CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Ioannem
a capite III ad caput IV

Thomas de Aquino in Crucifixione a Fra Angelico depicta

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 3
Lectio 1

[86007] Catena in Io., cap. 3 l. 1 Augustinus in Ioannem. Superius dixerat quod, cum esset Hierosolymis (...) multi crediderunt in nomine eius, videntes signa et prodigia quae faciebat; ex his autem erat Nicodemus, de quo dicitur erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine. Beda. Cuius etiam dignitatis officium ostendit, cum subditur princeps Iudaeorum; deinde quid egerit, cum subiecit hic venit ad Iesum nocte, cupiens scilicet secreta eius allocutione plenius discere mysteria fidei, cuius, aperta ostensione signorum, iam rudimenta perceperat. Chrysostomus in Ioannem. Adhuc tamen a Iudaica detinebatur infirmitate: propterea et nocte venit, trepidans in die hoc facere; unde et Evangelista alibi dicit: quoniam ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Iudaeos non confitebantur, ut non extra synagogam fierent expulsi. Augustinus. Nicodemus etiam ex illo numero erat qui crediderunt, sed nondum renati sunt: unde hoc ad rem pertinet quod in nocte venit. Renati autem ex aqua et spiritu sancto, audiunt ab apostolo: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Haymo. Vel pulchre in nocte venisse dicitur, quia tenebris ignorantiae obnubilatus, ad tantam lucem nondum pervenerat ut perfecte Deum verum crederet: nox enim in sacro eloquio pro ignorantia ponitur; unde subditur et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Quod autem Hebraice Rabbi, Latine dicitur magister. Magistrum ergo appellat, et Deum tacet: quia credebat eum a Deo missum, sed tamen, ut dictum est, Deum non agnoscebat. Augustinus. Unde autem iste crediderat, patet per id quod subdit nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Sic ergo Nicodemus de illis multis erat qui crediderant in nomine eius, videntes signa quae faciebat. Chrysostomus in Ioannem. Sed tamen neque a signis aliquid magnum existimabat de eo; sed adhuc humanam habens de eo mentem, ut de propheta loquitur, ad operationem eum missum dicens, et alieno auxilio indigentem haec agere quae agebat; cum tamen pater perfectum eum genuerit, et sufficientem sibi ipsi, et nihil habentem imperfectum. Quia vero Christi studium erat interim non ita dignitatem suam revelare, sicut persuadere quod nihil ex adverso agebat patri: propterea in verbis multoties humiliter loquens videtur, in rebus autem cum potestate omnia operatur. Ideoque et Nicodemo nunc manifeste quidem nihil excelsum loquitur de se ipso; occulte autem ab humili eum opinione reducit, docens quod sufficiens sibi ipse est in miraculorum operatione; unde subditur respondit Iesus, et dixit ei: amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Augustinus. Isti sunt ergo quibus se credit Iesus qui nati fuerint denuo, qui non in nocte veniunt ad Iesum, sicut Nicodemus; tales enim iam etiam profitentur. Dicit ergo nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei; quasi dicat: quia nondum es natus denuo, idest ex Deo, spirituali generatione, notitia quam habes de me, spiritualis non est, sed animalis et humana. Ego autem dico tibi, quod sive tu, sive alius quicumque, nisi ex Deo denuo natus fuerit, non poterit apprehendere gloriam quae circa me est; sed extra regnum erit; nam generatio quae per Baptismum fit, illuminationem animae tribuit. Chrysostomus. Vel littera talis est: amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit, etc.; hoc est, si tu non natus fueris desuper, et dogmatum susceperis certitudinem alicubi, extra erras, et longe es a regno caelorum; seipsum hic ostendens, et indicans quoniam non est hoc tantum quod videtur: sed aliis oculis opus est ad videndum eum. Hoc autem quod dicit desuper, hi quidem, idest de caelo, exponunt; alii vero, a principio. Igitur Iudaei quidem si hoc audissent, deridentes utique discessissent; hic vero et in hoc amorem discipuli ostendit quod a Christo ulterius interrogat.


Lectio 2

[86008] Catena in Io., cap. 3 l. 2 Chrysostomus in Ioannem. Veniens Nicodemus ad Iesum ut ad hominem, audiens maiora quam ab homine, erigitur ad altitudinem eorum quae dicuntur, non quidem excidens a fide; sed infert hanc impossibilitatem, ut in apertiorem provocet doctrinam. Duo autem erant quae admirabatur: scilicet nativitas talis et regnum: neque enim audita erant apud Iudaeos. Sed interim circa prius instat, et quod maxime eius mentem concutiebat; unde dicitur dicit ad eum Nicodemus: quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et renasci? Beda. Sic verba ista sonare videntur, quasi puer queat iterato in ventrem matris introire et renasci. Sed sciendum, quod ipse senex erat; ideoque de se protulit exemplum; ac si diceret: ego sum senex et meam quaero salutem: quomodo possum in ventrem matris introire et renasci? Chrysostomus. Rabbi eum vocas, et a Deo venisse dicis; et non suscipis quae dicuntur, sed loqueris ad magistrum dictionem quae multam perturbationem inducit; hoc enim, scilicet quomodo quaerere, eorum est qui non valide credunt, et multi sic quaerentes, a fide deciderunt; hi quidem dicentes: quomodo Deus est incarnatus? Alii: quomodo mansit impassibilis? Propterea et hic propter anxietatem modum exquirit. Sed cum aliquis cogitationibus propriis spiritualia evertit, derisibilia loquitur. Augustinus in Ioannem. Spiritus enim loquitur, et ille carnem sapit: non noverat iste nisi unam nativitatem, scilicet ex Adam et Eva; et ex Deo et Ecclesia nondum noverat. Sic tamen tu intellige nativitatem spiritus quomodo intellexit Nicodemus nativitatem carnis: quomodo enim uterus non potest repeti, sic nec Baptismus. Chrysostomus in Ioannem. Nicodemo autem decidenti ad eam quae hic est nativitatem, Christus manifestius revelat spiritualis nativitatis modum; unde sequitur respondit Iesus: amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Augustinus in Ioannem. Ac si dicat: tu carnalem generationem intelligis; sed ex aqua et spiritu oportet quod nascatur homo propter regnum Dei. Si propter haereditatem patris hominis temporalem nascitur aliquis ex visceribus matris carnalis; et propter haereditatem patris Dei sempiternam nascatur ex visceribus Ecclesiae. Cum autem ex duobus homo consistat, ex corpore videlicet et anima, duplicem habet et huiusmodi modum generationis; aqua enim quae visibilis est, ad emundationem corporis intelligitur: spiritus vero invisibiliter concurrens, ad emundationem invisibilis animae innuitur. Chrysostomus. Si vero quis interrogat: qualiter ab aqua homo nascitur? Interrogo et ego: qualiter natus est Adam a terra? Sicut enim in principio subiciebatur elementum terra, totum vero opus plasmantis erat; ita et nunc subicitur elementum aqua, totum vero est spiritus gratiae. Tunc Paradisum dedit in conversationem; nunc autem caelum nobis aperuit. Sed quae est necessitas aquae his qui spiritum sanctum suscipiunt? Divina enim in ea perficiuntur symbola, sepultura et mortificatio, resurrectio et vita. Sicut enim in quodam sepulchro, in aqua nobis submergentibus capita, vetus homo sepelitur, et submersus deorsum occultatur, deinde novus rursus ascendit. Hoc etiam fit, ut discas quoniam virtus patris et filii et spiritus sancti omnia complet, et quod Christus tres dies ad resurgendum expectavit. Quod igitur est matrix fetui, hoc est fideli aqua: in aqua enim plasmatur, et figuratur; sed quod in matrice plasmatur, tempore indiget: quod vero in aqua, non ita, sed in uno momento omnia fiunt. Talis enim est natura corporum ut tempore assumant perfectionem; in spiritualibus vero non est ita; quoniam perfecta a principio constituuntur quae fiunt. Ex quo igitur ascendit a Iordane dominus, non adhuc reptilia animarum viventium, sed animas spirituales et rationabiles aqua reddit. Augustinus de Bapt. Parv. Sed quia non ait nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non habebit salutem, vel vitam aeternam; sed non intrabit in regnum Dei; ad hoc, inquiunt quidam, parvuli baptizandi sunt, ut sint cum Christo in regno Dei, ubi non erunt, si baptizati non fuerint; quamvis et sine Baptismo si parvuli moriantur, salutem vitamque aeternam habituri sint, quoniam nullo peccati vinculo astricti sunt. Sed cur nascatur denuo, nisi renovandus a vetustate? Aut unde imago Dei non intrat in regnum Dei, nisi impedimento prohibente peccati? Haymo. Talia autem ac tanta secreta mysteria Nicodemo capere non valenti dominus ex carnali nativitate similitudinem dedit, dicens quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est: sicut enim caro carnem procreat, ita quoque spiritus spiritum parit. Chrysostomus in Ioannem. Nihil igitur sensibilium inquiras, neque aestimes quod carnem generet spiritus: domini enim caro genita est non quidem a spiritu solum sed etiam a carne. Quod autem natum est ex spiritu, spirituale est. Nativitatem enim hic non eam quae secundum substantiam, dicit, sed eam quae secundum honorem et gratiam. Si igitur et filius Dei ita natus est, quid plus habebit omnibus qui ita nati sunt? Invenietur autem et spiritu minor, cum eius nativitas gratia spiritus sit. Et quomodo haec a Iudaicis distant dogmatibus? Vide autem et spiritus sancti dignitatem: Dei enim opus videtur facere. Supra enim dixit, quoniam ex Deo nati sunt; hic autem quoniam spiritus eos generat. Dicens autem Christus, quoniam qui natus est ex spiritu, spiritus est, quia turbatum rursus vidit, ad sensibile exemplum ducit sermonem, dicens non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. Dicendo enim ne mireris, ostendit animi eius turbationem. Ponit autem exemplum quod neque communionem aliquam ad corporum grossitiem habet, neque ad incorporeorum perveniens naturam, quod est venti delatio, dicens spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis: sed nescis unde veniat aut quo vadat. Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Quod dicit, tale est. Si ventum nullus detinet, sed quo vult fertur: multo magis spiritus actionem, naturae leges detinere non poterunt, non terminus corporalis nativitatis, neque aliud quid talium. Quoniam autem de vento hic dictum est, manifestat illud quod dicit vocem eius audis, idest sonitum percussionis; non enim loquens infideli et nescienti spiritus actionem hoc diceret. Dicit autem ubi vult spirat, non quasi electionem quamdam vento habente, sed eam quae a natura est motionem, quae non prohibetur, et cum potestate fit. Et nescis unde veniat, aut quo vadat; idest, si huius spiritus, cuius sensum suscipis auditu et tactu, interpretari nescis viam, qualiter divini spiritus operationem scrutaris? Unde subdit sic est omnis qui natus est ex spiritu. Augustinus in Ioannem. Sed quis nostrum non videat verbi gratia Austrum euntem a meridie ad Aquilonem, aut alium ventum venientem ab oriente et occidente? Quomodo ergo nescimus unde veniat aut quo eat? Beda. Spiritus igitur sanctus est qui ubi vult spirat, quia ipse in potestate habet cuius cor gratia suae visitationis illustret. Et vocem eius audis, cum te praesente loquitur is qui spiritu sancto repletus est. Augustinus. Sonat Psalmus, sonat Evangelium, sonat sermo divinus, vox spiritus est. Hoc igitur dicit, quia verbo et sacramento invisibiliter adest spiritus sanctus, ut nascamur. Alcuinus. Ergo nescis unde veniat aut quo vadat; quia etsi te praesente spiritus ad horam quempiam repleverit, non potest videri quomodo in eum intraverit, vel quomodo redierit, quia natura est invisibilis. Haymo. Sive nescis unde veniat, quia quomodo credentes ad fidem introducat ignoras; vel quo vadat, quia quomodo fideles ad spem perducat nescis; et sic est omnis qui natus est ex spiritu; ac si dicat: spiritus sanctus spiritus invisibilis est; ita et quisquis ex spiritu nascitur, invisibiliter nascitur. Augustinus. Vel aliter. Et si tu nascaris de spiritu, hoc eris, ut ille qui non est natus adhuc de spiritu, nesciat unde venias aut quo eas; hoc enim secutus ait sic est omnis qui natus est ex spiritu. Theophylactus. Confundatur ergo Macedonius impugnator spiritus, qui servum spiritum sanctum asseruit: spiritus enim sanctus propria potestate et ubi vult, et qualiter vult operatur.


Lectio 3

[86009] Catena in Io., cap. 3 l. 3 Haymo. Mysteria divinae maiestatis Nicodemus capere non valet quae a domino audiebat: et ideo rationem quaerens, factum non abnegans, non voto reprehendentis, sed affectu discentis dominum interrogat; unde dicitur respondit Nicodemus, et dixit ei: quomodo possunt haec fieri? Chrysostomus in Ioannem. Quia igitur adhuc in Iudaica vilitate manet, et exemplo ita manifesto dicto ei, adhuc interrogat, de reliquo asperius ad eum Christus loquitur; unde sequitur respondit et dixit ei: tu es magister in Israel, et haec ignoras? Augustinus in Ioannem. Quid putamus? Dominum huic magistro Iudaeorum quasi insultare voluisse? Volebat quidem illum nasci de spiritu: nemo autem ex spiritu nascitur nisi humilis fuerit, quia ipsa humilitas facit nos nasci de spiritu. Ille autem magisterio inflatus erat, et alicuius momenti sibi esse videbatur, quia doctor erat Iudaeorum. Deponit ergo dominus superbiam eius, ut possit nasci de spiritu. Chrysostomus. Nequaquam tamen nequitiam accusat viri, sed insipientiam et ruditatem solum. Sed dicet aliquis: quid commune habet haec nativitas, de qua scilicet Christus locutus est, ad Iudaica dogmata? Habet quidem commune: nam qui primus homo factus est, et quae de costa facta est mulier, et quae steriles genuerunt, et quae per aquam miracula perfecta sunt: dico autem, quod Elisaeus de aqua ferrum eduxit, et quod Iudaei mare rubrum transierunt, et quod Naaman Syrus in Iordane purgatus est: haec omnia nativitatem spiritualem et purgamentum in ea futurum figuraliter personabant; et ea quae a prophetis sunt dicta, occulte ostendunt hunc nativitatis modum; ut puta illud: renovabitur ut aquilae iuventus tua; et: beati quorum remissae sunt iniquitates. Sed et Isaac figura huius nativitatis erat. Haec igitur rememorans dixit tu es magister in Israel, et haec ignoras? Rursus autem aliunde suum sermonem ei credibilem facit, ad imbecillitatem eius condescendens, cum subdit amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Apud nos visus aliis sensibus certior est; et si volumus aliquem facere credere, ita dicimus, quoniam oculis nostris vidimus. Propterea Christus humano loquens ad eum sermone, non visum sensibilem inducit; sed manifestum est quod de certissima cognitione et non aliter se habente loquitur. Igitur hoc quidem, idest quod scimus, ait de seipso solo. Haymo. Quaeritur autem quare pluraliter dicat quod scimus loquimur. Ad quod dicendum, quod unigenitus Dei filius erat qui hoc loquebatur; ostendens qualiter pater est in filio, et filius in patre, et spiritus sanctus ab utroque indivisibilis procedat. Alcuinus. Vel dicit pluraliter, ac si dicat: ego et illi qui modo spiritu sunt renati, intelligimus illud quod loquimur; et quod vidimus apud patrem in abscondito, hoc testamur foris in mundo; et vos, qui carnales estis et superbi, non accipitis testimonium nostrum. Theophylactus. Quod nequaquam de Nicodemo dicit, sed de genere Iudaeorum, qui usque ad finem in perfidia permanserunt. Chrysostomus in Ioannem. Quod quidem non turbati verbum est, sed mansuetudinem ostendentis. Hinc enim erudit nos, cum ad aliquos locuti fuerimus et non persuaserimus, non tristari neque irasci, sed nostrum sermonem credibilem facere, non solum non irascendo, sed etiam non clamando; materia enim irae clamor est. Iesus autem dogmata excelsa tangere debens, propter audientium infirmitatem se detinet multoties; et non continue dignis sua magnitudine dogmatibus immoratur, sed magis his quae condescensionem habent; unde hic subditur si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis caelestia, credetis? Augustinus. Hoc est, si non creditis quia templum possum suscitare deiectum a vobis, quomodo credetis quia per spiritum sanctum possunt homines regenerari? Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Si Baptismum terrenum dicat, non mireris, quia in terra perficitur, et comparatione illius nativitatis stupendae quae est ex substantia patris, terrena est gratiae nativitas. Et bene non dixit: non intelligitis; sed non creditis: nam cum quis aliqua per intellectum suscipere non valet, amentiae vel ignorantiae imputatur; cum autem hoc non suscipiat aliquis quod solum fide oportet suscipere, non amentiae sed infidelitatis est accusatio. Dicebantur autem haec, etsi non credebantur, quia posteri erant ea suscepturi.


Lectio 4

[86010] Catena in Io., cap. 3 l. 4 Augustinus de Peccat. Mer. et Remiss. Notata paululum eius imperitia qui se ceteris de magisterio praeferebat, et omnium talium incredulitate reprehensa, respondet quod alii credant, si illi non credunt ad illud quod interrogatus est quomodo possunt ista fieri? Dicens et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo; quasi dicat: sic fiet generatio spiritualis, ut sint caelestes homines ex terrenis; quod adipisci non poterunt nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit, non aliud deputans corpus suum, idest Ecclesiam suam, quam seipsum. Gregorius Moralium. Quia enim nos unum cum illo iam facti sumus, unde solus venit in se, solus redit etiam in nobis; et is qui in caelo semper est, ad caelum quotidie ascendit. Augustinus. Quamvis autem in terra factus sit filius hominis, divinitatem tamen suam, qua in caelo manens, descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii Dei. Per unitatem enim personae, qua utraque substantia unus est Christus; et filius Dei ambulabat in terra, et idem ipse filius hominis manebat in caelo. Fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. Si enim divina substantia longe distantior potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret; quanto credibilius alii sancti fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per gratiam ascendentibus, ipse unus ascendat in caelum qui de caelo descendit? Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Quia dixerat Nicodemus scimus quoniam a Deo venisti magister, ne aestimetur ita esse magister ut multi prophetarum de terra existentes, subiungit et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo. Theophylactus. Cum vero filium hominis descendisse de caelo audis, non putes quod de caelo caro descenderit: hoc enim haereticorum dogma est, qui docebant, quod Christus de caelo corpus sumpserat, et per virginem transierat. Chrysostomus. Filium enim hominis non carnem hic vocavit, sed a minori substantia se totum nominavit: est enim ei consuetudo multoties a divinitate, multoties ab humanitate totum vocare. Beda. Si enim aliquis homo nudus de monte ad convallia descendat, et assumptis vestimentis et armis ad eumdem montem ascendat, recte ipse idem qui prius descendit ascendisse perhibetur. Hilarius de Trin. Vel quia de caelo descendit, conceptae de spiritu originis causa est: non enim corpori Maria originem dedit, licet ad incrementa partumque corporis omne quod sexus sui est naturale contulerit. Quod vero hominis filius est, susceptae in virgine carnis est partus. Quod autem in caelis est, naturae semper permanentis potestas est, quae non ex infinitatis suae virtute in regionem definiti corporis coarctavit verbi Dei potestatem, et in forma servi manens ab omni intra extraque caeli mundique circulo, caeli ac mundi dominus non abfuit. Per hoc ergo et de caelo descendit, quia filius hominis est; et in caelis est, quia verbum caro factum, non amiserat manere quod verbum est. Augustinus in Ioannem. Miraris autem quia hic erat, et in caelo. Tales fecit discipulos suos. Paulum audi dicentem: nostra conversatio in caelis est. Si homo Paulus ambulabat in terra et conversabatur in caelis, Deus caeli et terrae non poterat esse in caelo et in terra? Chrysostomus. Vide autem, quia quod valde videtur excelsum, indignum est sua magnitudine: non enim solum in caelo est, sed ubique, et omnia replet. Sed adhuc ad imbecillitatem auditoris loquitur, paulatim eum reducere volens.


Lectio 5

[86011] Catena in Io., cap. 3 l. 5 Chrysostomus in Ioannem. Quia dixerat beneficium Baptismi, inducit huius causam, scilicet crucem, dicens et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. Beda. Magistrum legis Mosaicae ad spiritualem sensum eiusdem legis inducit, recordans veteris historiae, et hanc in figuram suae passionis atque humanae salvationis factam edisserens. Augustinus de Peccat. Mer. et Remiss. Serpentum enim incursibus in deserto multi moriebantur; ac sic Moyses ex praecepto domini exaltavit in deserto aeneum serpentem: hunc videntes sanabantur continuo. Exaltatus serpens est mors Christi, eo significandi modo quo per efficientem id quod efficitur significatur. A serpente quippe mors venit, qui peccatum, quo mori meretur, homini persuasit; dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam venenum serpentis, sed mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa; unde in carne peccati et poena solveretur et culpa. Theophylactus. Videas ergo figuram ad veritatem: ibi enim serpentis similitudo speciem quidem bestiae habet, venenum autem non habet; sic et hic Christus a peccato liber, in similitudinem carnis peccati venit. Exaltari autem audiens, suspensionem intelligas in altum, ut sanctificaret aerem qui sanctificaverat terram ambulando in ea: intelligas etiam per exaltationem gloriam: nam illa crucis altitudo gloria Christi facta est: in quo enim iudicari voluit, in hoc huius mundi principem iudicavit. Adam enim iuste mortuus est, quia peccavit; dominus vero iniuste, quia peccatum non fecit. Postquam ergo iniuste mortem sustinuit, superavit illum qui eum tradidit morti, et sic liberavit Adam a morte. Sed in hoc devictum se invenit: non enim potuit in cruce dominum contristare ut crucifigentes odiret; sed magis diligebat, et pro eis orabat. Sic igitur crux Christi eius exaltatio et gloria facta est. Chrysostomus. Ideo etiam non dixit: pendere oportet filium hominis, sed exaltari, quia honestius hoc videbatur: unde et propter audientem et propter figuram hoc posuit; ut discas quoniam cognata sunt vetera novis; deinde ut cognoscas quoniam non invitus ad passionem venit; et adhuc ut discas quoniam multis hinc nascitur salus. Augustinus. Sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, a veneno sanabatur, et a morte liberabatur; sic nunc qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem Baptismumque eius, et a peccato per iustificationem, et a morte per resurrectionem liberatur; hoc est enim quod ait: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quid ergo opus est ut morti Christi per Baptismum conformetur parvulus, si morsu serpentis non est omnino venenatus? Chrysostomus. Attende autem, quod passionem obumbrate posuit, ne ex eius verbis fieret tristis auditor; fructum vero passionis posuit manifeste. Si enim qui credunt in crucifixum, non pereunt; multo magis qui crucifixus est, non perit. Augustinus in Ioannem. Hoc autem interest inter figuratam imaginem et rem ipsam, quod illi sanabantur a morte ad temporalem vitam; hi autem, ut habeant vitam aeternam.


Lectio 6

[86012] Catena in Io., cap. 3 l. 6 Chrysostomus in Ioannem. Quia dixerat oportet exaltari filium hominis, quo mortem occulte significavit, ne auditor tristis ab his fieret verbis, humanum quid de eo suspicans, et mortem eius aestimans non esse salutarem; hoc ad rectitudinem reducit, filium Dei dicens eum qui datur ad mortem, et mortem eius causam esse vitae aeternae; unde dicit sic enim Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam; quasi dicat: ne mireris quoniam ego debeo exaltari, ut vos salvemini: etenim et patri hoc videtur; qui ita nos dilexit, ut pro servis indevotis filium dederit. Dicendo autem sic Deus dilexit mundum, multam indicat amoris intensionem. Multa enim est et infinita distantia: qui enim immortalis, qui sine principio, qui magnitudo infinita, eos qui sunt ex terra et cinere, infinitis plenos peccatis dilexit. Sed et ea quae post hoc ponit, ostensiva sunt magni amoris: non enim servum, non Angelum, non Archangelum dedit, sed filium suum. Rursus, si filios plures habuisset et dedisset unum, hoc etiam esset maximum; nunc vero filium unicum dedit; unde subdit unigenitum. Hilarius de Trin. Sed si dilectionis hinc fides est creaturam creaturae praestitisse, non facit magni meriti fidem vilis et spernenda iactura. Pretiosa autem sunt quae commendant caritatem, et ingentia ingentibus aestimantur. Deus diligens mundum, filium non adoptivum, sed suum et unigenitum dedit. Hic proprietas est, nativitas est, veritas est; non creatio est, non adoptio est, non falsitas est: hic dilectionis et caritatis fides est, ut ad mundi salutem et filium suum et unigenitum praestitisset. Theophylactus. Videtur autem mihi quod, sicut dixit superius, quod filius hominis descendit de caelo, cum caro de caelo non descenderit; sed propter unam personam in Christo, quae Dei sunt attribuit homini: sed et nunc e converso, quae sunt hominis, verbo Dei appropriat: etenim Deus Dei filius impassibilis mansit; sed quia unus erat secundum hypostasim Dei filius et homo qui passionem sustinuit; filius dari dicitur in mortem, qui passibiliter patiebatur, non natura propria, sed carne propria. Est autem maxima utilitas consecuta ex huiusmodi datione, mentem excedens humanam; sequitur enim ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Vetus namque testamentum his qui servabant illud, dierum longitudinem promittebat; Evangelium vero aeternam et insolubilem vitam. Augustinus. Notandum vero, quod eadem de filio Dei unigenito replicat quae de filio hominis in cruce exaltato praemiserat, dicens ut omnis qui credit in eum; quia idem redemptor et conditor noster filius Dei ante saecula existens, filius hominis factus est in fine saeculorum; ut qui per divinitatis suae potentiam nos creaverat ad perfruendam beatitudinem perennis vitae, ipse per fragilitatem humanitatis nostrae nos restauraret ad percipiendam quam perdidimus vitam. Alcuinus. Vere autem per filium Dei habebit mundus vitam; quia non alia de causa venit in mundum nisi ut salvet mundum; unde sequitur non enim misit Deus filium suum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Augustinus in Ioannem. Quare enim salvator mundi dictus est, nisi ut salvet mundum? Ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum. Ipse se interimit qui praecepta medici servare non vult, aut contemnit. Chrysostomus in Ioannem. Sed quia hoc dicit, multi pigrorum in peccatorum magnitudine, et negligentiae superabundantia, Dei abutentes misericordia, dicunt: non est Gehenna, non est supplicium; omnia nobis Deus peccata dimittit. Sed considerandum, quod duo sunt Christi adventus: qui iam factus est, et qui futurus. Et prior quidem factus est, non ut iudicet quae facta sunt a nobis, sed ut dimittat. Secundus autem, non ut dimittat, sed ut iudicet. De priori igitur ait: non veni ut iudicem mundum; quia enim clemens est, non facit iudicium, sed interim remissionem omnium peccatorum per Baptismum primo, et postea per poenitentiam; quia si hoc modo non fecisset, universi simul perditi essent: omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei. Ne igitur aliquis crederet se impune peccare, subdit de poena non credentis qui credit in eum, non iudicatur. Qui credit, inquit, non qui investigat. Quid igitur si immundam habeat vitam? Maxime quidem Paulus tales non fideles esse dicit: confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Sed hoc illud significat: quia secundum hoc qui credit, non iudicatur; sed operum quidem graviorem sustinebit poenam; infidelitatis autem causa non torquebitur. Alcuinus. Vel qui credit in eum et adhaeret ei ut membrum capiti, non iudicabitur. Augustinus. Quid autem dicturum sperabas de eo qui non credit, nisi quod iudicatur? Sed vide quid dicit: qui autem non credit, iam iudicatus est. Nondum apparuit iudicium, sed iam factum est iudicium. Novit enim dominus qui sunt eius; novit qui permaneant ad coronam et qui permaneant ad flammam. Chrysostomus. Aut hoc dicit, quia ipsum discredere impoenitentis supplicium est: esse enim extra lumen, etiam secundum se, maximum supplicium est. Vel quod futurum est praenuntiat. Sicut enim qui occidit hominem, etsi nondum sententia iudicantis condemnatus sit, rei tamen natura condemnatus est; ita et qui incredulus est; sicut et Adam qua die comedit de ligno, mortuus est. Gregorius Moralium. Vel aliter. In extremo iudicio aliqui non iudicantur et pereunt, de quibus hic dicitur qui non credit, iam iudicatus est. Non enim eorum tunc causa discutitur qui a conspectu districti iudicis iam cum damnatione suae infidelitatis abscedunt. Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem iudicis in extrema examinatione non audiunt: quia praeiudicati in infidelitatis suae tenebris, eius quem despexerant invectione argui non merentur. Princeps namque terrenam rempublicam regens aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem. In isto iura sua consulit; contra hostem vero bella movet, dignaque eius malitiae tormenta retribuit; de malo vero eius quid lex habeat non requirit; neque enim lege necesse est perimi eum qui lege numquam potuit teneri. Alcuinus. Quare autem iudicatus est qui non credit, causam assignat dicens quia non credit in nomine unigeniti filii Dei. In hoc enim solo nomine est salus. Non habet Deus multos filios qui possint salvare; hunc habet unigenitum, per quem salvat. Augustinus de Peccat. Mer. et Remiss. Ubi ergo parvulos ponimus baptizatos, nisi inter eos qui crediderunt? Hoc enim eis acquiritur per virtutem sacramenti et offerentium responsionem; ac per hoc eos qui baptizati non sunt, inter eos qui non crediderunt, statuimus.


Lectio 7

[86013] Catena in Io., cap. 3 l. 7 Alcuinus. Reddit causam quare non crediderunt, et quare iuste damnantur, dicens hoc est autem iudicium, quia lux venit in mundum. Chrysostomus in Ioannem. Quasi dicat: numquid ipsi eam quaesierunt vel laboraverunt ut invenirent? Ipsa lux venit ad eos, nec ei occurrerunt; unde sequitur et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Hic de reliquo omni eos privat excusatione: venit enim eripere a tenebris, et ad lucem ducere. Quis ergo eius qui non vult ad lucem accedere, miserebitur? Beda. Lucem seipsum appellat, de qua Evangelista dixit: erat lux vera. Tenebras vero appellat peccata. Deinde, quia videbatur multis esse incredibile quod dictum est (nullus enim tenebras praehonorat luci), subdit causam quare haec passi sunt, dicens erant enim eorum opera mala. Et si quidem in iudicium venisset, haberet hoc aliquam rationem; qui enim malorum sibi conscius est, fugere iudicem consuevit; parcenti vero, qui dereliquerunt occurrunt. Decens igitur erat eos qui multorum sibi ipsis erant conscii peccatorum, maxime Christo ad ignoscendum venienti occurrere; quod et in multis factum est; etenim publicani et peccatores venientes recumbebant cum Iesu. Quia vero quidam sunt ita molles ad eos qui pro virtute sunt labores, ut usque ad ultimum velint adhaerere malitiae; in horum iniuriam subdit omnis enim qui male agit, odit lucem: quod quidem dictum est de his qui eligunt in malitia manere. Alcuinus. Quia omnis qui male agit, odit lucem; idest, qui est in intentione peccandi, cui placet peccatum, odit lucem, quae detegit peccatum. Augustinus Confess. Quia enim falli nolunt et fallere volunt, amant eam cum seipsam indicat, et oderunt eam cum eos ipsa lux indicat. Inde retribuetur eis, ut eos nolentes manifestet, et eis ipsa non sit manifesta. Amant ergo veritatem lucentem, oderunt eam redarguentem; unde sequitur et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius. Chrysostomus. Eum enim qui in Paganismo vivit, nullus redarguit, quia deos tales habet, et digna dogmatibus opera demonstrat; qui vero Christi sunt male viventes ab omnibus rectis accusantur. Si autem gentiles sunt recte viventes, hoc manifeste non novi. Non enim mihi dicas eos qui a natura sunt mites et honesti; non enim est hoc virtus; sed eum dic qui a passionibus sustinet violentiam, et sapienter vivit; sed non utique habes. Si enim regni enuntiatio, et Gehennae minae, et alia tanta documenta vix detinent homines in virtute, nullo horum persuasi pertransibunt virtutem. Si vero hypocrisim fingunt, gloriae gratia hoc faciunt: unde cum potuerint latere, non omittent uti malis desideriis. Quae etiam utilitas est cum aliquis sobrius sit et non rapit, fit vero vanae gloriae servus? Hoc enim non est recte vivere. Inanis enim gloriae servus fornicario non minor est: multo enim plura et graviora operatur. Si autem quidam recte sunt viventes in gentilibus, non hoc adversatur huic sermoni: quia non frequenter contingit, sed raro. Beda. Moraliter etiam illi magis tenebras quam lucem diligunt, qui suos praedicatores bene docentes odiis et detractionibus insequuntur. Sequitur qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta. Chrysostomus. Non autem de his qui ab initio facti sunt Christiani hoc dicit; sed tantum de his qui ex gentibus vel Iudaeis ad rectam transponendi erant fidem. Ostendit enim quoniam nullus utique eliget in errore vivens ad fidem venire, nisi prius inscribat sibi ipsi viam rectam. Augustinus de Peccat. Mer. et Remiss. In Deo autem facta dicit opera eius qui venit ad lucem: quia intelligit iustificationem suam non ad sua merita, sed ad Dei gratiam pertinere. Augustinus in Ioannem. Sed si omnia opera Deus mala invenit, quomodo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem, idest ad Christum? Sed dilexerunt tenebras magis quam lucem: ibi posuit vim. Multi dilexerunt peccata sua, multi ea confessi sunt. Accusat Deus peccata tua: si et tu accuses, adiungeris Deo. Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Initium operum bonorum confessio est operum malorum: et tunc facis veritatem, quia non te palpas, non tibi blandiris. Venis autem ad lucem, quia hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret nisi Deus tibi luceret, et eius veritas tibi ostenderet. Facit autem aliquis veritatem confessionis, et venit ad lucem in operibus bonis, etiam propter illa quae videntur minuta esse peccata linguae aut cogitationum, aut immorationis in rebus concessis; quoniam minuta plura peccata, si negligantur, occidunt. Minutae sunt guttae quae flumen implent; minuta sunt grana arenae; sed si multa arena imponatur, arena premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod facit fluctus irruens paulatim. Per sentinam intrat; sed diu intrando et non exhauriendo mergit navem. Quid est autem exhaurire, nisi bonis operibus agere ne obruant peccata, gemendo, ieiunando, tribuendo, ignoscendo?


Lectio 8

[86014] Catena in Io., cap. 3 l. 8 Chrysostomus in Ioannem. Nihil veritate apertius neque fortius; quae neque latere vult, neque periculum formidat, neque insidiis tremit, neque gloriam quae a multis est desiderat, nulli humanorum obnoxia; unde et dominus in solemnitatibus Ierusalem ascendebat; non se ostentans, neque honorem diligens, sed ut pluribus sua dogmata proponeret, et miraculorum utilitatem. Postquam autem solemnitates solvebantur, ad Iordanem frequenter veniebat, quia et illic etiam turbae concurrebant; unde dicitur post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis. Beda. Dicit autem post haec, non continuo post disputationem cum Nicodemo, quae facta est in Hierosolymis, sed peracto spatio temporis de Galilaea in Iudaeam rediit. Alcuinus. Per Iudaeam quidem significantur confitentes, quos visitat Christus: ubi enim est peccatorum confessio vel divinarum laudum, illuc venit Christus et discipuli eius, idest doctrina et illuminatio eius, et ibi moratur purgando a vitiis; unde sequitur et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. Chrysostomus. Cum autem Evangelista postmodum dicat quod Iesus non baptizabat, sed discipuli eius, manifestum est quoniam et hic hoc dicit, quod soli discipuli baptizabant. Augustinus in Ioannem. Baptizatus autem dominus baptizabat non eo Baptismate quo baptizatus est: baptizatus est enim a servo, ostendens humilitatis viam, et perducens ad Baptismum domini, hoc est suum. Baptizabat enim Iesus quomodo dominus, quomodo Dei filius. Beda. Christo autem iam baptizante, adhuc baptizat Ioannes; quia adhuc permanet umbra, nec debet praecursor cessare donec veritas manifestetur; unde sequitur erat autem Ioannes baptizans in Aennon iuxta Salim. Aennon Hebraice aqua: unde quasi nominis interpretationem aperiens subdit quia aquae multae erant illic. Salim oppidum est iuxta Iordanem situm, ubi olim Melchisedech regnavit. Hieronymus ad Evagrium. Nec refert utrum Salem aut Salim nominetur, cum vocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei, et pro voluntate lectorum ac regionum varietate, eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur. Sequitur et veniebant, et baptizabantur. Beda. Quantum catechumenis nondum baptizatis prodest doctrina fidei, tantum profuit Baptisma Ioannis ante Baptismum Christi: quia sicut ille praedicabat poenitentiam et Baptismum Christi nuntiabat, et in cognitionem veritatis quae mundo apparuit attrahebat: sic ministri Ecclesiae primo erudiunt venientes ad fidem, post peccata eorum redarguunt, deinde in Baptismo Christi remissionem promittunt, et sic in cognitionem et dilectionem veritatis attrahunt. Chrysostomus. Discipulis autem Iesu baptizantibus, non cessavit Ioannes baptizans usque ad incarcerationem; quod significat Evangelista cum subdit nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem. Beda. Ecce aperte notat facta Christi ante Ioannem incarceratum; quae alii praeterierunt, incipientes ab his quae post missum Ioannem in carcerem facta sunt. Augustinus. Quare autem baptizabat Ioannes? Quia oportebat ut dominus baptizaretur. Non solum autem baptizatus est ab eo, ne Baptismus Ioannis melior Baptismate domini videretur. Chrysostomus in Ioannem. Sed cuius gratia usque tunc baptizabat? Si enim cessasset, aestimaretur zelo vel ira facere; sed persistens, non sibi ipsi gloriam acquirebat, sed Christo auditores mittebat. Et multo efficacius hoc faciebat quam discipuli Christi, quia insuspicabile eius erat testimonium, et maiorem gloriam apud omnes habebat; ideo etiam adhuc baptizabat, ne discipulos suos in ampliorem zelum immitteret. Aestimo autem et propter hoc permissam esse mortem Ioannis, et eo sublato de medio, Iesum maxime praedicare coepisse, ut omnis multitudinis affectio ad Christum transiret, et non ultra his quae de utroque erant sententiis scinderetur. Zelotype enim se habentes discipuli Ioannis ad Christi discipulos et ad ipsum Christum, quia viderunt discipulos Christi baptizantes, coeperunt dicere ad eos qui baptizabantur, quasi aliquid maius haberet Baptisma Ioannis Baptismate discipulorum Christi; unde subditur facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeis de purificatione. Quoniam enim ipsi quaestionem moverunt, sed non Iudaei, Evangelista occulte monstrat, non dicens quod Iudaeus quaesivit, sed quod quaestio facta est ex discipulis Ioannis. Augustinus. Intelligas ergo dixisse Iudaeos maiorem esse Christum, et ad eius Baptisma debere concurri; illi autem nondum intelligentes defendebant Baptismum Ioannis. Ventum est ergo ad ipsum Ioannem, ut solveret quaestionem; unde sequitur et venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem (...) ecce baptizat. Chrysostomus. Hoc est: quem tu baptizasti. Non autem dixerunt: quem tu baptizasti: quia coacti essent et vocis eius meminisse quae super eum est delata; sed dicunt qui erat tecum, quasi qui discipuli ordinem habebat, nihil plus habens nobis, nunc se a te separans baptizat. Addunt autem cui etiam testimonium perhibuisti; quasi dicant: quem tu clarum ostendisti, et circumspectum fecisti, eadem tibi audet: et hoc est quod dicunt ecce hic baptizat. Non autem in hoc solum aestimabant se excitare eum, sed et in eo quod de reliquo ea quae ipsorum erant reprobabantur; unde subdunt et omnes veniunt ad eum. Alcuinus. Quasi dicant: te dimisso omnes currunt ad Baptismum illius quem tu baptizasti.


Lectio 9

[86015] Catena in Io., cap. 3 l. 9 Chrysostomus in Ioannem. Interrogatus Ioannes, non vehementer discipulos increpat, timens ne ab eo separati, aliquid aliud operentur; sed remisse quodammodo eis loquitur; unde dicitur respondit Ioannes, et dixit eis: non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo: quasi dicat: etsi praeclara sunt quae Christi sunt, etsi omnes ad eum currunt, mirari non oportet: Deus enim est qui hoc facit. Humana enim facile deprehensibilia sunt, et imbecillia, et velociter defluunt; haec autem non talia sunt: non ergo sunt humanitus adinventa, sed divinitus ordinata. Si autem humilius loquitur de Christo, non mireris: non enim erat conveniens quod praeassumptos a tali passione, scilicet invidiae, ab initio doceret omnia; sed interim vult eos terrere, ostendens quod ad impossibilia conantur, et quod Deo rebelles inveniuntur. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Hoc Ioannes de seipso dicit: quasi homo de caelo accepi: ergo quia accepi ut aliquid essem, inanem me vultis esse, ut loquar contra veritatem? Chrysostomus. Et vide quia hoc quod aestimabant proponi in Christi subversione, quando dixerunt cui testimonium perhibuisti, hoc in eos convertit, dicens ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: non sum ego Christus; quasi dicat: si verum meum testimonium aestimatis, dicite quoniam illum mihi praehonorare oportet; unde subdit sed quoniam missus sum ante illum; quasi dicat: minister sum, et ea quae sunt eius qui me misit dico, non humana gratia blandiens ei, sed patri eius qui me misit, ministrans. Alcuinus. Sed si aliquis dicat: quandoquidem tu non es Christus, quis ergo es tu? Vel: quis est ille cui perhibes testimonium? Ad hoc respondet: ille est sponsus; ego sum amicus sponsi, missus ut per me sponsa praeparetur suo sponso; unde subditur qui habet sponsam, sponsus est. Sponsam dicit Ecclesiam ex omnibus gentibus congregatam, quae virgo est integritate mentis, perfectione caritatis, unitate Catholicae fidei, concordia pacis, integritate animae et corporis; quae habet sponsum, de quo quotidie generat. Beda. Ceterum frustra est virgo corpore quae virgo non manet in mente. Hanc autem sponsam Christus in thalamo uteri virginalis sibi sociavit, et eamdem pretio sui sanguinis redemit. Theophylactus. Omnis etiam animae sponsus Christus est; sponsalium vero locus, ubi coniunctio efficitur, locus est Baptismatis, sive Ecclesia. Dat vero arrham sponsae, peccatorum remissionem, spiritus sancti communionem; perfectiora vero in futuro saeculo retribuet dignis. Nullus autem alius est sponsus nisi solus Christus: omnes namque doctores paranymphi existunt, sicut et praecursor. Nullus enim bonorum largitor est nisi dominus: omnes alii ministri sunt bonorum, quae dantur a domino. Beda. Sponsam igitur suam dominus amico suo, idest ordini praedicatorum, commendavit; qui eam non sibi, sed Christo zelare debet; unde subditur amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Augustinus. Quasi dicat: non est mea sponsa. Sed numquid non gaudes in nuptiis? Immo gaudeo, ait, quia sum amicus sponsi. Chrysostomus. Sed qualiter qui dixit: non sum dignus solvere corrigiam calceamenti, amicum nunc seipsum dicit? Non quidem propter honoris aequalitatem, sed multitudinem gaudii repraesentare volens. Non enim in talibus ita ministri sponsi laetantur sicut amici. Simul autem et condescendens eorum imbecillitati amicum se dicit: quia enim aestimabant eum morderi ab his quae fiebant, ostendit quod non solum non mordetur, sed et valde gaudet, si sponsum sponsa cognoscit. Augustinus. Sed quare stat? Quia non cadit, quia humilis est. Vide stantem in solido. Non sum dignus corrigiam calceamenti ei solvere. Stat autem, et audit eum. Si ergo cadit, non audit eum: ergo stare debet amicus sponsi et audire, idest permanere in gratia quam accepit, et audire vocem ad quam gaudeat. Non, inquit, gaudeo propter vocem meam, sed propter vocem sponsi gaudeo: ego in audiendo, ille in dicendo; ego auris, ille verbum. Qui enim custodit sponsam vel uxorem amici sui dat quidem operam ut nullus alius ametur; sed si amari se pro amico voluerit, et uti voluerit commendata sibi, quam detestandus universo generi humano apparet? Multos autem adulteros video, qui sponsam tanto pretio emptam possidere volunt, et id agunt verbis suis ut pro sponso amentur. Chrysostomus. Vel aliter. Quod dicit qui stat, non sine causa posuit; sed indicans quod quae sua sunt, iam cessaverunt, et quoniam eum de reliquo stare oportet et audire: quod quidem dicit, a parabola sermonem transferens ad propositum: quia enim sponsi et sponsae mentionem fecerat, ostendit qualiter haec sponsalia fiant, quia per vocem et doctrinam: fides enim est ex auditu; auditus autem per verbum Dei. Et quoniam ea quae speraverat evenerunt, idcirco subdit in hoc autem gaudium meum impletum est; idest, perfectum est a me opus quod fieri oportebat, et plus nihil operari possum de reliquo. Theophylactus. Unde nunc gaudeo, quod scilicet omnes illum attendunt. Si enim non accessisset ad sponsum sponsa, idest populus, tunc dolerem ego paranymphus. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. In hoc gaudium meum impletum est, ut scilicet gaudeam ad vocem sponsi. Habeo gratiam meam; plus non mihi assumo, ne quod accepi amittam. Qui enim vult gaudere de se, tristis est; qui autem vult de Deo gaudere, semper gaudebit, quia Deus sempiternus est. Beda. Gaudio autem gaudet homo propter vocem sponsi, cum intelligit non se debere gaudere de sapientia sua, sed de sapientia quam accepit a domino. Quisquis enim in benefactis non gloriam suam vel laudem requirit, neque terrena lucra sed caelestia cupit, hic amicus est sponsi. Chrysostomus in Ioannem. Deinde non solum circa praesentia, sed etiam circa futura passionem invidiae a se removit, dicens illum oportet crescere, me autem minui; quasi dicat: quae nostra sunt, steterunt, et cessaverunt de reliquo; crescunt autem quae sunt illius. Augustinus. Sed quid est hoc illum oportet crescere? Deus nec crescit, nec minuitur. Sed Ioannes et Iesus, quod ad carnem attinet, coaevi erant: sex menses, qui intererant, nullam distinguunt aetatem. Magnum est hoc sacramentum. Antequam veniret dominus, homines gloriabantur de se: venit ille homo, ut minueretur hominis gloria et augeretur gloria Dei. Sic enim venit ille ut dimitteret peccata, et homo confiteretur: etenim confessio hominis, humilitas hominis, miseratio Dei, altitudo Dei. Hanc autem veritatem etiam passionibus significaverunt Christus et Ioannes: nam Ioannes capite minutus est, Christus autem in cruce exaltatus. Deinde natus est Christus, cum iam inciperent crescere dies; natus est Ioannes quando coeperant minui dies. Crescat ergo in nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et nostra. Quanto autem magis intelligis Deum, videtur in te crescere Deus; non autem in se crescit, sed semper perfectus est: sicut si curarentur alicuius oculi ex pristina caecitate, et inciperet videre paululum lucis, et alia die plus videret, videretur ei lux crescere; lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non: sic enim et interior homo proficit quidem in Deo, et Deus in illo videtur crescere; ipse autem minuitur, ut a gloria sua decidat, et in gloria Dei surgat. Theophylactus. Vel aliter. Sicut aliorum luminarium, adveniente sole, lumen extingui videtur, licet non sit secundum veritatem extinctum, sed a maiori occultatum; sic et praecursor tamquam stella a sole celatus, minui dicitur. Crescit autem Christus prout paulatim manifestat se per miracula: non quod in virtutibus cresceret aut proficeret (haec nempe Nestorii est opinio), sed secundum ostensionem divinitatis eius.


Lectio 10

[86016] Catena in Io., cap. 3 l. 10 Chrysostomus in Ioannem. Sicut vermis ligna corrodit et aerugo ferrum, ita vana gloria nutrientem se perdit animam; ideo multo studio opus est ut hanc destruamus passionem: unde Ioannes multis rationibus discipulos suos habentes passionem hanc, vix mitigat; post illa enim quae antea dixerat, rursus eos aliis disponit sermonibus, dicens qui desursum venit, super omnes est; quasi dicat: quia vos meum extollitis testimonium, et ex hoc dicitis me esse digniorem fide, eo scilicet cui testimonium perhibui; hoc necesse est vos scire, quod non est eum qui de caelis venit, fieri fide dignum ab eo qui terram habitat; et hoc est quod dicit super omnes est, quia ipse sibi sufficiens, et quod omnibus incomparabiliter maior est. Theophylactus. Ipse enim Christus desursum venit a patre descendens, et super omnes est, distinctus ab omnibus. Alcuinus. Vel desursum venit, idest de altitudine humanae naturae, quam habuit ante peccatum primi hominis: de illa enim altitudine assumpsit verbum Dei humanam naturam: non assumpsit culpam cuius assumpsit poenam. Sequitur qui est de terra, de terra est, idest terrenus est, et de terra loquitur, idest terrena loquitur. Chrysostomus. Et nimirum non ex terra erant ei omnia: etenim animam habebat, et spiritum participabat non ex terra. Qualiter igitur ipse de terra se esse dicit? Nihil aliud per hoc ostendit occulte quam quod parvus est, utpote humi reptans, et in terra natus, et nulla comparatione dignus ad Christum, qui nobis desuper venit. Non autem dicit de terra loquitur, quoniam ex propria mente loquebatur; sed de terra se loqui dicit in comparatione ad Christi doctrinam; quasi dicat: parva et humilia sunt quae mea sunt, comparata his quae Christi sunt, qualia decens est suscipere terrestrem naturam in comparatione ad illum in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi. Augustinus in Ioannem. Vel quod dicit de terra loquitur, de homine dicebat quantum ad ipsum hominem pertinet. Si enim aliqua loquitur divina, illuminatus est a Deo; sicut apostolus dicit: non autem ego, sed gratia Dei mecum. Ergo Ioannes, et quod ad Ioannem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si quid divinum audivistis a Ioanne, illuminantis est, non recipientis. Chrysostomus. Extincta igitur discipulorum passione, de reliquo cum ampliori propalatione loquitur de Christo: nam ante hoc superfluum erat ista praemittere, in mente audientium locum habere nondum valentia; unde sequitur qui de caelo venit. Augustinus. Idest, de patre venit, duobus modis super omnes est: primo super omnem humanitatem, qui de ipsa, priusquam peccaret, venit: secundo iuxta altitudinem patris, cui est aequalis. Chrysostomus. Magnum autem quid et excelsum dicens de Christo, rursus ad humilius ducit sermonem, dicens et quod vidit et audivit, hoc testatur. Quia scilicet per sensus hos omnia certissime discimus, et digni fide aestimamur esse magistri de his quae visu suscepimus, vel auditu apprehendimus; hoc de Christo astruere volens Ioannes dixit quod vidit et audivit, hoc testatur: ostendens, quod nihil eorum quae ab ipso dicebantur, falsum est, sed omnia vera sunt; quasi dicat: ego indigeo audire ea quae ab illo dicuntur qui desuper venit, annuntians ea quae vidit et audivit; idest, quae solus ipse manifeste novit. Theophylactus. Cum ergo audis quod Christus ea quae audivit et vidit a patre, loquitur, non putes quod a patre indigeat addiscere; sed quia omnia quaecumque naturaliter novit, a patre habet, propter hoc a patre audire dicitur, quaecumque novit. Sed quid est quod filius audivit a patre? Forte filius, patris verbum audivit? Immo filius patris verbum est. Augustinus. Quando concipis verbum quod proferas, rem vis dicere, et ipsa rei conceptio in corde tuo iam verbum est. Quomodo ergo tu verbum quod loqueris, in corde habes, et apud te est, sic Deus edidit verbum; hoc est, genuit filium. Cum ergo verbum Dei filius sit, filius autem locutus est nobis, non verbum suum, sed verbum patris se nobis loqui voluit, qui verbum patris loquebatur. Hoc ergo quomodo decuit et oportuit, dixit Ioannes.


Lectio 11

[86017] Catena in Io., cap. 3 l. 11 Chrysostomus in Ioannem. Dixerat quod vidit, et audivit, hoc testatur; quasi excusans, ne quia pauci interim credituri erant, falsa aestimarentur esse quae dicuntur; et propter hoc subdit et testimonium eius nemo accipit, idest pauci: habebat enim discipulos, qui accipiebant testimonium eius in his quae dicebantur. In hoc autem suos discipulos tangit nondum credentes in eum: simul etiam Iudaicam ostendit insensibilitatem, sicut et in principio Evangelii dictum est in propria venit, et sui eum non receperunt. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Est quidam populus praeparatus ad iram Dei damnandus cum Diabolo. Horum nemo accipit testimonium Christi. Attendit ergo in spiritu divisionem, in genere autem humano commixtionem; et quod nondum locis separatum est, separavit cordis aspectu; et vidit duos populos, infidelium et fidelium. Attendit infideles, et ait et testimonium eius nemo accipit: deinde tulit se a sinistra, et aspexit ad dexteram, et secutus ait qui autem acceperit eius testimonium, signavit. Chrysostomus. Idest, monstravit; et adhuc augens timorem, addit quoniam Deus verax est; ostendens quoniam non aliter quis discredet huic, nisi falsi arguerit Deum, qui misit illum: quia nihil extra ea quae sunt patris loquitur; et hoc est quod subdit quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Alcuinus. Vel aliter. Signavit, idest signum posuit in corde suo, quasi singulare et speciale aliquid, hunc esse verum Deum, qui passus est ad salutem humani generis. Augustinus. Quid est quia Deus verax est, nisi quia homo mendax est, et Deus verax est? Quia nemo hominum potest dicere quid veritas est, nisi illuminetur ab eo qui mentiri non potest. Deus ergo verax, Christus autem Deus. Vis probare? Accipe testimonium eius, et invenies. Sed si nondum intelligis Deum, nondum accepisti testimonium eius. Ipse ergo Christus est Deus verax, et misit illum Deus. Deus misit Deum. Iunge ambos, unus Deus: hoc enim quem misit Deus, de Christo dicebat, ut se ab ipso distingueret. Quid autem? Ipsum Ioannem nonne Deus misit? Sed vide quid adiungat non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Hominibus ad mensuram dat, unico filio non dat ad mensuram. Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae; aliud habet ille, et aliud iste habet. Mensura divisio quaedam donorum est, sed Christus quae dat, non ad mensuram accepit. Chrysostomus. Spiritum autem hic actionem spiritus sancti dicit: vult enim ostendere quoniam omnes quidem nos in mensura spiritus actiones suscipimus; Christus autem omnem spiritus suscipit actionem. Qualiter igitur erit dignus suspectus haberi? Nihil enim dicit quod non Dei est, neque quod non spiritus est; et interim de Deo verbo nihil loquitur, sed a patre et spiritu dignam fide facit doctrinam. Nam quoniam Deus est, sciverant; et quoniam spiritus est, noverant, etsi non decentem de eo opinionem habebant: quoniam autem filius est nesciverant. Augustinus. Quia ergo de filio dixerat non ad mensuram dat Deus spiritum, subiungit pater diligit filium; et adiecit et omnia dedit in manu eius: ut nosses et hic distincte, quoniam dictum est pater diligit filium. Pater enim diligit Ioannem aut Paulum, et tamen non omnia dedit in manu eorum. Pater diligit filium; sed quomodo filium, non quomodo dominus servum; quomodo unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia dedit in manu eius, ut tantus sit filius quantus est pater. Ergo cum ad nos dignatus est mittere filium, non putemus nobis aliquid minus missum quam est pater. Theophylactus. Sic ergo secundum divinitatem omnia dedit pater filio natura, non gratia. Vel dedit omnia in manu eius, secundum humanitatem; dominatur enim omnium eorum et quae in caelo et quae in terra sunt. Alcuinus. Et quia omnia sunt in manu eius, ergo et vita aeterna; unde subdit qui credit in filium, habet vitam aeternam. Beda. Non debet hic intelligi fides quae verbo tenus tenetur, sed quae operibus adimpletur. Chrysostomus. Non enim hic dicit quod credere in filium sufficiat ad vitam habendam perpetuam, cum ipse alibi dicat: non omnis qui dicit mihi: domine, domine, intrabit in regnum caelorum. Sed et quae in spiritum est blasphemia, sufficit sola mittere in Gehennam. Sed etsi in patrem et filium et spiritum sanctum quis recte crediderit, ne aestimemus sufficere ad salutem: opus est enim nobis vita et conversatione recta. Deinde sciens non ita promissione bonorum multos adduci ut terribilium minis, in hoc sermonem concludit, dicens qui autem incredulus est filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Vide qualiter hic ad patrem reducit eum qui est supplicii sermonem: non enim dixit: ita filii, quamvis ipse sit iudex, sed patrem iudicem instituit, magis terrere volens. Et non dicit manebit in eo, sed super eum, ostendens quoniam nunquam ab eo desistet: ut enim non aestimet quis mortem esse temporaneam, dixit non videbit vitam. Augustinus. Et non dixit ira Dei venit ad eum, sed manet super eum; quia omnes qui nascuntur mortales, habent secum iram Dei, quam accepit primus Adam. Venit filius Dei, non habens peccatum, et indutus est mortalitate: mortuus est ut vivas. Qui ergo non vult credere in filium, ira Dei manet super eum, de qua dicit apostolus: eramus natura filii irae.


Caput 4
Lectio 1

[86018] Catena in Io., cap. 4 l. 1 Glossa. Postquam ostendit Evangelista qualiter Ioannes repressit discipulorum suorum invidiam, quam de profectu doctrinae Christi conceperant; hic ostendit quomodo Christus declinavit Pharisaeorum malitiam, qui contra ipsum ex eadem causa zelo invidiae movebantur; unde dicitur ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei. Augustinus in Ioannem. Utique dominus, si sciret Pharisaeos ita de se cognovisse quod plures discipulos faceret, et quod plures baptizaret, ut eis hoc ad salutem valeret sequendi eum, non relinqueret Iudaeam terram, sed propter illos maneret ibi; quia vero cognovit eorum scientiam, simul et invidentiam, quia non hoc propterea didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur, abiit inde. Poterat quidem et praesens ab his non teneri, si nollet; sed in omni re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris praebebat exemplum, quia unusquisque servus Dei non peccat si secesserit in alium locum videns furorem se persequentium. Fecit ergo hoc ille magister bonus, ut doceret, non ut timeret. Chrysostomus in Ioannem. Hoc etiam fecit mitigans eorum invidiam. Conveniens est etiam eum hoc fecisse, ut non discrederetur carnis dispensatio: si enim retentus effugisset, in suspicionem devenisset veritas carnis. Augustinus. Fortassis autem hoc moveat quod dictum est baptizabat plures quam Ioannes; et postea subiectum est quamquam Iesus non baptizaret. Quid ergo? Falsum dictum erat, et correctum est? Chrysostomus. Non autem ipse Christus baptizabat; sed relatores volentes erigere eos qui audiebant, in invidiam, ita annuntiabant, scilicet quod Christus plures baptizaret quam Ioannes. Sed cuius gratia ipse non baptizaret, Ioannes praedixit dicens: ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igne. Nondum autem spiritum sanctum dabat: decenter igitur nec baptizabat. Discipuli vero id agebant, volentes multos adducere ad salutarem doctrinam: ut enim non semper circumeuntes congregarent eos qui credituri erant, ut in Simone et fratre fecit, ideo baptizare instituerunt. Nihil enim amplius habebat discipulorum Baptisma, Ioannis Baptismate: utrumque enim expers erat ea quae ex spiritu est gratia; et utrique una causa erat, scilicet adducere ad Christum eos qui baptizabantur. Augustinus. Vel aliter. Utrumque verum est: quia Iesus et baptizabat et non baptizabat: baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Praebebant discipuli ministerium corporis; praebebat ille adiutorium maiestatis, de quo dictum est: hic est qui baptizat. Alcuinus. Solet autem quaeri si in Baptismo discipulorum Christi spiritus sanctus daretur, cum dicatur: spiritus sanctus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Sed sciendum, quia dabatur spiritus, licet non ea manifestatione qua post ascensionem in linguis igneis datus est; quia sicut ipse Christus in homine quem ferebat, semper habebat spiritum, sed tamen postea super ipsum baptizatum visibiliter descendit spiritus in specie columbae; sic ante manifestum et visibilem adventum spiritus sancti quicumque sancti eum latenter habere potuerunt. Augustinus ad Seleucianum. Intelligimus autem discipulos Christi iam fuisse baptizatos sive Baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile est, Baptismo Christi: neque enim ministerio baptizandi defuit, ut haberet baptizatos servos per quos ceteros baptizaret, qui non defuit illius humilitatis ministerio, quando eis lavit pedes. Chrysostomus. Secedens autem Christus de Iudaea, rursus eisdem adhaeret quibus et prius; unde subditur et abiit iterum in Galilaeam. Sicut autem apostoli expulsi a Iudaeis ad gentes venerunt, ita et Christus ad Samaritanos accedit; sed tamen omnem auferens a Iudaeis excusationem, non principaliter ad eos vadit, sed quasi transiens; quod Evangelista occulte ostendit, dicens oportebat autem eum transire per mediam Samariam. Accepit autem hanc nominationem, quia mons Samariae Somer dicebatur, ab eo qui possedit; sed qui ibi habitabant, olim non Samaritani, sed Israelitae vocabantur. Tempore autem procedente offenderunt Deum, et rex Assyriorum ultra eos ibi manere non permisit; sed in Babylonem et Medos duxit; in Samaria vero gentes ex diversis locis ductas habitare fecit. Volens autem Deus ostendere quod non propter imbecillitatem Iudaeos tradidit, sed propter peccata eorum qui traditi sunt; immisit barbaris leones, qui eos laedebant. Annuntiata sunt haec regi, et mittit sacerdotem quemdam, traditurum eis Dei leges. Sed tamen neque ita ex toto ab impietate destiterunt, sed ex media parte. Etenim tempore procedente rursus ad idola quidam resilierunt; venerabantur tamen Deum qui a monte Samaritanos seipsos vocabant. Beda. Ideo autem oportebat ipsum transire per Samariam, quia sita est inter Iudaeam et Galilaeam. Est autem Samaria insignis provinciae Palaestinae civitas, adeo ut tota regio ei sociata Samaria dicatur. Ad quem igitur ipsius regionis locum dominus verterit, Evangelista ostendit; unde dicitur venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar. Chrysostomus. Locus ille erat ubi pro Dina, levi et Simeon gravem occisionem fecerunt. Theophylactus. Postquam autem filii Iacob illam civitatem desertam fecerunt, occidentes Sichimitas, hanc civitatem desertam tempore procedente dedit Iacob in sortem Ioseph; unde dicitur: do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei, in gladio et arcu meo; et hoc est quod subditur iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo. Sequitur erat autem ibi fons Iacob. Augustinus in Ioannem. Puteus erat: sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus: ubi enim aqua de terra manat, et usum praebet haurientibus, fons dicitur; sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et in profundo sit, ita puteus vocatur ut nomen fontis non amittat. Theophylactus. Quare autem Evangelista de praedio et fonte facit mentionem? Primo quidem ut, cum audieris mulierem dicentem quod pater noster Iacob dedit nobis hunc fontem, non admireris; secundo ex commemoratione fontis et praedii edocemur quod ea quae patriarchae propter fidem quam in Deo habebant, adepti sunt, Iudaei propter eorum impietatem perdiderunt, et eorum loca gentibus tradita sunt: quare nihil novi nunc accidit quod gentiles pro Iudaeis regnum caelorum consecuti sunt. Chrysostomus in Ioannem. Christus igitur in Samariam accedens, facilem et deliciosam vitam abiciens, laboriosam vero sequens, non subiugalibus utitur, sed ita difficulter incedit ut ex itinere fatigetur; erudiens nos ita a superfluis alienos esse ut multa necessaria abscindamus a nobis; et hoc Evangelista ostendit, dicens Iesus ergo fatigatus ex itinere. Augustinus. Invenimus Iesum fortem et infirmum: fortem, quia in principio erat verbum; infirmum, quia verbum caro factum est. Sic ergo infirmus Iesus, ab itinere fatigatus, sedebat super fontem. Chrysostomus. Quasi dicat: non in throno aut pulvinari, sed simpliciter ut contingebat super terram. Sessio autem propter laborem facta est, et ut expectaret discipulos, et propter aestum refrigeraret corpus apud fontem; unde sequitur hora autem erat quasi sexta. Theophylactus. Et ne quis incusaret dominum quare ipse Samariam venerit, cum hoc discipulis suis prohibuerit, propter hoc dicit, quod circa illum locum sedebat, scilicet ab itinere fessus. Alcuinus. Mystice autem dominus reliquit Iudaeam, idest infidelitatem eorum qui eum reprobaverunt, et per apostolos abiit in Galilaeam, idest in volubilitatem huius mundi, docens suos transmigrare de vitiis ad virtutes. Praedium autem non tam Ioseph quam Christo arbitror derelictum, cuius figuram Ioseph portaverit; quem vere sol adorat et luna et omnes stellae. Ad hoc praedium venit dominus, ut Samaritani, qui hereditatem sibi patriarchae Israel vindicare cupiebant, agnoscerent, et converterentur ad Christum, qui est patriarchae legitimus heres factus. Augustinus. Iter autem ipsius est caro pro nobis assumpta: qui enim ubique est, quo it, nisi quia non ad nos veniret nisi formam visibilis carnis assumeret? Ideo fatigatus ab itinere, quid est aliud quam fatigatus in carne? Quare ergo hora sexta? Quia aetate saeculi sexta. Computa tamquam unam horam, unam aetatem ab Adam usque ad Noe; secundam a Noe usque ad Abraham; tertiam ab Abraham usque ad David; quartam a David usque ad transmigrationem Babylonis; quintam usque ad Baptismum Ioannis; inde sexta agitur. Augustinus Lib. 83 quaest. Hora igitur sexta venit ad puteum dominus noster. Video in puteo tenebrosam profunditatem. Admoneor ergo intelligere mundi huius infimas partes, idest terrenas, quo venit dominus Iesus hora sexta, idest sexta aetate generis humani, tamquam senectute veteris hominis, quo iubemur exui, ut induamur novo; nam sexta aetas senectus est: quoniam prima est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta iuventus, quinta grandaevitas. Hora etiam sexta venit dominus ad puteum, idest medio die; unde iam incipit sol iste visibilis declinare in occasum: quoniam nobis vocatis a Christo, visibilium delectatio minuitur, ut invisibilium amore homo interior recreatus ad interiorem lucem, quae numquam excidit, revertatur. Quod autem sedit, humilitatem significat: vel quoniam solent sedere doctores, magistri denuntiat personam.


Lectio 2

[86019] Catena in Io., cap. 4 l. 2 Chrysostomus in Ioannem. Ne quis dicat quoniam adversatur suo praecepto, Samaritanis loquens, posuit Evangelista multas causas eius quae ad mulierem est locutionis: non enim ad hoc venit antecedenter, ut Samaritanis loqueretur: non tamen quia propter hoc non venit, advenientem ad se expellere oportebat; dicitur enim venit mulier de Samaria haurire aquam. Vide quod et mulierem ostendit propter aestum exeuntem ad aquam. Augustinus in Ioannem. Haec autem mulier forma est Ecclesiae, non iustificatae, sed iam iustificandae. Pertinet autem ad imaginem rei, quod ab alienigenis venit: Samaritani enim alienigenae fuerunt, quamquam vicinas terras incolerent: ventura enim erat Ecclesia de gentibus, et aliena a genere Iudaeorum. Theophylactus. Congrue autem disputatio ad mulierem a siti sumpsit occasionem; sequitur enim dicit ei Iesus: da mihi bibere: quia secundum humanitatem sitiebat et propter laborem et propter aestum. Augustinus Lib. 83 quaest. Sitiebat etiam Iesus mulieris illius fidem: eorum enim fidem sitit pro quibus sanguinem fudit. Chrysostomus. Discimus autem domini non solum circa itinera validum robur, sed etiam circa cibaria negligentiam: non enim discipuli eius deferebant victualia; propter hoc enim subdit discipuli autem eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. Hinc etiam Evangelista ostendit Christum humilem in eo quod solus relinquebatur. Et nimirum poterat, si vellet, aut non omnes emittere, aut abeuntibus illis alios ministros habere; sed noluit: etenim ita discipulos assuefecit omnem superbiam conculcare. Sed fortasse dicet aliquis: quid magnum est si humiles erant discipuli, piscatores existentes et tabernaculorum factores? Sed repente facti sunt omnibus regibus reverentiores, collocutores et secutores domini orbis terrarum. Maxime autem qui ex humilibus sunt, quando dignitates quandoque assumpserint, facilius ad superbiam elevantur, velut inexperte se habentes ad tantum honorem. Detinens igitur discipulos dominus in eadem humilitate erudiebat eos ut per omnia se restringerent. Mulier ergo audiens da mihi bibere, valde sapienter ad formandam interrogationem eum qui a Christo accepit sermonem; unde sequitur dicit ergo illi mulier: quomodo tu cum Iudaeus sis, a me bibere poscis, quae sum mulier Samaritana? Iudaeum quidem eum esse aestimavit a figura et a locutione. Intuere vero qualiter mulier inquisitiva erat. Etsi enim oportebat custodire Iesum, ut non couteretur illi; non tamen oportebat illam custodire. Non enim dixit Evangelista quod Samaritani Iudaeis non couterentur, sed subdit non enim coutuntur Iudaei Samaritani. Iudaei igitur a captivitate revertentes zelotype se ad Samaritanos habebant, sicut ad alienigenas et impugnatores. Neque etiam Scripturis omnibus utebantur: solum enim ea quae Moysi sunt suspicientes, prophetarum non multam curam habebant. Contendebant etiam se in nobilitatem Iudaicam immittere: unde et Iudaei eos cum omnibus gentibus abominabantur. Augustinus in Ioannem. Et omnino eorum vasculis non utebantur Iudaei. Et quia ferebat secum mulier vasculum, unde aquam hauriret, eo mirata est, quia Iudaeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere Iudaei. Chrysostomus. Sed qualiter Christus quaesivit ab ea bibere, lege non concedente? Si autem quis dixerit, quia praesciebat eam non daturam; immo propter hoc neque petere oportebat. Est igitur dicendum, quod ideo petiit, quia indifferens erat de reliquo tales observantias praeterire. Augustinus. Ille autem qui bibere quaerebat, sitiebat fidem ipsius mulieris; unde sequitur respondit Iesus, et dixit ei: si scires donum Dei, et quis est qui dicit: da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Origenes in Ioannem. Nam quasi dogma quoddam est, neminem accipere divinum donum ex non quaerentibus illud: ipsum autem salvatorem iubet pater poscere, ut det illi, secundum illud: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Et ipse salvator dicit: petite et dabitur vobis. Et ideo signanter dicit petisses et dedisset tibi. Augustinus Lib. 83 quaest. Hic autem ei ostendit non se talem aquam petisse qualem ipsa intellexerat; sed quia ipse sciebat fidem eius, eidem sitienti spiritum sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait si scires donum. Augustinus. Dicitur enim vulgo aqua viva illa quae de fonte exit: illa enim quae colligitur de pluvia in lacunas aut cisternas, aqua viva non dicitur: et si de fonte manaverit, et in loco aliquo collecta steterit, nec ad se illud unde manabat admiserit, sed in rupto meatu tamquam a fontis tramite separata fuerit, non dicitur aqua viva. Chrysostomus in Ioannem. Spiritus enim sancti gratiam quandoque Scriptura ignem, quandoque aquam vocat; ostendens quoniam non substantiae sunt haec nomina repraesentativa, sed actionis. Per ignis quidem appellationem erectivum et calidum gratiae, et consumptivum peccatorum aenigmatice insinuat: per aquae vero nuncupationem purgamentum quod est ex spiritu, et multum refrigerium recipientibus eum mentibus ostendit. Theophylactus. Gratiam ergo spiritus sancti dixit aquam vivam, idest vivificativam, refrigerativam et motivam. Nam gratia spiritus sancti semper movet illum qui bona operatur, ascensiones in corde suo disponens. Chrysostomus. Iterum autem dominus eam ab humili suspicione erexit, qua existimabat eum unum multorum esse: multum enim honorem tribuens, dominum vocat; sequitur enim dicit ei mulier: domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? Augustinus in Ioannem. Videte quomodo intellexit aquam vivam, scilicet aquam quae erat in illo fonte; quasi dicat: tu mihi vis dare aquam vivam, et ego fero unde hauriam et tu non fers: de hac ergo aqua viva mihi dare non potes, quoniam hauritorium non habes. Forte alium fontem promittis? Sed numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius? Chrysostomus. Quasi dicat: non potes dicere quod Iacob dedit nobis hunc fontem, et alio ipse usus est: etenim ipse et sui ex eo bibebant: quod non esset, si meliorem alium habuissent. De hoc igitur fonte dare non potes: alium autem meliorem non est te habere, nisi confitearis te ipsum maiorem esse Iacob. Unde igitur habes aquam quam promittis te daturum nobis? Theophylactus. Quod autem dicit et pecora eius, ostensivum est abundantiae aquarum; quasi dicat: non solum suavis est aqua, ut Iacob ex ea biberet et filii eius; sed etiam intantum est abundans, ut tantae multitudini pecorum patriarchae sufficiat. Chrysostomus. Vide autem qualiter seipsam impulit in nobilitatem Iudaicam. Samaritani enim Abraham progenitorem suum dicebant, quasi a Chaldaea existentem; sed et Iacob patrem vocabant, quasi ipsius existentem nepotem. Beda. Vel patrem suum Iacob vocat, quia ipsa sub lege Moysi vixerat, et praedium quod Iacob filio suo Ioseph dederat possidebat. Origenes in Ioannem. Mystice autem fons Iacob Scripturae sunt; siquidem instructi in Scripturis bibunt ut Iacob et filii eius; simplices autem et rudes bibunt more pecorum Iacob.


Lectio 3

[86020] Catena in Io., cap. 4 l. 3 Chrysostomus in Ioannem. Cum mulier quaesivisset numquid maior es patre nostro Iacob? Non dixit: maior sum, ne videretur gloriari; sed per ea quae subdit, hoc ostendit; sequitur enim respondit Iesus, et dixit ei: omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; quasi dicat: si mirabilis fuit Iacob, quia hanc aquam dedit; si dabo tibi multo hac potiorem, quid dices? Non autem ab accusatione, sed ex supereminentia comparationem facit: non enim dicit quoniam haec aqua vilis est et contemptibilis; sed id quod natura testatur, hoc ponit, scilicet omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum. Augustinus in Ioannem. Quod quidem verum est et de aqua sensibili, et de ea quam significat illa aqua: etenim aqua in puteo voluptas est saeculi in profunditate tenebrosa: hic eam hauriunt homines hydria cupiditatum: nam qui non praemiserit cupiditatem, pervenire non potest ad voluptatem. Cum pervenerit quisque ad voluptatem saeculi huius, numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui biberit, sitiet iterum. Si autem acceperit a me aquam, non sitiet in aeternum: nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus Dei? Promittebat ergo venam quamdam in satietatem spiritus sancti. Chrysostomus. Hanc autem excellentiam huius aquae, ut scilicet qui ex ea biberit, non sitiat in aeternum, per ea quae consequuntur ostendit; sequitur enim sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam; quasi dicat: sicut qui fontem habet intra se positum, nequaquam afficietur siti; ita et qui hanc aquam habet, scilicet quam ego ei dabo. Theophylactus. Nam aqua quam ego tribuo, semper multiplicatur: semina enim et principium boni, sancti sumunt per gratiam; ipsi vero negotiantur et operantur ad eius augmentum. Chrysostomus. Vide autem qualiter mulier paulatim ad dogmatum altitudinem ducitur: nam primum quidem aestimavit eum iniquum quemdam esse Iudaeum: deinde audiens aquam vivam, suspicata est de sensibili hoc dici: postea discens quoniam spiritualia erant quae dicebantur, credidit quidem quoniam potest aqua sitis necessitatem tollere; nondum autem sciebat quae esset haec aqua, sed quaerebat eam, superiorem sensibilibus aestimans; unde subditur dicit ad eum mulier: domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire. Et sic eum patriarchae Iacob praeponit, de quo tam magnam opinionem habebat. Augustinus. Vel aliter. Adhuc illa mulier carnem sapit: delectata est non sitire, et putabat hoc secundum carnem sibi promissum esse a domino. Dederat autem Deus aliquando servo suo Eliae ut per dies quadraginta nec esuriret, nec sitiret: qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non poterat dare semper? Delectata autem tali munere rogat ut ei aquam vivam daret; unde sequitur dicit ad eum mulier: domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Ad laborem enim indigentia cogebat, et laborem infirmitas recusabat: utinam audiret: venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Hoc enim dicebat Iesus, ut iam non laboraret; sed illa nondum intelligebat. Denique voluit dominus ut intelligeret; unde sequitur dicit ei Iesus: vade, voca virum tuum, et veni huc. Quid est hoc? Per virum suum ei volebat aquam illam dare. An quia non intelligebat, per virum suum eam volebat docere? Forte sicut apostolus dicit de mulieribus: si quae volunt discere, domi viros suos interrogent. Sed ibi dicitur, ubi non est Iesus qui doceat; cum vero ipse dominus aderat, quid opus erat ut per virum ei loqueretur? Numquid per virum loquebatur Mariae, quae sedit ad pedes eius? Chrysostomus in Ioannem. Quia igitur instabat mulier, accipere aquam promissam quaerens, dicit ei Iesus: voca virum tuum: quasi ostendens quoniam et illum oportet his communicare. Haec autem festinans accipere, et rei turpitudinem occultans, adhuc aestimabat se ad hominem loqui; unde sequitur respondit mulier, et dixit: non habeo virum. Hoc audiens Christus opportune de reliquo redargutionem inducit; nam et priores viros enumerat, et eum qui nunc occultabatur redarguit; unde sequitur dicit ei Iesus: bene dixisti, quia non habeo virum. Augustinus in Ioannem. Intelligas, revera istam mulierem non habuisse tunc virum; sed utebatur nescio quo non legitimo viro; unde ei convenienter mysteria loquitur, dicens quinque viros habuisti. Origenes in Ioannem. Vide autem si possibile est fontem Iacob mystice totas esse Scripturas, aquam vero Iesu ea pro quibus editae sunt; quae non est licitum omnibus perscrutari; eo quod quae scripta sunt dictaverunt homines; quae vero oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, in scriptis non possunt redigi; sed ex fonte aquae salientis in vitam aeternam, idest ex spiritu sancto, disciplinae patefiunt his qui nondum humanum cor gestant, sed possunt dicere: nos sensum Christi habemus. Qui ergo non suscipit profunditatem verborum, etsi ad modicum quieverit, denuo insistens dubitavit; qui autem bibit de aqua Christi, ad hoc promovetur ut fons omnium quaesitorum prorumpat in eo, sursum scaturizantibus aquis, et pervolante eius mente ad consequentiam huius aquae, ad vitam aeternam. Volebat autem mulier sine aqua Iacob, angelicam et super hominem discere veritatem: neque enim Angeli indigent fonte Iacob ut bibant; sed quilibet in se habet fontem aquae scaturientis in vitam aeternam ab ipso verbo; et hoc est quod subditur dicit ei mulier: domine, da mihi hanc aquam. Sed impossibile est hic absque ea quae hauritur ex fonte Iacob aquam capere quae datur a verbo: unde petenti Samaritanae aquam videtur dicere Iesus, se illam praebere non alibi quam in fonte Iacob; unde sequitur dicit ei Iesus: vade, voca virum tuum, et veni huc. Si enim sitiamus, idoneum est primo pocula sumere ex fonte Iacob; secundum autem apostolum, vir animae lex est. Augustinus Lib. 83 quaest. Quinque autem viros, quinque libros qui per Moysen ministrati sunt, nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est et hunc quem habes, non est tuus vir, de seipso dominum dixisse intelligunt, ut iste sit sensus: primo quinque libris Moysi quasi quinque viris servisti: nunc autem quem habes, idest quem audis, non est tuus vir, quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam non credens Christo, adhuc illorum quinque virorum, idest quinque librorum, copulatione tenebatur, potest movere quomodo dici potuerit quinque viros habuisti, quasi nunc eos iam non haberet. Deinde quomodo potest intelligi a quinque illis libris recedere hominem ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum, non relinquendos illos quinque libros, sed spiritualiter intelligendos multo avidius amplectatur? Est ergo alius intellectus. Augustinus in Ioannem. Videns enim Iesus quia mulier non intelligebat, et volens eam intelligere, voca, inquit, virum tuum; idest, praesenta intellectum tuum: cum enim ordinata fuerit vita, intellectus animam regit, ad ipsam animam pertinens: non enim aliud aliquid quid est, quam anima, sed aliquid animae est intellectus. Hoc ipsum animae quod intellectus et mens dicitur, illuminatur luce superiore. Talis lux cum muliere loquebatur, et in illa intellectus non aderat: ergo dominus, tamquam diceret: illustrare volo, et non adest quem; voca, inquit, virum tuum; idest, adhibe intellectum, per quem docearis quo regaris: et adhuc illa nondum vocato illo viro, non intelligit. Videtur autem mihi quinque viros priores animae nos posse accipere quinque sensus corporis: ante enim quam quisque possit uti ratione, non regitur nisi sensibus carnis; sed cum coeperit anima capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore; sed error non regit, sed perdit. Post illos ergo quinque sensus mulier illa adhuc errabat: error ille non erat legitimus vir, sed adulter. Dicit ergo dominus: tolle istum adulterum, qui te corrumpit, et voca virum tuum, ut intelligas me. Origenes in Ioannem. Ubi autem decebat confutari a Iesu putatum Samaritanae virum, non esse virum, nisi apud fontem Iacob? Potest etiam intelligi, si vir animae lex est, quod Samaritana secundum congruam acceptionem verborum legis, ritui infidelium tamquam viro illegitimo se subiciebat. Revocatur autem ad verbum veritatis, quod resurrecturum erat a mortuis, non deinceps moriturum.


Lectio 4

[86021] Catena in Io., cap. 4 l. 4 Chrysostomus in Ioannem. Mulier autem a Christo reprehensa, non contristata est, neque dimittens fugit; sed admiratur magis, et immoratur; unde dicitur dicit ei mulier: domine, video quia propheta es tu; quasi dicat: in hoc quod mihi occulta dicis, ostenderis propheta esse. Augustinus in Ioannem. Etsi coepit ad eam venire vir, nondum plene venit: prophetam dominum putabat. Erat quidem et propheta: nam de seipso ait: non est propheta sine honore nisi in patria sua. Chrysostomus. Deinde quia hoc suspicata est, nihil mundanum eum interrogavit: non de corporis sanitate, non de vitiis; non molestatur sitiendo, pro doctrina sollicita. Augustinus. Et incipit quaerere quod illam solet movere, dicens patres nostri in hoc monte adoraverunt; et vos dicitis, quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Iudaeos: quia Iudaei in templo a Salomone fabricato adorabant Deum, et ideo meliores se esse iactabant; quibus Samaritani dicebant: quomodo iactatis vos quia templum habetis quod nos non habemus? Numquid patres nostri, qui Deo placuerunt, in illo templo adoraverunt? Melius ergo nos in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri Deum adoraverunt. Chrysostomus. Quod autem dicit patres nostri, eos qui circa Abraham sunt intelligit: etenim illic aiunt filium suum obtulisse. Origenes in Ioannem. Vel Samaritani montem, qui dicitur Garizim, iuxta quem Iacob habitavit, sanctum reputantes, in eo Deum adorant; sed Iudaei montem Sion sacrum quid arbitrantes, illum locum putant esse electum a Deo. Verum, quia Iudaei, a quibus salus processit, exemplum sunt opinantium sanos sermones, Samaritani vero diversimode opinantium; congrue Garizim quidem Samaritani significant, quod vocatur distinctio, seu divisio; at Iudaei Sion, quod est specula. Chrysostomus. Christus autem non solvit quaestionem confestim, sed ad altiora mulierem trahit; de quibus non prius ei locutus est, donec confessa est quoniam propheta est, ut cum multa certitudine audiat de cetero quae dicuntur; unde sequitur dicit ei Iesus: mulier, crede mihi, quia venit hora quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis patrem. Dicit autem crede mihi, quia ubique nobis opus est fide matre bonorum, quae salutis est medicamentum, sine qua nihil magnorum est possidere. Sed qui tentant, assimilantur his qui sine navi pelagus tentant transire: qui parum quidem natare sufficiunt, ultra vero procedentes cito merguntur. Augustinus in Ioannem. Merito autem iam praesente viro audit mulier crede mihi. Iam enim est in te qui credat: coepisti adesse intellectu, sed nisi credideritis non intelligetis. Alcuinus. Quod autem dicit venit hora, tempus evangelicae doctrinae quod iam instabat dicit, quando ablata omni umbra figurarum, veritas pura luce mentes credentium illustratura erat. Chrysostomus in Ioannem. Supervacuum autem erat Christo docere propter quid patres in monte et Iudaei in Hierosolymis adorabant: ideo hoc tacuit; verumtamen reverentiores Iudaeos indicavit, non a loco, sed a cognitione; unde subdit vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. Origenes in Ioannem. Quod dico vos quantum ad vocem, Samaritani, quantum ad anagogem, qui erga Scripturas alienae sunt opinionis. Nos quoque quo ad verbum Iudaei, quo ad allegoriam vero ego verbum, et qui vere secundum me formati sunt, obtinentes salutem ex dictis Iudaicis. Chrysostomus. Samaritani quidem quod nesciebant adorabant, quoniam localem et particularem Deum aestimabant, nihil de eo plus imaginantes quam de idolis; et idcirco cultum Dei cum cultu Daemonum miscuerunt: Iudaei vero ab hac eruti erant suspicione: etenim orbis terrarum eum noverant esse Deum; propterea dixit nos adoramus quod scimus. Iudaeis autem seipsum connumerat secundum opinionem mulieris, loquens quasi propheta Iudaeus existens: ideo dixit adoramus; cum tamen manifestum sit quod ipse est qui ab omnibus adoratur. Per hoc autem quod dicit quia salus ex Iudaeis est, nihil aliud ostendit quam quod orbi terrarum inde salutaria facta sunt. Scire enim Deum et idola detestari, illinc principium habuit et omnia alia dogmata; sed ipsum quod est apud nos, a Iudaeis orationis principium habuit. Praesentiam etiam suam salutem vocat: quam dicit ex Iudaeis esse, secundum illud apostoli: ex quibus est Christus secundum carnem. Vide qualiter applaudit veteri testamento, quod radicem ostendit bonorum, per omnia semetipsum non esse contrarium legi demonstrans. Augustinus. Multum igitur dedit Iudaeis, ex quorum persona dixerat nos adoramus quod scimus; sed non ex persona Iudaeorum reproborum, sed ex qualibus fuerant apostoli, quales fuerant prophetae, quales fuerant omnes illi sancti qui pretia rerum suarum ad pedes apostolorum posuerunt. Chrysostomus. Sic igitur superabundantius vobis habent Iudaei, o mulier, in modo adorationis; verumtamen et hic adorationis modus de reliquo finem habebit; unde subdit sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Quia enim prophetae ante longa tempora multa praedixerunt, ideo dixit et nunc est: ne aestimes hanc talem esse prophetiam quae post multum temporis impleatur: res iam instat et in ianuis est. Dixit autem veri adoratores, ad distinctionem falsorum: quoniam quidam sunt falsi adoratores, qui temporalia et caduca quaerunt in oratione; sive qui contra hoc quod orant, agere non cessant. Chrysostomus. Vel dicens veros, excludit cum Samaritanis Iudaeos. Etsi enim Iudaei illis meliores essent, tamen futuris multo minores sunt, tamquam figura veritate. Sunt igitur veri adoratores qui neque loco circumcludunt Dei culturam, et Deum in spiritu colunt; unde et Paulus dicit: cui servio in spiritu meo. Origenes. Bis autem scribitur venit hora; et primo quidem non adest et nunc est; in secundo vero dicitur et nunc est. Et puto primum quidem notare adorationem praeter corpus futuram in perfectione; secundum vero eam quae fit in vita praesenti, perfecta quantum licet humanam procedere naturam. Cum ergo venerit hora quam dicit dominus, evitandus est mons Samaritanorum, et in Sion, ubi est Hierosolyma, adorandus est Deus, quae civitas esse dicitur a Christo celsi principis: et haec est Ecclesia, ubi sacra oblatio, spirituales victimae divinis aspectibus offeruntur ab his qui legem spiritualem intellexerunt. Cum autem venerit temporis complementum, tunc nequaquam pensandum verum cultum Hierosolymis, idest in praesenti Ecclesia, amplius pertractari: neque enim Angeli apud Hierosolymam colunt patrem; sic et qui similitudinem nacti sunt Iudaeorum, melius quam hi qui sunt Hierosolymis, colunt patrem. Cum autem haec hora evenerit, patri aliquis in filium deputatur. Ea propter non dictum est: adorabitis Deum, sed adorabitis patrem. Sed in praesenti colunt patrem in spiritu et veritate veri adoratores. Chrysostomus in Ioannem. Dicit ergo hoc de Ecclesia, in qua est vera adoratio et Deo congrua; unde subdit nam et pater tales quaerit qui adorent eum. Et si olim volebat eos veteribus immorari, concessit eis figuram: hoc tamen fecit eis condescendens, ut per hoc ad veritatem inducantur. Origenes in Ioannem. Si autem pater quaerit, per Iesum quaerit, qui venit quaerere et salvare quod perierat: quos erudiens veros cultores efficit. Quod autem subditur spiritus est Deus, inde abstractum esse suspicor quod ad vitam veram nos perducit: nam et corporali vita vivificamur a spiritu. Chrysostomus. Vel indicat quod Deus incorporeus est. Oportet igitur et incorpoream eius culturam esse, hoc est per animam: et intellectus puritatem nos ei offerre; unde subdit et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Quia enim Iudaei animam quidem negligebant, multum autem circa corpus studium faciebant, id omnifariam purgantes; ideo ait, quia non corporis mundatione, sed incorporeo quod est in nobis, hoc est intellectu, quem dicit spiritum, Deus incorporeus colitur. Hilarius de Trin. Vel cum in spiritu Deum spiritum docuit adorandum, et libertatem ac scientiam adorantium et adorandi infinitatem ostendit, secundum illud apostoli: ubi spiritus domini, ibi libertas. Chrysostomus. In veritate autem oportet adorare: quia priora figura erant, scilicet circumcisio, holocausta et thymiamata; nunc autem totum est veritas. Theophylactus. Vel quia multi putant se Deum secundum spiritum, idest animam, adorare, non rectam opinionem de eo habentes, ut haeretici: propter hoc addidit et veritate. Forte etiam dicet aliquis, quia duas partes philosophiae, quae secundum nos sunt, insinuat in praedictis, actionem scilicet et contemplationem: per spiritum namque activum insinuat, secundum apostolum: qui spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei; per veritatem vero contemplativum. Vel aliter. Samaritanorum erat opinio quod Deus loco concluderetur, et quia in hoc loco Deum adorari oporteat: contra quos dicit, quia veri adoratores non localiter, sed spiritualiter adorant. Iudaeis vero omnia sub figura et umbra erant; et ideo dicit, quia veri adoratores non in figura adorabunt, sed in veritate: quia enim Deus spiritus est, spirituales adoratores quaerit: quia vero veritas, veros. Augustinus. Quaerebas montem forte ad orandum, ut Deo esses propinquior; sed ipse qui in altis habitat, humilibus appropinquat: ergo descende, ut ascendas. Ascensiones in corde eius in convalle plorationis, quae humilitatem habet. In templo vis orare? In te ora; sed prius esto templum Dei.


Lectio 5

[86022] Catena in Io., cap. 4 l. 5 Chrysostomus in Ioannem. Mulier eorum quae dicta sunt, altitudine fatigata obstupuit; unde sequitur dicit ei mulier: scio quia Messias venit, qui dicitur Christus. Augustinus in Ioannem. Unctus Latine, Graece Christus est, Hebraice Messias est. Sciebat ergo quis eam posset docere; sed iam docentem nondum agnoscebat; unde subdit cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia; quasi dicat: modo Iudaei de templo contendunt, nos de monte: cum ergo ille venerit, et montem spernet, et templum evertet, et docebit nos, ut in spiritu et veritate noverimus adorare. Chrysostomus. Sed unde erat Samaritanis expectare Christi adventum? Moysi quidem suscipientes legem, ab ipsis Moysi litteris hoc noverant: Iacob enim de Christo prophetizans dixit: non deficiet princeps de Iuda, nec dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est. Sed et Moyses dicit: prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris. Origenes in Ioannem. Siquidem non est ignorandum, quod sicut ex Iudaeis surrexit Iesus, Christum se esse non solum dicens, sed ostendens; sic ex Samaritanis quidam Dositheus nomine, asserebat se fore Christum qui praedicabatur. Augustinus Lib. 83 quaest. Fortasse autem ut intelligentibus indicaret quinque corporis sensus, quinque virorum nomine significari, post quinque carnales responsiones, quae supra in littera patent, sexta responsione nominat Christum. Chrysostomus. Christus autem de reliquo mulieri revelat seipsum; unde sequitur dicit ei Iesus: ego sum qui loquor tecum. Et quidem si circa principium hoc mulieri dixisset, videretur ei ex vanitate loqui; nunc autem paulatim in memoriam Christi eam reducens, opportune revelavit seipsum. Et quidem Iudaeis quaerentibus: si tu es Christus, dic nobis palam, non manifeste seipsum revelavit: quia non pro discendo quaerebant, sed pro iniuriando; haec vero ex simplici mente loquebatur.


Lectio 6

[86023] Catena in Io., cap. 4 l. 6 Chrysostomus in Ioannem. Expleta doctrina, et convenienter ad tempus, discipuli occurrerunt; unde dicitur et continuo venerunt discipuli eius, et mirabantur, quia cum muliere loquebatur. Admirabantur quidem superabundantem Christi mansuetudinem et humilitatem, quoniam ita perspicuus existens, sustinuit loqui cum tanta humilitate mulieri inopi et Samaritanae. Augustinus in Ioannem. Quia scilicet quaerebat perditam qui venerat quaerere quod perierat, hoc illi mirabantur: bonum enim mirabantur, et non malum suspicabantur. Chrysostomus. Sed tamen admirantes non interrogaverunt causam; unde subditur nemo tamen dixit ei: quid quaeris, aut: quid loqueris cum ea? Erant eruditi discipulorum ordinem observare; at eum timebant et venerabantur. Et nimirum alibi videntur confidenter interrogare, quia ad eos pertinentia necesse habebant scrutari; hic autem nihil ad eos pertinebat quod fiebat. Origenes in Ioannem. Et fere quidem quasi quodam apostolo ad cives utitur hac muliere, adeo eam inflammans per verba ut, amphora dimissa, iret in civitatem relatura concivibus; unde sequitur reliquit ergo mulier hydriam, non curans de corporeo ac viliori propter utilitatem plurium. Interest quoque nostra, omissis corporeis et neglectis, satagere ad impartiendum aliis de commodis acquisitis. Augustinus. Graeco nomine appellatur, tamquam si aquarium diceretur, quoniam Graece aqua hydor vocatur. Chrysostomus in Ioannem. Et sicut apostoli vocati dimiserunt retia, ita haec dimittit hydriam, et Evangelistarum opus fecit; et non unum tantum vocat, sed civitatem integram; unde sequitur et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecumque feci. Origenes. Convocat quidem illos ad videndum hominem continentem verbum supra hominem. Quaecumque autem fecit mulier, erat contubernium quinque coniugum, et post illos conversatio cum sexto non proprio viro; quem deserens et septimo adhaerens, lagenam dereliquit iam pudica. Chrysostomus. Non verecundata autem est hoc dicere. Anima enim cum ignita fuerit igne divino, ad nihil eorum quae sunt in terra, de reliquo inspicit, neque ad gloriam, nec ad verecundiam, sed ad unam solam, quae detinet eam, flammam. Volebat autem non ex propria Annuntiatione eos inducere, sed ex auditu proprio eos facere communicatores doctrinae Christi; unde dixit venite et videte hominem. Non dixit: venite et credite, sed venite et videte, quod levius erat. Noverat enim manifeste quoniam solum gustantes de illo fonte, eadem paterentur quae et ipsa. Alcuinus. Paulatim autem venit ad praedicandum Christum. Primo vocat hominem, ne si diceret Christum, auditores irascerentur et nollent exire. Chrysostomus. Unde etiam neque manifeste annuntiavit Christum, neque tamen totaliter siluit; sed dixit numquid ipse est Christus? Et ideo sermonem eius acceperunt; unde sequitur exierunt de civitate, et veniebant ad eum. Augustinus Lib. 83 quaest. Quod autem relicta hydria discessit mulier, non negligenter praetereundum est: hydria enim amorem huius saeculi significat, idest cupiditatem qua homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est de terrena conversatione, hauriunt voluptatem. Oportebat autem ut Christo credens, saeculo renuntiaret, et relicta hydria, cupiditatem saecularem se reliquisse demonstraret. Augustinus. Proiecit ergo cupiditatem, et properavit annuntiare veritatem. Discant qui volunt evangelizare, ut prius hydriam ad puteum proiciant. Origenes. Facta etiam mulier receptaculum honestae disciplinae, ea quae primitus sapiebat, parvipendens deponit.


Lectio 7

[86024] Catena in Io., cap. 4 l. 7 Augustinus in Ioannem. Ierant discipuli eius emere cibos, et venerant; quos Christo offerebant; unde dicitur interea rogabant eum discipuli eius dicentes: Rabbi, manduca. Chrysostomus in Ioannem. Videntes enim eum fatigatum ex itinere et aestu qui erat, rogabant eum vulgari eorum voce: neque enim erat hoc temeritatis, sed amoris cura circa magistrum. Origenes in Ioannem. Arbitrantur aptum fore tempus ad prandium, quod erat inter recessum mulieris ad civitatem et adventum Samaritanorum ad ipsum: non enim coram aliquo advena sibi propinabant escas. Ob hoc bene positum est interea. Theophylactus. Dominus vero sciens quod Samaritana totam civitatem ad eum traheret, hoc discipulis significavit; unde sequitur ille autem dixit eis: ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Chrysostomus. Hominum salutem hic cibum vocavit, ostendens quantum desiderium habet nostrae salutis: sicut enim nobis concupiscibile est comedere, ita ei salvare nos. Tu vero intuere, quod non statim revelat, sed ubique in quaestionem immittit auditorem, ut incipiens quaerere quod dicitur et laborans, cum ampliori suscipiat desiderio. Theophylactus. Dicit autem quem vos nescitis; idest nescitis quod cibum voco salutem hominum; vel nescitis quia Samaritani credituri sunt, et salvi fient. Discipuli autem adhuc dubitabant; unde sequitur dicebant ergo discipuli ad invicem: numquid aliquis attulit ei manducare? Augustinus. Quid mirum si mulier illa non intelligebat aquam? Ecce discipuli non intelligunt escam. Chrysostomus. Et quidem assuetam reverentiam et honorem magistro praebent, ad se invicem quidem loquentes, ipsum vero non praesumentes interrogare. Theophylactus. In hoc autem quod dicunt discipuli numquid aliquis attulit ei manducare? Considerandum est, quod cibos ab aliis oblatos dominus suscipere solebat, non quod alieno ministerio indigeret qui dat escam omni carni, sed ut deferentes meritum consequerentur, simulque formam tradens non erubescere paupertatem, neque grave putare ab aliis nutriri: proprium enim et necessarium est doctoribus, alios habere procuratores ciborum, ut ipsi de nullo curantes, verbi ministrationem procurent sollicite. Augustinus. Audivit autem dominus cogitationes discipulorum, et instruit eos ut magister, non per circuitum sicut mulierem, sed aperte; unde sequitur dicit eis Iesus: meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me. Origenes in Ioannem. Idoneus cibus filio Dei, cum actor paternae voluntatis efficitur, hoc velle in semetipso protestans quod erat in patre. Solus autem filius perfecti operis paternae voluntatis est capax; ceteri vero sancti nil praeter divinam peragunt voluntatem. Plenam autem et integram facit Dei voluntatem qui dixit meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me; proprius enim cibus eius ostenditur. Quid autem sit velle patris, innuit sermo sequens ut perficiam opus eius. Siquidem simplicius quis asseret, quoniam opus est iussum mandantis; puta si dicant aedificantes vel fodientes se perficere opus eius qui conduxit eos. Sed si per Christum perficitur opus Dei, restat ut priusquam perficeretur esset diminutum. Qualiter autem diminutum erat opus, cum esset Dei? Perfectio quidem operis, rationalis naturae est perfectio; ad huius enim operis perfectionem, cum esset imperfectum, verbum caro factum accessit. Cum enim quodammodo homo perfectus fuerit, ob transgressionem factus est imperfectus; et ideo missus est salvator, primo quidem ut perficiat voluntatem eius qui misit eum; secundo vero ut consummet opus Dei, ut quilibet perfectus fiat ad solidi cibi usum. Theophylactus. Opus etiam Dei perfecit, scilicet hominem, Dei filius, nostram naturam in seipso sine peccato ostendens in omni opere perfectam et incorruptam. Opus etiam Dei, scilicet legem, perfecit: quia finis legis Christus eam cessare faciens, omnibus quae in ea erant perfectis, a corporali cultu in spiritualem reduxit. Origenes. Mystice autem post poculi negotium, ac disciplinam distinctionis aquarum, consequens erat et de cibo disceptare. Samaritana quidem petita potum, non habebat praebere Iesu dignum poculum; discipuli vero invenientes humilia pulmenta apud alienigenas, ei obtulerunt, rogantes eum ut manducaret. Et attende si forsan verentur, ne verbum Dei, propriis non vigoratum escis, in eis deficiat. Quaecumque ergo reperiunt discipuli, his iugiter proponunt verbum alere, ut corroboratum atque roboratum perseveret penes eos qui nutriunt ipsum. Quemadmodum autem corpora egentia cibo, neque eisdem aluntur, neque eadem quantitas ciborum cunctis sufficiens est; sic intelligendum est et in his quae sunt supra corpus: nam horum hoc quidem plurimi, hoc autem paucioris indiget nutrimenti, dissimilis capedinis entia. Sed neque qualitas alentium verborum atque intentionum contemplativarum seu operationum eadem congruit omnibus: nam nuper geniti infantes, rationale appetunt lac; perfectorum autem est solidus cibus. Veridicus est ergo Iesus dicens ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Semper enim qui praeest infirmis ac nequeuntibus eadem cum validis videre, hoc dicere potest.


Lectio 8

[86025] Catena in Io., cap. 4 l. 8 Chrysostomus in Ioannem. Quae sit voluntas patris, de cetero interpretatur, dicens nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt et messis venit? Theophylactus. Scilicet materialis. Ego autem dico vobis, quod messis intelligibilis adest: hoc enim dicebat propter Samaritanos venientes ad ipsum; unde subdit levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem. Chrysostomus. Rursus consuetis nominibus ad maximorum eos contemplationem reducit. Regio enim et messis hic indicat multitudinem animarum, quae paratae sunt ad praedicationis susceptionem. Oculos autem hic dicit et eos qui mentis, et eos qui corporis: etenim videbant de reliquo multitudinem Samaritanorum venientem. Has autem praeparationes hominum decenter regiones albatas vocat; sicut enim spicae cum dealbatae fuerint, ad messem sunt paratae, ita et hi ad salutem sunt parati. Sed propter quid non manifeste dicit, quod praeparati sunt homines ad susceptionem verbi? Duarum quidem occasionum gratia: unius quidem ut manifestior fiat sermo, et magis ante oculos ponat quae dicuntur; alterius autem ut dulcior sit narratio et permanentior eorum quae dicuntur memoria. Augustinus in Ioannem. In opus autem fervebat et operarios mittere festinabat; unde subditur et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam; ut et qui seminat simul gaudeat, et qui metit. Chrysostomus. Per ea quae hic dicit, dividit terrena a caelestibus: sicut enim supra dixerat de aqua, quod qui bibit hanc aquam, non sitiet, ita hic dicit qui metit, congregat fructum in vitam aeternam: et iterum qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. Prophetae enim sunt qui seminant; sed non illi messuerunt, sed apostoli: quia enim infra dicet, quod alius seminat et alius metit, ne quis aestimet quod prophetae seminantes mercede priventur, extraneum quiddam inducit, et a sensibilibus alienum: nam in rebus quidem sensibilibus si contingat alium seminare et alium metere, non simul laetantur, sed dolent qui seminant, quasi aliis laborantes; laetantur autem soli qui metunt: hic autem non ita; sed et qui non metunt seminantes, simul cum metentibus laetantur, quoniam in mercede communicant. Augustinus. Disparis enim temporis labores habuerunt apostoli et prophetae; sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam aeternam. Chrysostomus. Ad hoc autem quod dixerat sermonem proverbialem inducit; unde subdit in hoc enim est verbum verum, quia alius est qui seminat, et alius qui metit. Hoc quidem vulgariter dicebatur, si quando alii labores sustinebant, et alii fructus metebant. Sed et hic sermo iste maxime habet veritatem: quia prophetae laboraverunt, sed vos fructus ex illorum laboribus metitis; unde subdit ego misi vos metere quod vos non laborastis. Augustinus. Quid ergo? Messores misit, non seminatores? Ibi ergo messores mittendi ubi iam prophetae praedicaverant. Legite labores illorum, et in omnibus eorum laboribus est prophetia Christi: ergo iam in Iudaea messis parata erat quando tot millia hominum pretia rerum suarum offerebant, et ad pedes apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis saecularibus, Christum dominum sequebantur. De ipsa messe eiecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum: et surgit alia messis, quae in fine saeculi metenda est; ad quam metendam non apostoli, sed Angeli mittentur. Messores sunt Angeli. Chrysostomus. Dicit ergo ego misi vos metere quod vos non laborastis: quasi dicat: ubi minor labor est, maior autem delectatio, ad hoc vos reservavi; et quod laboriosius erat, hoc fuit prophetarum, scilicet mittere semina; unde subdit alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Per haec omnia vult ostendere quod prophetarum voluntas erat ut homines ad eum accederent. Et hoc lex ordinabat: et propterea illi seminaverunt, ut hunc facerent fructum. Ostendit etiam quod ipse illos misit, et quod multa est cognatio novi ad vetus testamentum. Origenes. Vel aliter totum. Qualiter quidem non est inconveniens hoc quod est levate oculos vestros etc. allegorizare; quod autem dicitur nonne vos dicitis quoniam quatuor menses sunt et messis venit, non secundum allegoricam tractare? Putamus ergo talia quaedam esse in hoc quod dicunt discipuli quatuor menses sunt, et messis venit. Plerique enim discipulorum verbi animadvertentes veritatem incomprehensibilem fore humanae naturae, quando coniecerunt aliam esse vitam a praesente, quae corruptioni quatuor elementorum, quasi quatuor mensium subicitur, putant solum post hanc vitam cognitionem esse veritatis. Dicunt igitur discipuli de messibus, quae sunt terminus operum ad veritatem conducentium, quia post instantem quaternitatem contingunt. Huiusmodi autem opinionem arguens velut non sanam, inquit verbum incarnatum his qui talia suspicantur nonne vos dicitis, quia adhuc quatuor menses sunt et messis venit? Ego autem hoc dico: levate oculos vestros. In pluribus locis Scripturae divinae hoc legitur; iubente nobis verbo divino extollere ac sublimare considerationes et cogitationes deorsum consistentes nec valentes erigi, nisi elevante illas Iesu: nemo enim consistens in passionibus et vivens carnaliter, hoc propositum servat mandatum. Quapropter qui talis est, non videbit regiones, si albae sunt ad messem. Albescunt quidem regiones ad messem, cum adest verbum Dei illustrans singulas regiones Scripturae, fecundans in eius adventu: et etiam omnia sensibilia sunt quasi regiones albae paratae ad messem, praesto existente levantibus oculos ratione, quae de quolibet est, ut quisquis fulgorem prospiciat profusae ubilibet veritatis. Qui autem metit praedictas messes, duplex habet in metendo emolumentum: unum quidem dum accipit praemium; unde dicitur et qui metit, mercedem accipit: quod arbitror dictum causa futurarum remunerationum: alterum quod sequitur et congregat fructum in vitam aeternam, bonum habitum quemdam denotat intellectus, qui est fructus ex ipsa speculatione proveniens. Arbitror autem quod in qualibet doctrina seminat quidem qui principia excogitat, quae suscipientes alii ac pertractantes, si quid novi potuerunt exprimere, coniungentes, fiunt suae inventionis gratia posteris causa ut metendo quasi maturos fructus aggregent. Quanto autem magis hoc in arte artium expedit contemplari? Siquidem seminantes sunt Moyses et prophetae praevenientes adventum Christi; metentes autem sunt apostoli, qui Christum susceperunt et gloriam eius perspexerunt. Semen autem erat tota ratio secundum revelationem mysterii temporibus praeteritis obfuscati silentio: regiones autem, idest legales et propheticae Scripturae, nondum albuerant his qui adventus verbi nequaquam extiterunt capaces. Quod autem simul serens et metens gaudeat, erit cum privatio moeroris et angustiae in futuro fiet saeculo. Dum etiam Iesus transfiguraretur in gloria, simul cum messoribus Petro, Iacobo et Ioanne, Moyses et Elias satores pariter gaudent in videndo filii Dei gloriam. Attende tamen si hoc quod dico, alius et alius, intelligi potest propter aliam et aliam vitae conversationem, in qua homines iustificati sunt: ut liceat dicere alium quidem legis cultorem, alium vero Evangelii: et tamen exultant simul, dum idem finis ab uno Deo per unum Christum in uno spiritu sancto reponitur. Ad labores autem prophetarum et Moysi advenerunt apostoli, instruente Iesu, metentes, ac in horrea colligentes animae suae intellectum in Scripturis illorum reconditum: et semper qui debite capiunt disciplinam, priorum labores ad maiorem evidentiam trahunt, non tantum laborantes sunt hi qui semina condiderunt.


Lectio 9

[86026] Catena in Io., cap. 4 l. 9 Origenes in Ioannem. Postquam dicta sunt discipulis quae tractata sunt, resumit Scriptura de his qui venerant de civitate ad Iesum, et crediderant per testimonium mulieris. Chrysostomus in Ioannem. Sicut autem in messe cum facilitate fructus congregantur, et in momento uno area manipulis repletur, ita et nunc fit; unde dicitur ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis, quia dixit mihi omnia quaecumque feci. Considerabant enim, quod nequaquam mulier gratanter eum admirata esset qui eius delicta redarguerat, nisi magnus quis esset et excellens qui praedicabatur ab illa. Sic ergo solo mulieris testimonio credentes, et nullum signum videntes, exierunt deprecantes Christum ut apud eos maneret; et hoc est quod sequitur cum ergo venissent ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Iudaei vero miracula videntes, non detinuerunt eum apud seipsos; sed omnia egerunt ut a regione eorum eum abicerent: nihil enim livore et invidia deterius, nihil inani gloria difficilius, quae infinita corrumpere consuevit bona. Et quidem Samaritani volebant eum semper secum detinere; ipse autem hoc non sustinuit, sed solum mansit ibi duobus diebus post haec; quod subditur et mansit ibi duos dies. Origenes. Non incongrue autem aliquis illud obiciet, quomodo rogatus salvator cum Samaritanis manet, qui iussit civitatem Samaritanorum non ingredi. Palam enim quoniam et discipuli eius cum eo ingressi sunt. Ad quod dicendum, quod in viam gentium pergere est imbui gentili dogmate, et in illo ambulare. Civitatem vero Samaritanorum intrare est acceptare falsam doctrinam recipientium legales, propheticos, evangelicos, et apostolicos sermones. Cum autem deseruerint propriam doctrinam et venerint ad Iesum, licet cum eis manere. Chrysostomus in Ioannem. Et Iudaei quidem etiam signis visis incorrecti manserunt; hi autem et sine signis multam circa eum fidem demonstraverunt; solum enim verba audierunt; unde sequitur et multo plures crediderunt propter sermonem eius. Cuius igitur gratia haec verba non dicunt Evangelistae? Ut discas quoniam multa magnorum transcurrerunt, a fine vero totum ostenderunt: suasit enim toti civitati per ea quae dicta sunt. Ubi autem auditores non persuadentur, tunc Evangelistae coguntur dicere ea quae dicta sunt, ne quod est ex indevotione auditorum, imputet quis defectui praedicantis. Ipsi autem discipuli Christi iam facti, magistram repulerunt; unde sequitur et mulieri dicebant: quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere salvator mundi. Vide autem qualiter confestim intellexerunt quod orbem terrarum liberare venerat, et quod ad communem salutem veniens, non debebat in Iudaeis suam concludere providentiam, sed ubique seminare sermonem. Dicentes etiam, quod est salvator mundi, ostenderunt quod mundus perditus erat, in magnis malis existens. Et quidem venerunt salvare prophetae et Angeli; sed hic est vere salvator, qui salutem tribuit, non solum temporaneam, sed aeternam. Vide etiam qualiter audientes mulierem dubitanter dicentem numquid hic est Christus? Non dixerunt hi: quoniam nos suspicamur, sed quoniam scimus; et non simpliciter, sed quoniam hic vere salvator mundi, non quasi unum ex multis Christum confitentes. Solum verba audierunt, et hoc dixerunt quod dicere habebant, si miracula multa et magna vidissent. Origenes. Ceterum si meminimus praedictorum, non difficile est conicere quomodo cum repererint verbum sincerum, alias disciplinas relinquunt, quasi dogmatum civitatem, de qua egredientes salutifere credunt. Et puto studiose protulisse Ioannem, cum non dixit: rogabant eum Samaritani intrare tantum Samariam, vel ingredi civitatem, sed etiam ibi manere. Manet namque Iesus penes deprecantes; et praesertim quoties qui precantur exeunt civitatem, et versus eum veniunt. Augustinus in Ioannem. Manet apud eos biduo; hoc est, dat illis duo praecepta caritatis. Origenes. Neque enim capaces erant tertiae diei eius; non enim erant avidi miraculorum quid cernere, quale qui fuerant in Cana Galilaeae post triduum cum Iesu convivantes. Initium autem credendi multis fuit mulieris verbum: non enim sic per seipsum verbum conspicitur illuminans capientem, velut cum alterius dicto sibi testimonium perhibetur. Augustinus. Sic ergo Christum cognoverunt primo per famam, postea per praesentiam; sicut agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt Christiani: Christus nuntiatur per Christianos amicos: tamquam illa muliere, hoc est Ecclesia, nuntiante ad Christum veniunt: credunt per istam feminam; et multo plures et firmius in eum credunt, quoniam vere ipse est salvator mundi. Origenes. Impossibile est namque eamdem circa intellectum fieri passionem videnti, et ei qui per videntem instruitur; magisque est per speciem ambulare quam per fidem; unde hi non solum testimonio hominis, sed ob ipsam quoque veritatem credunt.


Lectio 10

[86027] Catena in Io., cap. 4 l. 10 Alcuinus. Post biduum quod fecit in Samaria, abiit in Galilaeam, ubi nutritus fuerat; unde dicitur post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam. Augustinus in Ioannem. Movet autem nos cur Evangelista dixerit consequenter ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. Magis enim videtur attestari potuisse, quod propheta in patria sua honorem non habet, si contemneret pergere in Galilaeam, et in Samaria remansisset. Hoc ego sentio. In Samaria biduum fecit, et crediderunt in eum Samaritani: tot dies fecit in Galilaea, et non crediderunt in eum Galilaei; et propter hoc dixit, quod propheta in patria sua honorem non habet. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Ideo hoc adiectum est, quia non in Capharnaum abiit, sed in Galilaeam, et in Cana, ut infra dicetur. Ego enim patriam eum hic aestimo dicere Capharnaum. Quoniam autem non potitus est illic honore, audi eum dicentem: et tu, Capharnaum, quae usque ad caelum exaltata es, usque ad Infernum descendes. Dicit autem hic patriam propriam, in qua videtur plus conversatus. Theophylactus. Vel aliter. Quia dominus exiens de Samaria, venit in Galilaeam, ne aliquis dubitaret et quaereret qua de causa non semper in Galilaea maneret, dicit, quod propter hoc non manebat in Galilaea, quia nullum ibidem recipiebat honorem; quod ipse testatus est dicens quia propheta in sua patria non habet honorem. Origenes in Ioannem. Perscrutanda est autem huius dicti sententia. Patria siquidem prophetarum in Iudaea erat, et est non ignotum quod honorem a Iudaeis nequaquam sunt consecuti, iuxta illud: quemnam prophetarum non persecuti sunt patres vestri? Miranda etiam occurrit huius decreti veracitas, cum pervenerit non tantum ad sanctos prophetas vilipensos a propriis, et ipsum dominum nostrum; sed protensa sit etiam in quosdam prophetiae sequaces contemptos a suis civibus, et ad mortem deductos. Chrysostomus. Quid igitur? Nonne videmus et apud suos multos in admirationem deductos? Ita quidem: sed ab his quae raro contingunt non oportet talia pronuntiari. Sed et si in propria patria aliqui honorantur, multo magis in aliena. Consuetudo enim facile homines contemptibiles facere consuevit. Quando igitur venit in Galilaeam, susceperunt eum Galilaei; unde sequitur cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei. Vides quoniam qui mali dicebantur, hi maxime ad Christum accedere inveniuntur. Nam propter Galilaeos dicitur: interroga, et vide, quoniam propheta ex Galilaea non surrexit. Propter Samaritanos autem improperabant ei: Samaritanus es et Daemonium habes. Sed ecce Samaritani et Galilaei credunt in confusionem Iudaeorum. Inveniuntur autem et Galilaei Samaritanis meliores: nam illi quidem mulieris crediderunt verbis; hi vero videntes signa quae faciebat; unde sequitur cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo. Origenes. Quod enim dominus eicit de templo vendentes oves et boves, tam grande reperitur ut his moti Galilaei reciperent dominum, considerantes mirantesque maiestatem eius: non enim minor potentia eius ostenditur in his quam ut caeci videant, audiantque surdi. Aestimo vero nec haec sola ipsum tunc fecisse, sed et alia signa. Beda. Sed unde data est eis videndi occasio, ostendit subdens et ipsi enim venerant ad diem festum. Mystice autem intimatur quod gentibus in fide a duobus praeceptis caritatis consolidatis, Christus circa fines mundi revertetur ad patriam, idest ad Iudaeos. Origenes in Ioannem. Expedit autem Galilaeum, idest transmigrantem, restare Hierosolymis, ubi est templum Dei, et videre singula quae peragit ibi Iesus. Hoc enim est principium, ut Galilaei recipiant Dei filium euntem ad ipsos; alioquin vel non recepissent illum, vel etiam ipse nondum ipsis praeparatis ad eius receptionem adeo prope venisset ad eos.


Lectio 11

[86028] Catena in Io., cap. 4 l. 11 Chrysostomus in Ioannem. Primo quidem dominus, ut supra dictum est, in Cana Galilaeae venerat vocatus ad nuptias; nunc autem ad eos vadit, ut magis eos attrahat, sponte ad eos veniens, propria patria dimissa, et ut fidem a priori miraculo in eis initiatam fortiorem faceret propter suam praesentiam. Augustinus in Ioannem. Ibi enim quando aquam in vinum convertit, crediderunt in eum discipuli eius: et utique plena domus erat turbis convivantium, et factum est tam magnum miraculum, et non crediderunt nisi discipuli eius: et ideo hanc civitatem modo repetivit, scilicet ut qui per priora non crediderant, modo credant. Theophylactus. Rememorat autem nobis Evangelista miraculum perpetratum in Cana Galilaeae de aqua conversa in vinum, ut augeret Christi praeconium: quia Galilaei non solum propter miracula Hierosolymis facta, sed et propter ea quae apud ipsos facta erant, receperunt Iesum; simulque ut ostenderet quod regulus credidit propter miraculum in Cana perpetratum, quamvis eius non perfecte cognoverit dignitatem; unde sequitur et erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum. Origenes in Ioannem. Putabit autem aliquis regis Herodis hunc esse regulum: et aliquis asserit hunc esse de familia Caesaris, exercentem tunc temporis aliquid in Iudaea: neque enim dicitur quod Iudaeus fuerit. Chrysostomus. Regulus autem dicitur, aut quasi generis existens regalis, aut dignitatem aliquam principatus habens; aut quia sic vocabatur. Igitur quidam hunc eumdem esse existimant centurionem, qui est apud Matthaeum. Ostenditur autem alius esse ab eo: nam ille quidem Christum volentem ire ad suam domum, rogat remanere; hic autem et nihil tale promittentem ad domum trahit: et ille quidem ad Iesum de monte descendentem Capharnaum intravit; hic autem ad Iesum in Cana venientem accessit: et illius quidem puer a paralysi detinebatur; huius autem filius a febre. De hoc ergo regulo subditur hic cum audisset quod Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium eius: incipiebat enim mori. Augustinus. Qui rogabat, nonne credebat? Quid a me expectas audire? Dominum interroga quid de illo senserit; sequitur enim dixit ergo Iesus ad eum: nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Arguit hominem in fide tepidum aut frigidum, aut omnino nullius fidei; sed tentare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus, quid esset, quantum posset. Prodigium quidem appellatum est, quasi porrodicium, quod porro dicat, porro significet, et futurum aliquid portendat. Augustinus de Cons. Evang. Adeo autem dominus supra omnia mutabilia vult mentem credentis attollere, ut nec ipsa miracula, quae, quamvis divinitus, de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus quaeri velit. Gregorius in Evang. Sed mementote etiam quae petiit; et aperte agnoscetis quia in fide dubitavit. Poposcit namque ut descenderet, et sanaret filium eius; unde sequitur dicit ad eum regulus: domine, descende priusquam moriatur filius meus. Minus itaque in illum credidit quem non putavit posse salutem dare, nisi praesens esset et corpore. Chrysostomus. Audi etiam qualiter adhuc terrene Christum trahit, quasi non posset eum post mortem suscitare. Si autem non credens venit et rogavit, nil mirabile. Consueverunt enim patres ex multo amore non solum medicis loqui de quibus confidunt, sed de quibus non confidunt; nihil volentes praetermittere eorum quae ad salutem pertinent filiorum. Si tamen valde crederet Christi virtutem, non neglexisset etiam in Iudaeam ire. Gregorius. Sed dominus qui rogatur ut vadat, quia non desit ubi invitatur, indicat: solo iussu salutem reddidit qui voluntate omnia creavit; unde sequitur dicit ei Iesus: vade, filius tuus vivit. Hic superbia nostra retunditur, qui in hominibus non naturam, qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur. Redemptor vero noster, ut ostenderet quoniam quae alta sunt hominibus, sanctis despicienda sunt, et quae despicienda sunt hominibus, despicienda non sunt sanctis, ad filium reguli ire noluit, ad servum centurionis ire paratus fuit. Chrysostomus. Vel aliter. Illic quidem fides confirmata erat; idcirco et promisit ire, ut discamus viri devotionem: hic autem adhuc imperfectus erat, et nondum noverat manifeste quod absens curare poterat: unde ex hoc quod non accedit Iesus, hoc addiscit; sequitur enim credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus, et ibat; non tamen integre, neque sane. Origenes in Ioannem. Ostenditur autem eius dignitas et officium ex hoc quod servientes illi occurrunt; unde sequitur iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt ei, dicentes, quia filius eius viveret. Chrysostomus. Qui quidem obviaverunt, non ut annuntiarent solum, sed quasi aestimantes de reliquo superfluam esse Christi praesentiam, quem credebant accedere. Quod autem regulus non integre credidit neque sane, ostenditur ex hoc quod sequitur interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerat. Volebat enim scire utrum casu, vel ex praecepto Christi hoc factum esset. Sequitur et dixerunt ei, quia heri hora septima reliquit eum febris. Vide qualiter miraculum manifestum est: non enim simpliciter, neque ut contingit, a periculo liberatus est; sed repente et simul: ut appareat non esse ex naturae consequentia quod fiebat, sed ex actione Christi; unde sequitur cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus: filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota. Augustinus in Ioannem. Si ergo propterea credidit quia nuntiatum est ei quod filius eius esset sanus, et comparavit horam nuntiantium horae praenuntiantis, quando rogabat, nondum credebat. Beda. Unde datur intelligi, et in fide gradus esse, sicut et in aliis virtutibus, quibus est initium, incrementum atque perfectio. Huius ergo fides initium habuit cum filii salutem petiit; incrementum dum credidit sermoni domini dicentis filius tuus vivit; deinde perfectionem obtinuit nuntiantibus servis. Augustinus. Ad solum sermonem crediderunt plures Samaritani; ad illud miraculum sola illa domus credidit ubi est factum; unde subdit Evangelista hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam. Chrysostomus in Ioannem. Non sine causa adiecit; sed ostendens quoniam secundo signo facto, nondum ad perfectionem Samaritanorum nullum signum videntium Iudaei pervenerunt. Origenes in Ioannem. Amphibologiam autem continet praesens dictum; uno enim modo denotat quod Iesus veniendo a Iudaea in Galilaeam, duo fecit miracula: quorum secundum est factum erga filium reguli: alio modo sic: duobus existentibus signis quae Iesus in Galilaea exercuit, secundum egit veniens a Iudaea in Galilaeam; et hic sensus verus est. Mystice autem, per hoc quod Iesus bis in Galilaeam accedit, binus salvatoris adventus in mundum ostenditur: primus quidem misericordiae, ut vino facto convivas exhilaret; secundus vero ut filium reguli ad mortem pene deductum suscitet, idest populum Iudaeorum, qui post plenitudinem gentium accedet salvandus in fine. Magnus autem rex regum est qui constitutus est a Deo in monte Sion sancto eius: huius qui viderunt diem, et gavisi sunt, reguli dignoscuntur. Arbitramur igitur regulum esse Abraham, aegrotum vero filium eius, Israeliticum genus debilitatum erga cultum divinum; et ideo incaluit ignitis spiculis inimici, ut proinde febrire censeatur. Apparet autem quod praecedentibus sanctis, postquam carnis exuerunt amictum, populus fuit curae: unde legitur in Machab. post mortem Ieremiae: hic est Ieremias propheta Dei, qui plurimum orat pro populo. Abraham igitur obsecrat adiuvari a salvatore populum infirmum. Et quidem potestatis verbum de Cana prodit, ubi dictum est filius tuus vivit; sed verbi efficacia in Capharnaum agitur, nam ibi filius reguli curatus est, quasi in agro consolationis morans; quod significat genus quoddam debilium, non tamen omnino fructibus privatorum. Illud autem nisi signa et prodigia videritis, non creditis, dictum illi, refertur ad multitudinem filiorum suorum, et ad ipsum quodammodo: sicut enim Ioannes expectabat datum sibi signum, scilicet: super quem videris spiritum descendentem, sic et praemortui sancti adventum Christi in carnem et signis et prodigiis manifestandum expectabant. Habebat autem hic regulus non solum filium, sed etiam servos; per quos significatur materies quaedam minus bene et infirme credentium. Nec a casu hora septima deserit filium febris: nam septenarius numerus est quietis. Alcuinus. Vel quia per septiformem spiritum est omnis remissio peccatorum: septenarius enim in tria et quatuor divisus significat sanctam Trinitatem, in quatuor anni temporibus, in quatuor mundi partibus, in quatuor elementis. Origenes. Possunt quoque significari duo adventus Christi verbi ad animam: primus quidem ex facto vino praebens animae gaudium spiritualis convivii; secundus vero omnes languoris ac mortis reliquias amputans. Theophylactus. Regulus autem est omnis homo: non solum quia regi universorum propinquus existit secundum animam, sed quia et ipse super omnia principatum sumpsit; cuius filius, idest mens, febricitat voluptatibus pravis et desideriis. Accedit autem ad Iesum, et deprecatur ut descendat; idest, ut condescensu misericordiae utatur, et parcat peccatis, priusquam a voluptatum infirmitate mortificetur. Sed dominus dicit vade, idest, profectum continuum circa bonum ostendas, et tunc filius tuus vivet; si autem ambulare cessaveris, mortificabitur tibi intellectus circa boni operationem.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264