CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Lucam
prooemium

Thomas de Aquino in Disputatione de Sacramento a Raphaele depicta (Stanza della Segnatura, Vaticano)

Textum Taurini 1953 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Prooemium

[85726] Catena in Lc., pr. Induam caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum. Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. (Isaias 50, 3-4). Glossa. Inter cetera incarnationis Christi mysteria, quae Isaias propheta diligenter et aperte praenuntiat, dicit induam caelos tenebris etc., ex quibus verbis accipere possumus Evangelii secundum Lucam materiam, modum scribendi, finem et conditionem scriptoris. Augustinus de Cons. Evang. Lucas enim circa sacerdotalem domini stirpem atque personam magis occupatus videtur, unde per vitulum significatus est, propter maximam victimam sacerdotis. Ambrosius in Luc. Vitulus enim sacerdotalis est victima, unde bene congruit vitulo hic Evangelii liber, qui a sacerdotibus inchoavit et consummavit in vitulo, qui omnium peccata suscipiens pro totius mundi vita est immolatus; et ipsam vituli immolationem Lucas stylo quodam pleniore diffudit. Glossa. Quia igitur passionem Christi principaliter exponere Lucas intendit, huius Evangelii materia significari potest in eo quod dicitur induam caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum; nam ad litteram in passione Christi tenebrae factae sunt, et in discipulis fides obscurata est. Hieronymus super Isaiam. Et Christus despectus erat et ignobilis quando pendebat in cruce; et absconditus est vultus eius atque despectus, ut humano corpore divina potentia celaretur. Hieronymus de viris illustribus. Sermo autem Lucae tam in Evangelio quam in actibus apostolorum comptior est et saeculari redolet eloquentia. Unde subditur dominus dedit mihi linguam eruditam. Ambrosius in Luc. Nam licet Scriptura divina mundanae evacuet sapientiae disciplinam, quod maiore fucata verborum ambitu quam rerum ratione subnixa sit; tamen si quis in Scripturis divinis etiam illa quae imitanda illi putant, quaerat, inveniet. Sanctus enim Lucas velut quemdam historicum ordinem tenuit, et plura nobis gestorum domini miracula revelavit; ita tamen ut omnes sapientiae virtutes Evangelii ipsius complecteretur historia. Quid enim praecellentius ad sapientiam naturalem, quam quod spiritum sanctum creatorem etiam dominicae incarnationis extitisse reseravit? Docet moralia in eodem libro, quemadmodum scilicet amare inimicum debeam; docet etiam rationalia, cum lego quoniam qui fidelis est in minimo, et in magno fidelis est. Eusebius in Eccles. Hist. Is ergo genere quidem Antiochenus, arte medicus, secundum hanc medicinam quam ex apostolorum vel societate vel traditione susceperat, duos nobis medicinales libros, quibus non corpora sed animae curentur explicuit. Unde sequitur ut sciam sustentare eum qui lapsus est verbo. Hieronymus super Isaiam. Dicit enim se a domino accepisse sermonem, quomodo lapsum errantemque populum sustentet, et revocet ad salutem. Graecus expositor. Cum autem Lucas bonae indolis esset et capacitatis strenuae, Graecorum scientiam consecutus est. Grammaticam siquidem atque poesim adeptus perfecte, rethoricam autem et persuadendi leporem assecutus ad plenum, neque philosophiae muneribus caruit; denique et medicinam acquirit, et quoniam naturae velocitate satis de humana gustaverat sapientia, ad altiorem convolat. Accelerat igitur ad Iudaeam, et visibiliter et verbo tenus Christum adit. Cumque veritatem cognosceret, verus efficitur Christi discipulus, plurimum magistro commoratus. Glossa. Unde subditur erigit mane, quasi a iuventute ad saecularem sapientiam; mane erigit mihi aurem ad divina, ut audiam quasi magistrum, scilicet ipsum Christum. Eusebius in Eccles. Hist. Tradunt autem quod Evangelium suum ex Pauli ore conscripserit, sicut et Marcus quae ex Petri ore fuerant praedicata conscripsit. Chrysostomus super Matthaeum. Uterque autem eorum magistrum imitatus est; hic quidem Paulum super flumina fluentem, ille autem Petrum breviloquio studentem. Augustinus de Cons. Evang. Eo autem tempore scripserunt quo non solum ab Ecclesia Christi, verum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari meruerunt. Et haec prooemialiter dicta sufficiant.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264