitatis iniuria est. In mysterio autem, quia prius salvari populum Iudaeorum, ex quo secundum carnem nati fuerant, gestiebant. Sciebant quidem mysterium quod utrisque populis vocatio deberetur: nam et pro Chananaea muliere supplicarunt; sed fortasse adhuc ordinem nesciebant; unde sequitur Iesus autem convocans eos dixit: sinite parvulos venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. Non aetas praefertur aetati: alioquin obesset adolescere. Cur ergo pueros dicit aptos esse regno caelorum? Fortasse quia malitiam nesciant, fraudare non noverint, referire non audeant, scortari ignorent, opes, honorem, ambitionem non appetant. Sed non ignorare ista, virtus est, sed contemnere: non enim virtus est non posse peccare, sed nolle. Non igitur pueritia, sed aemula puerilis simplicitatis bonitas designatur. Beda. Unde signanter dixit talium, non istorum, ut ostenderet non aetatem regnare, sed mores; et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem, praemia repromitti. Ambrosius. Denique hoc salvator expressit dicens amen dico vobis: quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. Quis puer imitandus est apostolis Christi, nisi de quo Isaias dixit: puer natus est nobis, qui cum malediceretur, non maledicebat? Itaque in pueritia est quaedam venerabilis morum senectus, et in senectute innocens pueritia. Basilius. Suscipiemus autem regnum Dei ut puer, si dispositi fuerimus erga doctrinam domini ut puer, in disciplina, nequaquam contradicens nec disputans cum magistris, sed credibiliter et obedienter imbibens documenta. Theophylactus. Gentilium ergo sapientes quaerentes sapientiam in mysterio, quod est regnum Dei, nec volentes hoc absque fide syllogisticae probationis admittere, merito exclusi sunt ab hoc regno.


Lectio 4

[85916] Catena in Lc., cap. 18 l. 4 Beda. Audierat princeps quidam a domino, tantum eos qui puerorum vellent esse similes, regnum Dei intraturos; atque ideo poscit sibi non per parabolam, sed palam, quibus operum meritis vitam aeternam consequatur, exponi; unde dicitur et interrogavit eum quidam princeps, dicens: magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Ambrosius. Tentator princeps iste magistrum bonum dixit, qui Deum bonum dicere debuisset: nam licet in divinitate bonitas sit, et in bonitate divinitas, tamen addendo magister bone, in portione bonum dixit, non in universitate: nam Deus in universitate bonus, homo ex parte. Cyrillus. Putavit autem se Christum capere, dum vituperaret Mosaicum praeceptum, introduceret vero sua statuta. Accedit ergo ad magistrum, et bonum eum nuncupans, dicit se velle doceri. Quia ergo tentative quaerebat, qui apprehendit sapientes in astutia sua, convenienter ei respondet; nam sequitur dixit autem ei Iesus: quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. Ambrosius. Non bonum se negat, sed Deum designat. Bonus quidem non est, nisi plenus bonitatis. Quod si quem moveat quia nemo bonus, moveat et illud nisi Deus. Quod si a Deo filius non excipitur, utique nec a bono Christus excipitur: nam quomodo non bonus ex bono natus? Arbor enim bona fructus bonos facit. Quomodo non bonus, cum bonitatis suae substantia ex patre assumpta non degeneravit in filio, quae non degeneravit in spiritu? Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Quod si bonus spiritus qui accepit a filio, bonus utique et ille qui tradidit. Itaque quia legisperitus est iste qui tentat, sicut in libro alio demonstratur, ei bene dixit nemo bonus nisi unus Deus: ut admoneret, quia scriptum est: non tentabis dominum Deum tuum; sed magis confiteretur domino, quoniam bonus. Chrysostomus in Matthaeum. Vel aliter. Avarum quidem dicere hunc principem non verebor: nam hoc Christus ei improperat; tentatorem autem minime. Titus. Ergo cum dicit magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Idem est ac si dicat: bonus es: dignare me responso in eo quod quaero: doctus sum vetus testamentum, te tamen praestantiorem video non promittentem terram, sed praedicantem regnum caelorum. Dic ergo mihi, quid faciendo vitam aeternam potero possidere? Intentionem igitur attendens salvator, quia fides est via ad opera, cum dixisset ille quid faciam? Hac quaestione omissa, in notitiam fidei eum ducit: velut si quis interrogaret medicum: quid comedam? Et ille ostenderet quae deberent cibum praecedere; et ideo eum ad patrem remittit, dicens quid me dicis bonum? Non quod ipse bonus non esset: erat enim bonum ex bono patre germen, bonus boni filius. Augustinus de Cons. Evang. Potest autem videri distare aliquid quod secundum Matthaeum dicitur: quid me interrogas de bono? Quod ad illud magis referri potest quod ait ille quaerens: quid boni faciam? Ibi enim et bonum nominavit, et interrogatio est. Commodissime ergo intelligitur utrumque dictum: quid me dicis bonum? Et: quid me interrogas de bono? Quod ad illud magis referri potest. Titus. Denique postquam docuit cognitionem fidei, subiungit mandata nosti; quasi dicat: quando prius Deum noveris, tunc optime quaeres quid facias. Chrysostomus. Expectante autem principe audire Christum dicentem: recedas a mandatis Mosaicis, et meis attende, ad Mosaica eum mittit; unde sequitur non occides, non moechaberis. Theophylactus. Primo quidem lex ea corrigit ad quae facilius labimur, ut moechari, cuius incentivum est intrinsecum et naturale; et occidere, quia immanis bellua furor; sed furtum et falsi testimonii culpam raro contingit incurrere. Sed et graviora illa existunt; et ideo secundario furtum et falsum testimonium ponit, ut rarius fallentia et leviora; sequitur enim non furtum facies, non falsum testimonium dices. Basilius. Non est autem intelligendum fures esse solum bursarum incisores, vel latrocinantes in balneis; sed et si qui duces legionum statuti, vel commisso sibi regimine civitatum aut gentium, hoc quidem furtim tollunt, hoc vero vi ac publice exigunt. Titus. Sed videas in non agendo praecepta consistere: quoniam si moechatus non fueris, castus es; si non fureris, benevolus; si falso non testeris, veridicus. Attende virtutem iam facilem per bonitatem statuentis: nam mali fugam ingerit, non boni exercitium; quaelibet autem quies quolibet est facilior opere. Theophylactus. Sed quia in parentes committere quamquam magnum sit crimen, raro tamen accidit, post omnia ponit honora patrem tuum et matrem. Ambrosius. Est autem honor non solum honorificentiae, sed etiam largitati. Honor enim est deferre pro meritis. Pasce patrem tuum, pasce matrem; et si paveris, adhuc non reddidisti dolores et cruciatus quos pro te mater passa est. Illi debes quod habes, huic debes quod es. Quantum iudicium, si pascat Ecclesia quos tu pascere nolis? Sed dices: quod eram parentibus collaturus, Ecclesiae mallem conferre. Non quaerit Deus donum de fame parentum; sed ut pascendos Scriptura dicit parentes, ita propter Deum relinquendos, si impediant devotae mentis affectum. Sequitur qui ait: haec omnia custodivi a iuventute mea. Hieronymus. Mentitur adolescens. Si enim quod postpositum est in mandatis: diliges proximum tuum sicut teipsum, opere complesset, quomodo postea audiens: vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, tristis abscessit? Beda. Vel non est putandus esse mentitus, sed simpliciter ut vixerit, scilicet exterius, esse confessus: alioquin nequaquam Marcus diceret quod Iesus intuitus eum dilexit eum. Titus. Ostendit autem consequenter dominus quod si aliquis vetus testamentum peregit, perfectus non est, sed deest ei sequi Christum; unde subditur quo audito Iesus ait ei: adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; quasi dicat: quaeris quomodo sit possidenda vita aeterna: sparge facultates pauperibus, et obtinebis illam. Parva sunt quae impendis, magna quae recipis. Athanasius. Non enim mundum despicientes putemus grandia quidem abdicasse, quia tota terra est in comparatione caeli brevissima: quapropter si toti terrae dominaremur, ei abrenuntiantes, nihil dignum esset in comparatione regni caelorum. Beda. Quicumque ergo perfectus esse voluerit, oportet vendere quae habet, non ex parte, sicut Ananias fecit et Saphira, sed totum. Theophylactus. Unde dicens omnia quae habes, summam paupertatem suadet; si quid enim restiterit, illius servus est. Basilius. Non tamen docet facultates vendere eo quod naturaliter sint pravae; alioquin creatura Dei non essent: unde eas non tamquam malas abicere, sed dispensare monuit: et condemnatur aliquis, non quia eas possidet, sed quia eis abusus est: quo fit ut facultatum secundum mandata Dei dispensatio, et crimina deleat, et regnum conferat; unde subdit et da pauperibus. Chrysostomus. Poterat quidem Deus alere pauperes et sine hoc quod nos misereremur eorum; sed vult dantes dilectione astringi accipientibus. Basilius. Dicente autem domino da pauperibus, puto non expedire cuiquam negligenter gerere, sed omnia diligenter disponere, praecipue per seipsum, si ex parte se habeat; sin autem, per eos de quibus constat quod fideliter et prudenter disponant: maledictus enim qui negligenter perficit opera domini. Chrysostomus. Sed illud quaeritur quomodo Christus erogare cuncta pauperibus perfectionis esse fatetur; Paulus autem absque dilectione hoc asserit esse imperfectum. Sed valde consonat quod subiunxit et veni, sequere me: quod ostenditur ex dilectione esse: in hoc enim cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Theophylactus. Cum paupertate enim ceteras quoque virtutes hominem habere oportet; ob hoc ait et veni, sequere me: idest, in ceteris esto meus discipulus, iugiter me sequaris. Cyrillus. Princeps autem ille vini recentis capax non fuit, vetus uter existens; sed tristitia ruptus est; unde sequitur his ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. Basilius. Mercator non tristatur in nundinis paciscendo quae possidet, acquirendo sibi opportuna; tu vero tristaris pulverem dans, ut acquiras vitam beatam.


Lectio 5

[85917] Catena in Lc., cap. 18 l. 5 Theophylactus. Quoniam dives, audita opum abiectione, tristatus fuit, dominus admiranter locutus est; dicit enim videns autem Iesus illum tristem factum, dixit: quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt. Non dicit: impossibile est eos intrare, sed difficile; possunt enim per divitias adipisci superna, sed difficile est: quia viscosiores sunt visco divitiae, et vix evellitur animus occupatus ab eis: sed subsequenter ut impossibile hoc indicat, cum dicit facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Nam sive per camelum animal intelligas, sive funem nauticum crassum; quocumque modo impossibile est quod foramen acus totum capiat camelum. Si igitur facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem salvari, et hoc quod facilius est, impossibile est; impossibilius ergo est salvari divitem. Quid igitur dicendum? Equidem quod vere sic habet, divitem servari non posse. Neque mihi dicas, quod salvatus sit dives quispiam, qui sua dederit: non enim dives salvatus est, sed quia pauper factus, vel dispensator existens servatus est, non dives. Aliud est enim dispensator, aliud dives: dives est qui sibi divitias reservat, dispensator vero cui divitiae propter alios concreditae sunt. Chrysostomus in Ioannem. Abraham quidem possidebat opes pauperibus; et qui iuste eas possident, quasi suscipientes a Deo dispensant in divinis mandatis; qui vero contra Deum acquisierunt, et in expendendo faciunt illud idem, meretricibus et parasitis dantes, vel humi abscondentes, egenis vero nihil impendentes. Non ergo prohibet ditari, sed opibus famulari: vult necessariis ut eis utamur, non ut custodiamus: nam famuli est custodire, sed domini dispensare. Si conservari eas vellet, non tradidisset eas hominibus, sed sineret in terra iacere. Theophylactus. Porro attendas illud quod divitem quidem impossibile dicit salvari, possidentem vero divitias difficile; quasi dicat: dives, qui captus est a divitiis, et famulatur eis, non salvabitur; habens vero illas, scilicet qui eis dominatur, vix salvabitur causa humanae fragilitatis. Conatur enim nos Diabolus supplantare quoadusque possidemus divitias, et difficile est aufugere decipulas eius: ideoque bonum est paupertas, et quasi tentatione carens. Chrysostomus. Nulla enim est divitiarum commoditas, anima patiente penuriam; nec laesio paupertatis, anima divitiis affluente. Si autem ditescentis indicium est nullius egere, et pauperascentis indigere; palam est quod magis esse pauperem facit magis ditescere: facilius est enim quod quis in paupertate quam in divitiis opes contemnat: neque enim talis est ambitus ut per magis habere sedetur; sed per hoc consuevit magis accendi, sicut ignis quando maiorem suscipit escam. Quae autem mala videntur esse inopiae, communia sunt; quae vero divitiarum, propria sunt earum. Augustinus de quaest. Evang. Divitem ergo hic appellat cupidum rerum temporalium, et de talibus superbientem. His divitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum est regnum caelorum. Mystice autem facilius est Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia sponte humiliatus infirmitatis nostrae onera sustulit. Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos; foramen autem acus dicit angustiam passionis. Chrysostomus in Matthaeum. Hic autem sermo quasi gravis transcendebat discipulorum virtutem; unde sequitur et dixerunt qui haec audiebant: et quis potest salvus fieri? Hoc dixerunt discipuli, non de se, sed de toto mundo timentes. Augustinus. Cum autem incomparabiliter maior sit turba pauperum, quae, divitibus perditis, potest salvari; intellexerunt, omnes qui divitias amant, etiam si adipisci nequeant, in divitum numero deputari. Sequitur ait illis: quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum: quod non ita intelligendum est, quasi dives cum cupiditate et superbia in regnum Dei sit intraturus; sed possibile est Deo ut a cupiditate et superbia ad caritatem et humilitatem convertatur. Theophylactus. Apud homines ergo, quorum serpit intentio ad terrena, impossibilis est salus, ut dictum est; apud Deum vero possibilis est. Cum enim homo consiliarium habet Deum, et iustificationes et doctrinas paupertatis imbiberit, necnon eius auxilium invocet, hoc fiet possibile. Cyrillus. Congrue autem dives cum multa contempserit, recompensationem expectabit; qui vero parva possidens ea abdicavit, quid ei sperandum esset, quaerere decebat; unde sequitur ait autem Petrus: ecce dimisimus omnia. Matthaeus addit: quid ergo erit nobis? Beda. Quasi dicat: fecimus quod iussisti: quid igitur dabis nobis praemii? Et quia non sufficit dimittere omnia, iungit quod perfectum est, dicens et secuti sumus te. Cyrillus. Illud autem necesse est dicere, quod paucis abrenuntiantes, quantum spectat ad propositum et obedientiam, pari lance cum opulentis penduntur, paribus utentes affectibus, dum rerum quas possident abiectionem ultro inferunt; unde sequitur amen dico vobis: nemo est qui reliquerit domum aut parentes aut fratres aut uxores aut filios aut agros propter regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo futuro vitam aeternam. Elevat ad acceptissimam spem omnes audientes, iureiurando promittens, dum apponit sermoni amen. Doctrina enim divina mundum vocante ad fidem Christi, forsitan aliqui respicientes parentes infideles, noluerunt eos turbare veniendo ad fidem; et similis est ratio aliorum germanorum. Deserunt autem quidam patrem et matrem, et totius parentelae amorem despiciunt propter amorem Christi. Beda. Sensus igitur iste est: qui propter regnum Dei inquirendum omnes affectus contempserit, omnes saeculi divitias, delicias risusque calcaverit, multo plura in praesenti recipiet. Cuius sententiae occasione, quidam Iudaicam mille annorum fabulam post resurrectionem iustorum aedificant, quando omnia quae propter Deum dimittimus, multiplici nobis sint fenore reddenda, et insuper vita aeterna donanda: nec vident inexperti, quod si in ceteris digna sit repromissio, in uxoribus tamen, iuxta alios Evangelistas centenis, appareat turpitudo; praesertim cum dominus in resurrectione non esse nubendum testetur; et iuxta Marcum, ea quae dimissa fuerint, in hoc tempore cum persecutionibus accipienda confirmet, quasi in illis mille annis abesse dogmatizant. Cyrillus. Hoc ergo dicimus, quod omissis temporalibus et carnalibus, multo maiora sibi aliquis vindicabit: quoniam et apostoli, cum pauca dimiserint, obtinuerunt multiplicia dona charismatum, et celebres reputati sunt ubique. Erimus ergo similes illis: si domum quis dimittat, recipiet mansiones supernas, si patrem, patrem habebit caelestem; si a germanis recesserit, in fratrem hunc recipiet Christus; cum dimiserit coniugem, inveniet divinam sapientiam, a qua procreabit spiritales fructus, inveniet Ierusalem caelestem, quae est mater nostra; a fratribus etiam et a sororibus sui propositi glutino spirituali colligatis, multo in hac vita gratiosiorem recipiet caritatem.


Lectio 6

[85918] Catena in Lc., cap. 18 l. 6 Gregorius in Evang. Praevidens salvator ex passione sua discipulorum animos turbandos, eis longe ante et passionis suae poenam et resurrectionis suae gloriam praedicit; unde dicitur assumpsit autem Iesus duodecim et ait illis: ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis. Beda. Praevidens enim quosdam haereticos futuros, qui Christum dicerent legi prophetisque docuisse contraria, ostendit quod per prophetarum praesagia suae passionis et posterioris gloriae sit celebrata perfectio. Chrysostomus in Matthaeum. Seorsum autem de passione cum discipulis confert: non enim oportebat hunc sermonem pluribus divulgari, ne turbarentur. Hoc autem praedicebat discipulis, ut exercitati per expectationem facilius sustinerent. Cyrillus. Et ut sciant quoniam passionem praenovit, et spontaneus ad eam accessit; ne dicerent: qualiter in manus hostium incidit qui nos promittebat salvare? Unde seriatim ordinem passionis enarrat, subdens tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur. Chrysostomus. Hoc Isaias praedixerat dicens: obtuli scapulas meas ad verbera, genas meas ad alapas, et faciem meam non diverti a sputorum dedecore. Sed et crucis patibulum praedixit propheta cum ait: tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est. Unde et hic subditur et postquam flagellaverint, occident eum. Sed et resurrectionem eius David praedixit dicens: non derelinques animam meam in Inferno. Unde hic subditur et tertia die resurget. Isidorus. Admiror autem dementiam quaerentium cur Christus ante triduum resurrexit: si enim resurgeret tardius quam praedixerat, impotentiae esset; celerius vero est summae virtutis indicium. Si quem enim cum spoponderit suo creditori post triduum persolvere debitum, eadem die satisfacientem viderimus; non fallacem, sed potius ut veridicum eum mirabimur. Dicam etiam quod non dixit se post tres dies resurrecturum, sed die tertia. Habes parasceven, habes sabbatum usque ad solis occasum; et post sabbatum resurrexit. Cyrillus. Discipuli autem nondum noverant exquisite quod prophetae praedixerant; sed postquam resurrexit, aperuit eis sensum ut intelligerent Scripturas; unde sequitur et ipsi nihil horum intellexerunt. Beda. Quia enim discipuli, eius vitam maxime desiderabant, eius mortem audire non poterant: et quoniam non solum hominem innocentem, sed et Deum verum sciebant, hunc nullatenus mori posse putabant; et quia parabolas eum saepe loquentem audire consueverant, quoties aliquid de sua passione dicebat, ad aliud allegorice referendum esse credebant; unde sequitur erat autem verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Iudaei vero, quia in eius necem conspiraverant, quod de passione sua loqueretur dicens: oportet exaltari filium hominis, intelligebant; unde dixerunt: nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: oportet exaltari filium hominis?


Lectio 7

[85919] Catena in Lc., cap. 18 l. 7 Gregorius in Evang. Quia carnales adhuc discipuli non valebant capere verba mysterii, venitur ad miraculum: ante eorum oculos caecus lumen recipit, ut eos ad fidem caelestia facta solidarent; unde dicitur factum est autem cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. Theophylactus. Et ne incessus domini esset inutilis, in via fecit caeci miraculum, hoc documentum discipulis suis dans, ut in omnibus simus proficui, et nihil sit in nobis otiosum. Augustinus de quaest. Evang. Possumus de appropinquantibus Iericho sic intelligere, ut iam inde egressi, prope tamen adhuc essent ad eam civitatem: quod quidem minus usitate dicitur; sed tamen videri posset hoc dictum, quoniam Matthaeus, egredientibus eis ab Iericho dicit illuminatos duos caecos, qui iuxta viam sedebant. De numero quidem nulla esset quaestio, si alter Evangelistarum de uno tacuisset, unius reminiscens: nam et Marcus unum commemorat, cum et egredientibus eis ab Iericho dicit illuminatum; cuius et nomen dixit et patrem, ut intelligamus eum fuisse potissimum, alterum ignotum, ut merito ille notus etiam solus decenter commemoraretur. Sed quoniam quae sequuntur in Evangelio secundum Lucam, aptissime ostendunt illud quod ipse narrat, adhuc venientibus ipsis Iericho factum esse, nihil aliud restat intelligere, nisi bis esse factum hoc miraculum; semel in uno caeco, cum adhuc veniret in illam civitatem; iterum in duobus, cum inde egrederetur: ut illud unum Lucas, alterum Matthaeus enarret. Cyrillus. Multus autem erat populus circa Christum, et caecus eum quidem non noverat, sentiebat autem effectum, et rapiebat per affectum quod non hausit aspectus; unde subditur et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Et oculati quidem secundum opinionem loquebantur; sequitur enim dixerunt autem ei, quod Iesus Nazarenus transiret. Caecus vero vera clamabat: alia docetur, et alia praedicat; nam sequitur et clamavit dicens: Iesu fili David, miserere mei. Quis te docuit haec, o homo? Num perlegisti libros privatus luminibus? Unde igitur nosti luminare mundi? Vere dominus illuminat caecos. Cyrillus. In Iudaismo autem nutritus non ignoravit quod de progenie David Deus secundum carnem nasceretur; et ideo ei ut Deo loquitur, dicens miserere mei. Hunc imitentur qui in duo dividunt Christum: hic enim Christum tamquam Deum adit, et filium David eum nominat. Mirentur autem instantiam confessionis eius: quidam enim eum confitentem fidem compescebant. Sequitur et qui praeibant increpabant eum ut taceret. Sed per inhibitiones huiusmodi non impediebatur eius audacia. Novit enim fides omnibus repugnare et in omnia triumphare: utile enim est pro cultu divino pudorem deponere: nam si causa pecuniae sunt impudentes nonnulli, pro animae salute non decet bonam induere impudentiam? Unde sequitur ipse vero multo magis clamabat: fili David, miserere mei. Sistit autem Christum vox invocantis in fide, et invocantes in fide respicit; et ideo merito vocat caecum, et accedere iussit; unde sequitur stans autem Iesus iussit illum adduci ad se, ut scilicet qui prius fide eum tetigerat, appropinquaret et corpore. Appropinquantem caecum dominus interrogat; nam sequitur et cum appropinquasset, interrogavit illum, dicens: quid tibi vis faciam? Dispensative interrogat, non quasi ignorans; sed ut scirent astantes quod non petebat pecuniam, sed divinam efficaciam, ut a Deo; unde sequitur at ille dixit: domine, ut videam. Chrysostomus. Vel quia calumniatores veritatis Iudaei possent dicere, ut in caeco nato: non est hic, sed similis eius; voluit ut caecus prius ostenderet defectum naturae, et tunc cognoscat gratiae maiestatem. At ubi petitionis modum caecus explicuit, tunc cum summa maiestate praecepit ei ut videret: unde sequitur et dixit illi Iesus: respice: quod redundabat in crimen perfidiae Iudaeorum: quis enim prophetarum talia dixit? Aspice tamen quid assumat medicus ab eo cui collata est sanitas; sequitur enim fides tua te salvum fecit. Pro fide enim venduntur beneficia; diffunditur enim gratia quam suscepit fides. Et sicut ab aliquo fonte hi quidem parvis vasis modicum aquae hauriunt, hi vero maioribus multum, fonte non distinguente mensuras; et secundum fenestras quae aperiuntur magis vel minus, splendor solis infunditur; ita secundum capacitatem intentionis hauritur gratia. Vertitur autem vox Christi in lucem languentis; erat enim verbum verae lucis; unde sequitur et confestim vidit. At caecus et ante beneficium fidem ostendit fervidam, et post beneficium benevolentiam observavit; sequitur enim et sequebatur illum magnificans Deum. Cyrillus. Ex quo patet quod a duplici caecitate liberabatur, corporali scilicet et intellectuali: neque enim glorificasset ut Deum nisi vere vidisset; sed et aliis factus est occasio glorificandi Deum; sequitur enim et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. Beda. Non solum pro impetrato munere lucis, sed et merito fidei impetrantis. Chrysostomus. Hic autem necesse est quaerere cur Christus daemoniacum quidem curatum sequi volentem prohibet, caecum autem illuminatum sequentem non prohibet? Sed neutrum irrationale puto: illum enim mittit praeconem, ut ex sua consistentia benefactorem praedicet: erat enim excellens miraculum, videre furiosum sanae mentis effectum: caecum vero permittit sequi, quando Hierosolymam ascendebat per crucem perfecturus altum mysterium, ut recentem habentes miraculi mentionem, non existimarent eum infirmitate potius quam misericordia pati. Ambrosius. In hoc autem caeco typus populi gentilis est, qui sacramento dominico recepit amissi luminis claritatem. Nihil autem interest utrum in uno caeco medicinam, an in duobus accipiat; quoniam ex Cham et Iaphet, Noe filiis, originem ducens, in duobus caecis, duos generis sui praetendebat auctores. Gregorius in Evang. Vel caecum est genus humanum, quod in parente primo claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur. Iericho autem interpretatur luna, quae dum menstruis momentis decrescit, defectum nostrae mortalitatis designat. Dum igitur conditor noster appropinquat Iericho, caecus ad lumen redit: quia dum divinitas defectum nostrae carnis suscepit, humanum genus lumen quod amiserat recepit. Qui ergo aeternae lucis claritatem nescit, caecus est. Si autem tantum redemptorem credidit, qui dixit: ego sum via, iuxta viam sedet: si vero credidit, et exorat ut aeternum lumen recipiat, iuxta viam sedet et mendicat. Illi autem qui Iesum venientem praecedunt, designant carnalium desideriorum turbas, tumultusque vitiorum, qui priusquam Iesus ad cor nostrum perveniat, dissipant cogitationem nostram, et in ipsa nos nostra oratione conturbant. Ipse vero magis clamabat: quia quanto graviori tumultu cogitationum premimur, tanto orationi insistere ardentius debemus. Cum autem adhuc turbas phantasmatum in oratione patimur, Iesum aliquatenus transeuntem sentimus; cum vero orationi vehementer insistimus, Deus in corde figitur, et lux amissa reparatur. Vel transire humanitatis est, stare divinitatis. Caecum igitur clamantem dominus transiens audivit, stans illuminavit: quia per humanitatem suam vocibus nostrae caecitatis compatiendo misertus est, sed lumen nobis gratiae per divinitatis potentiam infundit. Ad hoc autem requirit quid velit, ut cor ad orationem excitet: peti enim hoc vult quod et nos petere et se concedere praenoscit. Ambrosius. Vel interrogavit caecum, ut crederemus nisi confitentem non posse salvari. Gregorius. Caecus autem a domino non aurum, sed lucem quaerit; et nos non falsas divitias, sed lucem quaeramus, quam videre cum solis Angelis possimus; ad quam lucem via fides est; unde recte caeco dicitur respice: fides tua te salvum fecit. Qui videt et sequitur, quia bonum quod intelligit operatur. Augustinus de quaest. Evang. Si autem Iericho lunam, et ob hoc mortalitatem interpretamur, morti propinquans dominus Iudaeis solis lumen Evangelii iusserat praedicari; quos significavit ille unus caecus quem Lucas commemorat: a morte autem resurgens, atque descendens, et Iudaeis et gentibus; quos duos populos significare videntur duo caeci commemorati a Matthaeo.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264