CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Lucam
caput I lectio I

Thomas de Aquino in Disputatione de Sacramento a Raphaele depicta (Stanza della Segnatura, Vaticano)

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 1
Lectio 1

[85727] Catena in Lc., cap. 1 l. 1 Eusebius Eccles. Hist. Lucas in initio Evangelii sui, causam cur scripserit indicavit, videlicet quoniam multi alii temere praesumpserant enarrare res quae sibi magis erant ad liquidum compertae: et hoc est quod dicit quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum. Ambrosius in prooem. in Lucam. Nam sicut multi in Iudaeorum populo divino infusi spiritu prophetaverunt, alii autem pseudoprophetae erant potius quam prophetae; sic et nunc in novo testamento multi Evangelia scribere conati sunt, quae boni nummularii non probarunt: et aliud quidem fertur Evangelium quod duodecim scripsisse dicuntur: ausus est etiam Basilides Evangelium scribere: fertur aliud secundum Thomam, et aliud secundum Matthiam. Beda. Multos ergo eos non tam numerositate quam haereseos multifariae diversitate connumerat, qui non spiritus sancti munere donati, sed vacuo labore conati, magis ordinaverunt narrationem, quam historiae texuerunt veritatem. Ambrosius. Qui enim conatus est ordinare, suo labore conatus est, nec implevit suo conatu: sine conatu sunt enim donationes et gratia Dei, quae ubi se infuderit, rigare consuevit, ut non egeat, sed redundet scriptoris ingenium: et ideo bene dicit rerum quae in nobis completae sunt, vel quae in nobis redundant: quod enim redundat, nulli deficit, et de completo nemo dubitat, cum fidem effectus astruat, exitus prodat. Origenes in Lucam. Dicit autem rerum, quia non secundum phantasiam, iuxta haereticos, exercuit Iesus carnalem ipsius adventum; sed cum veritas esset, revera negotium prosecutus est. Affectum autem suum indicat ex hoc quod ait quae in nobis completae sunt; idest, quae in nobis manifestissimae sunt ostensae: id enim quod Graece legitur peplirophorimenon uno verbo Latinus sermo non explicat: certa enim fide et ratione cognoverat, neque in aliquo fluctuabat. Chrysostomus. Evangelista autem non solum testimonio contentus est proprio, sed ad apostolos totum refert, inde robur venatur sermoni; et ideo subdit sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt. Eusebius Eccles. Hist. Certus est quod veritatem, vel Paulo exponente, vel aliis apostolis qui ab initio ipsi viderant, vel sibi tradiderant, consecutus sit. Chrysostomus. Dicit autem viderunt, quia hoc maxime robur nanciscitur credulitatis, quod addiscitur ab his qui praesentialiter viderunt. Origenes. Palam est autem quod cuiusdam doctrinae finis est in ipsa doctrina, sicut geometriae; alterius vero doctrinae finis in opere computatur, sicut medicinae; et ita est in sermone Dei. Et ideo postquam significaverat scientiam ex hoc quod dixerat ipsi viderunt, demonstrat opera ex hoc quod sequitur: et ministri fuerunt sermonis vel verbi. Ambrosius. Nam congruit ista locutio, ut maius mysterium verbi quam auditum esse credamus; sed quia non prolativum verbum, sed substantiale significatur, non vulgare verbum, sed caeleste intelligamus, cui apostoli ministrarunt. Cyrillus. Quod autem dicit, huius verbi visores fuisse apostolos, concordat cum Ioanne, qui dicit: verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius. Verbum namque, mediante carne, visibile factum est. Ambrosius. Non solum autem secundum corpus viderunt dominum, sed etiam secundum verbum. Viderunt enim verbum, qui cum Moyse et Elia viderunt gloriam verbi; alii non viderunt, qui corpus tantummodo videre potuerunt. Origenes. Et in Exodo quidem scriptum est: populus videbat vocem domini; vox autem auditur potius quam videtur. Sed propterea ita scriptum est ut ostenderetur nobis aliis videri oculis vocem domini, quibus illi aspiciunt qui merentur. Porro in Evangelio non vox cernitur, sed sermo qui voce praestantior est. Theophylactus. Ex hoc enim manifeste innuitur quod Lucas non fuit discipulus ab initio, sed processu temporis; alii autem fuerunt discipuli ab initio, ut Petrus et filii Zebedaei. Beda in Lucam. Et tamen Matthaeus quoque et Ioannes in multis quae scriberent, ab his qui infantiam, pueritiam, genealogiamque eius scire et gestis interesse potuerant, audire opus habebant. Origenes. Deinde facultatem scribendi replicat: quoniam ea quae scripsit, non rumore cognoverit, sed ab initio fuerit ipse consecutus: unde sequitur visum est et mihi, assecuto a principio omnia diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile. Ambrosius. Cum dicit visum est et mihi, non negat Deo visum: a Deo enim praeparatur voluntas hominum. Prolixiorem autem hunc Evangelii librum quam ceteros esse nemo dubitaverit; et ideo non ea quae falsa sunt, sed quae vera, sibi vindicat: et ideo dicit assecuto quidem omnia visum est scribere: non omnia, sed ex omnibus: quia quae fecit Iesus si scribantur omnia, nec ipsum mundum capere arbitror. Consulto autem quae ab aliis sunt scripta praeteriit, ut propriis quibusdam singuli Evangeliorum libri mysteriorum gestorumque miraculis eminerent. Theophylactus. Scribit autem ad Theophilum virum inclytum, fortassis et principem, quia quod dicit cratiste, idest optime, sive strenue, non dicebatur nisi principibus et praesidibus; sicut et Paulus Festo praesidi dixit: cratiste (hoc est optime vel strenue) Feste. Beda. Theophilus autem interpretatur amans Deum vel amatus a Deo. Quisquis ergo amat Deum, sive a Deo se desiderat amari, ad se scriptum putet Evangelium, et ut sibi datum munus, sibique commendatum pignus conservet. Non autem novorum quorumlibet eidem Theophilo et velut ignotorum ratio pandenda; sed eorum de quibus eruditus est, verborum promittitur veritas exprimenda, cum subditur ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es, veritatem; scilicet, ut quo quid ordine a domino gestum dictumve sit, agnoscere queas. Chrysostomus. Vel aliter. Ut certitudinem habeas, et securus existas, quae auditu perceperas, prospiciens in Scriptura. Theophylactus in Lucam. Plerumque enim cum sine scripto aliquid dicitur, calumniantur illud quasi falsum; cum vero quis quae dicit scripserit, tunc magis credimus: quia nisi putaret vera, non scriberet. Chrysostomus. Vel aliter. Totum Evangelistae prooemium duo continet: conditionem eorum qui ante eum Evangelium scripserant, puta Matthaei et Marci; et rursum cur et ipse scribere proposuit. Cum vero dixisset conati sunt, vocabulum protulit potens applicari et ad praesumptuose aggredientes materiam, et ad honeste pertractantes illam. Duabus enim additionibus dubiam sententiam certificat. Primo quidem quia dixit quae in nobis completae sunt rerum; secundo quia dixit sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt. Simul autem hoc quod dico tradiderunt indicare mihi videtur quod et ipsi moneantur propagare; velut enim illi tradiderunt, ipsos quoque oportebit accipientes seriatim ad invicem promulgare. Nondum autem commendantibus Scripturae quae tradita fuerint, contingebat inconvenientia plurima provenire diuturnitate temporis, unde merito quae de primis visoribus verbi et ministris verbi acceperant, in scriptis universo mundo traditionem praestiterunt, et calumnias propellentes, et oblivionem destruentes, et ex ipsa traditione integritatem accomodantes.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264