CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Ioannem
a capite V ad caput XI

Thomas de Aquino in Crucifixione a Fra Angelico depicta

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 5
Lectio 1

[86029] Catena in Io., cap. 5 l. 1 Augustinus de Cons. Evang. Post miraculum in Galilaea factum, inde Hierosolymam redit; unde dicitur post haec erat dies festus Iudaeorum, et ascendit Iesus Hierosolymam. Chrysostomus in Ioannem. Mihi videtur quod erat dies festus Pentecostes. Ascendit autem Iesus Hierosolymam semper in diebus festis, ut cum eis dies festos faciens non videatur legi contrarius, et ob hoc multitudinem simplicem per signa et doctrinam attrahat: maxime enim in diebus festis qui iuxta positi erant, concurrebant. Sequitur est autem Hierosolymis probatica piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. Alcuinus. Probaton Graece, ovis dicitur; probatica ergo piscina pecuaria dicitur, ubi sacerdotes cadavera hostiarum abluebant. Chrysostomus. Decebat quidem Baptisma dari peccata purgans, cuius imago praescripta fuit in piscina et in aliis pluribus. Et primum quidem dedit Deus aquam expurgantem corporum sordes et inquinationes non existentes, sed opinatas, puta ea quae a funere, et quae a lepra, et quae ab aliis talibus; deinde infirmitates diversas per aquas facit solvi; unde sequitur in his iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum expectantium aquae motum. Volens enim Deus propinquius adducere ad Baptismi donum, non adhuc inquinamenta solum mundat, sed etiam aegritudines sanat: sicut enim ministri qui prope regem sunt, his qui sunt a longe clariores sunt; ita et in figuris fit. Non autem simpliciter sanabat aquarum natura; semper enim hoc fieret; sed in Angeli descensione; unde sequitur Angelus autem domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Sic enim et in baptizatis non simpliciter aqua operatur; sed cum spiritus sancti acceperit gratiam, tunc omnia solvit peccata. Angelus enim descendens turbabat aquam, et sanativam imponebat virtutem; ut discant Iudaei quoniam multo magis Angelorum dominus omnes aegritudines animae sanare potest. Sed tunc quidem infirmitas impedimentum volenti curari fiebat; subditur enim et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. Nunc autem unusquisque accedere potest: non enim Angelus est qui turbat aquam, sed Angelorum dominus, qui omnia operatur. Sed etsi orbis terrarum universus veniat, gratia non consumitur, sed similis manet: sicut enim solares radii per unamquamque illuminant diem, et non consumuntur, neque a multa largitione minor fit solis lux; ita et multo amplius spiritus sancti actio in nullo minuitur a multitudine eorum qui potiuntur ea. Hoc autem fiebat, scilicet ut unus tantum post motionem aquae sanaretur; ut qui didicerant quoniam in aqua aegritudines corporis sanabantur, in hoc per multum tempus exercitati, facile crederent quod et aegritudines animae aqua sanare potest. Augustinus in Ioannem. Plus est autem quod Christus vitia sanavit animarum, quam quod sanavit languores corporum mortuorum. Sed quia ipsa anima non eum noverat, a quo sananda erat, et oculos habebat in carne, unde facta corporalia videret, et nondum habebat in corde, unde Deum latenter cognosceret, fecit quod videri poterat, ut sanaretur unde videri non poterat. Ingressus est locum ubi iacebat multitudo languentium, de quibus elegit unum ut sanaret, de quo subditur erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. Chrysostomus in Ioannem. Non autem confestim eum a principio sanavit; sed primum eum familiarem sibi fecit, per interrogationem futurae fidei faciens viam. Non autem expetit fidem, ut in caecis fecit, dicens: creditis quia possum hoc facere? Quia hic nondum noverat eum manifeste quis esset. Nam alii quidem ex aliis eius virtutem cognoscentes, convenienter haec audiebant; alii vero nondum eum cognoscentes, sed per signa eum cognituri, post miracula requiruntur de fide; unde sequitur hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus haberet, dicit ei: vis sanus fieri? Non hoc quaerit ut discat (hoc enim superfluum esset), sed ut ostenderet illius patientiam, qui triginta et octo annos habens, per unumquemque annum eripi ab aegritudine expectans, assidebat, et non desistebat; et ut cognoscamus propter quam causam dimittens alios, ad hunc venit. Et non dicit: vis, te curabo? Nondum enim aliquid magnum imaginabatur ille de Christo. Non autem turbatus est ad interrogationem, neque dixit: iniuriari mihi venisti, quando interrogas si volo sanus fieri; sed mansuete respondet; sequitur enim respondit ei languidus: domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum venio enim ego, alius ante me descendit. Non noverat quis esset qui interrogabat, neque quod curaturus esset eum; opinabatur autem fortasse utilem sibi fore Christum ad mittendum eum in aquam. Sed Christus ostendit quod verbo omnia potest facere; unde sequitur dicit ei Iesus: surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Augustinus. Tria dixit: sed surge, non operis imperium fuit, sed operatio sanitatis; sano autem duo imperavit: tolle grabatum tuum, et ambula. Chrysostomus. Intuere divinae sapientiae superabundantiam. Non solum sanat, sed et lectum portare iubet: ut et credibile faceret miraculum, et nullus existimet phantasiam esse quod factum est. Non enim, nisi certissime et vehementer compacta essent membra, lectulum ferre possent. Audiens autem languidus quoniam cum potestate et velut iubens dixit surge, tolle grabatum tuum, non derisit dicens: Angelus descendit, et turbat aquam, et solum unum curat, tu autem homo existens ex solo praecepto speras te magis Angelis posse? Sed audivit et non discredidit ei qui iussit, et sanus factus est; unde sequitur et statim sanus factus est homo, et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Beda. Multum quippe inter sanationem domini, et quae a medicis infertur, distare probatur: haec videlicet voce iubentis, et mox impletur; illa vero per multa temporis intervalla aliquoties perficitur. Chrysostomus. Igitur mirabile quidem est hoc; quae autem sequentur multo maiora erunt: nam in initio quidem nullo molestante suaderi non ita mirabile est, sicut quod post insanientibus Iudaeis et accusantibus, Christo obedivit, ut ostendit Evangelista consequenter, dicens erat autem sabbatum in illo die. Dicunt ergo Iudaei illi qui sanatus fuerat: sabbatum est; non licet tibi tollere grabatum tuum. Augustinus in Ioannem. Non calumniabantur domino quia sanum fecerat sabbato, quia eis respondere posset, quia si cuiusquam iumentum in puteum cecidisset utique die sabbati erueret illud et salvaret; sed ei qui portabat grabatum suum; quasi dicant: si sanitas non erat differenda, numquid et opus fuerat imperandum? Sed ille auctorem sanitatis suae obiciebat calumniatoribus; unde sequitur respondit eis: qui me sanum fecit, ille mihi dixit: tolle grabatum tuum, et ambula; quasi dicat: quare non acciperem iussionem a quo acceperam sanitatem? Chrysostomus. Nimirum si malignari vellet, poterat dicere: si crimen est, accusate eum qui iussit, et deponam lectulum; sed et curationem utique occultasset; etenim sciebat non ita eos id reprehendere ex sabbati solutione, sicut ex infirmitatis sanatione. Sed neque hoc occultavit, neque veniam petiit; sed clara voce beneficium confessus est. Illi vero maligne interrogaverunt; unde subditur interrogaverunt ergo eum: quis est ille homo qui dixit tibi: tolle grabatum tuum, et ambula? Non dicunt: quis est qui fecit te sanum? Sed in medium inducunt id quod transgressio aestimabatur. Sequitur is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Iesus autem declinavit a turba constituta in loco. Et primum quidem ut eo absente testimonium insuspicabile fieret; qui enim adeptus fuerat sanitatem, idoneus erat beneficii testis: demum ut non plus faceret furorem illorum accendi. Solus enim visus eius cui invidetur, non parvam invidentibus immittit scintillam. Propterea discedens permisit ab ipsis suum factum examinari. Quidam aestimant hunc paralyticum esse eum qui in Matthaeo positus est; sed non est: ille enim multos habebat sui curam habentes, et eum ferentes; hic autem nullum. Sed et locus utrorumque diversus est. Augustinus. Si quidem mediocri corde et humano ingenio consideremus hoc miraculum facientem, quod ad potestatem pertinet, non magnum aliquid fecit; et quod ad benignitatem, parum fecit. Tot iacebant, et unus curatus est, cum posset uno verbo omnes erigere. Quid ergo intelligendum est, nisi quia potestas illa et bonitas magis agebat quid animae in factis eius pro salute sempiterna intelligerent, quam quid pro temporali salute corpora mererentur? In illis enim factis quicquid temporaliter sanatum est, in membris mortalibus in fine defecit; anima quae credidit, ad vitam aeternam transitum fecit. Piscina ista et aqua illa populum mihi videtur significasse Iudaeorum: significari enim populus nomine aquarum, aperte nobis indicat Apocalypsis Ioannis. Beda. Bene autem piscina probatica fuisse describitur. Ille enim populus ovis nomine significatur, secundum illud: nos populus tuus, et oves gregis tui. Augustinus. Aqua ergo illa, idest populus ille, quinque libris Moysi tamquam quinque porticibus claudebatur; sed illi libri prodebant languidos, non sanabant: lex enim peccatores convincebat, non absolvebat. Beda. Denique multa genera languentium in eadem iacuerunt: caeci scilicet qui scientiae lumine carent; claudi, qui ad ea quae iubentur implenda, vires non habent; aridi, qui supernae dilectionis pinguedine carent. Augustinus. Venit autem Christus ad populum Iudaeorum, et faciendo magna, docendo utilia, turbavit peccatores, idest aquam, praesentia sua, et excitavit ad passionem suam. Sed latens turbavit: si enim cognovissent, nunquam gloriae dominum crucifixissent. Subito enim videbatur aqua turbata, et a quo turbabatur non videbatur. Descendere ergo in aquam turbatam, hoc est humiliter credere in domini passionem. Ibi sanatur unus, significans Ecclesiae unitatem; postea quisquis veniret non sanabatur; quia quisquis praeter unitatem fuerit, sanari non poterit. Vae illis qui oderunt unitatem, et partem sibi faciunt in hominibus. Habebat autem triginta et octo annos in infirmitate qui sanatus est: hic enim numerus ad languorem pertinet magis quam ad sanitatem. Quadragenarius enim numerus sacratus nobis in quadam perfectione commendatur: quia lex in decem praeceptis data est, et praedicanda erat per totum mundum, qui quatuor partibus commendatur: denarius autem per quatuor multiplicatus ad quadragenarium pervenit. Vel quia per Evangelium, quod quatuor libros habet, impletur lex. Si ergo quadragenarius numerus habet perfectionem legis, et lex non impletur nisi in gemino praecepto caritatis, quid miraris, quia languebat qui quadraginta, minus duos, habebat? Necessarius erat illi homo ad sanitatem, sed homo ille qui et Deus est: et quia illum iacentem duobus minus invenit, duo quaedam iubendo, quod minus erat implevit. In duobus enim domini iussis duo praecepta significata sunt caritatis. Dei dilectio prior est ordine praecipiendi, proximi autem dilectio prior est ordine faciendi. Dicit ergo tolle grabatum tuum; quasi diceret: cum esses languidus, portabat te proximus tuus: sanus factus es, porta proximum tuum. Dicit etiam ambula. Sed quo iter agis nisi ad dominum Deum tuum? Beda. Quid enim est dicere surge et ambula, nisi a torpore et ignavia, in quibus prius iacebas, erigere, et in bonis operibus proficere stude? Tolle grabatum tuum, idest proximum tuum, a quo portaris, et ipse patienter tolera. Augustinus. Porta ergo eum cum quo ambulas, ut ad eum pervenias cum quo manere desideras. Ille autem nondum Iesum noverat, quia et nos credimus in eum quem non videmus; et ut non videatur declinat a turba. Quadam solitudine intentionis videtur Deus; turba strepitum habet; visio ista secretum desiderat.


Lectio 2

[86030] Catena in Io., cap. 5 l. 2 Chrysostomus in Ioannem. Curatus homo non secessit ad nundinas, neque voluptati aut vanae gloriae dedit seipsum; sed in templo conversabatur, quod maximae religionis est signum; unde dicitur postea invenit eum Iesus in templo. Augustinus in Ioannem. Dominus quidem Iesus et in turba eum videbat, et in templo. Ille autem languidus Iesum in turba non agnoscit, in templo agnoscit, in loco sacrato. Alcuinus. Quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, et ad eius visionem venire, fugienda est turba cogitationum et affectuum pravorum; declinanda sunt pravorum conventicula, fugiendum est ad templum, ut nosipsos templum Dei studeamus facere, quos Deus invisere et in quibus manere dignetur. Sequitur et dixit illi: ecce sanus factus es; iam noli amplius peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Chrysostomus. Ubi prius discimus quod ex peccatis ei nata est haec aegritudo: quia enim saepius animam in nobis aegrotantem insensibiliter habemus, corpus autem, etsi parvam susceperit laesionem, omne facimus studium, ut ab infirmitate liberemur, propterea Deus punit corpus pro his quae anima deliquit; secundo vero quod verus est Gehennae sermo; tertio quod longum est et infinitum supplicium. Dicunt enim quidam: numquid quia in brevi temporis momento adulteratus sum, immortaliter crucior? Vide quod hic tanto tempore pro peccatis cruciabatur: non enim temporis mensura peccata iudicantur, sed ipsa delictorum natura. Cum his autem et illud discimus, quod si gravem sustineamus poenam pro prioribus peccatis, deinde in eadem inciderimus, graviora patiemur; et hoc decenter: qui enim neque supplicio factus est melior, ut insensibilis de reliquo et contemptor, ad maius ducetur tormentum. Si autem hic non omnes pro peccatis torquentur, non confidamus: nihil enim nos hic pati pro peccatis, signum est maioris illic futuri supplicii. Non autem omnes aegritudines sunt ex peccatis, sed plures. Quaedam enim et a pigritia fiunt, quaedam propter probationem, sicut in Iob. Sed propter quid paralytico huic Christus de peccatis mentionem facit? Quidam huic paralytico detrahentes, dicunt eum Christi fuisse accusatorem, et propter hoc haec audisse: quid igitur dicent de paralytico qui est apud Matthaeum? Etenim et illi dictum est: dimittuntur tibi peccata tua. Neque etiam Christus hunc incusat de praeteritis, sed ad futurum eum munit solum. Alios igitur curans, peccatorum non meminit: quia his paralyticis ex peccatis aegritudines sunt factae, aliis autem ex infirmitate naturali. Vel per hos reliquos omnes admonet. Cum his autem et illud est dicere, quoniam multam vidit inesse animae huius patientiam, et ut valentem suscipere admonitionem eum admonet. Tribuit autem signum ei propriae deitatis: dicendo enim non amplius pecces, ostendit se scire omnia quae ab eo facta erant delicta. Augustinus. Nunc autem ille, postea quam vidit Iesum, et cognovit eum auctorem salutis suae, non fuit piger in evangelizando quem viderat; unde sequitur abiit ille homo, et nuntiavit Iudaeis quia Iesus erat qui fecit eum sanum. Chrysostomus. Non ita insensibilis erat ut post tantum beneficium et admonitionem maligna mente hoc dicat. Si enim detrahere vellet, sanitatem tacens, transgressionem dixisset; sed hoc non fecit: non enim dixit, quoniam Iesus est qui dixit tolle grabatum tuum, quod videbatur Iudaeis crimen esse; sed dixit: quoniam Iesus est qui me sanum fecit. Augustinus in Ioannem. Sic igitur ille annuntiabat, et illi insaniebant; unde sequitur propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia hoc faciebat in sabbato. Manifestum enim opus corporale factum erat ante oculos Iudaeorum, non sanitas corporis, sed deportatio grabati, quae non videbatur ita necessaria quemadmodum sanitas. Aperte ergo dicit dominus, sacramentum sabbati, et signum observandi unius diei ad tempus datum esse Iudaeis; impletionem vero ipsam sacramenti in illo venisse, cum sequitur Iesus autem respondit eis: pater meus usque modo operatur, et ego operor; quasi dicat: nolite putare quia sabbato ita requievit pater meus ut ex illo non operetur; sed sicut ipse nunc operatur sine labore, operor et ego. Sed ideo dictum est, Deum requievisse, quia iam creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt omnia. Quietem vero propterea appellavit Scriptura, ut nos admoneret post bona opera quieturos. Et sicut Deus postquam fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam, et perfecit omnia opera sua bona valde, requievit septimo die; sic et tibi requiem non speres, nisi cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam peccato perdidisti; et nisi cum bona fueris operatus. Augustinus super Genesim. Dici ergo probabiliter potest, ad servandum sabbatum Iudaeis fuisse praeceptum in umbra futuri, quae spiritualem requiem significaret; quam Deus exemplo quietis suae fidelibus bona opera facientibus arcana significatione pollicebatur. Augustinus super Ioannem. Erit enim sabbatum huius saeculi cum transierint sex aetates, quasi sex dies saeculi: tunc enim ventura est requies, quae promittitur sanctis. Augustinus super Genesim. Cuius etiam quietis ipse dominus Iesus mysterium sua sepultura confirmavit: ipso quippe die sabbati requievit in sepulchro, postquam sexto die consummavit opera sua, quando ait: consummatum est. Quid ergo mirum si Deus istum diem, quo erat Christus in sepultura quieturus, volens etiam hoc modo praenuntiare, ab operibus suis in uno die requievit, deinceps operaturus ordinem saeculorum? Potest etiam intelligi, Deum requievisse a condendis generibus creaturae, quia ultra iam non condidit aliqua genere nova. Deinceps autem usque nunc et ultra operatur eorumdem generum administrationem, quae tunc instituta sunt, non ut ipso saltem die septimo potentia eius a caeli et terrae omniumque rerum quas condiderat gubernatione cessaret; alioquin continuo dilaberentur: creatoris namque potentia causa est abstinendi omni creaturae, quae ab eis quae creata sunt regendis si aliquando cessaret, simul et eorum cessaret species, omnisque natura concideret. Neque enim sicut structuram aedium cum fabricaverit quis abscedit, atque illo cessante stat opus eius; ita mundus vix ictu oculi stare potest, si ei Deus regimen suum subtraxerit. Proinde quod dominus ait pater meus usque modo operatur, continuationem quamdam operis eius, quae universam creaturam continet atque administrat, ostendit. Aliter enim posset intelligi, si diceret: et nunc operatur; ubi non esset necesse ut operis continuationem acciperemus. Aliter autem cogit intelligi, cum ait usque nunc, ex illo scilicet quo cuncta cum conderet operatus est. Augustinus in Ioannem. Ergo tamquam diceret Iudaeis: quid expectatis ut non operer sabbato? Sabbati dies vobis ad significationem meam praeceptus est. Opera Dei attenditis, per me facta sunt omnia. Operatus est pater lucem; sed dixit ut fieret. Si dixit: verbo operatus est, et verbum eius ego sum. Pater meus et tunc operatus est cum fecit mundum, et usque nunc operatur cum regit mundum: ergo et per me fecit cum fecit, et per me regit cum regit. Chrysostomus. Et quidem Christus, cum discipulos excusare oportebat, David conservum eorum in medium ferebat; quando vero de seipso erat accusatio, ad patrem refugit. Considerandum etiam, quod neque ut homo solum excusat, sed neque ut Deus solum: sed quandoque hoc, quandoque illo modo. Volebat enim utrumque credi, et condescensionis dispensationem et deitatis dignitatem. Unde hic aequalitatem sui ad patrem ostendit, et in dicendo eum patrem singulariter (dicit enim pater meus) et in agendo eadem illi (dicit enim et ego operor); unde sequitur propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum. Augustinus. Non quomodocumque, sed quia aequalem se fecit Deo: nam omnes dicimus Deo: pater noster, qui es in caelis. Legimus et Iudaeos dixisse: cum tu sis pater noster. Ergo non hic irascebantur quia patrem suum dicebat Deum, sed quod longe alio modo quam homines. Augustinus de Cons. Evang. Dicendo enim pater meus usque modo operatur, et ego operor; quod ei esset aequalis voluit intelligi; consequens esse ostendens ut quoniam pater operatur, et filius operetur: quia pater sine filio non operatur. Chrysostomus. Si vero non naturalis esset filius, nec eiusdem substantiae, haec excusatio maior accusatione esset. Non enim praefectus regalem legem transgrediens poterit effugere, si accusatus se excuset dicens, quoniam et rex solvit legem. Sed quia par est dignitas filii ad patrem, propterea perfecta excusatio est. Sicut igitur pater operans sabbato, absolutus est a crimine, ita et filius. Augustinus in Ioannem. Ecce intelligunt Iudaei quod non intelligunt Ariani: Ariani quippe inaequalem dicunt filium patri, et inde haeresis pulsat Ecclesiam. Chrysostomus in Ioannem. Qui vero nolunt cum bona mente hoc suscipere, dicunt quod Christus non fecit se aequalem Deo, sed Iudaei hoc suspicabantur; sed ad hoc per ea quae supra dicta sunt superveniamus. Manifestum enim est quod Iudaei persequebantur Christum, et quod solvebat sabbatum, et quod dicebat patrem suum Deum: unde et quod consequenter additur aequalem se faciens Deo, adhaeret praemissis in veritate. Hilarius de Trin. Expositio enim est Evangelistae causam demonstrantis cur dominum Iudaei interficere vellent. Chrysostomus. Et iterum, si ipse hoc ipsum volebat astruere, sed Iudaei hoc inaniter suspicabantur; non dimisisset dominus eorum mentem in errore, sed correxisset: neque enim Evangelista hoc tacuisset; sicut supra de eo quod dictum est: solvite templum hoc. Augustinus. Non tamen Iudaei intellexerunt Christum esse filium Dei; sed intellexerunt in verbis Christi, quia talis commendaretur filius Dei quod aequalis esset Deo. Quia ergo nesciebant, talem tamen praedicari agnoscebant; ideo dicit aequalem se faciens Deo. Non autem ipse se faciebat aequalem, sed ille illum genuerat aequalem.


Lectio 3

[86031] Catena in Io., cap. 5 l. 3 Hilarius de Trin. Ad violati sabbati obiectum sibi reatum dixerat: pater meus usque modo operatur, et ego operor, ut usurpasse hoc ex auctoritate intelligeretur exempli; significans tamen hoc quod ipse ageret, patris opus esse intelligendum, quia ipse in se operaretur operante: et rursum adversum eam invidiam, quod se Deo aequasset paterni nominis usurpatione, volens et nativitatem confirmare, et naturae virtutem profiteri, respondit; unde dicitur respondit itaque Iesus, et dixit eis: amen, amen dico vobis: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem. Augustinus in Ioannem. Quidam qui Christianos se haberi volunt, Ariani haeretici dicentes ipsum filium Dei qui suscepit carnem, minorem esse quam pater est, capiunt ex his verbis causam calumniae, et respondent nobis: videtis quia dominus Iesus cum adverteret Iudaeos ex hoc moveri, quia patri Deo aequalem se faceret, talia verba subiunxit, ut se aequalem non esse monstraret: qui enim non potest, inquiunt, a se facere quidquam nisi quod viderit patrem facientem, utique minor est, non aequalis. Sed si Deus erat verbum, et est Deus maior et Deus minor, duos deos colimus, non unum Deum. Hilarius. Ne igitur exaequatio illa per nomen naturamque filii fidem nativitatis auferret, ait filium a se nihil facere posse. Augustinus in Ioannem. Tamquam diceret: quid scandalizati estis, quia patrem meum dixi Deum, et quia aequalem me feci Deo? Ita sum aequalis, ut ille me genuerit, non ut ille a me, sed ego ab illo sim. Filio hoc est esse quod posse. Quia ergo substantia filii de patre est, ideo potentia filii de patre est; quia ergo filius non est a se, ideo non potest a se. Sic ergo non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem: quia videre filii hoc est natum esse de patre; non alia visio est eius et alia substantia eius: totum quod est, de patre est. Hilarius. Ut autem maneret salutaris in patre et filio confessionis nostrae ordo, naturam nativitatis ostendit, quae potestatem efficiendi non per incrementa indultarum ad unumquodque opus virium sumeret, sed de cognitione praesumeret; praesumeret autem non de aliquo operis corporalis exemplo ut quod prius pater faceret, id postea filius facturus esset; sed cum ex patre filius esset natus per virtutis ac naturae in se paternae conscientiam, nihil nisi quod patrem facientem vidisset, filium facere posse testatus est. Non enim corporalibus modis Deus videt; sed visus ei omnis in virtute naturae est. Augustinus de Trin. Hoc autem si propterea dictum acceperimus quia in forma accepta ex creatura minor est filius; consequens erit ut prior pater super aquas ambulaverit, et cetera quae filius in carne apparens inter homines fecit, ut possit filius ea facere. Quis autem vel delirus ista sentiat? Augustinus super Ioan. Ambulatio tamen illa carnis supra mare a patre fiebat per filium. Quando enim caro ambulabat, et divinitas filii gubernabat, pater absens non erat, cum filius dicat: pater in me manens ipse facit opera. Cum ergo dixisset non potest filius a se facere quidquam, ne forte carnalis subreperet intellectus, ut faceret sibi homo quasi duos fabros, unum magistrum, alterum discipulum, ut quomodo ille fecit arcam, iste faciat alteram, secutus ait quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit. Non ait: quaecumque pater facit, et filius alia similia facit; sed: haec eadem. Mundum pater, mundum filius, mundum spiritus sanctus. Si unus Deus pater, et filius, et spiritus sanctus, unus mundus factus a patre per filium in spiritu sancto. Haec ergo eadem facit. Addit autem similiter, ne alius error in animo nasceretur. Videtur enim corpus hoc idem facere quod animus, sed non similiter: animus enim imperat corpori: corpus visibile est, animus invisibilis. Ut faceret aliquid servus, iubente domino fecit: idem ab utroque factum est; sed numquid similiter? Non ergo sic pater, et filius; sed haec eadem facit, et similiter facit; ut intelligamus simili potentia facere filium eadem ipsa quae facit pater. Aequalis igitur est patri filius. Hilarius de Trin. Vel aliter. Omnia et eadem ad ostendendam naturae virtutem locutus est. Est igitur natura eadem, cum eadem omnia posse naturae sit. Ubi vero similiter per filium omnia eadem fiunt, similitudo operum solitudinem operantis exclusit. Haec igitur est verae nativitatis et fidei nostrae intelligentia, quia sub una hac significatione testantur et similiter facta nativitatem, et eadem facta naturam. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Totum quod dicitur a semetipso non potest filius facere quidquam, intelligendum est quia nihil contrarium patri, nihil alienum ab eo facere potest. Ideo autem non dicit quoniam nihil contrarium facit, sed quoniam non potest facere, ut hinc ostendat indissimilitudinem et certitudinem parilitatis. Non enim imbecillitatem filii, sed multam eius virtutem ostendit hoc verbum. Sicut enim cum dicimus: impossibile est Deum peccare, non imbecillitatem eius accusamus, sed ineffabilem quamdam virtutem eius testamur; ita cum dicit filius: non possum a meipso facere quidquam, hoc dicit, quoniam impossibile est eum facere aliquid contrarium patri. Augustinus contra Serm. Arian. Hoc autem non deficientis est, sed in eo quod de patre natus est, permanentis; tamque laudabile est omnipotentem non posse mutari, quam laudabile est quod omnipotens non potest mori. Posset enim filius facere quod non vidisset patrem facientem, si posset facere quod per illum non facit pater; hoc est, si posset peccare: neque naturae immutabiliter bonae quae a patre est genita conveniret. Hoc autem quia non potest, non deficienter non potest, sed potenter. Chrysostomus. His autem quae dicta sunt attestatur quod sequitur quaecumque enim ille fecerit, haec similiter et filius facit. Si enim per seipsum pater omnia facit, et filius per seipsum facit, ut hoc quod dicit similiter, maneat; vides qualiter intelligentia est excelsa, humilitatis autem verba. Si enim humilius producit verba quaedam, non mireris: quia enim persequebantur eum excelsa audientes, et contrarium Deo esse aestimabant, parum per verba remisit. Augustinus in Ioannem. Cum ergo dixisset et se eadem facere, et similiter quae facit pater, subdit pater enim diligit filium, et omnia demonstrat ei quaecumque ipse facit. Ad hoc quod supra dixit nisi quod viderit patrem facere, videtur pertinere et quod omnia demonstrat ei quae ipse facit. Sed rursus mortalis cogitatio perturbatur: dicet enim aliquis: seorsum facit pater, ut possit filius videre quod facit; velut si faber doceat filium artem suam, et demonstret ei quicquid facit, ut possit et ipse facere quod viderit patrem facientem. Cum ergo pater facit, filius non facit, ut possit videre filius quod pater facit. Porro si fixum atque inconcussum tenemus, quia per filium omnia pater facit, antequam faciat demonstrat filio. Ubi etiam demonstrat filio pater quod facit, nisi in ipso filio, per quem facit? Si enim pater exemplo faciat, et filius attendat manus patris quemadmodum faciat, ubi est illa inseparabilitas Trinitatis? Non ergo faciendo demonstrat pater filio, sed demonstrando facit per filium. Videt enim patrem filius demonstrantem antequam aliquid fiat, et ex demonstratione patris, et visione filii fit quod fit a patre per filium. Sed dices: ostendo filio meo quod volo facere, et facit ipse, atque ego per ipsum. Sed verba dicturus es filio tuo. Sed ipse filius est verbum patris. Numquid ergo per verbum loqueretur ad verbum? An quia filius magnum est verbum, minora verba transitura erant inter patrem et filium, et sonus aliquis, et quasi creatura quaedam temporalis exitura erat ex ore patris, et percussura aurem filii? Remove omnia corporalia: simplicitatem vide, si simplex es; si non potes comprehendere quid sit Deus, vel hoc comprehendere quid non Deus sit. Multum proficies, si non aliud quam est senseris de Deo. In mente tua vide quod volo dicere: in qua video memoriam et cogitationem. Demonstrat memoria tua cogitationi tuae Carthaginem, et quod in illa erat antequam intenderes, conversae ad se cogitationi ostendit. Ecce facta est a memoria demonstratio, facta est in cogitatione visio, et nulla verba in medio cucurrerunt, nullum ex corpore signum datum est; sed tamen omnia quae in memoria tenes, forinsecus accepisti. Pater quae demonstrat filio, non accepit extrinsecus: intus totum agitur; quia nihil creaturarum esset extrinsecus, nisi pater hoc fecisset per filium; et eam pater demonstrando fecit, quia per filium videntem fecit. Sic ergo demonstrans pater filii visionem gignit, quemadmodum pater filium gignit. Demonstratio quippe generat visionem, non visio demonstrationem. Quod si purius et perfectius intueri valeremus, fortassis inveniremus nec aliud esse patrem, aliud eius demonstrationem, nec aliud filium, aliud eius visionem. Hilarius de Trin. Non igitur per ignorationem credendus est unigenitus Deus doctrina demonstrationis eguisse. Demonstratio enim operum nihil aliud hic nobis praeterquam nativitatis fidem ingerit, ut subsistentem filium ex subsistente Deo patre credamus. Augustinus. Videre enim patrem hoc est illi esse filium. Sic ergo demonstrat pater omnia quae facit filio, ut a patre videat omnia filius. Videndo enim natus est, et ab eo est illi videre a quo est illi esse, et natum esse, et permanere. Hilarius. Neque autem incircumspectum se caelestis sermo egit, ne forte diversae naturae significatio sub occasione dicti ambigui subreperet. Demonstrata enim potius opera patris esse ait domino, quam ad operationem eorum naturam virtutis adiectam, ut demonstratio ipsa nativitas esse doceretur, cui per dilectionem patris operum paternorum, quae per eum effici vellet, esset cognata cognitio. Augustinus. Sed ecce quem diximus patri coaeternum, videntem patrem, et videndo existentem, rursus nobis tempora nominat; nam sequitur et maiora his demonstrabit ei opera. Si autem demonstrabit, hoc est demonstraturus est, nondum demonstravit; et tunc filio demonstraturus est quando et istis; sequitur enim ut vos miremini. Et hoc difficile est videre, quomodo tamquam temporaliter filio coaeterno aliquando monstret aeternus pater omnia scienti quae sunt apud patrem. Quae sint autem illa maiora, facile est intelligere ex hoc quod subditur sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Maiora enim opera sunt mortuos suscitare, quam languidos sanare. Sed qui paulo ante loquebatur ut Deus, coepit loqui ut homo. Demonstrabit enim quasi temporaliter homini facto in tempore opera maiora, idest resurrectionem corporum. Corpora enim resurgent per dispensationem humanam; sed animae resurgent per substantiam Dei: participatione enim Dei fit anima beata, non participatione beatae animae. Quomodo enim anima, quae inferior Deo est, id quod ipsa inferius est, hoc est corpus, vivere facit, sic eamdem animam non facit beate vivere, nisi quod ipsa anima superius est, scilicet Deus. Unde et prius dictum est quod pater diligit filium, et demonstrat ei quae ipse facit. Demonstrat enim pater filio ut animae suscitentur, quia per patrem et filium suscitantur, nec possunt vivere nisi earum vita sit Deus. Vel nobis pater demonstraturus est, non illi; propterea subiungit ut vos miremini: in quo exposuit quid voluit dicere: et maiora his demonstrabit ei opera. Sed quare non dixit: demonstrabit vobis, sed filio? Quia et nos membra sumus filii, et ipse discit quodammodo in membris suis, quomodo et patitur in nobis: sicut enim dixit: quod uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis, ita si interrogetur a nobis: quando eris discens, cum tu doceas omnia? Respondet: cum unus ex minimis meis discit, ego disco.


Lectio 4

[86032] Catena in Io., cap. 5 l. 4 Augustinus in Ioannem. Quia dixerat quod maiora his opera pater demonstraturus est filio, quae sint maiora prosequitur, et dicit sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Plane maiora sunt ista: valde enim plus est ut resurgat mortuus quam ut convalescat aegrotus. Non autem sic hoc intelligamus ut alios a patre suscitari, alios a filio aestimemus; sed eosdem quos pater suscitat et vivificat, ipsos et filius suscitat et vivificat. Et ne quis diceret: suscitat pater mortuos per filium, ille tamquam potens, iste tamquam ex aliena potestate, tamquam minister facit aliquid; potestatem filii signavit dicens filius quos vult vivificat. Tenete hic non solum potestatem filii, verum etiam et voluntatem. Eadem enim patris et filii potestas est, et voluntas: non enim vult pater aliud quam filius; sed sicut illis una substantia, sic una voluntas est. Hilarius de Trin. Velle quidem naturae libertas est, quae ad perfectae virtutis beatitudinem cum arbitrii voluntate in libertate subsistat. Augustinus. Sed qui sunt isti mortui, quos vivificat pater et filius? Vult nobis insinuare resurrectionem mortuorum quam omnes expectamus, non illam quam quidam habuerunt, ut ceteri crederent; resurrexit enim Lazarus moriturus. Cum ergo dixisset sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, ne intelligeremus illam mortuorum resurrectionem quam fecit ad miraculum, non ad vitam aeternam, secutus ait neque enim pater iudicat quemquam, etc.: ut ostendat quia de illa resurrectione mortuorum dixerat quae futura est in iudicio. Vel aliter de resurrectione animarum dictum est sicut pater suscitat mortuos, et cetera. Resurrectione autem corporum sic dicit: neque enim pater iudicat quemquam, et cetera. Resurrectio enim animarum fit per substantiam patris et filii, et ideo id simul operantur pater et filius: resurrectio vero corporum fit per dispensationem humanitatis non patri coaeternam. Sed vide quomodo verbum Christi mentem nostram huc atque illuc ducit, et uno carnis loco remanere non sinit; ut versando exerceat, exercendo mundet, mundando capaces reddat, capaces factos impleat. Paulo enim ante dicebat, quia demonstrat pater filio quidquid facit. Videbam quasi patrem facientem, et filium expectantem: modo rursus video filium facientem, patrem vacantem. Augustinus de Trin. Non enim quod dicitur omne iudicium dedit filio, secundum illam locutionem dictum est qua dicitur sic dedit filio vitam habere in semetipso; ut significaret quia sic filium genuit. Si enim sic diceretur, non utique diceretur pater non iudicat quemquam; secundum hoc enim quod pater aequalem genuit filium, iudicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est, quod in iudicio non forma Dei, sed forma filii hominis apparebit; non quia non iudicabit qui dedit omne iudicium filio, cum de illo dicat filius: est qui quaerat et iudicet; sed ita dictum est pater non iudicat quemquam, ac si diceretur: patrem nemo videbit in iudicio, sed omnes filium, quia filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt. Hilarius de Trin. Vel aliter. Quia dixerat et filius quos vult vivificat, ne non nativitatis videretur in se habere naturam, sed non natae potius potestatis iure subsistere, continuo subiecit neque enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. Et in eo quod omne iudicium datum est, naturae nativitas demonstratur: quia et omnia habere sola natura possit indifferens, neque nativitas aliquid possit habere nisi datum sit. Chrysostomus in Ioannem. Sicut enim dedit vitam, idest genuit eum viventem, ita dedit iudicium, idest genuit eum iudicem. Dedit enim hic positum est, ne hunc ingenitum suspiceris, neque duos patres aestimes. Dicit autem omne iudicium, quia dominus est et puniendi et honorandi, ut voluerit. Hilarius. Datum est enim ei omne iudicium, quia vivificat quos vult. Neque ademptum patri iudicium potest videri, cum ipse non iudicet, quia filii iudicium ex iudicio est paterno. Ab eo enim datum omne iudicium est: sed dati iudicii causa non tacita est; sequitur enim ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Chrysostomus. Ne enim audiens quoniam patrem habet auctorem, dissimilitudinem substantiae aestimes, et honoris minorationem, complicat honorem filii patris honori, eumdem ostendens esse honorem patris et filii. Sed numquid patrem eum dicemus? Absit: qui enim patrem eum dicit, non adhuc filium ut patrem honorat, sed totum confundit. Augustinus. Et prius quidem filius videbatur ut servus, pater honorabatur ut Deus. Apparebit filius aequalis patri ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Sed quid, si inveniuntur qui patrem honorificant, et non honorificant filium? Non potest fieri; unde sequitur qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. Aliud est enim cum tibi commendatur Deus, quia Deus est, et aliud cum tibi commendatur Deus, quia pater est. Cum tibi commendatur Deus creator, tibi commendatur omnipotens, spiritus quidam summus, aeternus, invisibilis, incommutabilis; cum vero tibi, quia pater est, commendatur, nihil tibi aliud quam filius commendatur; quia pater dici non potest, si filium non habet. Sed si forte patrem quidem honorificas tamquam maiorem, filium tamquam minorem, ibi tollis honorem patris, ubi minorem das filio. Quid enim tibi aliud videtur ita sentienti, nisi quia pater aequalem sibi filium generare aut noluit, aut non potuit? Si noluit, invidit; si non potuit, defecit. Vel aliter. Quod dicitur ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem, redditum est resurrectioni animarum, quam sic operatur filius sicut pater; sed propter resurrectionem corporum subditur qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. Non dixit sic: honoratur enim homo Christus, sed non sicut pater Deus. Sed dicit aliquis: missus est filius, et maior est pater, quia misit. Recede a carne: missionem audi, non separationem. Res humanae fallunt homines, res divinae purgant; quamquam et ipsae res humanae dicant contra se testimonium; velut si quis uxorem velit petere, et per se non possit, amicum maiorem mittit qui eam petat. Et tamen attende quam sit aliud in rebus humanis: numquid enim homo pergit cum eo quem mittit? Pater autem qui misit filium, non recessit a filio, cum dicat: non sum solus, quia pater mecum est. Augustinus de Trin. Non autem eo ipso quod de patre natus est, missus dicitur filius; sed vel eo quod apparuit huic mundo, verbum caro factum; unde dicit: a patre exivi, et veni in hunc mundum: vel eo quod ex tempore cuiusdam mente percipitur, sicut dictum est. Mitte illam, ut mecum sit, et mecum laboret. Hilarius. Conclusa igitur sunt omnia adversum haeretici furoris ingenia. Filius est, quia a se nil facit: Deus est, quia quaecumque pater facit, et ipse eadem facit; unum sunt, quia exaequantur in honore: non est pater ipse, quia missus est.


Lectio 5

[86033] Catena in Io., cap. 5 l. 5 Glossa. Quia dixerat quod filius quos vult vivificat, consequenter ostendit qualiter per filium perveniatur ad vitam, dicens amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam. Augustinus in Ioannem. Quandoquidem in audiendo et credendo vita aeterna est, multo magis in intelligendo. Sed gradus pietatis est fides, fidei fructus intellectus. Et non dixit: mihi; sed credit ei qui misit me. Quare verbum audit tuum, et credit alteri? Quid voluit dicere nisi quia verbum eius est in me? Et quid est audit verbum meum, nisi audit me? Credit autem ei qui misit me: quia cum illi credit, verbo eius credit, mihi credit, quia verbum patris ego sum. Chrysostomus in Ioannem. Vel non dixit: qui audit sermones meos, et credit mihi: aestimassent enim hoc esse tumorem et gloriationem verborum superfluam. Dicens autem credit ei qui misit me, susceptibilem faciebat suum sermonem. Ex duobus enim suum sermonem susceptibilem facit: et in hoc quod patri creditur ab eo qui ipsum audit, et in hoc quod multis bonis potietur; unde sequitur et in iudicium non venit. Augustinus in Ioannem. Sed quis est hic? Erit quisquam Paulo apostolo melior, qui ait: oportet nos exhiberi omnes ante tribunal Christi? Aliquando ergo iudicium poena dicitur, aliquando iudicium discretio dicitur. Ergo secundum iudicium discretionis oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi; secundum iudicium damnationis hic dicitur in iudicium non venit; idest, non venit in damnationem. Sequitur sed transit a morte in vitam. Non nunc transit, sed iam transiit a morte infidelitatis ad vitam fidei, a morte iniquitatis ad vitam iustitiae. Vel aliter. Ne putares credendo te non moriturum secundum carnem, scias te mortem, quam debes supplicio Adam, persoluturum. Accepit enim ille, in quo tunc omnes fuimus: morte morieris nec potes evadere divinam sententiam. Sed cum persolveris mortem veteris hominis, suscipies vitam novi hominis, et transitum facies de morte ad vitam. Ad quam vitam? Ad aeternam: resurrecturi enim in fine saeculi, mortui in vitam aeternam transibunt: vita enim ista nec vita nominanda est, quia non est vera vita nisi quae est aeterna. Augustinus de Verb. Dom. Videmus autem homines amatores praesentis vitae temporalis ac finiendae, sic pro illa laborare ut quando veniat mortis metus, quidquid possunt faciant, non ut auferant, sed ut differant mortem. Si ergo tanto labore, tanta cura agitur ut aliquantulum plus vivatur, quomodo agendum est ut semper vivatur? Et si prudentes dicuntur qui omnibus modis agunt ut differant mortem et vivant paucos dies, quam stulti sunt qui sic vivunt ut perdant aeternum diem?


Lectio 6

[86034] Catena in Io., cap. 5 l. 6 Augustinus in Ioannem. Posset aliquis dicere: ex patre aliquis vivificatur cui credit. Quid tu? Non vivificas? Vide quia et filius quos vult vivificat; unde dicit amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint vivent. Chrysostomus in Ioannem. Cum autem dicat venit hora, ne forte longum suspiceris tempus, addidit et nunc est. Sicut enim in resurrectione futura vocem audientes praecipientem suscitabimur, ita et nunc fit. Theophylactus. Hoc enim dixit pro his quos a mortuis suscitaturus fuit, scilicet filia archisynagogi, filio viduae et Lazaro. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Ne forte quia dixit transit de morte ad vitam, intelligamus hoc in futura resurrectione, ostendere volens quomodo transit qui credit, subiungit amen, amen dico vobis, quia venit hora. Quae hora? Et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint vivent. Non inquit: quia vivunt, audiunt; sed audiendo reviviscunt. Quid est enim audient, nisi obedient? Qui enim credunt, et secundum veram fidem agunt, vivunt, et mortui non sunt; qui autem vel non credunt, vel credunt male viventes et caritatem non habentes, mortui potius deputandi sunt. Et tamen adhuc agitur hora ista, et usque ad finem saeculi ipsa hora una agitur, ut Ioannes dicit: novissima hora est. Augustinus de Verb. Dom. Quando mortui, idest infideles, audient vocem filii Dei, idest Evangelium, et qui audierint, idest qui obedierint, vivent, idest iustificabuntur, et infideles iam non erunt. Augustinus in Ioannem. Sed quaeret aliquis: habet filius vitam unde vivant credentes? Audi ipsum dicentem sicut enim habet pater vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso. Vivere quippe suum in illo est, non aliunde, non alienum est; non quasi particeps sit vitae, quae non est quod ipse; sed habet vitam in semetipso, ut ipsa vita sibi sit ipse. Quid tu? Anima mortua eras. Audi patrem per filium: surge, ut in eo recipias vitam, quam non habes in te, qui habet vitam in semetipso; et sic agitur prima resurrectio. Haec enim vita, quod pater et filius est, ad animam pertinet. Non enim vitam illam sapientiae sentit corpus, sed mens rationalis. Hilarius de synodis. Conclusi quidem haeretici Scripturarum auctoritatibus, hoc solum tribuere solent filio, ut patri tantum virtute similis sit; tollunt autem ei similitudinem naturae; non intelligentes, non nisi ex naturae similitudine similitudinem esse virtutis: neque enim aliquando inferior natura superioris a se potiorisque naturae virtutem consequitur. Non autem potest negari quin filius Dei idem possit, cum dixerit quaecumque pater facit, eadem et filius facit similiter. Sed similitudini virtutis, naturae similitudo succedit, cum dixit sicut habet pater vitam in semetipso, ita et filio dedit habere vitam in semetipso. In vita, naturae et essentiae significatio est; quae sicut habetur, ita data esse docetur ad habendum. Quod enim in utroque vita est, id in utroque significatur essentia; et vita quae gignitur ex vita, idest essentia quae de essentia nascitur, dum non dissimilis nascitur, scilicet quia vita ex vita est, tenet in se originis suae indissimilem naturam. Augustinus de Trin. Intelligitur autem pater non sine vita existenti iam filio vitam dedisse; sed ita eum sine tempore genuisse ut vita quam pater filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae eius qui dedit. Hilarius de Trin. Quod enim ex vivo vivum natum est, habet nativitatis perfectionem sine novitate naturae: non enim novum est quod ex vivo generatur in vivum, quia nec ex nihilo ad nativitatem vita quaesita est; et vita quae nativitatem sumit ex vita, necesse est per naturae unitatem, et perfectae nativitatis sacramentum, ut in vivente vivat, et in se habeat vitam viventem. Et quidem naturae humanae infirmitas ex disparibus comparatur, et ex inanimatis continetur ad vitam, nec statim in ea quod gignitur vivit, neque totum vivit ex vita, cum in ea multa sint quae sine naturae sensu, cum excreverint, desiccentur. In Deo vero totum quod est vivit: Deus enim vita est, et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum. Augustinus in Ioannem. Ergo quod dicitur dedit filio, tale est ac si diceretur: genuit filium: generando enim dedit. Quomodo dedit ut esset, sic dedit ut vita esset in semetipso, ut non aliunde vita indigeret; sed ipse esset plenitudo vitae unde credentes alii viverent, dum viverent. Quid interest? Quia ille dedit, iste accepit. Chrysostomus in Ioannem. Vides indissimilitudinem, in uno solo differentiam ostendentem; in essendo hunc quidem patrem, illum vero filium. Hilarius de synodis. Discernitur enim persona accipientis et dantis: non enim potest intelligi ipse atque unus a se accepisse qui dederit: quia alius est sibi vivens, alius profitens se vivere per auctorem.


Lectio 7

[86035] Catena in Io., cap. 5 l. 7 Theophylactus. Non solum pater dedit filio quod vivificet, sed etiam quod iudicium faciat; unde dicit et potestatem dedit ei iudicium facere. Chrysostomus in Ioannem. Cuius autem gratia circa hoc continue vertitur iudicium, dico et resurrectionem et vitam? Quoniam haec maxime omnium sunt quae possunt difficilem etiam auditorem ad credendum adducere. Qui enim persuasus est quoniam resurget, et filio dabit noxas eorum quae deliquit, etsi nihil aliud viderit, signum hoc suscipiens curret, benignum sibi iudicem faciens. Sequitur quia filius hominis est, nolite mirari hoc. Paulus quidem Samosatenus non ita ait; sed sic dedit ei potestatem iudicium facere, quia filius hominis est. Sed nullam convenientiam habet hoc dictum ita: non enim propterea suscepit iudicium quia homo est: quia quis prohibet omnes homines esse iudices? Sed quia ineffabilis Dei filius est, propterea et iudex est. Ita igitur legendum: quia filius hominis est, nolite mirari hoc: quia enim videbatur audientibus obstare his quae dicebantur: quoniam nihil plus aestimabant esse Christum quam purum hominem; quae vero dicebantur erant maiora quam secundum hominem, et etiam quam secundum Angelum, et erant solius Dei: ideo hanc opinionem solvens, dixit: ne miremini quia filius hominis est: et subdit causam quare non sit mirandum, dicens quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei. Et cuius gratia non dixit: ne miremini, quia filius hominis est: etenim et ipse filius Dei est? Si resurrectionem posuit, quasi scilicet opus dicens quod Dei proprium erat, dat audientibus ex eo syllogizare de reliquo, quoniam Deus erat, et Dei filius. Etenim qui argumenta complicant, cum partes ponentes nobiliter demonstraverint quod quaeritur, multoties non inducunt ipsi conclusionem, sed clariorem facientes victoriam, dimittunt illi qui contradicit, ut pro eis sententiam ferat. Igitur eius quidem quae secundum Lazarum resurrectionis supra reminiscens, de iudicio tacuit: non enim propter iudicium surrexit Lazarus: universalem vero resurrectionem inducens, iudicium posuit; unde sequitur et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Quia enim supra dixerat: qui audit sermonem meum et credit ei qui misit me, in iudicium non venit, ut non aestimet quis quod credere sufficit ad salutem, adiecit haec et de vita, dum dicit et qui bona egerunt (...) et qui mala egerunt. Augustinus. Vel aliter. Inquantum erat verbum in principio apud Deum, dedit ei vitam habere in semetipso; sed quia verbum caro factum est ex virgine Maria, homo factus filius hominis est; et quia filius hominis est, accepit potestatem iudicium facere, quod scilicet erit in fine saeculi, et ibi erit resurrectio corporum mortuorum. Animas ergo suscitat Deus per Christum filium Dei, corpora suscitat per eumdem filium hominis; unde additur quia filius hominis est: nam secundum quod Dei filius est, semper habuit. Augustinus de Verb. Dom. Ad iudicium enim forma hominis ventura est; forma illa iudicabit quae iudicata est: sedebit iudex qui stabat sub iudice, damnabit vero reos qui factus est falso reus. Rectum enim erat ut iudicandi viderent iudicem: iudicandi autem erant boni et mali: restabat ut in iudicio forma servi et bonis et malis ostenderetur, forma Dei solis bonis servaretur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Augustinus in Ioannem. Omnes autem qui instituerunt alicuius etiam falsae religionis sectam, negare resurrectionem mentium non potuerunt; sed multi carnis resurrectionem negaverunt; et nisi tu, domine Iesu, dixeris eam, quid opponemus contradictoribus? Ad ipsam igitur ostendendam subdit nolite mirari hoc, scilicet quod dedit potestatem filio hominis iudicium faciendi, quia venit hora. Augustinus de Verb. Dom. Hic non addit et nunc est, quia ista hora in fine saeculi erit. Nolite, inquam, mirari, quia dixit: oportet homines ab homine iudicari; sed quos homines? Non solum quos inveniet vivos; unde sequitur quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt. Augustinus in Ioannem. Quid evidentius? Corpora sunt in monumentis, non animae. Superius etiam cum diceret venit hora, et adderet et nunc est, subiecit quando mortui audient vocem filii Dei. Non dixit: omnes mortui: mortuos enim iniquos voluit intelligi; sed non omnes iniqui obediunt Evangelio; at vero in fine omnes qui sunt in monumentis audient vocem eius, et procedent. Noluit dicere: et vivent, quod supra dixit, ubi vitam aeternam intelligi voluit et beatam, quam non omnes habebunt qui de monumentis procedent. Accepisti certe potestatem iudicandi, quia filius hominis es. Resurgent corpora; de ipso iudicio dic aliquid, et hoc audite qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, vivere scilicet cum Angelis Dei; qui male egerunt, in resurrectionem iudicii. Hic iudicium pro poena posuit.


Lectio 8

[86036] Catena in Io., cap. 5 l. 8 Augustinus in Ioannem. Dicturi eramus Christo: tu iudicabis, et pater non iudicabit; nonne ergo secundum patrem iudicabis? Et ideo adiecit non possum ego a me facere quidquam. Chrysostomus in Ioannem. Hoc est, non extraneum neque dissimile his quae vult pater, a me fieri videbitis; sed sicut audio, iudico: in quo nihil aliud ostendit quam quoniam impossibile est eum aliquid aliud velle quam quod pater vult: hoc est, ita iudico ac si ipse pater esset qui iudicaret. Augustinus in Ioannem. Cum ageretur de resurrectione animarum, non dicebat audio, sed video. Audio enim nunc dicit, tamquam praecipientis patris imperium. Iam ergo sicut homo loquitur, quo maior est pater. Augustinus contra Arianos. Vel aliter. Dicit filius sicut audio iudico, sive ex humana subiectione, quia filius hominis est, sive secundum illam incommutabilem simplicemque naturam quae sic est filii, ut tamen ei de patre sit: in qua natura non est aliud audire, aliud videre, aliud esse. Unde ab illo est ei audire, et videre a quo illi est ipsum esse. Et ideo sicut audit iudicat: quia sicut genitum est verbum, ut idem verbum sit veritas, ita secundum veritatem iudicat. Sequitur et iudicium meum iustum est: quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me patris. Hoc enim dicens, ad illum hominem voluit referre intentionem nostram qui voluntatem suam quaerendo, non eius a quo factus est, non habuit iustum iudicium de seipso: sed iustum iudicium habitum est de ipso. Ipse quippe faciens voluntatem suam, non Dei, moriturum se esse non credidit; sed hoc iudicium eius iustum non fuit. Denique fecit, et mortuus est: quia iudicium Dei iustum est, quod iudicium facit Dei filius, non quaerendo voluntatem suam, cum sit etiam hominis filius: non quia ipsius in iudicando nulla voluntas est, sed quia non ita est voluntas eius propria ut sit a voluntate patris aliena. Augustinus in Ioannem. Non ego quaero voluntatem meam propriam, idest filii hominis, quae resistat Deo: faciunt enim homines voluntatem suam, non Dei, quando faciunt quod volunt, non quod iubet Deus. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut tamen sequantur voluntatem Dei, non faciunt voluntatem suam. Vel ideo dicit filius non quaero voluntatem meam: quia Christus non est de se, sed de patre suo est. Chrysostomus. Ostendit enim non aliam esse patris voluntatem praeter suam, sed unam utriusque. Si vero humanius hoc loquitur, ne mireris: hominem enim purum adhuc eum aestimabant. Inde igitur suum iudicium iustum esse dixit, unde quilibet alius excusans dixisset; qui enim sua vult statuere, in suspicionem deveniet de corruptione iustitiae; qui vero non suis innititur, quam occasionem habebit ut iniusta iudicet? Augustinus in Ioannem. Filius unicus dicit non quaero voluntatem meam: et homines volunt facere voluntatem suam. Faciamus ergo voluntatem patris, Christi, et spiritus sancti: quia horum una voluntas, una potestas, una maiestas est.


Lectio 9

[86037] Catena in Io., cap. 5 l. 9 Chrysostomus in Ioannem. Quia Christus magna de se enuntiaverat, quorum demonstratio non erat dicta, ad confirmationem eorum quae dicta sunt, oppositionem eorum inducit, dicens si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum. Quis autem non statim turbabitur, Christum audiens hoc dicentem? Etenim in multis locis apparet sibi ipsi testatus. Si igitur omnia haec falsa sunt, quae nobis erit spes salutis? Unde veritatem inveniemus, cum ipsa veritas dicat testimonium meum non est verum? Hoc igitur quod dicit non est verum, non quantum ad dignitatem suam, sed quantum ad illorum suspicionem loquebatur. Poterant enim ei Iudaei subinferre: quoniam tibi non credimus: nullus enim unquam sibi testans dignus est fide. Deinde post oppositionem alias dat responsiones manifestas et irrefragabiles, tres inducens testes eorum quae dicta sunt: opera quae ab ipso sunt facta, patris testimonium, et Ioannis praedicationem: et ponit priorem minorem, eam scilicet quae Ioannis; unde dicit alius est qui testimonium perhibet de me; et scio quoniam verum est testimonium eius quod perhibet de me. Augustinus de Verb. Dom. Noverat enim ipse verum esse de se testimonium suum; sed propter infirmos et propter incredulos quaerebat sol lucernas: fulgorem quippe solis lippitudo eorum ferre non poterat; ideo quaesitus est Ioannes qui testimonium perhiberet veritati. Martyres nonne testes sunt Christi, ut testimonium perhibeant veritati? Sed si diligentius inspicimus, quando martyres perhibent illi testimonium, ipse sibi perhibet testimonium; ipse enim habitat in martyribus, ut perhibeant testimonium veritati. Alcuinus. Vel aliter. Quia Christus Deus erat et homo, utriusque naturae proprietatem ostendit: aliquando loquens secundum hoc quod ex hominibus assumpsit, aliquando secundum maiestatem divinitatis. Quod ergo ait si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum, ex parte humanitatis est accipiendum; et est sensus: si ego homo de me perhibeo testimonium, scilicet absque Deo, testimonium meum non est verum; unde sequitur alius est qui testimonium perhibet de me. Pater enim testimonium perhibet de Christo, quia in Baptismo vox patris audita est, et in monte transfigurato Christo. Sequitur et scio quia verum est testimonium eius. Deus enim veritas est: ergo testimonium veritatis quid aliud potest esse quam verum? Chrysostomus. Sed secundum priorem intellectum possent illi dicere: si non est verum testimonium tuum, quomodo dicis: quoniam novi quod est verum testimonium Ioannis? Unde ad eorum suspicionem respondet dicens vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati; quasi dicat: non misissetis ad Ioannem, si eum dignum fide non opinaremini. Et, quod utique maius est, non miserunt ad eum interrogandum de Christo, sed de seipso. Qui enim missi sunt, non dixerunt: quid dicis de Christo? Sed: tu quis es? (...). Quid dicis de teipso? Ita magnam de homine admirationem habebant. Alcuinus. Ille autem testimonium perhibuit, non sibi, sed veritati; sicut amicus veritatis veritati Christo testimonium perhibuit. Non autem dominus refellit testimonium Ioannis, quod vere necessarium fuit; sed ostendit non ita debere homines in Ioannem intendere ut iam non putent solum Christum sibi esse necessarium; unde subdit ego autem non ab homine testimonium accepi. Beda. Quia non indigeo. Ioannes autem etsi testimonium perhibuit, non tamen ut Christus cresceret, sed ut homines ad ipsius cognitionem promoveret. Chrysostomus. Testimonium etiam Ioannis Dei testimonium erat: ab illo enim discens dixit quod dixit. Sed ne dicant: unde manifestum est quod a Deo didicit quod didicit? Eorum suspicionem correxit, dicens sed hoc dico ut vos salvi sitis, quasi dicat: ego quidem Deus existens, non indigebam huiusmodi testimonio humano: quia vero ei magis attenditis, et eum magis omnibus fide dignum putatis, mihi autem neque miracula facienti credidistis; propter hoc vobis commemoro testimonium illius: ut enim non dicant: quid igitur si ille dixit, nos autem non suscepimus? Ostendit quoniam non acceptaverunt quae ab eo dicta sunt; unde sequitur ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exultare in luce eius. Hoc autem quod dicit ad horam, facilitatem credendi ostendit, et quam cito ab eo resilierunt: quod si non fecissent, cito eos ad Iesum manuduxisset. Vocando autem eum lucernam, ostendit quoniam non ex se habebat lumen, sed a spiritus sancti gratia. Alcuinus. Ioannes enim erat lucerna illuminatus a Christo luce, ardens fide et dilectione, lucens verbo et actione: qui praemissus est, ut inimicos Christi confunderet, secundum illud: paravi lucernam Christo meo: inimicos eius induam confusione. Chrysostomus. Ad Ioannem igitur vos duco, non quasi illius indigens testimonio, sed ut vos salvemini: nam habeo maius testimonium Ioanne; et hoc est quod sequitur ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Hoc autem est quod est ab operibus; unde sequitur opera enim quae dedit mihi pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia misit me pater. Alcuinus. Quod enim caecos illuminat, aures aperit, ora mutorum resolvit, Daemonia fugat, mortuos suscitat: opera haec testimonium perhibent de Christo. Hilarius de Trin. Unigenitus enim Deus, non hominis testimonio tantum, sed etiam virtutis, docet esse se filium: opera enim eius quae facit, testantur eum a patre missum. Itaque filii obedientia et paterna auctoritas docentur in misso. Sed quia opera non sufficiunt in credibilibus ad testimonium, sequitur et qui misit me pater, ipse testimonium perhibet de me. Revolvite evangelica volumina, et omne eorum opus recensete: nullum aliud patris de filio testimonium extat in libris, quam quod hic sit filius suus. Quid infertur hodie calumniae, ut adoptio nominis sit, ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint? Beda in Ioannem. Missio autem incarnatio eius debet intelligi. Denique ostendit quod Deus incorporeus sit, et quod corporalibus et visibilibus oculis videri non possit; unde sequitur neque vocem eius unquam audistis, neque speciem eius vidistis. Alcuinus. Possent enim Iudaei dicere: nos soliti sumus vocem domini audire in Sina, et eum vidimus in specie ignis. Si ergo Deus perhibet testimonium de te, nos intelligeremus vocem domini. Contra hoc dicit: ego habeo testimonium a patre, quamvis non intelligatis: quia vos nunquam audistis vocem eius, neque speciem eius vidistis. Chrysostomus. Quomodo ergo Moyses dicit: si facta est aliquando huiusmodi res, ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vidisti? Vidisse etiam eum dicuntur Isaias et alii plures. Quid ergo est quod nunc ait Christus? In philosophicum eos inducit dogma, paulatim ostendens quoniam neque vox circa Deum est neque species; sed superior et figuris est et loquelis talibus. Sicut enim dixit neque vocem eius audistis, propter hoc non indicat quod vocem emittat, sed non audibilem; ita dicens neque speciem eius vidistis, non hoc dicit quod speciem sensibilem habeat et visibilem, sed quoniam nihil horum est circa Deum. Alcuinus. Non enim carnalibus auribus, sed spirituali intelligentia per gratiam spiritus sancti audiri potest. Non ergo vocem spiritalem audierant, quoniam eum amare et praeceptis eius obedire nolebant; neque speciem eius viderunt, quia non exterioribus oculis videri potest, sed fide et dilectione. Chrysostomus. Sed neque possibile erat eis dicere quod praecepta eius suscepissent et servarent; ideoque subiungit et verbum eius non habetis in vobis manens, idest praecepta Dei, legem et prophetas: etsi enim ea Deus constituit, sed apud vos non sunt: et si Scripturae ubique docent ut mihi credatis, vos autem non creditis, manifestum est quod sermo eius deficit a vobis. Et propter hoc subdit quia quem misit ille, huic vos non creditis. Alcuinus. Vel aliter verbum quod in principio erat, non habent in se manens qui verbum Dei quod audiunt, et memoria tenere et opere implere contemnunt. Dixerat igitur se habere testimonium a Ioanne, ab operibus, a patre; addit et testimonium a lege quae data est per Moysen, dicens scrutamini Scripturas, in quibus putatis vitam aeternam habere; et illae sunt quae testimonium perhibent de me: quasi dicat: vos in Scripturis putatis vitam aeternam habere, et me quasi contrarium Moysi repudiatis: testimonio ipsius Moysi me esse Deum intelligere potestis, si ipsas Scripturas diligenter investigatis. Omnis enim Scriptura testimonium perhibet de Christo, sive per figuras, sive per prophetas, sive per Angelorum ministeria. Sed his Iudaei de Christo non crediderunt; et ideo vitam aeternam habere non possunt; unde sequitur et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis; quasi dicat: Scripturae perhibent testimonium; et tamen per tot testimonia non vultis venire ad me; idest, non vultis mihi credere, et a me quaerere veram salutem. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter potest continuari. Possent illi dicere: qualiter si vocem eius non audivimus, Deus tibi testatus est? Et ideo dicit scrutamini Scripturas, ostendens quod per has testatus est Deus de eo: etenim in Iordane testatus est, et in monte. Sed vocem quidem factam in monte non audierunt, factam autem in Iordane audierunt, sed non attenderunt. Propterea mittit eos ad Scripturas, ostendens quoniam et patris testimonium illic est. Non autem ad lectionem simplicem Scripturarum, sed ad scrutationem exquisitam eos mittebat: quia ea quae de eo dicebantur in Scripturis, desuper obumbrabantur; neque in superficie exprimebantur, sed velut quidam thesaurus recondebantur. Non dicit autem: in quibus habetis vitam aeternam; sed in quibus aestimatis vos habere; ostendens quoniam non capiebant magnum fructum et nobilem ex Scripturis, sola lectione aestimantes se salvari, cum fide essent privati; propter quod subdit et non vultis venire ad me: quia ei credere nolebant. Beda. Quod autem venire pro credere ponatur, Psalmista ostendit dicens: accedite ad eum, et illuminamini. Subdit autem ut vitam habeatis: si enim anima quae peccat moritur, ipsi anima et mente mortui erant. Promittebat ergo illis vitam animae, vel felicitatis aeternae.


Lectio 10

[86038] Catena in Io., cap. 5 l. 10 Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus supra meminit et Ioannis, et testimonii Dei, et operum suorum, ut eos ad seipsum attraheret, probabile erat multos suspicari quod haec diceret, gloriam hominum amans; et ideo contra hoc dicit claritatem ab homine non accipio; hoc est, non indigeo. Non enim est mea natura talis ut indigeat quae ab hominibus est gloria. Si enim sol a lucernae lumine non recipit adiectionem, multo magis ego humana gloria non indigeo. Alcuinus. Vel claritatem ab hominibus non accipio; idest, laudem humanam non quaero: non enim veni ut honorem ab hominibus acciperem carnalem, sed honorem hominibus darem spiritualem. Non ergo ideo hoc loquor ut gloriam meam quaeram, sed condoleo vobis errantibus, et volo vos reducere ad viam veritatis; unde dicit sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. Chrysostomus. Quasi dicat: ideo hoc dixi, ut convincam vos quoniam propter amorem Dei me non persequimini: etenim ipse testatur mihi et per opera et per Scripturas. Oportebat igitur ut sicut me abiciebatis, aestimantes esse Deo contrarium, ita nunc ad me veniretis, si Deum amaretis; sed non amatis. Non autem ab his solum, sed etiam a futuris hoc ostendit, dicens ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me. Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Ideo dicit se in nomine patris venisse, ut omnem abscindat occasionem indevotionis. Alcuinus. Ac si dicat: ideo veni in mundum ut per me glorificetur nomen patris, quia patri omnia attribuo. Dilectionem ergo Dei non habebant, quia nolebant eum recipere qui patris venerat facere voluntatem. Antichristus autem veniet in nomine non patris, sed suo, ut non gloriam patris, sed suam quaerat. Quia enim Iudaei noluerunt recipere Christum, poena peccati huius congruet ut recipiant Antichristum; ut qui nolunt credere veritati, credant mendacio. Augustinus de Verb. Dom. Sed audiamus et Ioannem: audisti quia Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt. Quid autem expavescit in Antichristo, nisi quia nomen suum honoraturus est et nomen domini contempturus? Quid aliud facit qui dicit: ego iustifico, nisi boni fuerimus, peristis? Ergo vita mea ex te pendebit, et salus mea ex te religabitur. Ita ne oblitus sim fundamentum meum? Nonne petra erat Christus? Chrysostomus. Sic igitur irrefragabilem indevotionis eorum ponit demonstrationem; quasi dicat: si ut amantes Deum me persequeremini, multo magis in Antichristo hoc vos facere oporteret: ille enim non dicit se a patre missum, neque secundum voluntatem illius venire; sed e contrario ea quae sibi non congruunt rapiens, super omnia Deum se esse dicet. Manifestum est igitur quod livoris persecutio erat qua Christum persequebantur, et odii in Deum. Deinde causam eorum infidelitatis ponit, dicens quomodo vos potestis credere qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis? Hinc enim rursus ostendit quoniam non quae Dei sunt intendebant, sed propriam volebant passionem defendere. Alcuinus. Magnum igitur vitium est iactantia, et humanae laudis ambitio, quae de se vult aestimari quod de se non habet. Ideo enim non possunt credere, quia superba mens eorum laudari desiderat, et se super alios efferre. Beda. Hoc autem vitium melius caveri non potest, quam ut ad conscientias nostras redeamus, nosque pulverem esse consideremus; et si quid nobis boni inesse deprehendimus, non nobis, sed Deo ascribamus. Instruimur etiam ut semper nos tales exhibeamus quales ab aliis videri desideramus. Denique possent ipsi respondere: ergo accusabis nos apud patrem? Et ideo eorum quaestionem praeveniens subdit nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud patrem. Chrysostomus. Quia scilicet non veni damnare, sed salvare. Est qui accusat vos, Moyses, in quo vos speratis. Sicut enim de Scripturis supra dixit in quibus putatis vitam aeternam habere, ita et de Moyse ait in quo vos speratis, ex propriis eos ubique capiens. Sed dicent: qualiter nos ille accusabit? Quid tibi et Moysi commune, qui sabbatum solvisti? Et ideo subdit si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Haec ex superioribus constitutionem habent: cum enim in confessionem deductum sit quod a Deo veni, ab operibus, a voce Ioannis, a patris testimonio, manifestum est quod Moyses eos accusabit; etenim dixit: si quis venerit signa faciens et ad Deum ducens, et futura praedicens cum veritate, oportet ei obedire. Christus autem haec omnia fecit; nec ei crediderunt. Alcuinus forsitan autem more nostro posuit, non quia dubitatio sit in Deo. Scripsit autem de Christo Moyses dicens: prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris: tamquam me ipsum audietis. Augustinus contra Faustum. Sed et omne quod scripsit Moyses, de Christo est, idest, ad Christum omnino pertinet, sive quod eum figuris rerum vel gestarum vel dictarum praenuntiet, sive quod eius gratiam, gloriamque commendet. Sequitur si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? Theophylactus. Quasi dicat: ipse etiam scripsit, et apud vos libros reliquit, ut si forte oblivisceremini, de facili recordari possitis; et cum scriptis non credidistis, quomodo verbis meis non scriptis credetis? Alcuinus. Ex hoc etiam colligitur, quia qui legis praecepta, quae rapinam et alia mala prohibent, implere negligunt, et dicta Evangelii, quae perfectiora et subtiliora sunt, implere non valent. Chrysostomus. Et quidem si attenderent his quae dicebantur, oportebat quaerere, et ab eo discere quae sunt illa quae Moyses de eo scripsit; sed silent: talis enim est nequitia, ut quicquid dicat aliquis vel faciat, maneat proprium venenum conservans.


Caput 6
Lectio 1

[86039] Catena in Io., cap. 6 l. 1 Chrysostomus in Ioannem. Sicut iacula cum in durum aliquid inciderint, magno impetu huc illuc disperguntur; mollius vero assecuta figuntur et desinunt: ita et si cum audacibus hominibus impetuose incesserimus, saeviunt magis; si autem cesserimus, facile mollimus eorum insaniam. Propterea Christus furorem ex praemissis sermonibus natum, secedendo mitigavit, in Galilaeam vadens; non tamen ad eadem loca unde Ierusalem ascenderat: non enim in Cana Galilaeae, sed ultra mare ivit; unde ait post haec abiit trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. Alcuinus. Hoc mare pro diversitate locorum diversis nominibus vocatur; sed quantum ad praesentem locum, mare Galilaeae propter provinciam, Tiberiadis autem a civitate dicitur. Mare autem dicitur, non quia sit amara aqua; sed iuxta Hebraicum modum, omnium congregationes aquarum maria vocantur: quod mare dominus etiam frequenter transit, ut populis ibi manentibus verbum praedicationis impendat. Theophylactus. Transit enim de loco ad locum probando populi voluntatem, et avidiores homines uniuscuiusque civitatis et sollicitiores reddens; unde sequitur et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. Alcuinus. Scilicet quod caecos illuminabat, et alia huiusmodi. Et sciendum est, quod quoscumque in corpore sanabat, eos pariter reformabat in anima. Chrysostomus in Ioannem. Tanta autem doctrina potientes, a signis magis movebantur, quod grossioris mentis erant. Signa enim, ut ait Paulus, non sunt data fidelibus, sed infidelibus. Sapientiores autem erant illi de quibus dicitur quod stupebant in doctrina eius. Sed quare non dicit quae signa videbant eum facientem? Quoniam hic Evangelista maiorem partem libri in sermonibus domini consumere studuit. Sequitur subiit in montem Iesus, et ibi sedebat cum discipulis suis. In montem quidem ascendit propter signum quod fieri debebat. Sed quod discipulos secum ascendere fecit, accusatio multitudinis erat non sequentis eum. Ascendit etiam in montem erudiens nos a tumultibus et ab ea quae in mundo est turbatione requiescere; apta enim ad philosophiam solitudo est. Sequitur erat autem proximum Pascha dies festus Iudaeorum. Vide qualiter in anno integro nihil plus Evangelista nos docuit de signis Christi quam quod paralyticum sanavit, et filium reguli: non enim studuit universa annuntiare, sed ex multis magna et pauca. Qualiter igitur non ascendit ad diem festum? Paulatim enim solvebat legem, occasionem capiens a Iudaica nequitia. Theophylactus. Quia enim Iudaei eum persequebantur, occasionem recessus accipiens, legem exclusit, innuens observantibus quod, veritate adveniente, omnis cessat figura; et quod legibus non subicitur, ut legalia festa perficeret. Et vide hoc quod non erat festum Christi, sed Iudaeorum. Beda. Si quis verba Evangelistarum diligenter consideraverit, facile cognoscet quia unius anni spatium fuit inter decollationem Ioannis et passionem domini. Cum enim Matthaeus dicat, quia dominus audita nece Ioannis secessit in desertum locum, et ibi turbas pavit; et Ioannes dicit quod proximum erat Pascha Iudaeorum quando turbas pavit, aperte demonstratur quia imminente paschali festivitate decollatus est Ioannes. Evoluto autem unius anni spatio, passus est Christus in eadem festivitate. Sequitur cum sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: unde ememus panes ut manducent hi? Dixit cum sublevasset oculos Iesus, ut disceremus quia oculos non erigebat huc atque illuc; sed pudice sedebat attentus cum discipulis suis. Chrysostomus in Ioannem. Neque etiam simpliciter sedebat cum discipulis suis, sed diligenter loquens aliquid eis, et eos ad seipsum convertens. Deinde respiciens vidit turbam ad se venientem. Cuius igitur gratia Philippum interrogat? Sciebat enim quod discipulorum eius congregatio ampliori indigebat doctrina. Talis autem erat Philippus, qui postea dixit: ostende nobis patrem, et sufficit nobis. Propterea igitur prius eum erudiebat. Nam si simpliciter factum esset, miraculum non tantum appareret; nunc autem prius cogit confiteri inopiam, ut certius discat miraculi magnitudinem; unde sequitur hoc autem dicebat tentans eum. Non quidem ignorans id quod debebat ab ipso dici; sed humano more hoc dictum est. Sicut enim quod dicitur: qui scrutatur corda hominum, non ostendit ignorantiae scrutationem, sed certissimae cognitionis: ita cum hic dicit quod tentavit eum, nihil aliud dicit quam quoniam sciebat certissime. Sed aliud est dicere, quoniam probatiorem eum faciebat, per talem interrogationem inducens in certissimam signi cognitionem. Propter hoc et Evangelista, ne infirmitate locutionis minorationem aliquam suspiceris, subiungit ipse enim sciebat quid esset facturus. Alcuinus. Interrogat igitur, non ut ignorata discat, sed ut discipulo adhuc rudi propriam tarditatem ostendat, quam ipse in se perpendere non valebat. Theophylactus. Vel etiam ut aliis ipsum ostenderet, non tamquam cor eius ignorans. Augustinus de Cons. Evang. Sed si dominus, secundum narrationem Ioannis, prospectis turbis quaesivit a Philippo, tentans eum, unde illis escae dari possent; potest movere quomodo sit verum, quod alii narraverunt, prius dixisse domino discipulos, ut dimitteret turbas. Quibus ille respondit, secundum Matthaeum: non habent necesse ire: date eis vos manducare. Intelligitur igitur, post haec verba dominum inspexisse multitudinem, et dixisse Philippo quod Ioannes commemorat, alii autem praetermiserunt. Chrysostomus. Vel aliter. Alia quidem sunt illa, alia autem sunt haec, non eisdem facta temporibus. Theophylactus. Philippum igitur dominus tentans utrum fidem haberet, invenit eum adhuc humanis passionibus subiacentem; quod patet ex hoc quod sequitur respondit ei Philippus: ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. Alcuinus. In quo tarditatem suam ostendit: nam si perfecte de creatore intelligeret, de eius potentiae largitate non diffideret. Augustinus. Quod autem Philippus hic apud Ioannem respondet, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat, volens intelligi, hoc ex ore ceterorum Philippum respondisse; quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerit. Theophylactus. Sed et Andream dominus similem Philippo invenit, quamvis altius de illo contemplantem; sequitur enim dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces. Chrysostomus. Aestimo quidem non sine causa id eum dicere; sed quia audiverat signum quod Eliseus de panibus hordeaceis fecerat: pavit enim de viginti panibus centum homines. Ascendit igitur mente in aliquod excelsum; sed ad summum non potuit pervenire; quod patet per hoc quod subdit sed haec quid sunt inter tantos? Aestimabat enim quod de paucioribus pauciora, et de pluribus plura facturus esset qui miracula faciebat; sed hoc non erat verum: similiter enim ei facile erat et de pluribus et de paucioribus pascere turbas: non enim materia subiecta indigebat; sed ne viderentur creaturae alienae esse ab eius sapientia, ipsis creaturis utitur ad materiam miraculorum. Theophylactus. Confundantur Manichaei, qui dicunt, quod panes et omnia huiusmodi creata sunt a malo Deo: quia boni Dei filius Iesus Christus panes multiplicavit: nam si creaturae malae fuissent, nequaquam bonus mala multiplicasset. Augustinus de Cons. Evang. Quod autem Andreas apud Ioannem de quinque panibus et duobus piscibus suggessit, hoc ceteri, pluralem numerum pro singulari ponentes, ex discipulorum persona retulerunt. Chrysostomus in Ioannem. Discamus autem hic qui voluptati attendimus quae comedebant mirabiles viri illi et magni, et quantitatem eorum quae inferebantur, et vilitatem mensae eorum. Nondum autem apparentibus panibus iussit eos discumbere, ut discas quoniam non entia ut entia ei subsistunt, sicut Paulus ait: qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Sequitur enim dicit eis Iesus: facite homines discumbere. Alcuinus. Ad litteram homines discumbere dicimus iacendo comedere more antiquo; unde sequitur erat autem fenum multum in loco. Theophylactus. Idest herba viridis: erat enim Pascha, quod in primo mense veris perficiebatur. Sequitur discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia. Soli viri numerantur ab Evangelista, quia legalem consuetudinem sequebatur. Etenim Moyses a viginti annis et supra, populum connumeravit, nulla mentione de mulieribus facta: innuens quod omne quod virile est et iuvenile, dignum et honorabile est apud Deum. Sequitur accepit ergo Iesus panem, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant. Chrysostomus. Sed quare paralyticum debens sanare non orat, neque suscitans mortuos, neque mare quietans; hic autem orat gratias agens? Ut scilicet ostendat, eos qui comestionem incipiunt, gratias agere oportere Deo. Sed et aliter in minoribus maxime orat, ut discas quod non propter indigentiam orat. Si enim indigeret orare, multo magis in maioribus hoc fecisset; quia vero illa ex auctoritate facit, manifestum est quod hic condescendendo nobis, orat: et adhuc quoniam turba multa erat praesens, oportebat eis suaderi quod secundum voluntatem Dei advenerat: et ideo cum occulte aliquod miraculum faciebat, non orabat; sed coram multis orabat, ne crederent quod esset Deo contrarius. Hilarius de Trin. Quinque igitur panes offeruntur turbae, et franguntur: subrepunt in frangentium manus quaedam fragmentorum procreationes, non imminuitur unde praefringitur; et tamen praefringentis manum fragmenta occupant: non sensus, non visus profectum tam conspicabilis operationis assequitur; est quod non erat, videtur quod non intelligitur: solum superest ut Deus omnia posse credatur. Augustinus in Ioannem. Unde enim multiplicat de paucis granis segetes, inde in manibus suis multiplicavit quinque panes: potestas enim erat in manibus Christi, panes autem illi quinque quasi semina erant, non quidem terrae mandata, sed ab eo qui terram fecit, multiplicata. Chrysostomus. Vide autem quanta est servi et domini differentia: nam prophetae quasi ex mensura habentes gratiam, ita miracula faciebant; Christus autem absoluta virtute faciens, cum multa superabundantia omnia operabatur. Sequitur ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum. Non quidem haec ostentatio superflua fuit, sed ne phantasiam aestimarent quod factum est; propter quod etiam ex subiecta materia miraculum fecit. Sed quare non turbis dedit fragmenta portanda, sed discipulis? Quoniam hos maxime erudire volebat, qui orbis terrarum debebant esse magistri. Ego autem non solum admiror multitudinem panum quae facta est, sed et certitudinem superfluorum: quia neque plus neque minus fecit superfluum esse, sed tantum quantum volebat; scilicet duodecim cophinos, secundum numerum duodecim apostolorum. Theophylactus. Addiscimus autem ex miraculo perpetrato, non fieri pusillanimes in coarctationibus paupertatis. Beda. Turbae autem cum vidissent signum quod fecit dominus, mirabantur, quia nondum eum Deum esse cognoverant; ideoque Evangelista subdit illi ergo homines, quia carnales erant et carnaliter intelligebant, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. Alcuinus. Nondum pleni fide dominum vocant prophetam, qui nondum Deum dicere noverant; sed iam multum profecerant ex virtute miraculi, qui eum secernentes ab aliis, prophetam vocabant, sicut sciebant in populo illo prophetas aliquando miracula fecisse: nec falluntur si dicunt eum prophetam, cum ipse dominus vocaverit se prophetam, dicens: non capit prophetam perire extra Ierusalem. Augustinus in Ioannem. Sic autem propheta est Christus et dominus prophetarum, sicut Angelus et dominus Angelorum: ex eo enim quod praesens annuntiavit, Angelus erat; ex eo quod futura praedixit, propheta erat; ex eo quod verbum caro factum est, et Angelorum et prophetarum dominus erat: nullus enim propheta sine verbo Dei. Chrysostomus in Ioannem. Ex hoc autem quod dicunt qui venturus est in mundum, manifestum est quod prophetam quemdam principalem expectabant; et ideo quod dicitur hic est vere propheta, in Graeco cum adiectione articuli ponitur, ad ostendendum scilicet, eum esse discretum ab aliis prophetis. Augustinus. Considerandum autem quod dicitur: quia enim Deus non est talis substantia quae oculis videri possit, et miracula eius quibus totum mundum regit, universamque creaturam administrat, assiduitate viluerunt; servavit sibi quaedam quae faceret opportuno tempore praeter usitatum cursum ordinemque naturae, ut non maiora, sed insolita videndo stuperent, quibus quotidiana viluerunt. Maius enim miraculum est gubernatio totius mundi quam saturatio quinque millium hominum de quinque panibus: et tamen hoc nemo miratur; illud mirantur homines, non quia maius, sed quia rarum est. Nec tamen sufficit hoc intueri in miraculis Christi: quia enim dominus est in monte, verbum Dei est in alto: proinde non quasi humiliter iacet, nec transeunter praetereundum est. Alcuinus. Mystice enim nomine maris turbidum saeculum designatur. Mox autem ut Christus mare mortalitatis nostrae adiit nascendo, calcavit moriendo, transiit resurgendo, secutae sunt eum credendo et imitando turbae credentium ex utroque populo collectorum. Beda. Tunc autem dominus subiit montem quando caelum ascendit, quod designatur per montem. Alcuinus. Quod enim turbis inferius relictis, ad altiora cum discipulis ascendit, ostendit quod simplicibus minora praecepta sunt committenda, perfectioribus altiora: quod imminente Pascha illos reficit, significat quia quisque pane divini verbi, et corpore et sanguine domini desiderat refici, debet spirituale Pascha facere, idest, de vitiis ad virtutes transire. Oculi vero domini sunt dona spiritualia, quae cum dominus electis suis misericorditer concedit, tunc in eos oculos suos dirigit: idest respectum pietatis impendit. Augustinus Lib. 83 quaest. Quinque autem panes hordeacei significant veterem legem: sive quia nondum spiritualibus, sed adhuc carnalibus data est lex, idest quinque corporis sensibus deditis: nam ipse et turbae quinque millia hominum fuerunt: sive quia per Moysen lex ipsa data est: Moyses enim quinque libros scripsit. Et quod hordeacei erant panes, bene significavit vel ipsam legem, quae ita data erat ut in ea vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur: hordei enim medulla tenacissima palea tegitur: vel ipsum populum nondum expoliatum carnali desiderio, quod tamquam palea cordi eius inhaerebat. Beda. Hordeum etiam pabulum est iumentorum, et cibus servorum: et lex vetus data est servis et iumentis, idest carnalibus. Augustinus. Duo autem pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas videntur significare quibus populus ille regebatur, regiam scilicet, et sacerdotalem; quae tamen duae personae dominum nostrum praefigurabant, ambas enim ille sustinuit. Alcuinus. Vel duo pisces dicta vel scripta prophetarum et Psalmistarum significant; et cum quinarius ad quinque sensus corporis referatur, mille ad perfectionem refertur. Qui vero quinque sensus corporis perfecte regere student, viri dicuntur a viribus; quos feminea mollities non corrumpit; sed sobrie et caste vivunt, et caelestis sapientiae dulcedine merentur recreari. Augustinus in Ioannem. Puer autem qui ista habebat, forte populus Israel erat, qui sensu puerili ea portabat, nec manducabat. Illa enim quae portabat, clausa onerabant, aperta pascebant. Beda. Pulchre autem dicit haec quid sunt inter tantos? Quia lex vetus parum proficiebat, quousque eam suis manibus suscepit: idest, opere implevit, et eamdem spiritualiter intelligendam esse docuit, quia lex neminem ducebat ad perfectum. Augustinus. Frangendo autem panes multiplicati sunt. Quinque enim libri Moysi multos libros, cum exponuntur tamquam frangendo, idest disserendo, fecerunt. Augustinus Lib. 83 quaest. Dominus etiam tamquam frangendo et aperiendo quod durum erat et clausum in lege, per discipulos implevit, cum eis post resurrectionem aperuit Scripturas. Augustinus in Ioannem. Quia autem ignorantia populi erat in lege, propterea tentatio domini ignorantiam discipuli demonstrabat. Super fenum autem discumbebant, quia carnaliter sapiebant, et in carnalibus quiescebant; omnis enim caro fenum. Illi autem de panibus domini implentur qui quod auribus audiunt, operibus implent. Augustinus. Quae sunt autem fragmenta, nisi quae populus non poterat manducare? Quid ergo restat, nisi ut secretiora intelligentiae, quae non potest capere multitudo, illis credantur qui idonei sunt et alios docere valent, sicut erant apostoli? Unde et duodecim cophini impleti sunt. Alcuinus. Cophinis enim servilia implentur officia. Cophini igitur sunt apostoli et eorum imitatores, qui licet in praesenti sint despectibiles, spiritualium sacramentorum divitiis sunt interius referti. Dicuntur autem apostoli fuisse cophini, quia per apostolos fides sanctae Trinitatis erat praedicanda in quattuor partibus mundi. Quod autem novos panes noluit facere, sed allatos cumulavit, significat quia veterem Scripturam non reprobavit, sed aperiendo patefecit.


Lectio 2

[86040] Catena in Io., cap. 6 l. 2 Beda. Turbae, viso tanto miraculo, intellexerunt pium atque potentem; et idcirco voluerunt ipsum facere regem: homines namque volunt habere regem pium ad regendum et potentem ad tuendum. Dominus igitur hoc cognoscens fugit in montem; idest, ascendit celeriter; unde dicitur Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit in montem ipse solus. Datur ergo intelligi quod dominus cum sederet in monte cum discipulis suis et videret turbas ad se venientes, descenderat de monte, et circa inferiora loca turbas paverat. Nam quomodo fieri potest ut rursus ille fugeret in montem, nisi ante de monte descenderet? Augustinus de Cons. Evang. Non autem repugnat quod Matthaeus dixit: ascendit in montem solus orare; neque enim causae orandi contraria est causa fugiendi: quandoquidem et hinc dominus doceat hanc esse nobis magnam causam orandi, quando est causa fugiendi. Augustinus in Ioannem. Erat autem rex qui timebat fieri rex; nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui hominibus regnum daret: semper quidem ille cum patre regnat secundum quod est filius Dei. Praedixerunt autem prophetae regnum eius et secundum id quod homo factus est Christus, et fecit fideles suos Christianos, qui sunt regnum eius; quod modo colligitur, modo emitur sanguine Christi. Erit autem aliquando manifestum regnum eius, quando erit aperta claritas sanctorum eius, post iudicium ab eo factum. Discipuli autem et turbae credentes in eum, putaverunt illum sic venisse ut iam regnaret. Hoc est velle rapere et facere eum regem. Chrysostomus in Ioannem. Vide autem quanta est gulae virtus. Non ultra eis sabbati transgressionis cura, non ultra zelant pro Deo; sed omnia remota sunt, ventre repleto; et propheta iam erat apud eos, et regem eum inthronizare volebant. Christus autem fugit, erudiens nos mundanas contemnere dignitates. Sic igitur Iesus dimittit discipulos et ascendit in montem. Hi vero a magistro relicti, ut sero factum est, descenderunt ad mare. Et hoc est quod subditur ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare. Et quidem usque ad vesperam expectaverunt eum, venturum esse putantes ad se; facta vero vespera non ultra sustinent eum non inquirere (tantus eos detinebat amor), sed ab amore igniti ascenderunt in navem; unde sequitur et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum. Veniebant quidem ad Capharnaum aestimantes se illic eum inventuros. Augustinus. Sic ergo dixit finem, et redit ut exponat quomodo venerunt: quia per stagnum navigantes transierunt: et dum navigarent recapitulando exponit quid acciderit, dicens et tenebrae iam factae erant, et non venerat ad eos Iesus. Chrysostomus. Non sine causa Evangelista tempus designat, sed ut per hoc validum eorum amorem ostendat. Non enim dixerunt: vespera nunc est, nox advenit; sed ab amore igniti ascenderunt in navim. Multa autem erant ex quibus impediebantur. A tempore, unde dicitur et tenebrae iam factae erant; a tempestate, unde sequitur mare autem, vento magno flante, exurgebat a longe: non enim erat prope terram; unde dicitur cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta. Beda in Ioannem. Eo genere locutionis, quo cum dubitando loquimur, solemus dicere, ferme vigintiquinque aut prope triginta. Chrysostomus. Et ultimo ab inopinabili; unde sequitur vident Iesum ambulantem supra mare, et proximum fieri. Apparet quidem eis postquam illos dimiserat; illic quidem docens eos quid est derelictio, et amorem excitans maiorem; hic vero suam virtutem ostendens: propter hoc igitur illi turbabantur; unde sequitur et timuerunt. Quibus turbatis dominus confortationem adhibet; unde sequitur ille autem dicit eis: ego sum: nolite timere. Beda. Non autem dixit: ego sum Iesus, sed tantum ego sum: quia familiares eius erant, ideoque audita voce, facile potuerunt cognoscere magistrum: sive, quod verius est, ut ostenderet se illum esse qui Moysi dixit: ego sum qui sum. Chrysostomus in Ioannem. Ideo autem eis apparuit, ut ostendat quoniam ipse est qui tempestatem solvet. Hoc enim ostendit Evangelista subdens voluerunt ergo accipere eum in navi, et statim fuit navis ad terram ad quam ibant; tranquillam enim praebuit eis navigationem. Non autem navim ascendit, volens maius miraculum operari, et deitatem eius revelare apertius. Theophylactus. Vide namque tria miracula. Primum est quod ambulabat supra mare; secundum est quod fluctus mitigat; tertium est quod statim fecit navim ad terram ire, ad quam ibant: nam multum distabant a terra cum eis dominus apparuit. Chrysostomus. Turbae autem non ostendit se Iesus supra mare ambulantem, quia hoc signum imbecillitatem eorum excedebat; sed neque discipulis diu visus est hoc faciens, sed statim disparuit ab eis. Augustinus de Cons. Evang. Non est autem adversum quod Matthaeus prius eum dixit iussisse discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas: ac deinde dimissis turbis, ascendisse in montem solus orare; Ioannes vero prius eum fugisse commemorat solum in montem, ac deinde inquit ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent navim, et cetera. Quis enim non hoc videat recapitulando Ioannem postea dixisse factum a discipulis, quod iam Iesus iusserat antequam fugisset in montem? Chrysostomus. Vel aliter. Mihi videtur hoc signum aliud ab eo quod apud Matthaeum positum est: tunc enim non statim eum susceperunt, nunc autem persuasi sunt statim suscipere; et tunc quidem adhuc tempestas permanebat concutiens navim, nunc autem cum voce tranquillitas advenit. Multoties enim eadem facit signa, ut facile susceptibilia fiant. Augustinus in Ioannem. Mystice autem pavit dominus turbas et ascendit in montem: sic enim de illo praedictum est: congregatio populorum circumdabit te; et propter hanc in altum regredere; idest, ut circumdet te congregatio populorum, regredere in altum. Quare autem dictum est fugit? Neque enim si nollet teneretur. Aliquid ergo significavit fugiendo: quia scilicet non potuit intelligi altitudo eius; quidquid enim non intellexeris fugit me dicis. Ergo fugit in montem ipse solus, quia ascendit super omnes caelos. Illo autem sursum posito discipuli in navicula tempestatem patiebantur: navicula illa Ecclesiam praesignabat. Tenebrae iam factae erant, et merito, quia lux non erat; non enim venerat ad illos Iesus. Quantum accedit finis mundi, crescunt errores, crescit iniquitas. Lux denique caritas est, secundum illud: qui odit fratrem suum, in tenebris est. Ipsi fluctus navem turbantes, et tempestates, et venti, clamores sunt maledicorum: inde caritas refrigescit, inde fluctus augentur, et turbatur navis. Nec tamen venti illi, et tempestas, et fluctus, et tenebrae id agebant ut vel navis non promoveretur, vel soluta mergeretur: qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quinarius autem numerus ad legem pertinet; ipsi sunt quinque libri Moysi: ergo legem signat numerus vigesimus quintus: quoniam quinquies quini fiunt vigintiquinque. Sed huic legi, antequam Evangelium veniret, deerat perfectio, quae in senario numero comprehenditur. Ipsa ergo quinque per sex multiplicentur, ut lex per Evangelium impleatur, ut fiant sexies quini triginta. Ad eos ergo qui legem implent, venit Iesus calcans fluctus; idest, omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes altitudines saeculi premens; et tamen tantae sunt tribulationes ut etiam ipsi qui credunt in Iesum, expavescant ne deficiant. Theophylactus. Cum autem homines vel Daemones nos per timorem nituntur movere, audiamus Christum dicentem ego sum, nolite timere; idest, ego semper assisto, et sicut Deus permaneo, et numquam pertranseo: non perdatis in me fidem pro falsis terroribus. Vide etiam quomodo non in principio periculi dominus astitit, sed in fine. Permittit namque nos esse in medio periculorum, ut certantes in tribulationibus probabiliores fiamus, et ut ad ipsum solum recurramus qui potens est ex insperatis nos liberare. Cum enim intellectus humanus sibi providere non poterit, tunc salus divina advenit. Si voluerimus etiam Christum in naviculam nostram suscipere, idest in cordibus nostris habitare, statim inveniemur in terra ad quam ire volumus, idest in caelum. Beda. Quia vero haec navicula non torpentes vehit, sed fortiter remigantes, significatur quod in Ecclesia non desidiosi et molles, sed fortes et in bonis operibus perseverantes perveniunt ad portum salutis aeternae.


Lectio 3

[86041] Catena in Io., cap. 6 l. 3 Chrysostomus in Ioannem. Dominus, etsi turbis non manifeste ostenderit quomodo supra mare ambulaverit, dedit tamen eis latenter suspicari quod factum erat; et hoc Evangelista ostendit, dicens altera die turba quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim, sed soli discipuli eius abiissent. Quid enim hoc erat aliud quam suspicari quod mare pede transiens, recesserat? Neque enim est dicere quod in alia navicula pertransivit, quia una erat ibi tantum, in quam ascenderunt discipuli eius, cum quibus ipse non intraverat. Augustinus in Ioannem. Insinuatum autem est illis tam magnum miraculum. Venerunt ergo et aliae naves iuxta locum illum ubi manducaverant panem, in quibus turbae eum secutae sunt; et hoc est quod subditur aliae vero naves supervenerunt quaerentes eum. Chrysostomus in Ioannem. Sed tamen post miraculum tam magnum venientes, non interrogaverunt eum qualiter pertransiit, neque curaverunt tantum miraculum addiscere; sequitur enim et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? Nisi quis dicat hic quando pro qualiter dictum esse ab eis. Dignum autem est et hinc conspicere facilem eorum mentem: qui enim dicebant: hic est propheta; qui studebant rapere et facere eum regem, invenientes eum, nihil tale consiliantur. Augustinus. Ecce enim ille qui in montem fugerat, turbatus cum ipsis turbis loquitur. Modo teneant, modo regem faciant. Sed ille post miraculi sacramentum et sermonem infert, et quorum satiavit panibus ventrem, satiat sermonibus mentem. Alcuinus. Qui enim dedit exemplum fugiendae laudis et terreni imperii, dat exemplum doctoribus qualiter debeant insistere praedicationi. Chrysostomus in Ioannem. Mansuetudo autem et lenitas non ubique est utilis; cum enim deses fuerit discipulus et grossus, stimulo uti ad eum oportet; hoc et hic filius Dei facit: venientibus enim turbis et blandientibus ei dicendo Rabbi, quando huc venisti? Ut ostendat quod eum, qui ab hominibus est, honorem non concupiscit, sed solum inspicit eorum salutem, redarguendo eis respondet, non solum corrigere volens, sed et mentem eorum revelare; unde sequitur respondit eis Iesus, et dixit: amen, amen dico vobis: quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. Augustinus. Quasi dicat: propter carnem me quaeritis, non propter spiritum. Chrysostomus. Post reprehensionem autem doctrinam eis adiungit, dicens operamini, non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam; quasi dicat: vos escam exquiritis temporalem; ego autem corpora vestra nutrivi, ut per hoc exquireretis illam escam quae non temporaneam, sed aeternam tribuit vitam. Alcuinus. Corporeus cibus carnem tantum reficit exterioris hominis; et semel acceptus non sufficit, nisi quotidie accipiatur; spiritualis autem cibus permanet in aeternum, et satietatem perpetuam immortalitatemque largitur. Augustinus. Seipsum autem insinuat istum cibum, ut in sequentibus illucescit; ac si dicat: quaeritis me propter aliud: quaerite me propter me. Chrysostomus. Sed quia quidam, eo quod volunt pigre nutriri, abutuntur hoc verbo, necessarium est inducere id quod est Pauli: qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Sed et ipse Corinthum veniens morabatur apud aquilam et Priscillam, et operabatur. Dicendo autem ne operemini cibum qui perit, non insinuat quod oporteat pigritari, sed quod oporteat operari et dare: hic enim est cibus qui non perit; operari autem cibum qui perit, est affici saecularibus rebus. Hoc igitur dixit, quia illi nullam fidei curam habuerunt, sed solum volebant ventrem implere, nihil laborantes: et hoc decenter cibum qui perit vocavit. Augustinus. Sicut autem Samaritanae dixerat: si scires qui petit a te bibere, postulasses ab eo, et daret tibi aquam vivam, ita et hic subdit quem filius hominis vobis dabit. Alcuinus. Quando autem per manum sacerdotis corpus Christi accipis, non sacerdotem quem vides, sed illum quem non vides attende. Sacerdos est dispensator huius cibi, non actor. Filius hominis seipsum dat nobis, ut nos in ipso et ipse in nobis maneat. Istum filium hominis nolite sic accipere quasi alios filios hominum: sequestratus est enim quadam gratia, et exceptus a numero omnium: iste enim filius hominis et Dei filius est; et hoc est quod subdit hunc enim pater signavit Deus. Signare est signum ponere; quasi dicat: nolite me contemnere, quia filius hominis sum: sic enim sum filius hominis ut Deus pater me signaret, idest proprium aliquid mihi daret, quo non confunderer cum genere humano, sed per me liberaretur genus humanum. Hilarius de Trin. Signaculorum autem natura est ut omnem impressae in se speciei explicent formam, et nihil minus ex eo in se habeant unde signantur; et dum totum accipiunt quod imprimitur, totum ex se praeferunt quidquid impressum est. Verbum igitur hoc ad divinae nativitatis non proficit exemplum: quia in signaculis et materies fit, et diversitas, et impressio, per quam mollioribus naturis, validiorum generum species imprimuntur. Unigenitus vero Deus et per sacramentum salutis nostrae hominis filius, volens proprietatis nobis paternae in se signare speciem, signatum se a Deo ait, ut per hoc potestas in eo dandae ad aeternitatem escae intelligi possit, quia omnem in se paternae formae plenitudinem signantis se Dei contineret. Chrysostomus in Ioannem. Vel signavit, idest in hoc misit hanc nobis afferentem escam; vel signavit, idest revelavit per suum testimonium. Alcuinus. Mystice autem altera die, idest post ascensionem Christi, turba, stans in bonis operibus, non iacens in terrenis voluptatibus, expectat ut veniat ad eos Iesus. Una autem navis est una Ecclesia: sed et aliae naves quae superveniunt, sunt conventicula haereticorum, qui quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi; unde convenienter eis dicitur quaeritis me, quia manducastis ex panibus. Augustinus. Quam multi etiam non quaerunt Iesum, nisi ut illis benefaciat secundum tempus. Alius negotium habet, quaerit intercessionem clericorum: alius premitur a potentiore, fugit ad Ecclesiam: vix quaeritur Iesus propter Iesum. Gregorius Moralium. Per eorum etiam personam, dominus illos intra sanctam Ecclesiam detestatur qui per sacros ordines ad dominum propinquantes, non in eisdem ordinibus virtutum merita, sed subsidia praesentis vitae exquirunt. Satiatos quippe de panibus dominum sequi, est de sancta Ecclesia temporalia alimenta sumpsisse; et non pro signis dominum, sed pro panibus quaerere, est ad religionis officium non pro augendis virtutibus, sed pro requirendis subsidiis inhiare. Beda. Illi etiam qui in oratione quaerunt non aeterna, sed temporalia, quaerunt Iesum non propter Iesum, sed propter aliquid aliud. Significatur autem mystice quoniam haereticorum conventicula carent hospitio Christi ac discipulorum eius; et dicuntur aliae supervenisse naves, quia haereses repentinae fuerunt. Per turbam autem, quae cognovit quod Iesus non erat ibi, neque discipuli eius, illi designantur qui cognoscentes errores haereticorum, relinquunt eos, et ad veram fidem veniunt.


Lectio 4

[86042] Catena in Io., cap. 6 l. 4 Alcuinus. Intellexerant escam istam quae permanet in vitam aeternam, esse opus Dei; et ideo interrogant quid facerent, ut istum cibum, idest opus Dei, operari possint; et hoc est quod dicitur dixerunt ergo ad eum: quid faciemus ut operemur opera Dei? Beda. Idest, quae praecepta servando, poterimus implere opera Dei? Chrysostomus in Ioannem. Hoc autem dicebant, non ut discant et faciant; sed ad cibi exhibitionem eum inducere volentes. Theophylactus. Christus vero, quamvis cognosceret quod eis nihil proderat, tamen propter communem utilitatem respondit, et ostendit eis, immo omnibus hominibus, quod sit opus Dei; unde sequitur respondit Iesus, et dixit eis: hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Augustinus in Ioannem. Non autem dicit: ut credatis ei, sed ut credatis in eum: non enim continuo qui credit ei, credit in eum, nam et Daemones credebant ei, et non credebant in eum; et nos credimus Paulo, sed non in Paulum. Credere ergo in eum, est credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris incorporari. Ipsa est fides quam de nobis exigit Deus, quae per dilectionem operatur. Discernitur tamen ab operibus fides, sicut dicit apostolus: iustificari hominem per fidem sine operibus legis. Et sunt opera quae videntur bona sine fide Christi, et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona; finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti; et ideo noluit discernere ab opere fidem; sed ipsam fidem dixit esse opus Dei; ipsa est enim fides quae per dilectionem operatur. Nec dixit: hoc est opus vestrum; sed hoc est opus Dei, ut credatis in eum, ut qui gloriatur, in domino glorietur. Credere ergo in eum, est manducare cibum qui permanet in vitam aeternam. Ut quid paras dentem et ventrem? Crede, et manducasti. Quia ergo invitabat eos ad fidem, illi adhuc quaerebant signa quibus crederent; Iudaei enim signa quaerunt; et hoc est quod sequitur dixerunt ergo ei: quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? Chrysostomus. Nihil irrationabilius quam ut, signo prae manibus existente, quasi nullo iam signo facto, hoc dicant. Neque electionem signi fiendi domino permittunt; sed in necessitatem eum aestimant ducere, ut nullum aliud faciat signum quam tale quale factum est in eorum parentibus; unde subditur patres nostri manducaverunt manna in deserto. Alcuinus. Et ne videatur manna aliquo modo contemnendum, auctoritate Psalmi illud extollunt, dicentes sicut scriptum est: panem de caelo dedit eis manducare. Chrysostomus. Multis quidem factis signis et in Aegypto, et in mari rubro, et in deserto, huius maxime meminerunt, quod valde concupiscebant propter ventris tyrannidem. Neque autem dicunt quod Deus hoc fecit, ne videantur eum exaequare Deo; neque Moysen inducunt, ut non videantur Christum deprimere; sed medium ponunt dicentes patres nostri manducaverunt manna. Vel aliter. Augustinus in Ioannem. Dominus Iesus talem se dicebat ut se Moysi praeponeret: non enim est ausus Moyses de se dicere, quod daret cibum qui non perit. Attendebant itaque quanta fecisset Moyses; adhuc aliqua maiora volebant fieri; quasi dicant: tu promittis cibum qui non perit, et non talia operaris qualia Moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed manna de caelo. Chrysostomus in Ioannem. Licebat autem domino dicere, quoniam Moyse maiora miracula fecit; sed non erat tempus horum verborum nunc; sed unum erat ad quod studebat, scilicet ducere eos ad escam spiritualem; unde sequitur dicit ergo eis Iesus: amen, amen, dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed pater meus dat vobis panem de caelo verum. An non ex caelo erat manna? Qualiter igitur ex caelo dicitur? Sicut et volucres caeli dicuntur, et sicut dicitur: intonuit de caelo dominus. Panem autem non verum vocavit illum, non quia falsum erat miraculum de manna; sed quia figura erat, non veritas. Non dixit: non Moyses dedit, sed ego; sed pro Moyse quidem Deum, pro manna vero seipsum posuit. Augustinus. Quasi diceret: illud manna hoc significabat, scilicet cibum de quo paulo ante locutus sum; et omnia signa mea erant. Signa mea dilexistis; quod significatur, contemnitis. Deus enim dat panem quem significavit manna ipsum, scilicet dominum Iesum Christum; unde sequitur panis enim verus est qui de caelo descendit, et dat vitam mundo. Beda. Non quidem elementis, sed hominibus habitatoribus mundi. Theophylactus. Seipsum dicit panem verum, quia principale significatum per manna est unigenitus Dei filius, homo factus. Manna namque interpretatur quid est hoc? Nam Iudaei videntes, stupefacti, unus ad alium dicebant: quid est hoc? Filius autem Dei factus homo ipse est potissimum admirativum manna, ita ut cuilibet contingat quaerere: quid est hoc? Quomodo filius Dei, filius hominis est? Quomodo ex duabus naturis una fit persona? Alcuinus. Qui per assumptam humanitatem descendit de caelo, et per assumentem divinitatem dat vitam mundo. Theophylactus. Hic autem panis vita secundum naturam existens, tamquam vivi patris filius, proprium opus facit, quia vivificat cuncta. Sicut enim panis ex terra infirmam naturam carnis conservat, sic et Christus per spiritus operationes vivificat animam, et etiam corpus incorruptibile facit, nam per eius resurrectionem corporalis confertur incorruptio; et ideo dicit quod dat vitam mundo. Chrysostomus. Non Iudaeis solum, sed orbi terrarum. Illi vero inferius adhuc inspiciebant; unde sequitur dixerunt ergo ad eum: domine, semper da nobis hunc panem. Dicente autem eo, quoniam pater meus dat vobis panem, non dixerunt: roga ut det, sed da nobis. Augustinus. Sicut enim Samaritana, cui dictum est: qui biberit de hac aqua, non sitiet unquam, secundum corpus accipiens, et carere indigentia volens, da mihi, inquit, domine, de hac aqua, sic et isti dicunt da nobis panem qui reficiat et non deficiat.


Lectio 5

[86043] Catena in Io., cap. 6 l. 5 Chrysostomus in Ioannem. De reliquo dominus in mysteriorum traditionem eos inducturus est; et primo de deitate sua loquitur; unde dicitur dixit autem eis Iesus: ego sum panis vitae. Non enim hoc de corpore eius dictum est; de illo enim in fine dicit: panis quem ego dabo caro mea est. Sed interim de divinitate loquitur: etenim caro propter domini verbum panis est, quod spiritum ipsum suscipienti panis caelestis fit. Theophylactus. Non autem dixit ego sum panis nutrimenti, sed vitae: quia enim cuncta mortifera erant, vivificavit nos Christus per seipsum. Est autem panis non consuetae vitae, sed illius quae morte non resecatur; unde subditur qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet in aeternum. Augustinus in Ioannem. Qui venit ad me, hoc est qui credit in me; et quod dixit non esuriet, hoc intelligendum est: et non sitiet unquam; utroque enim significatur aeterna illa satietas, ubi nulla est egestas. Theophylactus. Vel non sitiet neque esuriet; idest, ad verbum Dei audiendum neque taediosus efficietur, neque sitiet siti intellectuali: quasi non habeat aquam Baptismi et sanctificationem per spiritum factam. Augustinus. Panem igitur de caelo desideratis: ante vos habetis, sed non manducatis; unde sequitur sed dixi vobis quia vidistis me et non credidistis. Alcuinus. Quasi dicat: non ideo hoc dixi quod vos sciam hoc pane satiandos, sed potius ad improperium vestrae incredulitatis dico, quia videtis et non creditis. Chrysostomus. Vel per hoc quod dicit dixi vobis, insinuat testimonium Scripturarum, de quo dixerat: illae sunt quae testimonium perhibent de me. Et iterum dixerat: quoniam veni in nomine patris mei, et non suscepistis me. Hoc autem quod dicit quia vidistis me, signa occulte insinuat. Augustinus. Sed non ideo ego populum Dei perdidi, quia vos vidistis et non credidistis; unde sequitur omne quod dat mihi pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me, non eiiciam foras. Beda. Absolute dicit omne, ut ostenderet plenitudinem fidelium. Hi autem sunt quos pater dat filio, quando per occultam inspirationem facit eos credere in filium. Alcuinus. Quemcumque ergo pater traxerit ad hoc ut credat in me, veniet per fidem ad me, ut mihi iungatur; et eum qui passibus fidei et bonae operationis veniet ad me, non eiiciam foras; idest, in secreto purae conscientiae mecum morabitur, et tandem recipiam eum in aeterna beatitudine. Augustinus. Illud enim intus, unde non exitur foras, est magnum penetrale et dulce secretum, sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum; de quo dicitur: intra in gaudium domini tui. Chrysostomus. Per hoc autem quod dicit quod dat mihi pater, ostendit quoniam non contingens res est credere in Christum, neque cogitationibus humanis perficitur; sed ea quae desuper revelatione indiget, et anima devota suscipiente revelationem: unde non sunt ab accusatione eruti quibus non dat pater; indigemus enim et ea quae ex nobis est voluntate ad credendum. Per hoc autem tangit incredulitatem eorum, ostendens quoniam qui non credit ei, voluntatem transgreditur patris. Paulus autem ait quod ipse eos tradiderit patri: cum tradiderit regnum Deo et patri. Sicut igitur pater dans non privat seipsum, sic nec filius tradens. Dicitur autem filius tradere, quoniam per eum ad patrem adducimur. Et de patre dictum est: per quem vocati estis in societatem filii eius. Sic igitur qui venit ad me salvabitur, quia pro his veni et carnem assumpsi; unde sequitur quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Quid dicis? Alia sunt tua, et quae illius? Ne igitur hoc aliquis suspicetur, subiunxit haec est autem voluntas eius qui misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Per hoc autem et filius vult, quia filius quos vult vivificat. Quid est igitur quod dicit? Non aliud acturus veni quam quod pater vult, quasi non habens divisam voluntatem a patre: omnia enim quae patris sunt, mea sunt. Sed hoc non dixit; sed in fine reservat; excelsa enim interim occultat. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Quare non eiciat foras, subiungit dicens quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Propterea enim anima a Deo exiit, quia superba erat. Superbia enim eiecti sumus, humilitate regredimur. Medicus enim quando aegritudinem discutit, si curet quod per aliquam causam factum est, et ipsam causam non curet, ad tempus videtur mederi, sed causa manente, morbus repetitur. Ut ergo causa omnium morborum curaretur, idest superbia, descendit, et humilis factus est filius Dei. Quid superbis, homo? Filius Dei propter te humilis factus est. Puderet te fortasse imitari humilem hominem; saltem imitare humilem Deum: haec est enim commendatio humilitatis. Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me: superbia quippe facit voluntatem suam, humilitas voluntatem Dei. Hilarius de Trin. Non igitur hoc dicit quia faciat quod non velit; sed obedientiam suam sub effectu paternae voluntatis ostendit, volens ipse voluntatem patris explere. Augustinus. Ideo ergo qui ad me venerit, non eiciam eum foras, quia non veni facere voluntatem meam. Humilis veni humilitatem docere: qui ad me venit incorporatur mihi et humilis fit, quia non faciet voluntatem suam, sed Dei; et ideo non eicitur foras, quia cum superbus esset, proiectus est foras, ad me enim venire non potest nisi humilis: non mittitur foras nisi superbia; qui servat humilitatem, non labitur a veritate. Quare autem ideo non eiciat foras qui venit ad illum, quia non venit facere voluntatem suam, ostendit cum subdit haec est enim voluntas eius qui misit me patris, ut omne quod dedit mihi pater non perdam ex eo. Ipse illi datus est qui servat humilitatem. Non est voluntas in conspectu patris, ut pereat unus de pusillis. De tumentibus potest perire, de pusillis nihil perit: quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabitis in regnum caelorum. Augustinus de correptione et gratia. Qui ergo in Dei providentissima dispositione praesciti, praedestinati, vocati, iustificati, glorificati sunt, etiam nondum renati, sed et nondum nati, iam filii Dei sunt et omnino perire non possunt: hi enim vere veniunt ad Christum. Ab illo ergo datur etiam perseverantia in bono usque in finem: neque enim datur nisi eis qui non peribunt: quoniam qui non perseverant peribunt. Chrysostomus in Ioannem. Per hoc autem quod dicit non perdam ex eo, non ostendit se indigere eorum cura; sed hoc dicit propter eorum salutem. Postquam autem dixerat: non perdam ex eo et non eiiciam foras, subiungit sed resuscitem eum in novissimo die: quia in resurrectione communi mali eicientur, secundum illud: tollite eum, et eiicite eum in tenebras exteriores. Ipsi etiam perdentur, secundum illud: qui potest animam et corpus perdere in Gehennam. Ideo autem multoties resurrectionem inducit, ut non ex solis rebus praesentibus iudicent Dei providentiam, sed aliam expectent vitam. Augustinus in Ioannem. Videte autem quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem designet. Qui venit ad me, modo resurget humilis factus in membris meis. Sequitur autem sed resuscitabo illum in novissimo die. Ad exponendum autem quod dixerat: omne quod dedit mihi pater, et iterum quod dixerat: non perdam ex eo, subiungit haec est enim voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Superius dixit: qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me; modo autem: qui videt filium et credit in eum. Non dixit: et credit in patrem: hoc est enim credere in filium, quod et in patrem: quia sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso ut sic omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam, credendo et transeundo ad vitam, tamquam prima illa resurrectione; et quia ipsa non est sola, subiungit de secunda et ego resuscitabo eum in novissimo die.


Lectio 6

[86044] Catena in Io., cap. 6 l. 6 Chrysostomus in Ioannem. Iudaei existimantes se comestione carnali potiri, non turbabantur, usquequo postea diffisi sunt; unde dicitur murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Videbantur quidem turbari in hoc quod dixerat eum de caelo descendisse; sed non hoc erat quod turbationem faciebat, sed hoc quod non expectabant potiri mensa corporali. Adhuc tamen eum venerabantur, quia recens erat signum; et propterea non manifeste ei contradicebant, sed murmurando suam turbationem ostendebant. Quid autem murmurando dixerint subditur et dicebant: nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: quia descendi de caelo? Augustinus in Ioannem. Longe autem isti erant a pane de caelo, nec eum esurire noverant: panis enim iste interioris hominis quaerit esuriem. Chrysostomus. Manifestum est enim quoniam mirabilem eius nondum sciverant generationem; propterea eum adhuc filium Ioseph dicunt. Sed non increpantur: non enim respondit eis: non sum filius Ioseph, quia non poterant illum mirabilem partum audire. Si vero eum qui secundum carnem, non poterant manifeste audire, multo magis nec superiorem ineffabilem. Augustinus. Ab hominibus enim carnem assumpsit, sed non more hominum: nam patrem habens in caelo, matrem elegit in terra, et illic natus sine matre, et hic sine patre. Quid ergo talibus murmurantibus respondit subditur respondit ergo Iesus, et dixit eis: nolite murmurare invicem; quasi dicat: scio quare non esuritis sic, ut istum panem non intelligatis neque quaeratis. Nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit illum. Magna gratiae commendatio: nemo venit nisi tractus. Quem trahat et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare. Semel accipe, et intellige; si non traheris, ora ut traharis. Chrysostomus. Hic autem insiliunt Manichaei dicentes, quoniam nihil in nobis est positum. Sed hoc non quod in nobis est destruit, sed ostendit nos divino auxilio indigentes: ostendit enim hic non eum qui invitus venit, sed eum qui multam patitur oppugnationem. Augustinus. Sed si inviti trahimur ad Christum, inviti credimus; ergo violentia adhibetur, non voluntas excitatur. Sed intrare quisquam Ecclesiam potest nolens; credere non potest nisi volens; corde enim creditur ad iustitiam. Si ergo invitus venit qui trahitur, non credit; si non credit, non venit: non enim ad Christum ambulando currimus, sed credendo; nec motu corporis, sed voluntate cordis accedimus: ergo voluntate traheris. Quid est autem trahi voluntate? Delectare in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Est quaedam voluptas cordis, cui dulcis est panis ille caelestis. Porro si poetae dicere licuit: trahit sua quemque voluptas, quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, beatitudine, iustitia, sempiterna vita, quod totum Christus est? An vero habent corporis sensus voluptates suas, et animus deseritur a voluptatibus suis? Da amantem, desiderantem, ferventem, fonti aeternae patriae suspirantem; et scit quid dicam. Sed quare voluit dicere quem traxerit pater? Si trahendi sumus, ab illo trahamur cui dicit quaedam quae diligit: trahe me post te. Sed quid intelligi voluit advertamus. Trahit pater ad filium eos qui propterea credunt in filium, quia eum cogitant patrem habere Deum. Deus enim pater aequalem sibi genuit filium: et qui cogitat, atque in fide sua sentit, ac ruminat aequalem esse patri eum in quem credit, ipsum trahit pater ad filium. Arius credidit creaturam: non eum traxit pater. Photinus dicit: homo solum est Christus. Qui sic credit, non eum pater trahit. Traxit Petrum qui dixit: tu es Christus filius Dei vivi; unde ei dictum est: non tibi revelavit caro et sanguis, sed pater meus qui in caelis est. Ista revelatio ipsa attractio est. Si enim qui inter delicias terrenas revelantur amantibus, trahunt, non trahet revelatus Christus a patre? Quid enim fortius desiderat anima quam veritatem? Sed hic homines esuriunt, ibi saturabuntur; ideo subiecit et ego resuscitabo eum in novissimo die: quasi dicat: saturabitur eo quod et hic sitit, in resurrectione mortuorum, quoniam ego resuscitabo eum. Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Vel attrahit pater ad filium per opera quae faciebat per illum. Chrysostomus in Ioannem. Non parva dignitas filii, si pater adducit; et ipse suscitat, non dividens ad patrem opera, sed ostendens parilitatem virtutis. Deinde ostendit modum secundum quem pater trahit, dicens scriptum est in prophetis: et erunt omnes docibiles Dei. Vides fidei dignitatem; quoniam non ab hominibus, neque per homines, sed ab ipso Deo eam debeant addiscere. Magister enim praesidet omnibus paratus existens sua tribuere, ad omnes suam doctrinam effundens. Si autem erunt omnes docibiles Dei, qualiter quidam non credunt? Quia hoc de pluribus dictum est, sive quoniam omnes qui volunt. Augustinus de Praedest. Sanct. Vel aliter. Sicut integre loquimur cum de aliquo litterarum magistro qui in civitate solus est, dicimus: omnes iste hic litteras docet: non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab illo discit quicumque ibi litteras discit; ita recte dicimus: omnes Deus docet venire ad Christum, non quia omnes veniunt, sed quia nemo aliter venit. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Omnes regni illius homines docibiles erunt Dei, non ab hominibus audient: et si hic ab hominibus audiunt, tamen quod intelligunt, intus datur. Strepitum verborum ingero auribus vestris, nisi revelet ille qui intus est. Quomodo ergo, o Iudaei, me potestis agnoscere, quos pater non docuit? Beda. Dicit autem pluraliter in prophetis, quia omnes prophetae uno eodemque spiritu repleti, licet diversa prophetarent, tamen ad idem tendebant: quapropter cum quovis eorum omnes alii concordabant, sicut cum Ioele propheta, qui dicit: erunt omnes docibiles Dei. Glossa. Hoc in Ioele non invenitur, sed aliquid simile: dicitur enim ibi: filii Sion, exultate et laetamini in domino Deo nostro: quia dedit nobis doctorem. Expressius tamen est in Isaia, ubi dicitur: ponam universos filios tuos doctos a domino. Chrysostomus. Quod quidem praecipuum est, quia ante per homines discebant quae Dei sunt, nunc autem per unicum filium Dei et spiritum sanctum. Augustinus de Praedest. Sanct. Omnes autem docibiles Dei veniunt ad filium, quoniam audierunt et didicerunt a patre per filium; unde subditur omnis qui audivit a patre, et didicit, venit ad me. Si autem omnis qui audivit a patre et didicit, venit, profecto omnis qui non venit, non audit a patre, nec didicit. Valde remota est a sensibus carnis haec schola, in qua pater auditur et docet, ut veniatur ad filium; nec agit hoc cum carnis aure, sed cordis, ubi est et ipse filius; quia ipse est verbum eius per quod pater sic docet: simul est et spiritus sanctus: inseparabilia enim didicimus esse opera Trinitatis. Sed patri hoc potissimum est attributum, quia de ipso procedit et filius et spiritus sanctus. Itaque gratia quae occulte et humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo corde duro respuitur: ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. Cur ergo non omnes docet ut veniant ad Christum, nisi quia eos quos docet, misericordia docet; quos autem non docet, iudicio non docet? Si autem dixerimus, quod volunt discere, quos non docet, respondebitur nobis: et ubi est quod ei dicitur: Deus, tu convertens vivificabis nos? Aut si non faciat volentes ex nolentibus Deus, ut quid orat Ecclesia secundum praeceptum domini pro persecutoribus suis? Non enim quisquam dicere potest: credidi, ut sic vocarer; praevenit quippe eum misericordia Dei, quia sic est vocatus ut crederet. Augustinus in Ioannem. Ecce ergo quomodo trahit pater docendo de veritate, non necessitatem imponendo; trahere enim Dei est. Omnis qui audivit a patre, et didicit, venit ad me. Quid igitur? Christus nihil docuit? Quid quod? Patrem magistrum homines non viderunt, filium viderunt? Filius ergo dicebat, sed pater docebat. Si enim ego homo cum sim, illum doceo qui audivit verbum meum, illum docet et pater qui audivit verbum eius. Exponit autem hoc ipse, et ostendit nobis quid dixerat, continuo subiungens non quia patrem vidit quisquam; nisi qui a Deo est, hic vidit patrem; quasi dicat: ne forte cum dico vobis omnis qui audivit a patre, et didicit, dicatis apud vos: nunquam vidimus patrem: quomodo ab eo discere poterimus? A meipso audite. Ego novi patrem, ab illo sum, quomodo verbum est ab illo cuius est verbum: non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit audientem. Chrysostomus. Omnes quidem a Deo sumus. Id vero quod est praecipuum filii et proprium, hic non posuit propter auditorum imbecillitatem.


Lectio 7

[86045] Catena in Io., cap. 6 l. 7 Augustinus in Ioannem. Revelare voluit se dominus quid esset; unde dicit amen, amen, dico vobis: qui credit in me, habet vitam aeternam; quasi dicat: qui credit in me, habet me. Quid est autem habere me? Habere vitam aeternam: vita enim aeterna est verbum, quod in principio erat apud Deum, et vita erat lux hominum. Assumpsit vita mortem, ut vita occideret mortem. Chrysostomus in Ioannem. Quia vero turbae instabant, cibum corporalem petentes, et eius cibi qui patribus eorum datus erat reminiscentes, ut ostendat quod omnia illa figura erant huius veritatis praesentis, mentionem de cibo spirituali facit, dicens ego sum panis vitae. Panem quidem vitae se ipsum vocat, quoniam vitam nostram continet, et hanc, et futuram. Augustinus. Sed quia illi de manna superbiebant, subiungit patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Ideo patres vestri, quia similes estis illorum: murmuratores patres murmuratorum filiorum: nam de nulla re magis Deum offendisse ille populus dictus est, quam contra Deum murmurando. Ideo autem mortui sunt, quia quod videbant credebant; quod non videbant non credebant, neque intelligebant. Chrysostomus. Non autem sine causa addit in deserto; sed occulte insinuans quoniam non longum tempus fuit, quo scilicet manna datum est; neque simul cum eis venit in terram promissionis. Sed quia videbant panem datum a Christo minus quid esse illo quod patribus datum erat, in eo quod illud desuper descendebat, miraculum vero panum inferius gerebatur; propterea subiungitur hic est panis de caelo descendens. Augustinus. Hunc panem significavit manna; hunc panem significabat altare Dei. Sacramenta haec sunt, et illa fuerunt: in signis diversa sunt; in re quae significatur, paria sunt. Apostolum audi: omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt. Chrysostomus. Deinde ostendit quod maxime eos poterat persuadere, quoniam ipsi patribus suis multo digniores effecti sunt, qui manna manducantes sunt mortui; et ideo subdit ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. A fine utriusque cibi ostendit differentiam. Panem autem hic dogmata salutaria dicit, et fidem quae in ipsum est, aut corpus suum: haec enim conservant animam. Augustinus. Sed numquid nos non morimur, qui manducamus panem descendentem de caelo? Sic illi sunt mortui quemadmodum et nos sumus morituri, quantum attinet ad mortem huius corporis visibilem, atque carnalem; quantum autem pertinet ad mortem spiritalem, qua patres istorum mortui sunt, manducavit manna Moyses et multi qui domino placuerunt, et mortui non sunt; quia visibilem cibum spiritualiter intellexerunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur. Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum; sed aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti: quoniam multi de altari accipiunt, et accipiendo moriuntur: unde apostolus: iudicium sibi manducat et bibit. Panem ergo caelestem spiritualiter manducare, est innocentiam ad altare apportare; peccata, etsi sint quotidiana, non sint mortifera; antequam ad altare accedatis attendite quid dicatis: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si dimittis, dimittentur tibi; securus accede: panis est, non venenum. Si quis ergo ex hoc pane manducaverit, non morietur; sed quod pertinet ad virtutem sacramenti, non quod pertinet ad visibile sacramentum; qui manducat scilicet intus, non foris. Alcuinus. Ideo, inquam, non moritur qui comedit hunc panem: quia ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Theophylactus. Per hoc scilicet quod incarnatus est. Non ergo prius solum fuit homo, et postmodum assumpsit divinitatem, ut Nestorius fabulatur. Augustinus. De caelo descendit et manna; sed manna umbra erat, iste veritas est. Alcuinus. Est autem mea vita vivificans; unde sequitur si quis manducaverit ex hoc pane, vivet, non tantum in praesenti per fidem et iustitiam, sed in aeternum. Augustinus. Determinat consequenter dominus quomodo se panem dicat, non tantum secundum divinitatem quae pascit omnia, sed etiam secundum humanam naturam quae est assumpta a verbo Dei, cum subdit et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Beda. Hunc panem tunc dominus dedit, quando mysterium corporis et sanguinis sui discipulis tradidit, et quando semetipsum Deo patri obtulit in ara crucis. Quod vero dicit pro mundi vita, non debemus intelligere pro elementis, sed pro hominibus, qui mundi nomine designantur. Theophylactus. In hoc quod dicit quem ego dabo, potestatem suam demonstrat, quod non sicut servus minor patre crucifixus est, sed voluntarie: nam etsi a patre dari dicatur, tamen seipsum tradidit ipse. Attende autem, quod panis qui in mysteriis a nobis assumitur, non solum figuram gerit carnis Christi, sed ipse est vera caro Christi; non enim dixit panis quem ego dabo, figuram carnis meae gerit, sed caro mea est. Transmutatur inenarrabilibus verbis iste panis per mysticam benedictionem et habitationem spiritus sancti in carnem Christi. Sed quare non videmus carnem? Quia si caro videretur, horror nos in eius assumptione invaderet; unde ut nostrae infirmitati condescendatur, talis nobis videtur mysticus cibus secundum quod nostrae consuetudini competebat. Pro mundi autem vita carnem suam tradidit, quia moriendo, mortem solvit. Ego etiam intelligo pro mundi vita resurrectionem: nam domini mors universalem resurrectionem toti generi humano ministravit. Forte autem et vitam quae in sanctificatione et beatificatione consistit, et spiritu, mundi vitam dixit: quamvis enim non omnes susceperint vitam quae est in sanctificatione et spiritu; tamen dominus seipsum pro mundo tradidit; et quantum in eo est, totus mundus sanctificatur. Augustinus in Ioannem. Quando autem caperet caro quod dixit panem carnem? Norunt autem fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligant: fiant corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi: de spiritu enim Christi non vivit nisi corpus Christi. Numquid enim corpus meum vivit de spiritu tuo? Hunc panem exponit apostolus dicens: unum corpus multi sumus. O sacramentum pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis. Qui vult vivere, accedat, credat, incorporetur ut vivificetur.


Lectio 8

[86046] Catena in Io., cap. 6 l. 8 Augustinus in Ioannem. Quia Iudaei panem concordiae non intelligebant, ad invicem litigabant; unde dicitur litigabant ergo Iudaei ad invicem, dicentes: quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum? Qui autem manducant talem panem, non litigant ad invicem, quoniam per hunc Deus habitare facit unanimes in domo. Beda. Putabant ergo Iudaei quod dominus particulatim carnem suam divideret et eis ad manducandum daret; et ideo litigabant, quia non intelligebant. Chrysostomus in Ioannem. Quia igitur dicebant hoc esse impossibile, ut scilicet carnem suam ad manducandum daret, ostendit quoniam non solum non est impossibile, sed valde necessarium; unde sequitur dicit ergo eis Iesus: amen, amen, dico vobis: nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Augustinus. Quasi dicat: quomodo quidem edatur, et quisnam sit modus manducandi illum panem ignoratis; verumtamen nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Beda. Et ne crederetur illis solis haec dixisse, mox generalem sententiam intulit, dicens qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem. Augustinus. Et ne istam vitam intelligentes, de hac re litigarent, secutus adiunxit habet vitam aeternam. Hanc ergo non habet qui istam carnem non manducat, nec istum sanguinem bibit. Nam temporalem vitam sine illo habere homines possunt; aeternam vero omnino non possunt. Non ita est haec esca, quam sustentandae huius temporalis vitae causa sumimus: nam qui eam non sumpserit, non vivet; nec tamen qui eam sumpserit, vivet. Fieri enim potest ut morbo, vel senio, vel aliquo casu plurimi qui eam sumpserint, moriantur. In hoc vero cibo et potu, idest corporis et sanguinis domini, non ita est; nam et qui eum non sumit, non habet vitam; et qui eum sumit, habet vitam, et hanc utique aeternam. Theophylactus. Non enim puri hominis caro est, sed Dei, et hominem divinum facere valens, tamquam divinitate inebrians. Augustinus de Civ. Dei. Sunt autem quidam liberationem ab aeterno supplicio hominibus promittentes Christi Baptismate ablutis, qui participes sunt corporis eius, quomodolibet vixerint, propter illud quod dicitur hic. Sed contradicit eis apostolus dicens: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Quamobrem quomodo sit accipiendum quod hic dicitur, merito quaeritur. Qui enim in eius est corporis unitate, idest in Christianorum compage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles communicantes de altari sumere consueverunt, ipse vere dicendus est manducare corpus et bibere sanguinem Christi; ac per hoc haeretici et schismatici ab unitate corporis separati, possunt idem percipere sacramentum, sed non sibi utile, immo vero etiam noxium, quo iudicentur gravius quam vel tardius liberentur. Nec illi etiam in perditis et damnabilibus moribus debent esse securi, qui per vitae iniquitatem, ipsam vitae iustitiam, quae est Christus, deserunt, sive fornicando, sive aliquid huiusmodi faciendo: non enim isti dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membris computandi sunt Christi. Ut enim alia taceam, non possunt simul esse membra Christi et membra meretricis. Augustinus in Ioannem. Hunc itaque cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est Ecclesia in praedestinatis et vocatis et iustificatis et glorificatis sanctis et fidelibus eius. Huius rei sacramentum, idest unitas corporis et sanguinis Christi, alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum in dominica mensa praeparatur, et de dominica mensa sumitur: quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium. Res vero ipsa, cuius sacramentum est, omni homini est ad vitam, nulli ad exitium, quicumque eius particeps fuerit. Ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitti vitam aeternam, ut qui eum sumerent, iam nec corpore morerentur, huic cogitationi occurrens subiungit dicens et ego resuscitabo eum in novissimo die: ut scilicet habeant interim vitam aeternam secundum spiritum in requie, quae sanctorum spiritus suscipit; quod autem ad corpus attinet, nec corpus etiam vita aeterna fraudetur, sed in resurrectione mortuorum in novissimo die eam habeat.


Lectio 9

[86047] Catena in Io., cap. 6 l. 9 Beda. Dixerat superius: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ut ostenderet quanta distantia sit inter corporalem cibum et potum, et spirituale mysterium corporis et sanguinis sui, adiecit caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Chrysostomus in Ioannem. Hoc autem dicit, aut ut credant his quae dicta sunt, ut non aestiment aenigma et parabolam esse, sed sciant quoniam omnino oportet manducare corpus Christi; aut vult dicere, quod verus cibus est hic qui animam salvat. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Cum cibo et potu id appetant homines ut non esuriant neque sitiant; hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur immortales et incorruptibiles facit; idest societas ipsa sanctorum, ubi pax erit, et unitas plena atque perfecta. Propterea dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit quae ad unum aliquid rediguntur ex multis: namque aliud, scilicet panis, ex multis granis in unum constat; aliud, scilicet vinum, ex multis acinis confluit. Deinde iam exponit quid sit manducare corpus eius et sanguinem bibere, dicens qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Hoc est ergo manducare illam escam et illum bibere potum, in Christo manere, et Christum in se habere. At per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, proculdubio nec manducat eius carnem, nec bibit eius sanguinem; sed magis tantae rei sacramentum ad iudicium sibi manducat et bibit. Chrysostomus. Vel aliter continuatur. Quia promiserat se manducantibus vitam aeternam, ut hoc confirmet, induxit qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Augustinus de Verb. Dom. Multi quidem, qui vel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt, vel cum manducaverint apostatae fiunt, numquid manent in Christo, et Christus in eis? Sed est profecto quidam modus manducandi illam carnem et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducaverit et biberit, in Christo manet, et Christus in eo. Augustinus de Civ. Dei. Hoc est, illi qui non sacramento tenus tantum, sed revera corpus Christi manducant, et sanguinem bibunt. Chrysostomus. Et quia ego vivo, manifestum est quod ipse vivet: et ad hoc ostendendum subiungit sicut misit me vivens pater, et ego vivo propter patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me; ac si dicat: vivo ego sicut pater; et ne ingenitum aestimes, adiecit propter patrem, patrem sibi esse principium occulte insinuans. Quod autem dicit qui manducat me, et ipse vivet propter me, non de vita simpliciter hoc dicit, sed de approbata: etenim etiam infideles vivunt non manducantes de carne illa. Sed neque de resurrectione communi hoc dicit (etenim omnes suscitabuntur), sed de gloriosa et mercedem habente. Augustinus in Ioannem. Non autem ait: sicut manduco patrem, et ego vivo propter patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me: non enim filius participatione patris fit melior, sicut participatione filii per unitatem corporis eius et sanguinis, quod illa manducatio et potatio significat, nos efficimur meliores. Si ergo ita dictum est vivo propter patrem, quia ipse de illo est, sine detrimento aequalitatis dictum est. Nec tamen eamdem nostram et suam aequalitatem significavit, sed gratiam mediatoris ostendit. Si autem secundum id accipimus vivo propter patrem, quod alibi ait: pater maior me est; haec verba ita dixit, sicut misit me pater, ac si diceret: ut ego vivam propter patrem, idest ad illum tamquam ad maiorem referam vitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit; ut autem quisque vivat propter me, participatio facit qua manducat me. Hilarius de Trin. De veritate igitur carnis et sanguinis Christi non relictus est ambigendi locus; nunc enim ex ipsius domini professione, et fide nostra, vere caro est et vere sanguis est. Hoc ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus, victuris nobis per eum ea conditione qua vivit ille per patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum vivimus, idest naturam carnis suae adepti; quomodo non naturaliter secundum spiritum in se patrem habeat, cum vivat ipse per patrem? Per patrem autem vivit, dum nativitas non alienam ei intulit diversamque naturam. Augustinus in Ioannem. Ut autem illum panem manducando vivamus, qui aeternam vitam ex nobis habere non possumus, de caelo descendit; unde sequitur hic est panis qui de caelo descendit. Hilarius de Trin. Se panem hic dicit; ipse enim origo sui corporis est. Ac ne verbi virtus atque natura defecisse a se existimaretur in carne, panem carnem suam esse dixit; ut per hoc quod descendens de caelis panis est, non ex humana conceptione origo esse corporis eius existimaretur, dum caeleste esse corpus ostenditur. At vero cum panis est, assumpti per verbum corporis est professio. Theophylactus. Non enim purum Deum comedimus, nam et impalpabilis et incorporeus est; neque etiam hominis puri carnem comedimus, quae nil posset proficere. Sed quia Deus carnem sibi univit, caro eius vivificativa existit; non quod in Dei naturam transierit; sed secundum quamdam igniti ferri consuetudinem, quod et ferrum manet, et ignis actum ostendit; sic et caro domini vivificativa est tamquam caro verbi Dei. Beda. Et ut ostenderet distantiam umbrae et lucis, typi et veritatis, subiunxit non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Augustinus. Quod autem illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in aeternum. Nam temporaliter et hi profecto morientur qui Christum manducant; sed vivunt in aeternum, quia Christus est vita aeterna. Chrysostomus. Si enim possibile fuit sine messe et frumento et aliis huiusmodi, quadraginta annis illorum vitam conservare; multo magis nunc cibo spirituali hoc facere poterit, cuius illa erant figurae. Frequenter autem vitam repromittit, quia nihil est ita delectabile hominibus: unde et in veteri testamento longitudo vitae promittebatur; hic autem vita finem non habens. Simul etiam per hoc ostendere vult quoniam sententiam morti tradentem pro peccato nunc solvit, vitam aeternam e contrario promittens. Sequitur haec dixit in synagoga, docens in Capharnaum: ubi scilicet primae virtutes eius sunt factae. Docebat autem in synagoga et in templo, multitudinem attrahere volens, et ostendens quoniam non est contrarius patri. Beda. Mystice autem Capharnaum, quae interpretatur villa pulcherrima, significat mundum; synagoga vero Iudaicum populum. Per hoc ergo ostenditur quod dominus per mysterium incarnationis mundo apparens, Iudaicum populum multa docuit, quae ipse intellexit.


Lectio 10

[86048] Catena in Io., cap. 6 l. 10 Augustinus in Ioannem. Talia loquente Iesu, non crediderunt aliquid magnum dicentem, et verbis illis aliquam gratiam cooperientem; sed prout voluerunt intellexerunt, et more hominum, quia poterat aut disponebat Iesus carnem, qua indutum erat verbum, veluti conscissam distribuere credentibus in se; unde dicitur multi ergo audientes, non ex inimicis, sed ex discipulis eius dixerunt: durus est hic sermo. Chrysostomus in Ioannem. Idest, difficile susceptibilis, superexcedens eorum imbecillitatem: putabant enim eum supra seipsum loqui maiora propria dignitate, et dixerunt quis potest eum audire? Quasi pro seipsis respondentes, quia non debebant. Augustinus. Si autem discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat ut diceretur quod non ab hominibus intelligeretur; secretum Dei intentos debet facere, non adversos. Theophylactus. Cum autem audis quod discipuli eius murmurabant, non intelligas hos qui actu sunt discipuli, sed hos qui in habitu et figura videbantur ab eo instrui. Nam inter discipulos erant quidam ex plebe, qui dicebantur eius discipuli, quia multo cum discipulis manebant tempore. Augustinus. Sic autem apud se ista dixerunt ut ab illo non audirentur; sed ille, qui noverat in seipsis, apud seipsum audiebat; unde sequitur sciens autem Iesus apud seipsum, quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: hoc vos scandalizat? Alcuinus. Quod scilicet dixi vobis, manducare carnem meam, et bibere sanguinem meum. Chrysostomus in Ioannem. Erat autem hoc suae deitatis signum, occulta in medium ferre; unde sequitur si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius: supple: quid dicetis? Hoc et in Nathanaele fecit dicens: quoniam dixi tibi: vidi te sub ficu, credis; maiora his videbis. Non igitur quaestiones quaestionibus copulat; sed magnitudine dogmatum et multitudine eos inducere vult. Non igitur discipulos in scandalum mittere volens hoc dicit, sed eorum scandalum solvere volens: nam dum aestimant eum de Ioseph natum, non suscipiunt ea quae dicebantur. Qui vero credituri erant quoniam de caelo descendit et illuc ascendit, facilius attendunt his quae dicebantur. Augustinus. Vel aliter. Hinc solvit quod illos commoverat: illum enim putabant erogaturum corpus suum; ille autem dixit se ascensurum in caelum, utique integrum. Cum videritis, inquiens, filium hominis ascendentem ubi erat prius. Certe vel tunc videbitis quia non eo modo quo putatis erogat corpus suum, et quia gratia eius non consumitur morsibus. Filius autem hominis Christus ex virgine Maria hic esse coepit in terra, ubi carnem assumpsit ex terra: quid ergo vult quod ait cum videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius, nisi ut intelligamus unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas? Ne fides nostra sit quaternitas, sed Trinitas. Sic ergo erat filius hominis in caelo, quemadmodum filius Dei erat in terra: filius Dei in terra in suscepta carne; filius hominis in caelo in unitate personae. Theophylactus. Non ergo propter hoc putes quod de caelo corpus Christi descenderit: hoc enim Marciani haeretici et Apollinaris est dictum, sed quia unus et idem erat filius Dei et hominis. Chrysostomus. Propter hoc autem et aliam solutionem inducit, dicens spiritus est qui vivificat; caro non prodest quidquam. Quod autem dicit, tale est. Spiritualiter oportet ea quae de me sunt audire; qui autem carnaliter audit, nihil proficit. Est autem carnaliter intelligere, simpliciter ea quae proposita sunt videre, et nihil plus imaginari. Oportet autem non ita iudicare; sed omnia mysteria interioribus oculis inspicere, quod semper est spiritualiter audire. Carnale vero erat dubitare qualiter potest nobis carnem dare manducare. Quid igitur? Non est vera caro? Immo utique; quod igitur ait caro non prodest quidquam, non de sua carne dicit, sed de eius carne qui carnaliter accipiebat quae dicebantur. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Caro non prodest quidquam. Sed quomodo illi intellexerunt? Carnem quippe sic intellexerunt quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur. Accedat spiritus ad carnem, et prodest plurimum: nam si caro nihil prodesset, verbum caro non fieret, ut habitaret in nobis; sed spiritus per carnem aliquid operatus est in nobis pro salute nostra. Augustinus de Civ. Dei. Non enim caro per seipsam mundat, sed per verbum a quo suscepta est; quod cum sit principium omnium, suscepta anima et carne, et animam credentium mundat et carnem. Spiritus ergo est qui vivificat; caro non prodest quidquam; sicut illi intellexerunt carnem. Non sic ego do ad manducandum carnem meam. Nec carnem debemus sapere secundum carnem; proinde dicit verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Chrysostomus. Idest, spiritualia sunt, nihil habentia carnale, neque consequentiam naturalem; sed eruta sunt ab omni tali necessitate quae in terra, et a legibus quae hic positae sunt. Augustinus in Ioannem. Si ergo intellexisti spiritualiter, spiritus et vita tibi sunt; si intellexisti carnaliter, etiam sic spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt. Diximus enim hic dominum commendasse in manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. Hoc autem quid facit nisi caritas? Caritas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis; ergo spiritus est qui vivificat. Chrysostomus. Et quia de carnali audientia supra locutus est, subiungit sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Dicens quidam, discipulos excepit; suam autem dignitatem ostendit, occulta revelans. Augustinus. Non dixit: sunt quidam in vobis qui non intelligunt; sed causam dixit quare non intelligant. Propheta enim dixit: nisi credideritis, non intelligetis; nam qui resistit, quomodo vivificatur? Adversarius enim radio lucis quo penetrandus est, non avertit faciem, sed claudit mentem. Credant et aperiant, et illuminabuntur. Chrysostomus. Et ut discas quoniam ante haec verba, et non postquam murmuraverunt et scandalizati sunt, haec Christus cognoverat, subiungit Evangelista dicens sciebat enim ab initio Iesus qui essent credituri, et qui traditurus eum esset. Theophylactus. Volens per hoc nobis Evangelista ostendere quod ante constitutionem mundi omnia cognoscebat; quod divinitatis erat indicium. Augustinus. Sed postquam distinxit credentes dominus a non credentibus, expressit causam quare non credunt; unde sequitur et dicebat: propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. Chrysostomus. Quasi dicat: non turbant me neque stuporem inferunt qui non credunt. Novi quibus dedit pater. Dixit autem hoc, ut ostendat quoniam non illorum gloriam concupiscens hoc dicebat; et ut suadeat eis quod patrem eius existiment Deum, et non Ioseph. Augustinus in Ioannem. Ergo et credere datur nobis: non enim nihil est credere. Si autem magnum quid est, gaude quia credidisti, sed noli extolli: quid enim habes quod non accepisti? Hoc autem donum quibusdam dari et quibusdam non dari, omnino non dubitat qui non vult manifestissimis sacris litteris repugnare. Cur autem non omnibus detur, fidelem movere non debet, qui credit ex uno omnes esse in condemnationem iustissimam; ita ut nulla Dei esset iusta reprehensio, etsi nullus inde liberaretur; unde constat magnam esse gratiam quod plurimi liberantur. Cur autem istum potius quam illum liberet, inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. Sequitur ex hoc multi discipuli eius abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant. Chrysostomus. Non dixit: recesserunt, sed abierunt retro, ab ea quae secundum virtutem est auditione, et quam habebant olim fidem, perdiderunt. Augustinus. Ecce praecisi a corpore vitam perdiderunt: quia in corpore nec fuerunt: inter non credentes et ipsi reputati sunt. Abierunt retro non pauci, sed multi post Satanam, non post Christum, quomodo de quibusdam feminis dicit apostolus: quaedam conversae sunt retro post Satanam. Petrum autem non repulit dominus retro ire post Satanam, sed fecit post se ire. Chrysostomus. Quaeret autem aliquis: quod tempus erat verba dispensandi his quae constructa erant nocentia? Multa quidem utilitas et necessitas. Quia enim instabant cibum corporalem petentes, et eius qui sub patribus datus est reminiscentes, ostendens quoniam omnia illa typus erant, meminit cibi spiritualis. Non igitur scandalizari oportebat, sed interrogare congruum erat: quare illorum amentiae scandalum fuit, non indissolubilitatis eorum quae dicebantur. Augustinus. Et hoc etiam forte factum est ad consolationem nostram: quoniam aliquando contingit ut homo dicat verum, et quod dicit non capiatur, atque illi qui audiunt scandalizentur et discedant. Poenitet autem hominem dixisse quod verum est: dicit enim apud se homo: non debui sic dicere; et sic domino contingit. Dixit, et perdidit multos: sed non turbatur ipse, quia ab initio noverat qui non essent credentes. Nos, si nobis contingat, conturbamur: solatium in domino inveniamus, et tamen caute verba dicamus. Beda. Sciebat autem dominus de aliis discipulis qui remanserunt an vellent abire; sed tamen eos interrogavit, ut fides eorum monstraretur, et aliis imitanda proponeretur; unde sequitur dixit ergo Iesus ad duodecim: numquid et vos vultis abire? Chrysostomus in Ioannem. Per hunc autem modum oportebat eos trahi: nam si eos laudasset, passi essent aliquid humanum, existimantes se gratiam Christo facere, eum non relinquendo: ostendens vero se non indigere eorum sequela, magis eos detinuit. Non autem eis dixit: abite; hoc enim esset eos expellere; sed interrogavit eos an vellent abire, auferens eis vim et necessitatem, et nolens eos verecundia coarctari: ex necessitate enim detineri par esset ac si abirent. Petrus autem fratrum amator, amicitiae conservator, pro toto respondet collegio; unde sequitur respondit ergo ei Simon Petrus: domine, ad quem ibimus? Augustinus in Ioannem. Quasi dicat: repellis nos a te: da nobis alterum ad quem ibimus, si te relinquimus. Chrysostomus. Hoc autem verbum multae est amicitiae ostensivum: quia scilicet Christus eis honorabilior erat quam patres et matres. Deinde ut non videatur hoc propterea dicere, quia non essent qui eos reciperent, subiungit verba vitae aeternae habes. Audiens enim magistrum dicentem quoniam resuscitabo eum et habebit vitam aeternam, ostendit se recordari eorum quae dicta sunt verborum. Et Iudaei quidem dicebant: hic est filius Ioseph; hic vero dicit et nos credimus, et cognovimus, quia tu es Christus filius Dei. Augustinus. Credidimus enim, ut cognosceremus: nam si prius cognoscere, deinde credere vellemus, nec cognosceremus, nec credere valeremus. Hoc credimus et cognovimus, quia tu es Christus filius Dei; idest quia ipsa vita aeterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es. Chrysostomus. Quia vero Petrus dixerat et nos credimus, dominus de collegio credentium excipit Iudam; unde sequitur respondit eis Iesus: nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis Diabolus est? Quod autem dicit, tale est. Ne aestimetis quod quia secuti estis me, non redarguam malos. Dignum autem est hic quaerere, quare nunc nihil dicunt discipuli; sed postea formidantes dicunt: numquid ego sum, domine? Sed nondum Petrus audierat: vade retro me, Satana, et propter hoc timorem non habuit. Nunc etiam non dicit unus ex vobis me tradet, sed Diabolus est: ideo nesciebant quod dicebatur; sed malitiam aestimabant vituperari solum. Accusant autem hic Christum gentiles insipienter: non enim electio eius vim infert his quae futura sunt; sed in voluntate situm est salvari et perire. Beda. Vel dicendum, quod ad aliud elegit undecim, et ad aliud unum; undecim elegit, ut in apostolica dignitate perseverarent; unum elegit, ut per proditionis eius officium salutem operaretur humani generis. Augustinus. Electus enim est iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret. Sicut enim iniqui male utuntur bonis operibus Dei, sic e contra Deus bene utitur malis operibus hominum. Quid Iuda peius? Sed malo eius bene usus est dominus: tradi se pertulit, ut nos redimeret. Potest etiam sic intelligi quod ait duodecim elegi: quia consecratus est duodenarius numerus eorum, qui per quatuor cardines mundi Trinitatem fuerant denuntiaturi. Non autem quia periit inde unus, ideo illius numeri honor ademptus est: nam in locum pereuntis alius subrogatus est. Gregorius Moralium. Capitis autem nomine censetur corpus, cum de perverso homine dicitur unus ex vobis Diabolus est; unde Evangelista exponens subdit dicebat autem de Iuda Simonis Iscariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus de duodecim. Chrysostomus. Considera Christi sapientiam: neque enim Christus eum manifestum fecit, ne inverecundum faciat, et sic litigiosior fiat; neque eum latere permisit, ne aestimans se latere, sine timore operaretur.


Caput 7
Lectio 1

[86049] Catena in Io., cap. 7 l. 1 Augustinus in Ioannem. Futurum erat ut aliquis fidelis Christi absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine obiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro confirmaretur; unde dicitur post haec autem ambulabat Iesus in Galilaeam: non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. Beda. Haec verborum connexio talis est, ut intelligamus quoniam in medio multa geri et fieri potuerunt. Iudaea autem et Galilaea regiones sunt Palaestinae provinciae, sed Iudaea dicta est a tribu Iuda: non tamen solum illa regio quam tribus Iuda, sed et illa quam tribus Beniamin possidebat, Iudaea dicta est, quia ex tribu Iuda reges oriebantur. Galilaea vero dicitur, eo quod lacteum populum, idest candidum, gignat: Galilaea enim Graece, Latine lac dicitur. Augustinus. Sic autem hoc dominus dixit, quasi non posset ambulare inter Iudaeos, et non occidi a Iudaeis; hanc enim potentiam quando voluit demonstravit; sed infirmitati nostrae praebebat exemplum: non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Chrysostomus in Ioannem. Sed et illud est dicere, quoniam quae deitatis erant ostendebat, et quae humanitatis: etenim fugiebat persecutores ut homo, et apparebat eis ut Deus, utrumque vere existens. Theophylactus. Secessit etiam nunc in Galilaeam, quia nondum passionis aderat tempus: unde vanum reputabat in medio inimicorum manere, et magis ipsos ad odium incitare; unde et consequenter tempus describitur, cum subditur erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. Augustinus. Quid sit Scenopegia, qui Scripturas legerunt noverunt. Faciebant tabernacula in die festo ad similitudinem tabernaculorum, in quibus habitaverunt, cum ex Aegypto educti peregrinarentur in eremo. Celebrabant ex hoc diem festum, reminiscentes beneficiorum domini, qui tamen occisuri erant dominum. Appellabatur autem apud Iudaeos dies festus, cum tamen non esset unus, sed plures. Chrysostomus. Ostendit igitur per hoc Evangelista, quoniam multum tempus praetermisit. Cum enim dominus sedit in monte, erat prope dies festus Paschae. Hic autem Scenopegiae meminit, et in quinque intermediis mensibus nihil aliud nobis enarravit, nisi miraculum panum et allocutionem factam ad eos qui comederunt. Quia enim indeficienter signa faciebat et disputabat, non poterant Evangelistae omnia enumerare; sed ista praecipue studuerunt dicere pro quibus aut querela aut contradictio quaedam a Iudaeis subsequebatur; quod et hic apparet. Theophylactus. Quia enim fratres eius viderant ipsum non esse paratum ad descendendum, subditur dixerunt autem fratres eius ad eum: transi hinc et vade in Iudaeam. Beda. Ac si dicant: tu signa facis, et pauci ea vident; transi ergo ad regiam urbem, ubi sunt principes, ut, visis signis, laudem consequaris ab eis. Sed quia non omnes discipuli semper dominum sequebantur, sed eorum multi in Iudaea erant, ideo subdunt ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. Theophylactus. Idest, turbae quae sequuntur te: non enim de duodecim dicunt discipulis, sed de aliis qui conversabantur cum illo. Augustinus in Ioannem. Cum autem auditis fratres domini, Mariae cogitate consanguinitatem non iterum parientis ullam propaginem. Sicut enim in sepulchro, ubi positum est corpus domini, nec ante, nec postea mortuus iacuit, sic uterus Mariae nec ante, nec postea quidquam mortale concepit. Opera quidem domini discipulos non latebant, sed istos latebant; et ideo dicebant ut discipuli tui videant opera tua quae facis. Loquebantur autem prudentiam carnis, verbo quod caro factum est; unde et subdunt nemo quippe in occulto aliquid facit, et quaerit ipse in palam esse. Si hoc facis, manifesta teipsum mundo; quasi dicant: facis miracula: appare hominibus, ut laudari possis ab hominibus: nam qui eum videntur monere, gloriae ipsius consulunt: et quia humanam gloriam requirebant, in eum non credebant; unde sequitur neque enim fratres eius credebant in eum; Christum enim consanguineum potuerunt habere; credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt. Chrysostomus. Dignum est autem mirari Evangelistarum morem veritatis amicum, qualiter non verecundantur dicere ea quae magistro videntur inferre iniuriam, sed hoc maxime studuerunt enuntiare. Non enim parvam habet detractionem quod fratres eius discredebant. Et videtur initium verborum quasi amicorum esse; multae autem amaritudinis erant quae dicebantur: quia de formidine et de amore gloriae eum notant; nam dicunt nemo in occulto aliquid facit: quod erat formidinem incusantium, et simul suspicantium quae fiebant non vere facta esse. Per hoc autem quod dicunt et quaerit ipse in palam esse, amorem gloriae in eo notant. Christus autem mansuete eis respondit, docens nos non indigne ferre, si aliqui etiam viles nobis consilientur; sequitur enim dicit eis Iesus: tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum. Beda. Ne autem videatur hoc contrarium ei quod apostolus dicit: at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, referendum est quod hic dicitur, non ad tempus nativitatis, sed ad tempus glorificationis. Augustinus. Dabant enim illi consilium consequendae gloriae, veluti saeculariter, et terreno affectu monentes, ne esset ignobilis et latitaret. Sed dominus voluit ad ipsam celsitudinem per humilitatem viam sternere; dicit ergo tempus meum, idest gloriae meae, qua veniam in altitudine iudicaturus, nondum venit; tempus autem vestrum, idest, mundi gloria, semper est paratum. Et quoniam nos domini corpus sumus, quando nobis insultant amatores huius saeculi, dicamus eis: tempus vestrum adest paratum, tempus nostrum nondum advenit: excelsa enim patria, humilis via. Qui recusat viam, quid quaerit patriam? Chrysostomus. Vel aliter. Videtur mihi aliud occulte insinuare: fortassis enim eum prodere volebant, et tradere Iudaeis; ideo dicit tempus meum nondum advenit, hoc est tempus crucis et mortis; tempus autem vestrum semper est paratum: quia etsi vos semper sitis cum Iudaeis, non interficient vos, eadem cum illis zelantes; unde sequitur non potest vos odisse mundus; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt; quasi dicat: qualiter mundus eos odit qui eadem cum ipso volunt, et pro eisdem student? Me autem odit, quoniam redarguo eum. Intantum ergo gloriam hominum non quaero, quod non praetermitto eos redarguere; licet sciam ex hoc odium nasci et mortem intentari. Per hoc etiam ostendit quod odium Iudaeorum contra eum concitabat publica redargutio, non autem sabbati solutio. Theophylactus. Vel dominus contra duo de quibus illi eum arguebant, alia duo inducit. Contra formidinem quidem dicit, quod opera mundi redarguit, idest opera eorum qui mundana sapiunt: quod non faceret, si formidolosus esset; sed contra inanem gloriam misit illos ad festum; unde sequitur vos ascendite ad diem festum hunc: nam si vanae gloriae passione detineretur, retinuisset eos secum: nam gloriae cupidi consueverunt multos habere qui sequantur eos. Chrysostomus. Hoc etiam dicit ostendens quod eis blandiri non vult, sed concedit eis Iudaica facere. Augustinus. Vel aliter. Vos ascendite ad diem festum hunc, ubi gloriam humanam quaeritis, ubi extendere vultis carnalia gaudia, non cogitare caelestia. Sequitur ego autem non ascendam ad diem festum istum. Chrysostomus. Scilicet modo vobiscum; quia meum tempus nondum impletum est: in futuro enim Pascha crucifigendus erat. Augustinus in Ioannem. Vel meum tempus, idest gloriae meae, nondum advenit: ipse erit dies festus meus, non diebus istis percurrens, et transiens; sed permanens in aeternum. Ipsa erit festivitas et gaudium sine fine, aeternitas sine labore, serenitas sine nube.


Lectio 2

[86050] Catena in Io., cap. 7 l. 2 Theophylactus. Quia dixerat dominus: non ascendam vobiscum, in principio denegavit ascensum, vitans iram frementium Iudaeorum; unde dicitur haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Postea vero ascendit; unde sequitur ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit. Augustinus in Ioannem. Ascendit autem non gloriari temporaliter, sed aliquid docere salubriter, et de festo aeterno admonere. Chrysostomus in Ioannem. Vel ascendit, non ut patiatur, sed ut alios erudiat. Latenter autem ascendit: poterat enim manifeste ascendere et detinere eorum inordinatum impetum, quod multoties fecit; at nolebat hoc continuo facere, ne magis suam divinitatem denudaret, et ut incarnatio eius certior esset, et ut nos erudiret ad virtutem. Ut igitur disceremus quid nos oporteat facere, qui non possumus persecutores detinere, voluit latenter ascendere. Non autem dixit: in occulto, sed quasi in occulto, ut ostendat dispensative hoc esse factum. Si enim omnia ut Deus ageret, quomodo possemus nos scire, incidentes humanis periculis, quid oporteat facere? Alcuinus. Vel occulte ascendit, quia favorem hominum non quaerit, non pompis stipantium se turbarum delectatur. Beda. Mystice autem designatur quia singulis quibusque carnalibus humanam gloriam quaerentibus, dominus manet in Galilaea, quae interpretatur transmigratio sancta, idest in membris suis, qui transmigrant de vitiis ad virtutes, et in eis proficiunt. Postmodum vero dominus ascendit, quia membra Christi non huius vitae, sed aeternae gloriam quaerunt. Occulte autem dominus ascendit, quia omnis gloria eius est ab intus, idest de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Augustinus. Vel quod quasi latenter ascendit, aliquid significare voluit: omnia enim quae dicta sunt antiquo populo Israel, umbrae fuerunt futurorum, et Scenopegia umbra erat futurorum. Omnia ergo quae fiebant in figura, manifestantur in nobis. Ascendit ergo in occulto; figura enim erat ipsum esse in occulto. In ipso die festo Christus latebat, quia ipse dies festus Christi membra peregrinatura significabat. Ille enim est in tabernaculis qui se in mundo esse intelligit peregrinum: Scenopegia autem erat celebratio tabernaculorum. Sequitur Iudaei autem quaerebant eum in die festo, et dicebant: ubi est ille? Chrysostomus in Ioannem. Ex multo odio et inimicitia; neque enim eum nominatim vocare volebant. Non autem multa erat eis in festivitate reverentia, nec multa religio; quia a festivitate credebant Christum fraudulenter detinere. Sequitur et murmur multum erat de eo in turba. Augustinus. Murmur erat de contentione, quam convenienter exponit dicens quidam enim dicebant, quia bonus est; alii autem dicebant: non, sed seducit turbas. Quicumque emicuerit in aliqua gratia, alii dicunt bonus est; alii: non, sed seducit turbas. Quod autem dictum est de eo, valet ad consolationem de quocumque hoc dictum fuerit Christiano. Et quidem si seducere decipere est, nec Christus seductor, nec quisquam debet seductor esse Christianus. Si autem seducere, aliunde aliquem ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum est unde, et quo. Si a bono ad malum, malus seductor est; si a malo ad bonum, bonus est: et utinam sic omnes seductores vocemur et simus. Chrysostomus. Igitur illam quidem aestimo opinionem multitudinis esse, qua scilicet dicebatur bonus esse: hanc vero principum et sacerdotum; quod ostenditur per hoc quod dicunt seducit turbas: non dicunt: seducit nos. Sequitur nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. Augustinus. Eorum scilicet qui dicebant bonus est, non qui dicebant seducit turbas: haec enim clarius sonabant, sed bonus est pressius susurrabant. Chrysostomus. Vide autem eorum qui principantur corruptionem; hi autem qui principatibus subiciuntur, sani quidem erant iudicio, sed non habebant libertatem dicendi: quod maxime multitudinis est.


Lectio 3

[86051] Catena in Io., cap. 7 l. 3 Chrysostomus in Ioannem. Dominus tardatione sua auditores attentiores facere volens, non in primis diebus ascendit, sed circa solemnitatis medium; unde dicitur iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. Qui enim primis diebus eum quaesierunt, repente eum praesentem videntes, magis intendebant docenti, et qui bonum eum dicebant et qui malum: illi quidem, ut aliquid lucrarentur et admirarentur; hi vero ut comprehenderent. Theophylactus. Nam in principio festi his quae festi erant magis attendebant: unde postea Christum attentius audierunt. Augustinus in Ioannem. Quantum enim datur intelligi, ipsam festivitatem diebus pluribus celebrabant; et ideo dicit iam die festo mediante; idest, cum illius diei festi tot dies remansissent quot praeterissent; ut etiam hoc impleretur quod ait: non ascendam ad diem festum hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem; ascendit autem postea die festo mediante. Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Tunc etiam ascendit, non quasi ad diem festum, sed quasi ad lucem. Illi vero ascenderunt quasi ad perfruendum deliciis diei festi. Christo vero ille fuit dies festus, quo passione sua redemit mundum. Augustinus in Ioannem. Ille autem qui prius latebat, docebat, et palam loquebatur, et non tenebatur. Illud enim quod latebat, erat causa exempli, hoc potestatis. Chrysostomus. Quid autem docebat, non dixit Evangelista; sed quod mirabiliter docebat, hoc solum ostendit: tanta enim erat virtus docentis ut qui dixerant: seducit turbas, transmutati mirarentur; unde sequitur et mirabantur Iudaei, dicentes: quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Vide admirationem nequitia plenam: non enim dicit quod in doctrina admirarentur; sed in aliam admirationem inciderunt. Augustinus. Omnes quidem, quantum arbitror, admirabantur, sed non omnes convertebantur. Et unde admiratio? Quia multi noverant ubi natus, quemadmodum fuerat educatus: numquam eum viderant litteras discentem; audiebant tamen de lege disputantem, legis testimonia proferentem; quae nemo posset proferre, nisi legisset; nemo legeret, nisi litteras didicisset; et ideo mirabantur. Chrysostomus. Ab hac autem admiratione cognoscere debebant quoniam haec scientia humanitus non erat in eo, sed divinitus; sed quia hoc ipsi nolebant confiteri, sed in sola admiratione stabant, dominus haec revelavit; sequitur enim respondit eis Iesus, et dixit: mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Augustinus. Videtur autem hoc esse contrarium quod dicit mea, et non est mea; nam si dixisset: ista doctrina non est mea, nulla esset quaestio. Quae est ergo doctrina patris, nisi verbum patris? Ipse ergo Christus est doctrina patris, si verbum patris est. Sed quia verbum non potest esse nullius, sed est alicuius; et suam doctrinam dixit seipsum, et non suam: quia patris est verbum. Quid est tam tuum quam tu; et quid tam non tuum quam tu, si alicuius es quod es? Breviter ergo hoc mihi dixisse videtur mea doctrina non est mea; ac si diceret: ego non sum a meipso. Sabellianam haeresim sententia ista dissolvit, qui dicere ausi sunt, ipsum esse filium qui est et pater: duo esse nomina, sed unam rem. Chrysostomus in Ioannem. Vel suam dicit, quoniam eam docuerat: non suam autem, quoniam patris erat doctrina. Sed si omnia quae sunt patris, eius sunt; ex hoc ipso quod patris est, deberet esse et sua. Sed hoc quod dicit non est mea, vehementer ostendit et sui et patris unam esse doctrinam; ac si diceret: nihil habeo permutatum aut diversum; sed ita ago, ut non aestimetur aliud quid praeter patrem dicere vel agere. Augustinus de Trin. Vel aliter. Secundum aliud suam dixit, secundum aliud non suam: secundum formam Dei suam, secundum formam servi, non suam. Augustinus in Ioannem. Si quis autem hoc parum intellexerit, audiat consilium quod dominus consequenter dat, dicens si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego ex meipso loquar. Quid est si quis voluerit voluntatem eius facere? Hoc est credere in eum: ipse enim dixit: hoc est opus Dei ut credatis in eum quem ipse misit. Quis autem hoc nesciat, hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus eius? Cognoscere autem, hoc est intelligere. Ergo noli quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas: quia nisi credideritis, non intelligetis. Chrysostomus. Vel hoc ita dicit, ac si dicat: auferte iram et invidiam et odium quod sine causa in me habetis; et nihil erit quod prohibeat vos cognoscere quoniam Dei verba sunt quae loquor. Deinde aliud inducit argumentum insolubile, ab his quae sunt in consuetudine hominum, nos erudiens; unde sequitur qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; quasi dicat: qui aliquam propriam vult instituere doctrinam, propter nihil aliud hoc vult quam ut gloriam acquirat. Si vero ego gloriam eius qui misit me quaero, cuius gratia aliena vellem vos docere? Et hoc est quod subdit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. Theophylactus. Quasi dicat: verax sum, quia doctrina mea continet veritatem: iniustitia in me non est, quia alterius gloriam non usurpo. Augustinus. Qui quaerit gloriam propriam, Antichristus est. Dominus autem noster magnum nobis exemplum praebuit humilitatis, dum habitu inventus ut homo, quaerit gloriam patris, non suam. Sed tu quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris: quando aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris. Chrysostomus. Vide ergo quoniam causa quaedam propter quam humilia de se dicit, haec est, ut credant quoniam non desiderat gloriam neque principatum, et etiam propter imbecillitatem audientium, et ut doceat homines moderata sapere, et nihil de se dicere magnum, sed semper humile.


Lectio 4

[86052] Catena in Io., cap. 7 l. 4 Chrysostomus in Ioannem. Duas criminationes Iudaei contra Christum inducebant: unam quod sabbatum solveret, aliam quod patrem suum dicebat Deum, aequalem seipsum faciens Deo. Hoc igitur prius confirmavit dum ostendit quod non est Deo contrarius, sed eadem ille docet. De reliquo ad sabbati solutionem instat, dicens nonne Moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? Ac si diceret: lex dicit: non occides; vos autem occiditis; et hoc est quod subditur quid me quaeritis interficere? Ac si diceret: et si ego dissolvi legem hominem sanans, transgressio fuit, sed in salutem; vos autem transgredimini in malum: unde non debeo a vobis de solutione legis diiudicari. In duobus ergo eos corripuit: et dicendo quid me quaeritis interficere? Et ostendendo quoniam occisionem meditantes non sunt digni alium diiudicare. Augustinus in Ioannem. Vel hoc dicit quia si legem facerent, in ipsis litteris Christum agnoscerent, et praesentem non occiderent. Respondit autem ei turba, non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem; sequitur enim respondit turba, et dixit: Daemonium habes: quis te quaerit interficere? Ei dictum est quod Daemonium haberet, qui Daemones expellebat. Dominus autem non turbatus, sed in sua veritate tranquillus, non reddidit maledictum pro maledicto, sed respondit tranquille. Beda. In quo nobis patientiae reliquit exemplum: ut quoties nobis ab aliquibus falsa obiciuntur convicia, patienter toleremus, et vera quae possumus non obiiciamus, sed salutaria monita praedicemus; sequitur enim respondit Iesus et dixit eis: unum opus feci, et omnes miramini. Augustinus. Ac si diceret: quid si omnia opera mea videretis? Ipsius enim opera erant quae in mundo videbant, et ipsum qui fecit omnia non videbant. Fecit unam rem et turbati sunt, quia salvum fecit hominem in sabbato; quasi si quisquam eorum aegrotus sabbato sinceraret, alius illum sanum fecisset quam iste qui eos scandalizavit, quia unum hominem sabbato salvum fecit. Chrysostomus in Ioannem. Hoc enim quod dicit miramini, hoc est turbamini et tumultuatis. Vide autem quomodo prudenter a lege eos syllogizat. Vult enim ostendere quod facere hoc opus non erat legem solvere: sunt enim multa principaliora quam lex de observatione sabbati, per quorum observationem lex non solvitur, sed impletur; et ideo subdit propterea Moyses dedit vobis circumcisionem, non quia ex Moyse est, sed ex patribus; et in sabbato circumciditis hominem. Augustinus. Quasi dicat: bene factum est ut acciperetis circumcisionem a Moyse, non quia ex Moyse est, sed ex patribus: Abraham enim primus accepit circumcisionem a domino. Et in sabbato circumciditis. Convicit vos Moyses: accepistis in lege ut circumcidatis octavo die; accepistis in lege ut vacetis septimo die. Si octavus dies illius qui natus est, occurrit ad diem septimum sabbati, circumciditis hominem; quae circumcisio pertinet ad aliquod signaculum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute. Alcuinus. Propter tres enim causas data fuit circumcisio: primo ut signum esset magnae fidei Abrahae; secundo ut per eam a ceteris nationibus discernerentur; tertio ut illam in virili membro suscipientes castitatem mentis et corporis observare deberent. Et tantum conferebat tunc circumcisio quantum nunc Baptisma; nisi quia ianua nondum aperta erat. Concludit ergo ex praemissis si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi, indignamini mihi, quia totum hominem sanum feci in sabbato? Chrysostomus. Quasi dicat: sabbati solutio in circumcisione, legis est observatio: sic et ego hominem curans sabbato, legem servavi. Vos, qui non estis legislatores, ultra modum legem defenditis; sed Moyses iubet legem solvi propter mandatum quod non erat ex lege, sed ex patribus. Per hoc autem quod dici totum hominem sanum feci in sabbato, ostendit circumcisionem esse particularem sanitatem. Augustinus. Forte autem illa circumcisio ipsum dominum significabat. Quid enim est circumcisio, nisi carnis expoliatio? Significavit ergo expoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data est in eo membro per quod procreatur creatura mortalium: quia per unum hominem peccatum intravit in mundum. Ideo autem quisquis cum praeputio nascitur, quia omnis cum vitio propaginis nascitur; et non mundat Deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis quae male vivendo addimus, nisi per Christum: cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant. Ideo autem octavo die, quia post septimum sabbati dominus die dominico resurrexit. Ipsa autem resurrectio nos circumcidit; idest, abstulit desideria carnalia. Intelligite hoc significari opus bonum quo ego feci totum hominem salvum in sabbato: quia et curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in anima. Estis autem prohibiti servilia opera facere sabbato: numquid servile opus est hominem sanare in sabbato? Manducatis siquidem et bibitis sabbato, quia pertinet ad salutem; per quod ostenditis, opera salutis nullo modo esse die sabbati omittenda. Chrysostomus. Non autem dixit: ego maius circumcisione operatus sum; sed solum factum narrans, iudicium eis concessit; unde subditur nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate; quasi dicat: non quia Moyses apud vos habet maiorem gloriam quam ego, ex personarum dignitate feratis sententiam, sed a rerum natura: hoc enim est iuste iudicare. Nullus autem incusavit Moysen de hoc quod iussit sabbatum solvi propter mandatum circumcisionis, quod erat aliunde quam ex lege inductum. Ergo fide dignior vobis est Moyses, qui iubet solvi legem a mandato non legali. Augustinus. Hoc autem quod dominus notavit hoc loco, evadere in hoc saeculo, magni laboris est: non personaliter iudicare. Admonuit quidem dominus Iudaeos, admonuit et nos: quod enim pretiosum sonabat de ore domini, et propter nos scriptum est, et nobis servatum, et propter nos recitatum. Sursum est dominus, sed etiam hic est veritas dominus. Corpus enim domini, in quo surrexit, uno loco esse potest; veritas eius ubique diffusa est. Quis ergo est qui non iudicat personaliter? Qui aequaliter diligit. Non enim cum homines diverso modo pro suis gradibus honoramus, timendum est ne personas accipiamus: nonnunquam enim est iudicium inter patrem et filium; non aequamus filium patri in honore, sed praeponimus, si bonam causam habet, filium patri in veritate; et sic tribuimus honorem debitum, ut non perdat aequitas meritum.


Lectio 5

[86053] Catena in Io., cap. 7 l. 5 Augustinus in Ioannem. Supra dictum est, quod dominus ideo velut occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ne teneretur, cui potestas erat ut non teneretur, sed ut significaret, etiam in ipso die festo, qui celebrabatur a Iudaeis, se occultari, et suum esse mysterium: nunc autem apparet potestas quae putabatur timiditas: loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae; unde dicitur dicebant ergo quidam ex Ierosolymis: nonne hic est quem Iudaei quaerebant interficere? Ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Noverant enim qua saevitia quaerebatur; mirabantur qua potentia non tenebatur. Chrysostomus in Ioannem. Addit autem Evangelista ex Ierosolymis, quoniam qui magis potiti erant signis, hi omnibus erant miserabiliores; qui deitatis eius signum videntes maximum, omnia iudicio corruptorum principum permittebant. An non magnum, insanientes et quaerentes interficere, habere eum in manibus, et repente quiescere? Augustinus. Igitur non plene intelligentes Christi potentiam, putaverunt esse principum scientiam, quod ei pepercerunt; unde subdunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? Chrysostomus. Sed ipsi neque principum sequuntur sententiam: sed aliam proferunt corruptam et propria amentia dignam; unde subditur sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Augustinus. Haec opinio apud Iudaeos non inaniter nata est. Invenimus tamen quod Scripturae dixerunt de Christo, quoniam Nazaraeus vocabitur; ergo praedixerunt unde sit. Iudaei etiam dixerunt Herodi quaerenti, quod Christus in Bethlehem Iudae nasceretur, et testimonium etiam propheticum attulerunt. Unde ergo nata est haec opinio apud Iudaeos, quod Christus cum venerit, nemo sciat unde sit, nisi quia utrumque pronuntiaverunt Scripturae? Secundum hominem praedixerunt unde esset; secundum Deum latebat impios, et quaerebat pios. Hanc igitur opinionem in eis generaverat quod per Isaiam dictum est: generationem eius quis enarrabit? Denique dominus ad utrumque respondit, et quia noverant eum unde esset, et quia non noverant; unde sequitur clamabat ergo Iesus docens in templo, et dicens: et me scitis, et unde sim scitis; hoc est dicere: et unde sim scitis, et unde sim nescitis; unde sim scitis, Iesus a Nazareth, cuius etiam parentes nostis. Solus enim in hac causa latebat virginis partus, quo excepto, totum noverunt in Iesu quod ad hominem pertinet. Recte ergo dixit et me nostis, et unde sim scitis, secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat; secundum divinitatem autem a meipso non veni; sed est verus qui misit me. Chrysostomus. Per quod ea quae in mente habebant revelat; ac si diceret: non sum de numero eorum qui sine causa venerunt; sed est verax qui misit me; et si verax est, in veritate misit; et qui missus est, congruum est veracem esse. Rursus autem ex propriis sermonibus eos capit; quia enim dicebant cum venerit Christus, nullus cognoscet unde sit: ostendit etiam inde se Christum esse; quoniam a patre venit, quem ipsi nesciebant: et ideo subdit quem vos nescitis. Hilarius de Trin. Numquid autem non omnis homo, licet in carne ex Deo natus, secundum sensum communis opinionis ex Deo est? Et quomodo negat ab his vel seipsum vel unde ipse sit sciri, nisi id unde est ad naturae suae referret auctorem? Nam id quod unde sit ignoratur, naturam ex qua est, dum unde sit nescitur, ostendit. Ignorari enim unde sit non potest quidquid subsistit ex nihilo; quia hoc ipsum quod non ignoratur ex nihilo, ignorationem eius unde sit, non habet. Ob hoc autem quid sit ipse, nescitur, dum ignoratur a quo sit: non enim confitetur filium qui negat natum; nec natum intelligit, qui putat eum esse ex nihilo. Chrysostomus. Vel ignorantiam hic dicit quae est per opera, sicut Paulus ait: confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Dupliciter autem eos redarguit. Et primum quidem quae occulte loquebantur, haec in medium inducit, clamans, ut eos verecundari faciat. Augustinus. Denique ut ostenderet eis unde possent scire, subiecit ego scio eum. Ergo a me quaerite, ut sciatis eum. Patrem enim non cognoscit nisi filius, et cui voluerit filius revelare. Et si dixero quia nescio eum, ero similis vobis mendax. Chrysostomus. Quod est impossibile: quia enim verax est qui misit, congruum est et eum qui missus est, veracem esse. Ubique autem cognitionem patris soli sibi attribuit, quia a patre est; unde sequitur et ego scio eum, quia ab ipso sum. Hilarius de Trin. Quaero autem utrum id quod ab eo est, opus in eo creationis, aut naturam generationis ostendat. Si opus in eo creationis est, universa quoque quae creantur a Deo sunt. Et quomodo patrem non universa noverunt, cum filius eum, idcirco quia ab eo est, non nesciat? Si vero idcirco ei, quia ab eo sit, eum nosse sit proprium; quomodo non hoc ei qui ab eo est, erit proprium, scilicet ut verus filius ex natura Dei sit? Habes igitur proprietatem cognitionis de proprietate generationis. Tamen, ne forte id quod ab eo est, ad adventus sui tempus haeresis invaderet, continuo subiecit et ipse me misit. Tenuit ordinem evangelici sacramenti, natum se professus et missum. Augustinus. Ab ipso, inquit, sum, quia filius de patre: quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi noli intelligere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem. Chrysostomus. Irritaverunt autem Iudaeos ea quae dicebantur, propter hoc quod dixerat quem vos nescitis, quia profitebantur se scire; unde sequitur quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in eum manus. Vide furorem eorum invisibiliter refrenatum. Evangelista vero humanius et humilius loqui volens, ut ex hoc Christus homo putaretur, non dixit quod eos invisibiliter detinuit; sed subiecit quia nondum venerat hora eius. Augustinus. Hoc est, quia nolebat, non enim dominus sub fato natus est. Hoc nec de te credendum est, quanto minus de illo per quem factus es? Si tua hora voluntas est illius, illius hora quae est nisi voluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi.


Lectio 6

[86054] Catena in Io., cap. 7 l. 6 Augustinus in Ioannem. Humiles et pauperes salvos faciebat dominus; unde dicitur de turba autem multi crediderunt in eum. Turba enim, quae suam aegritudinem cito vidit, etiam illius medicinam sine dilatione cognovit. Chrysostomus in Ioannem. Verumtamen neque in his erat sana fides; sed more multitudinis vulgaria loquebantur; sequitur enim et dicebant: Christus cum venerit, numquid signa plura faciet quam quae hic facit? Dicere enim Christus cum venerit, erat non firmiter credentium hunc esse Christum. Vel etiam hoc dicere, est ostendere eum non esse Christum; ac si dicant: nonne ille cum venerit melior erit et plura signa faciet? Grossiores enim non a doctrina, sed a signis inducuntur. Augustinus. Vel intelligunt: si duo non erunt, hic est Christus. Principes autem insaniebant: et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant; unde sequitur audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec, et miserunt principes et Pharisaei ministros ut apprehenderent eum. Chrysostomus. Multa quidem locutus est supra, sed nihil tale fecerunt; quod maxime enim eos mordebat, hoc erat, quod turbae scilicet Christum glorificabant. Sabbati autem solutio, apparens causa erat, quam scilicet praetendebant. Et ipsi quidem non audebant Christum capere, periculum timentes; ministros autem mittunt tamquam periculis expositos. Augustinus. Quia ergo non poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem; sequitur enim dixit ergo Iesus: adhuc modicum tempus vobiscum sum. Chrysostomus. Verba loquitur humilitatis plena; ac si diceret: quid festinatis me interficere? Parvum expectate tempus. Augustinus. Quod modo ergo vultis facere, facturi estis, sed non modo, quia modo nolo: implere enim debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem. Chrysostomus. Per hoc igitur audaciorem turbam terruit, studiosiorem vero magis avidam faciebat ad audiendum, quasi parvo tempore derelicto, in quo possent hac doctrina potiri. Non autem dixit simpliciter: hic sum, sed vobiscum sum, quasi dicat: et si persequamini me, non tamen cessabo, quae sunt pro vobis dispensans, et ea quae sunt ad salutem docens et monens vos. Quod autem subdit et vado ad eum qui me misit, sufficiens erat eos terrere. Theophylactus. Tamquam patri sit de ipsis conquesturus: quia si missum opprobriis affecerunt, non est dubium quod et mittenti fecerunt iniuriam. Beda. Dicit autem vado ad eum qui misit me, ac si diceret: revertens ascendo ad patrem, qui me incarnari praecepit. Illuc se dixit ire a quo nunquam recessit. Chrysostomus. Quod vero eo indigebant, manifestat per hoc quod dicit quaeretis me, et non invenietis. Sed ubi quaesierunt eum Iudaei? Dicit Lucas quoniam plangebant mulieres super eum. Probabile autem est et multos alios hoc passos esse; et praecipue dum civitas caperetur, eos meminisse Christi et miraculorum eius, et praesentiam eius quaesivisse. Augustinus in Ioannem. Vel hic iam resurrectionem suam praedixit: quia quaesituri illum erant post resurrectionem compuncti. Noluerunt enim eum agnoscere praesentem, et postea quaesierunt cum viderent in eum multitudinem credentem: unde multi compuncti dixerunt: quid faciemus? Viderunt enim Christum suo scelere morientem, et crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem, et quousque biberent sanguinem quem fuderunt, de sua salute desperaverunt. Chrysostomus in Ioannem. Deinde ne quis eum per mortem communi modo abire aestimet, subiungit et ubi ego sum, vos non potestis venire. Si vero in morte maneret, possent ad eum ire: illuc enim omnes abimus. Augustinus. Non autem dixit: ubi ero, sed ubi sum: semper enim ibi erat Christus quo fuerat rediturus; sic rediit, ut nos non derelinqueret. Erat enim Christus secundum visibilem carnem in terra, secundum invisibilem maiestatem in caelo et in terra. Non autem dixit: non poteritis, sed non potestis venire: tales enim tunc erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid quo ego vado, vos non potestis venire. Denique hoc Petro exposuit, dicens: quo ego vado, non potes me sequi modo, sequeris autem postea. Chrysostomus. Haec autem omnia induxit volens eos attrahere; etenim modicum tempus quod relinquebatur, et post recessum ipsum desiderabilem esse, et eum non posse de cetero inveniri, sufficientia erant ad suadendum ut ad eum accederent. Per hoc autem quod dicit vado ad eum qui misit me, ostendit nullam sibi fieri laesionem ab insidiis eorum, et passionem suam voluntariam sibi esse. Passi sunt autem aliquid ipsi Iudaei ad ea quae dicta sunt, et quaerunt ad seipsos quo debeat ire; quod non erat eorum qui desiderarent ab eo liberari. Sequitur enim dixerunt ergo Iudaei ad semetipsos: quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? Sic enim gentes vocabant quasi exprobrantes et magna in semetipsis gloriantes: quia gentes ubique disseminatae erant, et imperfecte ad invicem permixtae. Sed hoc opprobrium postea ipsi sustinuerunt, quia ubique dispersi sunt. Antiquitus autem tota gens in unum collecta erat; sed cum Iudaei ubique terrarum iam gentibus permixti essent, non diceret: quo ego vado, vos non potestis venire: si per hoc gentes intellexisset. Augustinus. Dixerat autem dominus quo ego vado, de sinu patris. Hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac occasione salutem nostram praedixerunt, quod dominus iturus esset ad gentes, non praesentia corporis, sed tamen pedibus suis; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua. Chrysostomus. Non autem dixerunt quod iturus esset ad gentes laedere eas, sed docere. Iam enim iram submiserant, et his quae dicta erant, crediderant. Nequaquam autem nisi credidissent, quaesiissent ad seipsos: quis est hic sermo quem dixit: quaeretis me, et non invenietis, et: ubi ego sum, vos non potestis venire?


Lectio 7

[86055] Catena in Io., cap. 7 l. 7 Chrysostomus in Ioannem. Cum recessuri essent domum, celebrata festivitate, dominus dat eis viatica ad salutem; unde dicitur in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus, et clamabat dicens: si quis sitit, veniat ad me et bibat. Augustinus in Ioannem. Tunc enim agebatur festivitas quae appellatur Scenopegia, idest tabernaculorum constructio. Chrysostomus. Quae per septem dies agebatur: prima autem dies et ultima erat celeberrima secundum legem; et hoc significavit Evangelista, cum dixit in novissimo die magno festivitatis. Medios autem dies magis ad voluptatem consumebant. Ideo ergo prima die hoc eis non dixit, sed neque secunda aut tertia, ne ea quae dicebantur deperirent, eis voluptati vacantibus. Clamabat autem propter turbae multitudinem. Theophylactus. Simul quidem, ut audibilis fieret, atque ut confidentiam largiretur, et quia neminem formidabat. Chrysostomus. Dicit autem si quis sitit; ac si diceret: neminem necessitate et violentia attraho; sed si quis habet desiderium multum, hunc ego voco. Augustinus. Est enim sitis interior, quia est homo interior. Constat autem plus amare hominem interiorem, quam exteriorem. Si ergo sitimus, veniamus, non pedibus, sed affectibus, nec migrando, sed amando. Chrysostomus. Quia enim de intellectuali loquitur potu, ostendit per hoc quod post inducit qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Sed ubi hoc dicit Scriptura? Nusquam. Quid igitur? Qui credit in me, sicut dicit Scriptura; hic subdistinguere oportet, ut postea subsequatur flumina de ventre eius fluent aquae vivae: ostendens quoniam rectam oportet habere cognitionem, et non ita a signis sicut a Scriptura credere in ipsum; etenim superius dixit: scrutamini Scripturas. Hieronymus in prologo Genes. Vel hoc testimonium de proverbiis sumptum est, ubi scilicet dicitur: deriventur fontes tui foris, et in plateis aquas tuas divide. Augustinus. Venter autem interioris hominis est conscientia cordis eius. Bibito autem isto liquore, vivescit purgata conscientia, et hauriens fontem habebit, et ipsa fons erit. Quis est fons, vel quis est fluvius qui manat de ventre interioris hominis? Benevolentia, qua vult consulere proximo. Bibunt ergo qui credunt in domino. Si autem putat qui bibit quod soli ipsi debet sufficere, non fluit aqua viva de ventre eius; si autem proximo festinat consulere, ideo non siccatur, quia manat. Gregorius super Ezechielem. Cum enim a mente fidelium sanctae praedicationis verba defluunt, quasi de mente credentium aquae vivae flumina decurrunt. Ventris autem viscera quid sunt aliud nisi mentis interna, idest recta intentio, sanctum desiderium, humilis ad Deum, pia ad proximum voluntas? Chrysostomus. Dicit autem flumina, et non flumen, copiositatem et ubertatem gratiae occulte insinuans. Viventem autem aquam dicit, agentem semper. Spiritus enim gratia cum in mentem intraverit, et firmata fuerit, omni fonte magis manat, et neque deficit, neque evacuatur, neque stat: videbit quis utique hoc ad sapientiam Stephani, ad Petri linguam, ad Pauli fluxum inspiciens. Nihil enim eos detinebat, sed sicut flumina, multo impetu delati, omnia secum trahentes abibant. Augustinus in Ioannem. Ad qualem autem potum dominus invitasset, exposuit Evangelista, et dixit hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Quem dicit spiritum, nisi spiritum sanctum? Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum. Alcuinus. Spiritum autem sanctum ante ascensionem apostolis promisit; post ascensionem linguis igneis dedit; inde dicit quem accepturi erant credentes in eum. Augustinus. Erat ergo spiritus Dei; sed nondum in eis erat qui crediderant in Iesum. Ita enim disposuit non eis dare spiritum istum, nisi post resurrectionem suam; unde sequitur nondum enim erat spiritus datus quia nondum Iesus erat glorificatus. Chrysostomus in Ioannem. Apostoli quidem prius spiritu eiciebant Daemonia, sed ea quae a Christo est potestate; quando enim mittebat eos, non dicitur: dedit eis spiritum sanctum, sed: dedit eis potestatem. De prophetis autem ab omnibus confessum est quod spiritus sanctus eis dabatur: sed haec gratia a terra defecerat. Augustinus de Trin. Sed quomodo et de Ioanne Baptista dictum est: spiritu sancto replebitur ab utero matris suae; et spiritu sancto repletus Zacharias invenitur, ut de illo talia diceret; et spiritu sancto Maria, ut talia de domino praedicaret; spiritu sancto Simeon et Anna, ut magnitudinem Christi parvuli agnoscerent? Quomodo ergo intelligitur, nisi quia certa illa spiritus sancti datio post clarificationem Christi futura erat qualis nunquam antea fuerat? Habitura enim erat quamdam proprietatem in ipso adventu, qualis antea nunquam fuit. Nusquam enim legimus, linguis quas non noverant, homines locutos veniente in se spiritu sancto, sicut tunc factum est, cum oportet eius adventum signis sensibilibus demonstrari. Augustinus in Ioannem. Cum ergo et modo accipiatur spiritus sanctus, quare nemo loquitur linguis omnium gentium? Quia iam ipsa Ecclesia linguis gentium loquitur: in hac qui non est, nec modo accipit spiritum sanctum. Si amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa aliquid habet. Tolle invidiam, et tuum est quod habeo. Livor separat, caritas iungit: ipsam habeto, et cuncta habebis: quia sine ipsa nihil proderit quidquid habere potueris. Caritas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quare ergo dominus post resurrectionem suam spiritum sanctum dare voluit? Ut scilicet in resurrectionem nostram caritas flagraret, ab amore saeculi separaretur, et tota curreret in Deum. Qui enim dixit qui credit in me, veniat et bibat, et flumina de ventre eius fluent aquae vivae, vitam aeternam promisit, ubi nihil timeamus, ubi non moriamur. Quia ergo tale est quod promisit spiritus sancti caritate ferventibus; ideo ipsum spiritum noluit dare nisi cum esset glorificatus, ut in suo corpore ostenderet vitam, quam modo non habemus, sed in resurrectione speramus. Augustinus contra Faustum. Si itaque haec causa erat ut nondum daretur spiritus sanctus, quia nondum erat Iesus glorificatus; proculdubio clarificatio Iesu iam causa erat ut statim daretur. Cataphryges autem se promissum Paraclitum suscepisse dixerunt, et hinc a fide Catholica deviarunt. Manichaei etiam quae de promissione spiritus sancti dicuntur, de Manichaeo asserunt esse praedicta, tamquam scilicet antea non fuerit spiritus datus. Chrysostomus. Vel aliter. Gloriam Christi crucem vocat: quia enim inimici eramus, donum autem non inimicis, sed amicis datur; oportebat prius offerri hostiam, et inimicitiam in carne dissolvi, et tunc factos Dei amicos suscipere donum.


Lectio 8

[86056] Catena in Io., cap. 7 l. 8 Augustinus in Ioannem. Cum dominus invitasset credentes in se ad potandum spiritum sanctum, nata est de illo in turba dissensio; unde dicitur ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones eius, dicebant: hic est vere propheta. Theophylactus. Qui scilicet expectabatur. Alii, scilicet populus, dicebant: hic est Christus. Alcuinus. Iam isti sitim illam spiritualiter haurire coeperant, iam sitim infidelitatis deposuerant; alii in suae infidelitatis ariditate permanebant; de quibus subditur quidam autem dicebant: numquid a Galilaea venit Christus? Nonne Scriptura dicit quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? Noverant enim quid de Christo praedixissent prophetae; sed ignorabant omnia in ipso impleta fuisse; et qui noverant in Nazareth nutritum, nativitatis locum non attendebant, nec prophetiam, quam legerant, in eo completam credebant. Chrysostomus in Ioannem. Sed esto, locum nativitatis ignorabant; num etiam genus ignorabant? Quoniam ex domo et familia David natus erat. Quare igitur dicebant nonne ex semine David venit Christus? Sed et hoc obumbrare volebant per educationem in Nazareth, omnia malitiose loquentes: unde non accedunt ad Christum quaerentes quomodo Scripturae dicunt, quod a Bethlehem oportet venire Christum; tu autem ex Galilaea venisti; sed omnia malitiose loquuntur. Et quia non diligenter attendebant his quae dicebantur, neque discendi gratia; propter hoc nihil eis Christus respondit. Nathanaelem autem dicentem: a Nazareth potest aliquid boni esse? Laudavit ut vere Israelitam, quia veritatis erat inquisitor, et omnia vetera diligenter edoctus. Sequitur dissensio itaque facta est propter eum in turba. Theophylactus. Non in principibus: nam principes unius voluntatis erant, ut videlicet non eum reciperent sicut Christum. Qui ergo magis moderati erant in malitia, verbis tantum gloriae Christi adversabantur; qui vero peiores erant, manus etiam appetebant imponere; de quibus subditur quidam autem ex eis volebant apprehendere eum. Chrysostomus. Hoc autem induxit Evangelista, ostendens quoniam loquebantur neque quaerentes veritatem, neque discere volentes. Sequitur sed nemo misit super illum manus. Alcuinus. Quia scilicet ipse non permisit, qui conatus illorum in sua potestate habebat. Chrysostomus. Hoc autem sufficiens erat eos in compunctionem deducere; sed non sunt compuncti: talis enim nequitia nulli vult credere; ad unum aspicit solum, ut eum cui insidiatur interficiat. Augustinus. Qui vero missi fuerant ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni admiratione; de quibus subditur venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos; et dixerunt eis illi: quare non adduxistis eum? Alcuinus. Qui eum lapidare volentes, tenere non potuerunt, arguunt ministros quia eum non adduxerant. Chrysostomus. Ecce Pharisaei et Scribae miracula videntes et Scripturas legentes, nihil profecerunt; ministri autem nihil horum habentes, ab una sola allocutione sunt capti, et abeuntes, ut eum ligarent, redierunt ligati miraculo. Et non dixerunt: non potuimus propter turbam; sed praecones efficiuntur Christi sapientiae; nam sequitur responderunt ministri: numquam sic locutus est homo, sicut hic homo loquitur. Augustinus. Ille autem sic locutus est, quia Deus erat et homo. Chrysostomus. Non est autem solum eorum prudentia admiranda, quia signis non eguerunt, sed a sola doctrina sunt capti; non enim dixerunt: nunquam talia miracula fecit homo; sed nunquam sic locutus est homo; sed etiam admiranda est eorum securitas: quoniam ad Pharisaeos, qui contra Christum adversabantur, venerunt, et eis talia locuti sunt. Nec tamen longum sermonem audiebant, sed brevem; cum enim mens fuerit incorrupta, non longis sermonibus opus est. Augustinus. Pharisaei tamen eorum testimonium repulerunt; nam sequitur responderunt ergo eis Pharisaei: numquid et vos seducti estis? Quasi dicant: videmus vos delectatos esse in sermonibus suis. Alcuinus. Et revera laudabiliter seducti erant, quia dimisso malo infidelitatis, transierunt ad fidem. Chrysostomus in Ioannem. Ab argumento autem insipienti contra eos syllogizant; nam sequitur numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non novit legem, maledicti sunt. Haec autem est ipsorum accusatio, quoniam turba quidem credidit, ipsi autem non crediderunt. Augustinus in Ioannem. Qui enim non noverant legem, ipsi credebant in eum qui miserat legem, et eum qui miserat legem, condemnabant illi qui docebant legem; ut impleretur quod dominus dixerat: ego veni, ut non videntes videant, et videntes caeci fiant. Chrysostomus. Qualiter igitur maledicti sunt illi qui a lege suadentur? Vos potius maledicti estis, qui non observastis legem. Theophylactus. Ideo autem suaviter et blande Pharisaei ministris respondent, quia dubitaverunt ne forte ab eis prorsus segregentur, et Christo adiciantur. Chrysostomus. Quia vero dixerant quod nullus principum credidit in eum, ad hoc excludendum subiungitur dicit Nicodemus ad eos (ille qui venit ad Iesum nocte), qui unus erat ex illis. Augustinus. Ipse non quidem incredulus, sed timidus: nam ideo nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat. Hic ergo respondit Iudaeis numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? Credebat enim quia si eum tantummodo patienter vellent audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere et maluerunt credere. Volebant autem illi perversi ante esse damnatores quam cognitores. Augustinus de Civ. Dei. Dicit autem lex nostra, de lege quae Dei est, eo quod est ab illo data hominibus. Chrysostomus. Ostendit autem Nicodemus eos neque cognoscentes legem, neque facientes quae sunt legis. Cum autem congruum esset ostendere quod non indiscrete miserunt vocaturi eum, rudius et iracundius utuntur contradictione; nam sequitur responderunt et dixerunt ei: numquid et tu Galilaeus es? Augustinus in Ioannem. Idest quasi a Galilaeo seductus. Dominus enim Galilaeus dicebatur, quoniam de Nazareth civitate erant parentes eius; secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen. Chrysostomus. Deinde iniuriose, quasi eo nesciente, Scripturas induxerunt scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non surgit; ac si dicerent: vade, et disce. Alcuinus. Non enim locum ubi natus est, sed ubi conversabatur attendebant; et ideo non solum Messiam, sed nec prophetam eum credebant. Augustinus. Propheta quidem a Galilaea non surgit, sed dominus prophetarum inde surrexit. Sequitur et reversi sunt unusquisque in domum suam. Alcuinus. Nullo perfecto negotio, vacui fide, et ideo fraudati utilitate, sunt reversi in domum infidelitatis et impietatis suae.


Caput 8
Lectio 1

[86057] Catena in Io., cap. 8 l. 1 Alcuinus. Dominus maxime circa suam passionem, hanc sibi effecerat consuetudinem, ut in die quidem in templo, quod erat Hierosolymis, verbum Dei praedicaret, signa et miracula ostenderet; sero autem revertebatur in Bethaniam, ubi apud sorores Lazari hospitabatur; et mane iterum ad simile opus revertebatur. Igitur secundum hunc morem, cum in ultimo die Scenopegiae tota die in templo praedicasset, vespere perrexit in montem oliveti; et hoc est quod dicitur Iesus autem perrexit in montem oliveti. Augustinus in Ioannem. Ubi enim decebat docere Christum nisi in monte oliveti, in monte unguenti, in monte chrismatis? Christi enim nomen a chrismate dictum est. Chrisma autem Graece, Latine unctio nominatur. Ideo autem nos unxit, quia luctatores contra Diabolum fecit. Alcuinus. Unctio enim olei fessis et dolentibus membris solet afferre levamen. Mons etiam olivarum sublimitatem dominicae pietatis designat: quia oleos Graece, Latine misericordia. Natura quoque olei mysterio aptissime congruit: superfertur enim omnibus liquoribus; et sicut ait Psalmista: miserationes eius super omnia opera eius. Sequitur et diluculo iterum venit in templum, ut scilicet misericordiam cum incipiente novi testamenti lumine fidelibus, in templo videlicet suo, pandendam praebendamque signaret. Quod enim diluculo redibat, exortum novae gratiae designat. Beda. Significatur autem quod postquam per gratiam coepit inhabitare in templo suo, idest in Ecclesia, ex omnibus gentibus crediderunt in eum; unde sequitur et omnis populus veniebat ad eum: et sedens docebat eos. Alcuinus. Sessio humilitatem incarnationis insinuat. Sedente ergo domino, ad eum venit populus: quia postquam per susceptam humanitatem visibilis apparuit, coeperunt eum multi audire, et in eum credere, quem per humanitatem sibi proximum meminerant. Mansuetis autem et simplicibus sermonem domini admirantibus, Scribae et Pharisaei interrogant, non ut discant, sed ut veritati laqueos nectant; unde sequitur adducunt autem Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam; et statuerunt eam in medio, et dixerunt ei: magister, haec mulier deprehensa est modo in adulterio. Augustinus. Animadverterant enim eum nimium esse mitem: de illo quippe fuerat ante praedictum: procede et regna, propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Ergo attulit veritatem ut doctor, mansuetudinem ut liberator, iustitiam ut cognitor. Cum loqueretur, veritas agnoscebatur; cum adversus inimicos non moveretur, mansuetudo laudabatur; in tertio ergo, iustitia scilicet, scandalum posuerunt: dixerunt enim apud seipsos: si eam dimitti censuerit, iustitiam non tenebit: lex enim quod iniustum erat, iubere non poterat; et ideo legem inducunt, dicentes in lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare. Ut autem mansuetudinem non perdat, in qua iam populis amabilis factus est, eam dimitti debere dicturus est. Unde eius sententiam requirunt dicentes tu ergo quid dicis? Hinc nos inveniemus ad accusandum occasionem, et reum faciemus tamquam legis praevaricatorem; unde Evangelista subdit haec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare. Sed dominus in respondendo et iustitiam servaturus est, et a mansuetudine non recessurus; sequitur enim Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Augustinus de Cons. Evang. Tamquam illos tales in terra scribendos significaret, non in caelo, ubi monuit discipulos ut se scriptos esse gauderent; aut quod se humiliando, quod capitis inclinatione monstrabat, signa in terra faceret; aut quod iam tempus esset ut in terra quae fructum daret, non in lapide sterili, sicut antea, lex eius conscriberetur. Alcuinus. Per terram enim cor humanum ostenditur, quod bonarum vel malarum actionum solet reddere fructus; per digitum autem, qui articulorum compositione flexibilis est, sublimitas discretionis exprimitur. Nos ergo instruit, ut cum qualibet mala proximorum conspicimus, non statim ea temere damnemus; sed prius ad conscientiam cordis humiliter reversi, digito discretionis ea sollicite disquiramus. Beda. Quantum etiam ad historiam pertinet, per hoc quod digito scripsit in terra, illum se fore monstravit qui quondam legem in lapide scripsit. Sequitur cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se. Augustinus in Ioannem. Non dixit: non lapidetur, ne contra legem dicere videretur. Absit autem ut diceret: lapidetur; venit enim non perdere quod invenerat, sed quaerere quod perierat. Quid ergo respondit? Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Haec vox iustitiae est. Puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus; impleatur lex, sed non a praevaricatoribus legis. Gregorius Moralium. Qui enim prius semetipsum non iudicat, quid in alio rectum iudicet ignorat. Et si novit etiam per auditum recte tamen aliena merita iudicare non valet, cui conscientia innocentiae propriae nullam iudicii regulam praebet. Augustinus. Cum ergo eos telo iustitiae percussisset, nec dignatus est cadentes attendere; sed avertit ab eis obtutum; unde sequitur et iterum se inclinans scribebat in terra. Alcuinus. Potest etiam intelligi fecisse hoc dominus iuxta consuetudinem, ut quasi aliquid agens, vultu intendens in aliud, liberam eis exeundi facultatem daret. In hoc etiam figurate admonet, ut et priusquam peccantem fratrem corripiamus, et post adhibitam correctionem, diligenter perpendamus utrum ipsis peccatis, de quibus alium castigamus, aut aliis obnoxii simus. Augustinus. Sic igitur illi voce iustitiae tamquam telo percussi sese inspicientes, et reos invenientes, unus post unum omnes recesserunt; et hoc est quod subditur audientes autem haec, unus post alium exibant, incipientes a senioribus. Glossa. Qui forte magis rei erant, vel magis culpas suas cognoscebant. Augustinus. Relicti sunt autem duo: miseria, et misericordia; nam sequitur et remansit solus Iesus, et mulier in medio stans. Credo, territa illa mulier, ab illo se puniendam sperabat in quo peccatum inveniri non poterat. Ille autem, qui adversarios eius repulerat lingua iustitiae, levans in illam oculos mansuetudinis, interrogavit eam; unde sequitur erigens se autem Iesus, dixit ei: mulier, ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae dixit: nemo, domine. Audivimus supra vocem iustitiae: audiamus nunc mansuetudinis; nam sequitur dixit ei Iesus: nec ego te condemno, a quo te forte condemnari timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Quid est, domine? Faves ergo peccatis? Non plane; attende quod sequitur: vade, et amplius noli peccare. Ergo et dominus damnavit, sed peccatum, non hominem: nam si peccatorum auctor esset, diceret: vade, et vive ut vis; de mea liberatione esto secura: ego te quantumcumque peccaveris, etiam a Gehenna et Inferni tortoribus liberabo. Non hoc dixit. Intendant ergo qui amant in domino mansuetudinem, et timeant veritatem: etenim dulcis et rectus dominus.


Lectio 2

[86058] Catena in Io., cap. 8 l. 2 Alcuinus. Quia mulierem absolvit a crimine, ne aliqui dubitarent an ille quem videbant verum hominem, posset peccata dimittere, dignatur ipse apertius suae divinitatis potentiam demonstrare; unde dicitur iterum ergo locutus est eis dicens: ego sum lux mundi. Beda. Ubi advertendum est, quia non ait ego sum lux Angelorum vel caeli, sed lux mundi, idest hominum in tenebris commorantium: secundum illud: illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Quia superius Galilaeam ei afferebant, et quasi de quodam prophetarum, de eo dubitabant, voluit ostendere quoniam non unus prophetarum est, sed dominator orbis terrarum; unde dicitur iterum locutus est eis Iesus, dicens: ego sum lux mundi, non Galilaeae, neque Palaestinae, neque Iudaeae. Augustinus in Ioannem. Manichaei solem istum oculis carnis visibilem Christum dominum esse putaverunt; sed Ecclesia Catholica improbat tale commentum: non est enim dominus Christus sol factus, sed per quem sol factus est: omnia enim per ipsum facta sunt, et propter nos sub sole factum est lumen quod fecit solem: carnis nube tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur. Loquens ergo per nubem carnis lumen indeficiens, lumen sapientiae ait hominibus ego sum lux mundi. Theophylactus. Uteris autem adversus Nestorium hoc praesenti sermone: non enim ait quoniam in me est lux mundi, sed ego sum lux mundi; ipse namque qui homo videbatur, idem et filius Dei et lux mundi erat; non, sicut nugabatur Nestorius, in simplici homine Dei filius habitabat. Augustinus. Abstulit autem te ab oculis carnis, et revocavit ad oculos cordis in hoc quod subdit qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Non enim sufficit dicere habebit lumen, sed addidit vitae. Haec verba domini cum verbis Psalmi concordant: in lumine tuo videbimus lumen, quoniam apud te est fons vitae. In istis usibus corporalibus aliud est lumen, et aliud fons: fontem fauces quaerunt, lumen oculi. Apud Deum, quod lumen est, hoc est fons. Qui tibi lucet ut videas, ipse tibi manat ut bibas. Quod promisit, futuri temporis verbo posuit; in eo quod facere debemus, praesens tempus posuit. Qui sequitur, inquit, habebit modo per fidem, post habebit per speciem. Sequere istum solem visibilem si ipse tendis ad occidentem, quo et ille tendit; et si nolueris tu illum deserere, ipse te deseret in occasu. Deus tuus ubique est totus: si non ab illo facies casum, numquam a te ille faciet occasum. Tenebrae satis metuendae sunt morum, non oculorum: et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed iustum et iniustum. Chrysostomus. Intellectualiter enim dixit non ambulat in tenebris; idest, non manet in errore. Hinc et Nicodemum laudat et ministros; et ipsos occulte insinuat dolos complicantes, qui in tenebris et errore sunt, sed lucem non superabunt.


Lectio 3

[86059] Catena in Io., cap. 8 l. 3 Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus dixerat: ego sum lux mundi, et qui sequitur me, non ambulat in tenebris, Iudaei hoc evertere voluerunt; unde dicitur dixerunt ergo ei Pharisaei: tu de te ipso testimonium perhibes, et testimonium tuum non est verum. Alcuinus. Sic responderunt tamquam ipse dominus solus sibi testimonium perhiberet, cum constet quod antequam in carne appareret, multos testes praemisit, qui eius sacramenta praedixerunt. Chrysostomus. Dominus autem evertit quod dixerant; unde sequitur respondit Iesus, et dixit eis: et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum. Hoc iuxta eorum suspicionem locutus est, hominem eum nudum aestimantium; et causam subiungit: quia scio unde venio et quo vado; idest: ex Deo sum, et Deus, et Dei filius. Non autem hoc dicit manifeste, quia semper humilia miscet altis. Deus autem ipse sibi fide dignus est. Augustinus in Ioannem. Verum est enim testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia. Locutus est propheta verum; sed unde haberet, nisi de fonte veritatis hauriret? Ergo idoneus est Iesus qui sibi testimonium perhibeat. Dicens autem quia scio unde venio et quo vado, patrem volebat intelligi: patri enim gloriam dabat filius, a quo est missus. Quantum ergo debet homo glorificare eum a quo est creatus? Non autem veniendo inde discessit, aut redeundo nos dereliquit. Non potest hoc fieri ab isto sole, qui quando pergit ad occidentem, deserit orientem. Sicut autem sol iste et videntis faciem illustrat, et caeci; sed videt ille, ille non videt: sic et sapientia Dei, verbum Dei, ubique praesens est etiam infidelibus; sed quibus eam videant oculos non habent cordis. Ut ergo dominus inter fideles suos, et inimicos suos Iudaeos, tamquam inter tenebras et lucem distingueret, subiungit vos autem nescitis unde venio aut quo vado. Isti ergo Iudaei videbant hominem, nec credebant Deum; et ideo dominus subdit vos secundum carnem iudicatis, dum scilicet dicitis tu de teipso testimonium perhibes, et testimonium tuum non est verum. Theophylactus. Ac si dicat: vos quoniam in carne sum, carnem me solum esse putantes, non autem Deum, secundum carnem fallibiliter iudicatis. Augustinus in Ioannem. Quia enim Deum non intelligitis, et hominem videtis; ideo vobis arrogans videor, quia ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim homo quando de se perhibere vult laudabile testimonium, superbus et arrogans videtur: homines enim infirmi sumus, verum dicere et mentiri possumus; lux mentiri non potest. Chrysostomus. Vel aliter. Sicut secundum carnem vivere, male vivere est, ita secundum carnem iudicare, iudicare iniustum est. Et quia possent dicere: si iniuste iudicamus, propter quid non convincis, propter quid non condemnas? Subiungit ego non iudico quemquam. Augustinus. Quod duobus modis intelligi potest: ut aut hoc intelligamus non iudico quemquam, idest modo, sicut dicit alio loco: ego non veni ut iudicem mundum, sed ut salvum faciam mundum, non iudicium suum negando, sed differendo; aut certe quia dixerat vos secundum carnem iudicatis, ita coniunxit ego non iudico quemquam, ut subaudias: secundum carnem Christum non iudicare, sicut ab hominibus iudicatus est; nam ut agnoscas iam iudicem Christum, subditur et si iudico ego, iudicium meum verum est. Chrysostomus. Quasi dicat: propter hoc dixi non iudico, quasi non praesumens iudicare: quia si iudicarem iuste, vos condemnarem; sed nunc tempus iudicii non est; sed de futuro iudicio insinuat, cum subdit quia solus non sum, sed ego, et qui misit me pater: ostendens quia non ipse solus eos condemnabit, sed et pater. Hoc autem ad suspicionem illorum loquitur: non enim aestimabant dignum fide esse filium, nisi patris testimonium assumpsisset. Augustinus. Si autem tecum est pater, quomodo te misit? Ergo, domine, missio tua, incarnatio tua est. Hic ergo Christus erat secundum carnem, et a patre non recesserat: quia pater et filius ubique erant. Erubesce, Sabelliane: non enim dixit: ego sum pater, et ego ipse sum filius; sed solus non sum, inquit, quia mecum est pater. Distingue ergo personas, distingue intelligentiam; agnosce quia pater pater est, et filius filius est; sed noli dicere: pater maior est, filius minor. Una substantia est, una coaeternitas, perfecta aequalitas. Ergo verum est, inquit, iudicium meum, quia filius Dei sum. Ut tamen intelligas quia mecum est pater, non sic sum filius ut ipsum deseruerim: formam servi accepi; sed formam Dei non amisi. De iudicio dixerat; de testimonio vult dicere; nam sequitur et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Augustinus contra Faustum. An forte Manichaei calumniantur, quia non ait: in lege Dei, sed in lege vestra scriptum est? Ubi usitatam locutionem Scripturarum quis non cognoscat? Lege enim vestra dixit vobis data, sicut apostolus dicit Evangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per revelationem Iesu Christi. Augustinus in Ioannem. Magnam autem habet quaestionem, et valde videtur in mysterio res esse constituta, ubi Deus dixit: in ore duorum vel trium testium stat omne verbum: fieri enim potest ut duo mentiantur. Susanna casta duobus falsis testibus urgebatur; universus populus mentitus est contra Christum: quomodo ergo accipiendum est in ore duorum vel trium stabit omne verbum, nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua est perpetua stabilitas veritatis? Accipite ergo nostrum testimonium, ne sentiatis iudicium: differo iudicium, non differo testimonium; unde sequitur ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, pater. Beda. In multis enim locis pater filio suo perhibet testimonium, ut est illud: ego hodie genui te; item: hic est filius meus dilectus. Chrysostomus. Vel aliter. Si quod dictum est, simpliciter accipiatur, quaestionem habet; nam in hominibus quidem propter hoc determinatum est quod in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, quia unus solus non est fide dignus; in Deo autem qualiter utique hoc habebit rationem? Sed et aliter non staret quod dictum est; nam in hominibus cum duo de aliena re testantur, tunc testimonium est verum; hoc enim est duo testari: si vero unus eorum sibi ipsi testetur, non adhuc sunt duo testes. Ad nihil ergo aliud hoc dixit quam ut ostendat se nihil minus patre habentem; alioquin non dixisset ego, et qui misit me, pater. Considera etiam potestatem nihil habentem diminutum a patre: homo enim cum a seipso dignus fuerit fide, testimonio non indiget; sed hoc in aliena re: in propria vero cum testimonio alieno indigeat, non adhuc dignus est fide. Hic vero totum contrarium: etenim in propria re testans, et ab alio testimonium habens, dixit se fide dignum esse. Alcuinus. Vel potest sic intelligi quod dicitur, quasi dicat: si vestra lex approbat testimonium duorum hominum qui possent decipi et plura testari; qua ratione meum et patris mei testimonium, quod summa stabilitate firmum est, verum esse non dicitis?


Lectio 4

[86060] Catena in Io., cap. 8 l. 4 Augustinus in Ioannem. Illi qui audierant a domino: vos secundum carnem iudicatis, manifestaverunt quod audierunt: patrem enim Christi carnaliter acceperunt; unde dicitur dicebant ergo ei: ubi est pater tuus? Quasi dicant: audivimus te dicere: solus non sum; sed ego, et qui misit me, pater: nos solum te videmus: ostende ergo nobis tecum esse patrem tuum. Theophylactus. Quidam vero notant hoc prolatum esse a Iudaeis quasi ad contumeliam et contemptum. Improperabant enim ei tamquam ex fornicatione genito et proprium genitorem ignoranti, vel tamquam vili existente eo qui pater eius putabatur, scilicet Ioseph; quasi dicant: ignotus et ignobilis est pater tuus: quid frequenter patrem nobis inducis? Quia ergo non ut scire volentes, sed ut tentantes quaerebant, ad praemissam quaestionem non respondet; unde sequitur respondet Iesus: neque me scitis, neque patrem meum. Augustinus. Quasi dicat: quaeritis: ubi est pater tuus? Quasi me iam sciatis, quasi totum hoc sit quod videtis: ergo quia me non nostis, ideo patrem meum vobis non ostendo. Me quippe hominem putatis; ideo patrem meum hominem quaeritis. Quia vero secundum quod videtis, aliud sum, et aliud secundum quod non videtis; patrem autem meum loquor occultus occultum: prius est ut me noveritis, et tunc patrem scietis; et hoc est quod subdit si me sciretis, forsitan et patrem meum sciretis. Chrysostomus in Ioannem. Dicit autem hoc, ut ostendat quod nihil eis prodest dicere quod sciant patrem, filium nescientes. Origenes in Ioannem. Contrariari autem videtur ad invicem quod hic dicitur: neque me scitis, neque patrem meum, et quod supra dictum est: et me scitis, et unde sim scitis. Sed tamen quod dicitur: et me scitis, ad quosdam dicit Hierosolymitarum dicentium numquid vere intellexerunt principes quia hic est Christus? Hoc vero quod dicit: neque me scitis, ad Pharisaeos dicitur. Hierosolymitis tamen in prioribus ait: verax est qui me misit, quem vos nescitis. Quaeret itaque aliquis: quomodo verum est quod dicitur si me sciretis, et patrem meum sciretis: cum Hierosolymitae, quibus dicitur: et me scitis, patrem nesciverunt? Dicendum autem est ad hoc, quod salvator quandoque quidem de seipso ut de homine loquitur, quandoque autem secundum divinam naturam: hoc ergo quod dicit: et me scitis, de ipso homine dicit; hoc vero neque me scitis, de divinitate. Augustinus in Ioannem. Quid est enim si me sciretis, et patrem meum sciretis, nisi ego et pater unum sumus? Quando vides aliquem alicui similem, quotidiana locutio est: si hunc vidisti, illum vidisti. Propter similitudinem tale dedisti responsum. Hinc et dominus si me, inquit, sciretis, et patrem meum sciretis: non quia pater est filius, sed quia patri similis est filius. Theophylactus. Erubescat Arianus: nam si iuxta eum creatura filius sit, qualiter qui novit creaturam, et Deum novit? Neque enim qui substantiam novit Angeli, novit et divinam. Cum itaque qui filium novit, et patrem novit; igitur consubstantialis patri est filius. Augustinus. Hoc autem verbum forsitan increpative dicitur, quod videtur esse verbum dubitationis: homines enim de rebus quas certas habent, aliquando verbum dubitationis ponunt; velut si indignaris servo tuo, et dicas: contemnis me? Considera, forsan dominus tuus sum: sic et dominus dubitando increpat infideles, cum dicit et patrem meum forsitan sciretis. Origenes. Oportet autem videre quoniam qui alterius sectae sunt, opinantur ex hoc probari manifeste, Deum quem Iudaei colebant, patrem non esse Christi. Si enim, inquiunt, hoc Pharisaeis Deum provisorem mundi colentibus dicebat salvator, manifestum est, quod patrem Iesu, alterum a conditore mundi existentem, nequaquam Pharisaei noverunt. Hoc vero dicunt, non observantes consuetudinem locutionis in Scripturis. Si enim aliquis vellet inducere ea quae de Deo sunt, a parentibus eruditus, non autem bene vivat; hunc dicimus de Deo notitiam non habere: unde et filii Heli propter eorum malitiam Deum ignorasse dicuntur. Sic igitur et Pharisaei patrem ignoraverunt: non enim vivebant secundum conditoris edictum. Est autem et aliud significatum cognoscendi Deum, altero existente cognoscere dominum quam simpliciter credere. Dicitur enim in Psalmo: studete et videte, quoniam ego sum Deus quis non confitetur hoc scribi populo in conditorem credenti? Multum enim differt credendo cognoscere, et credere tantum. Sed Pharisaeis, quibus ait neque me scitis, neque patrem meum, rationabiliter diceret: neque creditis patri meo: qui enim negat filium, minime patrem habet, scilicet neque secundum fidem, neque secundum cognitionem. Sed et aliter dicit Scriptura, illos qui adiuncti sunt alicui, cognoscere illud. Tunc enim Adam cognovit uxorem suam cum ei coniunctus est. Si ergo qui adhaeret mulieri, mulierem cognoscit; et qui adhaeret domino, unus spiritus est et Deum cognoscit. Si vero sic se habet, Pharisaei nec patrem noverunt nec filium. Post hoc est quidem aliquem cognoscere Deum, non autem cognoscere patrem. Infinitis ergo orationibus editis in lege non invenimus aliquem orando dicentem Deum patrem: tamen orant eum tamquam Deum et dominum: ne praevenirent gratiam per Iesum toti mundo effusam, vocantem cunctos ad filiationem, iuxta illud: narrabo nomen tuum fratribus meis. Sequitur haec verba locutus est Iesus in gazophylacio, docens in templo. Alcuinus. Gaza Persica lingua divitiae, philatin servare. Erat autem locus in templo ubi servabantur divitiae. Chrysostomus. In templo loquebatur more magistri; et hic loquebatur super quibus mordebant et accusabant, quoniam seipsum facit parem patri. Augustinus. Magna igitur fiducia sine timore: non enim pateretur quod nollet; unde sequitur et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius. Nonnulli cum hoc audiunt, sub fato fuisse Christum credunt; sed si fatum, sicut nonnulli intellexerunt, a fando dictum est, idest a loquendo, verbum Dei quomodo habet fatum? Ubi sunt fata? In caelo, inquis, in ordine et conversionibus siderum. Quomodo ergo fatum habet per quem factum est caelum et sidera, cum tua voluntas, si recte sapias, transcendat et sidera? An quia nosti Christi carnem fuisse sub caelo, ideo putas et potestatem Christi subditam caelo? Igitur nondum venerat hora eius, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Origenes. Ubicumque autem additur: haec verba locutus est Iesus in tali loco, si bene attendas, invenies additionis opportunitatem. Est autem gazophylacium locus numismatum in honorem Dei et dispensationem pauperum oblatorum. Numismata autem sunt divina verba, imaginem regis magni impressam habentia. Unusquisque autem conferat in aedificationem Ecclesiae, portans ad intellectuale gazophylacium quidquid potest ad honorem Dei et utilitatem communem. Omnibus autem offerentibus in gazophylacio templi, magis oportebat Iesum munera portare, quae erant verba vitae aeternae. Loquente ergo Iesu in gazophylacio, a nemine detentus est: quia sermones eius fortiores erant his qui eum capere volebant, cum non sit infirmitas in quibus verbum Dei loquitur. Beda. Vel aliter. In gazophylacio Christus loquitur, quoniam in parabolis ad Iudaeos sermones proferebat; tunc autem quasi gazophylacium aperiri coepit, quando discipulis suis caelestia reseravit: unde etiam gazophylacium templo inhaerebat: quia quae lex et prophetae figuraliter praedixerant, ad dominum pertinebant.


Lectio 5

[86061] Catena in Io., cap. 8 l. 5 Augustinus in Ioannem. Quia supra dictum est quod nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius, modo de ipsa sua passione, quae posita erat, non in eius necessitate, sed potestate, locutus est Iudaeis; unde dicitur dixit ergo iterum eis Iesus: ego vado. Christo enim domino mors profectio fuit illuc unde venerat et unde discesserat. Beda. Haec autem verborum connexio talis esse videtur, ut haec uno tempore, uno quoque in loco, vel certe alio tempore alioque in loco geri potuissent: quoniam nihil interponi et quaedam vel multa potuerunt. Origenes in Ioannem. Sed obiciet aliquis sic: si his qui manebant in incredulitate, ista dicebat: quomodo eis dicit et quaeretis me? Quaerere enim Iesum, est quaerere veritatem et sapientiam. Sed dices, quia et de persequentibus aliquando dicitur, quod quaerebant eum capere. Differentiae enim sunt eorum qui quaerunt Iesum: non omnes enim pro eorum salute et utilitate quaerunt eum. Propter hoc solum hi qui recte quaerunt eum, inveniunt pacem. Recte autem quaerere dicuntur qui verbum quod est in principio apud Deum quaerunt, ut illos patri adducat. Augustinus. Quaeretis ergo, inquit, me, non pio desiderio, sed odio: nam illum, posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt, et qui oderunt et qui amabant: illi persequendo, isti habere cupiendo. Et ne putetis quia me bene quaeretis, in peccato vestro moriemini. Hoc est Christum male quaerere, in peccato suo mori; hoc est illum odisse, per quem solum posset salus esse. Dixit sententiam praescius quod in peccatis suis morientur. Beda. Sed nota, quod peccato in singulari numero utitur, sed vestro in plurali, ut idem omnium scelus ostenderet. Origenes. Quaero autem propter hoc quod infra dicitur, quod hoc ipso loquente multi crediderunt in eum; numquid ad omnes praesentes dicit in peccato vestro moriemini? Sed ad illos dicebat quos sciebat non esse credituros, et propter hoc in eorum peccatis esse morituros, et non valentes post ipsum sequi; nam sequitur quo ego vado, vos non potestis venire, ubi scilicet veritas et sapientia est: hoc est enim ubi est Iesus. Non possunt, ait, quia non volunt; si enim voluissent et non potuissent, non rationabiliter eis diceretur in peccato vestro moriemini. Augustinus in Ioannem. Hoc autem et discipulis alio loco dicit; nec tamen dixit eis in peccato vestro moriemini, sed quo ego vado, vos non potestis venire modo. Non abstulit spem, sed praedixit dilationem. Origenes in Ioannem. Praesens autem verbum minatur Christi recessum; sed quamdiu salvamus ea quae animae nostrae sunt insita veritatis semina, nequaquam recedit a nobis verbum Dei: si vero a lapsu in malitiam corrumpamur, tunc dicitur nobis ego vado: et cum quaeremus eum, nequaquam inveniemus, sed in peccatis nostris moriemur, ab ipsa morte occupati. Non oportet autem pertransire inexquisite quod dicitur in peccatis vestris moriemini. Si enim communiter accipiatur, manifestum est quod peccatores in peccatis eorum moriuntur, iusti vero in iustitia; si vero dicitur moriemini, sicut qui ad mortem peccat moritur, manifestum est quod hi quibus talia dicebantur, nequaquam mortui erant, sed vivebant in infirmitate animae; sed infirmitas illa ad mortem erat: propter hoc medicus videns eos graviter infirmantes, dicebat et in peccatis vestris moriemini: et sic manifestum erat illud quo ego vado, vos non potestis venire. Cum enim aliquis in suo peccato moritur, quo vadit Iesus, non potest ire: nullus enim mortuus potest sequi Iesum: non enim mortui laudabunt te, domine. Augustinus. His autem verbis auditis, quomodo solent, carnalia cogitantes interrogaverunt; nam sequitur dicebant ergo Iudaei: numquid interficiet semetipsum, quia dicit: quo ego vado, vos non potestis venire? Stulta verba. Quid enim? Non poterant illi venire quo ille perrexisset, si interficeret semetipsum? Numquid ipsi non erant morituri? Ergo quo ego vado, dixit; non quo itur ad mortem, sed quo ipse ibat post mortem. Theophylactus. Per hoc enim manifestavit quod resurget in gloria, et sedebit ad dexteram Dei. Origenes. Quaeramus tamen si hoc ab eis de salvatore dicitur altius aliquid cernentibus. Multa enim aut ex traditione, aut ex apocryphis ipsos contingebat videre prae multis. Forte igitur in his quae tradita sunt de Christo, erat iuxta sanas traditiones propheticorum sermonum, sicut generari eum in Bethlehem, sic et de morte eius, ut hoc modo transire deberet ab hac vita quomodo ipse dicit: nemo tollit animam meam a me; sed ego pono eam. Quare quod hic dicitur numquid interficiet se? Non secundum simplicem sensum dicitur, sed secundum aliquam Iudaeorum de Christo traditionem. Multum enim ex hoc quod dixerat ego vado, apparet potestas voluntarie morientis, corpore derelicto. Aestimo autem quod ignominiose proferentes hoc, quod secundum traditiones suas de morte Christi ad ipsos devenerat, et non gloriam dantes, dixerunt numquid interficiet semetipsum? Oportebat enim eos cum demonstratione gloriae sic dicere: numquid anima eius, cum ipsi placuerit, egredietur relicto corpore? Dominus autem ad eos qui terrena sapiebant, tamquam ad terrenos loquitur; unde subditur et dicebat eis: vos de deorsum estis; idest, terram sapitis, sursum cor non habetis. Chrysostomus in Ioannem. Quasi dicat: non est mirum vos talia cogitare homines carnales, et nihil intelligentes spirituale. Ego de supernis sum. Augustinus. De quibus supernis? Ab ipso patre, quo nihil superius. Vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo: quomodo enim erat de mundo, per quem factus est mundus? Beda. Et qui ante mundum fuit; illi autem de mundo erant, quia postquam mundus esse coepit, fuerant creati. Chrysostomus. Vel propter mundanas et vanas cogitationes hoc dicit ego non sum de hoc mundo. Theophylactus. Nihil mundanum, sive terrenum affectans: unde nullatenus ad tantam insaniam devenirem ut meipsum occiderem. Sed Apollinarius male suscipiens hunc sermonem, ait, quod corpus domini non fuit de hoc mundo, sed de sursum caelitus descendit. Numquid igitur et apostoli, quibus a domino dictum est: vos non estis de hoc mundo, omnia corpora sunt caelitus obtinentes? Sic igitur intelligendum est cum dicitur ego non sum de hoc mundo, hoc est, non sum de numero vestrum, qui mundana curatis. Origenes. Alius autem sensus est eorum qui sunt de sursum, et eorum qui sunt de hoc mundo. Deorsum enim sicut de loco aliquo intelligitur; sed mundus materialis locis quidem diversis continetur, quae omnia quantum ad immaterialia et invisibilia deorsum sunt; quo ad mundum vero comparando mundi loca, erunt utique quaedam deorsum et quaedam sursum. Ubi autem est thesaurus uniuscuiusque, ibi est et cor eius. Si itaque aliquis thesaurizet in terra, deorsum efficitur; si vero aliquis thesaurizet in caelis, fit desuper; sed et transcendens omnes caelos, in fine beatissimo invenietur. Et iterum qui circa hunc mundum est amor, facit eum qui de hoc mundo est; qui autem non diligit mundum, nec ea quae sunt in hoc mundo, non est de mundo hoc. Tamen est et aliquis alius mundus praeter hunc sensibilem mundum, in quo sunt invisibilia, cuius visum et decorem videbunt hi qui mundo sunt corde. Sed et ipse primogenitus omnis creaturae potest dici mundus, prout est summa sapientia: omnia enim in sapientia sunt facta. In ipso itaque erat totus mundus, intantum differens a mundo materiali, inquantum differt ratio totius mundi ab omni materia denudata a materiali mundo. Anima ergo Christi dicit ego non sum de hoc mundo: quia non conversatur in isto mundo. Augustinus in Ioannem. Exposuit autem dominus quid intelligi voluerit, cum dixit vos de hoc mundo estis; quia scilicet peccatores erant. Omnes autem cum peccato nati sumus, omnes vivendo ad id quod nati eramus addidimus. Tota ergo infelicitas Iudaeorum ipsa erat, non peccatum habere, sed in peccatis mori; unde subdit dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris. Credo autem in illa multitudine quae dominum audiebat, et eos fuisse qui credituri erant; quasi in omnes autem processerat illa severissima sententia in peccato vestro moriemini; ac per hoc et illis qui credituri erant, spes erat ablata. Revocavit ergo eos ad spem, adiungens si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. Ergo si credideritis quia ego sum, non moriemini in peccato vestro. Chrysostomus. Si enim propter hoc venit ut peccatum tollat, et aliter non contingit illud exuere nisi per lavacrum; nec continget eum qui non credit, baptizari, necesse est eum qui non credit, ex hac vita abire, veterem hominem, idest peccatum, habentem: non solum quia non credit, sed etiam quia priora peccata habens, hinc recedit. Augustinus. Cum autem dixit si non credideritis quia ego sum, quia nihil addidit, multum est quod commendavit: quia sic etiam et Deus Moysi dixerat: ego sum qui sum. Sed quomodo audio: ego sum qui sum, et nisi credideritis quia ego sum, quasi alia non sint? Sed prorsus qualiscumque excellentia, si mutabilis est, vera non est: non enim est ibi verum esse ubi est et non esse. Discute rerum mutationem: invenies fuit et erit; cogita Deum, invenies est, ubi tempus praeteritum esse non possit. Ut ergo tu sis, transcende tempus. Haec itaque promittens, ne moriamur in peccatis nostris, nihil aliud mihi videtur his verbis dixisse nisi credideritis quia ego sum, quam: nisi credideritis quia Deus sum. Deo gratias, quia dicit nisi credideritis; non dixit: nisi ceperitis: quis enim hoc capiat? Origenes in Ioannem. Manifestum est autem quod qui moritur in peccatis suis, quamvis dicat se Christo credere, tamen in veritate non credit: qui enim credit iustitiae, non iniustum facit; et credens in sapientiam, nil stultum dicit aut facit: et sic si scrutatus fueris ceteros intellectus Christi, invenies quomodo qui non credit Christo, moritur in peccatis suis. Accedens autem ad contraria eorum quae considerantur in Christo, in peccatis suis moritur.


Lectio 6

[86062] Catena in Io., cap. 8 l. 6 Augustinus in Ioannem. Quia dixerat supra dominus: nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris, interrogant illi velut quaerentes nosse in quem deberent credere, ne in suo peccato morerentur; unde dicitur dicebant ergo ei: tu quis es? Non enim cum dixisti nisi credideritis quia ego sum, addidisti quis esses. Sciebat autem ibi quosdam esse credituros; et ideo cum dixissent tu quis es? Ut scirent quid illum credere deberent, dixit eis Iesus principium, qui et loquor vobis; non tamquam diceret: principium sum; sed tamquam diceret: principium me credite: quod in sermone Graeco evidenter apparet, ubi principium feminini generis est. Principium ergo me credite, ne moriamini in peccatis vestris: principium enim mutari non potest, in se manet, et innovat omnia. Absurdum est autem ut filium dicamus principium, et patrem principium non dicamus; non tamen duo principia, sicut nec duos deos: spiritus autem sanctus patris et filii est spiritus, nec pater est, nec filius. Pater tamen et filius et spiritus sanctus sunt unus Deus, unum lumen, unum principium. Addidit autem qui et loquor vobis: quia humilis propter vos factus ad ista verba descendi. Ergo credite me esse principium: quia ut hoc credatis non solum sum principium, sed et loquor vobis. Nam si principium sicuti est, ita maneret apud patrem, ut non acciperet formam servi, quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile verbum sine voce sensibili audire non possent? Beda. Sane in quibusdam exemplaribus invenitur qui et loquor vobis; sed congruentius esse probatur, si quia legatur, ut iste sit sensus: principium me esse credite, quia propter vos ad haec verba descendi. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Consideranda est amentia Iudaeorum, qui post tempus tantum et signa et doctrinam interrogant tu quis es? Quid igitur Christus? A principio loquor vobis, quasi dicat: sermones meos indigni estis audire, non solum ut dicam vobis quis ego sum: vos enim omnia tentantes loquimini; et haec omnia possem arguere, et vos punire; unde sequitur multa habeo de vobis loqui et iudicare. Augustinus in Ioannem. Supra dixit: ego non iudico quemquam; sed aliud est non iudico, et aliud habeo iudicare. Non iudico, dixit, ad praesens. Quod autem dicit multa habeo de vobis loqui et iudicare, iudicium futurum dicit. Ideo autem verus in iudicio ero, quia filius veracis veritas sum; unde sequitur sed qui misit me verax est. Verax est pater, non participando, sed generando veritatem. Numquid enim dicturi sumus: plus veritas quam verax? Si hoc dixerimus, filium incipiemus dicere patre maiorem. Chrysostomus. Dicit autem hoc, ut non aestiment quoniam tot audiens ex imbecillitate, non punit; aut quia eorum cogitationes et contumelias non novit. Theophylactus. Vel quia dixerat multa habeo de vobis loqui et iudicare, iudicium futuro saeculo reservans subiungit sed qui me misit, verax est; quasi dicat: etsi vos infideles estis, pater meus verax est, qui diem stabilivit in quo vobis retributio fiet. Chrysostomus. Vel aliter. Si in hoc me misit pater, non ut iudicem mundum, sed ut salvem mundum, verax autem est pater; convenienter nullum ego nunc iudico; sed haec loquor quae sunt ad salutem, non quae ad iudicium; unde sequitur et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo. Alcuinus. Audisse autem a patre idem est et esse a patre: quia ab illo habet audientiam a quo habet essentiam. Augustinus. Dat gloriam patri aequalis filius; tamquam dicat: do gloriam ei cuius sum filius; quomodo tu superbus es adversus eum cuius es servus? Alcuinus. Cum autem audissent verax est qui misit me, non intellexerunt de quo diceret; unde subditur et non cognoverunt quia patrem eius dicebat Deum. Nondum enim oculos cordis apertos habebant, quibus patris et filii aequalitatem intelligerent.


Lectio 7

[86063] Catena in Io., cap. 8 l. 7 Augustinus in Ioannem. Cum dixisset dominus: verax est qui misit me, non intellexerunt Iudaei quod de patre illis diceret. Videbat autem ibi aliquos quos ipse noverat post passionem suam esse credituros; et ideo sequitur dixit ergo eis Iesus: cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Recolite illud: ego sum qui sum, et cognoscetis quid sit dictum ego sum. Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam. Ordine vestro cognoscetis qui sum, cum scilicet exaltaveritis filium hominis. Exaltationem autem crucis dicit, quia et ibi exaltatus est quando pependit in ligno. Hoc oportebat impleri per manus eorum qui postea fuerant credituri, quibus dicit hoc. Quare nisi ut nemo in quocumque scelere et male sibi conscius desperaret, quando videat eis donari homicidium qui occiderant Christum? Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter continua: quia multa signa faciens et docens eos non converterat, de cruce de reliquo loquitur, dicens cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum; quasi dicat: vos aestimatis quod tunc maxime a me separati eritis quando me occideritis; ego autem dico quoniam tunc maxime scietis et gratia signorum et resurrectionis et captivitatis vestrae, quoniam ego sum Christus filius Dei, et quod non contrarior illi; propter quod subdit et a meipso nihil facio; sed sicut docuit me pater, sic loquor: per hoc enim indifferentiam substantiae manifestat, et quod nihil extra paternales intelligentias loquitur; si enim Deo contrarius essem, non tantam iram movissem contra eos qui me non audierunt. Augustinus. Vel aliter. Quia dixerat tunc cognoscetis quia ego sum, et ad ipsum esse pertinet tota Trinitas; ne forte subintraret error Sabellianorum, continuo subiunxit et a meipso facio nihil; quasi dicat: a meipso non sum: filius enim de patre est Deus. Quod ergo addidit sicut docuit me pater, haec loquor, nemini vestrum obrepat cogitatio carnalis. Nolite vobis quasi duos homines ante oculos ponere, et loquentem patrem ad filium, sicut facis tu quando aliqua verba dicis filio tuo. Quae enim verba fierent unico verbo? Si autem loquitur in cordibus vestris sine sono, quomodo loquitur filio suo? Incorporaliter pater locutus est filio, quia incorporaliter pater genuit filium; nec eum sic docuit quasi indoctum genuerit; sed hoc est eum docuisse, quod est scientem genuisse. Si enim simplex est natura veritatis, hoc est filio esse quod nosse. Quemadmodum ergo pater illi gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset. Chrysostomus. Rursus ad humilius sermonem reduxit. Sequitur et qui me misit. Ne autem aestiment hoc quod dicit misit me, minorationis esse, dicit mecum est; nam hoc quidem dispensationis, hoc autem deitatis est. Augustinus. Et cum ambo simul sint, unus tamen est missus, alter misit: quoniam missio incarnatio est, et ipsa incarnatio filii tantum est, non et patris. Ergo inquit qui me misit; idest cuius auctoritate tamquam paterna incarnatus sum. Misit itaque pater filium, sed non recessit a filio; unde sequitur et non reliquit me solum: non enim quo misit filium, non ibi erat pater, qui dixit: caelum et terram ego impleo. Sed quare eum non dereliquit, subdit quia quae placita sunt ei facio semper; non ex quodam initio, sed sine initio, sine fine: Dei enim generatio non habet initium temporis. Chrysostomus. Vel aliter. Quia continuo dicebant, quoniam non ex Deo est, et quia sabbatum non custodit; contra est, quod ait quoniam quae placita sunt ei facio semper: ostendens quoniam et solvere sabbatum, placitum est ei. Multipliciter enim studet ut ostendat quod nihil facit patri contrarium. Et quia hoc humanius locutus est, subditur haec illo loquente multi crediderunt in eum: ac si diceret Evangelista: ne turberis si quid humile a Christo audieris; qui enim post tantam doctrinam nondum suasi erant, humiliora audiunt, et suadentur. Igitur crediderunt quidem, sed non ut oportebat; sed simpliciter quasi laetantes et requiescentes in verborum humilitate: et hoc ostendit Evangelista in subsequentibus sermonibus, in quibus narratur quod rursus ei iniuriabantur.


Lectio 8

[86064] Catena in Io., cap. 8 l. 8 Augustinus in Ioannem. Voluit dominus in profundum fundare fidem eorum qui crediderant, ut non superficie tenus crederent; et ideo dicitur dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos: si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Per hoc quod dicit si manseritis, ostendit ea quae in eorum corde erant: sciebat enim quoniam crediderunt quidam, sed non manserunt: et magnum quid eis promittit, scilicet vere discipulos eius fieri: in quo occulte tangit quosdam qui prius ab ipso recesserant: et illi eum audierunt et crediderunt, et recesserunt, quia non permanserunt. Augustinus de Verb. Dom. Omnes autem nos unum magistrum habemus, et sub illo condiscipuli sumus. Nec ideo magistri sumus, quia de loco superiore loquimur: sed magister est omnium qui habitat in omnibus nobis. Ad discipulum autem parum est accedere; sed oportet manere nos in illo: et si in illo non manserimus, cademus. Breve opus, breve verbo, magnum opere, si manseritis. Quid enim est in verbis Dei manere, nisi nullis tentationibus cedere? Si labor non est, gratis accipis praemium; si labor est, attende magnum praemium. Et cognoscetis veritatem. Augustinus in Ioannem. Quasi dicat: quia nunc credentes estis, manendo, videntes eritis. Non enim quia cognoverunt crediderunt; sed ut cognoscerent crediderunt. Quid enim est fides, nisi credere quod non vides; veritas quod credidisti, videre? Si ergo permaneatur in eo quod creditur, pervenitur ad id quod videtur, ut scilicet contemplemur ipsam veritatem sicuti est, non per verba sonantia, sed per lucem splendentem. Veritas incommutabilis est, panis est mentis; reficit, nec deficit; mutat vescentem, non ipsa in vescentem mutatur. Ipsa autem veritas verbum Dei est: haec veritas carne induta est propter nos: latebat in carne, non ut negaretur, sed ut differretur; ut in carne pateretur, ut caro peccati redimeretur. Chrysostomus in Ioannem. Vel cognoscetis veritatem, hoc est me: ego enim sum veritas. Iudaica quidem omnia typus erant, veritatem autem a me scitis. Augustinus de Verb. Dom. Forte aliquis dicet: et quid mihi prodest cognoscere veritatem? Et ideo subiungit et veritas liberabit vos; quasi dicat: si non delectat veritas, delectet libertas. Liberari enim proprie dicitur liberum fieri, quomodo sanari sanum fieri. Hoc in verbo Graeco planius est: nam in consuetudine Latina maxime in eo consuevimus audire hoc verbum, ut quicumque liberatur intelligatur pericula evadere, molestiis carere. Theophylactus. Sicut autem supra infidelibus ait: in peccatis vestris moriemini, sic manentibus in fide, absolutionem annuntiat peccatorum. Augustinus de Trin. Unde etiam veritas liberabit, nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate? Veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet. Vera autem incommutabilitas est ipsa aeternitas. Chrysostomus. Eorum autem qui crediderant, erat etiam increpationes sufferre; sed hi statim saeviunt. Si autem oportebat eos turbari in priori, convenientius erat ut turbarentur in hoc, scilicet quod dixit cognoscetis veritatem, ut dicerent: nunc ergo veritatem nescimus; lex igitur mendacium est, et cognitio nostra? Sed nullius horum eis cura erat; sed de mundanis rebus dolent: non enim aliam servitutem noverant nisi mundanam; unde sequitur responderunt ei Iudaei: semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis: liberi eritis? Quasi dicant: eos qui de genere sunt Abrahae, qui sunt ingenui, non oportebat servos vocare: nunquam enim servivimus. Augustinus in Ioannem. Vel hoc responderunt, non illi qui iam crediderant, sed qui in turba erant nondum credentes. Hoc autem ipsum nemini servivimus unquam, secundum huius temporis libertatem, quomodo verum dixisti? Ioseph non est venumdatus? Prophetae sancti in captivitatem non sunt ducti? O ingrati, quid est quod vobis assidue imputat Deus, quod vos de domo servitutis liberavit, si nemini servistis? Vos autem qui loquimini, quomodo solvebatis tributa Romanis, si nemini unquam servistis? Chrysostomus. Quia vero non ad vanam gloriam erant quae dicebantur a Christo, sed ad salutem, non voluit ostendere eos servos esse hominum, sed peccati: quae difficillima servitus est, a qua solus Deus eripere potest; unde sequitur respondit eis Iesus: amen, amen, dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Augustinus. Multum commendat quod sic pronuntiat: quodammodo, si dici fas est, iuratio eius est: amen quippe interpretatur verum, et tamen non est interpretatum, nec Graecus hoc interpres ausus est facere, vel Latinus. Nam hoc verbum amen Hebraeum est: non est autem interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti: non ut esset ligatum, sed ne vilesceret nudatum. Iam quantum hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione cognoscite. Verum dico vobis. Veritas dicit; quae utique etsi non diceret: verum dico, mentiri omnino non posset; tamen inculcat, dormientes quodammodo excitat: contemni non vult quod dicit. Omnis, inquit, Iudaeus, Graecus, dives, pauper, imperator et mendicus, si facit peccatum, servus est peccati. Gregorius Moralium. Quia quisquis se pravo desiderio subicit, iniquitatis domino dudum libera mentis colla supponit. Sed huic domino contradicimus, cum iniquitati, quae nos ceperat, reluctamur: cum consuetudini violenter resistimus; cum culpam poenitendo percutimus et maculas sordium lacrymis lavamus. Gregorius Moralium. Quanto autem aliqui liberius peragunt perversa quae volunt, tanto eius servitio obnoxius obligantur. Augustinus. O miserabilis servitus. Servus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit: servus peccati quo fugit? Secum trahit quocumque fugerit: peccatum enim quod facit intus est; voluptas transit, peccatum non transit: praeteriit quod delectabat, remansit quod pungat. Solus de peccato liberare potest qui venit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato; nam sequitur servus autem non manet in domo in aeternum. Ecclesia est domus, servus peccator est: multi intrant in Ecclesiam peccatores. Non ergo dixit servus non est in domo, sed non manet in domo in aeternum. Si ergo nullus ibi servus erit, quis ibi erit? Quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Multum nos terruit; sed adiungit filius autem manet in aeternum. Ergo solus in domo sua erit Christus. An forte in hoc quod dicit filius, caput et corpus est? Non enim sine causa terruit et spem dedit; terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de peccati absolutione diffideremus. Haec est ergo spes nostra ut a libero liberemur: ipse enim pretium dedit, non argentum, sed sanguinem suum; et propter hoc subditur si ergo filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Augustinus de Verb. Dom. Non a barbaris, sed a Diabolo; non a corporis captivitate, sed ab animae iniquitate. Augustinus in Ioannem. Prima libertas est carere criminibus; sed ista inchoata est, non perfecta libertas: quia caro concupiscit adversus spiritum, ut non ea quae vultis faciatis. Libertas autem plena atque perfecta est quando nullae erunt inimicitiae, quando novissima inimica mors destruetur. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Quia dixerat qui facit peccatum, servus est peccati, ne praecurrant et dicant: immolationes habemus, illae nos eripere possunt; propterea induxit servus non manet in domo in aeternum. Filius manet in aeternum. Domus mentionem facit, patris principatum domum nominans, ostendens ex translatione humanorum, quoniam sicut dominus in domo, ita ipse omnium potestatem habet: hoc enim quod dicit non manet, significat: non habet potestatem donandi; sed filius, qui est dominus domus, habet. Et ideo sacerdotes veteris legis non habebant potestatem per sacramenta legalia peccata dimittere: omnes enim peccaverunt, etiam sacerdotes, qui pro seipsis, ut dicit apostolus, necesse habebant sacrificia offerre; sed filius hanc habet potestatem; unde concludit si ergo filius vos liberaverit, vere liberi eritis: ostendens quod mundana libertas, de qua gloriabantur, non est vera libertas. Augustinus. Noli ergo libertate abuti ad libere peccandum; sed utere ad non peccandum: erit enim voluntas tua libera, si fuerit pia; eris liber, si fueris servus iustitiae.


Lectio 9

[86065] Catena in Io., cap. 8 l. 9 Augustinus in Ioannem. Iudaei se liberos dixerant, quia semen erant Abrahae. Quid ergo dominus ad hoc responderit subditur scio quia filii Abrahae estis; quasi dicat: agnosco vos quia filii estis Abrahae carnis origine, non cordis fide; et ideo subdit sed quaeritis me interficere. Chrysostomus in Ioannem. Hoc enim addidit ut non dicant: peccatum non habemus. Dimittens enim omnem eorum vitam redarguere, hoc quod prae manibus erat, quod adhuc agere volebant, ducit in medium. Paulatim enim eos a cognatione illa removit, erudiens in hoc non magna sapere. Sicut enim libertas et servitus est ab operibus, ita et cognatio. Sed ne dicerent: hoc iuste agimus, subiungit causam, dicens quia sermo meus non capit in vobis. Augustinus. Idest, non capit cor vestrum, quia non recipitur a corde vestro. Sic est enim sermo Dei fidelibus tamquam pisci hamus: tunc capit quando capitur; nec fit iniuria illis qui capiuntur: ad salutem quippe, non ad perniciem capiuntur. Chrysostomus. Et non dixit: non capitis meum sermonem; sed non capit meus sermo in vobis, altitudinem suorum dogmatum ostendens. Sed possent dicere: quid si a teipso loqueris? Propter hoc inducit subdens ego quod vidi apud patrem meum, loquor: non enim solum eamdem substantiam, sed eamdem veritatem habeo patris. Augustinus. Dominus autem patrem suum Deum vult intelligi; quasi dicat: veritatem vidi, veritatem loquor, quia veritas sum. Si ergo dominus veritatem loquitur quam vidit apud patrem, se vidit, se loquitur, quia ipse est veritas patris. Origenes in Ioannem. Manifestat autem haec auctoritas salvatorem fuisse visorem eorum quae sunt apud patrem; cum tamen homines, quibus revelatio fit, visores non sint. Theophylactus. Cum vero audis quod vidi loquor, nequaquam corporalem visionem intelligas, sed naturalem notitiam veram et approbatam. Sicut enim oculi videntes, integre aliquid et vere prospiciunt, nec falluntur; sic ego veraciter ea loquor quae cognovi a patre meo. Sequitur et vos quod vidistis apud patrem vestrum facitis. Origenes. Adhuc non nominat patrem ipsorum. Paulo superius Abraham commemoravit; sed dicturus est alterum patrem eorum, scilicet Diabolum, cuius filii erant, inquantum mali erant, non inquantum homines erant. Malum ergo quod faciunt, dominus eis obiurgat et corripit. Chrysostomus. Alia littera habet: et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facite; quasi dicat: sicut ego verbis et veritate ostendo patrem, ita et vos a rebus ostendite Abraham. Origenes. Item alia littera habet: et vos quae audistis a patre, facite. Audierant enim a patre ea quae in lege et prophetis scripta sunt. Qui autem hoc verbo contra eos qui alterius opinionis sunt, fuerit usus, ostendit quod non alius Deus est qui legem dedit et prophetas, et Christi pater. Quaeramus etiam ab inferentibus duas naturas, dicentes: a patre quidem audivisse alienos, inconveniens est. Si autem proprii salvatoris erant, et beatae naturae, qualiter quaerebant illum occidere, et salvatoris sermonem non capiebant? Illi autem longe molestius acceperunt quam protulerit dominus, quis eorum esset pater: nam eum qui multarum gentium pater est, fatentur sui fore patrem; unde sequitur responderunt et dixerunt: pater noster Abraham est. Augustinus. Quasi dicant: quid tu dicturus es contra Abraham? Videbantur enim eum provocare ut aliquid mali diceret de Abraham, et esset eis occasio faciendi quod cogitabant. Origenes. Sed et hoc ipsum salvator interimit tamquam falso dictum; unde subditur dicit eis Iesus: si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Augustinus. Et tamen superius ait: scio quia filii Abrahae estis; unde non negavit eorum originem, sed facta condemnat. Caro eorum ex illo erat, sed vita non erat. Origenes. Vel dicendum, quod supra in Graeco habetur: scio quod semen Abrahae estis. Ut ergo haec pateant, videamus primo corporalis seminis et filii differentiam. Manifestum enim est quod semen in seipso habet rationes eius cuius est semen, adhuc manentes et pausantes; filius vero, transmutato semine, et agente in appositam sibi materiam a muliere, per superinducta nutrimenta similitudinem accipit generantis: et quantum ad corporalia si aliquis est filius alicuius, subsistit ex semine; si vero aliquod est semen, non omnino filius efficitur. Quoniam autem ex operibus iudicantur aliqui semen Abrahae, videndum est ne forte ex aliquibus seminalibus rationibus, infusis quibusdam animabus, oporteat imaginari eos qui semen sunt Abrahae. Non omnes igitur homines semen sunt Abrahae: neque enim omnes habent huiusmodi rationes consitas in eorum animabus. Oportet igitur eum qui Abrahae semen est, eius fieri per similitudinem et filium. Possibile vero est ex negligentia et otio destruere hoc quod est eius semen. Hi autem ad quos sermo erat, adhuc in spe erant: unde sciebat Iesus quod adhuc semen erant Abrahae, et nondum peremerant possibilitatem fiendi filii Abrahae: propter quod eis dicit si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Si autem super hoc quod erant semen Abrahae, ad augmentum magnitudinis adolevissent, verbum Iesu caperent. Sed quia non accesserant ad hoc quod essent filii, verbum non capiunt, sed interficere volunt verbum, et quasi confringere, non capientes magnitudinem eius. Si igitur aliquis vestrum semen est Abrahae, et adhuc verbum Dei non capit, non quaerat interficere verbum; sed transmutet se ad hoc quod sit filius Abrahae, et tunc poterit capere filium Dei. Quidam autem unum ex operibus eligunt Abrahae, illud scilicet: credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Ut autem concedatur eis quod fides sit opus, cur non dictum est singulariter: opus Abrahae facite, sed pluraliter? Puto enim quod hoc dictum aequipollet ei quod est: cuncta opera Abrahae facite; ut tamen ex historia Abrahae allegorice sumpta opera eius spiritualiter prosequamur. Neque enim oportet eum qui vult esse filius Abrahae, adire ancillarum coniugia, nec post obitum coniugis in senectute aliam ducere coniugem. Sequitur nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis. Chrysostomus. Hanc scilicet veritatem, quod est patri aequalis; propter hoc enim Iudaei quaerebant eum interficere. Et ut ostendat quod hoc non est contrarium patri, subdit quam audivi a Deo. Alcuinus. Quia ipse qui est veritas, a Deo patre genitus erat: audire enim nihil aliud est quam esse a patre. Origenes. Occidere me, inquit, hominem. Interim non dico filium Dei; non dico verbum, quia non moritur verbum; hoc dico, quod videtis, quia quod videtis potestis occidere, et quem non videtis, offendere. Sequitur hoc Abraham non fecit. Alcuinus. Quasi dicat: in hoc probatis vos non esse filios Abrahae, quia facitis opera contraria operibus Abrahae. Origenes. Sed diceret ad hoc quidam, quoniam superflue dictum est hoc, quod non fecerit Abraham quod suis temporibus non contingebat fieri: non enim in suis diebus natus erat Christus. Sed dicendum, quod in temporibus Abrahae natus fuerat homo, qui quam audierat a domino veritatem, dicebat; non tamen quaesitus est ab Abraham, ut eum occideret. Et scias quod spiritualis adventus Iesu nullo tempore defuit sanctis. Ex hoc igitur comprehendo, omnem hominem, qui post regenerationem et ceteras apud se factas divinitus gratias, peccat, denuo crucifigere Dei filium propriis reatibus, in quos rediit; sed hoc Abraham non fecit. Sequitur vos facitis opera patris vestri. Augustinus. Adhuc non dicit quis est iste pater eorum. Chrysostomus. Dicit autem hoc dominus, volens eis auferre superfluam gloriam de cognatione, et suadere eis ut non ultra spem salutis habeant in cognatione naturali, sed in ea quae est secundum adoptionem: hoc enim eos prohibebat venire ad Christum, quia aestimabant cognationem Abrahae sibi sufficere ad salutem.


Lectio 10

[86066] Catena in Io., cap. 8 l. 10 Augustinus in Ioannem. Coeperant Iudaei utrumque cognoscere: quia non de carnis generatione loqueretur dominus, sed de vitae institutione. Consuetudo autem Scripturarum est fornicationem spiritualiter appellare, cum diis multis et falsis anima tamquam prostituta subicitur; unde dicitur dixerunt itaque ei: nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum. Theophylactus. Quasi responderent, quod Dei quaererent ultionem; et ideo adversus eum consiliarentur. Origenes in Ioannem. Vel aliter. Quia redarguti sunt non esse filii Abrahae, atrocius respondent, latenter designantes, ex adulterio productum fore salvatorem. Sed magis mihi videtur quod conrixando responderunt. Cum enim prius dixissent: pater noster Abraham est, et audissent: si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite, fatentur se habere maiorem patrem quam Abraham, scilicet Deum, et non ex fornicatione sumpsisse exordium. Non enim ex sponsa, sed ex meretrice, seu materia, Daemon, qui nihil facit ex se, producit eos qui carnalibus usi inhaerent materiae. Chrysostomus in Ioannem. Sed quid dicitis vos? Patrem habetis Deum, et Christum incusatis haec dicentem? Et nimirum ex fornicatione multi eorum nati erant; etenim illicitas commixtiones faciebant; non tamen hoc redarguit; sed instat, ut ostendat quod non sunt ex Deo; unde sequitur dixit ergo eis Iesus: si Deus pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex Deo processi et veni. Hilarius de Trin. Religiosi nominis assumptionem Dei filius in his qui se Dei filios confitentes, patrem sibi Deum dicerent, non improbavit; sed temerariam Iudaeorum usurpationem patrem sibi Deum praesumentium, per id quod se non diligerent, obiurgat. Non utique dici potest idipsum esse ex Deo exire, quod venisse. Sed cum ab his qui sibi Deum patrem dicerent, idcirco se diligendum ait, quia ex Deo exiisset; causam dilectionis ex causa docuit esse nascendi. Exiisse enim ad incorporalis nativitatis retulit nomen: quia religio profitendi sibi patrem Deum, ex dilectione Christi, qui ex eo genitus est, merenda sit. Nec enim in Deum patrem fit religiosus qui non diligit filium, cum diligendi filii non alia causa sit quam quod ex Deo sit. Ex Deo igitur filius est, non adventu, sed nativitate. Dilectio autem in patrem hinc erit omnis, si filius ex eo esse credatur. Augustinus. Sic ergo, quod de Deo processit verbum, aeterna processio est: ab illo enim processit ut verbum patris, et venit ad nos, quia verbum caro factum est. Adventus eius, humanitas eius; mansio eius, divinitas eius. Dicitis Deum patrem, cognoscite me vel fratrem. Hilarius. Non esse autem a se sibi originem docuit, cum subdit neque enim a meipso veni, sed ille me misit. Origenes. Haec arbitror dici propter quosdam per se venientes, et non missos a patre, de quibus in Ieremia dicitur: non mittebam eos, et ipsi currebant. Quoniam autem qui duas naturas ingerunt, utuntur hoc verbo, obiciendum est contra illos. Paulus enim odiebat Iesum cum persequeretur Ecclesiam Dei; unde dominus ad eum: quare me persequeris? Si ergo verum est quod hic dicitur si Deus pater vester esset, diligeretis me, palam est quoniam et recte convertitur: si non diligeretis, nequaquam Deus pater vester esset. Paulus autem aliquo tempore non diligebat Iesum: fuit ergo tempus quo Deus pater Pauli non extitit. Non igitur natura Paulus Dei filius fuit, sed postmodum Dei filius factus est. Quando vero Deus alicuius fit pater, nisi quando mandata eius custodit? Chrysostomus. Quia vero semper quaerebant dicentes: quid est hoc quod dicit: quo ego vado, vos non potestis venire? Propterea subdit quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. Augustinus in Ioannem. Ideo autem audire non poterant, quia corrigi credendo nolebant. Chrysostomus. Primo igitur captanda est virtus quae verbum divinum exaudiat, ut deinceps validi sistamus ad percipiendam totam locutionem Iesu: quoniam quamdiu quis curatus non est in auditu proprio, a verbo quod dicit surdo: aperiaris, auditu percipere nequit.


Lectio 11

[86067] Catena in Io., cap. 8 l. 11 Chrysostomus in Ioannem. Exclusit Iudaeos dominus a cognatione Abraham; et quia maiora ausi sunt, ut scilicet patrem suum Deum dicerent, de reliquo percutit eos, dicens vos ex patre Diabolo estis. Augustinus in Ioannem. Hic iam cavenda est haeresis Manichaeorum, quae dicit esse quamdam naturam mali, et gentem quamdam tenebrarum cum principibus suis, unde Diabolus originem ducit; et hinc dicunt ducere originem carnem nostram; et secundum hoc putant dictum a domino vos ex patre Diabolo estis: quod essent illi velut natura mali, ducentes originem de gente contraria tenebrarum. Origenes in Ioannem. In hoc autem simile videntur incurrisse ei qui diceret alteram esse oculi videntis substantiam et alteram caligantis vel se avertentis: quemadmodum enim in his non differt substantia, sed quaedam contingit causa quae facit caligare; sic substantia eadem est, sive recipiat rationem, sive non. Augustinus. Iudaei ergo filii erant Diaboli imitando, non nascendo; unde sequitur et desideria patris vestri vultis facere. Ecce unde filii estis, quia talia desideratis, non quia de illo nati estis: quaeritis enim me occidere, hominem qui veritatem vobis dico: et ille invidit homini et occidit; unde sequitur ille homicida erat ab initio: utique in primo homine, in quo potuit fieri homicidium: non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo. Non ferro accinctus Diabolus ad hominem venit; verbum malum seminavit et occidit. Noli ergo putare non esse homicidium quando fratri tuo mala persuades. Vos autem ideo saevitis in carnem, quia non potestis in mentem. Origenes in Ioannem. Perpende autem, quod non propter aliquem singulariter tantum, sed pro toto genere quod peremit, inquantum in Adam cuncti moriuntur, et vere, dictus est ab initio homicida. Chrysostomus. Et non dixit: opera, sed desideria eius facitis, ostendens quoniam vehementer et ille et ipsi ab occisionibus possidentur: et quia continue eum accusabant quod non est a Deo, insinuat occulte quod hoc etiam eis ex Diabolo est; unde sequitur et in veritate non stetit. Augustinus de Civ. Dei. Forte autem aliquis dicet, quod ab initio suae conditionis in veritate non steterit; et ideo numquam beatus cum sanctis Angelis fuerit, suo recusans esse subditus creatori, ac per hoc falsus et fallax, quia pia subiectione noluit tenere quod naturae est, affectans per superbam elationem simulare quod non est. Huic sententiae quisquis acquiescit, non cum Manichaeis sapit, ut suam quamdam propriam, tamquam ex adverso quodam principio, Diabolus habeat naturam mali; qui tanta vanitate desipiunt, ut non attendant non dixisse dominum: a veritate alienus fuit; sed in veritate non stetit; ubi a veritate lapsum intelligi voluit. Illud etiam quod ait Ioannes: ab initio Diabolus peccat, hoc intelligunt, si naturale est, nullo modo esse peccatum. Sed quid respondetur propheticis testimoniis? Sive quod ait Isaias sub figurata persona principis Babyloniae Diabolum notans: quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur? Sive quod Ezechiel: in deliciis Paradisi Dei fuisti: quae si aliter convenientius intelligi nequeunt, oportet ut quod dictum est, in veritate non stetit, sic accipiamus, quod in veritate fuerit, sed non permanserit; et illud quod ab initio Diabolus peccat, non ab initio ex quo creatus est, peccare putandus est, sed ab initio peccati: coepit enim in ipso peccatum, et ipse initium peccati fuit. Origenes. Est autem uniforme quidem in veritate morari: varium autem ac multiforme, non morari in ea: quibusdam, ut ita dicam, trementibus gressibus et nitentibus sistere in eo, non tamen obtinere valentibus; quibusdam vero non passis illud, sed in periculo consistentibus, secundum illud: mihi autem paulisper commoti sunt pedes, et ceteris ab ea cadentibus. Causa igitur cur Diabolus veritatem non colat, subditur quia veritas non est in eo: scilicet quod vana suspicatur et seductus est ipse a seipso: in hoc deterior, quod illi quidem ab eo falluntur, is autem sibi ipsi deceptionis auctor existit. Sed oportet investigare quomodo dicitur, quod veritas in ipso non est: utrum quia nullam unquam veram habet doctrinam, sed cuncta quae opinatur, falsa sunt; vel quia Christi particeps non est, qui dixit: ego sum veritas. Impossibile autem est aliquam rationalem substantiam de cunctis opinari falso, et de nullo vel exiliter rectitudinem conspicere. Diabolus igitur saltem id vere capit dogma, considerando de se quod rationalis est. Non igitur eius natura consistit ex contrario veritatis, idest ex errore et ignavia: nunquam enim veritatem cognoscere posset. Augustinus de Civ. Dei. Vel cum dicit quia veritas in eo non est, subiecit indicium, quasi quaesissemus unde ostendatur quod in veritate non steterit, atque quia veritas non est in eo. Esset autem in eo, si in ipsa stetisset. Sequitur cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. Augustinus in Ioannem. In his verbis quidam Diabolum putaverunt patrem habere, et quaesierunt quis esset Diaboli pater. Hic est error Manichaeorum. Diabolum autem dominus dixit patrem mendacii: non enim omnis qui mentitur, pater mendacii sui est: si enim ab alio mendacium accepisti et dixisti, tu quidem mentitus es, sed pater mendacii non es. Ille vero, quia non aliunde accepit mendacium, quo mendacio tamquam veneno serpens hominem occideret, pater est mendacii, sicut Deus pater est veritatis. Theophylactus. Is enim et Deum apud homines criminatus est, ad Evam dicens: quoniam invidens vobis, lignum inhibuit: et apud Deum quondam criminatus est homines, ut cum dixit: an gratis colit Iob dominum? Origenes. Attende tamen, quod hoc nomen mendax dicitur tam de Diabolo, qui mendacium genuit, sicut hic dicitur quia mendax est, quam de homine, secundum illud: omnis homo mendax. Nam si quis mendax non est, huiusmodi non est homo tantum; ita quod ei et similibus dici potest: ego dixi: dii estis. Unde, cum aliquis loquitur mendacium, de propriis loquitur. Spiritus autem sanctus loquitur a verbo veritatis et sapientiae, secundum illud: de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Vel aliter. Diabolus non speciale nomen est, sed commune. In quocumque enim opera Diaboli fuerint inventa, Diabolus est appellandus: operis enim nomen est, non naturae. Itaque hoc in loco patrem Iudaeorum Cain significat, cuius imitatores volentes esse Iudaei, salvatorem peremerunt; ab ipso enim forma data est fratricidii, quem dixit mendacium de propriis loqui, ut ostenderet unumquemque non nisi propria voluntate peccare. Sed quia Cain imitator Diaboli est, patrem eius Diabolum dixit, cuius opera secutus est. Alcuinus. Sed quia dominus veritas est et filius veracis Dei, veritatem dicit; sed Iudaei, qui filii erant Diaboli, aversi erant a veritate; et hoc est quod sequitur ego autem quia veritatem dico vobis, non creditis mihi. Origenes in Ioannem. Sed quomodo hoc dicitur Iudaeis, qui in eum crediderant? Sed considera, quod potest aliquis secundum aliquam intentionem credere, secundum aliam vero non credere: sicut qui credunt in unum qui sub Pontio Pilato crucifixus est, non autem credunt in natum de Maria virgine, in eumdem credunt et non credunt. Sic igitur hi ad quos loquebatur credebant in eum, secundum quod videbatur signorum factor, non credebant autem his quae profunde ab eo dicebantur. Chrysostomus in Ioannem. Quia igitur inimici estis veritatis, in nullo me incusantes vultis me interficere; et ideo subditur quis ex vobis arguet me de peccato? Theophylactus. Quasi dicat: si Dei filii estis, utique peccantes debetis habere odio. Si ergo me quoque, quem exosum habetis, non potestis arguere de peccato; manifestum est quod propter veritatem me odio habetis; quoniam scilicet dicebat se filium Dei. Origenes in Ioannem. Habet autem hoc verbum Christi magnam fiduciam; cum nullus hominum fiducialiter hoc dicere potuerit nisi solus dominus noster, qui peccatum non fecit. Gregorius in Evang. Pensate autem mansuetudinem Dei. Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores iustificare; unde subdit qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non audistis, quia ex Deo non estis. Augustinus in Ioannem. Noli attendere naturam, sed vitium. Sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo: natura ex Deo, vitium non ex Deo. Eis autem hoc dictum est qui non solum peccato vitiosi erant, nam hoc commune erat omnibus, sed etiam praecogniti quod non erant credituri ea fide qua possent a peccatorum obligatione liberari. Gregorius. Interroget se ergo unusquisque, si verba Dei aure cordis percipit, et intelliget unde sit. Nam sunt nonnulli qui praecepta Dei nec aure corporis percipere dignantur; et sunt nonnulli qui haec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur; et sunt nonnulli qui libenter verba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur; sed post lacrymarum tempus ad iniquitatem redeunt; hi profecto verba Dei non audiunt, quia haec exercere in opere contemnunt.


Lectio 12

[86068] Catena in Io., cap. 8 l. 12 Chrysostomus in Ioannem. Cum aliquid altum dominus diceret, hoc apud Iudaeos, qui valde insensibiles erant, insania videbatur, ut ex eorum responsione colligitur; dicitur enim responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et Daemonium habes? Origenes in Ioannem. Sed dignum est quaerere quomodo, cum Samaritani saecula futura denegent, nec animae durabilitatem acceptent, ausi sunt Samaritanum dicere salvatorem, qui de resurrectione et iudicio tot et tanta edocuit. Sed forsan velut improperantes illi hoc dicunt, dum quae sentiunt ipsi non docet. Alcuinus. Samaritani enim gens odiosa Israelitico populo, decem tribubus in captivitatem ductis, terram eorum possidebant. Origenes. Convenit quoque quod aliqui de eo arbitrentur quod secundum Samaritanos sentiret, ut nihil post obitum reservetur hominibus, sed ficte ad placendum Iudaeis, de resurrectione et aeterna vita tractaret. Daemonium vero illum habere dicebant propter eius sermones transcendentes capacitatem humanam, quibus Deum patrem suum asserebat, et se de caelo descendisse, et cetera huiusmodi; vel propter suspicionem eorum, quia plures in Beelzebub principe Daemoniorum opinabantur ipsum eicere Daemones. Theophylactus. Vel Samaritanum illum dicebant, tamquam ritus Hebraicos dissolventem, utpote sabbati; Samaritani enim non perfecte iudaizabant. Ex hoc vero quod eorum cogitationes revelabat, Daemonium ipsum habere suspicabantur. Quando vero eum Samaritanum dixerunt, nusquam Evangelista dicit: ex quo palam est quod multa praetermiserunt Evangelistae. Gregorius in Evang. Ecce iniuriam suspiciens Deus, non contumeliosa verba respondet; sequitur enim respondit Iesus, et dixit: ego Daemonium non habeo. Ex qua re quid nobis innuitur, nisi ut eo tempore cum a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam vera taceamus mala, ne ministerium iustae correptionis in arma vertatur furoris? Chrysostomus. Et attendendum, quod ubi eos docere oportebat et eorum superbiam subtrahere, asper erat: ubi vero exprobratum eum oportebat sufferre, multa mansuetudine utebatur; erudiens nos, quae quidem ad Deum vindicare, quae vero ad nos despicere. Augustinus in Ioannem. Et ut homo prius eius imitetur patientiam, ut perveniat ad potentiam. Sed quamvis maledictus maledicta non redderet, pertinuit tamen ad eum negare. Duo autem sibi fuerant obiecta: Samaritanus es, et Daemonium habes. Non dixit: non sum Samaritanus; Samaritanus enim interpretatur custos; noverat autem ille se nostrum esse custodem; non enim pertinuit ad eum ut redimeremur, et non pertinet ut servemur. Denique ipse est Samaritanus, qui accessit ad saucium, et misericordiam impendit. Origenes. Aliter quoque dominus magis quam Paulus omnibus omnia fieri voluit, ut omnes nanciscatur; et ideo se non negavit esse Samaritanum. Aestimo autem solius Iesu fore vocem ego Daemonium non habeo etc., sicut et illud: venit princeps mundi huius, et in me non habet quidquam; quia etiam quae delictorum reputata sunt minima, Daemonibus adaptantur. Augustinus. Deinde post tale convicium hoc solum dixit de gloria sua: sed honorifico patrem meum; quasi dicat: ne vobis arrogans videar, habeo quem honorificem. Theophylactus. Honorificavit autem patrem, ulciscens eum, et non tolerans homicidas et mendaces se Dei veraces filios appellare. Origenes. Solus autem Christus verissime veneratus est patrem: nullus enim honorans quidquam ex his quae non honorantur a Deo, honorat Deum. Gregorius. Sed quia quisquis Dei zelo utitur, a pravis hominibus dehonestatur, in semetipso nobis dominus patientiae praebuit exemplum, qui ait et vos inhonorastis me. Augustinus. Quasi dicat: ego facio quod debeo, vos non facitis quod debetis. Origenes. Non autem illis solum hoc dictum est, sed et omnibus iniuste agentibus qui iniuriam inferunt Christo, qui est iustitia; et inferentibus contumeliam sapientiae, eo quod Christus est sapientia, et similiter de aliis huiusmodi. Gregorius. Sed quid nobis contra iniurias faciendum sit, suo exemplo nos admonet, cum subiungit ego autem gloriam meam non quaero: est qui quaerat et iudicet. Chrysostomus in Ioannem. Quasi dicat: ex honore quem ad patrem habeo, haec locutus sum vobis, et propter hoc dehonoratis me; sed nulla est mihi cura huius contumeliae: illi enim noxas debetis propter quem haec audio. Origenes in Ioannem. Quaerit autem Deus gloriam Christi in quolibet suscipientium illum, quam quidem reperiret in operantibus secundum insitas virtutis causas. Cum autem non repererit, punit illos in quibus non reperit gloriam filii sui; unde dicit est qui quaerat, et iudicet. Augustinus in Ioannem. Quem autem vult intelligi nisi patrem? Quomodo ergo alio loco dicit: pater non iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit filio? Sed videte, quod iudicium quandoque pro damnatione accipitur: hic autem secundum discretionem positum est; quasi dicat: est pater qui gloriam meam a vestra discernat: vos enim secundum hoc saeculum gloriamini, ego non secundum hoc saeculum. Discernit etiam gloriam filii sui a gloria omnium hominum: non enim quia homo factus est, iam comparandus est nobis. Nos homines cum peccato, ille sine peccato, et hoc secundum ipsam formam servi; nam illud quis digne loquatur: in principio erat verbum? Augustinus. Vel aliter. Si vere dictum est a salvatore: omnia mea tua sunt, palam est quoniam et ipsum iudicium filii, patris est. Gregorius in Evang. Cum vero malorum perversitas crescit, non solum frangi praedicatio non debet, sed etiam augeri; unde dominus postquam Daemonium habere dictus est, praedicationis suae beneficia largius impendit, dicens: amen, amen, dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Augustinus. Videbit dictum est pro eo quod est experietur. Cum ergo morituris moriturus loqueretur, quid sibi vult quod ait qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, nisi quia videbit aliam mortem, de qua nos liberare venerat, mortem aeternam, mortem damnationis cum Diabolo et Angelis eius? Ipsa est vera mors, nam ista migratio est. Origenes. Sic igitur intelligendum est si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, ac si diceret: si quis lucem meam custodierit, tenebras non videbit. Quod autem dicit in aeternum, communiter est sumendum, ut sit talis intellectus: si quis sermonem meum servaverit in aeternum, mortem non videbit in aeternum: quia eousque non videt aliquis mortem, quousque Iesu verbum custodit. Cum vero quis torpens in observantia sermonis, et circa sui custodiam negligens factus, eum cessat custodire, subinde mortem videt, non apud alium quam apud seipsum. Sic igitur a salvatore instructi, prophetae quaerenti: quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? Respondere possumus: qui custodit verbum Christi. Chrysostomus. Servaverit autem dicit non solum fide, sed etiam per vitam puram. Simul autem et occulte insinuat quoniam nihil possunt ei facere. Si enim qui sermonem eius servabit, non morietur in aeternum, multo magis et ipse non potest mori.


Lectio 13

[86069] Catena in Io., cap. 8 l. 13 Gregorius in Evang. Sicut bonis necesse est ut meliores etiam per contumelias existant, ita semper reprobi de beneficio peiores fiunt: nam accepta praedicatione, iterum Iudaei blasphemant; dicitur enim dixerunt ergo Iudaei: nunc cognovimus quia Daemonium habes. Origenes in Ioannem. Hi qui sacris Scripturis credunt, comprehendunt quod quae praeter rectam rationem ab hominibus exercentur, non praeter Daemones fiunt. Sic igitur Iudaei virtute Daemonis putabant Iesum dixisse: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Hoc autem passi sunt quia Dei virtutem non perspexerunt: nam hic de morte quadam inimica rationi, qua pereunt delinquentes, hoc fassus est; hi vero de communi morte coniectantes esse quod dicitur, increpant dicentem, quasi defuncto Abraham et prophetis; unde subditur Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Cum aliqua differentia sit inter mortem gustare et videre, pro eo quod mortem non videbit, mortem non gustabit protulerunt, velut incauti auditores confundentes dominicum sermonem. Sicut enim dominus inquantum panis vivus est, gustabilis est; in eo vero quod est sapientia, est visibilis pulchritudinis: sic etiam adversaria eius mors et gustabilis est et visibilis. Cum ergo quis steterit per Iesum in intellectuali loco, mortem non gustabit, si statum servat, secundum illud Matth. 16, 28: sunt de hic stantibus qui non gustabunt mortem. Cum autem aliquis sermonem Christi acceperit et custodierit, mortem non videbit. Chrysostomus in Ioannem. Rursus autem ex inani gloria ad cognationem confugiunt; unde sequitur numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Poterant etiam dicere: numquid tu maior es Deo, cuius sermonem qui audierunt mortui sunt? Sed non dicunt hoc, quia etiam quam Abraham minorem eum aestimabant. Origenes. Non enim discernunt, quia non solum Abraham, sed etiam quolibet nato ex muliere, qui natus est ex virgine maior est. Nec verum dicebant Iudaei Abraham mortuus est: audivit enim verbum Christi, atque servavit. Et huiusmodi simile dices de prophetis, de quibus subdunt et prophetae mortui sunt: nam et verbum filii Dei custodierunt, cum verbum domini factum fuerit ad Osee, vel Isaiam, vel Ieremiam; quod si quis alius custodivit, ipsi prophetae custodierunt. Mendacium ergo dicunt et in hoc: scimus quia Daemonium habes, et in hoc: Abraham mortuus est et prophetae. Gregorius. Quia enim aeternae morti inhaeserant, et eamdem mortem cui inhaeserant, non videbant, cum solam mortem carnis aspicerent, in veritatis sermone caligabant. Subdunt autem quem teipsum facis? Theophylactus. Quasi dicant: tu, qui nulla cura dignus es, carpentarii filius de Galilaea, tibi subripis gloriam. Beda. Quem teipsum facis? Hoc est, cuius meriti cuiusve dignitatis vis credi? Abraham tamen mortuus erat corpore, anima autem vivebat. Maior autem est mors animae in aeternum victurae, quam corporis quandoque morituri. Origenes. Caecutientium autem fuit haec prolatio: quoniam non se fecit Iesus id quod est, sed ex patre recepit; unde sequitur respondit Iesus: si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est. Chrysostomus in Ioannem. Hoc quantum ad eorum suspicionem dixit, sicut et supra: testimonium meum non est verum, si testimonium perhibeo de meipso. Beda. His autem verbis nihil esse ostendit gloriam vitae praesentis. Augustinus in Ioannem. Dixit autem hoc propter illud quod dixerant quem teipsum facis? Refert enim gloriam suam ad patrem, de quo est; unde subdit est pater meus qui glorificat me. De isto verbo calumniantur Ariani fidei nostrae, et dicunt: ecce maior est pater, quia glorificat filium. Haeretici, non legistis et ipsum filium dicentem, quod glorificet patrem suum? Alcuinus. Glorificavit autem pater filium, cum tempore Baptismi et in monte, et tempore passionis coram turbis vox facta est ad eum, et post passionem eum resuscitavit, et collocavit eum ad dexteram suae maiestatis. Chrysostomus. Addidit autem quem vos dicitis quia Deus vester est: volebat enim ostendere quoniam non solum patrem eum nesciebant, sed neque Deum. Theophylactus. Nam si vere patrem cognoscerent, filium eius venerarentur. Deum etiam contemnunt, qui homicidium in lege prohibuit, adversus Christum clamantes; unde subdit et non cognovistis eum. Alcuinus. Quasi dicat: vos carnaliter illum Deum vestrum vocatis; pro temporalibus ei servitis: et non cognovistis eum, sicut intelligendus est; spiritualiter ei servire nescitis. Augustinus. Quidam haeretici dicunt Deum annuntiatum in veteri testamento non esse patrem Christi, sed nescio quem principem malorum Angelorum. Contra ipsos ergo dicit patrem suum quem illi dicebant Deum suum, et non cognoverunt: si enim ipsum cognovissent, eius filium recepissent. De se autem subdit ego autem novi eum. Secundum carnem iudicantibus potuit et hic arrogans videri; sed arrogantia non ita caveatur ut veritas relinquatur; propter quod subdit et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax. Chrysostomus. Quasi dicat: sicut vos dicentes scire eum, mentimini, ita ego si dixero me nescire. Sed maxima demonstratio est, quod ab illo sit missus, hoc quod sequitur sed scio eum. Theophylactus. Naturaliter ipsius cognitionem obtinens; qualis enim ego sum, talis et pater, quoniam ego meipsum cognosco, et illum cognosco. Praebet autem indicium quod ipsum cognoscat cum subdit et sermonem eius servo, sermonem mandata nuncupans. Quidam autem sic intelligunt hoc quod dicitur sermonem eius servo: idest rationem substantiae eius: eadem enim est ratio substantiae patris et filii: ideoque patrem cognosco: nam et pro quoniam sumitur, ut sit sensus: quoniam eius sermonem servo. Augustinus. Sermonem etiam patris tamquam filius loquebatur; et ipse erat verbum patris, quod hominibus loquebatur. Chrysostomus. Et quia dixerant: numquid tu maior es patre nostro Abraham? Nihil de morte exponens, se maiorem quam Abraham esse ostendit consequenter, cum subdit Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: vidit et gavisus est, scilicet propter beneficium quod a me habet, ut a maiore. Theophylactus. Quasi dicat: diem meum desiderabilem habuit et laetitiae plenum, non quasi alicuius minimi aut fortuiti. Augustinus. Non timuit, sed exultavit ut videret: credens utique exultavit sperando, ut videret intelligendo diem meum. Incertum autem potest esse utrum dixerit temporalem diem domini, quo erat venturus in carne, an diem domini qui nescit ortum, nescit occasum. Sed ego non dubito patrem Abraham totum scisse: ait enim servo suo quem mittebat: pone manum sub femore meo, et iura mihi per Deum caeli. Ergo quae fuit illa iuratio, nisi quia significabatur de genere Abrahae venturum in carne Deum caeli? Gregorius in Evang. Tunc etiam diem domini Abraham vidit, cum in figura summae Trinitatis tres Angelos hospitio suscepit. Chrysostomus in Ioannem. Vel diem suum dicit diem crucis, quem Abraham in oblatione arietis et Isaac praefiguravit; per hoc ostendens quod non invitus ad passionem venit, et ostendens eos esse alienos ab Abraham, si in quibus ille exultavit, hi dolent. Augustinus. Quale autem gaudium fuit cordis videntis verbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem, apud patrem manentem Deum, et aliquando in carne venturum, non de patris gremio recessurum.


Lectio 14

[86070] Catena in Io., cap. 8 l. 14 Gregorius in Evang. Carnales mentes Iudaeorum audientium verba Christi, oculos a carne non sublevant, dum in eo solam carnis aetatem pensant; unde dicitur dixerunt ergo Iudaei ad eum: quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Quasi dicerent: multa sunt annorum curricula, ex quo Abraham mortuus est, et quomodo vidit diem tuum? Carnaliter enim hoc intellexerunt. Theophylactus. Tunc autem triginta trium annorum Christus erat: quare ergo non dixerunt: quadraginta annos nondum habes, sed quinquaginta? Supervacua est huiusmodi quaestio: simpliciter enim prout eis occurrit dixerunt. Respondent tamen quidam quod per quinquagesimum annum ex reverentia iubilaeum nominant, in quo et captivos manumittebant et emptitiis possessionibus cedebant. Gregorius. Quos benigne redemptor noster a carnis suae intuitu submovet, et ad divinitatis contemplationem trahit; unde sequitur dixit ergo eis Iesus: amen, amen, dico vobis: antequam Abraham fieret, ego sum. Ante enim praeteriti temporis est, sum vero praesentis; et quia praeteritum et futurum tempus divinitas non habet, sed semper esse habet, non ait: ante Abraham ego fui, sed ante Abraham ego sum: secundum illud: ego sum qui sum. Ante ergo vel post Abraham habuit esse, qui et accedere potuit per exhibitionem praesentiae, et recedere per cursum vitae. Augustinus in Ioannem. Quia vero creatura est Abraham, non dixit: antequam Abraham esset, sed antequam fieret; neque dixit: ego factus sum: nam in principio erat verbum. Gregorius. Sed sustinere ista aeternitatis verba mentes infidelium non valentes, quem intelligere non poterant, obruere quaerebant; unde sequitur tulerunt ergo lapides Iudaei, ut iacerent in eum. Augustinus. Tanta duritia quo curreret, nisi ad similes, scilicet lapides? Quia vero postquam cuncta quae ad eum spectabant, docendo perfecerat, hi lapides iniciunt, deserit eos quasi correctionem non suscipientes; unde subditur Iesus autem abscondit se, et exivit de templo. Non autem abscondit se in angulo templi quasi timens, aut in domunculam fugiens, vel post murum aut columnam divertens; sed caelica potestate invisibilem insidiantibus se constituens, per medium illorum exivit. Iesus autem abscondit se, et exivit de templo. Gregorius. Qui si divinitatis suae potentiam exercere voluisset, tacito nutu mentis suae in suis eos actibus ligaret, aut in poenas subitae mortis obrueret. Sed qui pati venerat, exercere iudicium nolebat. Augustinus. Magis enim erat commendanda sapientia, quam exercenda potentia. Alcuinus. Ideo etiam fugit quia nondum venerat hora passionis, et quia ipse non elegerat hoc genus mortis. Augustinus. Ergo tamquam homo a lapidibus fugit; sed vae illis a quorum lapideis cordibus fugit Deus. Beda. Mystice autem quot malas cogitationes quis assumit, quasi tot lapides in Iesum mittit; ac deinde quantum ad se pertinet, si ad deliberationem transit, Iesum extinguit. Gregorius. Quid autem abscondendo se dominus significat, nisi quod eis ipsa veritas absconditur qui eius verba sequi contemnunt? Eam quippe quam non invenit humilem, veritas fugit mentem. Quid autem nobis hoc exemplo loquitur, nisi ut etiam cum resistere possumus, iram superbientium humiliter declinemus?


Caput 9
Lectio 1

[86071] Catena in Io., cap. 9 l. 1 Chrysostomus in Ioannem. Quia Iudaei sermonum Christi altitudinem non susceperant, exiens de templo curavit caecum, sui absentia eorum furorem mitigans, et per operationem signi, eorum duritiam molliens, et de his quae dicta sunt a se, faciens fidem; unde dicitur et praeteriens Iesus, vidit hominem caecum a nativitate. Ubi considerandum, quod egrediens de templo, studiose venit ad opus sui manifestativum: ipse enim vidit caecum, non caecus ad eum accessit; et ita studiose respexit ut discipuli eius videntes eum studiose aspicientem interrogarent; sequitur enim et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi, quis peccavit, hic, an parentes eius, ut caecus nasceretur? Augustinus in Ioannem. Rabbi magister est. Magistrum appellant, quia discere cupiebant: quaestionem quippe proposuerant domino tamquam magistro. Theophylactus. Videtur tamen haec quaestio peccare: neque enim susceperant apostoli nugas gentilium, quoniam anima in alio saeculo vivens peccavit: sed diligenter intuenti non apparet simplex haec quaestio. Chrysostomus. Venerunt enim ad hanc interrogationem, quia prius paralyticum curans dixit: ecce sanus factus es: non ultra pecces. Illi igitur cogitantes quia propter peccata fuerat ille paralysi resolutus, quaerunt de isto si hic peccavit; quod non est dicere: a nativitate enim caecus est; aut parentes eius; sed neque hoc: filius enim pro patre non sustinet poenam. Sequitur respondit Iesus: neque hic peccavit, neque parentes eius. Augustinus. Numquid vel ipse sine originali peccato natus erat, vel vivendo nihil addiderat? Habebant ergo peccatum et ipse et parentes eius, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur. Ipse autem causam dicit quare caecus sit natus, cum subdit sed ut manifestentur opera Dei in illo. Chrysostomus. Non autem ex hoc ostendit quod alii caeci facti sunt propter peccata parentum: neque enim contingit uno peccante alium puniri. Quod autem dicit ut manifestetur gloria Dei, de seipso dicit, non de patre: illius enim gloria iam manifesta erat. Sed numquid iste iniuste passus est? Sed ego eum beneficium accepisse dico per caecitatem: per hanc enim interioribus respexit oculis. Qui vero ex non ente ad esse eum deduxit, potestatem habebat absque iniuria et ita eum dimittere. Dicunt autem quidam, quoniam ut hic non est causativum, sed significat eventum, sicut et illud: lex subintravit, ut abundaret delictum; sic et hoc consecutum est, ut dominus oculos clausos aperiens, et alia naturalis infirmitatis nocumenta corrigens, suam demonstravit virtutem. Gregorius Moralium. Alia itaque est percussio qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur; alia qua peccator percutitur ut corrigatur; alia qua quisque percutitur non ut praeterita corrigat, sed ne ventura committat; alia per quam nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur. Sed dum inopinata salus percussionem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius amatur. Chrysostomus. Et quia de seipso dixit ut manifestetur gloria Dei, subiungit me oportet operari opera eius qui misit me; idest me oportet manifestare meipsum, et facere ea quae manifestent me patri eadem facientem. Beda. Cum enim filius se operari opera patris asseruit, sua et patris opera eadem esse monstravit; quae sunt infirma salvare, debilia roborare, homines illuminare. Augustinus. Per hoc autem quod dicit qui misit me, universam gloriam dat illi de quo est, quia ille habet filium qui de illo sit; ipse non habet de quo sit. Chrysostomus. Addidit autem donec dies est, idest, donec licet credere hominibus in me, donec vita haec consistit, oportet me operari; et hoc ostendit subdens venit nox, quando nemo potest operari. Nox dicta est, secundum illud: proicite eum in tenebras exteriores. Ibi ergo erit nox, ubi nemo potest operari, sed recipere quod operatus est. Cum vivis, fac si quid facturus es: ultra enim neque fides est, neque labores, neque poenitentia. Augustinus. Si autem modo operamur, hic est dies, hic est Christus; unde subdit quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Ecce ipse est dies. Dies iste qui circuitu solis impletur, paucas horas habet; dies praesentiae Christi usque in consummationem saeculi extendetur: ipse enim dixit: ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi. Chrysostomus in Ioannem. Quia vero sermonem quem dixerat, per opera credi fecit, subiungit Evangelista haec cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos caeci. Qui autem maiores substantias de nihilo ad esse perduxit, multo magis oculos sine materia fecisset; sed voluit docere seipsum esse creatorem, qui in principio usus est luto ad hominis formationem. Ideo autem non aqua utitur ad lutum faciendum, sed sputo, ut nihil ascribatur fonti; sed discas quoniam virtus oris oculos aperuit et plasmavit: et deinde ut non videatur eis ex virtute terrae esse curatio, iussit lavari; unde sequitur et dixit ei: vade, et lava ad natatoria Siloe, quod interpretatur missus: ut discas quoniam non indigeo luto ad faciendos oculos. Et quia in Siloe erat virtus Christi, quae omnia operabatur, propter hoc et interpretationem nobis Evangelista adiecit, dicens quod interpretatur missus: ut discas quoniam et illic Christus eum curavit. Sicut enim apostolus dicit quod petra erat Christus, ita et Siloe spiritualis erat, cuius repentinus aquae defluxus occulte insinuat nobis Christi manifestationem praeter omnem spem. Sed quare non statim eum fecit lavari, sed ad Siloe misit? Ut destruatur Iudaeorum indevotio: conveniens enim erat omnes eum videre euntem, et lutum super oculos habentem. Et etiam volens ostendere quoniam non alienus est a lege et veteri testamento, mittit eum ad Siloe. Non autem erat timendum ne Siloe sumeret hanc gloriam: multi enim lavantes ibi oculos, nullo tali beneficio sunt potiti. Et iterum ut discas caeci fidem, qui non contradixit, neque cogitavit apud seipsum: lutum solet magis excaecare: multoties lavi in Siloe, et in nullo sum adiutus: si quam virtutem haberet, praesens utique curasset. Sed simpliciter obedivit; unde sequitur abiit ergo, et lavit, et venit videns. Sic igitur manifestavit suam gloriam: non enim parva gloria est ut aestimetur auctor creationis: ea enim quae de maiori est fides, quod minus est certificat. In universa autem creatione honorabilior est homo, eorum autem quae in nobis sunt membrorum honorabilior est oculus: hic enim corpus gubernat, hic ornat visum; et quod sol est in orbe terrarum, hoc est oculus in corpore: unde superiorem locum sortitur, sicut in quodam regali loco collocatus. Theophylactus. Quidam tamen dicunt quod lutum non fuit depositum, sed in oculos est conversum. Beda. Mystice autem postquam expulsus est de cordibus Iudaeorum, mox transivit ad gentilium populum. Praeterire autem eius, vel iter facere, est de caelis in terram descendere. Itaque videt caecum, cum misericorditer respexit genus humanum. Augustinus. Genus enim humanum est iste caecus: haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus: caecus est ergo a nativitate. Spuit dominus in terram, de saliva sua lutum fecit, quia verbum caro factum est, et inunxit oculos caeci. Inunctus erat et nondum videbat: quando enim inunxit, forte eum catechumenum fecit. Mittit illum ad piscinam, quae vocatur Siloe, quia baptizatus est in Christo, et tunc eum illuminavit. Pertinuit autem ad Evangelistam ut commendaret nobis nomen huius piscinae; et ait quod interpretatur missus: nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus. Gregorius Moralium. Vel aliter. Per salivam sapor intimae contemplationis accipitur, quae ad os a capite defluit, quia de claritate conditoris adhuc in hac vita nos positos gustu revelationis tangit; unde dominus salivam luto miscuit, et caeci nati oculos reparavit, quia superna gratia carnalem cognitionem nostram per admixtionem suae contemplationis irradiat, et ab originali caecitate hominem ad intellectum reformat.


Lectio 2

[86072] Catena in Io., cap. 9 l. 2 Chrysostomus in Ioannem. Inopinabilitas facti miraculi incredulitatem inducebat, et ideo dicitur itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Mirabilis Dei clementia quo descendebat? Eos qui mendicabant, cum multa devotione curabat, et hinc Iudaeorum os obstruens, quoniam non praeclaros, non insignes, neque principes, sed ignobiles sua dignos ducebat providentia: etenim in salutem omnium venerat. Sequitur alii dicebant, quia hic est. Caeco enim per longam viam eunte diligentes inspectores facti ex inopinabilitate eius quod viderant, non ultra poterant dicere: non est hic. Sequitur alii autem: nequaquam, sed similis eius est. Augustinus in Ioannem. Aperti enim oculi vultum mutaverunt. Sequitur ille autem dicebat: quia ego sum. Vox grata, ne damnetur ingrata. Chrysostomus. Non enim verecundatus est de priori caecitate, neque formidavit furorem plebis, neque renuit ostendere seipsum, ut praedicet benefactorem. Sequitur dicebant ergo ei: quomodo aperti sunt oculi tui? Hunc modum neque nos scimus, neque ipse qui curatus est novit: sed quod quidem factum est, noverat, modum autem comprehendere non poterat; unde sequitur respondit: ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit, et linivit oculos meos. Vide quomodo verax est. Non dixit unde fecit: quod enim non noverat, non dicit: neque enim scivit quoniam in terra expuit. Quoniam autem superunxit, per sensum tactus didicit. Sequitur et dixit: vade ad natatoria Siloe, et lava. Et hoc etiam ex auditu testatus est: recognovit enim eius vocem ex disputatione cum discipulis. Et quia ad unum se praeparaverat, scilicet omnia sibi suaderi a iubente, subiungit et abii et lavi et vidi. Augustinus. Ecce annuntiator factus est gratiae, ecce evangelizat et confitetur Iudaeis. Caecus ille confitebatur, et cor impiorum stringebatur, quia non habebant in corde quod iam ille habebat in facie; unde sequitur et dixerunt: ubi est ille? Chrysostomus. Dicebant autem hoc, occisionem meditantes; iam enim adversus ipsum conspiraverant. Christus autem non aderat his qui curabantur; non enim quaerebat gloriam, neque se ostentare. Recedebat etiam semper curans Iesus, ut omnis suspicio tolleretur signorum. Qui enim non cognoscebant eum, qualiter ob gratiam eius se curatos confiterentur? Unde sequitur: ait: nescio. Augustinus. In his verbis inuncto similis erat, nondum videnti: praedicat, et nescit quid praedicat. Beda. Unde figuram tenet catechumenorum, qui etsi credunt in Iesum, adhuc tamen eum quasi nesciunt, quia nondum loti existunt. Pharisaeorum autem erat approbare opus vel improbare. Chrysostomus. Iudaei igitur quaerentes ubi est ille? Volebant eum invenire ut eum ducerent ad eos; quia vero non habuerunt eum, ducunt caecum; unde sequitur adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat, ut scilicet vehementius eum interrogarent. Propterea autem et Evangelista subdit erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius: ut scilicet eorum malam mentem demonstraret, et causam propter quam eum quaerebant; ut scilicet occasionem contra eum invenirent, et ut detraherent miraculo per aestimatam legis praevaricationem: quod etiam manifestum est ex his quae sequuntur; sequitur enim iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Vide autem qualiter non turbatur caecus: nam quandoquidem turbis dicebat sine periculo interrogatus, non ita magnum erat veritatem dicere; mirabile autem est nunc, quod in ampliori periculo constitutus, neque negat, neque contraria dicit prioribus; sequitur enim ille autem dixit eis: lutum posuit mihi super oculos meos, et lavi, et video. Hoc autem ad eos qui iam audierant succinctius loquitur: non enim dixit nomen dicentis, neque quoniam dixit mihi vade et lava; sed confestim lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video; et sic contrarium passi sunt eius quod volebant: duxerunt enim eum ut negaturum, sed ab eo certius didicerunt. Sequitur dicebant ergo ex Pharisaeis. Augustinus. Non omnes, sed quidam: iam enim inungebantur quidam. Dicebant ergo nec videntes nec inuncti non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ipse potius custodiebat qui sine peccato erat: sabbatum enim observare spiritualiter, est non habere peccatum; et hoc admonet Deus quando commendat sabbatum: omne opus servile non facietis. Quid sit opus servile a domino audite: omnis qui facit peccatum servus est peccati. Sed isti sabbatum carnaliter observabant, spiritualiter violabant. Chrysostomus in Ioannem. Malitiose autem quod factum est silentes, aestimatam praevaricationem in medium ferebant: non enim dicebant quoniam sabbato curat, sed quoniam sabbatum non servat. Sequitur alii dicebant: quomodo potest homo peccator haec signa facere? A signis enim inducebantur, sed imbecilliter erant dispositi: congruum enim erat ostendere qualiter sabbatum non solvitur; sed nondum hanc habebant mentem quod Deus esset, ut possent respondere quoniam dominus sabbati haec fecit. Nullus denique eorum audebat ea quae volebat, manifeste dicere, sed in ambiguitate: hi quidem propter improbabilitatem, alii vero propter amorem principatus. Sequitur et schisma erat inter eos. Augustinus. Dies enim erat Christus, qui inter lucem et tenebras dividit. Chrysostomus in Ioannem. Volentes autem qui dixerant homo peccator non potest talia signa facere, os aliorum obstruere, eum qui suscepit virtutis experientiam, in medium ducunt, ut non videantur ipsi advocatione uti; unde sequitur dicunt ergo caeco iterum: tu quid dicis de illo qui aperuit tibi oculos? Theophylactus. Vide quomodo benevole quaerunt: non enim dixerunt: tu quid dicis de illo qui sabbatum non observat? Sed miraculum commemorant: quomodo aperuit tibi oculos? Pene ipsum sanatum concitantes; quasi dicerent: benefecit tibi, unde debes eum praedicare. Augustinus. Vel quaerebant quemadmodum hominem calumniarentur, ut eum ex synagoga eicerent. Sed ille constanter quod sentiebat expressit; unde sequitur ille autem dixit, quia propheta est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei filium confitebatur; non mentitur tamen: ipse enim dominus de seipso ait: non est propheta sine honore nisi in patria sua.


Lectio 3

[86073] Catena in Io., cap. 9 l. 3 Chrysostomus in Ioannem. Quia Pharisaei caecum attonitum facere non valuerunt, sed videbant eum cum omni propalatione benefactorem suum praedicantem, per parentes putabant Christi miraculum annihilare; unde dicitur non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius qui viderat. Augustinus in Ioannem. Idest, caecus fuerat et viderat. Chrysostomus. Sed haec est veritatis natura: per quae putatur insidias pati, per haec fortior fit: mendacium enim sibi ipsi quidem obviat, et per ea per quae laedere veritatem videtur, per ea clariorem eam ostendit, quod et nunc factum est. Ne enim aliquis diceret quod vicini nihil certum dixerunt, sed per quamdam assimilationem locuti sunt, parentes in medium ducuntur, qui maxime suum filium cognoscebant. Statuentes autem eos in medium, cum multo furore interrogant; unde sequitur et interrogaverunt eos, dicentes: hic est filius vester? Et non dicunt: qui quandoque fuit caecus, sed quem dicitis quia natus est caecus. O iniqui. Quis pater eligeret talia mentiri de filio? Solum non dicunt: quem vos fecistis caecum. Duobus autem his ad negationem eos inducere conantur: et in hoc quod dicunt quem dicitis quia natus est caecus, et in hoc quod subdunt quomodo ergo nunc videt? Theophylactus. Quasi dicant: aut hoc falsum est quod nunc videat, aut primum quod caecus fuerit; sed constat hoc esse verum quod videt: falsum ergo fuit quod caecum eum dicebatis. Chrysostomus. Tribus ergo interrogationibus factis: si filius eorum est, si caecus fuit, et qualiter vidit, duas confitentur; unde sequitur responderunt ergo eis parentes eius, et dixerunt: scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est. Tertiam autem abiciunt; unde subdunt quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus. Et hoc etiam pro veritate factum est, ut nullus alius, sed is qui curatus est, et qui dignus fide erat, hoc confiteretur; unde sequitur ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur. Augustinus. Quasi dicant: iuste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset. Caecum a nativitate novimus, sed loquentem. Chrysostomus. Qualiter ergo grati fuerint parentes, qui eorum quae sciebant quaedam tacuerunt propter timorem Iudaeorum? Sequitur enim haec dicebant parentes eius, quia timebant Iudaeos. Rursus et hic opinionem Iudaeorum et mentem Evangelista inducit; unde sequitur iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. Augustinus. Iam non erat malum fieri extra synagogam: illi expellebant, Christus suscipiebat. Sequitur propterea parentes eius dixerunt: quia aetatem habet, ipsum interrogate. Alcuinus. In quo ostendit Evangelista, illos non per ignorantiam, sed propter metum talia respondisse. Theophylactus. Imbecilliores enim filio erant, qui testis aderat intrepidus veritatis, illuminatos habens oculos intellectus a Deo.


Lectio 4

[86074] Catena in Io., cap. 9 l. 4 Chrysostomus in Ioannem. Quia parentes miserunt Pharisaeos ad illum qui curatus est, rursus vocaverunt eum secundo; unde dicitur vocaverunt ergo rursus hominem qui caecus fuerat. Non autem manifeste dicunt: nega quoniam Christus te curavit; sed sub praetextu religionis ad hoc eum inducere volunt; unde sequitur da gloriam Deo: quasi dicant: confitere quia hic nihil est operatus. Augustinus in Ioannem. Nega quod accepisti. Hoc plane non est Deo gloriam dare, sed Deum potius blasphemare. Alcuinus. Sic autem volebant illum dare gloriam Deo, ut, sicut et ipsi, Christum diceret peccatorem; unde sequitur nos scimus quia hic homo peccator est. Chrysostomus in Ioannem. Qualiter ergo non arguistis eum dicentem: quis ex vobis arguet me de peccato? Alcuinus. Sed ille ut neque pateret calumniae, neque veritatem celaret, non dixit: scio eum iustum; nam sequitur dicit ergo ille: si peccator est, nescio. Chrysostomus in Ioannem. Qualiter qui dixit: quoniam propheta est, nunc dicit si peccator est, nescio? Numquid modo timuit caecus? Absit; sed voluit Christum a rei testimonio, et non a sua voce ab incusatione eripere, et suam responsionem facere fide dignam ab accepto beneficio; unde subdit unum scio, quia caecus cum essem, modo video; quasi dicat: nihil modo de hoc dico utrum sit peccator, sed iterum dico quod manifeste novi. Quia igitur nequiverant evertere quod factum est, ad priores redeunt sermones, rursus modum curationis inquirentes; sicut canes quidem venationem nunc huc, nunc illuc investigantes; unde sequitur dixerunt ergo illi: quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos? Hoc est, numquid praestigio aliquo? Non enim dixerunt: qualiter vidisti? Sed: qualiter aperuit oculos tibi? Dantes occasionem detrahendi contra eius operationem. Donec igitur res inquisitione indigebat, caecus remisse loquebatur; quia vero iam vicerat, audacter de reliquo eis loquitur; unde sequitur respondit eis: dixi vobis iam, et audistis; quid iterum vultis audire? Quasi dicat: non attenditis ad ea quae dicuntur: unde ultra non respondebo vobis inaniter interrogantibus, et non volentibus addiscere, sed cavillari quae dicuntur; unde sequitur numquid et vos vultis discipuli eius fieri? Augustinus in Ioannem. Quid est numquid et vos, nisi quia iam ego sum, numquid et vos vultis? Iam video, sed non invideo. Haec loquebatur iam stomachans adversus duritiam Iudaeorum, et ex caeco videns, non ferens caecos. Chrysostomus. Ita forte quid est veritas, ita imbecille mendacium; nam veritas quidem et si despectos assumpserit, claros eos facit vel ostendit; mendacium autem et si cum fortibus fuerit, imbecilles eos monstrat. Sequitur maledixerunt ergo ei, et dixerunt: tu discipulus eius sis. Augustinus. Maledictum est, si cor discutias, non si verba perpendas. Tale maledictum super nos et super filios nostros. Sequitur nos autem Moysi discipuli sumus; nos scimus quia Moysi locutus est Deus. Sed tunc sciretis, quia per Moysen praedictus est Deus: habetis enim dominum dicentem: si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit. Itane sequimini servum et dorsum ponitis contra dominum? Nam subditis hunc autem nescimus unde sit. Chrysostomus. Ea quae per visum cognoscitis, auditu minora aestimatis: illa enim quae nosse vos dicitis, a progenitoribus audistis. Sed nonne fide dignior est qui certificavit quod a Deo venit per miracula, quae non solum audistis, sed vidistis? Unde sequitur respondit ille homo, et dixit eis: in hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos. Ubique signum inducit, quia hoc depravare non poterant, sed ab eo convincebantur: et quia dixerant quod homo peccator non potest talia signa facere, de cetero illorum assumit iudicium, propria verba eis in memoriam reducens; unde subdit scimus autem quia peccatores Deus non audit; quasi dicat: opinio haec mea et vestra communis est. Augustinus. Adhuc tamen unctus loquitur: nam et peccatores exaudit Deus. Si enim non exaudiret, frustra publicanus diceret: Deus, propitius esto mihi peccatori; ex illa confessione meruit iustificationem, quomodo ipse caecus illuminationem. Theophylactus. Vel dicendum est, quoniam quod dictum est, Deum non exaudire peccatores, hoc significat quod facere miracula Deus peccatoribus non concedit. Cum vero veniam implorant de commissis, translati sunt de gradu peccantium ad statum poenitentium. Chrysostomus. Et vide quod cum supra dixit si peccator est, nescio, non dubitans dixit: hic enim non solum a peccatis eum excusat; sed valde Deo placentem ostendit: nam subdit si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit. Non enim sufficit Deum cognoscere, sed voluntatem eius facere. Deinde extollit quod factum est, dicens a saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati; quasi dicat: si confitemini quoniam Deus peccatores non audit, hic autem miraculum fecit, et tale quale nullus hominum fecit, manifestum est virtutem qua hoc fecit, maiorem esse quam quae est secundum hominem virtus; unde subdit nisi esset hic a Deo, non posset facere quidquam. Augustinus. Libere, constanter, veraciter. Haec enim quae facta sunt a domino, a quo fierent nisi a Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis dominus habitaret? Chrysostomus. Quia ergo veritatem locutus, in nullo confusus est; quando maxime admirari eum oportebat, tunc eum condemnant; sequitur enim responderunt et dixerunt ei: in peccatis natus es totus, et tu doces nos? Augustinus. Quid est totus? Cum oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, salvat et totum. Chrysostomus. Vel dicunt totus ac si dicant: a prima aetate in peccatis es. Hic igitur eius caecitatem exprobrant, ostendentes quod propter peccata factus est caecus; quod rationem non habebat. Donec ergo expectabant eum negaturum esse, fide dignum esse putabant; sed nunc eum eiciunt; unde sequitur et eiecerunt eum foras. Augustinus. Ipsi illum magistrum fecerant, ipsi ut discerent toties interrogaverunt, et ingrati docentem proiecerunt. Beda. Solet enim maiorum consuetudo a minoribus aliquid discere dedignari.


Lectio 5

[86075] Catena in Io., cap. 9 l. 5 Chrysostomus in Ioannem. Qui propter veritatem et Christi confessionem iniuria opprimuntur, hi maxime honorantur; quod in caeco factum est: eiecerunt enim eum ex templo Iudaei, et invenit eum dominus templi, et eum suscepit sicut agonotheta athletam multum laborantem, et coronavit; unde dicitur audivit Iesus quia eiecerunt eum foras, et cum invenisset eum, dixit ei: tu credis in filium Dei? Ostendit autem Evangelista quoniam propter hoc venit Iesus ut ei loqueretur. Interrogat autem non ignorans, sed volens seipsum notum facere, et ostendens quoniam multum appretiatur eius fidem; quasi dicat: plebs conviciata est mihi, sed nulla mihi est cura illorum: unius cura est: ut tu credas. Melior est faciens voluntatem Dei, quam decies mille iniqui. Hilarius de Trin. Si autem sola Christi qualiscumque confessio fidei esset consummatio, dictum fuisset: tu credis in Christum? Sed quia haereticis pene omnibus hoc nomen in ore esset futurum ut Christum confiterentur, et filium tamen negarent, id quod proprium Christo est, ad fidem poscitur, idest ut credatur in Dei filium. Credidisse autem in Dei filium quid proficit, si credatur in creaturam, cum a nobis fides in Christo non creaturae Dei, sed filii Dei postuletur? Chrysostomus. Nondum autem caecus Christum noverat: caecus enim erat antequam veniret ad Christum, et post curationem a Iudaeis circum trahebatur; unde sequitur respondit ille, et dixit: quis est, domine, ut credam in eum? Desiderantis et valde inquirentis animae verbum est. Pro quo tot disputavit, hunc ignorat, ut discas in eo veritatis amorem. Non autem dixit ei dominus: ego sum qui curavi te; sed medie adhuc loquitur; unde sequitur et vidisti eum. Theophylactus. Hoc autem dicit, ut reducat ei in memoriam sanitatem, et quia ab ipso virtutem videndi acceperat. Attende autem, quoniam qui loquebatur, ex Maria natus est, et ipse idem est Dei filius, non alius et alius secundum errorem Nestorii; unde sequitur et qui loquitur tecum, ipse est. Augustinus in Ioannem. Modo lavat faciem cordis eius. Denique iam facie lota cordis, et mundata conscientia, agnoscit illum non filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed iam filium Dei, qui carnem susceperat; unde sequitur at ille ait: credo, domine. Parum est credere; vis videre qualem credat? Et procidens adoravit eum. Beda. In quo possunt sumere exemplum, ut non erecta cervice quis dominum roget; sed supplex in terram prostratus eius misericordiam imploret. Chrysostomus. Per hoc igitur eius divinam virtutem ostendit, verbo opus adiungens. Dominus autem illum ferventiorem circa fidem fecit, et eos qui eum sequebantur, erexit; unde sequitur et dixit eis Iesus: in iudicium ego in hunc mundum veni. Augustinus. Dies enim erat inter lucem et tenebras discurrens. Recte autem subditur ut qui non vident, videant: quia de tenebris liberat. Sed quid est quod sequitur: et qui vident, caeci fiant? Audi quod sequitur: commoti sunt enim Pharisaei quidam ex verbis istis; unde sequitur et audierunt quidam ex Pharisaeis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: numquid et nos caeci sumus? Hoc enim eos movebat et qui vident, caeci fiant. Sequitur dixit ergo eis Iesus: si caeci essetis, non haberetis peccatum; id est, si vos caecos diceretis, et ad medicum recurreretis. Nunc vero quia dicitis: videmus, peccatum vestrum manet: quia enim dicendo videmus, medicum non quaeritis, in caecitate vestra manebitis. Hoc ergo quod paulo ante dixit ego veni ut qui non vident, videant, id est, qui se non videre confitentur, et medicum quaerunt, ut videant; et qui vident, caeci fiant, id est, qui se putant videre, et medicum non quaerunt, in sua caecitate permaneant. Ergo istam discretionem vocavit iudicium, cum ait in iudicium veni in hunc mundum. Non illud iudicium iam intulit mundo quo de vivis et mortuis in fine saeculi iudicabit. Chrysostomus. Vel aliter. In iudicium dixit, id est in maius supplicium, ostendens quoniam qui condemnaverunt eum, ipsi sunt qui condemnati sunt. Quod autem dicit ut qui non vident, videant, et qui vident caeci fiant, idem est quod Paulus dicit quod gentes quae non quaerebant iustitiam, invenerunt iustitiam quae est ex fide Christi; Israel autem persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Theophylactus. Quasi dicat: ecce qui a nativitate non viderat, iam videt anima et corpore; qui vero videre videntur, excaecati sunt intellectu. Chrysostomus. Sunt enim duae visiones et duae caecitates, scilicet sensibilis et intellectualis. Illi autem ad sensibilia inhiabant solum, et de sensibili solum verecundabantur caecitate; unde ostendit eis quod melius esset eos esse caecos quam sic videntes; propter quod dicit si caeci essetis, non haberetis peccatum, quia tolerabilius fieret vobis supplicium. Sed nunc dicitis, quia videtis. Theophylactus. Non considerantes factum in caeco miraculum, non estis digni venia, quasi ex visis miraculis ad fidem non attracti. Chrysostomus. Hoc igitur quod aestimabant esse magnam laudem, ostendit quod eis fert supplicium: et simul consolatus est eum qui a nativitate fuerat caecus de corporali caecitate. Non autem sine causa Evangelista dicit, quod audierunt hoc quidam ex Pharisaeis qui cum ipso erant; sed ut rememoretur quoniam isti illi erant qui prius restiterant Christo, deinde eum lapidare voluerunt. Erant enim quidam superficie tenus sequentes, et facile in contrarium transmutabantur. Theophylactus. Vel aliter. Si caeci essetis, idest inscii Scripturarum, nequaquam tam grande vobis peccatum incumberet, tamquam ignorantia peccantibus: nunc vero quia prudentes vos atque legisperitos asseritis, per vos ipsos condemnabiles estis.


Caput 10
Lectio 1

[86076] Catena in Io., cap. 10 l. 1 Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus de caecitate Iudaeorum disputaverat, ne dicant: non est ex nostra caecitate quod ad te non accedimus, sed a te avertimur, ut erroneum fugientes, vult ostendere quod non est erroneus, sed pastor, ponens signa latronis et pastoris. Et primo ostendit quis est erroneus et fur, dicens amen, amen, dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Hic autem et eos qui ante eum fuerunt, occulte insinuat, et eos qui post eum futuri sunt, Antichristum et pseudochristos. Ostium autem Scripturas vocavit; hae enim Dei cognitionem aperiunt, hae oves custodiunt, et lupos supervenire non permittunt, haereticis introitum praecludentes. Qui ergo non Scripturis utitur, sed aliunde ascendit, hoc est aliam sibi et non legitimam viam facit, hic fur est. Dicit autem ascendit, et non intrat, ad similitudinem furis maceriam transcendere volentis, et periculose omnia agentis. Dicens autem aliunde, etiam Scribas occulte insinuavit, qui docebant mandata et doctrinas hominum, et legem praevaricabantur. Si autem infra seipsum ostium dicit, non oportet turbari: etenim pastorem seipsum et ovem differenter praedicat: quia enim adducit nos patri, ostium se dicit; quia vero procurat, pastorem. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Multi sunt qui secundum quamdam vitae huius consuetudinem dicuntur boni homines, qui ea quae in lege mandata sunt quasi observant, et Christiani non sunt, et plerumque se iactant sicut Pharisaei: numquid et nos caeci sumus? Quia vero omnia ista quae faciunt, et nesciunt ad quem finem referant, inaniter faciunt, dominus de grege suo et ostio quo intratur ad ovile, similitudinem posuit, dicens amen, amen, dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Dicant ergo Pagani vel Iudaei vel haeretici: bene vivimus: si per ostium non intrant, quid eis prodest? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper vivere: quia nec bene vivere dicendi sunt qui finem bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera semper vivendi, nisi cognoscat vitam, quod est Christus, et per hanc ianuam intret in ovile. Quicumque ergo vult intrare ad ovile, per ostium intret: non solum Christum praedicet, sed Christi gloriam quaerat, non suam. Humilis autem ianua est Christus: qui intrat per hanc ianuam, oportet humilem esse, ut sano capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed extollit, per maceriam vult ascendere; ideo exaltatur ut cadat. Quaerunt ergo plerumque tales homines etiam persuadere hominibus ut bene vivant et Christiani non sint: per aliam partem volunt ascendere et rapere et occidere. Tales ergo fures sunt, quia quod alienum est, suum dicunt; latrones, quia quod furantur occidunt. Chrysostomus. Vidisti qualiter descripsit latronem: intuere et pastoris definitionem; sequitur enim qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. Augustinus de Verb. Dom. Intrat per ostium qui intrat per Christum, qui imitatur passionem Christi, qui cognoscit humilitatem Christi; ut cum Deus factus sit homo pro nobis, cognoscat se homo non esse Deum, sed hominem. Qui enim vult Deus videri cum sit homo, non imitatur illum qui cum Deus esset, homo factus est. Tibi autem non dicitur: esto aliquid minus quam es; sed: agnosce quid es. Sequitur huic ostiarius aperit. Chrysostomus. Nihil prohibet ostiarium vocare Moysen: ille enim est cui eloquia Dei credita sunt. Theophylactus. Vel spiritus sanctus est ostiarius, per quem Scripturae reseratae nobis indicant Christum. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Ostiarium ipsum dominum debemus accipere: multo sunt enim magis inter se diversa in rebus humanis pastor et ostium, quam ostiarius et ostium; et tamen dominus et pastorem se dixit et ostium. Cur ergo non intelligamus ipsum et ostiarium? Ipse enim se aperit, qui seipsum exponit. Si aliam personam quaeris ostiarii, vide ostiarium forte spiritum sanctum, de quo dominus dicit: ipse vos docebit omnem veritatem. Ostium est Christus qui est veritas. Quis aperit ostium nisi qui docet veritatem? Cavendum tamen est ne maior aestimetur ostiarius esse quam ostium, quia in domibus hominum ostiarius ostio, non ostium praeponitur ostiario. Chrysostomus. Quia vero dicebant eum esse deceptorem, et hoc ex infidelitate sui ipsorum certificabant dicentes: quis principum credit in eum? Ostendit nunc quod ex hoc quod non attendunt ei, ex ordine ovium excluduntur; unde sequitur oves vocem eius audiunt. Si enim pastoris est per legitimum intrare ostium, per quod ipse intravit, ab ovium congregatione se abstrahunt qui ipsum non audiunt. Sequitur et proprias oves vocat nominatim. Augustinus in Ioannem. Novit enim nomina praedestinatorum; unde discipulis ait: gaudete quoniam nomina vestra scripta sunt in caelo. Sequitur et educit eas. Chrysostomus in Ioannem. Oves educebat quando eas mittebat, non extra lupos, sed in medio luporum. Videtur autem et de caeco occulte insinuare: etenim illum eduxit vocans ex medio Iudaeorum, et vocem eius audivit. Augustinus. Sed et quis alius oves emittit, nisi qui earum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae vinculis possint? Sequitur enim et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit. Glossa. Emittit siquidem eas de tenebris ignorantiae ad lucem, dum ante eas vadit, quasi in columna nubis et ignis. Chrysostomus. Nimirum pastores contrarium faciunt oves sequentes; sed ipse ostendit se contrarium facere, quoniam oves deducit ad veritatem. Augustinus. Et quis est qui oves praecessit nisi qui surgens a mortuis iam non moritur, et patri dixit: quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum? Sequitur et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. Chrysostomus. Alienos dicit eos qui circa Theodam et Iudam, aut eos qui post haec alios debent decipere, pseudoapostolos: ut enim non dicatur unus illorum esse, per multa se ab eis separat. Primo quidem per doctrinam Scripturarum, per quas Christus ad se homines adducebat; illi vero ab eis homines abstrahebant. Secundo per ovium obedientiam: nam in eum quidem non solum viventem, sed etiam mortuum homines crediderunt; illos autem confestim reliquerunt. Theophylactus. Significat etiam Antichristum, qui paululum decipiens, non obtinebit sequaces post eius mortem. Augustinus. Sed quomodo solvetur ista quaestio? Audiunt vocem Christi quandoque non oves: audivit enim Iudas, sed lupus erat; et non audiunt oves: aliqui enim eorum qui Christum crucifixerunt, non audierunt, sed oves erant. Sed dicet aliquis: quando non audiebant, oves non erant; vox audita eos mutavit, et ex lupis oves fecit. Me autem adhuc movet quod per Ezechielem obiurgat dominus pastores, et dicit inter cetera de ovibus: errantem non revocastis: et errantem dicit, et ovem appellat. Non erraret, si vocem pastoris audiret; sed ideo erravit, quia vocem alieni audivit. Dico ergo: novit dominus qui sunt eius: novit praescitos, novit praedestinatos. Ipsi sunt oves, aliquando se ipsi nesciunt; sed pastor novit eas: multae enim oves foris sunt, et multi lupi intus. De praedestinatis ergo loquitur. Est autem aliqua vox pastoris in qua oves non audiunt alienos, in qua non oves non audiunt Christum. Quae est ista vox? Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Hanc vocem non negligit proprius, non audit alienus. Sequitur hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Pascit enim dominus manifestis, exercet obscuris. Cum autem duo audiunt verba Evangelii, unus impius, alter pius, et talia forte sunt ut ambo non intelligant: unus dicit: verum est quod dixit, et bonum est quod dixit, sed nos non intelligimus; iste, quia credit, iam pulsat; dignus est cui aperiatur, si pulsare persistat. Alius dicit: nihil dixit; quia adhuc audiet: nisi credideritis, non intelligetis.


Lectio 2

[86077] Catena in Io., cap. 10 l. 2 Chrysostomus in Ioannem. Dominus attentiores volens Iudaeos facere, manifestat quod supra dixerat; unde dicitur dixit ergo iterum eis Iesus: amen, amen, dico vobis: ego sum ostium ovium. Augustinus in Ioannem. Ecce quod clausum posuerat, aperuit: ipse est ostium: intremus, et nos intrasse gaudeamus. Sequitur omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Chrysostomus. Non de prophetis hoc dicit, sicut haeretici dicunt, sed de seditiosis; unde et laudans oves, subiungit sed non audierunt eos oves. Nusquam autem videtur laudare eos qui non obedierunt prophetis; sed eis detrahit vehementer. Augustinus. Intellige ergo: quotquot venerunt praeter me; non autem praeter illum prophetae venerunt, quia cum illo venerunt qui cum verbo Dei venerunt, qui veraces fuerunt: quia ipse verbum et veritas venturus praecones mittebat: sed eorum corda quos miserat possidebat: carnem quippe ipse accepit ex tempore qui est semper: in principio enim erat verbum. Ante adventum autem eius, quo humilis venit in carne, praecesserunt iusti, sic eum credentes venturum, quomodo nos credimus in eum qui venit: tempora variata sunt, non fides: eadem enim fides utrosque coniungit, et eos qui venturum esse, et eos qui venisse crediderunt. Quotquot ergo praeter illum venerunt, fures fuerunt et latrones; idest ad furandum et occidendum venerunt. Sed non audierunt eos oves; illi scilicet de quibus dictum est: novit dominus qui sunt eius. Eos ergo non audierunt oves in quibus non erat vox Christi, errantes, vana fingentes, miseros seducentes. Quare autem se ostium dixerit, aperit subdens ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur. Alcuinus. Quasi dicat: illos non audiunt oves, sed me audiunt: quia ego sum ostium: et qui per me non fictus, sed verus introierit, perseverando salvabitur. Theophylactus. Educit autem ad pascua dominus oves per ostium; unde sequitur et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Quae sunt autem haec pascua nisi delectatio futura, et requies in quam nos dominus introducit? Augustinus. Sed quid est quod dicit ingredietur et egredietur? Ingredi quippe in Ecclesiam per ostium Christum, valde bonum est: exire autem de Ecclesia non est bonum. Potest ergo dici ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus; egredi autem, quando exterius aliquid operamur, secundum illud: exibit homo ad opus suum. Theophylactus. Vel ingredi dicitur cui est curae homo interior; egredi vero qui hominem exteriorem, id est membra quae sunt supra terram, in Christo mortificat: hic enim pascua in futuro reperiet saeculo. Chrysostomus. Vel hoc dicitur propter apostolos, qui cum audacia introierunt, et exierunt, ut totius orbis terrarum facti domini, et nullus eos eicere valuit: et nutrimentum habuerunt. Augustinus. Sed plus me delectat quod ipse quodammodo nos admonuit cum secutus adiungit fur non venit nisi ut furetur. Alcuinus. Quasi dicat: merito oves non audiunt vocem furis, quia non venit fur nisi ut furetur, alienam rem sibi usurpando, non de praeceptis Christi suos sectatores instruens, sed suis exemplis eos vivere suadens; unde subditur et mactet, mala doctrina retrahendo a fide, et perdat, in aeterna damnatione. Illi ergo furantur et occidunt. Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant. Augustinus. Videtur mihi dixisse ut vitam habeant ingredientes, hoc est per fidem quae per dilectionem operatur, per quam fidem in ovile ingrediuntur ut vivant, quia iustus ex fide vivit. Et abundantius habeant, scilicet egredientes, scilicet quando veri fideles moriuntur, et abundantius habent vitam, ubi nunquam deinde moriuntur. Quamvis ergo et hic in ipso ovili non desint pascua, invenient tamen pascua ubi saturentur, qualia invenit cui dictum est: hodie mecum eris in Paradiso. Gregorius super Ezech. Ingredietur ergo ad fidem, egredietur ad speciem; pascua vero inveniet in aeterna satietate. Chrysostomus. Quod autem dicit fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat, de seditiosis dicit: quod ad litteram est factum, omnibus occisis et perditis qui eos sequebantur; et sic etiam praesenti vita eos privaverunt. Ego autem veni pro salute ovium ut vitam habeant, et abundantius habeant in regno caelorum: et haec est tertia differentia, qua se discernit a pseudoprophetis. Theophylactus. Mystice autem fur Diabolus est, qui venit tentando ut furetur per cogitationes illicitas, et mactet per consensum, et deinde per opera destruat.


Lectio 3

[86078] Catena in Io., cap. 10 l. 3 Augustinus in Ioannem. Aperuit dominus duas res quas quodammodo clausas proposuerat. Primo quidem scimus quia ostium ipse est; nunc autem ostendit quia pastor est, dicens ego sum pastor bonus. Supra autem dixerat pastorem intrare per ostium. Si ergo ipse est ostium, quomodo per seipsum intrat? Sicut ergo ipse per seipsum novit patrem, nos autem per illum; sic intrat in ovile per seipsum, nos autem per ipsum: nos, quia Christum praedicamus, per ostium intramus; Christus autem seipsum praedicat: lumen enim et alia demonstrat et seipsum. Si autem praepositi Ecclesiae, qui filii sunt, pastores sunt; quomodo unus pastor est, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris? Et quidem quod pastor est dedit et membris suis: nam et Petrus pastor, et ceteri apostoli pastores, et omnes boni episcopi: ostium vero nemo nostrum se dicit: hoc sibi ipse proprie tenuit. Non autem adderet bonus, nisi essent et pastores mali: ipsi sunt fures et latrones, aut certe ut multum mercenarii. Gregorius in Evang. Atque eius bonitatis formam, quam nos imitemur, adiungit, dicens bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Fecit quod monuit, ostendit quod iussit: pro ovibus suis animam suam posuit, ut in sacramento nostro corpus suum et sanguinem verteret, et oves quas redemerat carnis suae alimento satiaret. Ostensa est nobis de contemptu mortis via quam sequamur, apposita forma cui imprimamur. Primum nobis est exteriora nostra misericorditer ovibus eius impendere; postremum vero, si necesse sit, etiam in mortem animam nostram pro eisdem ovibus ministrare. Qui autem non dat pro ovibus substantiam suam, quando pro his daturus est animam suam? Augustinus in Ioannem. Non autem solus Christus hoc fecit, et tamen si illi qui fecerunt, membra eius sunt, idem ipse unus hoc fecit: ipse enim potuit facere sine illis, illi sine illo non poterant. Augustinus de Verb. Dom. Omnes tamen pastores boni fuerunt, non solum quia sanguinem fuderunt, sed quia pro ovibus fuderunt: non enim fuderunt elatione, sed caritate. Nam et apud haereticos, qui propter iniquitates et errores suos aliquid molestiarum perpessi fuerunt, nomine martyrii se iactant, ut hoc pallio dealbati facilius furentur, quia lupi sunt. Non autem omnes qui corpora sua in passione etiam ignibus tradunt, aestimandi sunt sanguinem fudisse pro ovibus, sed potius contra oves; dicit enim apostolus: si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Quomodo autem habet vel exiguam caritatem, qui etiam convictus non amat unitatem? Quam dominus commendans, noluit multos appellare pastores, sed pastorem unum, dicens ego sum pastor bonus. Chrysostomus in Ioannem. Sic igitur de cetero dominus de passione sua disputabat, ostendens quoniam pro salute fieret mundi, et non invitus in hanc venit. Deinde rursus ostendit signa pastoris et mercenarii, cum dicit mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit. Gregorius. Sunt enim nonnulli qui dum plus terrenam substantiam quam oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt: non enim pastor, sed mercenarius vocatur qui non pro amore intimo oves dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est qui pastoris locum tenet, sed lucrum animarum non quaerit, terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet. Augustinus de Verb. Dom. Aliud ergo quaerit in Ecclesia, non Deum quaerit: si Deum quaereret, castus esset, quia legitimum maritum anima Deum habet: quisquis a Deo praeter Deum aliquid quaerit, non caste Deum quaerit. Gregorius. Utrum vero pastor sit, vel mercenarius, cognosci veraciter non potest, si occasio necessitatis deest: tranquillitatis enim tempore plerumque ad gregis custodiam sicut verus pastor, sic etiam mercenarius stat; sed lupus veniens indicat quo quisque animo super gregis custodiam stabat. Augustinus. Lupus autem Diabolus est, et qui illum sequuntur: nam dictum est quod induti quidam pellibus ovium, intus sunt lupi rapaces. Augustinus in Ioannem. Ecce lupus ovis guttur apprehendit, Diabolus fideli adulterium persuasit, excommunicandus est: sed excommunicatus inimicus erit, insidiabitur, nocebit cum potuerit: unde taces, non increpas: lupum venientem vidisti, et fugisti: corpore stetisti, animo fugisti; affectiones enim nostrae motus animorum sunt: laetitia animi diffusio est, tristitia autem contractio, cupiditas animi progressio, timor animi fuga est. Gregorius. Lupus etiam super oves venit cum quilibet iniustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor esse videbatur et non erat, reliquit oves et fugit: quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere eius iniustitiae non praesumit. Fugit autem non mutando locum, sed subtrahendo solatium. Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur: quia dum solum exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur; unde subditur mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Sola ergo causa est ut mercenarius fugiat quia mercenarius est, ac si dicat: stare in periculo ovium non potest qui in eo quod ovibus praeest, non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit; et ideo opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat. Augustinus. Si autem apostoli pastores fuerunt, non mercenarii, quare fugiebant quando persecutionem patiebantur? Et hoc domino dicente: si vos persecuti fuerint, fugite. Pulsemus, aderit qui aperiet. Augustinus ad Honoratum. Fugiant ergo omnino de civitate in civitatem servi Christi, ministri verbi et sacramenti eius, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur non deseratur Ecclesia. Cum autem omnium, idest episcoporum, et clericorum, et laicorum est commune periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis, per quos eorum ecclesiastica est implenda necessitas. Tunc ergo de locis in quibus sumus, premente persecutione, fugiendum est Christi ministris, quando ibi aut plebs Christi non fuerit cui ministretur, aut potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa fugiendi. Cum autem plebs manet et ministri fugiunt, ministeriumque subtrahitur, quid erit nisi mercenariorum illa fuga damnabilis, quibus non est cura de ovibus? Augustinus in Ioannem. In bonis ergo nominantur ostium, ostiarius, pastor et oves; in malis fures et latrones, mercenarii, lupus. Augustinus de Verb. Dom. Diligendus est pastor, cavendus latro, tolerandus mercenarius. Tamdiu enim est utilis mercenarius, quamdiu non videt lupum, furem vel latronem; cum autem viderit, fugit. Augustinus in Ioannem. Nec enim mercenarius diceretur, nisi acciperet a conducente mercedem. Filii aeternam hereditatem patris patienter expectant, mercenarius temporalem mercedem conducentis festinanter exoptat; et tamen per linguas utrorumque divina Christi gloria diffamatur. Inde ergo laedit unde mala facit, non unde bona dicit: botrum carpe, spinam cave: quia botrus aliquando de radice vitis exortus, pendet in spinis: multi quippe in Ecclesia commoda terrena sectantes, Christum praedicant, et per eos vox Christi auditur; et sequuntur oves, non mercenarium, sed vocem pastoris per mercenarium.


Lectio 4

[86079] Catena in Io., cap. 10 l. 4 Chrysostomus in Ioannem. Duos superius malos praemisit dominus: unum qui furatur et mactat et rapit; alterum qui non prohibet: per illum seditiosos insinuans, per hunc Iudaeorum magistros confundens, et non procurantes creditas oves. Sed ab utrisque seipsum Christus distinxit: ab illis quidem qui ad laedendum venerunt, in hoc quod dixit: veni ut vitam habeant; ab his qui contemnunt luporum rapinas, ex eo quod pro ovibus animam ponit; et ideo quasi concludens subdit: ego sum pastor bonus. Sed quia superius dixerat, quod oves pastoris vocem audiunt, et sequuntur eum, ne quis dicat: quid ergo dicis de his qui tibi non credunt? Consequenter subdit et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae; quod et Paulus ostendit, dicens: non repellit dominus plebem suam, quam praescivit. Gregorius in Evang. Ac si aperte dicat: diligo oves meas, et ipsae me diligentes obsequuntur: qui enim veritatem non diligit, adhuc minime cognovit. Theophylactus. Hinc autem differentiam mercenarii et pastoris elicias: nam mercenarius ignorat oves, quia raro visitat eas; pastor vero cognoscit oves proprias tamquam erga eas sollicitus. Chrysostomus. Deinde ut non aestimes parem mensuram cognitionis Christi et ovium, consequenter subdit sicut novit me pater, et ego cognosco patrem; quasi dicat: ita certissime ipsum scio, sicut ipse me. Hic ergo est par cognitio, ibi non; nam sequitur et animam meam pono pro ovibus meis. Gregorius. Ac si aperte dicat: in hoc constat quia cognosco patrem et cognoscor a patre, quia animam meam pono pro ovibus meis; idest, ea caritate qua pro ovibus meis morior, quantum patrem diligam ostendo. Chrysostomus. Hoc etiam dicit ostendens quod non est erroneus: quia et apostolus quando seipsum voluit ostendere verum esse magistrum, contra pseudoapostolos induxit rationem a periculis et mortibus. Theophylactus. Seductores enim non exposuerunt animam suam pro ovibus, sed sicut mercenarii deseruerunt illos qui eos sequebantur. Dominus autem, ut non caperentur, dixit: sinite hos abire. Gregorius. Quia vero non solum Iudaeam, sed etiam gentilitatem redimere venerat, adiungit et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili. Augustinus de Verb. Dom. Loquebatur enim primo de ovili de genere carnis Israel: erant autem alii de genere fidei ipsius Israel: extra erant, adhuc in gentibus erant, praedestinati, nondum congregati. Non ergo sunt de hoc ovili, quia non sunt de genere carnis Israel; sed erunt de hoc ovili; nam sequitur et illas oportet me adducere. Chrysostomus. Ostendit utrosque dispersos, et pastores non habentes. Sequitur et vocem meam audient; ac si dicat: quid miramini si hi me sunt secuturi et vocem meam audituri, quando alios videbitis me sequentes, et vocem meam audientes? Deinde et futuram eorum praenuntiat unionem; unde subdit et fiet unum ovile et unus pastor. Gregorius. Quasi ex duobus gregibus unum ovile efficit, quia Iudaicum et gentilem populum in sua fide coniungit. Theophylactus. Idem namque omnibus est Baptismi signaculum, unus pastor verbum Dei. Attendant ergo Manichaei, quoniam unum ovile et unus pastor est novi et veteris testamenti. Augustinus in Ioannem. Quid ergo est: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, nisi quia praesentiam suam corporalem non exhibuit nisi populo Israel, ad gentes autem non perrexit ipse, sed misit? Chrysostomus. Hoc autem verbum oportet, quod hic positum est, non necessitatis est demonstrativum, sed eius quod omnino fiet. Quia autem alienum dicebant eum a patre, subiungit propterea me pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Augustinus in Ioannem. Idest, quia morior, ut resurgam: cum magno enim pondere dictum est ego pono. Non glorientur Iudaei: saevire poterunt: si ego noluero ponere animam meam, quid saeviendo facturi sunt? Theophylactus. Dilexit autem pater filium, non tamquam stipendia mortis pro nobis sustinendae, dilectionem suam ei tribuens; sed quasi suae quidditatis proprietatem in genito intuens, dum ex eadem caritate pro nobis voluit mortem subire. Chrysostomus in Ioannem. Vel utitur hic condescensione; quasi dicat: etsi nihil aliud esset, hoc suasit mihi amare vos, quod vos ita amamini a patre, ut ego etiam propter hoc diligar ab eo, quia pro vobis morior. Non autem a patre antea non amabatur, et nos sumus facti amoris eius causa. Similiter autem et hoc ostendere vult, quoniam non invitus ad passionem venit; unde sequitur nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Augustinus de Trin. In quo demonstravit quod nulla causa peccati usque ad mortem carnis accesserit, sed quia voluit, quando voluit, et quomodo voluit; unde sequitur potestatem habeo ponendi animam meam. Chrysostomus. Quia enim multoties consiliabatur eum interficere, dicit quoniam nolente eo inutilis erat hic labor. Ita enim habeo potestatem animam meam ponere, ut nullus possit me invito facere: quod in hominibus non est: nos enim non habemus potestatem aliter ponere, nisi interficiendo nosmetipsos; ipse autem solus dominus est ponendi eam. Hoc autem existente vero et illud constat, quod quandocumque voluerit, eam suscipere possit; unde sequitur et potestatem habeo iterum sumendi eam: in quo et resurrectionem demonstravit indubitabilem. Ut autem non aestiment, cum eum interfecerint, derelictum a patre, subiungit hoc mandatum accepi a patre meo, scilicet ponendi animam et sumendi. Ex quo non est intelligendum quod prius expectaverit audire, et opus ei fuerit discere; sed voluntarium monstravit processum, et contrarietatis ad patrem suspicionem destruxit. Theophylactus. Nihil enim aliud mandatum hic dicitur quam ea quae ad patrem concordia. Alcuinus. Verbum enim non verbo accepit mandatum, sed in verbo unigenito patris est omne mandatum. Cum autem dicitur filius accipere quod substantialiter habet, non potestas minuitur, sed generatio eius ostenditur: pater enim filio, quem perfectum genuit, omnia gignendo dedit. Theophylactus. Postquam autem de se sublimia ostenderat, mortis et vitae se principem exprimens, rursum inducit humilia, sic mira dispositione utraque connectens ut nec minor aut subditus patri reputetur, nec Dei adversarius, sed eiusdem potestatis et consilii. Augustinus in Ioannem. Per hoc autem quod dixit de anima sua, instruimur contra Apollinaristas, qui dicunt Christum non habuisse animam humanam, idest rationalem. Quaeramus autem quomodo dominus animam suam ponit. Christus enim est verbum et homo, idest verbum et anima et caro. Christus ergo ex eo quod verbum est, ponit animam, et iterum sumit eam; an ex eo quod anima humana est, ipsa se ponit, et iterum ipsa se sumit; an iterum ex eo quod caro est, caro animam ponit, et iterum sumit? Si autem dixerimus quia verbum Dei posuit animam suam et iterum sumpsit eam: ergo aliquando anima illa separata est a Dei verbo. Mors enim corpus ab anima separavit; a verbo autem animam separatam non dico. Si autem dixerimus quia ipsa se anima posuit, absurdissimus sensus est: si enim a verbo separata non erat, a seipsa poterat separari? Caro ergo ponit animam suam, et iterum sumit eam, non tamen potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem, scilicet verbi. Alcuinus. Et quia lux in tenebris lucebat, et tenebrae eam non comprehenderunt, subiungitur dissensio itaque facta est inter Iudaeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet et insanit. Chrysostomus. Quia enim maiora erant quam secundum hominem ea quae dicebantur, Daemonium eum habere dicebant. Sed quod Daemonium non habebat ostendunt alii ab his quae fecit; unde sequitur alii autem dicebant: haec verba non sunt Daemonium habentis. Numquid Daemonium potest caecorum oculos aperire? Quasi dicant: nec ipsa verba Daemonium habentis videntur. Si vero non suademini a verbis, ab operibus moveamini. Quia ergo dominus eam quae per res est tribuerat demonstrationem, silebat de reliquo: neque enim responsione erant digni. Sed et nos erudivit mansuetudinem et longanimitatem omnem. Ipsi etiam seipsos compescebant, quando ab invicem divisi altercabantur.


Lectio 5

[86080] Catena in Io., cap. 10 l. 5 Alcuinus. Audivimus patientiam Dei et inter opprobria praedicationem salutis; sed ipsi obdurati magis eum tentare quam ipsi obedire volebant; unde dicitur facta sunt autem encaenia in Hierosolymis. Augustinus in Ioannem. Encaenia festivitas erat dedicationis templi: Graece enim chenon, dicitur novum: quandocumque novum quid fuerit dedicatum, encaenia vocantur. Chrysostomus in Ioannem. Dicit enim diem secundum quam templum dedicatum est, redeuntibus eis a captivitate Babylonis. Theophylactus. Splendide ergo prosequebantur solemnitatem, veluti proprium decorem recuperante civitate post tam longam captivitatem. Alcuinus. Vel haec dedicatio in memoriam illius erat dedicationis quam Iudas Machabaeus fecit. Prima enim dedicatio a Salomone facta est tempore autumni; secunda a Zorobabel et Iesu sacerdote, tempore veris; haec autem tempore hiemali; unde sequitur et hiems erat. Beda. Sub Iuda enim Machabaeo statutum legitur ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus renovaretur officiis. Theophylactus. Tempus autem hiemis Evangelista exprimit, ad ostendendum quod proximum esset tempus passionis: nam in vere sequenti passus est dominus; et ideo Hierosolymis conversabatur. Gregorius Moralium. Vel idcirco hiemis curavit tempus exprimere, ut inesse Iudaeorum cordibus malitiae frigus indicaret. Chrysostomus. In hac autem solemnitate Christus cum multo studio aderat: de reliquo enim Iudaeam frequentabat, quia passio erat in ianuis; unde sequitur et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. Alcuinus. Porticus Salomonis dicitur ubi rex ille ad orandum stare consueverat: et ideo ex eius nomine cognominabatur. Solent autem porticus quibus templum cingebatur, ex nomine templi vocari. Si autem filius Dei in templo in quo caro brutorum animalium offerebatur, ambulare voluit; quanto magis nostram orationis domum, in qua caro et sanguis eius consecratur, visitare gaudebit? Theophylactus. Satagas tu quoque, dum hiems imminet, idest vita praesens turbinibus iniquitatis concussa, spirituales encaenias tui templi celebrare, semper renovando teipsum, et ascensiones in corde tuo disponens: tunc Iesus erit praesto tibi in porticu Salomonis, pacificum statum tibi tribuens sub tegmine proprio. In saeculo autem futuro nemo renovationis solemnia perficere poterit. Augustinus in Ioannem. Quia ergo Iudaei friguerant a diligendi caritate, et ardebant nocendi cupiditate, non accedebant prosequendo, sed premebant persequendo; unde sequitur circumdederunt ergo eum Iudaei, et dixerunt ei: quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant. Chrysostomus. Opera enim eius in nullo incusare valentes, captionem quamdam ex verbis cupiebant invenire. Et intuere perversitatem illorum: nam cum per sermonem erudit, dicunt ei quod signum ostendis? Cum autem per opera demonstrat, dicunt ei si tu es Christus, dic nobis palam: quasi semper ad contrarium stantes. Sed et plenum odio erat quod dicunt dic nobis palam. Et nimirum ipse palam omnia dicebat, in festivitatibus semper assistens, et nihil occulte loquebatur. Sed et adulationis verba praemittunt, dicentes quousque animam nostram tollis? Ut scilicet eum provocantes, aliquam captionem inveniant. Alcuinus. Causantur enim quod animos eorum incertos et suspensos dimittendo tolleret, qui venerat ut animas salvaret. Augustinus. Quaerebant autem audire a domino: ego sum Christus; et fortasse de Christo secundum hominem sapiebant, sed divinitatem Christi in prophetis non intelligebant, et sic si diceret: ego sum Christus, secundum quod illi sapiebant, de semine David, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem. Alcuinus. Et sic cogitabant eum tradere potestati praesidis ad puniendum, quasi contra Augustum imperium usurparet; quare dominus ita temperavit responsionem ut etiam calumniatorum ora concluderet, et quia Christus est, fidelibus panderet: et de homine quaerentibus divinitatis mysteria narrat; unde sequitur respondit eis Iesus: loquor vobis, et non creditis. Opera quae ego facio in nomine patris mei, haec testimonium perhibent de me. Chrysostomus. Quia enim simulabant a solo verbo se suaderi, qui a tot operibus non sunt suasi, arguit malitiam eorum, quasi dicat: si operibus non creditis, qualiter verbis credetis? Et quare non credant, ostendit subdens sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Augustinus. Hoc autem dixit, quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos: oves enim sunt credendo, pastorem sequendo. Theophylactus. Postquam vero dixerat: non estis ex ovibus meis, consequenter induxit eos ut oves eius efficiantur, dicens oves meae vocem meam audiunt. Alcuinus. Idest, praeceptis meis ex animo obediunt. Et ego cognosco eas, idest eligo: et sequuntur me, hic mansuetudinis et innocentiae viam incedendo, et post ad gaudia aeternae vitae intrando; unde sequitur ego vitam aeternam do eis. Augustinus. Ista sunt pascua de quibus supra dixerat: et pascua inveniet. Bona pascua vita aeterna dicitur, ubi nulla herba arescit, totum viret. Vos autem calumniam propterea quaeritis, quia de vita praesenti cogitatis. Sequitur et non peribunt in aeternum: subaudi tamquam eis dixerit: vos peribitis in aeternum, quia non estis ex ovibus meis. Theophylactus. Sed quomodo videmus Iudam periisse? Quia non permansit usque ad finem. Christus autem de perseverantibus hoc dixit; nam si quis separatur ab ovium grege, desinens sequi pastorem, confestim incurrit periculum. Augustinus. Quare autem non pereant, subdit et non rapiet eas quisquam de manu mea: de illis enim ovibus de quibus dicitur: novit dominus qui sunt eius, nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit. Securus est de numero illorum qui pro eis novit quid dedit. Hilarius de Trin. Consciae potestatis haec vox est: at vero ut in natura licet Dei, tamen ex Deo intelligenda sit eius nativitas, subiecit pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est. Non occultat ex patre esse se natum: quod enim a patre accepit, accepit nascendo, non postea; tamen ex alio est dum accepit. Augustinus in Ioannem. Non enim crescendo, sed nascendo aequalis est qui semper natus est de patre filius, de Deo Deus. Hoc est ergo quod dedit mihi pater, quod maius omnibus est, ut scilicet sim verbum eius, ut sim unigenitus filius eius, ut sim splendor lucis eius. Ideo ergo nemo rapit oves meas de manu mea, quia nec de manu patris mei; unde sequitur et nemo potest rapere de manu patris mei. Si manum intelligamus potestatem, una est patris et filii potestas, quia una divinitas: si autem manum intelligamus filium, manus patris est ipse filius: quod non ita dictum est tamquam Deus pater habeat corporis membra; sed quod per ipsum facta sunt omnia. Nam solent et homines dicere manus suas esse alios homines per quos faciunt quod volunt. Aliquando et ipsum opus hominis manus hominis dicitur, quod fit per manum; sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id quod scriptum sit, agnoscit. Hoc autem loco manum patris, et filii intelligimus potestatem: ne forte cum hic manum patris ipsum filium dictum acceperimus, incipiat carnalis cogitatio etiam filii quaerere filium. Hilarius. Ut enim per corporalem significationem, virtutem possis eiusdem nosse naturae, commemorata est filii manus, manus patris, quia natura et virtus patris est etiam in filio. Chrysostomus in Ioannem. Deinde ut non aestimes quia ipse quidem imbecillis est, propter patris autem virtutem in tuto sunt oves, subdit ego et pater unum sumus. Augustinus. Utrumque audi, et unum et sumus, et a Charybdi et a Scilla liberaberis. Quod dixit unum, liberat te a Sabellio. Si unum, non ergo diversum; si sumus, ergo pater et filius. Augustinus de Trin. Unum enim sumus dictum est: quod ille hoc et ego secundum essentiam, non secundum relativum. Hilarius de Trin. Haec igitur quia haeretici negare non possunt, impietatis suae mendacio neganda corrumpunt: tentant enim id ad unanimitatis referre consensum, ut voluntatis in his unitas sit, non naturae; idest, ut non per id quod sunt idem, sed per id quod idem volunt, unum sint. Sed per naturae nativitatem, dum nihil Deus in ea ex se gignendo eum degenerat, unum sunt. Dumque de manu eius non rapiuntur, non rapiuntur de manu patris; dum in operante se operatur pater, dum ipse in patre, et in eo pater est. Hoc non praestat creatura, sed nativitas; non efficit voluntas, sed potestas; non loquitur unanimitas, sed natura. Non negamus igitur unanimitatem inter patrem et filium: nam hoc solent haeretici mentiri, ut cum solam concordiam ad unitatem non recipimus, discordes eos a nobis affirmari loquantur. Sed audiant quam a nobis unanimitas non negetur. Unum sunt pater et filius natura, honore et virtute; nec natura eadem potest velle diversa.


Lectio 6

[86081] Catena in Io., cap. 10 l. 6 Augustinus in Ioannem. Audierunt ergo Iudaei: ego et pater unum sumus, et non pertulerunt, et more suo duri ad lapides cucurrerunt; unde dicitur sustulerunt lapides Iudaei, ut lapidarent eum. Hilarius de Trin. Nunc haereticorum furor iam domino in caelis sedente pari infidelitate dictis non obedientes, odium impietatis exercent, verborum lapides iniciunt, et, si possent, de throno eum suo in crucem retraherent. Theophylactus. Dominus autem ostendens quod nullam iustam habebant occasionem furendi adversus eum, commemorat signa quae fecerat; nam sequitur respondit eis Iesus: multa bona opera ostendi vobis ex patre meo. Alcuinus. Scilicet in sanitatibus infirmorum, in exhibitione doctrinae et miraculorum; quae ex patre ostendi, quia eius gloriam per omnia quaesivi. Propter quod eorum opus me lapidatis? Quamvis inviti, confitentur multa beneficia sibi impensa a Christo; sed quod de sua patrisque aequalitate dixerat, pro blasphemia deputabant; unde sequitur responderunt ei Iudaei: de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia, homo cum sis, facis teipsum Deum. Augustinus. Ad hoc responderunt quod dixerat: ego et pater unum sumus. Ecce Iudaei intellexerunt quod Ariani non intelligunt; ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici: ego et pater unum sumus, nisi ubi aequalitas est patris et filii. Hilarius. Iudaeus dicit cum sis homo; Arianus: cum sis creatura; utrique autem dicunt facis te Deum. Subicit enim Arianus substantiae novae et alienae Deum, ut aut alterius generis Deus sit, aut omnino nec Deus; dicit enim: non est filius ex nativitate, non est Deus ex veritate; creatura est praestantior cunctis. Chrysostomus in Ioannem. Dominus autem non destruxit opinionem Iudaeorum aestimantium quod se Deo parem diceret; sed magis contrarium facit; nam sequitur respondit eis Iesus: nonne scriptum est in lege vestra? Augustinus in Ioannem. Idest, vobis data: quia ego dixi: dii estis. Deus hoc dicit per prophetam in Psalmo, hominibus. Et legem appellavit dominus generaliter omnes illas Scripturas, quamvis alicubi specialiter dicat legem, a prophetis distinguens, sicuti est: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Aliquando autem in tria distribuit easdem Scripturas, ubi ait: oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et Psalmis de me. Nunc vero etiam Psalmos legis nomine nuncupavit: ex quibus sic argumentatur: si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, quem pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: quia blasphemas, quia dixi: filius Dei sum? Hilarius. Demonstraturus quidem quod ipse et pater unum essent, in eo primo ineptia ridiculi opprobrii confutatur, cur in reatum vocaretur, quod se, cum homo esset, Deum faceret. Cum enim lex huius nominis appellationem sanctis hominibus decerneret, et sermo Dei indissolubilis confirmaret hanc impartiti nominis professionem; iam ergo non est criminis, quod se Deum, cum homo sit, faciat, cum eos qui homines sunt, deos lex dixerit. Et si a ceteris hominibus non irreligiosa huius nominis usurpatio est: ab eo homine quem sanctificavit pater, non impudenter usurpari videtur, quia Dei filium se dixerit, cum praecellat ceteros per id quod sanctificatus in filium est, beato Paulo dicente quod praedestinatus est filius in virtute secundum spiritum sanctificationis: omnis enim haec de homine responsio est, quod Dei filius etiam hominis filius est. Augustinus. Vel aliter. Sanctificavit; idest, ut sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum genuit. Si autem sermo Dei factus est ad homines ut dicerentur dii, ipsum verbum Dei quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei homines participando fiunt dii, verbum unde participatur non est Deus? Theophylactus. Vel sanctificavit eum, hoc est sanxit sacrificari pro mundo. In quo ostendit se non esse Deum sicut ceteri: nam salvum facere mundum, divinum opus est, non autem hominis deificati per gratiam. Chrysostomus in Ioannem. Vel interim quidem, ut susciperetur sermo, humilius locutus est; postea autem ad maius eos reduxit, dicens si non facio opera patris mei, nolite credere mihi; per hoc ostendens quod in nullo minor est patre: quia enim substantiam eius impossibile erat eis videre, ab operum parilitate et identitate demonstrationem eius quae secundum virtutem indissimilitudinis est, tribuit. Hilarius. Quid hic adoptio, quid indulgentia nominis loci invenit, ne ex natura Dei filius sit, cum Dei filius ex naturae paternae operibus credendus sit? Non exaequatur ac similis est Deo creatura, neque ei naturae alienae potestas comparatur. Gerere autem se, non sua, sed quae patris sunt, testatur, ne per magnificentiam gestorum naturae nativitas auferatur. Et quia sub sacramento assumpti corporis nati ex Maria hominis, Dei filius non intelligebatur, fides nobis intimatur ex gestis, cum ait si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite. Cur enim sacramentum nati hominis intelligentiam divinae nativitatis impediat, cum divina nativitas omne opus suum sub mysterio assumpti hominis exequatur? Faciens igitur opera patris, demonstrare debuit quid esset operibus credendum; nam sequitur ut cognoscatis et credatis quia pater in me est, et ego in patre. Hoc est illud Dei filius sum; hoc est illud ego et pater unum sumus. Augustinus in Ioannem. Non enim filius sic dicit in me est pater et ego in illo, quomodo possunt dicere homines: si enim bene cogitemus et bene vivamus, in Deo sumus, et Deus in nobis est, quasi participantes eius gratiam et illuminati ab ipso: unigenitus autem Dei filius in patre est, et pater in illo tamquam aequalis.


Lectio 7

[86082] Catena in Io., cap. 10 l. 7 Beda. Adhuc Iudaeos in coepta dementia persistere Evangelista ostendit, dicens quaerebant ergo eum apprehendere. Augustinus in Ioannem. Non credendo et intelligendo, sed saeviendo et occidendo. Tu apprehendas ut habeas; illi apprehendere volebant ut non haberent; unde sequitur et exivit de manibus eorum. Non eum apprehenderunt, quia manus fidei non habuerunt. Sed non erat magnum verbo eicere carnem suam de manibus carnis. Chrysostomus in Ioannem. Cum autem Christus aliquid magnum locutus fuerit, recedit velociter, ut sedetur eorum furor per absentiam eius; quod utique et nunc fecit; unde sequitur et abiit iterum trans Iordanem in eum locum ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic. Ideo hunc locum Evangelista commemorat, ut discas quoniam proprie abiit, ut recordetur eorum quae illic facta sunt et dicta a Ioanne, et testimonii illius. Beda. Dicit autem ubi erat primum, idest a primaeva aetate. Demorante autem eo ibi, narrat quia multi venerunt ad eum; unde sequitur et multi venerunt ad eum, et dicebant quia Ioannes quidem fecit signum nullum. Augustinus. Idest, nullum miraculum ostendit: non Daemonia fugavit, non caecos illuminavit, non mortuos suscitavit. Chrysostomus. Vide autem qualiter syllogismos componunt indubitabiles. Ioannes quidem, dicunt, nullum signum fecit; hic autem facit: quare huius praeeminentia ostenditur. Deinde ne putetur Ioannes, quia nullum signum fecit, indignus testimonio, subdunt omnia autem quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant; quasi dicant: etsi nullum signum fecerit, tamen de hoc omnia veraciter dixit. Ergo dicunt: si Ioanni credere oportebat, multo magis huic, cum illius testimonio etiam demonstrationem signorum habenti; unde sequitur et multi crediderunt in eum. Augustinus. Ecce qui apprehenderunt permanentem, non quomodo Iudaei volebant apprehendere discedentem. Et nos ergo per lucernam veniamus ad diem, quia Ioannes lucerna erat, et diei testimonium perhibebat. Theophylactus. Notandum autem, quod crebro dominus educit populus ad solitaria loca, de perfidorum societate eripiens, ut magis fructificent; sicut legem veterem daturus, eduxit populum in desertum. Mystice autem recedens a Hierosolymis dominus, hoc est a plebe Iudaica, ad loca fontes habentia se transfert, idest ad Ecclesiam ex gentibus, quae habet fontem Baptismi, per quem multi ad Christum accedunt, quasi transeuntes Iordanem.


Caput 11
Lectio 1

[86083] Catena in Io., cap. 11 l. 1 Beda. Dixerat Evangelista, dominum trans Iordanem abiisse, tuncque Lazarum contigit infirmari; unde dicitur erat quidam languens Lazarus a Bethania. Hinc est quod in quibusdam exemplaribus copulativa coniunctio et posita invenitur, ut sequentia verba superioribus connexa videantur. Interpretatur autem Lazarus adiutus. Inter omnes enim mortuos quos dominus suscitavit, hic magis ab eo adiuvatur, quem non solum mortuum, sed quatriduanum suscitavit. Augustinus in Ioannem. Inter omnia enim miracula quae fecit dominus, Lazari resurrectio praecipue praedicatur. Sed si attendamus quis fecerit, delectari debemus potius quam mirari. Ille suscitavit hominem qui fecit hominem: plus enim est hominem creare quam resuscitare. Infirmabatur autem in Bethania Lazarus; unde dicitur a Bethania de castello Mariae et Marthae sororum eius; quod castellum erat proximum Hierosolymis. Alcuinus. Et quia plures feminae huius nominis erant, ne erraremus in nomine, ostenditur ex notissima actione; nam sequitur Maria autem erat quae unxit dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Chrysostomus in Ioannem. Igitur primum quidem illud necessarium discere, quoniam haec non fuit illa meretrix quae in Luca legitur: haec enim honesta fuit, et studiosa circa Christi susceptionem. Augustinus de Cons. Evang. Vel aliter. Hoc dicens Ioannes attestatur Lucae, qui hoc in domo Pharisaei cuiusdam Simonis factum esse narravit: iam itaque hoc Maria fecerat. Quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est, quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus. Augustinus de Verb. Dom. Invaserat igitur Lazarum pernicies inimica languoris; miserandi hominis corpus quotidie edax febris incendium consumebat. Aderant autem duae sorores languenti, et casum dolentes, iuvenis aegrotantis lectulo iugiter inhaerebant; unde de eis mox subditur miserunt ergo sorores eius ad eum, dicentes: domine, ecce quem amas infirmatur. Augustinus in Ioannem. Non dixerunt: veni et sana; non ausae sunt dicere: ibi iube, et hic fiet; sed tantummodo ecce quem amas infirmatur. Chrysostomus. Per hoc enim ad miserendum volunt attrahere Christum; adhuc enim ei quasi homini intendebant. Ideo autem non iverunt ad Christum, sicut centurio et regulus, sed mittunt, quia vehementer confidebant de Christo, propter multam familiaritatem quam habebant ad eum, et quia a luctu detinebantur. Theophylactus. Et quia mulieres erant, quas non decet de facili domo exire. Multam autem devotionem et fidei magnitudinem exprimunt, dicentes ecce quem amas infirmatur: tantam enim potentiam in domino esse credebant, quod mirum videretur qualiter virum sibi dilectum infirmitas potuerit occupare. Sequitur audiens autem Iesus dixit eis: infirmitas haec non est ad mortem: quia ipsa mors non erat ad mortem, sed potius ad miraculum: quo facto crederent homines in Christum et vitarent veram mortem; unde sequitur sed pro gloria Dei. Ubi ex obliquo dominus Deum se dixit, contra haereticos qui dicunt, quod filius Dei non sit Deus. Pro gloria ergo cuius Dei? Audi quod sequitur: ut glorificetur filius Dei per eam, scilicet infirmitatem. Chrysostomus. Hoc autem ut non est causale, sed eventus; nam evenit quidem aliunde infirmitas, usus est autem ea in gloriam Dei. Sequitur diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum. Augustinus. Ille languens, illae tristes, omnes dilecti. Habebant ergo spem, quoniam diligebantur ab eo qui est dolentium consolator, languentiumque sanator. Chrysostomus. Per hoc etiam erudit nos Evangelista non tristari, si qua infirmitas facta fuerit circa bonos viros et Dei amicos.


Lectio 2

[86084] Catena in Io., cap. 11 l. 2 Alcuinus. Dominus, nuntiata infirmitate Lazari, quousque quatriduum compleretur sanare distulit, ut mirabilius suscitaret; unde dicitur ut autem audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Chrysostomus. Ut scilicet expiraret et sepeliretur et dicerent quoniam foetet, ut nullus posset dicere, quoniam nondum defunctum eum suscitavit, sed stupor fuit, et non mors. Sequitur deinde post haec dicit discipulis suis: eamus in Iudaeam iterum. Augustinus. Ubi pene fuerat lapidatus, quia propterea inde discessisse videbatur ne lapidaretur. Discessit enim ut homo; sed in redeundo, quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem. Chrysostomus. Nusquam autem alibi dominus praedixit discipulis quo iturus esset; sed hic praedicit, quia formidabant vehementer, ut non repente eos conturbet; nam sequitur dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et tu iterum vadis illuc? Formidabant enim et pro eo et pro seipsis: nondum enim erant in fide firmati. Augustinus. Cum autem vellent dare consilium homines Deo, discipuli magistro, corripuit eos; unde sequitur respondit Iesus: nonne duodecim horae sunt diei? Ut enim diem se ostenderet, duodecim discipulos elegit. In hoc autem verbo non ipsum Iudam, sed successorem eius praevidebat. Iuda enim cadente, successit Mathias, et duodenarius numerus mansit. Horae ergo illustrantur a die, ut per horarum praedicationem credat mundus in diem. Me ergo sequimini, si non vultis offendere; unde subdit si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Chrysostomus. Quasi dicat: qui sibi nihil conscius est nequitiae, nihil patietur versutiae; qui vero mala agit, patietur. Itaque non oportet formidare: nihil enim dignum morte gessimus. Vel aliter. Si quis lucem huius mundi videt, securus est; multo magis qui mecum est, nisi amoverit se a me. Theophylactus. Quidam vero hunc diem intelligunt tempus praecedens passionem, noctem vero ipsam passionem. Dicit ergo eis: dum dies est, idest dum nondum imminet tempus passionis, non offendetis: non enim vos persequentur Iudaei: cum autem nox venerit, passionem propriam dico, ex tunc noctem possidebitis angustiarum.


Lectio 3

[86085] Catena in Io., cap. 11 l. 3 Chrysostomus in Ioannem. Posita una confortatione discipulorum, hic alio modo eos confortat, ostendens quoniam non Hierosolymam debent ire, sed in Bethaniam; unde dicitur haec ait, et post haec dicit illis: Lazarus amicus noster dormit; sed vado ut a somno excitem eum; quasi dicat: non eo rursus disputaturus contra Iudaeos, sed amicum nostrum excitaturus: propter hoc ergo dicit amicus noster, ut ostendat necessarium suum adventum. Augustinus in Ioannem. Quod autem dixit dormit, verum dixit. Domino dormiebat, hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non poterant: nam dominus tanta facilitate excitabat de sepulchro, quanta tu excitas dormientem de lecto. Ergo secundum potentiam suam dixit dormientem, sicut et apostolus dicit: de dormientibus autem nolo vos ignorare. Dormientes appellavit, quia resurrecturos praenuntiavit. Sed quomodo interest in ipsis qui quotidie dormiunt et exurgunt, quid quisque videat in somnis; alii sentiunt laeta somnia, alii torquentia: sic unusquisque cum causa sua dormit, cum causa sua surgit. Chrysostomus. Discipuli autem impedire voluerunt eius adventum in Iudaeam; unde sequitur dixerunt ergo discipuli eius: domine, si dormit, salvus erit: solet enim esse somnus aegrotantium salutis indicium; quasi dicant: si dormit, non igitur utile est quod tu vadas ad excitandum eum. Augustinus. Quomodo ergo intellexerunt discipuli, sic responderunt; unde sequitur dixerat autem Iesus de morte eius; illi vero putaverunt quod de dormitione somni diceret. Chrysostomus. Si vero quis dicat: quomodo non cognoverunt discipuli mortuum esse, ab eo quod dixit vado ut excitem illum? Stultum enim erat eum ire per tot stadia ut Lazarum a somno excitaret: istud dicemus, quoniam aestimabant hoc aenigma esse, qualia multa loquebatur. Augustinus. Quia ergo obscure dixerat dormit, manifestat quod dixerat; unde sequitur tunc ergo dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est. Chrysostomus. Non autem hic adiecit: vado ut resuscitem eum; non enim volebat verbis praedicere quod per opera debebat certificare, vanam gloriam ubique nos fugere docens; et quod non oportet simpliciter promittere. Sequitur et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. Augustinus. Aeger enim, non mortuus fuerat nuntiatus; sed quomodo lateret eum qui creaverat, ad cuius manus anima morientis exierat? Ait ergo gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi: ut iam inciperent admirari, quia dominus poterat dicere mortuum, quod nec viderat nec audiverat. Ubi meminisse debemus quod adhuc etiam ipsorum discipulorum miraculis aedificabatur fides, non ut esse inciperet, sed ut quae coeperat cresceret. Quod ergo dicit ut credatis, intelligendum est ut amplius robustiusque credatis. Theophylactus. Intellexerunt autem quidam hoc sic. Gaudeo, inquit, pro vobis: nam cum illic non extiterim, confert ad maioritatem fidei vestrae; quoniam si astitissem, aegrotantem curassem, quod esset modicum signum ad meae virtutis indicium. Quia vero me absente supervenit mors, potius in fide mea corroboramini, cum videbitis me posse etiam defunctum putrescentem resuscitare. Chrysostomus. Igitur omnes discipuli quidem timebant Iudaeos, super alios vero Thomas; unde sequitur dicit ergo Thomas, qui dicitur Dydimus, ad condiscipulos: eamus et nos, et moriamur cum eo: infirmior enim erat aliis et infidelior, postea omnibus fortior factus est et irreprehensibilis, qui solus orbem terrarum percurrit, et in mediis plebibus volvebatur volentibus eum interficere. Beda. Vel castigati discipuli superioribus domini verbis non ausi sunt ultra contradicere; sed Thomas prae omnibus socios hortatur, ut irent et morerentur cum eo: in quo magna eius videtur esse constantia: sic enim loquebatur, quasi facere posset quae alios hortabatur, immemor suae fragilitatis, sicut et Petrus.


Lectio 4

[86086] Catena in Io., cap. 11 l. 4 Alcuinus. Dominus ad hoc venire distulerat ut quatriduum impleretur, ut Lazarus gloriosius resuscitaretur; unde dicitur venit itaque Iesus, et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem. Chrysostomus in Ioannem. Manserat enim dominus duobus diebus, et ante duos dies venerat nuntius, in qua die Lazarus est defunctus: ipse autem quarta die accessit. Augustinus in Ioannem. De quatuor autem diebus multa dici possunt. Diversis enim modis una res significari potest. Est enim unus dies mortis quem homo trahit de mortis propagine. Sed et legem naturalem transgrediuntur homines: ecce alter dies mortis. Lex etiam Scripturae data est divinitus per Moysen, et ipsa contemnitur: adde tertium diem mortis. Venit Evangelium, et ipsum transgrediuntur homines: ecce quartus dies mortis. Et ad tales excitandos dominus non dedignatur accedere. Alcuinus. Aliter. Primum peccatum extitit elatio in corde, secundum consensus, tertium factum, quartum consuetudo. Sequitur erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. Chrysostomus. Quod erat milliaria duo. Hoc autem inducitur ad ostendendum quod congruum fuit multos Iudaeorum a Hierosolymis adesse; unde subditur multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Sed quomodo Iudaei consolabantur dilectas a Christo, cum iam statuissent quod si quis Christum confiteretur, extra synagogam fieret? Sed propter calamitatis necessitatem, aut quasi nobiles has mulieres reverentes, eas consolabantur; aut quia hi aderant qui non mali erant: multi enim ex ipsis credebant. Hoc autem dicebat Evangelista ad ostendendum quod Lazarus vere mortuus erat. Beda. Nondum autem dominus castellum introierat; unde adhuc extra castellum posito occurrit Martha; unde sequitur Martha ergo, ut audivit quia Iesus veniret, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. Chrysostomus. Non autem assumit sororem obviam Christo vadens; vult enim singulariter Christo loqui, et quod factum est ei annuntiare; cum vero eam in bonam spem duxit, tunc abiit et vocavit Mariam. Theophylactus. Primo itaque non pandit sorori, volens astantes hoc latere; quoniam si percepisset Maria Christum accedere, obviam iret, et comitarentur eam praesentes Iudaei, quibus notum fore adventum Iesu Martha nolebat. Sequitur dixit autem Martha ad Iesum: domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Chrysostomus. Credebat enim in Christum, sed non ut oportebat: nondum enim cognoscebat quoniam Deus erat; et ideo dicebat si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Theophylactus. Quasi diffidens quoniam etiam absens, si vellet, posset prohibere mortem fratris sui. Chrysostomus. Nondum etiam cognoscebat quod propria virtute hoc faceret; quod apparet ex hoc quod subditur: sed nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus: ut de virtuoso quodam et approbato viro loquens. Augustinus in Ioannem. Non autem dicit ei: rogo te ut resuscites fratrem meum; unde enim sciebat, si fratri eius resurgere utile fuerat? Hoc tamen dixit: scio quia potes, si vis, facere: utrum facias, iudicii tui est, non praesumptionis meae. Chrysostomus. Dominus autem vera quae non cognoscebat eam docuit; unde sequitur dixit ei Iesus: resurget frater tuus. Non dixit: petam ut resurgat. Sed si diceret: non indigeo adiutorio, a me ipso omnia facio, valde fuisset grave mulieri; sed hoc dicere: resurget, medium erat. Augustinus. Ambiguum autem fuit quod dixit resurget: non enim ait: modo; et ideo sequitur dicit ei Martha: scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. De illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum. Chrysostomus in Ioannem. Audierat autem mulier multa a Christo de resurrectione loquente; dominus autem manifestius suam ostendit auctoritatem: nam subditur dicit ei Iesus: ego sum resurrectio et vita: ostendens quoniam non indiget alio adiutorio: si enim alio adiutorio indigeret, qualiter erit resurrectio? Si vero ipse est vita, non loco circumcluditur, sed ubique existens potest sanare. Alcuinus. Ideo ego sum resurrectio, quia vita: per quem tunc cum aliis resurget, per eumdem potest et modo resurgere. Chrysostomus. Illa ergo dicente: quaecumque petieris, ipse dicit qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: ostendens quoniam ipse est tributor bonorum, et ab ipso oportet petere. Per hoc autem eius intellectum elevat: non enim hoc erat solum quod quaerebatur, ut solum Lazarum suscitaret; sed etiam oportebat eam et qui praesentes erant discere resurrectionem. Augustinus. Dicit ergo qui credit in me, etiam si mortuus fuerit in carne, vivet in anima, donec resurget caro, nunquam postea moritura: nam vita animae fides est. Sequitur et omnis qui vivit in carne, et credit in me, etiam si moriatur ad tempus propter mortem carnis, non morietur in aeternum. Alcuinus. Propter vitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis. Sciebat autem dominus, quem nihil latet, quod hoc credebat; sed confessionem qua salvaretur quaerit; unde sequitur credis hoc? Ait illi: utique, domine, ego credidi quia tu es Christus filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Chrysostomus. Videtur mihi non intellexisse mulier quod dictum est; sed quoniam magnum quid erat intellexit, non tamen cognovit quid est: propterea aliud interrogata, aliud respondit. Augustinus. Vel aliter. Quando hoc credidi quod filius es Dei, credidi quia tu es vita: quia et qui credit in te, etiam si moriatur, vivet.


Lectio 5

[86087] Catena in Io., cap. 11 l. 5 Chrysostomus in Ioannem. Ex virtute sermonum Christi interim Martha lucrata est luctus dissolutionem: ea enim quae ad magistrum erat devotio non permittebat eam sentire praesentia, quae luctum inducere poterant; unde dicitur et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio. Augustinus in Ioannem. Advertendum, quod suppressam vocem silentium nuncupavit: nam quomodo siluit, cum subdatur dicens: magister adest, et vocat te? Chrysostomus in Ioannem. Ideo autem occulte sororem vocat: si enim scivissent Iudaei Christum advenire, recessissent, et non fuissent testes miraculi. Augustinus. Advertendum etiam, quemadmodum Evangelista non dixerit ubi, vel quando, vel quomodo Mariam dominus vocaverit, ut hoc in verbis Marthae potius intelligeretur, narrationis brevitate servata. Theophylactus. Sive etiam ipsam Christi praesentiam vocationem reputavit, quasi dicat: inexcusabile est ut eo praesente tu non exeas obviam ipsi. Chrysostomus. Omnibus autem assidentibus, illa lugens et plangens non expectavit ad se venire magistrum, neque dignitatem servavit, neque a luctu detenta est; sed surgens confestim obviavit; unde sequitur illa ut audivit, surrexit cito, et venit ad eum. Augustinus. Ex quo patet quod non illam praevenisset Martha, si ei notus fuisset adventus Iesu. Sequitur nondum enim venerat Iesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Chrysostomus. Vacantius enim ibat, ut non videatur inicere seipsum miraculo, sed rogari ab aliis. Hoc igitur vult occulte Evangelista insinuare: aut quia cito currebat, ut anticiparet eum venientem. Venit autem non sola, sed omnes trahens Iudaeos; unde sequitur Iudaei igitur qui erant in domo cum ea, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam, dicentes, quia vadit ad monumentum ut ploret ibi. Augustinus. Hoc pertinuit ad Evangelistam narrare, ut videamus quae occasio fuerit quod plures ibi essent quando Lazarus resuscitatus est; ut tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis testes plures inveniret. Sequitur Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius. Chrysostomus. Ferventior haec sorore erat: non enim turbam verecundata est, nec suspicionem timuit quam de Christo Iudaei habebant, cum aliqui inimicorum Christi interessent; sed omnia contempsit humana praesente magistro, et soli se dabat ei qui ad magistrum honori. Theophylactus. Quamvis etiam se diminute videbatur habere, dicens domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Alcuinus. Quasi dicat: dum nobiscum praesens fuisti, non morbus, non infirmitas aliqua apparere ausa est, apud quas vita noverat habitare sive hospitari. Augustinus de Verb. Dom. O infidelis conventio. Te adhuc posito in saeculo Lazarus amicus moritur. Si amicus moritur, inimicus quid patietur? Parum est si non tibi soli superi serviunt; ecce tuum dilectum Inferi rapuerunt. Beda. Non autem omnia dixit Maria quae Martha protulerat: quia consueto hominum more lacrymis non omnia quae voluit et in animo habuit, proferre potuit.


Lectio 6

[86088] Catena in Io., cap. 11 l. 6 Chrysostomus in Ioannem. Mariae loquenti nihil Christus loquitur; neque ea dicit quae sorori dixerat: turba enim aderat multa, et non erat tempus illorum verborum. Sed condescendit, et humiliatur, humanam naturam denudans: quia enim miraculum magnum erat futurum, et multos per id lucraturus, sua condescensione attrahit testes, et humanam monstrat naturam; unde dicitur Iesus ergo ut vidit eam plorantem, et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes, infremuit spiritu, et turbavit semetipsum. Augustinus in Ioannem. Quis enim eum posset nisi ipse turbare? Turbatus est Christus, quia voluit; esurivit, quia voluit; in illius potestate erat sic vel sic affici, vel non affici. Verbum enim animam suscepit et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitate naturam; ac per hoc ubi summa potestas est, secundum voluntatis nutum turbatur infirmitas. Theophylactus. Ad approbandam enim conditionem humanam iubet ei quod suum est prosequi, nec non iniungit ei virtute spiritus sancti, illamque compescit. Haec autem cuncta naturam pati dominus connivet, cum approbando quod homo verus et non apparens fuerat, tum etiam nos monendo, ac metam moestitiae et iucunditati imponendo. Nam ex toto nec compati nec moerere ferinum, ac horum exuberantia muliebre. Sequitur et dixit: ubi posuistis eum? Augustinus de Verb. Dom. Non locum sepulti ignorare credi debuerat, sed fidem populi approbare volebat. Chrysostomus. Non enim vult ipse se inicere, sed omnia ab aliis discere, et rogatus facere, ut ab omni suspicione eripiat signum. Augustinus Lib. 83 quaest. Quod et interrogat, vocationem nostram, quae fit in occulto, arbitror significare. Praedestinatio enim nostrae vocationis occulta est, cuius secreti signum est interrogatio domini quasi nescientis, cum ipsi nesciamus: vel quod ignorare se peccatores alio loco dominus ostendit, dicens: non novi vos; quia in disciplina et praeceptis eius non sunt peccata. Sequitur dicunt ei: domine, veni et vide. Chrysostomus. Nondum enim aliquod signum resurrectionis monstraverat: unde ita videbatur iturus ut lacrymaturus, non ut resuscitaturus, propter hoc ei dicunt veni et vide. Augustinus. Videt autem dominus quando miseretur; unde illi dicit: vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. Sequitur et lacrymatus est Iesus. Alcuinus. Quia fons pietatis erat, flebat pro parte humanitatis quem resuscitare poterat per potentiam divinitatis. Augustinus. Quare autem flevit Christus, nisi quia homines flere docuit? Beda. Est autem hominum consuetudo caros suos mortuos lugere: secundum hanc consuetudinem Iudaei dominum flere putabant; unde subditur dixerunt ergo Iudaei: ecce quomodo amabat eum. Augustinus. Quid est amabat eum? Non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. Sequitur quidam autem ex ipsis dixerunt: non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? Plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur. Chrysostomus. Erant autem ex inimicis eius qui hoc dixerunt. Ex quibus igitur oportebat eius admirari virtutem, ex his ei detrahunt, scilicet ex illuminatione caeci nati, quasi nec illo miraculo facto. In hoc etiam se ostendunt esse corruptos, quia nondum Christo adveniente ad monumentum, praeassumunt accusationes, non exspectantes rei finem. Sequitur Iesus ergo rursum fremens in semetipso venit ad monumentum. Studiose Evangelista frequenter dicit quod lacrymatus est, et quod fremuit, ut discas quod vere nostram naturam induit. Quia enim hic magis aliis Evangelistis magna de eo loquitur, etiam in rebus corporalibus humiliora dicit. Augustinus in Ioannem. Fremas autem et in te, si disponis reviviscere; omni homini dicitur qui premitur pessima consuetudine. Sequitur erat autem spelunca, et lapis superpositus ei. Mortuus sub lapide, reus sub lege: lex enim quae data est Iudaeis, in lapide scripta est. Omnes autem rei sub lege sunt, iusto autem non est lex posita. Beda. Est autem spelunca rupes cavata. Porro monumentum dicitur eo quod mentem moneat; hoc est, mortuos ad memoriam revocat. Sequitur ait Iesus: tollite lapidem. Chrysostomus. Sed quare non lapide iacente fecit resuscitari? Nonne poterat qui corpus movit mortuum voce, etiam multo magis lapidem movere? Non autem hoc fecit, ut eos testes faciat miraculi, ut non dicant quod in caeco dixerant: non est hic. Manus enim, et accessus ad monumentum testabantur quod ipse est. Augustinus. Mystice autem dicit removete lapidem, removete legis pondus, gratiam praedicate. Augustinus Lib. 83 quaest. In quo puto illos significari qui venientibus ad Ecclesiam ex gentibus, onus circumcisionis imponere volebant; vel eos qui in Ecclesia corrupte vivunt, et offensioni sunt credere volentibus. Augustinus de Verb. Dom. Iam autem Maria et Martha sorores Lazari, quae Christum frequenter mortuos resuscitasse viderant, fratrem suum posse resuscitare penitus non credebant; nam sequitur dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat: domine, iam foetet, quatriduanus enim est. Theophylactus. Hoc autem Martha tamquam diffidens dicit, veluti impossibile credens posse fratrem suscitari, ob dierum diuturnitatem. Beda. Vel haec verba non sunt desperationis, sed potius admirationis. Chrysostomus in Ioannem. Sed hoc etiam quod dicit, valet ad obstruendum indevotos, ut et miraculum testentur manus tollentes lapidem, et auditus vocem audiens Christi, et visus videntium Lazarum exire, et odoratus foetorem recipiens. Theophylactus. Christus autem rememorat mulieri ea de quibus secum contulerat, et pene ut obliviscenti loquitur; unde sequitur dicit ei Iesus: nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? Chrysostomus. Non enim memor erat mulier eius quod Christus dixerat supra: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Et discipulis quidem dixit: ut glorificetur filius Dei in ea: hic autem gloriam Dei de patre dicit. Infirmitates enim eorum qui audiebant, causa erant differentiae eorum quae dicebantur. Nolebat dominus interim turbare adstantes; et ideo dicit videbis gloriam Dei. Augustinus. In hoc autem est gloria Dei, quia et foetentem et quatriduanum resuscitat. Sequitur tulerunt ergo lapidem. Origenes in Ioannem. Mora tollendi lapidem adiacentem ex sorore defuncti causata est: nisi enim dixisset iam foetet, est enim quatriduanus, non diceretur dixit Iesus: tollite lapidem. Sustulerunt ergo lapidem: nunc ergo longe tardius ablatus est. Commodum est igitur nihil interponere inter iussa Iesu et ipsorum executionem.


Lectio 7

[86089] Catena in Io., cap. 11 l. 7 Alcuinus. Quia Christus secundum hominem minor erat patre, ab illo petit suscitationem Lazari; atque ideo se exauditum esse dicitur: Iesus autem elevatis sursum oculis dixit: pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Origenes in Ioannem. Elevavit quidem sursum oculos, quoniam intelligentiam humanam erexit, adducens illam per orationem ad excelsum patrem. Sed et necesse est volentem ad exemplar orationis Christi orare, elevare oculos cordis sursum, ac erigere illos a praesentibus rebus memoria, cogitationibus, atque intentionibus. Si autem digne orantibus huiusmodi quaedam exprimitur a Deo de propria oratione promissio: adhuc loquente dicam: ecce adsum, quid expedit arbitrari de domino et salvatore? Erat enim oraturus pro resurrectione Lazari. Sed praeveniens illius orationem qui solus bonus pater est, exaudivit dicenda. Pro impletione igitur orationis subdit gratiarum actiones, dicens pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Chrysostomus in Ioannem. Hoc est, nihil est contrarium mei ad te. Non autem ostendit quod ipse non potuit, vel quod minor sit patre; quia hoc et amicis dicitur, et honore aequalibus. Ut autem ostendat quoniam non indiget oratione, subiungit ego autem sciebam quoniam semper me audis; quasi dicat: ad hoc quod fiat voluntas mea, non indigeo oratione ut tibi suadeam: una enim est nostra voluntas. Hoc autem obumbrate dicit, propter auditorum imbecillitatem. Deus enim non ita dignitatem suam respicit, ut ad salutem nostram: propterea excelsa quidem et magna, pauca, et ipsa occultata, humilia vero multa circumfluunt eius sermonibus. Hilarius de Trin. Non igitur prece eguit: nobis oravit, ne filius ignoraretur; unde subditur sed propter populum qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti. Cum enim sibi non proficeret deprecationis sermo, ad profectum tamen nostrae fidei loquebatur. Non inops ergo auxilii est, sed nos sumus inopes doctrinae. Chrysostomus. Non autem dixit ut credant quoniam minor sum, quoniam sine oratione non possum facere; sed quoniam tu me misisti. Non dixit: misisti me imbecillem, servitutem recognoscentem, a meipso nihil facientem; sed me misisti, ut non Deo contrarium aestiment, nec dicant: non est ex Deo; et ut ostendam, secundum tuam voluntatem opus hoc fieri. Augustinus de Verb. Dom. Venit autem Christus ad monumentum in quo Lazarus dormiebat, et non tamquam mortuum, sed tamquam sanum, tamquam audire paratum, de sepulchro protinus vocavit; unde sequitur haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Ideo dicit nomen, ne omnes mortui cogerentur exire. Chrysostomus. Non autem dixit: surge tu; sed veni foras, ut viventi loquens ei qui mortuus fuerat: propter quod non dixit: in nomine patris mei veni foras; aut: resuscita eum, pater; sed haec omnia dimittens, postquam orantis formam acceperat, per res auctoritatem ostendit: quoniam et hoc sapientiae suae est, per verba quidem condescensionem, per res vero ostendere potestatem. Theophylactus. Alta vero salvatoris vox, quae Lazarum suscitavit, indicium est tubae magnae sonaturae in communi resurrectione. Altius etiam clamavit, ut gentilium ora refrenet fabulantium, in tumulis esse animas defunctorum: nam quasi foras manentem eam advocat per clamorem. Sicut autem universalis resurrectio in ictu oculorum proveniet, sic et haec resurrectio singularis; et ideo sequitur et statim prodiit qui mortuus fuerat, ligatus manus et pedes institis, et facies eius sudario erat ligata. Iam mancipatur effectui quod dicitur: venit hora cum audient defuncti vocem filii Dei, et qui audierint vivent. Origenes in Ioannem. Nam vox elata et clamor non inconvenienter dicitur excitasse illum; et sic adimpletum est quod dixerat: vado ut excitem eum. Sed et pater, qui filium orantem exaudivit, suscitavit Lazarum, ut sic resurrectio Lazari commune opus sit filii orantis et patris exaudientis. Sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Chrysostomus. Exiit autem ligatus, ut non putaretur esse phantasma. Sed et hoc quod exibat ligatus, non minus videbatur esse quam resuscitare. Sequitur dicit eis Iesus: solvite eum, ut videlicet tangentes, et ei appropinquantes, videant quia vere est ille. Sequitur et sinite abire; et hoc propter humilitatem; non enim ducit eum, neque iubet secum ambulare ad sui demonstrationem. Origenes. Dixerat autem supra dominus: propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti: nullo autem eorum credente hoc dixisset, velut aliquis hominum inscius futurorum; unde ad hoc removendum subditur multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et Martham, et viderant quae fecit crediderunt in eum. Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus. Continet quid ambiguum sermo praesens: verum qui iverunt ad Pharisaeos, fuerint ex illis multis qui crediderant, proponentes conciliare Christo hostiliter se habentes ad eum; vel alii a credentibus, irritare volentes invidum Pharisaeorum zelum in ipsum. Et videtur mihi hoc magis Evangelistam exprimere velle: multos enim dixit qui per hoc quod viderunt crediderunt, veluti paucis existentibus aliis, de quibus subdit quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Iesus. Augustinus Lib. 83 quaest. Quamquam autem secundum Evangelistae historiam resuscitatum Lazarum plena fide teneamus, tamen in allegoria aliquid significare non dubito; neque cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem amittunt. Augustinus in Ioannem. Omnis quidem qui peccat moritur; sed Deus magna misericordia animas suscitat, ne moriantur in aeternum. Intelligimus ergo tres mortuos, quos in corporibus suscitavit, aliquid significare de resurrectionibus animarum. Gregorius Moralium. Puellam enim in domo, adolescentem extra portam, in sepulchro autem Lazarum suscitat. Adhuc quippe in domo mortuus iacet qui iacet in peccato: iam quasi extra portam ducitur cuius iniquitas usque ad inverecundiam publicae perpetrationis operatur. Augustinus. Vel intus est mors, quia cogitatum malum nondum processit in factum. Si autem ipsum malum fecisti, quasi mortuum extra portam extulisti. Gregorius. Sepulturae vero aggere premitur qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus gravatur; sed hos plerumque divina gratia respectus sui lumine illustrat. Augustinus Lib. 83 quaest. Vel accipiamus Lazarum in monumento animam terrenis peccatis obrutam. Augustinus in Ioannem. Et tamen Lazarum dominus amabat: si enim peccatores non amaret, de caelo ad terras non descenderet. Bene autem de illo qui peccare consueverat, dicitur foetet: incipit enim habere pessimam famam tamquam odorem teterrimum. Augustinus liber 83 quaest. Recte etiam dicit quatriduanus est: ultimum enim elementorum terra est: significat enim puteum terrenorum peccatorum, idest cupiditatum carnalium. Augustinus in Ioannem. Fremuit autem dominus, lacrymavit, voce magna clamavit: quia difficile surgit quem moles consuetudinis premit. Turbat semetipsum Christus, ut tibi significet quomodo tu turbari debeas, cum tanta mole peccati gravaris et premeris. Fides enim hominis sibi displicentis fremere debet in accusatione malorum operum, ut violentiae poenitentis cedat consuetudo peccandi. Quando dicis: illud feci et pepercit mihi Deus: Evangelium audivi et contempsi: quid facio? Iam fremit Christus, quia fides fremit; in voce frementis apparet spes resurgentis. Gregorius Moralium. Dicitur autem Lazaro veni foras, ut ab excusatione et occultatione peccati ad accusationem suam ore proprio exire provocetur; ut qui intra conscientiam suam absconsus iacet per nequitiam, a semetipso foras exeat per confessionem. Augustinus Lib. 83 quaest. Quod autem Lazarus exiit de monumento, animam significat recedentem a carnalibus vitiis; quod vero institis obvolutus, hoc est quod etiam a carnalibus recedentes, et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in corpore constituti, alieni a molestiis carnis esse non possumus; quod autem facies eius sudario tecta erat, hoc est quod in hac vita plenam cognitionem habere non possumus; quod autem dicit solvite eum et sinite abire, hoc est quod post hanc vitam auferuntur omnia velamina, ut facie ad faciem videamus. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Quando contemnis, mortuus iaces; quando confiteris, procedis. Quid est enim procedere nisi ab occultis velut exeundo manifestari? Sed ut confitearis Deus facit, magna voce clamando, idest magna gratia vocando. Mortuus autem procedens adhuc ligatus est, confitens adhuc reus; ut autem solverentur peccata eius, ministris hoc dixit: solvite eum, et sinite abire; quod est: quae solveritis super terram, erunt soluta et in caelis. Alcuinus. Christus ergo suscitat, quia interius per seipsum vivificat: solvunt discipuli, quia per ministerium sacerdotum absolvuntur vivificati. Beda. Per eos autem qui Pharisaeis annuntiaverunt, significantur nonnulli, qui videntes bona servorum Dei opera, odiis insequuntur et infamare conantur.


Lectio 8

[86090] Catena in Io., cap. 11 l. 8 Theophylactus. Decebat admirari ac extollere eum qui talia peragebat miracula: ipsi vero potius consiliantur illum occidere; unde dicitur collegerunt ergo pontifices et Pharisaei Concilium adversus Iesum, et dicebant: quid facimus? Augustinus in Ioannem. Nec tamen dicebant: credemus; plus enim perditi homines cogitabant quomodo nocerent et perderent, quam quomodo sibi consulerent ne perirent; et tamen timebant, et quasi consulebant: dicebant enim quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Chrysostomus in Ioannem. Hominem eum adhuc vocant qui tantam susceperunt eius deitatis demonstrationem. Origenes in Ioannem. Est autem per ea quae dicuntur ab ipsis, considerare eorum insipientiam et caecitatem: insipientiam quippe, quia testificabantur illum et multa peregisse miracula, et tamen aestimabant se posse adversus eum aemulari, velut non posset pro se adversus eorum aemulationes. Caecitatis autem hoc ipsum erat: ad facientem enim tot miracula pertinebat ut se ab eorum insidiis eximeret: nisi forte crederent quod signa fecit, et putabant ea non fieri divina virtute. Hi quidem igitur deliberabant non dimittere ipsum, opinantes se per hoc esse impedimento volentibus credere in eum, et Romanis, ne eis auferrent terram et gentem; unde sequitur si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent locum nostrum et gentem. Chrysostomus. Hoc dicentes, populum volunt concutere, ut periclitandum ex suspicione tyrannidis; quasi dicant: si Romani viderint eum turbas ducentem, suspicabuntur nos in tyrannidem velle consurgere, et destruent nostram civitatem. Sed fictio erat quae dicebantur: quid enim demonstrabat tale? Armigeros circumferebat, et equitaturas trahebat? Nonne deserta persequebatur? Sed ut non putentur ob passionem suam hoc dicere, totam civitatem periclitari dicunt. Augustinus. Vel timuerunt ne si omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos civitatem Dei templumque defenderent: quoniam contra ipsum templum et contra suas paternas leges doctrinam Christi esse sentiebant. Temporalia ergo perdere timuerunt, et vitam aeternam non cogitaverunt: nam et Romani post domini passionem et glorificationem tulerunt eis et locum et gentem, expugnando et transferendo. Origenes. Sed et secundum anagogem, locum eorum qui ex circumcisione sunt gentes occupaverunt, quia per eorum casum salus gentibus evenit: loco enim gentium Romani ponuntur, ex regnantibus qui regno suberant nuncupati. Gens etiam ab eis sublata est: quia qui fuit populus Dei, factus est non populus. Chrysostomus. Cum autem illi haesitabant, et in ordine consilii proponebant, dicentes quid facimus? Unus inverecunde et cum crudelitate clamavit: unde sequitur unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius. Augustinus. Movere potest quomodo dicatur pontifex anni illius, cum dominus constituerit unum summum sacerdotem, cui mortuo unus succederet. Sed intelligendum est, per ambitiones et contentiones inter Iudaeos, postea constitutum esse plures fore pontifices, qui per annos singulos vicibus ministrarent; et forte etiam in unum annum plures administrabant, quibus alio anno alii succedebant. Alcuinus. Nam de hoc Caipha Iosephus refert, quod pretio sibi sacerdotium unius anni redemerit. Origenes in Ioannem. Increpatur autem Caiphae pravitas in hoc quod dicitur pontifex anni illius, quo scilicet noster salvator exercuit ministerium passionis; et tamen cum esset pontifex anni illius, dixit eis vos nescitis quidquam, neque cogitatis, quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat; quasi dicat: vos sedetis, et adhuc segnius rem attenditis; sed attendatis, unius hominis salutem pro communi republica oportere contemnere. Theophylactus. Hoc autem ipse quidem prava dixit intentione: tamen spiritus sancti gratia ore eius usa est ad futuri praesagium; unde subditur hoc autem a semetipso non dixit; sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente. Origenes. Non quicumque prophetizat, propheta est; sicut non quicumque ius prosequitur, iustus est, sicut qui facit aliquod opus propter humanam gloriam. Caiphas ergo prophetavit quidem, nec tamen erat propheta, sicut et Balaam. Audebit autem quis dicere quod non per spiritum sanctum Caiphas prophetaverit, quia etiam spiritus maligni est attestari Iesu et prophetare pro eo, iuxta illud quod dicitur: novimus te quod sis sanctus Dei: nam eius intentionis est non fideles auditores efficere, sed incitare in praetorio considentes adversus Iesum, ut eum perimerent. Deinde quod dicit expedit vobis, quod pars eius prophetiae fuit, dicit verum, vel mentitur? Nam si verum dicit, salvantur hi qui in praetorio adversus Iesum nituntur, mortuo Iesu pro populo, et pertingunt ad id quod expedit. Quod si inconveniens est, manifestum est quod non fuit spiritus sanctus qui dedit haec proferri, quia spiritus sanctus non mentitur. Si autem quis velit veridicum et in hoc esse Caipham, concederetur illi quod gratia Dei pro omnibus gustet mortem, et quod est salvator omnium hominum, maxime fidelium. Fatebitur etiam cuncta quae sunt in hoc loco prophetiam esse veridicam, incipiendo ab illo vos nihil scitis; nihil enim noverant qui Iesum ignorabant esse veritatem, sapientiam, iustitiam et pacem, et quod ipsis quoque erat expediens ut hic unus inquantum est homo moriatur pro populo; non enim inquantum est imago invisibilis Dei, est susceptibilis mortis. Pro populo autem obiit, velut potens totius orbis culpam, in seipsum retorquens, dissipare ac delere. Ex hoc vero quod dicitur hoc autem a semetipso non dixit, docemur quod aliqua nos homines per nos dicimus, nulla inducente virtute ad proferendum; quaedam vero suadente nobis quadam virtute, etsi non integre exprimamus, et sic inconsequenter disponamur ad ea, insectantes ea quae dicimus, sed non intentionem dictorum; velut Caiphas ex se nihil protulit, nec dixit intentionem, quia prophetiam dicti non accipiebat. Sed etiam apud Paulum quidam legisperiti sunt non intelligentes nec ea quae proferunt. Augustinus. Hic docemur, etiam homines malos prophetiae spiritu futura praedicere; quod tamen Evangelista divino attribuit sacramento, quia pontifex fuit, idest summus sacerdos. Chrysostomus. Vide autem quanta spiritus sancti virtus est: a mente enim mala valuit verba proferre prophetiae. Vide etiam quanta est pontificalis virtus potestatis: pontifex enim effectus, etsi indignus existens, tamen prophetavit nesciens quid diceret: ore enim solum usa est gratia, contaminatum autem cor non tetigit. Augustinus. Caiphas igitur de sola gente Iudaeorum prophetavit, in qua erant oves, de quibus ait ipse dominus: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Sed noverat Evangelista alias esse oves, quae non erant de hoc ovili, quas oportebat adduci; et ideo addidit et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Haec autem secundum praedestinationem dicta sunt: nam neque oves eius, neque filii Dei adhuc erant. Gregorius Moralium. Persecutores igitur peregerunt hoc quod perniciose moliti sunt; intulerunt mortem, ut ab eo abscinderent fidelium devotionem; sed fides inde crevit unde se hanc extinguere infidelium crudelitas credidit. Ille enim ad pietatis suae obsequium redegit quod contra illum humana crudelitas extorsit. Origenes. Concitati autem ad iram ex verbis Caiphae, taxaverunt ut occiderent dominum; unde sequitur ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Et quidem si non spiritu sancto Caiphas prophetaverat, alius spiritus fuit qui valuit et per impium loqui, et sibi compares adversum Christum incitare. Qui autem vult respondere pro spiritu sancto, dicet quod sicut sacrarum intentionem Scripturarum ad utilitatem prolatam aliqui prave suscipiunt ad constituendam enormem disciplinam, sic edita pro salvatore prophetiam veridicam non debito modo percipientes, consiliati sunt ut interficerent Christum. Chrysostomus. Quaerebant quidem et prius eum interficere, nunc et sententiam firmaverunt.


Lectio 9

[86091] Catena in Io., cap. 11 l. 9 Origenes in Ioannem. Cum Concilium congregaverunt pontifices et Pharisaei ut occiderent Iesum, ipse cautius se observans non ultra cum fiducia conversabatur cum Iudaeis; sed neque ad aliam civitatem abiit populatam, sed ad quamdam remotam: unde dicitur Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos; sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem. Augustinus in Ioannem. Non quia potentia eius defecerat, in qua, si vellet, palam cum Iudaeis conversaretur, et nihil ei facerent; sed exemplum discipulis demonstravit, quo appareret non esse peccatum, si fideles eius oculis persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius evitarent, quam se ostendendo magis accenderent. Origenes. Honestum namque est imminente agone confitenti Iesum non evitare confessionem, nec recusare subire mortem gratia veritatis; nec minus honestum est non tradere occasionem tantae tentationi, non solum propter incertitudinem eventus proprii, sed ne nos occasionem praestemus ut alii magis impii ac noxii fiant: nam si quis factus erga quemquam materia criminis luet poenas, quo modo persecutorem non declinans, non etiam et persequentis delicto dabit responsum? Non solus autem dominus illuc ivit, immo, ut nullam daret causam perquirentibus eum, discipulos etiam secum duxit; unde sequitur et ibi morabatur cum discipulis suis. Chrysostomus in Ioannem. Qualiter putas turbatos discipulos humane videntes eum salvatum? Ipsi autem, quando omnes laetabantur et festa celebrabant, tunc occultantur, et in periculis sunt; sed tamen permanebant cum eo, secundum illud: vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Origenes. Quo ad anagogiam vero dicatur, quod Iesus dudum cum fiducia ambulabat inter Iudaeos, cum verbum divinum per prophetas in ipsis conversabatur; sed abiit illinc, nec est verbum Dei inter Iudaeos. Accessit autem ad villam quae est prope desertum, de qua dicitur: multi filii desertae magis quam coniugatae. Villa autem dicitur Ephrem, qui interpretatur fertilitas. Fuit autem Ephraim frater Manasse senioris populi oblivioni traditi: post populum enim oblivioni datum et praetermissum prodiit ex gentibus abundantia. Discedens ergo a Iudaeis dominus, venit in terram totius orbis prope desertam Ecclesiam, quae dicitur civitas fecunda; et ibi moratur cum discipulis usque nunc. Augustinus in Ioannem. Ille autem qui de caelo venerat pati, propinquare voluit loco passionis, quia imminebat hora passionis; unde sequitur proximum autem erat Pascha Iudaeorum. Habebant Iudaei Pascha in umbra, nos in luce: sanguine occisi pecoris Iudaeorum postes signati sunt; sanguine Christi frontes nostrae signantur. Illum diem festum Iudaei cruentum habere domini sanguine voluerunt; illo die festo occisus est agnus, qui eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Mandatum autem erat in lege Iudaeis ut die festo, quo Pascha erat, omnes undique convenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur; unde sequitur et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha ut sanctificarent seipsos. Theophylactus. Ascenderunt autem ante Pascha ut purgarentur: quoniam quicumque peccaverant inviti vel spontanei, Pascha non celebrabant, nisi prius expiarentur, ut moris erat, balneationibus et ieiuniis, ac rasura, quin etiam quasdam deputatas oblationes offerendo. Hi ergo expiationem celebrantes, insidiantur domino; unde sequitur quaerebant ergo Iesum, et colloquebantur ad invicem in templo stantes: quid putatis quia non venit ad diem festum? Chrysostomus. Insidiabantur ei, et tempus festi tempus faciebant occisionis. Origenes. Et propter hoc non dixit Pascha domini, sed Iudaeorum: nam salvator in illo patiebatur insidias. Alcuinus. Illi ergo quaerebant Iesum non bene; nos autem quaerimus eum stantes in templo Dei, mutuo nos consolando et exorando ut veniat ad diem festum nostrum, et sua praesentia nos sanctificet. Theophylactus. Sed si talia solum vulgus perageret, videretur utique passio ex imperitia progredi; sed etiam Pharisaei praecipiunt ut capiatur; unde sequitur dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet ut apprehendant eum. Origenes. Et attende, quod ignorabant ubi est: ostensum est enim eum discessisse. Dices etiam quoniam insidiantes Iesu ignorabant ubi sit: propter quod dederunt alia quam divina mandata, docente disciplinas et mandata hominum. Augustinus. Nos autem indicemus modo Iudaeis ubi sit. Utinam velint audire et apprehendere.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264