CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Lucam
a capite I lectione II ad caput II

Thomas de Aquino in Disputatione de Sacramento a Raphaele depicta (Stanza della Segnatura, Vaticano)

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 1
Lectio 2

[85728] Catena in Lc., cap. 1 l. 2 Chrysostomus. Evangelicae narrationis exordium a Zacharia sumit et nativitate Ioannis, mirum ante mirum edisserens, minus ante maius, nam quoniam virgo paritura erat, praeparavit gratia ut vetus prius conciperet. Declarat autem tempus, cum dicit fuit in diebus Herodis; et adicit dignitatem, cum subdit regis Iudaeae. Alius autem Herodes fuit qui Ioannem occidit; sed ille tetrarcha fuit, hic autem rex. Euthymius. Rex, inquam, ille qui infantes occidit, pater illius Herodis, qui praecursorem interemit. Beda in Lucam. Tempus autem Herodis alienigenae regis dominico attestatur adventui; praedictum namque fuerat quia non deficiet princeps de Iuda, neque dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est. Ex quo enim patres ex Aegypto exierunt, suae gentis iudicibus usque ad Samuelem prophetam, ac deinde regibus usque ad transmigrationem Babyloniae regebantur. Post reditum vero Babyloniae pontifices rerum summam gerebant usque ad Hircanum regem simul et pontificem, quo ab Herode interempto, Iudaeae regnum ipsi Herodi alienigenae iussu Augusti Caesaris traditur gubernandum; cuius trigesimo primo anno, iuxta prophetiam supradictam, qui mittendus erat advenit. Ambrosius. Docet autem nos divina Scriptura, non solum mores in his qui praedicabiles sunt, sed etiam parentes oportere laudari: ut veluti transmissa immaculatae puritatis hereditas, in his quos volumus laudare, praecellat. Non solum igitur a parentibus, sed etiam a maioribus sancti Ioannis nobilitas propagatur, non saeculari potestate sublimis, sed religionis successione venerabilis. Plena est igitur laudatio, quae genus, mores, officium, factum, iudicium comprehendit. Officium in sacerdotio: unde dicit sacerdos quidam nomine Zacharias. Beda. De sacerdotali enim prosapia Ioannes ortus est, ut eo potentius imitationem sacerdotii praeconizaret, quo ipsum ad sacerdotale genus pertinere claresceret. Ambrosius. Genus autem comprehendit in maioribus: unde sequitur de vice Abia, idest nobilis inter familias. Beda. Erant enim principes sanctuarii, idest summi sacerdotes, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar, quorum vices, secundum ministeria sua, ut ingrederentur domum Dei, vigintiquatuor sortibus David distinxit; in quibus familiae Abia, de qua Zacharias ortus est, sors contingit octava. Non autem frustra primus novi testamenti praeco in octavae sortis iure nascitur: quia sicut septenario saepe numero propter sabbatum vetus testamentum, sic novum aliquoties per octonarium propter sacramentum dominicae vel nostrae resurrectionis exprimitur. Theophylactus. Volens etiam ostendere quod ab utroque parente legaliter ex sacerdotali genere erat, subdit et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. Non enim permittebatur de alia tribu uxorem accipere, sed de sua. Elisabeth interpretatur Dei requies. Zacharias vero memoria domini. Beda. Iustis enim parentibus Ioannes est genitus, ut eo confidentius iustitiae praecepta populis daret, quo haec ipsa non quasi novitia didicisset, sed velut hereditario iure a progenitoribus accepta servaret. Unde sequitur erant autem ambo iusti ante Deum. Ambrosius in Lucam. Et sic mores in aequitate comprehendit. Bene autem dicit ante Deum. Fieri enim potest ut aliquis affectata bonitate populari iustus videatur mihi, iustus autem ante Deum non sit, si iustitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur. Perfecta igitur laus est ante Deum iustum esse: solus enim perfectior est qui ab eo probatur qui non potest falli. Factum autem comprehendit in mandato, in iustificatione iudicium. Unde sequitur incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini. Cum enim mandatis caelestibus obedimus, in mandatis domini incedimus; cum congrue iudicamus, tenere domini iustificationes videmur. Providere autem oportet bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Unde sequitur sine querela. Nulla enim querela est ubi et mentis bonitas concordat et facti, et plerumque iustitia durior hominum querelam excitat. Origenes in Lucam. Potest etiam aliquid iustum iniuste fieri, ut si iactantiae causa quis pauperi elargiatur; quod non est sine querela. Sequitur et non erat illis filius, eo quod esset sterilis Elisabeth, et ambo processissent in diebus suis. Chrysostomus. Non solum autem Elisabeth erat sterilis, sed et patriarcharum coniuges, Sara, Rebecca, Rachel; quod dedecus erat antiquis: nec enim possumus dicere quod peccati effectus esset sterilitas, quia cuncti iusti, cuncti virtuosi. Haec autem fuit sterilitatis causa, ut cum videris virginem parientem dominum, non sis incredulus, exercitans mentem tuam in alvo sterilium. Theophylactus. Et ut etiam tu addisceres quod lex Dei multiplicationem filiorum non appetit corporalem, sed magis spiritualem. Processerant autem ambo, non secundum corpus, sed secundum spiritum, ascensiones in corde ponentes, et vitam suam ut diem et non ut noctem habentes, quasi in die honeste ambulantes.


Lectio 3

[85729] Catena in Lc., cap. 1 l. 3 Beda. Per Moysen dominus unum constituit summum sacerdotem, cui mortuo unum succedere iussit; et hoc usque ad David tempora servatum est, a quo plures fieri domino agente decretum est: unde nunc Zacharias in ordine vicis suae sacerdotio functus esse asseritur cum dicitur factum est autem cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotalem, sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum domini. Ambrosius. Videtur autem hic Zacharias summus designari sacerdos: quia semel in anno solus summus sacerdos in secundo sanctuario intrabat, non sine sanguine, quem offerret pro se, et pro populi delictis. Beda. Non autem nunc nova sorte electus est cum incensum esset adolendum, sed prisca sorte, cum ex ordine sui pontificatus in vicem Abia succederet. Sequitur et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. Incensum in sancta sanctorum a pontifice deferri, expectante foris templum omni populo, decimo die septimi mensis est iussum, et hanc diem expiationis sive propitiationis vocari; cuius diei mysterium apostolus ad Hebraeos pandens, Iesum ostendit pontificem esse verum, qui in sanguine proprio caeli secreta subiit, ut propitium nobis faceret patrem, et interpellaret pro peccatis eorum qui adhuc prae foribus orantes expectant. Ambrosius. Hic est autem ille summus sacerdos qui adhuc forte quaeritur, quia verus adhuc ignoratur: qui enim sorte eligitur, humano iudicio non comprehenditur. Ille igitur quaerebatur, et alius figurabatur, verus in aeternum sacerdos, qui non hostiarum cruore, sed proprio, patrem Deum generi reconciliaret humano: et tunc quidem vices erant, nunc autem est perpetuitas.


Lectio 4

[85730] Catena in Lc., cap. 1 l. 4 Chrysostomus. Ingressus Zacharias in templum ut preces ferret pro cunctis ad Deum, et quasi Dei et hominum mediator, vidit Angelum intus stantem: unde dicitur apparuit autem illi Angelus domini stans a dextris altaris incensi. Ambrosius. Bene apparuisse dicitur ei qui eum repente conspexit; et hoc specialiter aut de Angelis aut de Deo Scriptura divina tenere consuevit; ut quod non potest praevideri, apparere dicatur. Non enim similiter sensibilia videntur, et is cuius in voluntate situm est videri, et cuius naturae est non videri. Origenes in Lucam. Et hoc tantum in praesenti saeculo dicimus, sed et in futuro cum migraverimus a mundo, non omnibus vel Deus vel Angeli apparebunt: sed ille tantum videbit qui mundum habuit cor. Locus autem nec nocere poterit quemquam, nec iuvare. Chrysostomus. Manifeste autem apparuit, non in somnis: eo quod nimis arduum annuntiabatur, unde manifestiori et mirabiliori visione egebat. Damascenus de fide Orth. Tamen Angeli non ut sunt, hominibus patefiunt, sed transfigurati, prout possunt visores aspicere in quodcumque iusserit dominus. Basilius. Dicit autem altaris incensi, eo quod alterum erat altare deputatum ad holocausta. Ambrosius. Non immerito autem Angelus videtur in templo, quia veri sacerdotis annuntiabatur iam adventus, et caeleste sacrificium parabatur, in quo Angeli ministrarent: non enim dubites assistere Angelum quando Christus immolatur. Apparuit autem a dextris altaris incensi, quia divinae insigne misericordiae deferebat: dominus enim a dextris est mihi, ne commovear. Chrysostomus. Non potest autem homo, quantumcumque sit iustus, absque timore cernere Angelum: unde et nunc Zacharias aspectum non tolerans praesentiae Angeli, nec fulgorem illum valens sufferre, turbatur: et hoc est quod subditur et Zacharias turbatus est videns. Sicut autem auriga perterrito, loraque dimittente, corruunt equi praecipites, totaque quadriga pervertitur; sic accidere consuevit animae quoties ab aliquo stupore vel sollicitudine deprimitur: unde et hic subditur et timor irruit super eum. Origenes in Lucam. Nova quippe facies humanis se obtutibus praebens turbat mentem, animumque consternat: unde Angelus sciens hanc humanam esse naturam, primum perturbationi medetur: nam sequitur ait autem ad illum Angelus: ne timeas, Zacharia. Athanasius in vita Antonii. Unde non difficilis est bonorum spirituum malorumque discretio: si enim post timorem successerit gaudium, a domino venisse sciamus auxilium, quia securitas animae praesentis maiestatis indicium est; si autem incussa formido permanserit, hostis est qui videtur. Non solum autem trepidantem refocillat, sed etiam novo laetificat nuntio, subdens quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium. Augustinus de quaest. Evang. Ubi primo hoc attendendum est, quia non est verisimile ut cum pro peccatis populi vel salute vel redemptione sacrificium ille offerret, potuerit publicis votis relictis homo senex, uxorem habens, pro accipiendis filiis orare praesertim; nam nemo orat accipere quod accepturum esse desperat. Usque adeo autem ille iam se habiturum filios desperabat, ut hoc Angelo promittenti non crederet. Ergo quod ei dicitur exaudita est deprecatio tua, pro populo intelligendum est; cuius populi quoniam salus et redemptio et peccatorum abolitio per Christum futura erat, adhuc nuntiatur Zachariae nasciturus filius, quia praecursor Christi destinabatur. Chrysostomus. Vel quod exaudita sit eius deprecatio, probat per hoc quod gignendus erat ei filius, clamans: ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi. Theophylactus. Quasi ipso dicente: unde erit mihi hoc manifestum? Ait Angelus: ex hoc quod Elisabeth pariet tibi filium, credes quod peccata populo sunt remissa. Ambrosius. Vel aliter. Plena semper et redundantia sunt divina beneficia, non exiguo constricta munere, sed uberi bonorum coacervata congestu, ut hic, ubi primum precationis fructus promittitur, deinde sterilis partus uxoris: cuius nomen praenuntiat subdens et vocabis nomen eius Ioannem. Beda. Singularis meriti indicium datur, quoties hominibus a Deo vel imponitur nomen vel nuntiatur. Chrysostomus in Ioannem. Illud quoque oportet exprimere, quoniam in quibus ab ipsa teneritate infantiae virtus refulgere debebat, a principio divinitus sumebant nomina; his vero qui postea debebant excrescere, nomen postea imponebatur. Beda. Ioannes ergo interpretatur in quo est gratia, vel domini gratia: quo nomine declaratur primo parentibus eius gratiam, quibus decrepitis nasceretur filius, esse donatam; deinde ipsi Ioanni, qui magnus coram domino erat futurus; postremo etiam filiis Israel, quos ad dominum erat conversurus: unde sequitur et erit gaudium tibi et exultatio. Origenes. Quando enim iustus oritur in mundo, ministri nativitatis eius laetantur: quando vero ille nascitur qui quasi ad poenas et ergastulum relegatur, minister consternatur et concidit. Ambrosius. Sanctus autem non solum parentum gratia, sed etiam salus est plurimorum: unde sequitur et multi in nativitate eius gaudebunt. Admonemur hoc loco, sanctorum generatione laetari, admonentur parentes gratias agere: non enim mediocre munus est Dei, dare liberos, propagatores generis, successionis heredes.


Lectio 5

[85731] Catena in Lc., cap. 1 l. 5 Ambrosius. Post laetitiam plurimorum, magnitudo virtutis promittitur, cum dicitur erit enim magnus coram domino. Non corporis, sed animae magnitudinem declaravit: est coram domino magnitudo animae, magnitudo virtutis. Theophylactus. Multi namque magni dicuntur, sed coram hominibus, non coram Deo, sicut hypocritae: ita etiam et parentes Ioannis iusti coram domino dicti sunt. Ambrosius. Deinde non fines alicuius propagavit imperii, non triumphos bellici certaminis reportavit; sed, quod est amplius, praedicans in deserto, delicias hominum corporisque lasciviam magna animi virtute depressit: unde sequitur et vinum et siceram non bibet. Beda. Sicera interpretatur ebrietas; quo vocabulo Hebraei omne quod inebriare potest populum, sive de frugibus seu de qualibet alia materia confectum, significant. Proprium vero in lege Nazaraeorum erat, vino et sicera tempore obsecrationis abstinere: unde Ioannes, ceterique tales, ut semper Nazaraei, idest sancti, manere possint, semper his abstinere satagunt: non enim decet vino, in quo est luxuria, inebriari eum qui musto spiritus sancti desiderat impleri: unde recte cui vini ebrietas tollitur, spiritus gratia cumulatur. Sequitur autem et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Ambrosius. Cui spiritus sanctus infunditur, magnarum est plenitudo virtutum. Siquidem sanctus Ioannes antequam nasceretur, matris adhuc in utero positus, spiritus accepti gratiam designavit, cum in utero parentis exiliens domini evangelizavit adventum. Alius est spiritus vitae huius, alius gratiae; ille nascendo sumit exordium, moriendo defectum; iste non aetatibus coercetur, non obitu extinguitur, non alvo matris excluditur. Graecus. Quod autem erit opus Ioannis, quidve per spiritum sanctum peraget, ostendit subdens et multos filiorum Israel convertet ad dominum Deum ipsorum. Origenes in Lucam. Ioannes quidem plurimos convertit; domini autem opus est ut omnes ad Deum patrem convertat. Beda. Cum autem Ioannes, qui Christo testimonium perhibens, in eius fide populos baptizabat, dicitur filios Israel ad dominum Deum ipsorum convertisse, patet Christum dominum Deum esse Israel: unde desinant Ariani Christum dominum Deum esse negare: erubescant Photiniani Christo ex virgine principium dare: cessent Manichaei alium populi Israel, atque alium Christianorum Deum credere. Ambrosius. Non autem egemus testimonio, quod plurimorum sanctus Ioannes corda convertit, in quo nobis propheticae Scripturae et evangelicae suffragantur: vox enim clamantis in deserto: parate viam domino: non enim de se, sed de domino praedicabat praenuntius Christi; et ideo sequitur et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Bene praecedet ante illum, qui praenuntius natus, praenuntius mortuus est. Bene etiam iungitur in spiritu et virtute Eliae. Origenes in Lucam. Non dicit in anima Eliae, sed in spiritu et in virtute: spiritus enim qui fuerat in Elia, venit in Ioannem, et similiter virtus eius. Ambrosius. Nunquam enim sine virtute spiritus, vel sine spiritu virtus: et ideo in spiritu et virtute, quia sanctus Elias et virtutem habuit magnam, et gratiam: virtutem, ut ad fidem animos populorum a perfidia retorqueret, virtutem abstinentiae atque patientiae, et spiritum prophetandi. In deserto Elias, in deserto Ioannes; ille Achab regis gratiam non quaesivit, hic sprevit Herodis; ille Iordanem divisit, hic ad lavacrum salutare convertit; hic prioris, ille sequentis domini praecursor adventus. Beda. Quod autem de Elia per Malachiam praedictum est, hoc per Angelum de Ioanne dicitur, cum subditur ut convertat corda patrum in filios; spiritualem antiquorum sanctorum scientiam populis praedicando infundens; et incredulos ad prudentiam iustorum; quae est non de legis operibus iustitiam praesumere, sed ex fide salutem quaerere. Graecus. Vel aliter. Parentes Ioannis et apostolorum Iudaei fuerunt; sed tamen contra Evangelium ex superbia et infidelitate saeviebant. Itaque tamquam benigni filii Ioannes prius et apostoli consequenter eis veritatem monstrabant, in propriam iustitiam et prudentiam eos attrahentes: sic etiam Elias reliquias Hebraeorum convertet ad apostolorum veritatem. Beda. Quia vero Zachariam pro plebe supplicantem dixerat exauditum, subiungit parare domino plebem perfectam: in quo docet quo ordine plebs eadem salvari et perfici debeat, ad praedicationem scilicet Ioannis poenitendo, et credendo in Christum. Theophylactus. Vel aliter. Ioannes plebem paravit, non incredulam, sed perfectam, idest praeparatam ad suscipiendum Christum. Origenes. Sacramentum autem Ioannis usque nunc expletur in mundo; quicumque enim crediturus est in Iesum Christum, antea spiritus et virtus Ioannis ad animam illius venit, et praeparat domino populum perfectum.


Lectio 6

[85732] Catena in Lc., cap. 1 l. 6 Chrysostomus. Habito respectu Zacharias ad propriam aetatem, quin etiam coniugis sterilitate conspecta, diffisus est: unde dicitur et dixit Zacharias ad Angelum: unde hoc sciam? Quasi dicat: quomodo hoc fiet? Et causam dubitationis subdit ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis; quasi dicat: aetas intempesta, natura inepta; ego generans debilis, terra sterilis. Non autem censetur propter hoc dignus esse venia sacerdos, dum seriem rerum expostulat: quandocumque enim Deus aliquid indicat, oportet in fide suscipere; nam super huiusmodi disceptare contumacis est animae: unde sequitur et respondens Angelus dixit ei: ego sum Gabriel, qui asto ante Deum. Beda. Quasi dicat: si homo talia signa promitteret, impune signum flagitare liceret; at cum Angelus promittat, iam dubitare non decet. Sequitur et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare. Chrysostomus. Ut cum audias me a Deo missum fore, nihil humanum aestimes ex his quae tibi dicuntur: neque enim ex me loquor, sed mittentis relata denuntio; haec est enim nuntii bonitas, ut nihil ex se referat. Beda. Ubi notandum est, quod Angelus se et ante Deum stare, et ad evangelizandum Zachariae missum esse testatur. Gregorius in Evang. Quia et cum ad nos veniunt Angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen nunquam interius desint per contemplationem: quia etsi circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus, qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli itaque etiam missi ante ipsum sunt: quia quomodolibet missi veniant, intra ipsum currunt. Beda. Dat autem ei signum quod rogatur: ut qui discredendo locutus est, iam tacendo credere discat: unde sequitur et ecce eris tacens, et non poteris loqui. Chrysostomus. Ut a vi generativa ad organa vocalia vincula transferantur. Nec intuitu sacerdotii ei parcitur; sed ob hoc plectebatur amplius: quia circa fidem ceteris praeesse debebat. Theophylactus. Sed quia verbum kophos, quod etiam infra subiungitur, potest tam surdum quam mutum significare, bene ait eris surdus, et non poteris loqui. Convenienter enim haec duo passus est: tamquam enim inobediens surditatem incurrit, et tamquam contradictor taciturnitatem. Chrysostomus. Dicit autem et ecce, quasi dicat: in hoc instanti. Sed considera miserationem domini in hoc quod sequitur usque in diem quo haec fient; quasi dicat: cum per eventus rerum quod dico ostendero, et noveris te iure punitum; tunc te de poena eripiam. Et causam poenae ostendit cum subditur pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo; non attendens virtutem eius qui misit me, cui ego assisto. Si autem is qui erga nativitatem mortalem incredulus erat punitur; qualiter qui caelestem, et ineffabilem calumniatur, vitabit ultionem? Graecus. Dum autem haec intrinsecus agerentur, dilatio temporis admirari cogebat expectantem forinsecus multitudinem: unde sequitur et erat plebs expectans Zachariam, et mirabatur quod tardaret ipse in templo. Cumque per diversa vagaretur suspicio, quilibet dictabat ad libitum, donec Zacharias egrediens docuit silendo quod latendo perpessus est: unde sequitur egressus autem non poterat loqui ad illos: et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Theophylactus. Innuebat autem populo Zacharias forte causam taciturnitatis interroganti, quam loqui non valens, per nutum declarabat: unde sequitur et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. Ambrosius. Est autem nutus quidam sine verbo corporalis actus, indicare moliens, nec exprimens voluntatem.


Lectio 7

[85733] Catena in Lc., cap. 1 l. 7 Beda. Vicis suae tempore pontifices templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu uxorum, sed ab ipso quoque domorum suarum abstinebant ingressu; unde dicitur et factum est ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. Quia enim tunc sacerdotalis ex stirpe Aaron successio quaerebatur, necessario tempus substituendae soboli procurabatur. At quia nunc non carnalis successio, sed profectio spiritualis inquiritur, sacerdotibus, ut semper altari queant assistere, semper castitas observanda praecipitur. Sequitur post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius: post dies scilicet officii Zachariae completos. Gesta sunt autem haec mense Septembri, octavo Calendas Octobris, quando oportebat Iudaeos ieiunium Scenopegiae celebrare, imminente aequinoctio, in quo incipit nox esse maior quam dies: quia Christum oportet crescere, Ioannem autem minui. Nec frustra tunc dies ieiuniorum erat, quia per Ioannem erat hominibus afflictio poenitentiae praedicanda. Sequitur et occultabat se mensibus quinque. Ambrosius. Quae causa occultationis nisi pudor? Sunt enim quaedam tempora praescripta coniugio, quando dare operam procreandis liberis sit decorum, dum anni vigent, dum suscipiendorum liberorum spes est. At ubi et matura aevi senectus successerit, et aetas est regendis liberis habilior quam creandis, pudor est legitimi licet coitus gestare indicia, et gravari alienae aetatis onere, et tumescere alvum non sui temporis fructu. Pudebat ergo eam propter aetatem: unde intelligi potest causa, quia iam non conveniebant inter se concubitu coniugali: neque enim ea quae senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum; haec tamen erubescit onus parentis, quamdiu nescit mysterium religionis. Sed quae occultabat se quia conceperat filium, iactare se coepit, quia generabat prophetam. Origenes in Lucam. Et ideo dicit mensibus quinque; idest, donec Maria conciperet, et fetus eius exultans cum gaudio prophetaret. Ambrosius. Et quamvis partus sui erubesceret aetatem, rursus caruisse se gaudebat opprobrio, dicens quia sic fecit mihi dominus. Chrysostomus. Scilicet solvit sterilitatem, donum supra naturam concessit, et petra infructuosa spicas virentes produxit: abstulit dedecus dum genitricem fecit: unde sequitur in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. Ambrosius. Pudor enim est feminis nuptiarum praemia non habere, quibus haec sola est causa nubendi. Chrysostomus. Dupliciter igitur gaudet, dum et a nota sterilitatis ipsam eripuit dominus, et quoniam illustrem partum enixa est. Non enim ut in ceteris gignentium solus concubitus intervenit, sed gratia caelestis huius ortus fuit exordium. Beda. Mystice autem per Zachariam sacerdotium Iudaeorum, per Elisabeth potest lex ipsa designari, quae sacerdotum doctrinis exercitata spirituales Deo filios gignere debebat, sed non valebat; quia neminem ad perfectionem adduxit lex. Erant ambo iusti, quia bona est lex, et sacerdotium pro illo tempore sanctum: ambo processerant in diebus suis, quia adveniente Christo iam incurvantur ad senium. Ingreditur Zacharias templum, quia sacerdotum est intrare in sanctuarium mysteriorum caelestium; foris erat multitudo, quia mystica penetrare nequit. Dum altari thymiama imponit, nasciturum Ioannem agnoscit: quia dum doctores flamma divinae lectionis ardent, gratiam Dei per Iesum prodituram reperiunt; et hoc per Angelum, quia lex per Angelos ordinata est. Ambrosius. In uno autem vox totius plebis obmutuit, quia in uno totus ad Deum loquebatur populus: transivit enim ad nos Dei verbum, et in nobis non tacet. Mutus est qui non intelligit legem. Cur enim tibi magis videatur mutus esse qui sermonem quam qui mysterium nescit? Innuenti similis est populus Iudaeorum, qui actuum suorum praestare non potest rationem. Beda. Et tamen Elisabeth concipit Ioannem, quia interiora legis sacramentis Christi abundant: conceptum quinque mensibus occultat, quia Moyses quinque libris mysteria Christi designat, seu quia Christi dispensatio in quinque mundi aetatibus per sanctorum dicta vel facta figuratur.


Lectio 8

[85734] Catena in Lc., cap. 1 l. 8 Beda. Quia Christi incarnatio vel sexta aetate saeculi futura, vel ad impletionem legis erat profutura, recte sexto mense concepti Ioannis missus ad Mariam Angelus nasciturum nuntiat salvatorem: unde dicitur in mense autem sexto. Mensem sextum Martium intellige, cuius vigesima quinta die dominus noster et conceptus traditur et passus, sicut et vigesima quinta die mensis Decembris natus. Quod si vel hoc die, ut nonnulli arbitrantur, aequinoctium vernale, vel illo solstitium brumale fieri credamus; convenit cum lucis incremento concipi vel nasci eum qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. At si quis ante dominicae nativitatis et conceptionis tempus considerat lucem vel crescere, vel tenebras superare convicerit, dicimus et nos, quia Ioannes ante faciem adventus eius regnum caelorum evangelizabat. Basilius. Adeunt autem nos caelestes spiritus, non quasi ex seipsis, sed ex eo quod divinae sapientiae decorem conspiciunt; unde sequitur missus est Angelus Gabriel a Deo. Gregorius in Evang. Ad Mariam enim virginem non quilibet Angelus, sed Gabriel Archangelus mittitur: ad hoc quippe ministerium summum Angelum venire dignum fuerat qui summum omnium nuntiabat: qui idcirco privato nomine censetur, ut signetur per vocabulum in operatione quid valeat. Gabriel enim Dei fortitudo nominatur; per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat qui virtutum dominus et potens in praelio ad debellandas potestates aereas veniebat. Glossa. Additur autem et locus quo mittitur, cum subditur in civitate Galilaeae, cui nomen Nazareth: Nazaraeus enim, idest sanctus sanctorum, nuntiabatur venturus. Beda. Aptum autem humanae restaurationis principium, ut Angelus a Deo mitteretur ad virginem partu consecrandam divino: quia prima perditionis humanae fuit causa, cum serpens a Diabolo mittebatur ad mulierem spiritu superbiae decipiendam: unde sequitur ad virginem. Augustinus de sancta Virgin. Illum enim solum virginitas decenter parere potuit qui in sua nativitate parem habere non potuit. Oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum corpus nasci de virgine, quod significaret membra sua de virgine Ecclesia secundum spiritum nascitura. Hieronymus. Et bene Angelus ad virginem mittitur, quia semper est Angelis cognata virginitas. Profecto in carne praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed caelestis. Chrysostomus super Matth. Non autem Angelus post partum annuntiat virgini, ne nimium exinde turbaretur: et ideo ante conceptionem illam alloquitur, non in somnis, immo visibiliter assistit: nam quasi magnam valde relationem accipiens egebat ante rei eventum visione solemni. Ambrosius. Bene autem utrumque posuit Scriptura, ut et desponsata esset, et virgo: virgo, ut expers virilis consortii videretur; desponsata, ne temeratae virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelae videretur insigne praeferre. Maluit autem dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare: sciebat enim teneram esse virginis verecundiam et lubricam famam pudoris nec putavit ortus sui fidem matris iniuriis astruendam. Servatur itaque sanctae Mariae sicut pudore integra, ita et inviolabilis opinione virginitas: nec decuit sinistra virginibus opinione viventibus velamen excusationis relinqui, quod infamata mater quoque domini videretur. Quid autem Iudaeis, quid Herodi posset ascribi, si natum viderentur ex adulterio persecuti? Quemadmodum autem ipse diceret: non veni legem solvere, sed adimplere, si videretur coepisse a legis iniuria, cum partus innuptae lege damnetur? Quid quod etiam fides Mariae verbis maior adsciscitur, et mendacii causa removetur? Videretur enim culpam obumbrare voluisse mendacio innupta praegnans. Causam autem mentiendi desponsata non habuit, cum coniugii praemium et gratia nuptiarum partus sit feminarum. Non mediocris quoque causa est ut virginitas Mariae falleret principem mundi, qui cum desponsatam viro cerneret, partum non potuit habere suspectum. Origenes in Lucam. Si enim non habuisset sponsum, statim cogitatio tacita Diabolum surrepsisset, quomodo quae non accubuit cum viro, praegnans esset. Debet iste conceptus esse divinus, debet aliquid humana natura esse sublimius. Ambrosius. Sed tamen magis fefellit principes saeculi: Daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit; at vero qui saecularibus vanitatibus occupantur, scire divina non possunt. Quin etiam locupletior testis pudoris maritus adhibetur, qui posset et delere iniuriam et vindicare opprobrium, si non agnosceret sacramentum: de quo subditur cui nomen erat Ioseph de domo David. Beda. Quod non tantum ad Ioseph, sed etiam pertinet ad Mariam. Legis namque erat praeceptum ut de sua quisque tribu aut familia acciperet uxorem. Sequitur et nomen virginis Maria. Beda. Maria Hebraice stella maris, Syriace vero domina vocatur; et merito: quia et totius mundi dominum, et lucem saeculis meruit generare perennem.


Lectio 9

[85735] Catena in Lc., cap. 1 l. 9 Ambrosius. Disce virginem moribus; sola in penetralibus, quam nemo virorum videret, solus Angelus reperiret: unde dicitur et ingressus Angelus ad eam. Et ne quo degeneri depravaretur affatu, ab Angelo salutatur. Graecus. Contra vocem prius editam mulieri dirigitur nunc sermo ad virginem. In illa doloribus partus est causa peccati punita; in hac per gaudium moestitia pellitur: unde iucunditatem non absurde praenuntiat Angelus virgini, dicens ave. Quod autem digna cognosceretur sponsalium, attestatur cum dicit gratia plena: quasi enim quaedam arrha aut dos sponsi ostenditur, quod fecunda sit gratiis. Horum enim quae dicit, haec sunt sponsae, alia sponsi. Hieronymus. Et bene gratia plena: quia ceteris per partes praestatur; Mariae vero simul se totam infudit gratiae plenitudo. Vere gratia plena, per quam largo spiritus sancti imbre superfusa est omnis creatura. Iam autem erat cum virgine qui ad virginem mittebat Angelum, et praecessit nuntium suum dominus, nec teneri potuit locis qui omnibus habetur in locis: unde sequitur dominus tecum. Augustinus. Magis quam mecum: ipse enim in tuo est corde, in tuo fit utero, adimplet mentem, adimplet ventrem. Graecus. Hoc autem est totum legationis complementum. Dei enim verbum, ut sponsus supra rationem unionem efficiens, tamquam ipse germinans, idemque germinatus, totam naturam humanam sibi ipsi conformavit. Ultimum vero ponitur tamquam perfectissimum et compendiosum benedicta tu in mulieribus: una scilicet prae cunctis mulieribus: ut etiam benedicantur in te mulieres, sicut mares in filio; sed magis uterque in utrisque. Velut enim per unam feminam et unum marem peccatum simul ac tristitia intravit: sic et nunc per unam et unum benedictio revocata est et laetitia et ad singulos est profusa. Ambrosius de Salut. Ang. Disce autem virginem a verecundia, quia pavebat: nam sequitur quae cum audisset, turbata est in sermone eius. Trepidare virginum est, et ad omnes ingressus viri pavere, omnes viri affatus vereri. Disce, virgo, verborum vitare lasciviam: Maria etiam salutationem Angeli verebatur. Graecus. Cum assueta foret his visionibus, Evangelista non visioni, sed relatibus turbationem attribuit, dicens turbata est in sermone eius. Attende autem virginis et pudicam et prudentem et animam simul et vocem. Audita laetitia dictum examinavit, et neque manifeste obstitit per incredulitatem, nec statim paret ex levitate; Evae levitatem evitans simul et duritiam Zachariae; unde sequitur et cogitabat qualis esse ista salutatio: non conceptio, nam adhuc ignorabat immensitatem mysterii, sed salutatio: numquid libidinosa, ut a viro ad virginem; an divina, dum Dei faceret mentionem dicens dominus tecum? Ambrosius in Lucam. Benedictionis etiam novam formulam mirabatur, quae nusquam est ante comperta: soli Mariae hoc servabatur. Origenes in Lucam. Si enim scivisset Maria ad alium quempiam similem factum esse sermonem, utpote quae habebat legis scientiam, nunquam eam, quasi peregrinam, talis salutatio exterruisset.


Lectio 10

[85736] Catena in Lc., cap. 1 l. 10 Beda. Quia salutatione insolita virginem turbatam viderat, quasi familiarius notam vocans ex nomine, ne timere debeat iubet: unde dicitur et ait ei Angelus: ne timeas, Maria. Graecus. Quasi dicat: non accessi decepturus, immo deceptionis absolutionem depromere; non veni praedaturus inviolabilem tuam virginitatem, sed conditori puritatis et custodi contubernia reserare; non sum serpentis minister, sed perimentis serpentem legatus; sponsalium tractator, non insidiarum molitor. Sic ergo nequaquam distrahentibus ipsam considerationibus vexari permisit, ne diiudicaretur infidus minister negotii. Chrysostomus. Qui autem apud Deum meretur gratiam, non habet quid timeat; unde sequitur invenisti enim gratiam apud Deum. Qualiter autem illam quisque reperiet, nisi humilitate mediante? Humilibus enim dat Deus gratiam. Graecus. Inveniet enim gratiam virgo coram Deo, quia splendore pudicitiae propriam exornans animam, gratum Deo se habitaculum praeparavit; nec solum caelibatum inviolabilem conservavit, sed etiam immaculatam conscientiam custodivit. Origenes in Lucam. Invenerant enim plures gratiam ante eam; et ideo subdit quod proprium est, dicens ecce concipies in utero. Graecus. Quod dicitur ecce, celeritatem et praesentiam denotat, insinuans cum eius verbo celebratam esse conceptionem. Dicit autem concipies in utero, ut demonstret, dominum ab ipso utero virginali et de nostra substantia carnem suscipere. Venit enim divinum verbum emundaturum naturam humanam, et partum, et nostrae generationis primordia; et ideo sine peccato et humano semine, per singula sicut nos in carne concipitur, et novem mensium spatio gestatur in utero. Gregorius Nyssenus. Sed quoniam contingit specialiter divinum concipi spiritum, et spiritum parere salutarem, secundum prophetam; ideo addidit et paries filium. Ambrosius. Non autem omnes sunt sicut Maria, ut dum de spiritu sancto concipitur, verbum pariant; sunt autem quae abortivum excludant verbum, antequam pariant; sunt quae in utero Christum habeant, sed nondum formaverint. Gregorius Nyssenus. Cum autem expectatio partus mulieribus timorem incutiat, sedat timoris metum dulcis partus relatio, cum subditur et vocabis nomen eius Iesum: salvatoris enim adventus est cuiuslibet timoris propulsio. Beda super Lucam. Iesus autem salvator sive salutaris interpretatur. Graecus. Dicit autem tu vocabis, non pater: patre enim caret quantum ad inferiorem generationem, sicut et matre respectu supernae. Cyrillus. Hoc autem nomen de novo fuit verbo impositum, nativitati congruens carnis, secundum illud propheticum: vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominavit. Graecus. Verum quia hoc nomen commune est sibi cum successore Moysi, idcirco innuens Angelus quod non erit secundum illius similitudinem, subiungit hic erit magnus. Ambrosius. Dictum est quidem etiam de Ioanne quia erit magnus; sed ille quasi homo magnus, hic quasi Deus magnus. Late enim funditur Dei virtus, late caelestis substantiae magnitudo porrigitur: non loco clauditur, non opinione comprehenditur, non aestimatione concluditur, non aetate variatur. Origenes. Vide ergo magnitudinem salvatoris quomodo in toto orbe diffusa sit: ascende in caelos, quomodo caelestia repleverit; descende cogitatione ad abyssos, et vide eum illuc descendisse: si hoc videris, pariter intueberis opere completum hic erit magnus. Graecus. Neque carnis assumptio deitatis derogat celsitudini; immo potius humanitatis humilitas sublimatur; unde sequitur et filius altissimi vocabitur. Non utique tu impones vocabulum, sed ipse vocabitur: a quo nisi a consubstantiali genitore? Nullus enim filium novit nisi pater. Penes quem vero infallibilis est notitia geniti, is verus interpres est erga impositionem congruam nominis: propter quod dicit: hic est filius meus dilectus, ab aeterno siquidem est, quamvis nunc ad nostram doctrinam nomen eius patuerit. Et ideo ait vocabitur, non: fiet vel generabitur: nam et ante saecula fuerat consubstantialis patri. Hunc ergo concipies, huius mater efficieris, hunc virginalis cella concludet, cuius caeleste spatium capax non extitit. Chrysostomus. Ceterum si quidem enorme quibusdam videtur, Deum habitare corpus; nonne sol, cuius est corpus sensibile, quocumque radios mittit, non laeditur in propria puritate? Multo ergo magis iustitiae sol ex utero virginali mundissimum corpus assumens, non tantum contaminatus non est, immo etiam ipsam matrem sanctiorem ostendit. Graecus. Et ut virginem redderet memorem prophetarum, subdit et dabit illi dominus Deus sedem David patris eius, ut noscat liquido quoniam qui nasciturus est ab ea, ipse est Christus, quem illi promiserunt ex David semine nasciturum. Cyrillus. Non tamen ex Ioseph est editum corpus Christi mundissimum; secundum enim unam lineam cognationis profluxerant Ioseph et virgo, ex qua formam humanitatis unigenitus sumpsit. Basilius. Non autem in materiali sede David sedit dominus, translato Iudaico regno ad Herodem; sed sedem appellat David, in qua resedit dominus, indissolubile regnum; unde sequitur et regnabit in domo Iacob in aeternum. Chrysostomus. Dicit autem ad praesens domum Iacob eos qui de numero Iudaeorum crediderunt in illum: ut enim Paulus dicit: non omnes qui ex Israel sunt, hi sunt Israelitae; sed qui sunt filii promissionis, computantur in semine. Beda. Vel domum Iacob totam Ecclesiam dicit, quae vel de bona radice nata, vel cum oleaster esset, merito tamen fidei in bonam est inserta olivam. Graecus. Nullius autem est in aeternum regnare, nisi Dei solius: quo fit ut etsi propter incarnationem dicatur David sedem accipere, tamen idem ipse, inquantum Deus, rex aeternus agnoscitur. Sequitur et regni eius non erit finis: non solum inquantum Deus est, sed etiam in eo quod homo: et in praesenti quidem habet regnum multorum, finaliter vero universorum, cum ei omnia subicientur. Beda. Omittat ergo Nestorius dicere hominem tantum ex virgine natum, et hunc a verbo Dei non in unitatem personae esse receptum: Angelus enim qui ait eumdem ipsum patrem habere David, quem filium altissimi vocari praenuntiat, in duabus naturis unam Christi personam demonstrat. Non autem ideo futuri temporis verbis Angelus utitur, quia secundum haereticos Christus ante Mariam non fuerit, sed quia secundum eamdem personam homo cum Deo idem filii nomen sortitur.


Lectio 11

[85737] Catena in Lc., cap. 1 l. 11 Ambrosius. Neque non credere Angelo Maria debuit, neque tam temere usurpare divina; unde dicitur dixit autem Maria ad Angelum: quomodo fiet istud? Temperatior est ista responsio quam verba sacerdotis. Haec ait quomodo fiet istud? Ille respondit unde hoc sciam? Negat ille se credere, et quasi fidei adhuc alium quaerit auctorem; ista se facere profitetur, nec dubitat esse faciendum, quod quomodo fiat inquirit. Legerat Maria: ecce concipiet in utero, et pariet filium: ideo credidit futurum; sed quomodo fieret ante non legerat: non enim quemadmodum fieret vel prophetae tanto fuerat revelatum: tantum enim mysterium non hominis fuit, sed Angeli ore promendum. Gregorius Nyssenus. Attende etiam mundae virginis vocem: partum annuntiat Angelus; ipsa vero virginitati innititur, praestantiorem incorruptibilitatem angelica visione diiudicans: unde dicit quoniam virum non cognosco. Basilius. Cognitio multifarie dicitur: dicitur enim cognitio nostri conditoris sapientia, ac magnalium suorum notitia, nec non mandatorum custodia, et quae fit apud eum appropinquatio, et copula nuptialis, ut hic accipitur. Gregorius Nyssenus. Haec igitur Mariae verba indicium sunt eorum quae tractabat in mentis arcano: nam si causa copulae coniugalis Ioseph desponsari voluisset, cur admiratione ducta est dum sibi narratur conceptio? Cum nimirum ipsa praestolaretur ad tempus mater effici iuxta legis naturam. Verum quia oblatum corpus Deo quasi quoddam ex sacris inviolabile reservari decebat, ideo dicit quoniam virum non cognosco; quasi dicat: etsi sis Angelus, tamen quod virum cognoscam ex impossibilibus cernitur; qualiter igitur mater ero carens coniuge? Ioseph siquidem in sponsum agnovi. Graecus. Sed considera qualiter virgini solvit dubium Angelus, ac explanat intemeratum connubium, et ineffabilem partum: sequitur enim et respondens Angelus dixit ei: spiritus sanctus superveniet in te. Chrysostomus. Quasi dicat: non quaeras ordinem naturalem ubi naturam transcendunt et superant quae tractantur. Dicis quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quinimmo eo ipso continget quod es coniugis inexperta: nam si virum experta fuisses, non digna censereris hoc mysterio: non quia profanum sit coniugium, sed quia virginitas potior. Decebat enim communem omnium dominum, et in nativitate nobiscum participare, et ab ea discrepare: quod enim ex utero nasceretur, habuit commune nobiscum; quod autem absque concubitu nasceretur, plus a nobis obtinuit. Quam beatum corpus illud quod ob exuberantem munditiam virginis Mariae, ut videtur, donum animae ad seipsum allexit. In singulis enim ceteris vix utique anima sincera sancti spiritus impetrabit praesentiam; sed nunc caro receptaculum efficitur spiritus. Gregorius Nyssenus. Tabulas enim nostrae naturae quas culpa confregerat, denuo verus legislator de terra nostra sibi dolavit, absque concubitu divinitatis suae corpus susceptibile creans, quod divinus digitus sculpsit, scilicet spiritus superveniens virgini. Chrysostomus. Insuper et virtus altissimi obumbrabit tibi. Altissimi regis virtus Christus est, qui per adventum spiritus sancti formatur in virgine. Gregorius Moralium. Per obumbrationis enim vocabulum, incarnandi Dei utraque natura significatur: umbra enim a lumine formatur et corpore; dominus autem per divinitatem lumen est: quia ergo lumen incorporeum in eius erat utero corporandum, recte ei dicitur virtus altissimi obumbrabit tibi; idest, corpus in te humanitatis accipiet incorporeum lumen divinitatis: hoc enim Mariae dicitur propter mentis refrigerium caelitus datum. Beda. Non ergo virili, quod non cognoscis, semine, sed spiritus sancti, quo impleris, opere concipies: concupiscentiae in te non erit aestus, ubi umbram faciet spiritus sanctus. Gregorius Nyssenus. Vel dicit obumbrabit tibi: quia sicut corporis umbra praecedentium charactere conformatur, ita indicia deitatis filii ex virtute generandi patebunt. Sicut enim in nobis quaedam vivifica virtus in materia corporali conspicitur qua homo formatur, sic in virgine altissimi virtus per vivificantem spiritum pariter corpori insitam materiam carnis ex virgineo corpore ad formandum novum hominem assumpsit: unde sequitur ideoque et quod nascetur ex te sanctum. Athanasius. Profitemur enim quoniam naturae humanae assumptum ex Maria corpus verissimum extitit, et idem secundum naturam corpori nostro: soror namque nostra Maria est, cum omnes ab Adam descenderimus. Basilius Lib. de Spir. s. Unde et Paulus dicit quoniam misit Deus filium suum natum non per mulierem, sed ex muliere. Nam hoc quod dico: per mulierem, transituram poterat indicare nativitatis sententiam; quod autem dicitur ex muliere, manifestat communionem naturae geniti respectu parentis. Gregorius Moralium. Ad distinctionem autem nostrae sanctitatis, Iesus singulariter sanctus nasciturus asseritur: nos quippe etsi sancti efficimur, non tamen nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis cognatione constringimur: ille autem solus veraciter sanctus natus est qui ex coniunctione carnalis copulae conceptus non est; qui non, sicut haereticus desipit, alter in humanitate, alter in deitate est; ut purus homo conceptus atque editus, et post per meritum ut Deus esset accepit: sed nuntiante Angelo, et adveniente spiritu, mox verbum in utero, mox intra uterum verbum caro: unde sequitur vocabitur filius Dei. Theophylactus. Vide quomodo sanctam Trinitatem declaravit, non solum spiritum sanctum commemorans, sed et virtutem, idest filium, et altissimum, scilicet patrem.


Lectio 12

[85738] Catena in Lc., cap. 1 l. 12 Chrysostomus. Quoniam praecedens dictum superabat virginis mentem, ad humiliora declinavit sermonem, per sensibilia ipsi suadens: unde dicit et ecce Elisabeth cognata tua. Animadverte Gabrielis industriam: non memoravit eam Sarae vel Rebeccae vel Rachelis, quia antiquiora erant exempla: sed imminens factum inducit, ut eius mentem corroboret, et ob hoc et aetatem commemoravit, cum dicit et ipsa concepit filium in senectute sua: et defectum naturae, sequitur enim et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis. Non enim a principio conceptus Elisabeth statim annuntiavit, sed acto sex mensium spatio, ut tumor ventris perhibeat argumentum. Gregorius Nazianzenus. Sed quaeret aliquis: qualiter ad David Christus refertur? Siquidem Maria de sanguine manavit Aaron, cuius cognatam Angelus Elisabeth asseruit. Sed hoc nutu superno contingit ut regium genus sacerdotali stirpi iungeretur, ut Christus qui rex est et sacerdos, ab utrisque secundum carnem nasceretur. Legitur etiam in Exodo, quoniam Aaron primus secundum legem sacerdos duxit ex tribu Iudae coniugem Elisabeth filiam Aminadab; et attende sacratissimam spiritus administrationem, dum et hanc Zachariae coniugem statuit Elisabeth vocari, reducens nos ad illam Elisabeth quam duxerat Aaron. Beda. Sic ergo, ne virgo se parere posse diffidat, accepit exemplum sterilis anus pariturae, ut discat omnia Deo possibilia esse, etiam quae naturae ordini videntur esse contraria: unde sequitur quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Chrysostomus. Ipse namque cum sit naturae dominus, cuncta potest cum velit, qui cuncta peragit et disponit, vitae mortisque lora gubernans. Augustinus contra Faustum. Quisquis autem dicit: si omnipotens Deus est, faciat ut ea quae facta sunt, facta non fuerint: non percipit se dicere ut ea quae vera sunt, eo ipso quod vera sunt, falsa sint. Potest enim facere quod aliquid non sit quod erat: velut cum aliquem qui coepit esse nascendo, faciat non esse moriendo. Quis autem dicat ut id quod iam non est, faciat non esse? Quidquid enim praeteritum est, iam non est; si de ipso fieri aliquid potest, adhuc est de quo fiat. Et si est, quomodo praeteritum est? Non ergo est quod vere diximus fuisse; sed ideo verum est illud fuisse, quia in nostra sententia verum est, non in ea re quae iam non est: hanc autem sententiam Deus falsam facere non potest. Omnipotentem autem Deum non ita dicimus ac si eum etiam mori posse credamus. Ille plane omnipotens vere solus dicitur qui vere est, et a quo solo est quidquid aliquo modo est. Ambrosius. Vide autem humilitatem virginis, vide devotionem: sequitur enim dixit autem Maria: ecce ancilla domini. Ancillam se dicit quae mater eligitur, nec repentino exaltata promisso est. Mitem enim humilemque paritura, humilitatem debuit etiam ipsa praeferre: simul etiam ancillam se dicendo, nullam sibi praerogativam tantae gratiae vindicavit, quin faceret quod iuberetur: unde sequitur fiat mihi secundum verbum tuum. Habes obsequium, vide votum. Ecce ancilla domini, apparatus officii est; fiat mihi secundum verbum tuum, conceptus est voti. Eusebius. Alius aliud quiddam in praesenti sermone virginis extollet apicibus; hic quidem constantiam, hic obedientiae promptitudinem; alius quod non allecta est tam splendidis et arduis per magnum Archangelum promissis pollicitis; alius quod non excessit modum in dando instantias, sed aequaliter cavit et Evae levitatem et Zachariae inobedientiam: mihi autem humilitatis profunditas non minus conspicitur admiranda. Gregorius Moralium. Per ineffabile namque sacramentum concepto sancto partu inviolabili secundum veritatem utriusque naturae, eadem virgo ancilla domini fuit et mater. Beda. Accepto autem virginis consensu, mox Angelus caelestia repetit: unde sequitur et discessit ab illa Angelus. Eusebius. Non solum impetrans quod optabat, sed stupens in virginea forma, et virtutis plenitudine.


Lectio 13

[85739] Catena in Lc., cap. 1 l. 13 Ambrosius. Angelus cum abscondita nuntiaret, ut fides astrueretur, exemplo feminae sterilis conceptum virgini nuntiavit. Ubi hoc audivit Maria, non quasi incredula de oraculo, nec quasi incerta de nuntio, nec quasi dubitans de exemplo; sed quasi laeta pro voto, religiosa pro officio, festina prae gaudio in montana perrexit: unde dicitur exurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana. Quo enim, iam Deo plena, nisi ad superiora cum festinatione conscenderet? Origenes in Lucam. Iesus enim, qui in utero illius erat, festinabat adhuc in ventre matris Ioannem positum sanctificare: unde sequitur cum festinatione. Ambrosius. Nescit tarda molimina spiritus sancti gratia. Discite, virgines, non circumcursare per alienas aedes, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones. Theophylactus. Propter hoc abiit in montana, quia Zacharias in montanis habitabat, unde sequitur in civitatem Iuda, et intravit in domum Zachariae. Ambrosius. Discite vos, sanctae mulieres, sedulitatem, quam praegnantibus debeatis exhibere cognatis. Mariam autem quae sola in intimis penetralibus versabatur, non a publico virginitatis pudor, non a studio asperitas montium, non ab officio prolixitas itineris retardavit. Discite etiam, virgines, humilitatem Mariae: venit propinqua ad proximam, iunior ad seniorem; nec solum venit, sed et prior salutavit: unde sequitur et salutavit Elisabeth. Decet enim ut quanto castior virgo, tanto humilior sit, noveritque deferre senioribus. Sit magistra humilitatis in qua est professio castitatis. Est etiam causa pietatis: quia superior venit ad inferiorem, ut inferior adiuvetur; Maria ad Elisabeth; Christus ad Ioannem. Chrysostomus super Matth. Vel aliter celabat quae supra dicta sunt in se virgo, nec cuiquam hominum pandit: non enim credebat ab aliis posse fidem adhiberi mirandis relatibus; immo magis putabat se pati convicia si diceret, quasi volens scelus proprium palliare. Graecus. Ad solam autem refugit Elisabeth: sic enim consueverat propter cognationem, et propter ceteram huiusmodi coniunctionem. Ambrosius. Cito autem adventus Mariae, et praesentiae dominicae beneficia declarantur: nam sequitur et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero eius. Vide distinctionem, singulorumque verborum proprietates. Vocem prior Elisabeth audivit, sed Ioannes prior gratiam sensit; illa naturae ordine audivit, iste exultavit ratione mysterii; illa Mariae, iste domini sensit adventum. Graecus. Propheta enim parente acutius videt et audit, salutatque prophetatum; sed quoniam verbis non poterat, saltat in utero; quod maximum existit in gaudio. Quis unquam novit tripudium nativitate antiquius? Insinuavit gratia quae naturae ignota extiterant; reclusus ventre miles agnovit dominum ac regem oriturum, ventris tegmine non obstante mysticae visioni: inspexit enim non palpebris, sed spiritu. Origenes. Non autem antea repletus fuerat spiritu donec assisteret quae Christum gerebat in utero; tunc autem et spiritu erat plenus, et resultabat in parente: unde sequitur et repleta est spiritu sancto Elisabeth. Non autem dubium est quin quae tunc repleta est spiritu sancto, propter filium sit repleta. Ambrosius. Illa autem quae se occultaverat et conceperat filium, iactare se coepit, quia gerebat prophetam; et quae erubescebat ante, benedicit: unde sequitur et exclamavit voce magna, et dixit: benedicta tu inter mulieres. Magna voce clamavit, ubi domini sensit adventum, quia religiosum credidit partum. Origenes. Dicit autem benedicta tu inter mulieres: nulla enim unquam tantae fuit gratiae particeps aut esse poterit; unius enim divini germinis parens est unica. Beda. Eadem autem voce ab Elisabeth qua a Gabriele benedicitur, quatenus et Angelis et hominibus veneranda monstretur. Theophylactus. Quia vero aliae sanctae mulieres fuerunt, quae tamen genuerunt filios peccato inquinatos, subiungit et benedictus fructus ventris tui. Vel aliter intelligitur. Dixerat benedicta tu inter mulieres; deinde quasi interrogante aliquo, quare, subiungit et benedictus fructus ventris tui, sicut dicitur in Psalmo 117, 26-27: benedictus qui venit in nomine domini, Deus dominus, et illuxit nobis. Consuevit enim sacra Scriptura et pro quia recipere. Origenes. Fructum autem ventris Dei genitricis dominum dixit: quia nequaquam ex viro, sed ex sola Maria processit: nam qui semen sumpserunt a patribus, fructus eorum existunt. Graecus. Solus ergo hic fructus benedictus: quia absque viro et absque peccato producitur. Beda. Iste est fructus, qui David promittitur: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Severus. In qua parte emergit Eutychis redargutio, dum fructus ventris Christus asseritur omnis enim fructus est eiusdem naturae cum planta: unde et virginem relinquitur eiusdem fuisse naturae cum secundo Adam, qui tollit peccata mundi. Sed et qui phantasticam opinionem de carne Christi confingunt, in vero Dei genitricis partu erubescant; nam ipse fructus ex ipsa substantia procedit arboris. Ubi sunt etiam dicentes, quasi per aquaeductum Christum transisse per virginem? Advertant ex dictis Elisabeth, quam replevit spiritus, Christum fructum fuisse ventris. Sequitur unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me? Ambrosius. Non quasi ignorans dicit: scit enim esse sancti spiritus gratiam et operationem, ut mater domini matrem prophetae ad profectum sui pignoris salutet: sed quasi non humani hoc meriti, sed divinae gratiae munus esse cognoscat, ita dicit unde hoc mihi: hoc est qua iustitia, quibus factis, pro quibus meritis? Origenes. Convenit autem hoc dicens cum filio; nam et Ioannes indignum se sentiebat adventu Christi ad ipsum. Matrem autem domini nuncupat adhuc virginem existentem, praeoccupans eventum ex dicto prophetico. Divina autem promissio duxerat Mariam ad Elisabeth, ut Ioannis testimonium ab utero perveniret ad dominum; ex tunc enim Ioannem dominus in prophetam constituit: unde sequitur ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit infans in utero meo. Augustinus ad Dardanum. Hoc autem ut diceret, sicut Evangelista praelocutus est, repleta est spiritu sancto; quo proculdubio revelante cognovit quid illa exultatio significasset; idest, infantis illius venisse matrem, cuius ipse praecursor, et demonstrator esset futurus. Potuit ergo esse ista significatio rei tantae a maioribus cognoscendae, non a parvulo cognitae: non enim dixit: exultavit in fide infans in utero meo, sed exultavit in gaudio. Videmus autem exultationem non solum parvulorum, sed etiam pecorum: non utique de aliqua fide vel religione, vel quacumque rationabili cognitione venientem. Sed haec inusitata et nova extitit, quia in utero, et eius adventu quae omnium salvatorem fuerat paritura. Ideo haec exultatio, et tamquam matri domini reddita resalutatio, sicut solent miracula fieri, facta est divinitus in infante, non humanitus ab infante; quamquam etiam si usque adeo in illo puero est acceleratus usus rationis et voluntatis ut intra viscera materna iam posset agnoscere, credere et consentire, etiam hoc in miraculis habendum divinae potentiae, non ad humanae tradendum exemplar naturae. Origenes. Venerat autem mater domini visura Elisabeth miraculosum conceptum, quem retulerat Angelus, ut per hoc sequatur credulitas potioris ad virginem manaturi: et ad hanc fidem facit sermo Elisabeth, dicentis et beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a domino. Ambrosius. Vides minime dubitasse Mariam, sed credidisse; et ideo fructum fidei consecutam. Beda. Nec mirum, si dominus redempturus mundum, operationem suam inchoavit a matre; ut per quam salus omnibus parabatur, eadem prima fructum salutis hauriret ex pignore. Ambrosius. Sed et vos beati qui audivistis et credidistis: quaecumque enim crediderit anima, et concipit et generat Dei verbum, et opera eius agnoscit. Beda. Omnis autem anima quae verbum Dei mente concepit, virtutum statim celsa cacumina gressu conscendit amoris, quatenus civitatem Iuda, idest confessionis et laudis arcem, penetrare, et usque ad perfectionem fidei, spei et caritatis, quasi tribus in ea mensibus valeat commorari. Gregorius super Ezech. Simul et de praeterito et de praesenti et de futuro per prophetiae spiritum tacta est, quae et eam promissionibus Angeli credidisse cognovit, et matrem nominans, quia redemptorem humani generis in utero portaret, intellexit: et cum omnia perficienda praediceret, quid etiam de futuro sequeretur aspexit.


Lectio 14

[85740] Catena in Lc., cap. 1 l. 14 Ambrosius. Sicut peccatum a mulieribus coepit, ita et bona a mulieribus inchoantur: unde non otiosum videtur quod et ante Ioannem Elisabeth prophetizat, et Maria ante domini generationem. Sequitur autem ut Mariae quo persona melior, eo prophetia sit plenior. Basilius. Virgo enim intentione sublimi ac speculatione profunda immensitatem contemplans mysterii, quasi profundius gradiens, magnificat Deum: unde dicitur et ait Maria: magnificat anima mea dominum. Graecus. Quasi diceret: mirabilia quae Deus praenuntiavit, in meo corpore exercebit; sed anima mea infructuosa apud Deum non erit. Convenit autem mihi et voluntatis fructum afferre: nam quantum amplo doceor miraculo, tantum teneor glorificare in me mirabilia operantem. Origenes in Lucam. Si autem dominus nec augmentum nec detrimentum recipere potest; quid est quod Maria loquitur magnificat anima mea dominum? Sed si considerem dominum salvatorem imaginem esse invisibilis Dei, et animam factam ad eius imaginem, ut sit imago imaginis: tunc videbo quoniam, in exemplo eorum qui solent imagines pingere, quando magnificavero animam meam opere, cogitatione, sermone, tunc imago Dei grandis efficitur, et ipse dominus, cuius imago est in anima mea, magnificatur.


Lectio 15

[85741] Catena in Lc., cap. 1 l. 15 Basilius. Primus spiritus fructus est pax et gaudium. Quia ergo virgo sancta totam sibi hauserat spiritus gratiam, merito subiungit et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Idem animam dicit et spiritum. Consueta autem in Scripturis exultationis prolatio insinuat alacrem quemdam et iocosum habitum animae in his qui digni sunt. Proinde virgo exultat in domino ineffabili cordis tripudio et resultatione in strepitu honesti affectus. Sequitur in Deo salutari meo. Beda. Quia eiusdem Iesu, idest salvatoris, spiritus virginis aeterna divinitate laetatur, cuius caro temporali conceptione foetatur. Ambrosius. Magnificat ergo anima Mariae dominum, et exultat spiritus eius in Deo: eo quod anima et spiritu patri filioque devota, unum Deum, per quem omnia, pio veneratur affectu. Sit autem in singulis Mariae anima, ut magnificet dominum, sit in singulis spiritus Mariae, ut exultet in domino. Si secundum carnem una mater est Christi, secundum fidem tamen omnium fructus est Christus: omnis enim anima accipit Dei verbum; si tamen immaculata et immunis a vitiis sit, et intemerato castimoniam pudore custodiat. Theophylactus. Ille autem Deum magnificat, qui digne sequitur Christum, et dum Christianus vocatur, Christi non minuit dignitatem, magna et caelestia operando; et tunc spiritus eius, idest spirituale chrisma exultabit, idest proficiet, et non mortificabitur. Basilius. Si quando vero lux in cor suum irrepserit, et ad Deum diligendum, et contemnenda corporea per illam obscuram et brevem imaginem perfectam perceperit iustorum conscientiam, absque ulla difficultate consequetur in domino gaudium. Origenes. Prius autem anima magnificat dominum, ut postea exultet in Deo: nisi enim antea crediderimus, exultare non possumus.


Lectio 16

[85742] Catena in Lc., cap. 1 l. 16 Graecus. Causam manifestat cur se magnificare Deum deceat ac exultare in illo, dicens quia respexit humilitatem ancillae suae; quasi diceret: ipse providit, non ego expectavi; humilibus eram contenta. Nunc autem ad ineffabile consilium eligor, et exaltor de terra ad sidera. Augustinus. O vera humilitas, quae Deum hominibus peperit, vitam mortalibus edidit, caelos innovavit, mundum purificavit, Paradisum aperuit, et hominum animas liberavit. Facta est Mariae humilitas scala caelestis, per quam Deus descendit ad terras. Quid enim est dicere respexit, nisi approbavit? Multi enim videntur in conspectu hominum humiles esse; sed eorum humilitas a domino non respicitur. Si enim veraciter humiles essent Deumque ab hominibus non se laudari vellent; non in hoc mundo, sed in Deo spiritus eorum exultaret. Origenes in Lucam. Sed quid humile atque deiectum habebat quae Dei filium gestabat in utero? Sed considera quoniam humilitas in Scripturis una de virtutibus praedicatur, quae a philosophis atyphia, sive metriotis, dicitur. Sed et nos eam possumus appellare quodam circuitu, cum aliquis non est inflatus, sed ipse se deicit. Beda. Cuius autem humilitas respicitur, recte beata ab omnibus cognominatur: unde sequitur ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Athanasius. Si enim secundum prophetam beati sunt qui habent semen in Sion, et proximos in Ierusalem: quantum debet esse praeconium divinae ac sacrosanctae virginis Mariae, quae secundum carnem verbi genitrix est effecta? Graecus. Non autem se beatam appellat inani vexata gloria: unde enim focus in ipsa superbiae, quae se ancillam domini nuncupavit? Sed sacro tacta spiritu quae futura sunt praescivit. Beda. Decebat enim ut, sicut per superbiam primi parentis mors in mundum intravit, ita per humilitatem Mariae vitae introitus videretur. Theophylactus. Et ideo dicit omnes generationes; non solum Elisabeth, sed etiam omnes credentium nationes.


Lectio 17

[85743] Catena in Lc., cap. 1 l. 17 Theophylactus. Ostendit virgo non per suam virtutem se beatam praedicandam; sed causam assignat, dicens quia fecit mihi magna qui potens est. Quae tibi magna fecit? Credo ut creatura ederes creatorem, famula dominum generares, ut per te mundum Deus redimeret, per te illuminaret, per te ad vitam revocaret. Titus. Quomodo vero magna, nisi quod manens illibata concipio, superans nutu Dei naturam? Digna reputata sum sine viro, non quomodocumque genitrix effici, sed unigeniti salvatoris. Beda. Respicit autem hoc ad initium carminis, ubi dictum est magnificat anima mea dominum: sola enim anima illa cui dominus magna facere dignatur, dignis eum praeconiis magnificare potest. Titus. Dicit autem qui potens est, ut si quis diffidat in conceptionis negotio, dum virgo manens concepit, retorqueat miraculum ad potentiam operantis. Nec quia unigenitus accessit ad feminam, ex hoc inquinatur: quia sanctum est nomen eius. Basilius. Sanctum vero dicitur nomen Dei, non quia in syllabis quamdam significativam virtutem contineat, sed quia quomodolibet Dei speculatio sancta dignoscitur et sincera. Beda. Singularis enim potentiae culmine transcendit omnem creaturam, et ab universis quae fecit lege segregatur; quod Graeca locutione melius intelligitur: in quo ipsum verbum quod dicit agion, quasi extra terram esse significat.


Lectio 18

[85744] Catena in Lc., cap. 1 l. 18 Beda. A specialibus se donis ad generalia Dei iudicia convertens, totius humani generis statum describit, subdens et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum; quasi dicat: non solum mihi fecit magna qui potens est, sed et in omni gente qui timet Deum acceptus est illi. Origenes in Lucam. Misericordia enim Dei, non in una generatione, sed in sempiternum extenditur a generatione in generationem. Graecus. Et misericordia eius, quam habet in generationes generationum, ego concipio; ac ipse corpori animato coniungitur, nostram tractans salutem solius intuitu pietatis. Miseretur autem non qualitercumque, sed his quos timor eius compescuit in qualibet natione: unde dicitur timentibus eum; qui scilicet poenitentia ducti, ad fidem et poenitentiam convertuntur; nam qui obstinati sunt, incredulitatis vitio clauserunt sibi ianuam pietatis. Theophylactus. Vel per hoc innuit, quod timentes misericordiam consequenter in generatione ista, idest in praesenti saeculo, et futura, idest in saeculo futuro; in hoc saeculo centuplum accipientes, in illo vero multo maiora.


Lectio 19

[85745] Catena in Lc., cap. 1 l. 19 Beda. Humani generis statum describens, quid superbi et quid humiles mereantur, ostendit dicens fecit potentiam in brachio suo, idest in ipso Dei filio: sicut enim tuum brachium est quo operaris, sic brachium Dei dictum est eius verbum, per quod operatus est mundum. Origenes in Lucam. Timentibus autem se fecit potentiam in brachio suo: quia licet infirmus ad Deum accesseris, si timueris eum, promissam virtutem consequeris. Theophylactus. In brachio suo, scilicet eius filio incarnato, potentiam fecit: quia natura devicta est, virgine pariente et Deo humanato. Graecus. Vel dicit fecit pro faciet potentiam; non ut dudum per Moysen contra Aegyptios, nec per Angelum, puta quando multa millia rebellium prostravit Assyriorum, nec quoquam alio mediante, nisi in proprio brachio triumphum docuit, intelligibiles hostes superando; unde sequitur dispersit superbos mente cordis sui, scilicet quamlibet mentem elatam, non parentem eius adventui; quin etiam aperuit, et vitiosas ostendit superbas cogitationes eorum. Cyrillus. Magis autem proprie de Daemonum hostili caterva intelligenda sunt haec: hos enim saevientes in terra dissipavit adveniens dominus, et compeditos ab eis obedientiae suae restituit. Theophylactus. Potest hoc etiam et de Iudaeis intelligi, quos in omnem dispersit regionem sicut nunc dispersi sunt.


Lectio 20

[85746] Catena in Lc., cap. 1 l. 20 Beda. Quod dixit fecit potentiam in brachio suo, et quod praemiserat, et misericordia eius a progenie in progenies, his versiculis per singula continuata est annectendum: quia scilicet per omnes saeculi generationes et perire superbi, et humiles exaltari, pia iustaque divinae potentiae dispensatione non cessant: unde dicitur deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Cyrillus. Magna sapiebant Daemones et Diabolus, gentilium sapientes, Pharisaei et Scribae: hos tamen deposuit, erexitque humiliantes se sub potenti manu Dei, dans illis virtutem calcandi serpentes et scorpiones, omnemque potestatem inimici. Erant et quandoque Iudaei potestate superbi; sed prostravit hos incredulitas; ex gentibus autem ignobiles et humiles per fidem ad apicem conscenderunt. Graecus. Deitatis enim tribunal noster intellectus esse cognoscitur; sed iniquae virtutes post transgressionem incubuerunt praecordiis protoplasti, tamquam in proprio solio. Ob hoc ergo venit dominus, et spiritus iniquos eiecit a sedibus voluntatum, et prostratos a Daemoniis exaltavit, eorum conscientias purgans, et eorum mentem statuens propriam sedem.


Lectio 21

[85747] Catena in Lc., cap. 1 l. 21 Glossa. Quia humana prosperitas praecipue in honoribus potentatuum et in abundantia divitiarum consistere videtur, post deiectionem potentium et exaltationem humilium de divitum exinanitione et pauperum repletione mentionem facit, dicens esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Basilius super Psal. Disponit quidem nos praesens verbum etiam quoad sensibilia, edocens rerum mundanarum incertitudinem. Caduca siquidem sunt haec, sicut unda quae ab impetu ventorum hinc inde diffunditur. Intellectualiter autem sumendo, esuriebat genus humanum, exceptis Iudaeis: hos namque ditaverat legis traditio, et sanctorum dogmata prophetarum. Quia vero non humiliter haeserunt verbo humanato, dimissi sunt inanes, nihil deferentes, non fidem, non scientiam: et spe bonorum privati sunt, et a terrena Ierusalem et a vita futura exclusi. Quos vero de gentibus fames et sitis contriverat, cum haesissent domino, repleti sunt spiritualibus bonis. Glossa. Qui etiam aeterna toto studio quasi esurientes desiderant, saturabuntur, cum Christus apparuerit in gloria; sed qui terrenis gaudent, in fine totius beatitudinis inanes dimittentur.


Lectio 22

[85748] Catena in Lc., cap. 1 l. 22 Glossa. Post generalem divinae pietatis et iustitiae commemorationem, ad singularem novae incarnationis dispensationem convertit verba, dicens suscepit Israel puerum suum: quasi medicus aegrum, visibilis inter homines factus, ut faceret Israel, idest videntem Deum, puerum suum. Beda. Obedientem scilicet, et humilem: nam qui contemnit humiliari, non potest salvari. Basilius. Israel enim dicit non materialem, quem sola nobilitabat appellatio, sed spiritualem, qui nomen fidei retinebat, habens oculos tendentes ad Deum videndum per fidem. Potest etiam ad Israel carnalem hoc adaptari, cum ex eo infiniti crediderunt. Hoc autem fecit recordatus misericordiae suae: hoc enim implevit quod Abrahae promisit, dicens: quoniam benedicentur in semine tuo omnes cognationes terrae. Huius ergo promissionis, Dei genitrix recordata dicebat sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini eius in saecula. Nam et Abrahae dictum est: statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. Beda. Semen autem dicit non tam carne progenitos, quam fidei eius vestigia secutos quibus adventus salvatoris in saecula promissus est. Glossa. Quia ipsa promissio haereditatis nullo fine claudetur, et usque in finem saeculi credentes non deerunt, et beatitudinis gloria erit perennis.


Lectio 23

[85749] Catena in Lc., cap. 1 l. 23 Ambrosius. Tamdiu mansit Maria, quamdiu Elisabeth pariendi tempus impleret; unde dicitur mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus. Theophylactus. In sexto enim mense conceptionis praecursoris venit Angelus ad Mariam; quae mansit cum Elisabeth mensibus tribus; et sic novem menses implentur. Ambrosius. Non autem sola familiaritas est causa quod diu mansit, sed etiam tanti vatis profectus: nam si primo ingressu tantus profectus extitit, ut ad salutationem Mariae exultaret infans in utero, repleretur spiritu sancto mater infantis; quantum putamus usu tanti temporis sanctae Mariae addidisse praesentiam? Bene ergo inducitur exhibuisse officium, et mysticum numerum custodisse. Beda. Anima enim casta quae spiritualis verbi desiderium concipit, necesse est ut alta caelestis exercitus iuga subeat, et quasi trium mensium dies ibidem demorata, quousque fidei et spei et caritatis luce radietur, perseverare non desistat. Theophylactus. Quando vero Elisabeth paritura erat, virgo recessit; unde sequitur et reversa est in domum suam; scilicet propter multitudinem quae ad partum congregari debebat; inconveniens autem erat in talibus virginem esse praesentem. Graecus. Mos enim est virginibus cedere quoties praegnans parit. Ut autem propriam applicuit domum, alio quidem nullatenus abiit; ibi vero manebat ulterius, donec adesse partus horam cognovit, ubique Ioseph dubitans ab Angelo edocetur.


Lectio 24

[85750] Catena in Lc., cap. 1 l. 24 Ambrosius. Si diligenter advertas plenitudinis verbum, nusquam invenies positum nisi in generatione iustorum; unde et nunc dicitur Elisabeth autem impletum est tempus pariendi: plenitudinem enim habet iusti vita; inanes autem sunt dies impiorum. Chrysostomus. Idcirco autem Deus Elisabeth partum retardavit, ut gaudium augeretur, et famosiorem faceret mulierem; unde sequitur et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Nam qui sterilitatem eius cognoverant, testes divinae gratiae sunt effecti. Nemo autem viso infante cum silentio discedebat; sed Deum, qui illum ex insperato concesserat, collaudabat. Ambrosius. Habet enim sanctorum editio laetitiam plurimorum, quoniam commune est bonum: iustitia enim communis est virtus; et ideo in ortu iusti futurae vitae insigne praemittitur, et gratia secuturae virtutis, exaltatione vicinorum praefigurante signatur.


Lectio 25

[85751] Catena in Lc., cap. 1 l. 25 Chrysostomus. Circumcisionis norma primo tradita est Abrahae in signum distinctionis, ut genus patriarchae impermixtum conservetur, et sic promissa bona consequi valeant; ubi autem pacti consummatur negotium, appositum signum de medio tollitur: sic igitur et per Christum circumcisione cessante Baptismus succedit; sed antea Ioannem circumcidi decebat; unde dicitur et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum. Dixerat enim dominus: infans octo dierum circumcidatur in vobis. Hanc autem temporis mensuram a divina clementia constitutam autumo duplici de causa: primo quidem ut in tenerrima aetate levius patiatur dolorem sectionis carnis; secundo ut ex ipsis operibus moneamur quoniam hoc agebatur in signum: tener enim puer minime discernit quae circa ipsum fiunt. Post circumcisionem autem nomen imponebatur; unde sequitur et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Hoc autem ideo fiebat, quia prius oportet sumere signaculum domini, et postea nomen humanum: vel quia nullus, nisi prius abiciat carnalia, quod significat circumcisio, dignus est quod in libro vitae nomen eius scribatur. Ambrosius. Mire autem sanctus Evangelista praemittendum putavit quod plurimi infantem patris nomine Zachariam appellandum putarunt; ut advertas, matri non nomen alicuius displicuisse de genere; sed id sancto infusum spiritu, quod ab Angelo ante Zachariae fuerat praenuntiatum. Et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori; sed per prophetiam Elisabeth didicit quod non didicerat a marito: unde sequitur et respondens mater eius dixit: nequaquam; sed vocabitur Ioannes. Nec mireris, si nomen mulier quod non audivit asseruit, quando spiritus ei sanctus, qui Angelo mandaverat, revelavit: neque poterat domini ignorare praenuntium, qui prophetaverat Christum. Et bene sequitur et dixerunt ad illam: quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine: ut intelligas nomen non generis esse, sed vatis. Zacharias quoque nutu interrogatur: unde sequitur innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. Sed quia incredulitas ei affatum eripuerat, et auditum; quod voce non poterat, manu et litteris est locutus: unde sequitur et postulans pugillarem, scripsit dicens: Ioannes est nomen eius: hoc est, non ei nos nomen imponimus qui iam a Deo nomen accepit. Origenes in Lucam. Zacharias quidem interpretatur memor Dei; Ioannes autem significat demonstrantem: ceterum et absentis memoria, et praesentis demonstratio est. Debebat autem Ioannes non memoriam Dei ut absentis exprimere, immo digito demonstrare praesentem, dicens: ecce agnus Dei. Chrysostomus. Quin etiam hoc nomen Ioannes gratia Dei interpretatur. Quod ergo, gratia divina favente, non natura, Elisabeth hunc filium cepit, beneficii memoriam in nomine pueri conscripserunt. Theophylactus. Quia vero cum muliere circa hoc nomen pueri pater mutus concordavit, sequitur et mirati sunt universi: nemo enim huius nominis erat in cognatione eorum, ut aliquis diceret quod antea hoc ambo cogitassent. Gregorius Nazianzenus. Editus ergo Ioannes Zachariae solvit silentium: unde sequitur apertum est autem illico os eius et lingua eius. Absurdum enim erat ut cum vox verbi progressa fuisset, pater maneret elinguis. Ambrosius. Merito etiam continuo resoluta est lingua eius: quia quam vinxerat incredulitas, solvit fides. Credamus igitur et nos, ut lingua nostra, quae incredulitatis vinculis est ligata, rationis voce solvatur: scribamus spiritu mysteria, si volumus loqui. Scribamus praenuntium Christi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus: etenim qui Ioannem loquitur, Christum prophetizat: sequitur enim et loquebatur benedicens Deum. Beda. Allegorice autem Ioannis celebrata nativitas, gratia novi testamenti est inchoata; cui vicini et cognati nomen patris quam Ioannis imponere malebant: quia Iudaei qui ei legis observatione, quasi affinitate, iuncti erant, magis iustitiam quae ex lege est sectari, quam fidei gratiam suscipere cupiebant. Sed Ioannis, hoc est gratiae Dei, vocabulum, mater verbis, pater litteris nuntiare satagunt: quia et lex ipsa Psalmique et prophetae apertis sententiarum vocibus gratiam Christi praedicant, et sacerdotium illud vetus figuratis caeremoniarum ac sacrificiorum umbris eidem testimonium perhibet. Pulchreque Zacharias octavo die prolis editae loquitur: quia per domini resurrectionem, quae octava die, hoc est post septimum sabbati, facta est, occulta legalis sacerdotii arcana patuerunt.


Lectio 26

[85752] Catena in Lc., cap. 1 l. 26 Theophylactus. Sicut in taciturnitate Zachariae miratus est populus, ita et cum locutus est: unde dicitur et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec: ut propter haec duo, magnum aliquid circa natum puerum universi existiment. Haec autem omnia dispensative fiebant, ut qui testis esse Christi debebat, existeret fide dignus: unde sequitur et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: quis, putas, puer iste erit? Beda. Praecurrentia enim signa praebent iter praecursori veritatis, et futurus propheta praemissis commendatur auspiciis: unde sequitur etenim manus domini erat cum illo. Glossa. Prodigia enim Deus in illo peragebat, quae non faciebat Ioannes, sed dextera divina. Graecus. Mystice autem tempore divinae resurrectionis, praedicata gratia Christi, salubris timor non solum Iudaeorum, qui erant vicini vel situ loci vel scientia legis, sed etiam exterarum gentium corda concussit; nec tantum montana Iudaeae, sed omnia mundani regni, mundanaeque sapientiae culmina Christi fama transcendit.


Lectio 27

[85753] Catena in Lc., cap. 1 l. 27 Ambrosius. Bonus Deus, et facilis indulgere peccatis, non solum ablata restituit, sed etiam insperata concedit. Nemo ergo diffidat, nemo veterum conscius delictorum praemia divina desperet. Novit Deus mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum: ille siquidem dudum mutus prophetizat: unde dicitur et Zacharias pater eius repletus est spiritu sancto. Chrysostomus. Scilicet operatione sancti spiritus; nec quocumque modo gratiam spiritus sancti nactus, sed ad plenum; et fulgebat in eo prophetiae donum: unde sequitur et prophetavit. Origenes in Lucam. Plenus autem spiritu sancto Zacharias duas prophetias generaliter nuntiat: primam de Christo, alteram de Ioanne: quod manifeste de verbis illius probatur, in quibus quasi de praesenti, et quasi iam versaretur in mundo, loquitur de Ioanne; et primo de salvatore, dicens benedictus dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Chrysostomus. Dum Deum benediceret Zacharias, visitationem dicit esse factam ab eo erga populum suum: sive materiales Israelitas quis velit accipere, venit enim ad oves quae perierant domus Israel; sive spirituales, idest fideles, qui digni fuerunt hac visitatione, efficacem erga se divinam provisionem facientes. Beda. Visitavit autem dominus plebem suam quasi longa infirmitate tabescentem, et quasi venditam sub peccato, unici filii sui sanguine redemit: quod quia Zacharias proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi iam factum narrat. Dicit autem plebem suam, non quia veniens suam invenit, sed quia visitando suam fecit.


Lectio 28

[85754] Catena in Lc., cap. 1 l. 28 Theophylactus. Videbatur Deus dormire, peccata multa respiciens; sed in novissimis incarnatus temporibus excitatus est, et contrivit Daemones, qui nos oderant: unde dicitur et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Origenes in Lucam. Quia de semine David secundum carnem natus est Christus: unde dicitur cornu salutis nobis in domo David: sicut et alibi dictum est: vinea facta est in cornu, idest in Iesu Christo. Chrysostomus. Cornu autem nominat potestatem, gloriam et famam, metaphorice a brutis animalibus illud accipiens, quibus loco muniminis et gloriae cornua Deus dedit. Beda. Cornu etiam salutis regnum salvatoris Christi vocatur. Ossa siquidem omnia carne involuta sunt: cornu excedit carnem: et ideo cornu salutis regnum Christi vocatur, quo mundus et carnis gaudia superantur; in cuius figuram David et Salomon cornu olei sunt in regni gloriam consecrati.


Lectio 29

[85755] Catena in Lc., cap. 1 l. 29 Theophylactus. Quod de domo David Christus nasceretur, Michaeas mentionem facit dicens: et tu, Bethlehem, terra Iuda, nequaquam minima es; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Sed et omnes prophetae de incarnatione dixerunt: et ideo dicitur sicut locutus est per os sanctorum prophetarum. Graecus. Per quod innuit, Deum per illos esse locutum, et non esse humanum quod dixerunt. Beda. Dicit autem qui a saeculo sunt: quia tota veteris testamenti Scriptura prophetice de Christo processit: nam et ipse pater Adam, et ceteri patrum, factis suis eius dispensationi testimonium reddunt.


Lectio 30

[85756] Catena in Lc., cap. 1 l. 30 Beda. Cum primo breviter praemisisset erexit cornu salutis nobis, continuo explanans quid dixerit, subdit salutem ex inimicis nostris; quasi dicat erexit nobis cornu, idest erexit nobis salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos. Origenes in Lucam. Non autem putemus nunc de corporalibus inimicis dici, sed de spiritualibus. Venit enim dominus Iesus fortis in praelio destruere omnes inimicos nostros, ut nos de eorum insidiis et tentationibus liberos faceret.


Lectio 31

[85757] Catena in Lc., cap. 1 l. 31 Beda. Dixerat dominum, iuxta eloquia prophetarum, in domo David nasciturum: dicit eumdem, ad explendum testamentum quod Abrahae disposuit, nos esse liberaturum: quia his praecipue patriarchis de suo semine vel congregatio gentium vel Christi est incarnatio promissa. Praemittitur autem David, quia Abrahae sanctus Ecclesiae coetus est promissus; David autem, quod ex eo Christus nasciturus esset, audivit. Et ideo post id quod dictum est de David, subdit de Abraham, dicens ad faciendam misericordiam cum patribus nostris. Origenes in Lucam. Ego puto quod in adventu domini salvatoris et Abraham et Isaac et Iacob fruiti sint misericordia Dei. Non est enim credibile ut qui prius viderunt diem illius et laetati sunt, postea in adventu ipsius nihil utilitatis acciperent: cum scriptum sit: pacem faciens per sanguinem crucis suae, sive super terram, sive in caelis. Theophylactus. Christi etiam gratia se usque ad illos extendit qui mortui extiterunt quia per eum resurgemus non solum nos, sed et qui fuerunt ante mortui. Fecit et misericordiam cum patribus nostris, secundum quod eorum spem et desiderium implevit: unde sequitur et memorari testamenti sui sancti, illius scilicet de quo dicitur: benedicens benedicam tibi et multiplicabo te. Multiplicatus est enim Abraham in omnibus gentibus per imitationem fidei eius adoptatis in filios: sed etiam patres videntes suos filios talia beneficia recepisse, congaudent et recipiunt misericordiam in seipsis: unde sequitur iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis. Basilius. Nemo autem audiens quod iurasset dominus Abrahae, ad iurandum sit promptus: sicut enim furor de Deo dictus non significat passionem, sed punitionem; sic neque Deus iurat ut homo, sed verbum eius loco iuramenti nobis ad veritatem exprimitur immutabili sententia quod promissum est approbans.


Lectio 32

[85758] Catena in Lc., cap. 1 l. 32 Chrysostomus. Quia exortum nobis cornu salutis ex domo David dixerat, ostendit quod per ipsum et gloriam participamus, et dispendia inimici vitavimus: unde dicit ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi. Duo praedicta non facile reperiet aliquis sese comitantia: plures enim evitant pericula, sed vita gloriosa privantur; sicut sceleris patratores, qui de carcere ex indulgentia regia absolvuntur: e contra gaudent alii gloria, sed ob hanc periclitari coguntur; sicut milites bellicosi vitam inclytam amplexantes, securitate multoties caruerunt. Sed hoc cornu et salvat et glorificat: salvat quidem eripiens a manibus hostium, non leviter, sed mirifice, ut non sit ultra timendum: et hoc est quod dicit ut sine timore. Origenes in Lucam. Vel aliter. Crebro de hostium manu aliqui liberantur, sed non absque timore: cum enim metus et discrimen ante praecesserint, et sic de inimicorum manu quis eruatur, liberatus est quidem, sed non sine timore: ideo dixit, quod Christi adventus sine timore nos a manibus hostium eripi fecit. Non enim eorum insidias sensimus, sed repente ab eis nos segregans eduxit ad sortis propriae mansionem.


Lectio 33

[85759] Catena in Lc., cap. 1 l. 33 Chrysostomus. Glorificat Zacharias dominum, quia fecit nos sibi servire cum plena fiducia, non carnaliter, ut Iudaei in sanguine victimarum, sed spiritualiter in bonis operibus: et hoc est quod dicit in sanctitate et iustitia: est enim sanctitas apta circa Deum aequitas; iustitia vero quae est circa homines, puta quod aliquis reverenter exequatur divina, et quo ad homines laudabiliter conversetur. Dicit autem non coram hominibus, ut hypocritae volentes hominibus placere, sed coram Deo, sicut hi quorum commendatio non est ab hominibus, sed a Deo; et hoc non semel aut ad tempus, sed singulis diebus et quamdiu vixerint: unde dicit omnibus diebus nostris. Beda. Nam qui vel ante mortem ab eius servitio discedit, vel immunditia qualibet sive iniustitia fidei suae sinceritatem commaculat, vel coram hominibus tantum et non coram Deo, sanctus et iustus esse contendit, nondum perfecte de manu spiritualium inimicorum liberatus domino servit, sed exemplo veterum Samaritanorum diis gentium pariter et domino servire conatur.


Lectio 34

[85760] Catena in Lc., cap. 1 l. 34 Ambrosius. Pulchre cum de domino prophetaret, ad prophetam sua verba convertit, ut hoc quoque beneficium esse domini designaret; ne cum publica numeraret, sua quasi ingratus tacuisse videretur; unde dicitur et tu, puer, propheta altissimi vocaberis. Origenes in Lucam. Ideo reor Zachariam festinasse ut loqueretur ad puerum, quia sciebat eum post paululum in eremo moraturum, nec se eius posse habere praesentiam. Ambrosius. Sed fortasse aliqui quasi irrationabilem mentis excessum putent quod octo dierum infantem alloquitur; verum si tenemus superiora, intelligimus profecto quod potuit vocem patris natus audire, qui Mariae salutationem antequam nasceretur audivit. Sciebat propheta alias esse aures prophetae, quae spiritu Dei, non corporis aetate reserantur. Habebat intelligendi sensum qui exultandi habebat affectum. Beda. Nisi forte putandus est Zacharias propter eos qui aderant potius instruendos futura sui filii munera, quae dudum per Angelum didicerat, mox ut loqui potuit, praedicare voluisse. Audiant Ariani, quod Christum quem Ioannes prophetando praeibat, altissimum vocat, sicut in Psalmo 86, 5 dicitur: homo natus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus. Chrysostomus. Sicut autem regibus commilitones sunt qui eis viciniores existunt, sic Ioannes cum esset amicus sponsi, de prope eius adventum praecessit: et hoc est quod subditur praeibis enim ante faciem domini parare vias eius. Alii enim prophetae eminus Christi mysterium praedicaverunt; hic vero proprius praedicavit, ut et Christum videret, et eum ceteris indicaret. Gregorius Moralium. Quisquis autem praedicando a sordibus vitiorum corda audientium mundat, venienti sapientiae ad cor viam praeparat.


Lectio 35

[85761] Catena in Lc., cap. 1 l. 35 Theophylactus. Qualiter praecursor viam domini praeparavit, exponit subdens ad dandam scientiam salutis plebi eius. Salus dominus Iesus est; data est autem plebi scientia salutis idest Christi, a Ioanne, qui testimonium perhibebat de Christo. Beda. Quasi Iesu, idest salvatoris, nomen exponere et diligentius commendare desiderans, salutis mentionem frequentat. Sed ne temporalem salutem promitti putarent, subdit in remissionem peccatorum eorum. Theophylactus. Non enim aliter cognitus esset Deus, nisi plebi peccata dimisisset: Dei enim est peccata dimittere. Beda. Verum Iudaei non Christum suscipere, sed Antichristum malunt expectare: quia non intus a peccati dominio, sed foris ab humanae servitutis iugo cupiunt liberari.


Lectio 36

[85762] Catena in Lc., cap. 1 l. 36 Theophylactus. Quia Deus peccata nobis dimisit, non propter opera nostra, sed propter misericordiam suam; ideo convenienter addidit per viscera misericordiae Dei nostri. Chrysostomus. Quam quidem misericordiam non ipsimet inquirentes invenimus: sed desuper nobis Deus aperuit; unde sequitur in quibus, scilicet misericordiae operibus, visitavit nos, assumpta carne, oriens ex alto. Graecus. In altis permanens, tamen in terrenis praesens, non divisionem patiens neque circumscriptionem: quod intellectus noster comprehendere non potest, nec ulla serie verborum exprimere.


Lectio 37

[85763] Catena in Lc., cap. 1 l. 37 Beda. Recte Christus oriens vocatur, quia nobis ortum verae lucis aperuit: unde sequitur illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Chrysostomus. Tenebras hic appellat non materiales, sed errorem, et a fide distantiam. Basilius. Tenebrosa enim erat plebs gentilis, quae idolorum cultu gravabatur, donec lux orta dispersit caliginem, et splendorem veritatis expandit. Gregorius Moralium. Umbra vero mortis oblivio mentis accipitur: sicut enim mors hoc quod interficit, agit ut non sit in vita, ita oblivio hoc quod interficit, agit ut non sit in memoria: unde Iudaeorum populus, qui Dei oblitus fuerat, dicitur in umbra mortis sedere. Umbra etiam mortis mors carnis accipitur: quia sicut vera mors est qua anima separatur a Deo, ita umbra mortis est qua caro separatur ab anima: unde voce martyrum dicitur: operuit nos umbra mortis. Per umbram etiam mortis imitatio Diaboli, qui mors in Apocalypsi dicitur, designatur: quia sicut umbra iuxta qualitatem corporis ducitur, ita actiones iniquorum de specie imitationis eius exprimuntur. Chrysostomus. Recte autem dicit sedent: non enim ambulabamus in tenebris, sed sedebamus. Theophylactus. Non solum autem oriens dominus his qui in tenebris sedent illuminat, sed aliquid amplius facit: unde sequitur ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Via pacis est via iustitiae, ad quam direxit pedes, idest affectus animarum nostrarum. Gregorius in Evang. Tunc enim gressus nostros in viam pacis dirigimus quando per illud actionum iter pergimus in quo ab auctoris nostri gratia non discordemus. Ambrosius. Simul et illud adverte, quam paucis Elisabeth, quam multis Zacharias prophetizet; et uterque sancto impletus spiritu loquebatur; sed disciplina servatur, ut mulier discere magis quae divina sunt studeat quam docere.


Lectio 38

[85764] Catena in Lc., cap. 1 l. 38 Beda. Praedicator patientiae futurus, ut liberius auditores suos a mundi illecebris erudiendo sustollat, primaevam in desertis transigit vitam; unde dicitur puer autem crescebat. Theophylactus. Secundum corporalem aetatem. Et confortabatur spiritu: simul enim cum corpore spirituale donum crescebat, et spiritus operationes in eo magis ac magis ostendebantur. Origenes in Lucam. Vel crescebat spiritu, nec in eadem permanebat mensura qua coeperat; sed semper crescebat spiritus in eo, semper voluntas eius ad meliora tendens habebat profectus, et mens divinius aliquid contemplabatur. Exercebat se memoria, ut plura in thesauro suo reconderet. Addit autem et confortabatur: infirma enim est humana natura: legimus enim: caro autem infirma. Confortanda est itaque spiritu: spiritus enim promptus est. Multi confortantur carne; athleta autem Dei spiritu roborandus est, ut sapientiam carnis elidat: unde recessit, fugiens tumultum urbium propter frequentiam; sequitur enim et erat in desertis: ubi purior aer est, caelum apertius, et familiarior Deus: ut quia nondum Baptismi et praedicationis tempus advenerat, vacaret orationibus, et cum Angelis conversaretur, appellaret dominum, et illum audiret dicentem: ecce adsum. Theophylactus. Vel erat in desertis ut extra multorum malitiam nutriretur, et ut neminem vereretur arguere: si enim fuisset in mundo, forte fuisset amicitia et conversatione hominum depravatus: simul etiam ut esset fide dignus qui praedicaturus erat Christum. Occultabatur autem in desertis, donec placuit Deo ipsum Israelitico populo demonstrare: unde sequitur usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Ambrosius. Pulchre autem tempus quo fuit in utero propheta describitur, ne Mariae praesentia taceatur, sed tempus siletur infantiae, eo quod praesentia matris domini in utero roboratur qui infantiae impedimenta nescivit.


Caput 2
Lectio 1

[85765] Catena in Lc., cap. 2 l. 1 Beda. Nasciturus in carne Dei filius, sicut de virgine natus virginitatis sibi decus ostendit esse gratissimum; ita pacatissimo tempore saeculi procreatur; quia pacem quaerere docuit, et pacis sectatores invisere dignatur. Nullum autem potuit magis esse pacis indicium quam una totum orbem descriptione concludi; cuius moderator Augustus, tanta duodecim annis circa tempus dominicae nativitatis pace regnavit ut, bellis toto orbe sopitis, prophetae praesagium ad litteram videatur implesse: unde dicitur factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. Graecus. Tunc etiam nascitur Christus cum principes Iudaeorum defecerant, et ad Romanos principes translatum erat imperium, quibus Iudaei tributa solvebant; et sic impletur prophetia praedicens: non deficere ducem de Iuda, nec principem de femoribus eius, donec veniat qui mittendus est. Iam vero Caesare Augusto quadragesimum secundum annum imperii peragente, exiit ab eo edictum totum orbem conscribi ad tributa solvenda; quod cuidam Cyrino Caesar commiserat, quem Iudaeae et Syriae praesidem statuit: unde sequitur haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Beda. Signat hanc descriptionem vel primam esse earum quae totum orbem concluserint, quia pleraeque iam partes terrarum saepe leguntur fuisse descriptae; vel primo tunc coepisse quando Cyrinus in Syriam missus est. Ambrosius. Pulchre autem praesidis nomen addidit, ut seriem temporis designaret: nam si consules ascribuntur tabulis emptionis, quanto magis redemptioni omnium debuit tempus ascribi? Beda. Superna autem dispensatione professio census ita descripta est ut in suam quisque patriam ire iuberetur: secundum quod sequitur et ibant omnes ut profiterentur singuli in civitatem suam: quod ideo factum est, ut dominus alibi conceptus, alibi natus, insidiantis Herodis furorem facilius evaderet: unde sequitur ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam. Chrysostomus. Domino autem dirigente Augustus hoc edictum censuit, ut unigeniti praesentiae famuletur: nam hoc edictum matrem attrahebat in patriam quam prophetae praedixerant, scilicet in Bethlehem Iudae; unde dicit civitatem David quae vocatur Bethlehem. Graecus. Ideo autem addidit civitatem David, ut promissionem factam David a Deo, quod ex fructu ventris eius rex perpetuus adveniret, esse completam annuntiet: unde sequitur eo quod esset de domo et familia David. Per hoc autem quod Ioseph erat de cognatione David, contentus fuit Evangelista ipsam quoque virginem de cognatione David promulgare, cum lex divina praeciperet coniugales copulas ex eadem progenie contrahi: unde sequitur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Cyrillus. Dicit autem eam fuisse desponsatam, innuens quod solis sponsalibus praecedentibus est conceptio subsecuta; neque enim ex virili semine sancta virgo concepit. Gregorius in Evang. Mystice autem nascituro domino mundus describitur: quia ille apparebat in carne qui electos suos ascriberet in aeternitate. Ambrosius. Et dum professio saecularis ostenditur, spiritualis implicatur, non terrarum regi dicanda, sed caeli. Professio ista fidei, census animorum est: abolito enim synagogae censu vetusto, novus census Ecclesiae parabatur. Denique ut scias censum non Augusti esse, sed Christi, totus orbis profiteri iubetur. Quis autem poterat professionem totius orbis exigere, nisi qui totius orbis habebat imperium? Non enim Augusti, sed: domini est terra et plenitudo eius. Beda. Qui etiam vocabulum Augusti perfectissime complevit, utputa suos et augere desiderans, et augere sufficiens. Theophylactus. Conveniens etiam erat ut per Christum cultus multorum deorum deficeret, et unus Deus coleretur: unde unus rex orbi imperasse describitur. Origenes in Lucam. Diligentius autem intuenti sacramentum quoddam videtur figurari, quod in totius orbis professione describi oportuerit et Christum, ut cum omnibus scriptus sanctificaret omnes, et cum orbe relatus in censum communionem sui praeberet orbi. Beda. Sicut autem tunc imperante Augusto et praesidente Cyrino, ibant singuli in suam civitatem ut profiterentur censum; sic, modo imperante Christo per doctores Ecclesiae praesides, profiteri debemus censum iustitiae. Ambrosius. Haec est ergo prima professio mentium domino, cui omnes profitentur, non praeconis evocatione, sed vatis dicentis: omnes gentes, plaudite manibus. Denique ut sciant censum esse iustitiae, veniunt ad eum Ioseph et Maria, hoc est iustus et virgo: ille qui verbum servaret, ista quae pareret. Beda. Civitas nostra et patria est patria beata, ad quam crescentibus quotidie virtutibus ire debemus. Quotidie autem sancta Ecclesia suum comitata doctorem, de rota mundanae conversationis, quod Galilaea sonat, in civitatem Iuda, scilicet confessionis et laudis, ascendens, censum suae devotionis regi aeterno persolvit, quae, in exemplo beatae virginis Mariae, concipit nos virgo de spiritu; quae alii quidem desponsata ab alio fecundatur, dum praeposito sibi pontifici visibiliter iungitur, sed invisibilis spiritus virtute cumulatur. Unde et bene Ioseph auctus interpretatur, indicans ipso nomine, quod instantia loquentis magistri nil valet, nisi augmentum superni iuvaminis, ut audiatur, acceperit.


Lectio 2

[85766] Catena in Lc., cap. 2 l. 2 Ambrosius. Breviter sanctus Lucas et quo modo et quo tempore et quo loco secundum carnem Christus natus sit explicavit dicens factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Quo modo quidem, quia nupta concepit, sed virgo generavit. Gregorius Nyssenus. Apparens enim ut homo, non per omnia legibus humanae naturae subicitur: nam quod ex muliere nascitur, humilitatem redolet; virginitas vero, quae ortui deservivit, ostendit quam transcenderet hominem. Huius ergo iucunda portatio, ortus immaculatus, partus facilis, absque corruptela nativitas: nec ex luxu incipiens, nec doloribus edita: quia namque ea quae naturae nostrae mortem per culpam inseruit, damnata est ut cum doloribus pareret, oportebat parentem vitae cum gaudio partum perficere. Eo autem tempore per incorruptionem virgineam ad vitam transmigrat mortalium in quo diminui incipiunt tenebrae, et nocturna immensitas exuberantia radii deficere cogitur. Mors enim peccati finem pravitatis attigerat; sed de cetero tendit ad nihilum propter verae lucis praesentiam, quae radiis evangelicis totum orbem lustravit. Beda. Eo etiam tempore dignatus est incarnari quo mox natus censu Caesaris ascriberetur, atque ob nostri liberationem ipse servitio subderetur: unde etiam non solum propter iudicium regii stemmatis, sed etiam propter nominis sacramentum dominus in Bethlehem nascitur. Gregorius in Evang. Bethlehem quippe domus panis interpretatur: ipse namque est qui ait: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Locus ergo in quo dominus nascitur, domus panis antea vocabatur, quia futurum erat ut ibi ille per naturam carnis appareret qui electorum mentes interna satietate reficeret. Beda. Sed et usque ad consummationem saeculi dominus in Nazareth concipi, in Bethlehem nasci non desinit cum quilibet audientium, verbi flore suscepto, domum in se aeterni panis efficit; quotidie in utero virginali, hoc est in animo credentium, per fidem concipitur, per Baptismum gignitur. Sequitur et peperit filium suum primogenitum. Hieronymus contra Helvidium. Ex hoc Helvidius nititur approbare, primogenitum dici non posse nisi eum qui habeat et fratres, sicut unigenitus ille vocatur qui parentibus sit solus filius. Nos autem ita definimus. Unigenitus est primogenitus, non omnis primogenitus est unigenitus. Primogenitum non esse dicimus eum quem alii subsequuntur, sed ante quem nullus: alioquin si non est primogenitus nisi is quem sequantur et fratres, tamdiu sacerdotibus primogenita non debentur, quamdiu et alii fuerint procreati, ne forte partu postea non sequente, unigenitus sit, et non primogenitus. Beda. Est etiam unigenitus in substantia divinitatis, primogenitus susceptione humanitatis; primogenitus in gratia, unigenitus in natura. Hieronymus. Nulla autem ibi obstetrix, nulla muliercularum sollicitudo intercessit. Ipsa pannis involvit infantem; ipsa mater et obstetrix fuit; unde sequitur et pannis eum involvit. Beda. Qui totum mundum vario vestit ornatu, pannis vilibus involvitur, ut nos stolam primam recipere valeamus. Per quem omnia facta sunt, manus pedesque astringitur, ut nostrae manus ad opus bonum exertae, nostri sint pedes in viam pacis directi. Graecus. O admirabilem coarctationem et peregrinationem quam subiit qui continet orbem. Ab initio captat penuriam, et eam in seipso decorat. Chrysostomus. Nimirum si voluisset, venire poterat movendo caelum, concutiendo terram, emittens fulmina; non autem sic processit: non enim perdere, sed salvare volebat, et ab ipsis primordiis humanam conculcare superbiam; atque ideo non tantum homo fit, sed etiam homo pauper; et pauperem matrem elegit, quae caret his quibus natum infantem reclinet; sequitur enim et reclinavit eum in praesepio. Beda. Duri praesepis angustia continetur cui caelum sedes est, ut nos per caelestis regni gaudia dilatet. Qui panis est Angelorum, in praesepio reclinatur, ut nos quasi sancta animalia carnis suae frumento reficiat. Cyrillus. Reperit etiam hominem factum bestialem in anima: et ideo in praesepio loco pabuli ponitur, ut vitam bestialem mutantes, ad consonam homini perducamur scientiam, pertingentes non fenum, sed panem caelestem, vitae corpus. Beda. Qui autem ad dexteram patris sedet, in diversorio loco eget, ut nobis in domo patris sui multas mansiones praeparet; unde sequitur quia non erat eis locus in diversorio. Nascitur non in parentum domo, sed in diversorio, et in via: quia per incarnationis mysterium via factus est, qua nos ad patriam, ubi veritate et vita fruemur, adduceret. Gregorius in Evang. Et ut ostenderet quia per humanitatem quam assumpserat, quasi in alieno nascebatur, non secundum potestatem, sed secundum naturam. Ambrosius. Propter te ergo infirmitas, in se potentia; propter te inopia, in se opulentia; noli hoc aestimare quod cernis, sed quod redimeris agnosce. Plus, domine Iesu, iniuriis tuis debeo quod redemptus sum, quam opibus quod creatus sum. Non prodesset nasci, nisi etiam redimi profuisset.


Lectio 3

[85767] Catena in Lc., cap. 2 l. 3 Ambrosius. Videte quemadmodum divina curia fidem astruat. Angelus Mariam, Angelus Ioseph, Angelus pastores edocet, de quibus dicitur et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Chrysostomus. Ioseph quidem in somnis apparuit Angelus; pastoribus autem visibiliter quasi rudioribus: non autem Angelus ivit Ierosolymam, non requisivit Scribas et Pharisaeos; erant enim corrupti, et prae invidia cruciabantur; sed hi erant sinceri, antiquam conversationem patriarcharum et Moysis colentes. Est autem semita quaedam ad philosophiam perducens innocentia. Beda. Nusquam autem in tota veteris testamenti serie reperimus Angelos, qui tam sedulo apparuere patribus, cum luce apparuisse. Sed hoc privilegium recte huic tempori est servatum quando exortum est in tenebris lumen rectis corde: unde sequitur et claritas Dei circumfulsit illos. Ambrosius. Ex utero funditur, sed coruscat a caelo; terreno in diversorio iacet, sed caelesti lumine viget. Graecus. Verum pavidi facti sunt in miraculo; unde sequitur et timuerunt timore magno. Sed Angelus, cum pavor ingruerit, fugat ipsum: unde sequitur et dixit illis Angelus: nolite timere. Non solum sedat terrorem, sed etiam alacritatem infundit: sequitur enim ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: non soli populo Iudaeorum, sed etiam omnibus. Causa autem gaudii ostenditur, novus et admirabilis partus manifestatur ex ipsis nominibus: nam sequitur quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus dominus: quorum primum, idest salvator, est actionis; tertium autem, scilicet dominus, maiestatis. Cyrillus de Incarn. Unigen. Sed id quod in medio ponitur, scilicet Christus, non naturam significat, sed hypostasim compositam. In Christo enim salvatore unctionem fore celebratam fatemur; non tamen figuralem, sicut olim in regibus ex oleo, quasi ex prophetica gratia, neque ad perfectionem alicuius negotii, iuxta illud: haec dicit dominus Christo meo Cyro, qui quamquam esset idololatra, dictus est Christus, ut caelesti censura totam occuparet Babyloniorum provinciam. Fuit autem unctus salvator spiritu sancto humanitus in forma servi; ungens autem ut Deus spiritu sancto credentes in eum. Graecus. Huius autem nativitatis et tempus ostendit cum dicit hodie, et locum cum subdit in civitate David, et signa cum subiungit et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Ecce pastoribus Angeli pastorem praecipuum praedicant, tamquam agnum in antro manifestatum et editum. Beda. Crebris autem infantia salvatoris et Angelorum praeconiis et Evangelistarum nobis est conculcata testimoniis, ut nostris altius cordibus quid pro nobis factum sit infigatur. Et notandum, quod signum nati salvatoris datur non Tyrio exceptum ostro, sed pannis squalentibus involutum: non in ornatis auro stratoriis, sed in praesepibus inveniendum. Maximus in Serm. Nativ. Sed si tibi panni fortassis vilescunt, Angelos collaudantes admirare: si praesepe despicis, erige parumper oculos, et novam in caelo stellam protestantem mundo nativitatem dominicam contuere: si credis vilia, crede mirifica: si de his quae humilitatis sunt disputas, quae alta sunt et caelestia venerare. Gregorius in Evang. Mystice autem quod vigilantibus pastoribus Angelus apparet, eosque claritas Dei circumfulsit, hoc est quod illi prae ceteris videre sublimia merentur qui fidelibus gregibus praeesse sollicite sciunt: dumque ipsi pie super gregem vigilant, divina super eos latius gratia coruscat. Beda. Significant enim mystice pastores isti gregum, doctores quosque ac rectores fidelium animarum. Nox, cuius vigilias custodiebant super gregem suum, pericula tentationum indicat, a quibus se suosque subiectos custodire non desistunt. Et bene, nato domino, pastores super gregem vigilant: quia natus est qui dicit: ego sum pastor bonus; sed et tempus imminebat quo idem pastor oves suas, quae dispersae erant, ad vitae pascua revocaret. Origenes in Lucam. Ceterum, si ad secretiorem oportet ascendere intellectum, dicam quosdam fuisse pastores Angelos qui res humanas regerent; et cum horum unusquisque suam custodiam conservaret, venisse Angelum nato domino, et annuntiasse pastoribus, quia verus esset pastor exortus. Angeli enim ante adventum salvatoris parum poterant commissis sibi utilitatis afferre: vix enim aliquis unus ex singulis gentibus credebat in Deum; nunc autem populi accedunt ad fidem Iesu.


Lectio 4

[85768] Catena in Lc., cap. 2 l. 4 Beda. Ne parva unius Angeli videretur auctoritas, postquam unus sacramentum novae nativitatis edocuit, statim multitudo caelestium agminum affuit; unde dicitur et subito facta est cum Angelo multitudo militiae caelestis. Bene chorus adveniens Angelorum, militiae caelestis vocabulum accipit, qui et duci illi in praelio qui ad debellandas aereas potestates apparuit, humiliter obsecundat, et ipse potestates easdem contrarias, ne mortales tantum tentare valeant quantum volunt, fortiter armis caelestibus perturbat. Quia vero Deus et homo nascitur, hominibus pax et Deo gloria canitur; unde sequitur laudantium Deum, et dicentium: gloria in altissimis Deo. Uno Angelo, uno evangelizante nuntio natum in carne Deum, mox multitudo militiae caelestis in laudem creatoris prorumpit, ut et Christo devotionem impendat, et nos suo instruat exemplo, quoties aliquis fratrum sacrae eruditionis verbum insonuerit, vel ipsi quae pietatis sunt ad mentem reduxerimus, Deo statim laudes corde, ore et opere reddendas. Chrysostomus. Et olim quidem Angeli ad puniendum mittebantur, puta ad Israelitas, ad David, ad Sodomitas, ad gemitus convallem; nunc e contra canunt in terra gratias agentes Deo: eo quod suum descensum ad homines eis reseravit. Gregorius Moralium. Simul etiam laudant, quia redemptioni nostrae voces suae exultationis accommodant: simul etiam, quia dum nos conspiciunt recipi, suum gaudent numerum impleri. Beda. Optant etiam pacem hominibus, cum subdunt et in terra pax hominibus: quia quos infirmos prius abiectosque despexerant, nascente in carne domino, iam socios venerantur. Cyrillus. Haec autem pax per Christum facta est: reconciliavit enim nos per se Deo et patri, culpam hostilem de medio auferens; duos populos in unum hominem pacificavit, ac caelicolas et terrenos in unum gregem composuit. Beda. Quibus autem hominibus pacem poscant, exponunt dicentes bonae voluntatis, eis scilicet qui suscipiunt natum Christum: non enim est pax impiis, sed pax multa diligentibus nomen Dei. Origenes in Lucam. Sed diligens lector inquirat quomodo salvator dicat: non veni pacem mittere super terram; et nunc Angeli de eius nativitate cantent in terra pax hominibus. Sed hoc quod pax esse dicitur in hominibus bonae voluntatis, solvit quaestionem; pax enim quam non dat dominus super terram, non est pax bonae voluntatis. Augustinus de Trin. Pertinet enim iustitia ad bonam voluntatem. Chrysostomus. Aspice autem mirandum processum: Angelos ad nos deduxit prius, ac deinde duxit hominem ad superna: factum est caelum terra, cum terrena deberet recipere. Origenes in Lucam. Mystice autem videbant Angeli, se opus quod eis creditum fuerat, implere non posse absque eo qui vere salvare poterat; et medicinam suam inferiorem esse quam hominum cura poscebat: unde sicut si veniat aliquis archiater qui habeat summam in medicina notitiam: et illi qui prius sanari nequiverant, cernentes magistri manu putredines cessare vulnerum, non invideant, sed in laudes archiatri erumpant, et Dei, qui sibi aegrotantibusque tantae scientiae hominem miserit; sic multitudo Angelorum pro Christi adventu Deum laudat.


Lectio 5

[85769] Catena in Lc., cap. 2 l. 5 Graecus. Quae visa sunt et relata stuporem ingesserunt pastoribus; et sic ovilia sua omiserunt, et profecti sunt nocte Bethlehem, lucem indagantes salvatoris; unde dicitur et factum est ut discesserunt ab eis Angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est. Beda. Vere quasi vigilantes non dixerunt: videamus puerum, sed verbum quod factum est; idest, verbum quod semper erat videamus quomodo pro nobis caro factum est: siquidem hoc ipsum verbum dominus est; sequitur enim quod fecit dominus et ostendit nobis; idest, videamus quomodo verbum ipsum se fecerit, et ostenderit nobis carnem suam. Ambrosius in Lucam. Vide quam singulariter Scriptura singulorum libret momenta verborum: etenim cum caro domini videtur, videtur verbum, quod est filius. Non mediocre fidei tibi hoc videatur exemplum: non vilis persona pastorum: simplicitas enim quaeritur, non ambitio desideratur. Sequitur et venerunt festinantes; nemo enim cum desidia Christum requirit. Origenes in Lucam. Quia vero festinantes venerunt, et non pedetentim, ideo sequitur et invenerunt Mariam, quae scilicet fudit Iesum in partu, et Ioseph, scilicet dispensatorem ortus dominici, et infantem positum in praesepio, scilicet ipsum salvatorem. Beda. Est autem iusti ordinis, ut honore digno celebrata verbi incarnatione, ad ipsam quandoque verbi gloriam intuendam pertingatur; unde sequitur videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Graecus. Occulta scilicet fide felicia relata contuentes, nec contenti de veritate stupere, quae primitus viderant et perceperant Angelo nuntiante, non solum Mariae et Ioseph promebant, sed etiam ceteris; et, quod est amplius, eorum mentibus infigebant; unde sequitur et omnes qui audierunt mirati sunt, et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Quomodo enim non erat mirandum videre caelicolam in terrenis, et terram pace conciliari caelestibus, et ineffabilem illum infantulum numine quidem caelestia, humanitate vero terrestria connectentem ad invicem, et sui compagine foedus mirandum praestantem? Glossa. Nec solum mirantur de incarnationis mysterio, sed etiam de tanta pastorum attestatione qui fingere inaudita nescirent, sed simplici facundia vera praedicarent. Ambrosius. Nec contemnenda putes quasi vilia verba pastorum: a pastoribus enim Maria colligit fidem: unde sequitur Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Discamus sanctae virginis in omnibus castitatem, quae non minus ore pudica quam corpore argumenta fidei conferebat in corde. Beda. Virginalis enim pudicitiae iura custodiens, secreta Christi quae noverat, nemini divulgare volebat; sed conferebat ea quae facienda legerat cum his quae iam facta cognovit; non ore promens, sed clausa in corde custodiens. Graecus. Quicquid etiam ei retulerat Angelus, quicquid a pastoribus audierat, cuncta congerebat in mente; et ad invicem comparans, unam in omnibus mater sapientiae cernebat concordiam. Vere Deus erat qui natus erat ex ea. Athanasius. Singuli autem in Christi nativitate exultabant, non humanitus, sicut in puero nato soliti sunt homines congaudere, sed in Christi praesentia, et lucis divinae fulgore; unde sequitur et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant. Beda. Scilicet ab Angelis; et viderant, scilicet in Bethlehem, sicut dictum est ad illos; idest in hoc glorificant quod non aliud venientes invenerant, quam dictum est ad illos: sive sicut dictum est ad illos, gloriam Deo laudesque referunt: etenim hoc illis facere dictum est ab Angelis, non quidem verbo imperantibus, sed formam suae devotionis offerentibus, cum Deo in excelsis gloriam resonarent. Beda. Mystice autem intellectualium pastores gregum, immo cuncti fideles, exemplo horum pastorum transeant cogitatione usque in Bethlehem, et incarnationem Christi dignis celebrent honoribus. Transeamus autem abiectis concupiscentiis carnalibus toto mentis desiderio usque in Bethlehem supernam, idest domum panis vivi; ut quem illi in praesepio videre vagientem, nos in patris solio mereamur videre regnantem; non est autem tanta beatitudo cum desidia ac torpore quaerenda; sed alacriter sunt Christi sequenda vestigia. Videntes autem cognoverunt. Et nos quae dicta sunt de salvatore nostro, plena dilectione festinemus amplecti, ut hoc in futuro perfectae cognitionis visu comprehendere valeamus. Beda. Dominici etiam gregis pastores praecedentium patrum vitam, in qua panis vitae servatur, quasi Bethlehem portas contemplando subeunt; nihilque in hac aliud reperiunt quam virginalem Ecclesiae pulchritudinem, quasi Mariam, virilem spiritualium doctorum coetum, quasi Ioseph, et humilem Christi adventum Scripturae paginis sacrae insertum, quasi in praesepio positum Christum infantem. Origenes in Lucam. Vel praesepe illud Israel erat, secundum illud: cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Beda. Non celavere autem silentio pastores quae agnoverant: quia Ecclesiae pastores in hoc ordinati sunt ut quae in Scripturis didicerunt, auditoribus ostendant. Beda. Magistri etiam spiritualium gregum modo ceteris dormientibus contemplando caelestia subeunt, modo fidelium exempla quaerendo circumeunt, modo ad publicum pastoralis officii docendo revertuntur. Beda. Unusquisque etiam qui privatus vivere creditur, pastoris officium tenet, si bonorum actuum cogitationumque mundarum aggregans multitudinem, hanc iusto moderamine gubernare, Scripturarum pastu nutrire, et contra Daemonum insidias servare contendit.


Lectio 6

[85770] Catena in Lc., cap. 2 l. 6 Beda. Exposita nativitate dominica, subiungit Evangelista atque ait et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer. Ambrosius. Quis puer, nisi ille de quo dictum est: puer natus est nobis, et filius datus est nobis et: factus est enim sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifaceret? Epiphanius Adver. Haeres. Dicunt autem Ebionis et Cerinthi sequaces: sufficit discipulo, si sit sicut magister eius: circumcidit autem se Christus; tu ergo circumcidaris. Falluntur autem destruentes sua principia. Si enim fateretur Ebion Christum Deum caelitus descendentem octavo die fuisse circumcisum, tunc praeberet circumcisioni materiam argumenti; sed cum nudum hunc asserit hominem, non puer est causa ut circumcidatur, sicut nec infantes sunt suae circumcisionis auctores. Nos enim Deum ipsum fatemur caelitus descendentem, et in claustro virgineo moram debitam fetibus protraxisse, quoadusque sibi ex utero virgineo humanitatis carnem perfecte componeret, in qua circumcisus est veraciter, non apparenter octavo die, quatenus cum ad spiritualem effectum figurae pervenerint, tam ab ipso, quam a suis discipulis divulgentur non ultra figurae, sed veritas. Origenes in Lucam. Sicut enim mortui sumus cum illo moriente, et consurreximus resurgenti; sic cum eo circumcisi sumus: unde nequaquam nunc indigemus circumcisione carnali. Epiphanius. Pluribus autem ex causis circumcisus est Christus. Et primo quidem ut ostendat carnis veritatem contra Manichaeum et illos qui apparenter eum dicunt prodiisse: deinde ut pateat quod nequaquam deitati consubstantiale corpus extiterit, ut fatur Apollinaris; neque caelitus detulit illud, ut asserit Valentinus: et ut confirmet circumcisionem, quam olim instituerat eius adventui servientem: quin etiam ut nulla sit Iudaeis excusatio: nam nisi circumcisus fuisset, obicere poterant quod non possent incircumcisum Christum recipere. Beda. Ut etiam nobis obediendi virtutem commendaret exemplo, et ut eos qui sub lege positi legis onera portare nequiverant, sua compassione iuvaret; ut qui in similitudine carnis peccati advenit, remedium quo caro peccati consueverat mundari, non respuat. Idem enim salutiferae curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat quod nunc Baptismus revelatae gratiae tempore consuevit; excepto quod regni caelestis ianuam nondum intrare poterant, sed in sinu Abrahae post mortem beata requie consolati supernae pacis ingressum spe felici expectabant. Athanasius. Nihil enim aliud exprimebat circumcisio nisi generationis vetustae spoliationem per hoc quod circumcidebatur pars corporis quae corporalis nativitatis causa existit. Hoc autem tunc temporis agebatur in signum futuri per Christum Baptismatis. Idcirco postquam venit signatum, cessavit figura: ubi namque tota vetustas tollitur per Baptismum, superfluum est quod partis sectio praefigurat. Cyrillus. Octavo autem die consuetum erat carnalem celebrari circumcisionem: octavo enim die Christus a mortuis resurrexit, et insinuavit nobis spiritualem circumcisionem, dicens: euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos. Beda. In eius autem resurrectione praefigurata est utraque nostra resurrectio, et carnis et spiritus: Christus enim circumcisus nostram naturam docuit et nunc per ipsum a vitiorum labe purgandam, et in novissimo die a mortis peste restaurandam; et sicut dominus octava die, hoc est post septimam sabbati, resurrexit; ita et ipsi post sex huius saeculi aetates et septimam sabbati animarum, quae nunc interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore surgemus. Cyrillus. Secundum legis praeceptum eodem die impositionem nominis recipit; unde sequitur vocatum est nomen eius Iesus, quod interpretatur salvator: editus enim fuit ad totius orbis salutem, quam sua circumcisione praefiguravit: secundum quod apostolus dicit: circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis, scilicet in circumcisione Christi. Beda. Sed et hoc quod eodem die suae circumcisionis nomen accepit, ad imitationem priscae observationis fecit: Abraham enim, qui primum circumcisionis sacramentum accepit, in die suae circumcisionis amplificatione nominis benedici promeruit. Origenes in Lucam. Nomen autem Iesu gloriosum omnique cultu dignissimum, nomen quod est super omne nomen, non decuit primum ab hominibus appellari, neque ab eis afferri in mundum: unde signanter Evangelista subdit quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conciperetur. Beda. Huius autem nominis etiam electi in sua spirituali circumcisione participes existere gaudent; ut sicut a Christo Christiani, ita etiam a salvatore salvati vocentur; quod illis a Deo vocabulum non solum priusquam in utero Ecclesiae per fidem conciperentur, sed etiam ante tempora saecularia vocatum est.


Lectio 7

[85771] Catena in Lc., cap. 2 l. 7 Cyrillus. Post circumcisionem rursus expectatur purgationis tempus; unde dicitur et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi. Beda. Si legis ipsius verba diligentius inspexeris, profecto reperies quod ipsa Dei genitrix, sicut a commixtione virili, sic et a legali fit iure immunis. Non enim omnis mulier pariens, sed ea quae suscepto semine peperit, designatur immunda, rituque docetur esse mundanda; ad distinctionem scilicet illius quae virgo concepit et peperit. Sed ut nos a legis vinculo solveremur, sicut Christus, ita et beata Maria legi est sponte subiecta. Titus. Unde eleganter Evangelista protulit, quod completi sunt dies purgationis eius secundum legem: nam revera non incumbebat necessitas virgini sacrae ut dies purgationis eius expectaretur, quae cum ex spiritu sancto concepisset, caruit coniugio. Sequitur tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum domino. Athanasius. Sed quando paternis aspectibus latuit dominus; aut quis locus excipitur ab eius imperio, ut ibi existendo semotus a patre sit, nisi afferatur Ierosolymam, et introducatur in templum? Sed forte causa nostri huiusmodi scripta sunt. Sicut enim non gratia sui homo factus est et circumcisus in carne, sed ut nos per gratiam faceret deos, et ut spiritualiter circumcidamur; sic propter nos sistitur domino, ut discamus Deo praesentare nosipsos. Beda. Post tricesimum autem et tertium circumcisionis diem domino sistitur, mystice insinuans neminem nisi circumcisum vitiis, dominicis dignum esse conspectibus; neminem nisi mortalitatis nexibus absolutum, supernae civitatis gaudia posse perfecte subire. Sequitur sicut scriptum est in lege domini. Origenes in Lucam. Ubi sunt qui Deum legis negant a Christo fuisse in Evangelio praedicatum? An putandum est quod filium suum bonus Deus sub lege inimici fecit, quam ipse non dederat? In lege enim Moysi scriptum est quod sequitur: quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum domino vocabitur. Beda. Quod dicit adaperiens vulvam, et hominis et pecoris primogenitum significat; quod utrumque sanctum domino vocari, atque ideo sacerdotis esse, praeceptum est; ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium acciperet et omne animal immundum redimi faceret. Gregorius Nyssenus. Hoc autem legis decretum in solo incarnato Deo, singulariter et ab aliis differenter, impleri videtur: ipse namque solus ineffabiliter conceptus ac incomprehensibiliter editus, virginalem uterum aperuit, non ante a connubio reseratum; servans et post partum mirabile inviolabiliter signaculum castitatis. Ambrosius in Lucam. Non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta reseravit: sed immaculatum semen inviolabili utero spiritus sanctus infudit. Qui ergo vulvam sanctificavit alienam ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matri suae vulvam, ut immaculatus exiret. Beda. Quod ergo ait adaperiens vulvam, consuetae nativitatis more loquitur; non quod dominus sacri ventris hospitium, quod ingressus sanctificarat, egressus devirginasse credendus sit. Gregorius Nyssenus. Solus autem hic partus masculinus spiritualiter esse conspicitur qui nil de femineitate culpae portavit: unde revera sanctus vocatus est: unde et Gabriel quasi hoc decretum ad ipsum solum pertinere memorans, dicebat: quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius Dei. Et in ceteris quidem primogenitis sanctos illos vocari evangelica solertia statuit, tamquam oblatione divina sortitos huiusmodi nomen: at in totius primogenito creaturae, quod nascitur sanctum pronuntiat Angelus, quasi proprie sanctum existens. Ambrosius. Solus enim per omnia in natis de femina sanctus dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et caelesti maiestate depulerit: nam si litteram sequimur, quomodo sanctus omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? Sed ille sanctus quem in figura futuri mysterii legis divinae praescripta signabant; eo quod solus sanctae Ecclesiae virginis ad generandos populos aperiret genitale secretum. Cyrillus. O profunditas scientiarum sapientiae et scientiae Dei. Offert hostias qui per singulas hostias honoratur cum patre; figuras legis custodit veritas; qui legis est conditor sicut Deus, legem custodivit ut homo; unde sequitur et ut darent hostiam, secundum quod dictum erat in lege domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Beda. Hostia autem haec pauperum erat; praecepit quippe dominus in lege ut qui possent agnum pro filio aut filia, simul et turturem sive columbam offerrent: qui vero non sufficiebant ad offerendum agnum, duos iam turtures vel duos columbae pullos offerrent. Ergo dominus cum dives esset, pauper fieri dignatus est, ut nos sua paupertate divitiarum suarum donaret esse participes. Cyrillus. Videndum autem quid haec oblata insinuant. Nimirum loquacissima est turtur in avibus; et columba est animal mansuetum. Talis autem factus est erga nos salvator, mansuetudinem perfecte colens, et ut turtur orbem allexit, replens hortum suum propriis melodiis. Occidebatur ergo turtur aut columba, ut ipse per figuras nobis pandatur passurus in carne pro vita mundi. Beda. Vel columba simplicitatem, turtur indicat castitatem: quia et columba simplicitatis, et castitatis amator est turtur; ita ut si coniugem casu perdiderit, non ultra aliam quaerere curet. Merito ergo turtur et columba domino offeruntur in hostiam: quia simplex et pudica fidelium conversatio est illi iustitiae sacrificium gratum. Athanasius. Ideo vero bina iussit offerri, quia homine consistente ex anima et corpore, duplum a nobis poscit Deus, castitatem et mansuetudinem, non solum corporis, sed etiam animae: alioquin erit homo fictor et hypocrita, gerens in tegumentum occultae malitiae innocentiam apparentem. Beda. Cum vero utraque avis propter consuetudinem gemendi praesentes sanctorum luctus designet; in hoc tamen differunt, quod turtur solivagus, columba autem gregatim volare consuevit; et ob id iste secretas orationum lacrymas, illa publicos Ecclesiae conventus insinuat. Beda. Vel columba, quae gregatim volat, activae vitae frequentiam demonstrat; turtur qui singularitate gaudet, speculativae vitae culmina denuntiat. Et quia aeque utraque conditori accepta est hostia, consulte Lucas utrum turtures an pulli columbarum pro domino sint oblati non dixit, ne unum alteri vivendi ordinem praeferret, sed utrumque sequendum doceret.


Lectio 8

[85772] Catena in Lc., cap. 2 l. 8 Ambrosius in Lucam. Non solum ab Angelis et prophetis, a pastoribus et a parentibus, sed etiam a senioribus et iustis generatio domini accepit testimonium; unde dicitur et ecce homo erat in Ierusalem cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus. Beda. Quia difficulter iustitia sine timore custoditur: non illum dico timorem qui temporalia sibi bona subtrahi perhorrescit, quem perfecta dilectio foras mittit; sed timorem domini sanctum qui manet in saecula, quo iustus Deum quanto ardentius diligit, tanto solertius offendere cavet. Ambrosius. Et bene iustus, qui non suam sed populi gratiam requirebat; unde sequitur et expectans consolationem Israel. Gregorius Nyssenus. Non utique mundanam felicitatem in consolationem Israel prudens Simeon expectabat; sed veram translationem ad veritatis decorem per separationem a legis umbra: habuerat namque per oracula quod visurus esset Christum domini priusquam de saeculo praesenti transmigraret; unde sequitur et spiritus sanctus erat in eo; a quo scilicet iustificabatur. Et responsum acceperat a spiritu sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum domini. Ambrosius. Cupiebat ipse quidem corporeae vinculis fragilitatis absolvi; sed expectabat videre promissum; sciebat enim quia beati oculi qui eum viderent. Gregorius Moralium. In quo etiam discimus quanto desiderio ex plebe Israelitica sancti viri incarnationis eius mysterium videre cupierunt. Beda. Videre autem mortem, experiri eam significat; multumque felix mortem videbit carnis quicumque Christum domini prius oculis carnis videre sategerit, conversationem habendo in caelesti Ierusalem, templi Dei limina frequentando, hoc est sanctorum, in quibus Deus habitat, exempla sectando. Eadem autem spiritus gratia, qua olim venturum praecognoverat, et nunc venientem cognovit; unde sequitur et venit in spiritu in templum. Origenes in Lucam. Et tu si vis tenere Iesum et amplexari manibus, omni labore nitere ut ducem habeas spiritum, veniasque ad templum Dei; sequitur enim et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, scilicet Maria mater et Ioseph, qui putabatur pater, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo; et ipse accepit eum in ulnas suas. Gregorius Nyssenus. Quam beatus ille sacer ad sacra introitus, per quem ad vitae terminum maturavit. Beatae manus quae verbum vitae palpaverunt, et ulnae quoque quas ad susceptionem paravit. Beda. Accepit autem iustus secundum legem puerum Iesum in ulnas suas, ut significet iustitiam operum, quae ex lege erat, per manus et brachia figuratorum, humili quidem, sed salutari fidei evangelicae gratia mutandum. Accepit senior infantem Christum, ut insinuet hoc saeculum quasi senio iam defessum, ad infantiam et innocentiam Christianae conversationis rediturum.


Lectio 9

[85773] Catena in Lc., cap. 2 l. 9 Origenes in Lucam. Si ad tactum fimbriae vestimenti mulier sanata est, quid putandum est de Simeone, qui in suas ulnas accepit infantem, et gaudebat videns parvulum a se gestari, qui venerat ad vinctos resolvendos, sciens neminem eum posse de claustro corporis emittere cum spe futurae vitae, nisi is quem in brachiis continebat; unde dicitur et benedixit Deum, et dixit: nunc dimittis servum tuum, domine. Theophylactus. Quod dicit domine, confitentis est quod ipse mortis est et vitae dominus; et sic puerum quem suscepit, Deum confitetur. Origenes. Quasi dicat: quamdiu Christum non tenebam, clausus eram, et de vinculis exire non poteram. Basilius. Si autem voces iustorum inquiras, omnes super hoc mundo et eius flebili mora ingemiscunt. Heu mihi, dicit David, quia incolatus meus prolongatus est. Ambrosius. Vide ergo iustum velut corporeae carcere molis inclusum velle dissolvi, ut incipiat esse cum Christo. Sed qui vult dimitti, veniat in templum, veniat in Ierusalem, expectet Christum domini, accipiat in manibus verbum Dei, et complectatur velut quibusdam fidei suae brachiis; tunc dimittetur ut non videat mortem, qui viderit vitam. Graecus. Simeon autem benedicebat Deum inter cetera, quod promissa sibi facta sortita erant efficaciae veritatem: nam consolationem Israel oculis prospicere meruit, et manibus portare: et ideo dicit secundum verbum tuum; idest, cum finem obtinuerim promissorum. At ubi visibiliter sensi quod desiderabam, nunc solvis tuum servum, nec gustu mortis attonitum, nec haesitationis cogitationibus conturbatum; et ideo subditur in pace. Gregorius Nyssenus. Quia postquam Christus culpam hostilem destruxit, nos quoque patri reconciliavit, facta est translatio sanctorum in pace. Origenes. Quis est autem qui de saeculo isto recedit in pace, nisi is qui intelligit quod Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi; nihilque habet inimicum Deo, sed omnem pacem bonis in se operibus assumpsit? Graecus. Fuerat autem sibi repromissum non visurum se mortem nisi prius videret Christum domini; et ideo hoc impletum ostendens, subdit quia viderunt oculi mei salutare tuum. Gregorius Nyssenus. Beati oculi tui tam animae quam corporis; hi quidem visibiliter Deum suspicientes, illi vero non solum quae visa sunt attendentes, immo illuminati fulgore spiritus domini, verbum in carne cognoscentes: salutare namque quod tuis oculis percepisti, ipse Iesus est, quo nomine salus declaratur. Cyrillus. Fuerat autem Christi mysterium quod patuit in ultimis temporibus saeculi praeparatum ante mundi originem; unde sequitur quod parasti ante faciem omnium populorum. Athanasius. Scilicet confectam toti mundo per Christum salutem. Qualiter ergo supra dictum est, quod expectabat Israel consolationem? Eo quod scilicet tunc futuram esse consolationem Israel agnovit in spiritu cum et omnibus populis paratum est salutare. Graecus. Attende etiam sagacitatem digni et venerandi senis: antequam dignus videretur beatae visionis, praestolabatur solamen Israel; ut autem quod sperabat obtinuit, exclamat se vidisse salutem omnium populorum: adeo enim infantis ineffabile iubar illustravit eum, ut processu temporis secutura mox sibi fierent nota. Theophylactus. Signanter autem dicit ante faciem, ut scilicet omnibus eius incarnatio appareret. Hoc autem salutare dicit esse gentium lumen et gloriam Israel; unde sequitur lumen ad revelationem gentium. Athanasius. Gentes enim ante Christi adventum in ultimis tenebris erant constitutae, cognitione divina privatae. Cyrillus. Sed Christus adveniens factus est lux tenebrosis et erraticis, quos diabolica manus pressit. Vocati sunt autem a Deo patre ad notitiam filii, qui est lux vera. Athanasius. Israel autem, licet tenuiter, lege illuminabatur; et ideo non dicit quod lumen illis protulerit, sed subdit et gloriam plebis tuae Israel: memorans antiquam historiam, quod sicut olim Moyses dominum alloquendo gloriosam retulit faciem, sic et ipsi divinam humanitatis lucem pertingentes, vetus abicientes velamen, in eamdem imaginem transformarentur de gloria in gloriam. Cyrillus. Nam etsi quidam eorum inobedientes fuerint, tamen reliquiae salvae factae sunt, et per Christum pervenerunt ad gloriam. Harum primitiae fuere divini apostoli, quorum fulgores universum orbem illuminant. Fuit etiam Christus singulariter Israel gloria, quia secundum carnem ex eis processit; quamvis cunctis ut Deus praeesset per saecula benedictus. Gregorius Nyssenus. Et ideo signanter dixit plebis tuae, quia non ab eis tantum est adoratus, sed insuper ex eis est secundum carnem natus. Beda. Et bene revelatio gentium, Israelis gloriae praefertur, quia, cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus erit.


Lectio 10

[85774] Catena in Lc., cap. 2 l. 10 Graecus. Transcendentium rerum notitia quoties in memoriam venerit, toties renovat in mente miraculum; unde dicitur et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Origenes in Lucam. Tam ab Angelo quam a multitudine caelestis exercitus, necnon et a pastoribus et ipso Simeone. Beda. Patrem salvatoris appellat, non quod vere pater fuerit ei, sed quod ad famam Mariae conservandam pater sit ab omnibus aestimatus. Augustinus de Cons. Evang. Quamvis et eo modo pater illius valeat dici, quo et vir Mariae recte intelligitur sine commixtione carnis, ipsa copulatione coniugii; multo videlicet coniunctius quam si esset aliunde adoptatus. Neque enim propterea non erat appellandus Ioseph pater Christi, quia non eum concumbendo genuerat; quandoquidem pater esset et ei quem non ex sua coniuge procreatum aliunde adoptasset. Origenes. Qui autem altius aliquid inquirit, potest dicere quoniam generationis ordo a David usque ad Ioseph deducitur; et ne videretur frustra Ioseph nominari, quia pater non fuerat salvatoris, ut generationis ordo haberet locum, pater domini appellatus est. Graecus. Laudibus autem divinis exhibitis, vertit se Simeon ad benedictionem adducentium puerum; unde sequitur et benedixit illis Simeon. Benedictione igitur utrumque donat; occultorum vero praesagia dirigit tantum ad matrem; quatenus per communem benedictionem non privetur Ioseph similitudine patris; per ea vero quae dicit matri seorsum a Ioseph, veram praedicet genitricem; unde sequitur et dixit ad matrem eius: ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Ambrosius. Vide uberem in omnes gratiam domini in generatione diffusam, et prophetiam incredulis negatam esse, non iustis. Ecce et Simeon prophetizat, in ruinam et resurrectionem multorum venisse Christum Iesum. Origenes. Qui simpliciter exponit, potest dicere in ruinam eum venisse infidelium, et in resurrectionem credentium. Chrysostomus. Sicut enim lux, etsi oculos debiles turbet, lux est; hoc modo salvator perseverat, etsi corruant plurimi; neque enim est eius officium destructio, sed eorum vesaniae. Quamobrem non solum ex salute bonorum, sed etiam ex malorum dissipatione virtus eius ostenditur; nam sol quoniam multum radiat, propterea visus debiles praecipue perturbat. Gregorius Nyssenus. Attende autem distinctionis exquisitam prolationem: praeparatio quippe salutis dicitur coram omni populo; sed casus et sublevatio plurium. Divinum enim propositum est salus et deificatio singulorum: casus autem et sublevatio consistit in plurium intentione, credentium et non credentium. Quod autem iacentes et increduli subleventur, non est absurdum. Origenes. Qui autem curiosus interpres est, dicit nequaquam eum cadere qui ante non steterit. Da mihi igitur qui fuerit ille qui stetit, et in cuius ruinam salvator advenerit? Gregorius Nyssenus. Sed per hoc designat ruinam ad infima: quasi non puniendos aequaliter ante incarnationis mysterium et post datam dispensationem et praedicationem. Et maxime hi sunt ex Israel, quos necesse erat et pristinis bonis carere, et poenas luere graviores quam omnes aliae gentes: eo quod dudum prophetatum in eis et adoratum et ex eis productum minime susceperunt. Idcirco specialiter eis minatur ruinam, non solum a spirituali salute, sed etiam propter destructionem urbis et habitantium civitatem. Resurrectio vero promittitur credentibus, partim quidem velut sub lege iacentibus, et ab eius servitute sublevandis; partim vero velut consepultis cum Christo, et ei consurgentibus. His autem verbis intellige per concordiam intellectuum ad dicta prophetica, unum et eumdem Deum et legislatorem et in prophetis et in novo testamento locutum esse: lapidem namque ruinae et petram scandali futurum, ne confundantur credentes in eum, sermo propheticus declaravit. Origenes in Lucam. Est autem et altius quid intelligendum adversus eos qui contra conditorem latrant dicentes: ecce Deus legis et prophetarum, videte qualis sit. Ego, inquit, occidam, et ego vivificabo. Sed si propterea cruentus est iudex et crudelis conditor, quia haec dicit, manifestissimum est et Iesum esse illius filium; eadem siquidem de eo hic scripta sunt, quod veniat in ruinam et resurrectionem multorum. Ambrosius. Ut scilicet iustorum iniquorumque merita discernat, et pro nostrorum qualitate factorum iudex verus et iustus aut supplicia decernat aut praemia. Origenes. Videndum est autem ne forte salvator non aeque aliis in ruinam venerit et in resurrectionem: quia enim peccato stabam, primo mihi utilitas fuit ut caderem et peccato morerer. Denique et sancti prophetae cum augustius aliquid contemplabantur, cadebant in faciem suam, ut peccata per ruinam plenius purgarentur: hoc ipsum et salvator tibi primum concedit. Peccator eras; cadat in te peccator, ut possis dehinc resurgere et dicere: si commortui sumus, et convivemus. Chrysostomus. Resurrectio quidem est conversatio nova: cum enim lascivus castus efficitur, avarus misericors, atrox mansuescit, resurrectio celebratur, mortuo quidem peccato, resurgente vero iustitia. Sequitur et in signum cui contradicetur. Basilius. Signum contradictionem accipiens proprie crux dicitur a Scriptura. Fecit enim, inquit, Moyses serpentem aeneum, et posuit pro signo. Gregorius Nyssenus. Miscet autem dedecus gloriae. Huius enim rei nobis christicolis est hoc signum indicium; contradictionis vero, dum ab his quidem accipitur ut ridiculosum et horribile, ab his vero admodum venerandum. Vel forsan ipsum Christum nominat signum, tamquam supra naturam existentem et signorum auctorem. Basilius. Est enim signum alicuius rei mirabilis et occultae indicativum; visum quidem a simplicioribus, intellectum vero ab habentibus exercitatum intellectum. Origenes in Lucam. Omnia autem quae de Christo narrat historia, signum sunt cui contradicitur: non quod contradicant hi qui credunt in eum: nos quippe scimus omnia vera esse quae scripta sunt: sed quia apud incredulos universa quae de eo scripta sunt, signum sunt cui contradicetur. Gregorius Nyssenus. Haec siquidem de filio dicuntur; spectant tamen ad eius genitricem, dum singula sibi assumit simul periclitata et glorificata: nec tantum prospera, sed illi denuntiat etiam dolorosa; nam sequitur et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Origenes. Nulla docet historia beatam Mariam ex hac vita gladii occisione migrasse; praesertim cum non anima, sed corpus ferro soleat interfici: unde restat intelligi gladium illum de quo dicitur: et gladius in labiis eorum, hoc est, dolorem dominicae passionis animam eius pertransisse: quae etsi Christum utpote Dei filium sponte propria mori, mortemque ipsam non dubitaret esse devicturum: ex sua tamen carne procreatum, non sine doloris affectu potuit videre crucifigi. Ambrosius. Vel prudentiam Mariae non ignaram mysterii caelestis ostendit: vivum est enim verbum Dei, et validum et acutius omni gladio acutissimo. Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Vel per hoc significavit quod Maria, per quam gestum est incarnationis mysterium, in morte domini stupore quodam dubitavit, videns filium Dei sic humiliatum ut usque ad mortem descenderet. Et sicut gladius pertransiens iuxta hominem, timorem facit, non percutit; ita et dubitatio moestitiam fecit, non tamen occidit: quia non sedit in animo, sed pertransiit quasi per umbram. Gregorius Nyssenus. Sed nec ipsam solam in ea passione occupari significat cum subditur ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Quod dicit ut eventum designat; non autem causaliter ponitur. His enim omnibus evenientibus, secuta est erga multos intentionum detectio: quidam enim Deum fatebantur in cruce; alii nec sic ab infamiis et criminationibus desistebant. Vel hoc dictum est, quatenus tempore passionis pateant ex plurium cordibus meditationes, et emendentur per resurrectionem: velox enim illis post ambiguitatem certitudo supervenit: nisi forte revelationem illuminationem quis aestimet, ut solitum est Scripturae. Beda. Sed et usque ad consummationem saeculi praesentis Ecclesiae animam gladius durissimae tribulationis pertransire non cessat, cum signo fidei ab improbis contradici; cum audito Dei verbo multos cum Christo resurgere, sed plures a credulitate ruere, gemebunda pertractat; cum revelatis multorum cordium cogitationibus, ubi optimum Evangelii sevit semen, ibi zizania vitiorum vel plus iusto praevalere, vel sola germinare conspicit. Origenes in Lucam. Cogitationes etiam malae in hominibus erant; quae propterea revelatae sunt, ut occideret eas ille qui pro nobis mortuus est. Quamdiu enim absconditae erant, impossibile erat eas penitus interfici; unde et nos si peccaverimus, debemus dicere: iniquitatem meam non abscondi. Si enim revelaverimus peccata nostra non solum Deo, sed his qui possunt mederi vulneribus nostris, delebuntur peccata nostra.


Lectio 11

[85775] Catena in Lc., cap. 2 l. 11 Ambrosius in Lucam. Prophetaverat Simeon, prophetaverat copulata coniugio, prophetaverat virgo, debuit et vidua prophetare; nec qua professio deesset aut sexus; et ideo dicitur et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser. Theophylactus. Immoratur Evangelista circa Annae descriptionem, et patrem et tribum enarrans; testes quasi multos adducens qui patrem et tribum viderunt. Gregorius Nyssenus. Vel quia tunc temporis cum hac aliae quaedam eodem nomine nuncupabantur. Ut igitur ad eam manifesta discretio fieret patrem eius commemorat, et generis qualitatem describit. Ambrosius. Anna vero et stipendiis viduitatis et moribus talis inducitur ut digna fuisse credatur quae redemptorem omnium nuntiaret; unde sequitur haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua usque ad annos octuaginta quatuor. Origenes in Lucam. Neque enim spiritus sanctus fortuito habitavit in ea: bonum enim est primum si qua potest virginitatis gratiam possidere; si autem hoc non potuerit, sed evenerit ei ut perdat virum, vidua perseveret: quod quidem non solum post mortem viri, sed etiam cum ille vivit, debet habere in animo ut etiam si non evenerit, voluntas ipsius et propositum a domino coronetur, et dicat: hoc voveo, hoc promitto: si mihi humanum aliquid, quod non opto, contigerit, nihil aliud faciam quam incontaminata, et vidua perseverem. Iuste ergo sancta mulier spiritum prophetandi meruit accipere, quia longa castitate, longis etiam ieiuniis ad hoc culmen ascenderat; unde sequitur quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte. Gregorius Nyssenus. In quo liquet quod ceterarum virtutum inerat ei congeries. Et aspice eam conformem Simeoni virtutibus: simul enim erant in templo, simul etiam digni reputati sunt prophetica gratia; unde sequitur et haec ipsa hora superveniens confitebatur domino; hoc est, regratiabatur, videndo mundi salutem in Israel, et confitebatur de Iesu, quoniam ipse esset redemptor, idemque salvator; unde sequitur et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Israel. Verum quia Anna prophetissa modicum aliquid et non nimis clarum de Christo disseruit, Evangelium non seriatim induxit quae ab ea sunt dicta. Forsan autem ob hoc aliquis Simeonem praevenisse fatebitur, eo quod is quidem formam legis gerebat: nam et ipsum nomen notat obedientiam; illa vero gratiae, quod interpretatio nominis manifestat: inter quos Christus medius erat: idcirco illum quidem dimisit cum lege morientem, hanc vero fovet ultra viventem per gratiam. Beda. Iuxta intellectum etiam mysticum Anna Ecclesiam significat, quae in praesenti sponsi sui est morte quasi viduata. Numerus etiam annorum viduitatis eius tempus Ecclesiae designat, quo in corpore constituta peregrinatur a domino. Septies quippe duodeni octuaginta quatuor faciunt: et septem quidem ad huius saeculi cursum, qui diebus septem volvitur, duodecim vero ad perfectionem doctrinae apostolicae pertinent. Ideoque sive universalis Ecclesia, seu quaelibet anima fidelis, quae totum vitae suae tempus apostolicis curat mancipare institutis, octoginta quatuor annis domino servire laudatur. Tempus etiam septem annorum, quo cum viro suo manserat, congruit: nam propter dominicae privilegium maiestatis, quo in carne versatus docuit, in signum perfectionis simplex septem annorum est numerus expressus. Arridet etiam Ecclesiae mysteriis et Anna, quae gratia eius interpretatur, et filia est Phanuelis, qui facies Dei dicitur, et de tribu Aser, idest beati, descendit.


Lectio 12

[85776] Catena in Lc., cap. 2 l. 12 Beda. Praetermisit hoc loco Lucas quae a Matthaeo satis exposita noverat: dominum videlicet post hoc, ne ab Herode necandus inveniretur, in Aegyptum a parentibus esse delatum, defunctoque Herode, sic demum in Galilaeam reversum, Nazareth civitatem suam inhabitare coepisse. Solent enim Evangelistae singuli sic omittere quaedam quae vel ab aliis commemorata viderunt, vel ab aliis commemoranda in spiritu praeviderunt, ut continuata suae narrationis serie, quasi nulla praetermisisse videantur; quae tamen, alterius Evangelistae considerata Scriptura, quo loco transita fuerint, diligens lector inveniat. Unde multis praetermissis, Lucas dicit et ut perfecerunt omnia secundum legem domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. Theophylactus. Erat quidem eorum civitas Bethlehem sicut patria, Nazareth vero tamquam habitaculum. Augustinus de Cons. Evang. Forte autem hoc movet quomodo dicat Matthaeus propterea cum puero parentes eius iisse in Galilaeam, quia metu Archelai in Iudaeam ire noluerunt; cum propterea magis iisse in Galilaeam videantur, quia civitas eorum erat Nazareth Galilaeae, sicut Lucas hic non tacet. Sed intelligendum est, ubi Angelus in somnis in Aegypto dixit ad Ioseph: surge, et accipe puerum et matrem eius, et vade in terram Israel, sic intellectum primo esse a Ioseph, ut putaret iussum se esse pergere in Iudaeam: ipsa enim intelligi primitus potuit terra Israel. Porro autem postea, quoniam comperit illic regnare filium Herodis Archelaum, noluit obicere se illi periculo; cum posset terra Israel etiam sic intelligi, ut etiam Galilaea illi deputaretur, quia et ipsam populus Israel incolebat. Graecus. Vel aliter. Enumerat hic Lucas tempus ante descensum in Aegyptum; neque enim ante purgationem eam Ioseph deduxisset. Ante vero quam in Aegyptum descenderent, non receperant per oracula ut Nazareth pergerent; immo quasi libentius in patria conversantes, illuc ultro pergebant. Cum enim ad nihil aliud ascensus in Bethlehem evenisset nisi causa descriptionis, expedito eo cuius causa ascenderant, descendunt in Nazareth. Theophylactus. Poterat autem secundum corpus ex ipso utero in mensura maturae aetatis prodire; sed videretur hoc secundum phantasiam: propterea paulatim crescit; unde sequitur puer autem crescebat et confortabatur. Beda. Notanda est distinctio verborum: quia dominus Iesus Christus in eo quod puer erat, idest habitum humanae fragilitatis induerat, crescere et confortari habebat. Athanasius contra Arianos. Ceterum si, secundum quosdam, caro in divinam naturam mutata est, quomodo capiebat augmentum? Increato enim augmentum attribuere nefarium est. Cyrillus. Decenter vero aetatis incremento sapientiae coniunxit augmentum, cum dicit et confortabatur, scilicet spiritu; nam iuxta mensuram aetatis corporeae, natura divina sapientiam propriam revelabat. Theophylactus. Si enim dum parvus aetate erat, omnem sapientiam demonstrasset, videretur prodigium; sed per profectum aetatis seipsum ostendebat, ut totum impleret orbem. Non autem quasi suscipiens sapientiam, spiritu confortari dicitur: quod enim ab initio perfectissimum est, quomodo potest deinde perfectius fieri? Unde sequitur plenus sapientia; et gratia Dei erat in illo. Beda. Sapientia quidem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter; gratia autem, quia homini Iesu Christo magna gratia donatum est ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus esset et Deus; multo autem magis in eo quod verbum Dei et Deus erat, nec confortari indigebat, nec habebat augeri. Adhuc autem cum parvulus esset, habebat gratiam Dei; ut quomodo in illo omnia mirabilia fuerant, ita et pueritia mirabilis esset, ut Dei sapientia compleretur. Sequitur et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem, in die solemni Paschae. Chrysostomus. In Hebraeorum solemnitatibus non solum tempus, sed etiam locum observare lex iusserat: et ideo nec domini parentes extra Hierosolymam celebrare Pascha volebant. Augustinus de Cons. Evang. Quomodo autem ibant parentes eius per omnes annos pueritiae Christi in Ierusalem, si Archelai timore illuc prohibebantur accedere? Hoc mihi dissolvere non esset difficile, nec si aliquis Evangelistarum expressisset quamdiu regnaret Archelaus: fieri enim poterat ut per diem festum inter tam ingentem turbam latenter ascenderent mox reversuri; ubi tamen aliis diebus habitare metuerunt, ut nec solemnitate praetermissa essent irreligiosi, nec continua mansione conspicui. Cum vero etiam de regno Archelai omnes quam fuerit diuturnum tacuerint, iste quoque intellectus patet: quod Lucas dicit, per omnes annos eos ascendere solitos in Ierusalem, tunc accipimus factum, cum iam non timeretur Archelaus.


Lectio 13

[85777] Catena in Lc., cap. 2 l. 13 Cyrillus. Quia dixerat Evangelista quod puer crescebat et confortabatur, proprium sermonem verificat, inducens Iesum una cum sacra virgine in Ierusalem ascendentem: unde dicitur et cum factus esset Iesus annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam, et cetera. Graecus. Non enim indicium sapientiae transcendit aetatis mensuram; sed quo tempore penes nos discretionis ratio perfici consuevit, duodecimo scilicet anno, Christi sapientia demonstratur. Ambrosius in Lucam. Vel a duodecimo anno dominicae sumitur disputationis exordium: hic enim praedicandae fidei evangelizantium numerus debebatur. Basilius. Possumus et hoc dicere: quia sicut septenario numero, sic et duodenario, qui multiplicatis inter se invicem septenarii partibus constat, vel rerum vel temporum universitas ac perfectio designetur: atque ideo quo omnia loca vel tempora doceat occupari, recte a duodecimo numero iubar Christi sumit exordium. Beda. Quod autem dominus per omnes annos cum parentibus in Pascha Hierosolymam venit, humilitatis est humanae indicium: hominis namque est ad offerenda Deo sacrificia concurrere, et eum orationibus conciliare. Fecit ergo dominus, inter homines homo natus, quod faciendum hominibus per Angelos imperavit Deus: unde dicitur secundum consuetudinem diei festi. Sequamur igitur iter humanae conversationis eius, si deitatis gloriam delectamur intueri. Graecus. Celebrato autem festo, aliis remeantibus, Iesus latenter remansit; unde sequitur consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem; et non cognoverunt parentes eius. Dicit autem consummatis diebus, quia septem diebus durabat solemnitas. Ideo autem latenter remanet, ne parentes impedimento essent disputationi peragendae cum legisperitis: vel forsitan hoc evitans, ne videatur parentes contemnere, si mandantibus non pareret. Latenter ergo remanet, ne aut retrahatur, aut sit inobediens. Origenes in Lucam. Non autem miremur parentes vocatos, quorum alter ob partum, alter ob obsequium, patris et matris meruerunt vocabula. Beda. Sed quaeret aliquis quomodo Dei filius tanta parentum cura nutritus, potuerit obliviscendo relinqui. Cui respondendum: quia filiis Israel moris fuit ut temporibus festis vel Hierosolymam confluentes, vel ad propria redeuntes, seorsum viri, seorsum feminae incederent, infantesque vel pueri cum quolibet parente indifferenter ire potuerunt; ideoque Mariam vel Ioseph vicissim putasse puerum Iesum, quem secum non cernebant, cum altero parente reversum; unde sequitur existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. Origenes. Sicut autem quando insidiabantur ei Iudaei, elapsus est de medio eorum, et non apparuit; sic et nunc puto remansisse puerum Iesum, et parentes eius ubi remanserit ignorasse: sequitur enim et non invenientes, reversi sunt in Ierusalem, requirentes eum. Glossa. Una quidem die reversi sunt a Ierusalem; secunda quaerunt inter cognatos et notos; et non invenientes, tertia die regressi sunt in Ierusalem, et ibi invenerunt; unde sequitur et factum est post triduum, invenerunt eum in templo. Origenes. Non statim ut quaeritur invenitur: non enim inter cognatos et carnis propinquos invenitur Iesus: neque enim poterat humana cognatio Dei filium continere. Non invenitur inter notos, quia maior est mortali notitia. In multorum comitatu non potest inveniri; nec ubique invenerunt, sed in templo. Et tu ergo quaere Iesum in templo Dei, quaere in Ecclesia, ubi Christi sermonem atque sapientiam, idest filium Dei, reperies. Ambrosius. Post triduum reperitur in templo, ut esset indicio quia post triduum triumphalis passionis, in sede caelesti et honore divino fidei nostrae se ostenderet, resurgens qui mortuus credebatur. Glossa. Vel quia quaesitus adventus Christi a patriarchis ante legem non est inventus, quaesitus a prophetis et iustis sub lege non est inventus: quaesitus a gentilibus sub gratia invenitur. Origenes. Quia vero parvulus erat, invenitur in medio praeceptorum, sanctificans et erudiens eos; unde dicitur sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem; et hoc, pietatis officio, ut nos doceret quid pueris, quamvis sapientes et eruditi sint, conveniret, ut audiant potius magistros quam docere desiderent, et se vana ostentatione non iactent. Interrogabat autem non ut addisceret, sed ut interrogans erudiret: ex uno quippe doctrinae fonte manat et interrogare et respondere sapienter; unde sequitur stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis suis. Beda. Ad ostendendum enim quia homo erat, homines magistros humiliter audiebat; ad probandum vero quia Deus erat, eisdem loquentibus sublimiter respondebat. Graecus. Quaerit enim rationabiliter, audit prudenter, respondetque prudentius: quod stuporem faciebat; unde sequitur et videntes admirati sunt. Chrysostomus super Ioannem. Nullum quippe miraculum egit dominus in pueritia; hoc tamen unum prodit Lucas, per quod mirabilis videbatur. Beda. Divina siquidem lingua sapientiam prodebat, sed infirmitatem aetas praetendebat humanam: unde Iudaei inter alta quae audiunt, et infima quae vident, dubia admiratione turbantur. Nos autem nequaquam miremur, scientes secundum Isaiae prophetiam quod sic parvulus natus est nobis quod permanet Deus fortis. Graecus. Miranda vero Dei genitrix maternis affecta visceribus, quasi cum lamentis inquisitionem dolorosam ostendit, et omnia sicut mater et fiducialiter, et humiliter, et affectuose exprimit; unde sequitur et dixit mater eius ad illum: fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Origenes. Noverat virgo sacrata hunc non esse filium Ioseph; et tamen patrem vocat illius sponsum suum, propter Iudaeorum suspicionem, aestimantium ipsum vulgo fore conceptum. Dicetur autem forte simplicius, quod eum honoravit spiritus sanctus patris nomine, eo quod puerum Iesum educavit; artificiosius vero eo quod genealogiam Ioseph ex David produxit, ne superflua censeretur. Cur autem dolentes eum quaerebant? An ex eo quod perierit puer, an erraverit? Absit. Numquid etiam fieri poterat ut perditum formidarent infantem quem dominum esse cognoverant? Sed quomodo tu, si quando Scripturas legis, quaeris in eis sensum cum dolore, non quod Scripturas errasse arbitreris; sed veritatem quam intrinsecus habent, quaeris invenire; ita illi quaerebant Iesum, ne forte relinquens eos reversus esset ad caelos, cum illi placuisset iterum descensurus. Oportet ergo eum qui quaerit Iesum, non negligenter et dissolute transire, sicut multi quaerunt, et non inveniunt; sed cum labore et dolore. Glossa. Vel metuebant ne, quod Herodes in infantia eius patrasse quaesierat, tunc iam in pueritia positum, inventa opportunitate, alii interficerent. Graecus. Sed ipse dominus respondet ad omnia, et corrigens quodammodo dictum eius de eo qui putabatur pater, verum patrem manifestat, docens non per infima gradi, sed in altum extolli; unde sequitur et ait ad illos: quid est quod me quaerebatis? Beda. Non eos quod filium quaerant vituperat; sed quid ei potius cui ipse aeternus est filius, debeat, eos cogit oculos mentis tollere; unde sequitur nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse? Ambrosius. Duae sunt in Christo generationes: una est paterna, altera materna; paterna divinior, materna vero quae in nostrum laborem usumque descendit. Cyrillus. Hoc igitur dicit, ostendens se mensuram humanam transcendere, et innuens quod sacra virgo effecta sit minister negotii cum peperit carnem. Ipse vero naturaliter et vere Deus erat, et filius patris excelsi. Hinc autem Valentini sequaces audientes quod templum erat Dei, pudeat dicere, quod creator et legis Deus et templi, non ipse pater est Christi. Epiphanius Adv. Haer. Attendat et Ebion, quod post annos duodecim et non post tricesimum annum Christus reperiretur stupendus in sermonibus gratiae. Quamobrem non est dicere, quod postquam venit ad eum spiritus in Baptismo, factus fuit Christus; sed ab ipsa pueritia et templum agnovit et patrem. Graecus. Haec est demonstratio prima sapientiae et virtutis pueri Iesu; quae namque puerilia eius vocant, diabolicae putamus esse considerationis: nisi quis ea sola velit acceptare nequaquam his quae tenemus oppugnantia, sed magis consona propheticis dictis: quia speciosus prae filiis hominum, et matri obediens, et moribus facetus, et visu non modicum venerandus et placidus, ad loquendum facundus, dulcis et providus, et multum strenuitate cognitus, tamquam qui repletus sapientia fuerat; et sicut in aliis sic conversationis humanae atque locutionis, quamvis supra hominem, terminus et ratio; mansuetudo enim sibi praecipuum elegit locum. Super haec autem omnia nihil ascendit super verticem eius, nec humana manus, excepta materna. Hinc autem possumus utilitatem consequi: dum enim Mariam increpat dominus quaerentem ipsum inter propinquos, omissionem vinculorum sanguinis apertissime suggerit; ostendens quod non contingit metam perfectionis attingere eum qui adhuc vagatur in his quae corpori conferunt; et quod homo deficit a perfectione per affectum cognatorum. Sequitur et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos. Beda. Quia scilicet de sua divinitate ad eos loquebatur. Origenes in Lucam. Vel nesciebant utrum dicens in his quae patris mei sunt, significaret in templo, an aliquid altius, et quod magis aedificat: unusquisque enim nostrum, si bonus fuerit atque perfectus, possessio Dei patris est, et habet in medio sui Iesum.


Lectio 14

[85778] Catena in Lc., cap. 2 l. 14 Graecus. Totam intermediam Christi vitam, quae est inter ostensionem aetatis et tempus Baptismatis, velut immunem alicuius famosi et publici miraculi et doctrinae, Evangelista sub uno verbo colligit dicens et descendit cum eis, et venit Nazareth. Origenes in Lucam. Crebro Iesus descendit cum discipulis suis, nec semper versatur in monte: quia non valebant qui variis morbis laborabant, ascendere in montem; idcirco et nunc descendit ad illos qui deorsum erant. Sequitur et erat subditus illis. Graecus. Quandoque enim verbo prius leges instituens, ipse secundario opere comprobabat; sicut illud: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis; ipse namque paulo post, nostram salutem exquirens, animam exposuit propriam: aliquando vero prius vivendi proponit exemplar, et postea promebat verbo tenus sanctionem, sicut hic, haec tria prae ceteris opere monstrans, diligere Deum, honorare parentes, Deum vero et ipsis praeferre parentibus. Cum enim reprehenderetur a parentibus, minoris curae cetera reputat quam quae sunt Dei. Denique ipsis quoque parentibus obedientiam praestat. Beda. Quid enim magister virtutis nisi officium pietatis impleret? Quid inter nos aliud quam quod agi a nobis vellet, ageret? Origenes. Discamus ergo et nos filii parentibus nostris esse subiecti. Quod si patres non fuerint, subiciamur his qui patrum habent aetatem. Iesus filius Dei subicitur Ioseph et Mariae; ego vero subiciar episcopo, qui mihi constitutus est pater. Puto quod intelligebat Ioseph quia maior se erat Iesus, et trepidus moderabatur imperium. Videat ergo unusquisque quod saepe qui subiectus est, maior sit: quod si intellexerit, non elevabitur superbia qui est sublimior dignitate, sciens sibi meliorem esse subiectum. Gregorius Nyssenus. Amplius: quoniam impuberibus adhuc est imperfecta discretio, egetque per provectos ad statum provehi perfectiorem; ideo cum pertigisset duodecimum annum, paret parentibus, ut ostendat quod quicquid per promotionem perficitur, antequam ad finem perveniat, obedientiam tamquam perducentem ad bonum utiliter amplexatur. Basilius in Lib. Relig. Ab ipsa autem primaeva aetate parentibus obediens quemlibet laborem corporeum humiliter et reverenter sustinuit. Cum enim homines essent honesti et iusti, egeni tamen, et necessariorum penuriam patientes, teste praesepi partus venerandi ministro, manifestum est quod sudores corporeos continuo frequentabant, necessaria vitae sibi quaerentes. Iesus autem obediens illis, ut Scriptura testatur, etiam in sustinendo labores subiectionem plenariam sustinebat. Ambrosius. Et miraris si patri defert qui subditur matri? Non utique infirmitatis, sed pietatis est ista subiectio. Attollat licet caput haereticus, ut alienis auxiliis asserat eum qui mittitur indigere; numquid et humano egebat auxilio, ut materno serviret imperio? Deferebat ancillae, deferebat simulato patri; et miraris si Deo detulit? An homini deferre pietatis est, deferre Deo infirmitatis? Beda. Virgo autem sive quae intellexit, sive quae nondum intelligere potuit, omnia suo pariter in corde quasi ruminanda et diligentius scrutanda recondebat; unde sequitur et mater eius conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Graecus. Considera prudentissimam mulierem Mariam, verae sapientiae matrem, qualiter scholaris sit pueri: non enim ut puero, neque ut viro, sed ut Deo vacabat; ulterius et illius voces divinas et opera reputabat: idcirco nil ex dictis aut actis ab eo incassum illi cadebat; sed sicut ipsum verbum prius in visceribus, ita nunc eiusdem modos et dicta concipiebat, et in corde suo quodammodo fovebat; et hoc quidem iam secum in praesenti contemplabatur: hoc autem expectabat in futurum clarius revelandum: et hac quidem tamquam regula et lege per totam vitam utebatur: unde sequitur et Iesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines. Theophylactus. Sed inquiunt: quomodo potest aequalis patri esse in substantia qui quasi imperfectus crescere dicitur? Non autem in eo quod est verbum, dicitur incrementum suscipere, sed in eo quod factus est homo. Si enim vere profecit postquam factum est caro, qui ante imperfectus extiterat; quid ergo gratias agimus ei velut incarnato pro nobis? Qualiter autem, si ipse est vera sapientia, in sapientia potest augeri? Vel qualiter qui ceteris largitur gratiam, ipse in gratia promovetur? Amplius: si nemo scandalizatur cum audit quod verbum seipsum humiliaverit, infirma quaedam de Deo verbo sentiens: sed potius miratur misericordiam eius: quomodo non est supervacaneum scandalizari audiendo quod profecit? Nam sicut pro nobis humiliatus est, sic pro nobis profecit, ut nos in eo proficiamus qui lapsi fuimus per peccatum: nam quicquid spectat ad nos, ipse vere pro nobis Christus suscepit, ut cuncta reformet in melius. Cyrillus. Et attende quod non dixit proficere verbum, sed Iesum, ne simplex verbum proficere intelligas, sed verbum carnem factum. Theophylactus. Et sicut verbum in carne passum fatemur, quamvis sola caro fuit passa, quia caro verbi erat quae patiebatur; ita proficere dicitur ex eo quod humanitas proficiebat in ipso. Gregorius Nazianzenus. Dicitur autem secundum humanitatem proficere, non quod ipsa suscipiat augmentum quae ab initio fuit perfecta; sed ex eo quod paulatim manifestabatur. Theophylactus. Naturalis enim lex respuit hominem sensu maiore uti quam aetas corporis patiatur. Erat itaque verbum factum homo perfectum, cum sit virtus et sapientia patris; verum quia dandum erat aliquid nostrae naturae moribus, ne aliquod extraneum a videntibus reputetur; tamquam homo, paulatim crescente corpore, manifestabat seipsum, et quotidie sapientior ab audientibus et videntibus censebatur. Graecus. Proficiebat ergo secundum aetatem quidem, corpore in virilem statum promoto; sapientia autem per eos qui ab eo divina docebantur; gratia vero, qua cum gaudio promovemur, credentes in fine obtinere quae ab ipso promissa sunt; et hoc quidem apud Deum ex eo quod assumpta carne paternum opus peregit; apud homines vero per conversionem eorum a cultu idolorum ad summae Trinitatis notitiam. Theophylactus. Dicit enim apud Deum et homines: quia prius decet placere Deo, et postea hominibus. Gregorius Nyssenus. Differenter etiam proficit verbum in his qui ipsum suscipiunt: secundum enim mensuram illius apparet aut infans, aut adultus, aut perfectus.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264