CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Ioannem
a capite XII ad caput XXI

Thomas de Aquino in Crucifixione a Fra Angelico depicta

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Caput 12
Lectio 1

[86092] Catena in Io., cap. 12 l. 1 Alcuinus. Appropinquante tempore in quo dominus pati disposuit, appropinquavit ipse loco in quo eiusdem passionis dispensationem perficere voluit; unde dicitur Iesus ergo ante sex dies Paschae venit in Bethaniam. Primo venit in Bethaniam, deinde Hierosolyma. In Hierosolymam quidem ut ibi pateretur; in Bethaniam vero ut resuscitatio Lazari memoriae omnium arctius imprimeretur; unde subditur ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Iesus. Theophylactus. Decima autem die mensis agnum Iudaei capiunt immolandum in festo Paschae, ex tunc enim festivitatis praelibant solemnia: quapropter in die quae est nona mensis, et praecedit sextum diem ante Pascha, epulantur splendide, et exordium festi hanc diem constituunt: quo fit ut Iesus quoque pergens Bethaniam convivaretur; unde sequitur fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat. Per hoc autem quod dixit quod Martha ministrabat, insinuat quod in illius domo erat convivium. Sed attende mulieris fidelitatem: non enim famulabus imponit ministerium, sed ipsamet suscepit. Innuere autem volens Evangelista verae resurrectionis Lazari signum, subdit Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. Augustinus in Ioannem. Vivebat, loquebatur, epulabatur, veritas ostendebatur, infidelitas Iudaeorum confundebatur. Chrysostomus in Ioannem. Maria autem non faciebat communem famulatum, sed ad solum dominum constituit honorem, et non ut ad hominem accedit, sed ut ad Deum; unde sequitur Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit capillis suis pedes eius. Augustinus. Quod ait pistici, locum aliquem credere debemus, unde erat hoc unguentum pretiosum. Alcuinus. Vel pistici, idest fidelis, nec extraneis speciebus adulterati. Haec est illa mulier quae quondam peccatrix in domo Simonis venit ad dominum cum alabastro unguenti. Augustinus de Cons. Evang. Quod autem hoc in Bethania rursus fecit, aliud est quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Ioanne scilicet, Matthaeo et Marco. Quod ergo Matthaeus et Marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, Ioannes autem pedes; non solum caput, sed et pedes domini accipiamus perfudisse mulierem. Matthaeus et Marcus recapitulando ad illum diem redeunt in Bethaniam, qui erat ante sex dies Paschae, et narrant quod Ioannes de coena et unguento. Sequitur et domus impleta est ex odore unguenti. Augustinus in Ioannem. Ad apostolum revoca intentionem, qui dicit: aliis sumus odor vitae ad vitam, aliis sumus odor mortis ad mortem; denique audies hinc ex unguento isto, quomodo erat aliis odor bonus in vitam, aliis odor malus in mortem; unde sequitur dixit ergo unus ex discipulis suis, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus. Augustinus de Cons. Evang. Quod alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti pretiosi effusione, Ioannes autem Iudam commemorat, puto discipulorum nomine Iudam significatum, plurali numero pro singulari usurpato. Potest etiam intelligi quod alii discipuli aut senserint hoc, aut dixerint, aut eis Iuda dicente persuasum sit: atque omnium voluntatem Matthaeus et Marcus verbis etiam expresserint; sed Iudas propterea dixerit quia fur erat, ceteri propter pauperum curam; Ioannem vero de solo illo id commemorare voluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam; nam sequitur dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum; sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur portabat. Alcuinus. Portabat ministerio, exportabat furto. Augustinus in Ioannem. Non tunc periit Iudas quando accepit a Iudaeis pecuniam, ut dominum traderet: iam fur erat, dominum perditus sequebatur non corde, sed corpore. Voluit autem per hoc dominus nos admonere ut malos toleremus, ne corpus Christi dividamus. Qui aliquid de Ecclesia furatur, Iudae perdito comparatur. Tolera malum bonus, ut venias ad praemium bonorum, ne immittaris in poenam malorum. Exemplum domini accipite conversantis in terra. Quare habuit loculos cui Angeli ministrabant, nisi quia Ecclesia ipsius loculos habitura erat? Quare fures admisit, nisi ut eius Ecclesia fures dum patitur toleraret? Sed ille, qui consueverat de loculis pecuniam tollere, non dubitavit accepta pecunia ipsum dominum vendere. Chrysostomus in Ioannem. Ideo etiam ei furi existenti loculos commisit pauperum, ut omnem abscinderet occasionem: non enim habuit dicere quoniam propter pecuniarum desiderium hoc fecit; etenim sufficientem habebat ex loculo concupiscentiae mitigationem. Theophylactus. Quidam vero administrationem pecuniae suscepisse Iudam fatentur, tamquam minimum omnium. Nam pecuniae administratio, doctrinae administratione inferior est, secundum quod dicunt apostoli: non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Chrysostomus. Christus autem multa condescensione ad Iudam utens, non increpavit eum surripientem, sed communem intulit excusationem; nam sequitur dixit ergo Iesus: sinite illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. Alcuinus. Significat se moriturum, et ad sepeliendum aromatibus esse ungendum; ideo Mariae, cui ad unctionem mortui corporis multum desideranti pervenire non liceret, donatum sit viventi adhuc impendere obsequium, quod post mortem celeri resurrectione praeventa nequiret. Chrysostomus. Rursus etiam propter proditorem rememoratus est sepulturae; ac si dicat: gravis sum tibi et onerosus; sed expecta parum, et abibo; et hoc ostendit, cum subdit pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Augustinus in Ioannem. Loquebatur de praesentia corporis sui: nam secundum maiestatem suam, secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Vel aliter. In Iudae persona significati sunt in Ecclesia mali: si enim bonus homo es, habes Christum et in praesenti per fidem et sacramentum, et habebis semper: quia cum hinc exieris, ad illum venies, qui dixit latroni: hodie mecum eris in Paradiso. Si autem male versaris, videris habere in praesenti Christum, quia baptizaris Baptismo Christi, accedis ad altare Christi; sed male vivendo non semper habebis. Non autem dixit: habes, sed habebis, quia unus malus corpus malorum significat. Sequitur cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic esset, et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. Curiositas eos adduxit, non caritas. Theophylactus. Visores enim suscitati fieri cupiebant, expectantes etiam de Inferis aliquid Lazaro referente perpendere. Augustinus. Quia vero tantum miraculum domini tanta erat evidentia diffamatum, ut non possent vel occultare quod factum est, vel negare, cogitaverunt ut Lazarum interficerent; unde sequitur cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent. O caeca saevitia. Quasi dominus suscitare potuerit mortuum, et non possit occisum. Ecce utrumque dominus fecit: et Lazarum mortuum, et seipsum suscitavit occisum. Chrysostomus in Ioannem. Nullum autem miraculum Christi eos ita furere fecit: hoc enim mirabilius erat, et coram multis factum est; et erat inopinabile, mortuum quatriduanum videre ambulantem et loquentem. Aliter etiam isti in aliis putabant criminari sabbati solutionem, et hac via abducere turbas; hic autem quia a nullo habebant conqueri contra Iesum, adversum Lazarum faciunt conatum: itaque et in caeco hoc fecissent, nisi haberent accusationem de sabbato. Aliter autem. Ille quidem ignobilis erat, et eiecerunt eum de templo: hic vero clarus. Hoc etiam eos mordebat quod festivitatem instantem omnes dimittentes, Bethaniam veniebant. Alcuinus. Mystice autem quod ante sex dies venerat Bethaniam, significat quod ille qui sex diebus omnia fecerat, et sexto die hominem creaverat, ipsa sexta mundi aetate, sexta feria, sexta hora redimere mundum venerat. Coena autem dominica, fides est Ecclesiae, quae per dilectionem operatur. Martha ministrat, cum fidelis anima opera suae devotionis domino impendit. Lazarus unus erat ex discumbentibus, cum ii qui post peccatorum mortem resuscitati sunt ad iustitiam, una cum eis qui in sua permanserunt iustitia, de praesentia veritatis exsultant, et caelestis gratiae muneribus aluntur. Et bene in Bethania celebratur, quae interpretatur domus obedientiae: nam Ecclesia est obedientiae domus. Augustinus. Unguentum autem quo Maria unxit pedes Iesu, iustitia fuit, ideo libra fuit. Erat autem unguentum nardi pistici pretiosi. Pistis Graece, Latine fides dicitur. Quaerebas operari iustitiam? Iustus ex fide vivit. Unge pedes Iesu bene vivendo, dominica sectare vestigia, capillis terge; si habes superflua, da pauperibus, et domini pedes tersisti: capilli enim superflua corporis videntur. Alcuinus. Et notandum, quod primo tantum pedes unxerat, hic autem pedes et caput unxit; ibi rudimenta poenitentium, hic iustitia perfectarum designatur animarum. Per caput enim domini sublimitas divinitatis, per pedes humilitas incarnationis exprimitur; vel per caput ipse Christus, per pedes pauperes, qui sunt membra eius. Augustinus. Domus autem repleta est odore, mundus impletus est bona fama.


Lectio 2

[86093] Catena in Io., cap. 12 l. 2 Chrysostomus in Ioannem. Praeceptum legis erat ut decima luna primi mensis agnus sive hoedus in domo recluderetur usque ad quartam decimam lunam eiusdem mensis, quando ad vesperam immolabatur: unde et verus agnus ex omni grege sine macula electus, pro populi sanctificatione immolandus, ante quinque dies, idest decima luna, Hierosolymam ascendit. Augustinus in Ioannem. Quantus autem fructus apparuerit praedicationis eius, et quantus grex ovium ex his quae perierant domus Israel, vocem pastoris audierit intuendum ex eo quod dicitur in crastinum autem turba multa, quae convenerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum et cetera. Rami palmarum laudes sunt, significantes victoriam qua erat dominus mortem moriendo superaturus, et trophaeo crucis de Diabolo mortis principe triumphaturus. Chrysostomus in Ioannem. Ostendebant autem quoniam de reliquo maiorem quam de propheta opinionem habebant de eo; unde sequitur et processerunt obviam ei, et clamabant: hosanna, benedictus qui venit in nomine domini, rex Israel. Augustinus. Hosanna vox est obsecrantis, magis affectum indicans quam rem aliquam significans, sicut sunt in lingua Latina quas interiectiones vocant. Beda. Est autem compositum ex corrupto et integro: hosi enim, salva, Anna obsecrantis est interiectio. Hosi corruptum, Anna est integrum. Benedictus autem qui venit in nomine domini, sic potius accipiendum est ut in nomine domini, in nomine Dei patris intelligatur; quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et ipse dominus est: sed verba eius melius nostrum dirigunt intellectum, qui ait: ego veni in nomine patris mei. Non utique amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem. Chrysostomus. Hoc est etiam quod maxime coegit credere in Christum omnes, quoniam non est Deo contrarius: et hoc maxime erigebat plebem quod ipse dicebat se a patre venisse. Ex his ergo verbis colligimus quod Deus est: nam hosanna salvos fac interpretatur; salutem autem soli Deo Scriptura attribuit. Deinde quia vere est Deus, qui venit, inquiunt, non: qui ducitur; hoc enim servile est quodammodo, illud vero dominicum. Quod etiam dicunt in nomine domini, illud idem erga ipsum protendit: non enim in nomine servi, sed domini dicunt illum venire. Augustinus. Quid autem magnum fuit regi saeculorum regem fieri hominum? Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum vel ferro exercitum armandum; sed rex Israel, quod mentes regat, quod in regnum caelorum perducat. Quod ergo rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio; miserationis indicium, non potestatis augmentum: qui enim appellatus est in terra rex Iudaeorum, in caelis est dominus Angelorum. Theophylactus. Iudaei autem regem Israel ipsum nuncupabant, quasi sensibilem regem somniantes: expectabant namque exurgere quemdam in regem maiorem quam secundum humanam naturam, salvaturum eos a Romanorum iurisdictione. Quomodo autem dominus venerit, ostendit Evangelista subdens et invenit Iesus asellum, et sedit super eum. Augustinus. Hoc breviter dictum est: nam quemadmodum sit factum, apud alios Evangelistas plenissime legitur. Pullum autem asinae in quo nemo sederat (hoc enim apud alios Evangelistas invenitur), intelligimus populum gentium, qui legem domini non acceperat; asinam vero (quia utrumque domino adductum est), plebem eius quae veniebat ex populo Israel. Chrysostomus. Fecit ergo hoc, prophetice aliquid figurans: quoniam videlicet immundum gentium populum debebat subiectum habere; et prophetiam quamdam implens. Augustinus. Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareat quoniam maligni principes Iudaeorum eum non intelligebant in quo implebantur quae legebant; unde sequitur sicut scriptum est: noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit tibi sedens super pullum asinae. In illo populo erat filia Sion: ipsa est Ierusalem, quae est Sion, cui dicitur: noli timere illum, agnosce qui a te laudatur; et noli trepidare cum patitur, quia ille sanguis funditur per quem tuum delictum deleatur, et vita redimatur. Chrysostomus. Vel aliter. Quia reges eorum iniusti fuerant, et eos obnoxios bellis faciebant, confide, ait, hic non talis, sed mitis et mansuetus; quod ostendit ab asino: non enim exercitum habens intrabat, sed asinum habens solum. Vide autem Evangelistae sapientiam: non verecundatur priorem ignorantiam divulgare; nam sequitur haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus. Augustinus. Idest, quando virtutem suae resurrectionis ostendit, tunc recordati sunt quod haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei, idest non alia quam quae scripta erant de eo. Chrysostomus. Hoc autem ignorabant, quoniam ipse non revelavit eis: scandalizasset enim eos, si rex existens talia passurus erat; et etiam non suscepissent statim cognitionem regni de quo hic dicebatur: de regno enim temporali hoc dici putassent. Theophylactus. Aspice autem consequentiam passionis. Suscitavit Lazarum, hoc omnium novissime reservans miraculum, et ob hoc plurimi concurrebant et credebant; unde sequitur testimonium ergo perhibebat turba, quae cum eo erat quando vocavit Lazarum de monumento, et suscitavit eum a mortuis: propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Exinde livor et insidiae; unde sequitur Pharisaei autem dicebant ad semetipsos: videtis quia nihil proficimus: ecce mundus totus post eum abiit. Augustinus. Turba turbavit turbam. Quid autem invidet caeca turba, quia post eum abiit mundus per quem factus est mundus? Chrysostomus. Mundum enim hic turbam dicunt. Videtur autem mihi hoc dictum esse eorum qui sani quidem erant, non audebant autem propalari: demum ab eventu deterrebant alios, quasi inconsummabilia tentantes. Theophylactus. Ac si dicerent: quantumcumque insidiemini, tanto hic augetur, et gloria eius intenditur: quis ergo profectus de tantis insidiis?


Lectio 3

[86094] Catena in Io., cap. 12 l. 3 Beda. Templum domini Hierosolymis situm adeo erat famosum ut diebus festis non solum vicini, sed etiam multae ex longinquis regionibus gentes illuc advenirent, sicut de eunucho Candacis reginae Aethiopum actus apostolorum declarant. Hac ergo consuetudine hi gentiles venerant adorare, de quibus dicitur erant autem quidam gentiles ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. Chrysostomus in Ioannem. Prope existentes ut de cetero proselyti fierent. Fama itaque audita de Christo, volunt eum videre; unde sequitur hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogaverunt eum dicentes: domine, volumus Iesum videre. Augustinus in Ioannem. Ecce volunt eum Iudaei occidere, gentiles videre; sed etiam illi ex Iudaeis erant qui clamabant: benedictus qui venit in nomine domini. Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, velut duo parietes de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes. Sequitur venit Philippus, et dicit Andreae. Chrysostomus. Quasi priori existenti: audiverat enim: in viam gentium ne abieritis; propterea cum condiscipulo communicans magistro refert; unde sequitur Andreas rursum et Philippus dicunt Iesu. Augustinus in Ioannem. Audiamus ergo vocem lapidis angularis; unde sequitur Iesus autem respondit eis, dicens: venit hora ut clarificetur filius hominis. Forsitan aliquis putat ideo se dixisse glorificatum, quia gentiles volebant eum videre. Non ita est; sed videbat gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros. Ex occasione igitur istorum gentilium qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem gentium, et promittit iam adesse horam glorificationis suae, qua facta in caelis gentes fuerant crediturae, secundum illud: exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Sed altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas passionis; unde adiunxit amen, amen, dico vobis: nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Se autem dicebat granum mortificandum in infidelitate Iudaeorum, multiplicandum in fide populorum. Beda. Ipse enim ex semine patriarcharum in agro huius mundi seminatus est ut moriendo cum multiplicatione resurgeret: solus mortuus est, cum multis surrexit. Chrysostomus. Et quia per sermones non ita suadebat, utitur experimento, quia frumentum magis facit fructum cum mortuum fuerit. Si autem in seminibus hoc accidit, multo magis in me. Quia igitur de reliquo debebat mittere discipulos ad gentes, videt autem gentiles praesilientes ad fidem, ostendit quod tempus erat ut ad crucem veniret. Non enim prius eos ad gentes misit donec Iudaei offenderunt, donec crucifixerunt. Et quia de morte sua praevidit discipulos contristandos, superabundantiam facit sermonis, dicens: non solum si non mortem meam patienter sustinueritis, sed etiam si vos ipsi non moriamini, nullum vobis erit lucrum; et hoc est quod subdit qui amat animam suam, perdet eam. Augustinus. Hoc duobus modis intelligi potest: qui amat, perdet; id est: si amas, perdes: si cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio modo: qui amat animam suam, perdet eam. Noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicum sensum; sequitur enim et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo quod supra dictum est, qui amat, subintelligitur in hoc mundo. Chrysostomus in Ioannem. Amat autem animam suam in hoc mundo qui desideria eius inconvenientia facit; odit autem eam qui non cedit ei noxia concupiscenti. Et non dixit: qui non cedit ei, sed qui odit eam: quemadmodum enim eorum qui odio habentur, nec vocem audire sustinemus nec vultum videre delectamus, ita et animam cum contraria iniungit quae Deo non placent, cum vehementia avertere oportet. Theophylactus. Quia enim valde onerosum erat audire quod oportet odire animam, consolatur per hoc quod addit in hoc mundo, temporis indicans particularitatem: non enim in perpetuum iubet animam odio haberi; et emolumentum ponit cum dicit in vitam aeternam custodit eam. Augustinus in Ioannem. Sed vide ne tibi subrepat ut teipsum interimere velis: sic intelligendo quod debes in hoc mundo odisse animam tuam; hinc enim quidam maligni atque perversi homicidae flammis se donant, aquis praefocant, praecipitatione collidunt et pereunt. Hoc Christus non docuit: immo et Diabolo praecipitium suggerenti respondit: vade, Satana. Cum ergo causae articulus venerit, ut haec conditio proponatur aut faciendum esse contra Dei praeceptum, aut ab hac vita migrandum, comminante mortem persecutore, ibi oderis in hoc mundo animam tuam, ut in vitam aeternam custodias eam. Chrysostomus. Dulcis quidem est praesens vita his qui affixi sunt ei: si vero quis ad caelum respexerit, videns quae ibi sunt bona, cito contemnet vitam praesentem. Cum enim apparuerit melior, contemnitur peior. In hoc ergo nos inducens Christus, subdit qui mihi ministrat, me sequatur; idest, me imitetur. De morte hoc dicit, et de ea quae per opera assecutione; oportet enim eum qui ministrat, eum cui ministrat sequi. Augustinus. Quid ergo sit ministrare Christo, in ipsis verbis agnoscimus, cum dicit si quis mihi ministrat. Ministrant ergo Iesu qui non quae sua sunt quaerunt, sed quae Iesu Christi; hoc est enim me sequatur: vias ambulet meas, non suas: non ea tantum quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia opera bona propter Christum faciens, usque ad illud opus magnae caritatis, quod est animam pro fratribus ponere. Sed quo fructu, qua mercede? Sequitur et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Gratis ametur, ut operi quo ministratur illi, pretium sit esse cum illo. Chrysostomus. Ostendit autem per hoc, quod resurrectio morti succedet. Ubi autem sum, ait, quia in caelis ante resurrectionem Christus erat. Igitur illuc transmigremus animo et mente. Sequitur si quis mihi ministraverit, honorificabit eum pater meus. Augustinus. Per hoc intelligitur exposuisse quod supra dixerat illic et minister meus erit: nam quem maiorem honorem accipere poterit adoptatus quam ut sit ubi est unicus? Chrysostomus. Non autem dixit: ego honorificabo eum, sed pater meus: nondum enim de eo decentem opinionem habebant, sed maiorem de patre.


Lectio 4

[86095] Catena in Io., cap. 12 l. 4 Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus ad passionem discipulos exhortatus fuerat, ne dicant, quod ipse extra dolores existens humanos facile de morte philosophatur, et nos admonet, propter hoc quod ipse est sine periculo, ostendit quod et ipse in agonia sit, et tamen propter utilitatem mortem non renuit; unde dicit nunc anima mea turbata est. Augustinus in Ioannem. Audio qui in hoc mundo odit animam suam, in vitam aeternam custodit eam: et mundum contemnere accendor, et in conspectu meo nihil est vitae huius totus, quantumlibet fuerit prolixus, vapor; pro amore aeternorum temporalia mihi cuncta vilescunt; et rursum dominum audio dicentem nunc anima mea turbata est. Sequi iubes animam meam; sed turbari video animam tuam: quale fundamentum quaeram si petra succumbit? Agnosco, domine, misericordiam tuam: nam qui caritatis voluntate turbaris, multos in corpore tuo, qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant, consolaris. In se ergo caput nostrum suscepit membrorum suorum affectum; et ideo non est ab aliquo turbatus; sed, sicut de illo dictum est: turbavit semetipsum. Chrysostomus. Appropinquans enim de reliquo cruci, quod humanum est ostendit, et naturam non volentem mori, sed praesenti adhaerentem vitae, ostendens quoniam non extra humanas passiones erat: sicut enim esurire non crimen est, ita neque praesentem vitam appetere. Christus autem corpus a peccato mundum habebat, non a naturalibus necessitatibus erutum. Hoc igitur dispensationis est, non deitatis. Augustinus. Denique homo qui sequi vult, audiat qua hora sequatur. Accessit forte hora terribilis: proponitur optio aut faciendae iniquitatis, aut subeundae passionis: turbatur anima infirma; audi ergo quid subiungit: et quid dicam? Beda. Hoc est, quid aliud nisi ut membra mea instruantur? Pater, salvifica me ex hac hora. Augustinus. Docuit te quem invoces, cuius voluntatem tuae voluntati praeponas. Non ideo tibi videatur ex alto diffidere, quia te vult ab initio proficere. Hominis suscepit infirmitatem ut doceat contristatum dicere: non quod ego volo, sed quod tu vis; unde subditur sed propterea veni in horam hanc. Pater, glorifica nomen tuum, in sua scilicet passione et resurrectione. Chrysostomus. Quasi dicat: non habeo quid dicam, ereptionem quaerens: propterea enim veni in horam hanc; ac si dicat: etsi turbemur et tumultum patiamur, non fugiamus mortem: quia ego nunc turbatus, non dico ut effugiam; oportet enim ferre quod supervenit; non dico: eripe me ex hac hora; sed contrarium dico, scilicet clarifica nomen tuum. Ostendit enim quoniam pro veritate moritur, gloriam Dei hoc vocans; et hoc evenit: futurum enim erat ut post crucem converteretur orbis terrarum, et cognosceret nomen Dei, et coleret, non solum patris, sed etiam filii. Sed tamen hoc silet. Sequitur venit ergo vox de caelo dicens: et clarificavi, et iterum clarificabo. Gregorius Moralium. Huiusmodi verbis per Angelum loquitur Deus, cum nil in imagine ostenditur, sed supernae vocis verba audiuntur: et nimirum de caelestibus loquens, verba sua quae audiri ab hominibus voluit, rationali creatura administrante formavit. Augustinus in Ioannem. Clarificavi autem dicit, antequam facerem mundum, et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis. Vel aliter. Clarificavi, cum de virgine natus est, cum miracula multa fecit, cum descendente spiritu sancto in specie columbae monstratus est; et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, cum exaltabitur super caelos Deus et super omnem terram gloria eius. Sequitur turba ergo quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse. Chrysostomus in Ioannem. Aperta quidem et bene significativa erat vox: sed cito ab eis evolavit quasi a grossioribus, et carnalibus, et desidiosis. Et hi quidem sonitum tantum retinuerunt; alii vero quoniam articulata erat vox noverant; quid autem significavit non adhuc; de quibus subditur: alii dicebant: Angelus ei locutus est. Sequitur respondit Iesus, et dixit: non propter me haec vox venit, sed propter vos. Augustinus. Hic ostendit, illa voce non sibi indicatum quod iam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. Sicut autem vox illa non propter eum facta est, sed propter eos; sic anima eius, non propter ipsum, sed propter eos turbata est. Chrysostomus. Ad illud enim instat vox patris quod semper dicebant, quoniam non est ex Deo: qui enim a Deo glorificatur, qualiter non est ex Deo? Ubi vide quod humilia propter eos facta sunt, non quasi filio auxilio indigente. Quia ergo dixit clarificabo, ostendit consequenter et modum gloriae; nam sequitur nunc iudicium est mundi. Augustinus. Iudicium enim quod in fine expectant, erit praemiorum poenarumque aeternarum. Dicitur etiam iudicium, non damnationis, sed discretionis: hoc vocabat hic iudicium, discretionem scilicet, et a suis redemptis Diaboli expulsionem; unde sequitur nunc princeps mundi huius eicietur foras. Absit ut Diabolum principem mundi ita dictum existimemus ut eum caeli et terrae dominari posse credamus; sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt. Sic ergo dictum est princeps huius mundi, idest princeps malorum hominum, qui habitant in mundo. Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter per totum orbem terrarum diffusi sunt; ideo dicit apostolus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Hi sunt ex quorum cordibus princeps mundi eicietur foras. Praevidebat enim dominus, post passionem et glorificationem suam, per universum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus Diabolus intus erat, cui quando ex fide renuntiant, eicitur foras. Sed numquid de cordibus veterum iustorum non est eiectus foras? Quomodo ergo dictum est nunc eicietur foras, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis iam mox futurum esse praedictum est? Quid ergo ait quispiam: quia Diabolus eicitur foras, iam fidelium neminem tentat? Immo tentare non cessat; sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare. Chrysostomus. Sed quale est istud iudicium quo Diabolus foras eicitur, exemplo id faciam manifestum. Sit aliquis debitores expetens, et feriat, et in vincula mittat: deinde ex eadem dementia et eum qui nihil debet sub eumdem carcerem ducat: hic et eorum quae in alios fecit, dabit vindictam. Ita et in Christo factum est: eorum enim quae Diabolus in nos fecit, per ea quae in Christum ausus est, sustinebit vindictam. Et ne quis dicat: qualiter mittetur foras, si te superabit? Subiungit et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Qualiter enim superatur qui et alios trahit? Hoc autem, plus fuit dicere, quam: resurgam. Si enim hoc dixisset, nondum manifestum esset quod traheret; dicendo vero traham, utrumque demonstrat. Augustinus. Sed quae omnia trahit, nisi ex quibus Diabolus eicitur foras? Non autem dixit: omnes, sed omnia: non enim omnium est fides. Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem, idest spiritum, et animam, et corpus; ad illud scilicet quod intelligimus, quod vivimus, quod visibiles sumus: aut si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere; aut certe omnia hominum genera secundum innumerabiles differentias, quibus inter se praeter sola peccata homines distant. Chrysostomus. Qualiter igitur supra dixit, quoniam pater trahit? Quia scilicet filio trahente, pater trahit. Dicit autem traham, quasi a tyranno detentos, et per seipsos nequeuntes accedere, et illius manus effugere. Augustinus. Sed si exaltatus, inquit, fuero a terra; hoc est, cum exaltatus fuero; non enim dubitat futurum esse quod venit implere: nam exaltationem suam dixit in cruce passionem; unde Evangelista subdit hoc autem dixit significans qua morte esset moriturus.


Lectio 5

[86096] Catena in Io., cap. 12 l. 5 Augustinus in Ioannem. Cum intellexissent Iudaei quod dominus de sua morte dixisset, proponunt ei quaestionem, quomodo se diceret moriturum; unde dicitur respondit ei turba: nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum; quomodo tu dicis: oportet exaltari filium hominis? Memoriter tenuerunt quod dominus assidue dicebat se esse filium hominis: nam hoc loco non dixit: si exaltatus fuerit filius hominis; sed superius dixerat: venit hora ut clarificetur filius hominis. Hoc ergo in animo retinentes, inquiunt: si Christus manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra; idest, quomodo crucis passione morietur? Chrysostomus in Ioannem. Hinc est videre quoniam multa eorum quae parabolice dicebantur, intelligebant: quia enim praevenit de morte disputans, audientes hic exaltationem, suspicati sunt hoc. Augustinus. Vel hoc eum dixisse intelligebant quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia. Chrysostomus. Et vide qualiter malitiose interrogant; non enim dixerunt nos audivimus ex lege quia Christus nihil patitur: in multis enim Scripturarum locis et passio et resurrectio simul ponitur; sed quoniam manet in aeternum: et nimirum hoc non erat contrarium, immortalitati enim per passionem non est factum impedimentum. Sed aestimaverunt per hoc ostendere eum non esse Christum, quoniam Christus manet in aeternum. Deinde subdunt: quis est filius hominis? Et hoc malitiose; quasi dicant: non dicas quod propter odium tuum hoc dicamus: ecce enim non novimus de quo dicis. Sed Christus respondit, ostendens quoniam passio non prohibet manere eum in aeternum; unde subditur dixit ergo eis Iesus: adhuc modicum lumen in vobis est: quasi dicat: adhuc parvo tempore ego lux vobiscum sum; per hoc ostendens quod mors eius transmigratio est: etenim lux solaris non interimitur, sed parum recedens rursus apparet. Augustinus. Vel aliter. Modicum lumen in vobis est, per hoc quod intelligitis quia Christus manet in aeternum; ergo ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et victurum in aeternum, dum lucem habetis. Chrysostomus. Hic dicit tempus totum praesentis vitae et ante crucem et post crucem: multi enim post crucem crediderunt in eum. Ut non tenebrae vos comprehendant. Augustinus. Si scilicet eo modo credideritis Christi aeternitatem ut negetis in eo mortis humilitatem. Sequitur et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Chrysostomus. Quanta denique Iudaei nunc agunt, et nesciunt quid agunt; sed ut in tenebris ambulantes, putant rectam quidem incedere viam, contrariam autem vadunt; propterea subdit dum lucem habetis, credite in lucem. Augustinus. Idest, dum aliquid veri habetis, credite in veritatem, ut renascamini veritati; unde sequitur ut filii lucis sitis. Chrysostomus. Quod est filii mei. In principio autem Evangelista dicit quod ex Deo nati sunt, hoc est ex patre; hic autem ipse dicitur hos generare, ut discas quoniam una est actio patris et filii. Sequitur haec locutus est Iesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Augustinus. Non ab eis qui credere et diligere coeperunt, sed ab eis qui videbant et invidebant. Cum autem se abscondit, nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit. Chrysostomus. Sed cum nec lapides levarent, nec blasphemarent, cuius gratia occultatus est? Corda enim rimatus noverat furorem in eis saevientem, et non expectavit ut in opus exirent; sed occultatur, mitigans eorum invidiam.


Lectio 6

[86097] Catena in Io., cap. 12 l. 6 Chrysostomus in Ioannem. Noverat dominus ferventem animum Iudaeorum, et occisionem meditantem; et ideo occultatus est: et hoc occulte insinuavit Evangelista subdens cum autem tanta signa fecisset coram eis, non crediderunt in eum. Theophylactus. Non autem modicae iniquitatis fuit tantis signis non credere: ea vero signa commemorat quae supra sunt posita. Chrysostomus. Ne quis autem dicat: cuius gratia venit Christus, non noverant, quod non ei intenderent; ideo ad hoc excludendum inducit etiam prophetas hoc scientes; propter quod sequitur ut sermo Isaiae impleretur, quem dixit: domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Alcuinus. Quis pro raritate posuit: quia quod sancti prophetae a Deo audierunt et populo praedicaverunt, paucissimi crediderunt. Augustinus in Ioannem. Satis autem ostendit brachium domini ipsum Dei filium nuncupatum: non quod Deus pater figura detinetur carnis humanae: sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium domini dictum est. Si enim aliquis homo tanta potestate praevaleret ut sine ullo motu corporis sui, quod diceret fieret, verbum eius, brachium eius esset. Non autem patet occasio erroris his qui dicunt quia solus pater est, si brachium eius est filius (non enim duae, sed una persona est homo et brachium eius), non intelligentes quomodo verba de rebus aliis ad res alias propter aliquam similitudinem transferantur. Quidam autem inter se mussitant: quae culpa fuit Iudaeorum, si necesse erat ut sermo Isaiae impleretur? Quibus respondemus, Deum praescium futurorum per prophetam praedixisse infidelitatem Iudaeorum, non fecisse: non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata iam novit: ipsorum enim praescivit peccata, non sua. Fecerunt ergo peccatum Iudaei quod facturos esse praedixit quem nihil latet. Chrysostomus. Quod ergo dixit ut sermo Isaiae prophetae impleretur, ly ut non causale est, sed eventus: non enim quia dixit Isaias, non crediderunt; sed quia non erant credituri, propterea Isaias dixit. Augustinus. Sed ea quae sequuntur, profundiorem faciunt quaestionem; adiungit enim et dicit propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. Si enim credere non poterant, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere? Et, quod est gravius, ad Deum causa refertur, quandoquidem ipse excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor: non enim hoc saltem de Diabolo dicitur, sed de Deo. Sed quare non poterant credere? Respondeo: quia nolebant. Sicut enim quod dominus negare seipsum non potest, laus est voluntatis divinae, ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae. Chrysostomus. Hoc autem et in communi consuetudine custoditur, ut cum quis dicit: non possum amare illum: vehementiam voluntatis impotentiam dicit. Sed Evangelista dicit non poterant, ut ostendat quoniam impossibile est mentiri prophetam: non tamen propterea impossibile erat eos credere; non enim haec praedixisset, si credituri essent. Augustinus. Sed aliam causam, inquis, dicit propheta, non voluntates eorum: quia scilicet excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Sed hoc etiam eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excaecat et obdurat Deus deserendo et non adiuvando; quod occulto iudicio facere potest, iniquo non potest. Chrysostomus. Neque enim derelinquit nos nisi voluerimus nos, secundum illud: oblitus es legis Dei tui; obliviscar et ego tui. Haec dicit ostendens nos incipere derelictionem et causam fieri perditionis. Sicut enim sol infirmum offendit visum non ex propria natura; ita fit in his qui non attendunt Dei sermones. Terrens autem auditores Scriptura dicit excaecavit et induravit. Augustinus. Quod autem addidit et convertantur, et sanem eos, utrum subaudiendum sit non, idest non convertantur, etenim conversio de illius gratia est; an forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intelligendum, ut quoniam superbe suam iustitiam constituere volebant, adhuc desererentur et excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies eorum ignominia, atque humiliati quaererent non suam, qua inflatur superbus, sed iustitiam Dei, qua iustificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt. Sequitur haec dixit Isaias quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo. Vidit autem non sicuti est, sed modo quodam significativo, sicut prophetae visio fuerat informanda. Nemo ergo vos fallat eorum qui dicunt invisibilem patrem et visibilem filium, qui putant eum esse creaturam: in forma enim Dei, in qua aequalis est patri, etiam filius invisibilis est: ut autem ab hominibus videretur, formam servi accepit. Ostendit etiam se, antequam susciperet carnem, oculis hominum, sicut voluit in subiecta creatura, non sicuti est. Chrysostomus. Gloriam autem hic dicit visionem sedentis in throno excelso, et alia quae ibi dicuntur; unde sequitur et locutus est de eo, hoc scilicet: vidi Deum sedentem, et quod audivit vocem dicentem: quem mittam, et quis ibit nobis? Sequitur verumtamen ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur. Dilexerunt enim magis gloriam hominum, quam gloriam Dei. Alcuinus. Gloria Dei est publice confiteri Christum; gloria hominum est in mundanis gloriari. Augustinus. Hos ergo improbavit Evangelista qui in hoc gressu fidei si proficerent per amorem, quae humanae gloriae sunt proficiendo superarent.


Lectio 7

[86098] Catena in Io., cap. 12 l. 7 Chrysostomus in Ioannem. Quia amor humanae gloriae principes credentes confiteri prohibebat, dominus contra hoc eis loquitur; unde dicitur Iesus autem clamavit, et dixit: qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit; quasi dicat: quid formidatis credere in me? In Deum fides pervenit per me. Augustinus in Ioannem. Quia enim homo apparebat hominibus, cum lateret Deus, ne putarent eum hoc esse tantum quod videbant, talem ac tantum se volens credi qualis et quantus est pater, qui credit in me, inquit, non credit in me, idest in hoc quod videt, sed in eum qui me misit, idest in patrem. Nam si putaverit eum habere filios secundum gratiam, non autem habere filium aequalem sibi atque coaeternum, nec credit in patrem qui eum misit, quia non est hoc pater qui eum misit. Ne autem putarent sic voluisse intelligi patrem tamquam multorum filiorum per gratiam generatorem, non unici verbi aequalis sibi, continuo subiecit qui videt me, videt eum qui misit me; quasi dicat: usque adeo nihil distat inter eum et me, ut qui me videt, videat eum qui misit me. Apostolos suos certe ipse dominus misit; numquam tamen aliquis eorum dicere auderet: qui credit in me. Credimus enim apostolo, sed non credimus in apostolum. Filius autem recte unigenitus dicit qui credit in me, non credit in me, sed credit in eum qui me misit; ubi non a se abstulit credentis fidem, sed noluit in forma servi remanere credentem. Chrysostomus. Vel dicit qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quasi dicat: qui fluminis accipit aquam, non eam quae est fluminis accipit sed eam quae est fontis. Volens autem ostendere quoniam non est credere in patrem, non credentem in eum, subiungit qui videt me, videt eum qui me misit. Quid igitur? Corpus est Deus? Nequaquam; sed consideratio veri, quae est per intellectum, hic visio dicitur. Deinde ostendit eam quae est ad patrem cognitionem, in hoc quod subdit ego lux in mundum veni: quia enim pater lux vocatur, ubique eo hic utitur nomine. Lucem autem se hic vocavit, eo quod ab errore eripit, et intellectuales tenebras solvit; unde subdit ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. Augustinus. In quo satis manifestat, omnes se in tenebris invenisse. Sed ne in eis tenebris maneant in quibus inventi sunt, debent credere in lucem, quae venit in mundum. Dixit quodam loco discipulis suis: vos estis lux mundi; non tamen eis dixit: vos lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non maneat. Lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo illuminantur ab eo a quo si quis recesserit, tenebratur. Chrysostomus. Ut autem non existiment quod propter imbecillitatem eos qui ipsum contemnunt illaesos dimittat, subiungit et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum. Augustinus. Intelligendum est: modo non iudico eum; cum alio loco dicat: pater omne iudicium dedit filio. Quare autem modo non iudicat, ostendit subdens non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum; idest, ut salvum faciam mundum. Nunc ergo est tempus misericordiae, post erit iudicii. Chrysostomus. Deinde ut non pigriores ex hoc fiant, terribile subdit iudicium qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum. Augustinus in Ioannem. Non dicit: ego non iudico eum in novissimo die: hoc enim esset contrarium illi sententiae: omne iudicium dedit filio. Expectantibus autem quisnam esset ille, secutus adiungit sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. Satis manifestavit seipsum in novissimo die iudicaturum: seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit. Aliter itaque iudicabuntur qui non audierunt, aliter qui audierunt et contempserunt. Augustinus de Trin. Ideo autem iudicat verbum quod locutus est filius, quia non ex se locutus est filius; unde sequitur quia ego ex meipso non sum locutus; per quod intelligi voluit: ego non ex me natus sum. Quaero itaque quomodo intelligamus: ego non iudicabo, sed verbum quod locutus sum iudicabit; cum ipse sit verbum patris quod loquitur. Vel ita. Ego non iudicabo ex potestate humana, quia filius hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate verbi Dei, quia filius Dei sum. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Ego non iudico eum; idest, non sum causa perditionis eius; sed ipse qui verba mea spernit. Verba enim quae modo locutus sum, in ordine stabunt accusatoris omnem tollentia excusationem; et hoc est quod subdit sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum. Et quis sermo? Quia ego ex meipso non sum locutus; sed qui misit me pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar. Omnia igitur haec propter eos dicebantur, ut nullam habeant excusationem. Augustinus in Ioannem. Mandatum autem, non quod filius non habeat, pater dedit; sed in sapientia patris, quod est verbum patris, omnia mandata sunt patris. Dicitur autem mandatum datum, quia non est a seipso, cui dicitur datum; et hoc est dare filio id sine quo numquam filius fuit, quod est gignere filium qui numquam non fuit. Theophylactus. Cum enim verbum patris existat filius, et quae sunt in mente patris revelet in integrum, mandatum accepisse dicit quid sit dicturus, et quid loquatur. Sicut etiam nostrum verbum, si verum fateri volumus, ea profert quae suggerit mens. Sequitur et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Augustinus. Si ergo vita aeterna est ipse filius, et vita aeterna est mandatum patris, quid aliud dictum est nisi quia ego sum mandatum patris? Proinde et id quod adiungit, quae ergo loquor, sicut dixit mihi pater, sic loquor, non accipiamus dixit mihi quasi per verba locutus sit unico verbo. Dixit ergo pater filio id sine quo numquam filius fuit, sicut dedit vitam filio: non quod nesciebat vel non habebat, sed quod ipse filius erat. Quid est autem sicut dixit mihi, sic loquor, nisi verbum loquor? Ita ille dixit ut verax, ita iste loquitur ut veritas; verax autem genuit veritatem: quid ergo iam diceret veritati? Non enim imperfecta erat veritas, cui verum aliquod adderetur.


Caput 13
Lectio 1

[86099] Catena in Io., cap. 13 l. 1 Theophylactus. Quia dominus transmigraturus erat de praesenti saeculo, explicat qualem erga suos amicitiam gereret; unde dicitur ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Beda. Plurimas siquidem festivitates Iudaei habebant; sed apud eos insignior atque celebrior erat Paschae festivitas; propter quod signanter dicit ante diem festum Paschae. Augustinus in Ioannem. Pascha, non sicut quidam existimant, Graecum nomen est, sed Hebraeum; opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum: quia enim pati Graece paschin dicitur, ideo Pascha passio putata est, ut hoc nomen a passione sit appellatum: in sua vero lingua, hoc est in Hebraea, Pascha transitus dicitur, propterea quia tunc primum Pascha celebravit populus Dei quando ex Aegypto fugientes, rubrum mare transierunt. Nunc ergo figura illa prophetica in veritate completa est, cum sicut ovis ad immolandum ducitur Christus, cuius sanguine illinitis postibus nostris, idest cuius signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione huius saeculi, tamquam a captivitate Aegyptiaca, liberamur, et agimus saluberrimum transitum, cum de Diabolo transimus ad Christum, et ab isto instabili saeculo ad eius fundatissimum regnum. Hoc itaque nomen, idest Pascha, velut interpretans nobis Evangelista, dicit sciens quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Ecce Pascha, ecce transitus. Chrysostomus in Ioannem. Non solum autem tunc sciens, sed olim. Transitum autem eius mortem vocat. Relicturus autem discipulos maiorem eis demonstravit amorem; et hoc est quod dicit cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos; hoc est, nihil dereliquit, eorum quae eum qui valde amat, decens est facere. Non autem a principio hoc fecit, sed maiora postea adiecit ut eorum augeat familiaritatem, et multam eis praeparet consolationem ad ea quae superventura erant; suos autem eos vocat secundum familiaritatis rationem, quia et alios suos dicit secundum conditionis rationem, ut cum dicitur: sui eum non receperunt. Addit autem qui erant in mundo: quia sui erant etiam defuncti, ut Abraham, Isaac et Iacob; sed in mundo non erant. Hos ergo suos qui erant in mundo, mansit amans continue, et tandem perfectam amicitiam circa eos ostendit; et hoc est in finem dilexit eos. Augustinus. Vel aliter in finem dilexit eos, ut et ipsi de hoc mundo ad suum caput dilectione transirent. Quid est enim in finem, nisi in Christum? Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti, finis perficiens, non interficiens. Video autem posse ista verba quodam humano modo etiam sic accipi tamquam usque ad mortem Christus dilexerit suos. Sed absit ut dilectionem morte finierit qui non est morte finitus: nisi forte sit ita intelligendum: usque ad mortem dilexit eos: idest, usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit. Sequitur et coena facta, idest iam peracta, et ad convivantium mensam usumque perducta. Non enim ita debemus intelligere coenam factam, veluti iam consumptam atque transactam: adhuc enim coenabatur cum surrexit, et pedes lavit discipulis: nam postea recubuit, et buccellam traditori dedit. Quod autem ait cum iam Diabolus misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis, missio ista spiritualis suggestio est, et non fit per aurem, sed per cogitationem: diabolicae enim suggestiones immittuntur, et humanis cogitationibus immiscentur. Factum ergo iam fuerat in corde Iudae per immissionem diabolicam ut traderet discipulus magistrum. Chrysostomus. Hoc autem quasi stupens interseruit Evangelista, quoniam eum qui iam prodere statuerat, dominus lavit: ostendit etiam proditoris multam nequitiam, quoniam neque talis eum communicatio detinuit, quod maxime consuevit nequitiam detinere. Augustinus. Locuturus autem Evangelista de tanta domini humilitate, prius eius celsitudinem voluit commendare; ad quod pertinet quod dicit sciens quia omnia dedit ei pater in manus: ergo et ipsum traditorem. Gregorius Moralium. Sciebat enim quod in manu sua ipsos etiam persecutores acceperat, ut ipse in se ad usum pietatis intorqueret quidquid eorum contra se malitia permissa saeviret. Origenes in Ioannem. Omnia enim tradidit ei pater in manus, hoc est in opere eius et potestate. Pater enim meus usque huc, inquit, operatur et ego operor. Vel omnia tradidit ei pater in manus cuncta capientes, ut quaelibet ei famulentur. Chrysostomus. Traditionem enim hic salutem fidelium vocat. Cum autem audieris traditionem, nihil humanum suspiceris; eum enim qui ad patrem est ostendit honorem et concordiam. Sicut enim pater ei tradidit, ita ipse patri: unde Paulus: cum tradiderit, inquit, regnum Deo et patri. Augustinus. Sciens etiam quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, nec Deum cum inde exiret, nec nos deserens cum rediret. Theophylactus. Quia ergo pater omnia ei commisit in manus; idest, salutem ei commisit fidelium; decens reputabat quaecumque spectant ad salutem, illis ostendere. Sciens etiam quod a Deo exivit et ad Deum vadit, nullatenus eius gloria minui poterat dum pedes discipulorum ablueret: neque enim gloriam usurpavit: qui enim dignitatem usurpant, minime condescendunt, ne dissipent quod incongrue sibi diripuerunt. Augustinus. Cum ergo illi pater omnia dedisset in manus, ille discipulorum non manus, sed pedes lavit; et cum se sciret a Deo exisse et pergere ad Deum, non Dei domini, sed hominis servi implevit officium. Chrysostomus. Hoc autem dignum erat, eo quod a Deo exivit et ad Deum vadit, ut universum conculcaret tumorem; unde sequitur surgit a coena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. Vide qualiter humilitatem ostendit non solum in lavando pedes, sed etiam aliter. Non enim antequam recumberet, sed postquam resederunt omnes, tunc surrexit: deinde non solum lavit, sed vestimenta deposuit, linteum praecinxit, et pelvim implevit, et non alii impleri iussit; sed omnia operatur, ostendens quod cum omni studio oportet talia facere. Origenes. Mystice autem prandium primus cibus esse dignoscitur; et ante terminum diei spiritualis, qui in vita praesenti consideratur, et his qui introducuntur, conveniens existit: coena vero finalis; et his qui iam ultra progressi sunt apponitur. Aliter quoque poterit quis asserere prandium fore intellectionem Scripturarum antiquarum, coenam vero recondita in novo testamento mysteria. Puto autem quod qui una cum Iesu coenant, et in finali vitae praesentis die secum convivantur, egent lavacro quodam, non utique erga quod primorum, ut ita loquar, corporis et animae, sed quod ad ultima et postrema, quae terrae necessario haerent. Dicit autem, quod coepit lavare pedes; nam postmodum lavit, et finivit loturam: quia pedes apostolorum fuerunt contaminati, iuxta illud: omnes vos scandalizabimini ista nocte in me. Postea autem perfecit eos lavare, purgans eos, ut ultra non foedentur. Augustinus. Posuit autem vestimenta sua, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit; praecinxit se linteo, qui formam servi accepit; misit aquam in pelvim unde lavaret pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum: linteo autem quo erat praecinctus, pedes quos laverat tersit, qui carne qua erat indutus, Evangelistarum vestigia confortavit; et linteo quidem ut se praecingeret, posuit vestimenta quae habebat; ut autem formam servi acciperet, quando semetipsum exinanivit, non quod habebat deposuit, sed quod non habebat accepit; crucifigendus sane, suis expoliatus est vestimentis, et mortuus involutus est linteis, et tota eius passio nostra purgatio est.


Lectio 2

[86100] Catena in Io., cap. 13 l. 2 Origenes in Ioannem. Sicut medicus plurium aegrotorum intentus curae, ab his qui magis indigent, propriam curam incipit; sic et Christus, qui foedos abluit pedes discipulorum, exorditur ab his qui magis erant foedi, et sic ultimo venit ad Petrum, quasi minus aliis indigentem lotura pedum; unde dicitur venit ergo ad Simonem Petrum; cui quodammodo ad resistendum pene munda pedum conscientia persuadebat; unde sequitur et dixit ei Petrus: domine, tu mihi lavas pedes? Augustinus in Ioannem. Quid est tu? Quid est mihi? Cogitanda sunt potius quam dicenda; ne forte quod ex his verbis aliquatenus quidem digne concepit anima, non explicet lingua. Chrysostomus in Ioannem. Vel Petrus primus erat, sed credibile est proditorem stultum existentem ante eum recubuisse; quod Evangelista significavit cum dixit coepit lavare; deinde venit ad Petrum. Theophylactus. Ex quo patet quod non primitus lavit Petrum; ex ceteris vero discipulis nullus tentavisset ante Petrum lavari. Chrysostomus. Quaereret autem utique quis quare nullus eum aliorum prohibuit, sed solus Petrus; quod non parvi amoris et verecundiae erat. Ex hoc igitur mihi videtur prius solum proditorem lavisse; deinde ad Petrum venisse, et alios discipulos per eum de reliquo castigatos. Si enim quemquam ex ceteris lavare coepisset, prohibuisset dominum, et dixisset quae Petrus dixit. Vel aliter. Omnes porrigebant pedes, decernentes quod tantus non irrationabiliter eorum lavaret pedes: solus autem Petrus nullam aliam considerationem conferens, tamquam reverens Iesum, non praebebat pedes suos ad lavandum: saepe enim Scriptura designavit Petrum fervidum ad insinuandum quae sibi visa sunt utiliora et meliora. Augustinus. Vel aliter. Non debemus putare hoc Petrum inter ceteros formidasse atque recusasse, cum et id alii ante ipsum libenter vel aequanimiter fieri permisissent; non enim ita intelligendum est quasi aliquibus iam lavisset, et post eos venisset ad primum: quis enim nesciat primum apostolorum esse beatissimum Petrum? Sed quod ab illo coeperit. Quando ergo pedes discipulorum lavare coepit, venit ad eum a quo coepit, idest ad Petrum; et tunc Petrus expavit; quod etiam quilibet eorum expavesceret. Sequitur respondit Iesus, et dixit ei: quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. Chrysostomus. Idest humilitatem huius doctrinae, et quomodo humilitas sufficit in Deum perducere. Origenes. Vel insinuat dominus quod hoc erat mysterium. Lavando enim et exsiccando pedes eorum, faciebat eos decoros, debentes evangelizare honesta, ut ostendere valeant iter sanctum, ac pergere per eum qui dixit: ego sum via. Oportebat autem lavari pedes discipulorum a Iesu deponente vestimenta, ut mundos pedes mundiores efficiat, vel ut immunditiam pedum discipulorum suscipiat in proprium corpus per linteum, quo solo praecinctus manebat: ipse namque languores nostros portavit. Attende etiam, quod cum debeat pedes discipulorum abluere, non aliud tempus elegit quam cum Diabolus iam intraverat in cor Iudae ut eum proderet, et futura pro hominibus dispensatio imminebat: nam ante hoc non erat opportunum pedes discipulorum lavari a Iesu. Quis enim pedum eorum sorditiem intermedii temporis usque ad passionem lavasset? Sed neque tempore passionis; alter enim Iesus non aderat qui pedes eorum lavaret; sed neque post dispensationem; illo namque tempore spiritu sancto superveniente, eorum loti sunt pedes. Huius ergo mysterii, dicit dominus Petro, tu non es capax; sed post haec nosces, cum illud perceperis illustratus. Augustinus. Nec tamen ille dominici facti altitudine exterritus permittit fieri, quod cur fieret ignorabat; sed usque ad suos pedes humilem Christum videre non potest sustinere; nam sequitur dicit ei Petrus: non lavabis mihi pedes in aeternum; hoc est, nunquam hoc patiar. Hoc quippe in aeternum non fit quod nunquam fit. Origenes in Ioannem. Ex hoc autem accipimus exemplum, quoniam possibile est quemquam secundum purum propositum dicere propter ignorantiam quod sibi non prodest. Petrus enim ignorans hoc esse conveniens, primo quidem quasi dubitans suaviter dixit: domine, tu mihi lavas pedes? Secundo: non lavabis mihi pedes in aeternum: quod erat prohibitivum operis perducentis eum ad habendum partem cum Iesu: in quo etiam non tantum Iesum arguit inconvenienter lavantem pedes discipulorum, sed etiam condiscipulos indecenter suos pedes porrigentes. Cum ergo non esset expediens Petro proprium responsum, non permisit illud dominus verificari; nam subditur respondit ei Iesus: si non lavero te, non habebis partem mecum. Augustinus. Ita dictum est: si non lavero te, cum de solis pedibus ageretur, quomodo dici solet: calcas me, quando sola planta calcatur. Origenes. Qui autem recusant haec et similia tropologizare, dicant quomodo probabile est eum qui ob reverentiam Iesu dixit non lavabis mihi pedes in aeternum, non habiturum partem cum Dei filio, propter non lavari pedes ab eo, sicut propter immane scelus: et ideo praestandi sunt pedes, idest mentis affectus, lavandi a Iesu, ut sint pedes nostri decori, et praesertim cum aemulantes potiora dona, volumus adnumerari eis qui evangelizant bona. Chrysostomus. Ideo autem non dixit cuius gratia hoc faciebat, sed minas imposuit, quia ille nequaquam persuasus esset; audiens enim scies autem postea, non dixit: doce igitur me ut permittam; sed quando comminatus est id quod maxime timebat, scilicet separari ab eo, tunc permisit. Origenes. Hoc dicto utemur contra eos qui indiscretius se facere statuerunt quod eis non prodest: nam ostendendo illis quod non sunt habituri partem cum Iesu, dum praesumptuosum decretum observant, admonebimus illos ne immorentur male decretis, etiam si iureiurando ex multo impetu illud firmaverunt. Augustinus. At ille amore et timore perturbatus plus expavit Christum sibi negari quam usque ad suos pedes humiliari; unde sequitur dicit ei Simon Petrus: domine, non tantum pedes, sed et manus et caput. Origenes. Manus autem lavare nolebat Iesus, contemnens quae dicebantur quoniam discipuli tui non lavant manus, cum panem manducant, caput autem submergi nolebat, in quo imago et gloria patris extiterat: satis est autem ei ut pedes lavandos porrigeret; unde sequitur dicit ei Iesus: qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Augustinus. Totus utique praeter pedes, vel nisi pedes, quos habet opus lavare: homo enim in Baptismo totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino; verumtamen cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur, ut si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus. Si autem confitemur peccata nostra, qui pedes discipulorum lavit, nobis peccata dimittit usque ad pedes, quibus conversamur in terra. Origenes. Impossibile autem puto non contaminari extrema animae et infima eius, quamquam quo ad homines perfectus quis esse putetur; plurimi autem et post Baptismum implentur pulvere scelerum usque ad verticem; qui vero legitime discipuli Christi sunt, erga solos pedes indigent lavatione. Augustinus ad Seleucianum. Ex hoc autem quod hic dicitur, intelligitur quod iam Petrus baptizatus fuerat: intelligimus enim eius discipulos, per quos baptizabat, iam fuisse baptizatos, sive Baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile est, Baptismo Christi. Neque enim renuit ministerium baptizandi, ut haberet baptizatos servos per quos ceteros baptizaret, qui non defuit humilitatis ministerio, quando eis pedes lavit; unde sequitur et vos mundi estis, sed non omnes. Augustinus in Ioannem. Hoc quid sit ne quaeramus, ipse Evangelista patefecit adiungens sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: non estis mundi omnes. Origenes. Quod ergo dicit vos mundi estis, refertur ad undecim; quod vero subditur sed non omnes, dicitur propter Iudam existentem immundum: primo quidem quia pauperes non erant sibi curae, sed fur erat; demum Diabolo ingresso in cor eius, ut proderet Christum. Lavat autem pedes postquam mundi erant: quoniam gratia transcendit necessitatem; et, sicut dicit Ioannes: mundus mundificetur adhuc. Augustinus. Vel ipsi discipuli, cum loti essent, non opus habebant nisi pedes lavare; quia dum in isto saeculo vivit homo, humanis affectibus terram velut pedibus calcans contrahit. Chrysostomus. Vel aliter. Non dicit eos mundos, ut a peccatis erutos aestimes, victima nondum oblata; sed eam quae cognitionis est mundationem dicit: iam enim ab errore Iudaico eruti erant.


Lectio 3

[86101] Catena in Io., cap. 13 l. 3 Augustinus. Memor dominus se promisisse scientiam facti sui Petro, dicens: scies autem postea, quid sit quod fecit, docere nunc incipit; unde dicitur postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua: et cum recubuisset iterum, dixit eis: scitis quid fecerim vobis? Origenes in Ioannem. Quid vel interrogative proferatur, ut ostendat facti magnitudinem, vel imperative, ut eorum erigat intellectum. Alcuinus. Mystice autem, impleta redemptionis nostrae purgatione per sanguinis sui effusionem, accepit vestimenta sua, tertia die de sepulchro resurgens, et eodem corpore iam immortali vestitus; et cum recubuisset ascendens in caelum in dextera paterna divinitatis recumbens, inde venturus est ad iudicandum. Chrysostomus in Ioannem. Non autem adhuc ad solum Petrum, sed ad omnes loquitur dicens vos vocatis me magister et domine: in quo eorum iudicium assumit; deinde ut non illorum gratiae esse putentur haec verba, subiungit et bene dicitis, sum etenim. Augustinus. Homini praeceptum est: non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui: periculosum est enim sibi placere, cui cavendum est superbire. Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsius. Nec potest recte dici arrogans Deus: nobis namque expedit Deum nosse, non illi; nec eum quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui novit. Si ergo se laudando quasi arrogantiam vitare voluerit, nobis sapientiam denegabit. Quomodo autem arrogantiam veritas timet? Et quidem quod magistrum se dicit, nemo reprehenderet, etiam qui eum nihil aliud quam hominem crederet; quoniam id profitetur quod et ipsi homines in quibuslibet artibus usque adeo sine arrogantia profitentur, ut professores vocentur; quod vero dominum discipulorum se dicit, cum sint secundum saeculum ingenui, quis ferat in homine? Sed cum Deus loquitur, nulla est elatio tantae celsitudinis, nullum mendacium veritatis: nobis subiacere utile est illi celsitudini, servire veritati. Ideo bene ergo dicitis, vocando me magistrum et dominum, quia sum: nam si non essem quod dicitis, male diceretis. Origenes. Et illi quidem non bene dicunt domine, quibus dicetur: discedite a me qui operamini iniquitatem; sed apostoli bene dicunt: magister et domine: non enim eis nequitia dominabatur, sed verbum Dei. Sequitur si ergo lavi pedes vestros dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Chrysostomus. A maioribus rebus accipit exemplum, ut quod minus est operemur: nam ipse quidem dominus est; nos autem ad conservos facimus, si fecerimus; et ideo subdit exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Beda. Primum dominus egit factis quod postmodum docuit verbis, secundum illud: coepit Iesus facere et docere. Augustinus in Ioannem. Hoc est, beate Petre, quod nesciebas; hoc tibi postea sciendum promisit. Origenes. Considerandum vero est si necessarium est quemlibet volentem disciplinam Iesu perficere, velut debitum opus prosequi lavacrum sensibilium pedum; propter hoc quod dicit debetis ad invicem lavare pedes. Sed hic mos vel non fit, vel admodum raro. Augustinus. Est enim apud plerosque consuetudo huius humilitatis, cum se invicem hospitio suscipiunt, et faciunt hoc sibi invicem fratres, etiam opere ipso visibili. Multo enim melius est et sine controversia verius, ut etiam manibus fiat, ne dedignetur quod fecit Christus, facere Christianus. Cum enim ad pedes fratrum inclinatur corpus, etiam in corde ipso excitatur, vel, si iam inerat, confirmatur humilitatis affectus. Sed excepto hoc morali intellectu, numquid etiam frater fratrem a delicti poterit contagione mundare? Sed confiteamur invicem delicta nostra, invicem nos delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus; atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus. Origenes. Vel aliter. Hoc lavacrum spirituale pedum, de quo dictum est, principaliter quidem a nullo nisi a solo Iesu potest effici: secundario vero a discipulis eius quibus dixit vos debetis ad invicem lavare pedes. Iesus enim lavit pedes discipulorum inquantum magister, et servorum in eo quod dominus. Hic autem est finis magistri, ut discipulum faciat sicut se: quod de salvatore apparet, qui, prae ceteris magistris et dominis, vult ut fiant eius discipuli quasi magister et dominus, non habentes spiritum servitutis, sed spiritum filiationis, in quo clamant: abba, pater. Prius ergo quam fiant et magister et dominus, egent lavacro pedum, velut insufficientes discipuli, et adhuc sapientes spiritum servitutis; cum autem aliquis eorum statum magistri attingit et domini, tunc imitari poterit eum qui lavit discipulorum pedes, ac lavare pedes per doctrinam quasi magister. Chrysostomus. Adhuc autem provocans eos ad lavandum pedes, subiungit amen, amen dico vobis: non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo qui misit illum; quasi dicat: si ergo haec a me facta sunt, multo magis a vobis oportet haec fieri. Theophylactus. Necessario etiam hic apostolos admonet: quia enim ad dignitates habebant attingere, et hic quidem maiores, hic minores, ne insurgant ad invicem, serenat conscientiam omnium. Beda. Quia vero scire bonum, et non facere, non pertinet ad beatitudinem, sed ad condemnationem, secundum illud: scienti bonum et non facienti, peccatum est illi, subiungit si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea. Chrysostomus. Nam scire quidem omnium est, facere vero non omnium. Deinde proditorem non manifeste redarguit, sed obumbrate, cum subditur non de omnibus vobis dico. Augustinus in Ioannem. Quasi dicat: est inter vos qui non erit beatus, neque facit ea. Ego scio quos elegerim. Quos, nisi eos qui beati erunt, faciendo quae praecepit? Non est igitur Iudas electus. Quid est ergo quod alio loco dicit: nonne ego vos duodecim elegi? An ipse ad aliquid est electus, ad quod erat utique necessarius, non autem ad beatitudinem, de qua dicit beati eritis, si feceritis ea. Origenes in Ioannem. Vel aliter. Non recte existimo posse referri quod dicitur non de omnibus vobis dico, ad hoc quod dictum est beati eritis, si feceritis ea: totum enim hoc et de Iuda et de quolibet alio verum est dicere: beatus talis, si fecerit hoc. Reducemus autem haec ad illud dictum: non est servus maior domino suo, nec apostolus maior eo qui misit illum. Iudas enim, cum esset servus peccati, non erat servus divini verbi, nec apostolus, Diabolo ingresso in cor eius. Cum ergo dominus novisset qui sunt sui, alienos a se non novit: propter quod non ait: ego scio cunctos praesentes; sed ego scio quos elegerim; quasi dicat: electos meos novi. Chrysostomus in Ioannem. Deinde ut non multos contristet suo sermone, subiungit sed ut impleatur Scriptura: qui manducat mecum panem, levabit calcaneum suum contra me; ostendens quod non ignorans traditur; quod maxime sufficiens erat Iudam retinere. Et non dixit: tradet me; sed levabit contra me calcaneum suum, dolum et occultationem insidiarum repraesentare volens. Augustinus. Quid est enim levabit calcaneum suum super me, nisi conculcabit me? In quo Iudas traditor eius attingitur. Chrysostomus. Dicit autem qui manducat mecum panem; idest, qui a me nutritus est, qui mea mensa communicavit: ut si quando a famulis aut aliquibus vilioribus patiamur aliquod malum, non scandalizemur, respicientes Iudae exemplum, qui infinitis potitus bonis, in contrarium remuneravit benefactorem. Augustinus. Illi ergo qui electi erant, manducabant dominum; ille manducabat panem domini contra dominum: illi vitam, ille poenam. Qui enim manducat indigne, ait apostolus, iudicium sibi manducat. Sequitur amodo dico vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis quia ego sum, de quo scilicet illa Scriptura praecessit. Origenes. Non autem dictum est apostolis ut credatis, quasi non credentibus; sed dictum est tamquam aequipolleat ei quod est: ut credentes operemini, perseverantes in credulitate, nec aliquam occasionem ad repulsam captantes: super ea enim quae obtinebant discipuli ad fidem facientia, hoc etiam adepti sunt, videre perfici Scripturam praedictam. Chrysostomus in Ioannem. Quia ergo discipuli exituri erant ad praedicandum et multa passuri, duobus modis eos consolatur: uno modo a seipso, cum dicit: beati eritis, si feceritis ea; alio vero modo consolatus est eos ab aliis, eo scilicet quod ab hominibus multa potientur procuratione; unde subdit amen, amen, dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Origenes. Qui enim recipit quem mittit Iesus, Iesum, qui in misso consistit, recipit; qui autem Iesum recipit, patrem recipit. Igitur qui recipit quem mittit Iesus, mittentem recipit patrem. Potest etiam et hic sermo fore: qui recipit quem ego misero, usque ad mei receptionem attingit; qui vero non per aliquem apostolorum meorum me recipit, sed recipit me venientem ad animas, patrem recipit, ut non tantum ego in eo maneam, sed et pater. Augustinus in Ioannem. Ariani autem cum hoc audiunt, statim ad gradus sui dogmatis currunt, dicentes: quantum apostolus distat a domino, tantum filius a patre. Sed ubi dominus dixit: ego et pater unum sumus, nullam distantiae suspicionem reliquit. Quoniam ergo nos accepturi sumus haec verba dominica qui me accipit, accipit eum qui me misit, quod unius naturae sunt pater et filius, consequens videbitur, quia dixit qui accipit si quem misero, me accipit, ut unius naturae sint filius et apostolus. Ita dixisse possit videri: qui accipit si quem misero, me secundum hominem accipit; qui autem me secundum Deum accipit, accipit eum qui me misit. Sed cum ista dicebat, non ab illo naturae unitas, sed in eo qui mittitur, mittentis commendabatur auctoritas. Si ergo attendas Christum in Petro, discipuli praeceptorem; si autem patrem in filio, invenies unigeniti genitorem.


Lectio 4

[86102] Catena in Io., cap. 13 l. 4 Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus apostolis debentibus orbem terrarum universum percurrere, exhibuerat duplicem consolationem praedictam, cogitans quod utraque proditor privatus est, turbatur; et hoc significat Evangelista dicens cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: amen, amen, dico vobis, quia unus ex vobis me tradet. Augustinus in Ioannem. Non illi hoc tunc primum venit in mentem; sed quia proditorem iam fuerat expressurus, ut non lateret in ceteris, ideo turbatus est spiritu: et quia ipse traditor iam fuerat exiturus, ut Iudaeos, quibus dominus ab eo traderetur, adduceret. Turbavit eum imminens passio, et periculum proximorum, et traditoris impendentes manus, cuius fuerat praecognitus animus. Hoc etiam dominus significare sua turbatione dignatus est, quod quando ex falsis fratribus aliquos separari, etiam ante messem, urgens causa compellit, fieri sine Ecclesiae turbatione non possit. Turbatus est autem non carne, sed spiritu: spiritus enim in huiusmodi scandalis non perversitate, sed caritate turbatur; ne forte in separatione aliquorum zizaniorum, simul aliquod eradicetur et triticum. Sive ergo ipsum Iudam pereuntem miserando, sive sua morte appropinquante, turbatus est; non animi infirmitate, sed potestate turbatur: non enim aliquo cogente turbatur, sed turbavit semetipsum, ut supra dictum est. Quod autem turbatur, infirmos in suo corpore, hoc est in sua Ecclesia, consolatur, ut si qui suorum morte imminente turbantur, non se reprobos putent. Origenes in Ioannem. In eo enim quod dicit turbatus est spiritu, quod humanum est, scilicet passio, proveniebat ab exuberantia spiritus: si enim sanctus quilibet in spiritu vivit, et agit, et patitur, quanto magis haec dicenda sunt de Iesu sanctorum praemiatore? Augustinus. Pereant igitur argumenta Stoicorum, qui negant in sapientem cadere perturbationem animorum; qui profecto, sicut vanitatem aestimant veritatem, sic stuporem deputant sanitatem. Turbetur plane animus Christiani, non miseria, sed misericordia. Dicit autem unus ex vobis, numero, non merito; specie, non virtute. Chrysostomus in Ioannem. Quia vero non nominatim dixit, rursum in omnes inducit timorem; unde sequitur aspiciebant ergo discipuli ad invicem, haesitantes de quo diceret. Et nimirum nullius sibi ipsis conscii mali, tamen enuntiationem Christi propriis cogitationibus credibiliorem putabant. Augustinus in Ioannem. Sic etiam in eis erat erga magistrum suum pia caritas, ut tamen eos humana, alterum de altero, stimularet infirmitas. Origenes. Reminiscebantur etiam, ut homines existentes, quoniam alterabilis est affectus adhuc provectorum, ac susceptibilis appetitus contrariorum his quae prius voluerant. Chrysostomus. Omnibus autem trementibus, et ipso vertice, scilicet Petro, formidante, Ioannes velut dilectus recubuit in sinu Iesu; unde sequitur erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. Augustinus. Ipse est Ioannes, cuius est hoc Evangelium, sicut postea manifestat. Erat enim haec eorum consuetudo qui sacras nobis litteras ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum divina narrabatur historia, cum ad seipsum veniret, tamquam de alio loqueretur. Quid enim deperit veritati, quando et res ipsa dicitur, et quodammodo dicentis iactantia devitatur? Chrysostomus. Si autem huiusmodi familiaritatis causam quaeris discere, amoris res erat: propterea dicit quem diligebat Iesus: quamvis enim et alii amarentur, tamen iste plus aliis. Origenes. Aestimo autem quod etiam hoc protendit, quod Ioannes recumbens verbo, ac in secretioribus pausans, incumbebat gremio verbi. Chrysostomus. Volebat etiam ostendere seipsum esse alienum a crimine; et hoc etiam dicit, ne aestimes quod Petrus ei ut maiori existenti innueret; nam sequitur innuit ergo huic Simon Petrus, et dicit ei: quis est de quo dicit? Ubique enim invenitur Petrus ab amore impetum faciens; et quia primo increpatus est non locutus est, sed mediante Ioanne vult discere. Ubique enim Scriptura ostendit Petrum fervidum, et familiaritatem habentem ad Ioannem. Augustinus. Notanda autem locutio est, dicere aliquid non sonando, sed tantummodo innuendo: innuit, inquit, et dicit; idest, innuendo dicit. Si enim cogitando aliquid dicitur, sicut illud: dixerunt apud semetipsos, quanto magis innuendo, ubi iam foris qualibuscumque signis promitur quod fuerit corde conceptum? Origenes in Ioannem. Vel primo innuit, et deinde non contentus nutu, dixit illi: dic quis sit de quo dicit. Sequitur itaque cum recubuisset ille super pectus Iesu, dicit ei: domine, quis est? Augustinus in Ioannem. Quod autem nunc supra pectus dicit, paulo supra dixerat in sinu. Vel aliter. Primo quidem iacens in sinu Iesu, superascendit, et incubuit supra pectus; quasi si non incubuisset in pectore, sed remansisset iacens in sinu, nequaquam dominus ei tradidisset verbum quod Petrus scire cupierat. Per hoc ergo quod ultimo supra pectus incubuit, exprimitur tamquam per maiorem et abundantiorem gratiam, specialis Iesu discipulus esse. Beda. Quod autem in sinu et supra pectus recubuit, non solum fuit praesentis amoris indicium, sed etiam futurae rei signum: quod scilicet inde vocem sumeret, quam postmodum cunctis saeculis inauditam emitteret. Augustinus. Per sinum enim quid aliud significatur quam secretum? Hic est utique pectoris sinus, sapientiae secretum. Chrysostomus. Neque autem tunc nominatim proditorem dominus manifestavit; nam sequitur respondit Iesus: ille est cui intinctum panem porrexero. Et modus ipse manifestationis conversurus erat: quia enim ob mensationem verecundatus non est, eodem pane communicans verecundari debuit. Sequitur et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Iscariotis. Non, ut putant quidam negligenter legentes, tunc Iudas solus Christi corpus accepit: intelligendum est enim quod iam eis omnibus distribuerat dominus sacramenta corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Iudas erat, sicut Lucas narrat; at demum ad hoc ventum est, ubi secundum narrationem Ioannis dominus per buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit traditorem; fortassis per panis tinctionem illius significans fictionem: non enim omnia quae tinguntur abluuntur: sed ut inficiantur, nonnulla tinguntur. Si autem bonum aliquid haec significat tinctio, eidem bono ingratum merito est secuta damnatio; sequitur enim et post buccellam, tunc introivit in eum Satanas. Origenes in Ioannem. Attende quod primo quidem non introivit Satanas in Iudam, sed immisit in cor eius solum ut proderet praeceptorem, post panem autem in eum ingressus est. Quamobrem nobis cavendum est ne Diabolus intrudat in cor nostrum aliquid ignitorum telorum suorum: nam si intruserit, insidiatur deinde ut et ipse introeat. Chrysostomus. Donec enim fuit in collegio, non audebat insilire, sed extrorsum immittebat; quando vero eum manifestum fecit et expulit, libere in eum de cetero exilivit. Augustinus. Vel intravit in eum, ut sibi iam traditum plenius possideret: neque enim non in illo erat quando ad Iudaeos de pretio tradendi dominum pactus est, cum Lucas dicat: intravit autem Satanas in Iudam; et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum. Talis iam venerat ad coenandum; sed post panem introivit in eum, non ut adhuc alienum tentaret, sed ut proprium possideret. Origenes. Decebat enim, ut aestimo, propter panis exhibitionem auferri ab indigno bonum quod se habere credebat; quo privatus, factus est capax ingressus Satanae in ipsum. Augustinus in Ioannem. Dicunt autem aliqui: ita ne hoc meruit panis porrectus de mensa Christi, ut post illum intraret in discipulum Satanas? Quibus respondemus, hinc potius nos doceri quam sit cavendum male accipere bonum: si enim corripitur qui non diiudicat, hoc est non discernit a ceteris cibis domini corpus, quomodo damnatus qui ad eius mensam fingens se amicum, accedit inimicus? Sequitur et dicit ei Iesus: quod facis, fac citius. Origenes. Cui autem id ambiguum est quoniam potuit vel Iudae vel Satanae dominus dixisse quod facis, citius, provocans adversarium ad pugnam, vel proditorem ad subministrandum dispensationi quae erat futura salubris saeculo? Quam non amplius tardari nec protrahi, sed pro posse maturari volebat. Augustinus. Non tamen praecepit facinus, sed praedixit: non tam in perniciem perfidi saeviendo, quam ad salutem fidelium festinando. Chrysostomus. Hoc enim quod dicit quod facis, fac citius, non praecipientis est neque consiliantis, sed exprobrantis, et ostendentis quoniam ipse nolebat suam proditionem impedire. Sequitur hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Multam utique quis hic dubitationem inveniet, si interrogantibus discipulis: quis est? Dixit: cui ego intingens panem dabo, et tamen non intellexerunt: nisi dicatur, quod latenter dixit, ut nullus audiret; et propterea supra pectus Ioannes residens interrogat, quasi ad aurem, ut non fieret proditor manifestus. Fortasse enim si Christus eum manifestum fecisset, Petrus utique eum interfecisset. Propterea dicit, quod nullus cognovit recumbentium, sed neque Ioannes: nequaquam enim putavit quod discipulus in tantum iniquitatis prodiret: quia enim procul a tali iniquitate erat, non de aliis hoc suspicabatur. Veram igitur causam eorum quae a Christo dicta sunt ignoraverunt. Quid autem aestimarent, ostendit Evangelista, cum subdit quidam putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Iesus: eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum; aut ut egenis aliquid daret. Augustinus. Habebat ergo dominus loculos, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ut intelligeremus, quod praecepit non cogitandum esse de crastino, non ad hoc esse praeceptum ut nihil pecuniae servetur a sanctis; sed ne Deo propter ista serviatur, et propter inopiae timorem iustitia deseratur. Chrysostomus in Ioannem. Et nimirum nullus discipulorum pecunias afferebat; sed per hoc quod dicit hic, occulte insinuat quod quaedam mulieres eum de suis facultatibus nutriebant. Qui autem non peram, non virgam, non aes iubet deferre, loculos ferebat ad inopum ministerium; ut discas quoniam valde pauperem et mundo crucifixum, huius oportet partis multam facere procurationem; multa enim ad nostram dispensans doctrinam agebat. Origenes. Sic igitur Iudae salvator dicebat quod facis, fac citius; ac proditor in hoc tantum ad praesens obedivit magistro: accepto namque pane, nullam traxit moram; unde sequitur cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Et revera exiit, non solum recedendo de domo in qua tenebatur; sed omnino egressus est a Iesu. Ego autem opinor, quod post panem ingressus Satanas in Iudam, non tolerabat in eodem loco cum Iesu esse: nulla namque conformitas est Iesu ad Satanam. Non frustra autem requiram, quare super hoc quod est et accipiens panem, non adicitur: et manducans. Numquid igitur accepto pane non manducavit Iudas? Post panem enim forsan acceptum a Iuda, non esum, qui semel in cor eius immiserat ut magistrum prodat, timore ductus ne quod immissum fuerat evanesceret usu panis, quam cito panem Iudas recepit, introivit in eum, et statim domum excessit. Aliter quoque non inepte dicetur, quod sicut qui indigne manducat panem domini, aut bibit eius calicem, in praeiudicium sibi comedit atque bibit; sic panis Iesu datus aliis fuit ad salutem, Iudae in damnum, ut post panem intraret in eum Satanas. Chrysostomus. Subdit autem erat autem nox, ut discas Iudae temeritatem, quoniam neque tempus eum tenuit ab impetu. Origenes in Ioannem. Nox etiam sensibilis instar extitit obductae noctis in anima Iudae. Gregorius Moralium. A qualitate enim temporis, finis exprimitur actionis: dum non rediturus ad veniam, ad traditionis perfidiam nocte Iudas exisse perhibetur.


Lectio 5

[86103] Catena in Io., cap. 13 l. 5 Origenes in Ioannem. Post evenientia ex prodigiis, nec non ex transfiguratione praeconia, initium glorificandi filii hominis fuit exitus Iudae a loco ubi morabatur Iesus, cum Satana, qui eum ingressus est; unde dicitur cum ergo exisset, dixit Iesus: nunc clarificatus est filius hominis. Non enim immortalis unigeniti verbi, sed hominis qui factus est ex semine David, gloria hic narratur. Si enim in morte Christi glorificantis Deum illud verum est: exuens principatus et potestates, traduxit confidenter triumphans in ligno, et illud: concilians per sanguinem crucis suae sive quae in terris sive quae in caelis sunt, in his omnibus glorificatus est filius hominis, Deo etiam glorificato in eo; unde sequitur et Deus clarificatus est in eo; quia non est Christum glorificari, nisi cum eo quoque glorificetur et pater. At quoniam quicumque glorificatur, ab aliquo glorificatur; si quaeras de eo quod clarificatus est filius hominis, a quo, respondens subdit si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso. Chrysostomus in Ioannem. Hoc est per seipsum, non per alium. Sequitur et continuo clarificabit eum: quasi dicat: non post longum tempus, sed confestim in ipsa cruce ea quae clara sunt apparebunt. Sol namque aversus est, petrae scissae sunt, multa corpora eorum qui dormierant surrexerunt. Hac autem via eas quae ceciderant, cogitationes discipulorum restituit, et suadet non solum non tristari, sed etiam laetari. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Exeunte immundo, omnes mundi cum suo mundatore manserunt. Tale aliquid erit cum zizaniis a tritico separatis, iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. Hoc futurum praevidens dominus discedente Iuda, tamquam zizaniis separatis, remanentibus tamquam tritico apostolis sanctis, dixit nunc clarificatus est filius hominis: tamquam diceret: ecce in illa mea clarificatione quid erit, ubi malorum nullus erit, ubi bonorum nullus perit. Sic autem non est dictum: nunc significata est clarificatio filii hominis; sed nunc clarificatus est filius hominis: sicut non est dictum: petra significat Christum; sed petra erat Christus. Solet enim loqui Scriptura, res significantes, tamquam illa quae significantur appellans. Est autem clarificatio filii hominis, ut Deus clarificetur in eo; unde adiungit et Deus clarificatus est in eo. Denique tamquam ista exponens, adiungit et dicit si filius clarificatus est in eo, quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem eius qui eum misit et Deus clarificabit eum in semetipso, ut natura humana, quae ab aeterno verbo suscepta est, etiam immortali aeternitati donetur. Sequitur et continuo clarificabit eum; resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine saeculi, sed continuo futuram, hac attestatione praedicens. Potest et de ista clarificatione dictum videri nunc clarificatus est filius hominis; ut quod ait nunc, non ad imminentem passionem, sed ad vicinam resurrectionem pertinere credatur; tamquam fuerit factum quod erat tam proxime iam futurum. Hilarius de Trin. Quod autem Deus in eo glorificatus est, ad corporis gloriam spectat, per quam Dei intellecta est gloria, quasi corpus ex naturae divinae consociatione gloriam mutuaret. Quod vero quia glorificatus in eo Deus est, ideo glorificavit eum in se, ut qui regnat in gloria quae ex Dei gloria est, ipse exinde in Dei gloriam transeat, toto iam in Deo ex ea qua homo est dispensatione mansuro. Nec sane de tempore tacuit, dicens et continuo clarificabit eum: ut quia prodeunte ad proditionem Iuda, gloriam quae sibi post passionem, consecuta resurrectione, futura esset, significasset in praesens, eam qua in se Deus eum clarificaturus esset, in posterum reservaret, Dei in eo gloria per virtutem resurrectionis ostensa; ipso vero in Dei gloria ex subiectionis dispensatione mansuro. Hilarius de Trin. Primam autem significationem huius dicti non ambiguam existimo, cum ait nunc clarificatus est filius hominis: gloria enim non verbo, sed carni acquirebatur. Hoc vero quod sequitur, et Deus clarificatus est in eo, quid significet interrogo; et cum non alius sit filius hominis, neque alius filius Dei: verbum enim caro factum est, requiro quis in hoc filio hominis, qui et filius Dei est, glorificatus sit Deus. Et videamus quid sit hoc quod tertio dicitur si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso. Homo utique non per se glorificatur, neque rursum qui in homine glorificatur Deus, licet gloriam accipiat, non tamen aliud ipse quam Deus est. Utique aut Christum necesse est esse qui glorificatur in carne, aut patrem qui glorificatur in Christo. Si Christus est Deus, certe Christus est qui glorificatur in carne: si pater, sacramentum est unitatis, cum pater glorificatur in filio. De eo vero quod glorificatum in filio hominis Deum Deus glorificat in seipso, in quo relicta facultas exerendae impietatis existimatur, ne secundum naturae veritatem verus Deus Christus sit? Numquid enim extra se est quod glorificat in seipso? Quem enim in seipso pater glorificat, in eius gloria confitendus est; et qui in patris gloria glorificandus est, in his intelligendus est esse in quibus est pater. Origenes in Ioannem. Vel aliter. Nomen gloriae non hic accipitur iuxta quosdam Paganorum, qui definiunt gloriam esse a pluribus collata praeconia. Palam est enim quod hoc aliud est ab eo quod in Exodo dicitur, quod gloria Dei repletum est tabernaculum, et quod aspectus Moysi glorificatus erat: quantum enim ad corporalia divinior quaedam apparitio contigit in tabernaculo, necnon in facie Moysi cum Deo locuti; quantum ad anagogiam vero gloria Dei dicitur esse quae apparuit: quoniam deificatus ac transcendens cuncta materialia intellectus, ut scrutetur divinam visionem in his quae cernit, deificatur: ut hoc sit tropice quod glorificata est facies Moysi, eo facto divino secundum intellectum. Nulla autem comparatio fuit excellentiae Christi ad cognitionem Moysi glorificantem faciem animae eius: totius enim divinae gloriae fulgorem esse filium aestimo, dicente Paulo: qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius; quinimmo proveniunt ab hac totius gloriae luce singulares splendores ad totam rationalem creaturam: non enim arbitror quempiam totum posse capere totius divinae gloriae fulgorem, nisi filium eius. Inquantum igitur non erat notus filius mundo, nondum in mundo glorificatus erat; cum autem pater aliquibus de mundo existentibus tradidit Iesu notitiam, tunc glorificatus est filius hominis in his qui cognoverunt eum; et hoc dedit gloriam cognoscentibus: nam qui libera facie divinam gloriam intuentur, secundum eamdem transfigurantur imaginem a gloria glorificati in glorificantium gloriam. Cum igitur appropinquavit ad eam dispensationem, qua mundo notus debebat gloriam promereri in gloria glorificantium ipsum, ait nunc clarificatus est filius hominis. Et quia nullus novit patrem nisi filius, et cui revelaverit filius, debebat autem ex dispensatione depromere patrem filius, ob hoc etiam Deus glorificatus in illo dignoscitur. Vel hoc quod est et Deus clarificatus est in eo, cum illo perscrutaberis: qui me videt, et patrem meum videt: nam videbitur in verbo, cum Deus existat, et imago invisibilis Dei, qui genuit eum pater. Amplius autem sic quoque clarius quae sunt in hoc loco capientur. Velut enim per quosdam nomen Dei blasphematur in gentibus, sic per sanctos, quorum bona gesta coram hominibus plenissime discernuntur, celsi patris nomen extollitur. In quo vero adeo glorificatus est, ut in Iesu, dum peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius? Cum ergo talis est filius, glorificatus est, et Deus glorificatus est in eo. At si Deus in eo glorificatus est, recompensat ei pater maius illo quod filius hominis exercuit. Longe enim superstans est gloria in filio hominis cum glorificat eum pater, quam in patre cum in illo glorificatus est: et decebat praepotentem maiorem rependere gloriam. Deinceps quoniam statim haec erant futura (dico autem filium hominis in Deo glorificari), ob hoc subiecit et continuo glorificabit eum.


Lectio 6

[86104] Catena in Io., cap. 13 l. 6 Augustinus in Ioannem. Cum dixisset superius: et continuo clarificabit eum, ne putarent quod sic eum clarificaturus esset Deus ut non eis coniungeretur ulterius ea conversatione quae in terra est, adiecit, atque ait filioli, adhuc modicum vobiscum sum; tamquam diceret: continuo quidem resurrectione clarificabor, non tamen continuo ascensurus in coelum. Sicut enim scriptum est in actibus apostolorum, fuit cum eis post resurrectionem quadraginta dies. Hos igitur quadraginta dies significavit dicendo adhuc modicum vobiscum sum. Origenes in Ioannem. Per hoc autem quod dicit filioli, ostendit adhuc imminentem animabus eorum parvitatem. Hi autem quibus nunc dicit filioli, post resurrectionem fiunt fratres: sicut et antequam essent filioli, fuerunt servi. Augustinus. Potest etiam et sic intelligi: adhuc sicut vos in hac infirmitate carnis etiam ipse sum, donec scilicet moreretur atque resurgeret. Cum illis quidem fuit postquam resurrexit, exhibitione praesentiae corporalis; sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae. Apud alium enim Evangelistam post resurrectionem ait: haec locutus sum vobis, dum adhuc essem vobiscum; idest, in carne mortali cum essem sicut et vos. Tunc enim in eadem quidem carne erat, sed cum illis in eadem mortalitate iam non erat. Est et alia divina praesentia sensibus ignota mortalibus, de qua idem dicit: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Hoc non est adhuc modicum sum vobiscum: non enim modicum est usque ad consummationem saeculi; aut si et hoc modicum est, quia in oculis Dei mille anni sunt dies unus, non tamen hoc significare voluisse credendus est nunc, quando secutus adiunxit quo ego vado, vos non potestis venire. Numquid enim post consummationem saeculi, quo ipse vadit, venire non poterant? De quibus postea dicturus est: pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Origenes in Ioannem. Intrinsecus autem sciscitaberis, an post multum non fuit cum eis: non ideo quod non aderat illis secundum carnem; sed eo modico consummato, vos scandalizabimini in me in ista nocte, et sic non erit cum eis qui cum dignis tantummodo conversatur. Sed si cum eis non erat, nihilominus ipsi quaesituri erant Iesum; velut Petrus post negationem graviter plorabat quaerens puto Iesum; et ideo sequitur quaeritis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego vado vos non potestis venire. Quaerere Iesum, est verbum quaerere, sapientiam, iustitiam, veritatem, divinam virtutem, quae omnia Christus est. Volentibus ergo discipulis sequi Iesum: non quippe velut rudiores arbitrantur corporaliter, sed ut significat illud: qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest meus esse discipulus, ait nunc dominus quo ego vado vos non potestis venire; nam etsi vellent sequi verbum et illud confiteri, tamen nondum erant validi circa hoc: cum nondum esset spiritus datus, eo quod Iesus non erat glorificatus. Augustinus. Vel hoc dicit, quia adhuc minus idonei erant sequi moriturum dominum pro iustitia: quomodo enim iam fuerant secuturi martyrio non maturi? Aut iturum dominum ad immortalitatem carnis, quomodo iam fuerant secuturi, non quandolibet morituri, sed in fine saeculi resurrecturi? Aut iturum dominum ad sinum patris quomodo iam erant secuturi, cum esse nemo possit in illa felicitate nisi perfectus in caritate? Iudaeis autem cum hoc diceret, non addidit modo. Ipsi autem non poterant venire tunc quo ille ibat, sed poterant postea; et ideo subdit et vobis dico: modo. Origenes. Quasi dicat: et vobis dico non absque additione huius adverbii modo. Iudaei namque, quos praevidebat in suis facinoribus morituros, in brevi tempore non valebant pergere quo Iesus ibat: sed discipuli post breve tempus poterant sequi verbum. Chrysostomus in Ioannem. Ne autem audientes discipuli: sicut dixi Iudaeis, aestiment similiter et in eos dictum esse, adiecit filioli. Origenes in Ioannem. Quod est exprimentis imminentem adhuc animae discipulorum modicitatem. Fiunt autem post resurrectionem hi quibus dixit filioli, fratres; sicut et prius servi fuerant antequam essent filioli. Chrysostomus. Hoc autem dicit eum qui in seipsum est, erigens discipulorum amorem. Cum enim viderimus aliquos dilectissimorum discedentes, exardescimus, et maxime cum viderimus eos in locum abeuntes in quem non est possibile nobis abire. Simul etiam ostendit quoniam mors eius quaedam translatio est et transpositio melior ad loca mortalia corpora non suscipientia. Augustinus in Ioannem. Docens autem quomodo idonei esse possint pergere quo ille antecedebat, subiungit mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Nonne iam hoc erat mandatum in antiqua lege Dei, ubi scriptum est: diliges proximum tuum tamquam teipsum? Cur ergo novum mandatum appellatur a domino? An quia exuto vetere induit nos hominem novum? Innovat quippe audientem, vel potius obedientem, non omnis, sed ista dilectio, quam dominus, ut a carnali dilectione distingueret, addidit sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem: non sicut se diligunt qui corrumpunt, nec sicut se diligunt homines, quia homines sunt; sed sicut se diligunt qui Dei sunt et filii altissimi omnes, ut sint filio eius unico fratres, ea dilectione invicem diligentes qua ipse dilexit eos, perducturus eos ad illum finem ubi satiabitur in bonis desiderium eorum. Chrysostomus. Vel dicit sicut dilexi vos: non enim praeexistentibus vestris iustitiis debitum vobis reddidi, sed ipse incepi: ita et vos benefacere oportet, etiam nihil debentes. Augustinus. Noli autem putare illud maius praetermissum esse mandatum, quo praecipitur ut diligamus dominum Deum nostrum; sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis: nam et qui diligit Deum, non eum potest contemnere praecipientem ut diligat proximum; et qui superne ac spiritualiter diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum? Ipsa est dilectio, quam ab omni mundana dilectione distinguendo addidit dominus sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis, non quem habebamus, sed ut haberemus? Sic ergo et nos invicem diligamus, ut quantum possumus, invicem ad habendum in nobis Deum cura dilectionis attrahamus. Chrysostomus. Praetermittens autem miracula quae erant facturi, ab amore eos designat, subdens in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem: hoc enim est quod maxime homines sanctos ostendit; hos enim dicit esse discipulos. Augustinus. Tamquam diceret: alia munera mea habent vobiscum etiam non mei, non solum naturam, vitam, sensum, rationem, et eam salutem quae hominibus pecoribusque communis est; verum etiam linguam, sacramenta, prophetiam, scientiam, fidem, distributionem rerum suarum pauperibus, et traditionem corporis sui, ut ardeant; sed quoniam caritatem non habent, ut cymbala concrepant, nihil sunt, nihil eis prodest.


Lectio 7

[86105] Catena in Io., cap. 13 l. 7 Chrysostomus in Ioannem. Magnus amor, et ipso igne vehementior; et nulla est prohibitio quae eius promptum impetum detinere possit. Ardentissimus itaque Petrus audiens: quo ego vado vos non potestis venire, eum interrogavit; unde sequitur dicit ei Simon Petrus: domine, quo vadis? Augustinus in Ioannem. Sic utique hoc dixit magistro discipulus tamquam sequi paratus: propterea dominus, qui eius animum vidit, sic ei respondit; nam sequitur respondit ei Iesus: quo ego vado, non potes me modo sequi. Dilationem intulit, non spem abstulit, sed eam sequenti voce firmavit, dicens sequeris autem postea. Quid festinas, Petre? Nondum te suo spiritu solidaverat petra: noli extolli praesumendo, non potes modo: noli deici desperando; sequeris enim postea. Chrysostomus. Audiens autem hoc Petrus, neque ita desiderium detinuit, sed benignam spem accipiens properat: et quia timorem excussit proditionis, cum securitate per seipsum de reliquo interrogat, aliis silentibus; unde sequitur dicit ei Petrus: quare non possum te modo sequi? Animam meam pro te ponam. Quid dicis, Petre? Dixi quoniam non potes, et tu dicis quoniam possum; quocirca scies per experientiam quoniam nihil est tuus amor, nisi praesente superna liberatione; unde sequitur respondit Iesus: animam tuam pro me pones? Beda. Quae sententia duobus modis potest pronuntiari: uno modo affirmando, ac si dicat: animam tuam pro me pones; sed nunc timendo mortem carnis, animae mortem incurres; alio modo insultando, quasi diceret: Augustinus. Ita ne facies pro me, quod nondum ego pro te? Praeire potes, qui sequi non potes? Quid tantum praesumis? Audi quis sis: amen, amen, dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges. Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam tuam. Quid in animo eius esset cupiditatis videbat, quid virium non videbat: voluntatem suam iactabat infirmus; sed inspiciebat valetudinem medicus. An apostolus Petrus, sicuti cum favore perverso excusare quidam nituntur, Christum non negavit, quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit, sicut alii Evangelistae testantur expressius? Quasi qui hominem Christum negat, non Christum neget; et hoc in eo neget quod factus est propter nos, ne periret quod fecerat nos. Per quid autem caput est Ecclesiae, nisi per hominem? Quomodo est igitur in corpore Christi qui negat hominem Christum? Sed quid multis immorer? Non enim dominus ait non cantabit gallus, donec hominem aut filium hominis neges; sed donec me neges. Quid est me, nisi quod erat? Quicquid eius negavit, Christum negavit. Siquidem dubitare nefas est. Christus hoc dixit, verumque praedixit; proculdubio Petrus Christum negavit. Non accusemus Christum, cum defendimus Petrum. Agnovit plane peccatum suum infirmitas Petri. Et quantum mali Christum negando commiserit, plorando monstravit. Neque nos cum ita dicimus, primum apostolorum accusare delectat; sed hunc intuendo admoneri nos oportet, ne homo quisquam de humanis viribus fidat. Beda. Resipiscendi nihilominus unusquisque, si in lapsum corruerit, exemplum capiat ne desperet, sed incunctanter veniam se posse promereri credat. Chrysostomus in Ioannem. Unde manifestum est quoniam et casum Petri dominus concessit: nam poterat quidem et a principio revocare; sed quia permanebat in vehementia, ipse quidem non impulit ad negationem, sed dimisit desertum, ut discat propriam imbecillitatem, et ut post haec talia non patiatur, cum orbis terrarum dispensationem susceperit; sed reminiscens eorum quae passus est, cognoscat seipsum. Augustinus. In anima itaque contigit Petri quod offerebat in corpore; sed aliter quam putabat: nam ante mortem et resurrectionem domini, et mortuus est negando et revixit plorando. Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem de praedicta negatione sua Petro non solum Ioannes, sed et ceteri tres commemorant; non sane omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt: nam Matthaeus et Marcus eam subnectunt postquam dominus egressus est ex illa domo ubi manducaverat Pascha; Lucas vero et Ioannes antequam inde esset egressus. Sed facile possumus intelligere, aut illos duos eam recapitulando posuisse, aut istis praeoccupando; nisi magis moveret quod tam diversa non tantum verba, sed etiam sententias domini praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumptionem proferret pro domino vel cum domino moriendi, ut magis cogant intelligi ter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis Christi, et ter illi a domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus.


Caput 14
Lectio 1

[86106] Catena in Io., cap. 14 l. 1 Augustinus in Ioannem. Ne discipuli mortem Christi tamquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam Deum se esse contestans; unde dicitur et ait discipulis suis: non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite, quasi dicat: consequens est, si in Deum creditis, ut in me credere debeatis: quod non esset consequens, si Christus non esset Deus. Mortem metuitis huic formae servi: non turbetur cor vestrum; suscitabit illam forma Dei. Chrysostomus in Ioannem. Ea etiam quae in me est fides et in patrem qui genuit, potentior est his quae supervenient; et nihil contra eam potest praevalere difficilium. Hoc etiam modo divinitatis virtutem ostendit, quia ea quae in mente habebant ducit in medium dicens non turbetur cor vestrum. Augustinus. Quia igitur etiam sibi metuebant discipuli, cum Petro dictum esset fidentiori atque promptiori: non cantabit gallus, donec ter me neges, subiunxit in domo patris mei mansiones multae sunt: per quod a turbatione recreantur, certi ac fidentes etiam post pericula tentationum, se apud Deum cum Christo esse mansuros: quia etsi alius est alio fortior, sapientior, iustior, sanctior, nullus alienabitur ab illa domo ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Denarius quidem ille aequalis est omnibus quem paterfamilias eis qui operati sunt in vinea, iubet dari: quo utique denario vita significatur aeterna, ubi amplius alio nemo vivit, quoniam vivendi non est diversitas in aeternitate mansura; sed multae mansiones diversas meritorum in una vita aeterna significant dignitates. Gregorius super Ezech. Vel hac ratione conveniunt mansiones multae cum uno denario, quia etsi alter minus atque alius amplius exultat, omnes tamen unum gaudium conditoris sui visione laetificat. Augustinus. Atque ita Deus erit omnia in omnibus, ut quoniam Deus caritas est, per caritatem fiat ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet: non enim erit ita aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas caritatis. Gregorius Moralium. Eiusdem etiam disparilitatis damna non sentiunt: quia tantum sibi unusquisque percipit quantum sufficit. Augustinus. Respuendi autem sunt a corde Christiano qui putant ideo dictum multas esse mansiones, quia extra regnum caelorum erit aliquid ubi maneant beati innocentes, cum sine Baptismo ex hac vita emigraverint, sine quo in regnum caelorum intrare non possunt. Absit autem ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi nisi in regno, ipsius regiae domus pars aliqua non sit in regno; non enim ait dominus: in beatitudine sempiterna mansiones multae sunt, sed in domo patris mei. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter continua. Quia dominus supra dixerat Petro: quo ego vado, non potes me sequi modo, sequeris autem postea, ne aestiment soli Petro hanc promissionem esse datam, dixit in domo patris mei mansiones multae sunt; hoc est, et vos regio illa suscipiet quae et Petrum: copia enim est ibi multa mansionum, et non est dicere quoniam praeparatione indigent; et propter hoc subdit si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum. Augustinus in Ioannem. Ubi satis ostendit, ideo se hoc illis dixisse, quia iam ibi mansiones multae sunt, et non est opus illi aliquam praeparare. Chrysostomus. Quia vero dixerat: non potes me modo sequi, ut non aestiment se ab eo finaliter abscissos esse, subiungit et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis: ex quo ostendit quod oportet eos vehementer confidere. Theophylactus. Ac si dicat utrumque. Vos turbari non oportet, sive paratae sint, sive non. Nam etsi paratae non sint, ego cum omni solertia praeparabo vobis illas. Augustinus. Sed quomodo vadit et parat locum, si iam mansiones multae sunt? Sed nondum sunt sicut parandae sunt; easdem enim mansiones quas praedestinando praeparavit, praeparat operando. Iam ergo sunt in praedestinatione: si quo minus, dixisset: ibo et praeparabo, hoc est praedestinabo; sed quia nondum sunt in operatione, dicit et si abiero et praeparavero vobis locum. Parat autem modo mansiones, mansionibus praeparando mansores. Quippe cum dixit in domo patris mei mansiones multae sunt, quid putamus esse domum Dei, nisi templum Dei? De quo apostolus dicit: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Haec ergo domus Dei adhuc aedificatur, adhuc praeparatur. Sed quid est quod ut praeparet abiit, cum nosipsos praeparet; quod non faciet, si reliquerit? Sed illud significat, quia ut parentur istae mansiones, vivere debet iustus ex fide: si autem vides, non est fides. Eat ergo ne videatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide vivatur: creditus desideretur, ut desideratus habeatur. Si bene intelligis, nec unde vadit, nec unde venit recedit. Vadit ergo latente eo, venit apparendo. Sed nisi maneat regendo, ut proficiamus bene vivendo, non parabitur locus ubi possimus manere perfruendo. Alcuinus. Dicit ergo si abiero, per carnis absentiam, iterum veniam, per divinitatis praesentiam; vel iterum veniam iudicare vivos et mortuos. Et quia sciebat eos interrogaturos quo iret, vel per quam viam iret, subiungit et quo ego vado scitis, scilicet ad patrem, et viam scitis, scilicet per meipsum. Chrysostomus. Hoc autem dicens, desiderium quod in eorum mente erat, ostendit, et dat eis desiderium interrogandi.


Lectio 2

[86107] Catena in Io., cap. 14 l. 2 Chrysostomus in Ioannem. Si Iudaei volentes a Christo separari, quaerebant quo iturus esset, multo magis discipuli numquam ab eo separari volentes, hoc discere cupiebant, et interrogant eum ex multa dilectione et timore; et ideo dicitur dicit ei Thomas: domine, nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire? Augustinus in Ioannem. Utrumque illos dominus dixerat scire, utrumque dicit iste nescire; sed nescit ille mentiri; ergo isti sciebant, et se scire nesciebant. Convincit ergo eos hoc scire; unde subditur dicit ei Iesus: ego sum via, veritas et vita. Augustinus de Verb. Dom. Quasi dicat: qua vis ire, ego sum via; quo vis ire, ego sum veritas; ubi vis permanere, ego sum vita. Veritatem et vitam omnis homo capit; sed viam non omnis invenit. Deum esse quamdam vitam aeternam, veritatem scibilem, etiam huius saeculi philosophi viderunt. Verbum ergo Dei, quod apud patrem est veritas et vita, assumendo hominem, factum est via. Ambula per hominem, et pervenies ad Deum. Melius enim est in via claudicare, quam praeter viam fortiter ambulare. Hilarius de Trin. Non enim vos in erratica atque in invia deducit ille qui via est; neque illudit per falsa qui veritas est; neque in mortis relinquit errore qui vita est. Theophylactus. Cum itaque activam exerces, fit tibi Christus via; cum autem in contemplativa perseveras, efficitur tibi veritas. Adiecta autem vita est activo et contemplativo: decet enim ire et praedicare pro futuro saeculo. Augustinus. Sciebant ergo viam, quia sciebant ipsum qui est via. Quid autem opus erat ut adderet veritas et vita, cum restaret nosse quo iret? Quia ad veritatem ibat et ad vitam. Ibat ergo ad seipsum per seipsum. Sed numquid, o domine, ut venires ad nos, reliqueras te? Scio quidem quod formam servi accepisti et in carne venisti, manens ubi eras: et per hanc rediisti, non relinquens quo veneras. Si ergo per hanc et venisti et rediisti; per hanc nobis non solum qua veniremus ad te, verum etiam tibi qua venires et redires via fuisti. Cum vero ad vitam, quod es ipse, ivisti, eamdem carnem tuam de morte ad vitam duxisti. Itaque dum caro de morte venit ad vitam, Christus venit ad vitam. Et quia verbum est vita, Christus venit ad seipsum; quoniam utrumque est Christus, una persona, scilicet verbum caro. Venerat etiam per carnem Deus ad homines, veritas ad mendaces: est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Cum itaque se ab hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur, carnem suam levavit, idem ipse, qua verbum caro factum est, per seipsum, idest per carnem suam, ad veritatem, quod est ipse, remeavit: quam quidem veritatem, quamvis inter mendaces, etiam in morte servavit. Ecce ego ipse, si loquor vobis quod intelligatis, quodammodo ad vos procedo, nec me relinquo. Cum autem tacuero, quodammodo ad me redeo, et vobiscum maneo, si tenueritis quod audistis. Si hoc potest imago quam fecit Deus, quid potest ex Deo nata imago? Ac per hoc et ipse per seipsum, et ad seipsum, et ad patrem, et nos per ipsum, et ad ipsum, et ad patrem imus. Chrysostomus. Si enim ego sum dominus ducendi ad patrem, omnino venietis illuc: neque enim est possibile alia venire via. Cum autem supra dixerit: nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit illum, nunc dicens quoniam nullus potest venire ad patrem nisi per me, exaequat seipsum ei qui genuit. Qualiter autem dixerit: quo vado scitis, et viam scitis, ostendit subdens si cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis; quasi dicat: si sciretis meam substantiam et dignitatem, et eam quae patris est sciretis. Noverant quidem eum, sed non ita ut oportebat: postea autem spiritus veniens perfectam in eis construxit cognitionem: et propter hoc subditur amodo cognoscetis eum: dicit autem eam quae secundum mentem cognitionem. Et vidistis eum: scilicet per me: ostendens quoniam qui videt eum, et patrem videt. Viderunt autem eum, non in nuda substantia, sed carne indutum. Beda. Sed quaerendum est quomodo nunc dicat dominus si cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis: cum praemiserit supra: quo ego vado scitis, et viam scitis. Datur ergo intelligi quia quidam eorum sciebant, quidam vero nesciebant, quorum unus erat Thomas. Hilarius de Trin. Vel aliter continua. Cum iter ad patrem per filium sit, quaerendum est utrum hoc per doctrinae admonitionem, an per naturae fidem sit. Intelligentiae igitur sensum in consequentibus requiramus; nam sequitur si cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis. In sacramento enim assumpti corporis divinitatis paternae naturam confirmans, hunc ordinem tenuit; tempus autem visionis separavit a tempore cognitionis: nam quem cognoscendum ait, eumdem iam dixit et visum, ut naturae iam pridem in se conspectae scientiam ex tempore nunc huius revelationis acciperent.


Lectio 3

[86108] Catena in Io., cap. 14 l. 3 Hilarius de Trin. Commovit apostolum Philippum novitas dictorum. Homo cernitur, Dei se filium confitetur, cognito se cognoscendum patrem fatetur, patrem visum esse dicit. Prorupit igitur apostolica familiaritas dominum interrogans; unde dicitur dicit ei Philippus: domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis. Non visum negavit, sed ostendi sibi rogavit; neque ostensionem veluti corporalis contemplationis intuitum desideravit, sed demonstrationem intelligendi eius qui visus est postulavit. Filium enim in habitu hominis viderat, sed quomodo per id patrem viderit, nescit: nam ut ostensio illa intelligendi potius esset demonstratio quam videndi, subiecit et sufficit nobis. Augustinus de Trin. Illa enim laetitia qua nos adimplebit cum vultu suo, nihil amplius requiretur: quod bene intellexerat Philippus, ut diceret domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis. Sed nondum intellexerat eo quoque modo ad ipsum se potuisse dicere: domine, ostende nobis te, et sufficit nobis. Ut enim hoc intelligeret, responsum est ei a domino; unde sequitur dixit ei Iesus: tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Augustinus in Ioannem. Sed quomodo hoc dicit, cum et quo iret scirent et viam scirent, non ob aliud nisi quod ipsum scirent? Sed facile ista quaestio solvitur, si dicamus, quod eum aliqui eorum sciebant, aliqui nesciebant, de quibus erat Philippus. Hilarius. Arguit ergo apostolum in cognoscendo se ignorantem: cum enim ea quae gereret, propria Deo essent, calcare undas, iubere ventis, peccata dimittere, mortuis vitam reddere; hinc querelae omnis orta conquaestio est, quod in homine assumpto Dei non intellecta natura est. Et ideo postulanti ut sibi patrem ostenderet, ait Philippe, qui videt me, videt et patrem. Augustinus. Solemus enim de simillimis duobus ita loqui: vidistis illum? Vidistis istum. Sic ergo dictum est qui videt me, videt et patrem: non quod ipse sit pater et filius; sed quod a patris similitudine in nullo prorsus discrepet filius. Hilarius. Non autem ille hic visum oculorum carnalium significat: non enim hoc quod ex partu virginis carnale est, ad contemplandam in eo Dei formam et imaginem proficit; sed intellectus Dei filius id praestat ut intellectus et pater sit, dum ita imago est ut non differat genere, sed significet auctorem; non enim solitarium sermo significat et indifferentem; tamen naturam professio docet: cum enim dicitur et patrem, exclusa est singularis atque unici intelligentia; et quid reliquum est, nisi ut per naturae unicam similitudinem pater per filium visus sit? Augustinus. Sed numquid obiurgandus est qui cum similem viderat, etiam illum cui est similis, vult videre? Sed ideo discipulum dominus arguebat, quoniam cor postulantis videbat. Tamquam enim melior esset pater quam filius, ita Philippus patrem nosse cupiebat; et ideo nec filium sciebat, quo alium meliorem esse credebat. Ad hunc ergo sensum corrigendum dictum est non credis quia ego in patre, et pater in me est? Quasi dicat: si ad te multum est hoc videre, saltem quod non vides crede. Hilarius. Quae enim ignorandi patrem aut ostendendi ignorantibus necessitas relinquebatur, cum pater in filio visus esset ex proprietate naturae, dum ex indifferentia unitatis unum sint natus et generans, ut hic sermo domini sequeretur: non credis quia ego in patre, et pater in me est? Augustinus de Trin. Volebat enim eum ex fide vivere, antequam illud posset videre; et ideo dicit non credis? Contemplatio quippe merces est fidei; cui mercedi per fidem corda mundantur. Hilarius de Trin. Pater autem in filio est et filius in patre, non per duplicem convenientium generum coniunctionem, neque per insitam capacioris substantiae naturam; quia per corporalem necessitatem exteriora fieri his quibus continentur interiora non possunt, sed per nativitatem viventis naturae ex vivente, dum non aliud ex Deo quam Deus nascitur. Hilarius de Trin. Naturam enim suam, ut ita dicam, sequitur indemutabilis Deus, indemutabilem gignens Deum. Nec naturam suam deserit ex indemutabili Deo indemutabilis Dei perfecta nativitas. Subsistentem igitur in eo Dei naturam intelligimus, cum in Deo Deus sit; nec praeter eum qui est Deus, quisquam alius Deus sit. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter totum. Philippus hic corporeis oculis patrem volebat videre, quia et ipsum filium ita se existimabat vidisse, fortassis a prophetis audiens, quoniam vidi dominum, et ideo dixit ostende nobis patrem. Etenim Iudaei interrogaverunt: quis est pater tuus? Et Petrus et Thomas, quo iret: et nullus didicit manifeste. Ut ergo non videatur onerosus esse Philippus, et ipse interrogans ostende nobis patrem, adiungit et sufficit nobis; idest, nihil plus quaerimus. Dominus autem non dixit ei: impossibile petis; sed ostendit quoniam neque ipsum filium vidit: nam si hunc potuisset videre, et illum vidisset; et ideo dicit tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Non dixit: non vidistis me, sed non cognovistis me, quantum ad hoc scilicet quod filius hoc manens quod pater, decenter in seipso ostendit eum qui genuit. Deinde dividens hypostases, ait qui videt me, videt et patrem: ne quis dicat, quod ipse est pater, ipse filius. Ostendit autem per hoc quoniam neque filium visu corporeo vidit. Si autem aliquis hic visum cognitionem dicere velit, non contradico; quasi dicat: qui cognovit me, cognovit et patrem. Sed non dixit hoc; sed consubstantialitatem repraesentare volens, dixit: qui meam substantiam vidit, vidit et eam quae patris. Unde patet quod non est creatura: creaturam enim videntes, Deum nesciunt omnes: Philippus etiam substantiam patris videre quaerebat. Si ergo alterius substantiae esset, non diceret qui videt me, videt et patrem. Sed nec aliquis in argento auri substantiam videre potest: non enim alia per aliam apparet naturam. Augustinus. Deinde non ad solum Philippum, sed ad omnes pluraliter loquitur, dicens verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. Quid est a meipso non loquor, nisi: a meipso non sum, qui loquor? Ei quippe tribuit quod facit de quo est ipse qui facit. Hilarius de Trin. Unde neque se filium negavit, nec naturam in se paternae virtutis abscondit: nam dum loquitur, ipse in substantia manens loquitur; dum autem non a se loquitur, nativitatem in se Dei a Deo testatur. Chrysostomus. Vide autem superabundantem unius substantiae demonstrationem: nam subditur pater autem in me manens, ipse facit opera; quasi dicat: nequaquam aliter facit pater et aliter ego; sicut et alibi ait: si non facio opera patris mei, non credatis mihi. Sed quomodo a verbis incipiens, ad opera venit? Conveniens enim erat dicere: ipse loquitur verba; sed duo ponit de doctrina et signis; aut quia et verba opera erant. Augustinus in Ioannem. Nam qui proximum loquendo aedificat, bonum opus operatur. In his duabus sententiis diversi nobis adversantur haeretici. Ariani dicunt: ecce inaequalis est patri filius: non a seipso loquitur. Dicunt Sabelliani: ecce qui pater est, ipse est filius. Quid est pater in me manens ipse facit, nisi in me maneo ego qui facio? Hilarius. Sed manere in filio patrem, non est singularis atque unici; operari vero per filium patrem, non est differentis aut exteri; sicut non unius est, non a se loqui qui loquitur, neque rursus alieni ac separabilis loqui per loquentem. Et quia in se patrem loqui et operari docuerat, perfecte huius unitatis fidem statuit, dicens credite mihi quia ego in patre et pater in me est: ne scilicet per virtutis efficientiam, et non per naturae, quae secundum nativitatem est, proprietatem, pater in filio et operari crederetur et loqui: sic enim habetur in Graeco. Nostra littera habet non creditis quia ego in patre, et pater in me est? Augustinus in Ioannem. Antea solus Philippus arguebatur. Chrysostomus. Si vero non sufficit hoc ad ostendendum consubstantialitatem, saltem ab operibus discite; unde subditur alioquin propter opera ipsa credite. Vidistis enim signa cum auctoritate, et omnia quae deitatis erant propria, et quae solus pater operatur: peccata soluta, mortem recedentem, et huiusmodi. Augustinus. Hoc ergo propter opera credite quia ego in patre et pater in me est: neque enim, si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus.


Lectio 4

[86109] Catena in Io., cap. 14 l. 4 Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus dixerat: propter opera credite, ostendens quoniam non hoc solum potest, sed multo maiora, et, quod est mirabilius, aliis potest dare, adiunxit amen, amen, dico vobis: qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. Augustinus in Ioannem. Sed quae sunt ista maiora? An forte quod aegros ipsis transeuntibus etiam eorum umbra sanabat? Maius est enim quod sanet umbra quam fimbria. Verumtamen quando ista dicebat, verborum suorum facta et opera commendabat. Cum enim dixit: pater in me manens, ipse facit opera, quae opera tunc dicebat nisi verba quae loquebatur? Et eorum verborum fructus erat fides illorum. Verumtamen evangelizantibus discipulis non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt. Nonne ab ore ipsius dives ille tristis abscessit? Et tamen postea quod ab illo auditum non fecit unus, fecerunt multi, cum per discipulos loqueretur. Ecce maiora fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus. Verum, hoc adhuc movet quod hic maiora per apostolos fecit. Non autem ipsos tantum significans ait qui credit in me. Numquid inter credentes in Christum non est computandus qui non fecerit opera maiora quam Christus? Durum est nisi intelligatur. Apostolus dicit: credenti in eum qui iustificat impium, reputatur fides ad iustitiam. In hoc opere faciemus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi: hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi ergo: qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet. Prius ego facio, deinde et ipse faciet: quia facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex impio iustus fiat? Quod utique in illo, sed non sine illo Christus operatur. Prorsus hoc maius esse dixerim quam creare coelum et terram: caelum enim et terra transibunt: praedestinatorum autem salus et iustificatio permanebit. Sed in caelis Angeli opera sunt Christi: numquid etiam his operibus maiora facit qui cooperatur Christo ad suam iustificationem? Iudicet qui potest utrum maius sit iustos creare quam impios iustificare. Certe si aequalis sit utrumque potentiae, hoc maioris est misericordiae. Sed omnia opera intelligere Christi, ubi ait maiora horum faciet, nulla necessitas cogit: horum enim forsitan dixit quae illa hora faciebat; tunc autem verba fidei faciebat; et utique minus est verba iustitiae praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios iustificare, quod ita facit in nobis ut faciamus et nos. Magnam autem spem dominus suis promisit orantibus, dicens quia ego ad patrem vado. Chrysostomus. Hoc est, non pereo, sed in propria manebo dignitate, et in caelis ero. Vel hoc dicit, ac si diceret: vestrum est de cetero miracula facere; ego enim vado. Augustinus. Et ne quisquam hoc sibi tribueret ut etiam illa opera maiora seipsum facere ostenderet, adiecit et quodcumque petieritis patrem in nomine meo, hoc faciam. Qui dixerat: faciet post ait faciam: tamquam diceret: non vobis hoc impossibile videatur: non enim poterit esse maior me qui credit in me; sed ego sum facturus et tunc maiora quam nunc; maiora per eum qui credit in me, quam nunc per me; quod non est defectio, sed dignatio. Chrysostomus in Ioannem. Dicit autem in nomine meo, quia et apostoli dicebant: in nomine Christi Iesu surge et ambula. Omnia enim signa quae fecerunt, ipse faciebat, et manus domini erat cum illis. Theophylactus. Exponit autem nobis per hoc miraculorum doctrinam: nam per orationem ac invocationem sui nominis potest quis exercere prodigia. Augustinus. Sed quid est quodcumque petieritis, cum videamus plerumque fideles eius petere et non accipere? An forte propterea quia male petunt? Male enim usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Quomodo ergo intelligendum est quodcumque petieritis, hoc faciam, si Deus aliqua petentibus fidelibus etiam consulendo non facit? An forte solis apostolis hoc dictum debemus accipere? Absit: superius enim dixerat: qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet. Ipsos quoque si cogitemus apostolos, inveniemus eum qui plus omnibus laboravit rogasse ut ab eo discederet Angelus Satanae, nec tamen quod rogaverat accepisse. Sed audi quod illic positum est in nomine meo, quod est Christus Iesus. Christus regem, Iesus salvatorem significat: et per hoc quodcumque petimus adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine salvatoris: et tamen ipse salvator est, non solum quando facit quod petimus, verum etiam quando non facit: quoniam quod videt peti contra salutem, non faciendo se exhibet salvatorem. Novit enim medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus; et ideo contraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem. Sane quaedam quamvis in nomine eius petamus, non tunc quando petimus facit, sed tamen facit: differtur enim quod petimus, non negatur. Continuo autem subiecit ut glorificetur pater in filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Nullo modo igitur sine patre filius facit, quandoquidem, ut in illo pater glorificetur, propterea facit. Chrysostomus. Cum enim filius ostendatur magna potens, glorificabitur ille qui genuit. Ideo autem secundo id ponit, ut certificet sui ipsius sermonem. Theophylactus. Attende etiam seriem paternae glorificationis. In nomine Iesu facta sunt signa per quae credebant apostolorum sermonibus: et sic dum ad notitiam patris pervenirent, glorificabatur pater in filio.


Lectio 5

[86110] Catena in Io., cap. 14 l. 5 Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus dixerat: quodcumque petieritis, hoc faciam, ut non aestiment omnem simpliciter petitionem valere, induxit si diligitis me, mandata mea servate: quasi dicat: tunc faciam quod petitis. Vel quia audientes quoniam ad patrem vado consequens erat eos turbari, dicit: non est hoc me amare ut turbemini, sed ut faciatis mandata mea: hoc est enim amor, obedire et credere ei qui diligitur. Quia vero consequens erat eos vehementer inquirere carnis praesentiam, et illam habere consolationem quam prius habuerunt, subiungit et ego rogabo patrem, et alium Paraclitum dabit vobis. Augustinus in Ioannem. In quo ostendit et seipsum esse Paraclitum. Paraclitus autem Latine dicitur advocatus: et dictum est de Christo: advocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum. Alcuinus. Vel Paraclitum, idest consolatorem: habebant enim et tunc unum consolatorem, qui miraculorum dulcedine et praedicatione eos erigere et confortare solebat. Didymus de spiritu sancto. Sed spiritum sanctum alium Paraclitum nominavit, non iuxta naturae differentiam, sed iuxta operationis diversitatem. Cum enim salvator mediatoris et legati personam habebat, ex qua pontifex deprecaretur pro peccatis nostris, spiritus sanctus secundum aliam significationem Paraclitus, ab eo quod consolatur in tristitia positos, nuncupatus est. Verum noli ex filii et spiritus sancti operatione diversa varias aestimare naturas: siquidem in alio loco reperitur Paraclitus spiritus legati apud patrem persona fungi, ut ibi: ipse spiritus interpellat pro nobis. Salvator quoque consolationem operatur in cordibus eorum qui indigent; scriptum est enim: et humiles populi sui consolatus est. Chrysostomus. Ait autem rogabo patrem, ut fide dignum faciat eis sermonem: quoniam si dixisset: ego mittam, non simpliciter credidissent. Augustinus contra Arianos. Qui tamen ut inseparabilia sua et patris opera demonstraret, alibi ait: cum abiero, mittam eum ad vos. Chrysostomus. Quid autem apostolis plus haberet, si patrem solum rogaret ut spiritum aliis daret? Quoniam illi multoties et sine oratione ostenduntur hoc facientes. Alcuinus. Rogabo igitur dicit, ut inferior secundum humanitatem, patrem meum, cui sum aequalis et consubstantialis secundum divinam naturam. Chrysostomus. Dicit autem ut maneat vobiscum in aeternum, quoniam neque post mortem recedit. Per hoc etiam occulte insinuat, quod spiritus sanctus non patietur mortem ut ipse, neque abibit. Ne autem Paraclitum audientes, rursus incarnationem aliam suspicentur, et oculis putent eum videre, subiungit spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec scit eum. Augustinus. Hic est utique in Trinitate spiritus sanctus, quem patri et filio consubstantialem et coaeternum fides Catholica profitetur. Chrysostomus in Ioannem. Spiritum autem veritatis eum vocat per hoc quod figuras veteris testamenti manifestat. Mundum autem hic malos dicit; visionem autem certissimam cognitionem dicit, quia visus est apertior sensus. Beda. Nota etiam, quod cum spiritum sanctum, spiritum veritatis dicit, spiritum sanctum esse spiritum suum ostendit: deinde cum a patre eum dari narrat, patris etiam eum spiritum esse declarat; ac per hoc spiritus sanctus a patre procedit et filio. Gregorius Moralium. Spiritus autem sanctus omnem quem repleverit, ad desideranda invisibilia accendit; et quoniam mundana corda solum visibilia diligunt, hunc mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia non assurgit. Saeculares etenim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius, sinum cordis angustant. Augustinus in Ioannem. Sic autem mundum, idest mundi dilectores, dicit non posse accipere spiritum sanctum, velut si dicamus: iniustitia iusta esse non potest. Mundus ergo, idest mundi dilectores, non potest eum accipere, quia non videt eum. Non enim habet invisibiles oculos mundana dilectio, per quos videri spiritus sanctus nisi invisibiliter non potest. Sequitur vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit. Sed ne putarent quod dictum est, apud vos manebit, ita dictum quemadmodum apud hospes visibiliter manere consuevit, adiecit in vobis erit. Chrysostomus. Quasi dicat: non ita apud vos manebit sicut ego, sed in vestris habitabit animabus. Augustinus. Prius autem est esse alicubi, post manere. Sed exposuit quod dixerat apud vos, cum adiunxit in vobis. Si enim non sit in vobis, non potest esse in vobis eius scientia: sic enim a vobis videtur in vobis et vestra conscientia. Gregorius Moralium. Si autem spiritus sanctus in discipulis manet, quomodo iam singulare signum erit quod in mediatore permanet? Secundum illud: supra quem videris spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat. Quod tamen citius cognoscimus, si dona eiusdem spiritus discernamus. In his enim donis sine quibus ad vitam perveniri non potest, spiritus sanctus in electis omnibus semper manet; in illis autem quibus non nostra vita servatur, sed aliorum quaeritur, nequaquam semper manet: aliquando enim se a signorum ostensionibus subtrahit, ut eo humilius virtutes eius habeamus: Christus autem in cunctis eum et semper habet praesentem. Chrysostomus. Hic autem sermo oppositas haereses velut uno ictu sustulit: nam dicere alium ostendit eius, idest spiritus, hypostaseos differentiam; dicere vero Paraclitum, substantiae cognitionem. Augustinus contra Arianos. Consolatorem enim (quod officium tamquam personae infimae in Trinitate spiritui sancto deputant) Deum dicit apostolus, secundum illud: is qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus. Deus est itaque spiritus sanctus qui consolatur humiles. Aut si hoc de patre vel filio dictum ab apostolo volunt accipi, desinant consolationis tamquam munere proprio separare a patre et filio spiritum sanctum. Augustinus in Ioannem. Sed cum caritas Dei diffusa sit in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, quomodo diligemus et mandata Christi servabimus, ut eum accipiamus quem nisi habuerimus, diligere et mandata servare non possumus? An forte praecedit in nobis caritas qua diligamus Christum, ut diligendo Christum eiusque faciendo mandata, mereamur accipere spiritum sanctum, ut caritas Dei patris diffundatur in cordibus nostris? Perversa est ista sententia. Qui enim se filium Dei diligere credit, et patrem non diligit, profecto nec filium diligit; sed quod sibi ipsi videtur confinxit. Restat ergo ut intelligamus, spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Iam itaque habebant spiritum discipuli, quem dominus promittebat; sed dandus eis erat amplius; habebant occulte, accepturi erant manifeste. Proinde non solum non habenti, verum etiam habenti non incassum promittitur; non habenti quidem, ut habeatur; habenti autem, ut amplius habeatur. Chrysostomus. Quando igitur discipulos purgaverat per sacrificium passionis, et peccatum solutum erat, et ipsi ad pericula et agones mittebantur, oportebat spiritum sanctum venire abundanter. Non autem statim post resurrectionem, ut in multo eius constituti desiderio, cum multa eum suscipiant gratia.


Lectio 6

[86111] Catena in Io., cap. 14 l. 6 Augustinus in Ioannem. Ne quisquam putaret quod ita spiritum sanctum dominus daturus fuerat, velut per seipsum non et ipse esset futurus cum eis, adiecit, et ait non relinquam vos orphanos. Orphani pupilli sunt: illud enim est Graecum, hoc Latinum. Quamvis ergo nos filius Dei suo patri adoptavit filios, tamen in hoc etiam ipse erga nos paternum ostendit affectum. Chrysostomus in Ioannem. Et quidem a principio dixerat: venietis quo ego vado; sed quia hoc longum tempus erat, promisit spiritum. Et quia nesciebant quid est hoc, promittit eis suam praesentiam, quam maxime quaerebant, cum dicit veniam ad vos. Ne tamen rursus eamdem quaerant praesentiam, qualem et prius habuerunt, occulte hoc excludit, cum subdit adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me; ac si diceret: veniam quidem ad vos, non tamen ut prius vobiscum per unamquamque diem consistens. Et ne dicant: qualiter igitur Iudaeis dixisti: amodo non videbitis me? Solvit opinionem dicens ad vos solos veniam. Augustinus in Ioannem. Videbat enim tunc eum mundus carneis oculis in carne conspicuum; non autem videbat quod in carne verbum latebat. Sed quoniam post resurrectionem etiam carnem suam, quam non solum videndam, verum etiam contrectandam demonstravit suis, noluit demonstrare non suis; hinc dictum est adhuc modicum, et mundus iam me non videt; vos autem videbitis me. Sed quoniam in iudicio eum mundus videbit, quo nomine significati sunt a regno eius alieni; melius intelligitur illud etiam tempus significare voluisse quando in fine saeculi auferetur ab oculis damnatorum, ut eum de cetero videant diligentes. Modicum autem dixit, quia id quod prolixum videtur hominibus, brevissimum est ante oculos Dei. Sequitur quia ego vivo, et vos vivetis. Theophylactus. Quasi dicat: et si mortem subiero, tamen resurgo. Vos quoque vivetis; hoc est, cum videritis me, laetabimini, et tamquam mortui reviviscetis in apparitione mea. Chrysostomus. Mihi autem videtur vitam non praesentem dicere, sed futuram; ac si dicat: mors crucis non distare faciet vos a me in finem, sed momento parvo occultabit me a vobis. Augustinus. Cur autem de praesenti se dixerit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi quia et vitam carnis resurgentis qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura erat resurrectio, praesentis temporis ponit verum, propter significandam celeritatem; illorum autem, quoniam saeculi differtur in finem, non ait: vivitis, sed vivetis. Quia vero vivit ille, ideo et nos vivemus: per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sequitur in illo die, de quo scilicet ait, et vos vivetis, vos cognoscetis, contemplando, quamvis et nunc credendo noverimus, quia ego sum in patre, et vos in me, et ego in vobis: quia quando vivemus ea vita qua mors absorbetur, tunc perficietur hoc ipsum quod nunc inchoatum est iam per ipsum, ut sit in nobis, et nos in ipso. Chrysostomus. Vel in illo die cum resurgam, cognoscetis; quia cum viderunt eum resurrexisse et esse cum eis, tunc certissimam fidem didicerunt. Magna enim erat virtus spiritus sancti, quae omnia eos docebat. Quod autem dictum est ego sum in patre, humilitatis est; quod autem dicit et vos in me et ego in vobis, humanitatis est, et auxilii quod est a Deo. Consuevit enim Scriptura multoties eisdem verbis in Deo et hominibus positis non similiter uti. Hilarius de Trin. Vel hoc dicit, ut cum ille in patre per naturam divinitatis esset, nos autem in eo per corporalem eius nativitatem; et ille rursus in nobis per sacramenti mysterium inesse crederetur: ipse enim testatus est: qui edit carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Alcuinus. Per dilectionem autem et observantiam mandatorum eius, tunc perficietur hoc ipsum quod nunc inchoatum est per ipsum, ut sit in nobis, et nos in ipso. Et ut omnibus, non tantum apostolis, hanc beatitudinem promisisse videatur, adiungit qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Augustinus. Qui habet in memoria et servat in vita; qui habet in sermonibus et servat in operibus; qui habet audiendo et servat faciendo; qui habet faciendo et servat perseverando, ipse est qui diligit me. Opere est demonstranda dilectio, ne sit infructuosa nominis appellatio. Theophylactus. Ac si dicat: vos putatis quod ex affectione quadam tristamini de morte mea; sed ego signum dilectionis reputo mandata mea servari. Qualem autem praerogativam obtineat qui diligit, ostendit subdens qui autem diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum. Augustinus. Sed quid est diligam, tamquam nunc non diligat? Exponit per id quod sequitur: et manifestabo ei meipsum; idest, ad hoc diligam ut manifestem, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus. Nunc enim ad hoc nos dilexit ut credamus; tunc ad hoc ut videamus; quia et nos nunc diligimus credendo quod videbimus; tunc autem diligemus videndo quod credidimus. Augustinus ad Paulinam de videndo Deo. Sic autem promisit ostensurum seipsum dilectoribus suis cum patre Deum unum, non quomodo in hoc saeculo visus est in corpore et a malis. Theophylactus. Vel quia post resurrectionem appariturus illis erat in corpore magis repraesentante divinitatem, ne credant ipsum spiritum fore, seu phantasma, ob hoc praedixit illis; ut tunc videntes illum non diffidant, sed reminiscantur quia propter mandatorum suorum custodiam apparet eis: atque ideo tenentur semper custodire illa, ut perpetuo eis appareat.


Lectio 7

[86112] Catena in Io., cap. 14 l. 7 Augustinus in Ioannem. Quia dominus dixerat: adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videbitis me, interrogavit eum de hoc ipse Iudas, non ille traditor eius qui Iscariotis cognominatus est, sed cuius epistola inter Scripturas canonicas legitur; unde dicitur dicit ei Iudas non ille Iscariotis: domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo? Causam quaesivit quare non se mundo, sed suis manifestaturus esset. Dominus autem exponit quare suis se manifestaturus est, non alienis: quia scilicet hi diligunt, illi vero non diligunt; unde sequitur respondit Iesus, et dixit ei: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Gregorius in Evang. Probatio enim dilectionis, exhibitio est operis: nunquam amor Dei est otiosus: operatur enim magna, si est; si vero operari renuerit, amor non est. Augustinus. Dilectio autem sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes habitare in domo in qua facit pater et filius mansionem; qui donant et ipsam dilectionem, quibus in fine donabunt suam manifestationem. Est enim quaedam Dei manifestatio interior, quam prorsus impii non noverunt: quibus Dei patris et spiritus sancti manifestatio nulla est: filii vero esse potuit, sed in carne; quae nec talis est qualis illa, nec semper illis adesse potest, sed ad modicum tempus; et hoc ad iudicium, non ad gaudium; ad supplicium, non ad praemium; unde sequitur et ad eum veniemus. Veniunt quidem ad nos dum venimus ad eos; veniunt subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo; ut sit nobis eorum non extranea visio, sed interna; et in nobis eorum non transitoria mansio, sed aeterna; unde sequitur et mansionem apud eum faciemus. Gregorius. In quorumdam etenim corda venit, et mansionem non facit: quia per compunctionem quidem respectum Dei percipiunt, sed tentationis tempore hoc ipsum quod compuncti fuerant obliviscuntur, sicque ad perpetranda peccata redeunt ac si haec minime planxissent. Qui ergo Deum vere diligit, in eius corde dominus et venit et mansionem facit: quia sic eum divinitatis amor penetrat ut ab hoc amore tentationis tempore non recedat: ille enim vere amat cuius mentem delectatio prava ex consensu non superat. Augustinus. An forte putabitur, mansionem in dilectore suo facientibus patre et filio, exclusus esse ab hac mansione spiritus sanctus? Quid est ergo quod superius ait de spiritu sancto: apud vos manebit, et in vobis erit? Nisi forte quisquam sic absurdus est ut arbitretur, cum pater et filius venerint, discessurum inde spiritum sanctum, tamquam locum daturum maioribus. Sed et huic carnali cogitationi occurrit Scriptura, cum dicit: ut maneat vobiscum in aeternum. In eadem ergo mansione cum ipsis erit in aeternum: quia nec ille sine ipsis venit, nec illi sine eo: sed propter insinuationem Trinitatis, personis singulis nominatis dicuntur quaedam, non tamen aliis separatis intelliguntur, propter eiusdem Trinitatis substantiam. Gregorius. Tanto autem quisque a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur; unde subditur qui non diligit me, sermones meos non servat. De dilectione ergo conditoris, lingua, mens et vita requiratur. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter totum. Aestimavit Iudas sicut mortuos videmus in somno, ita et se eum esse visuros; unde quaerit quid est quod debes te manifestare nobis, et non mundo? Quasi dicat: vae nobis, quoniam morieris, et ut mortuus debes nobis assistere. Ne igitur hoc suspicentur, dicit ego et pater ad eum veniemus; quasi dicat: sicut pater manifestat seipsum, ita et ego: et mansionem apud eum faciemus; quod somniorum non est. Sequitur et sermo quem audistis non est meus, sed eius qui misit me patris; quasi dicat: non me solum, sed neque patrem amat qui hunc non audit sermonem. Dicit autem hoc, quoniam nihil extra patrem loquitur, neque praeter id quod illi videtur. Augustinus. Et fortasse propter aliquam distinctionem, ubi suos dixit, pluraliter sermones dixit, dicens qui non diligit me, sermones meos non servat. Ubi autem sermonem, hoc est verbum, non suum esse dixit, sed patris, seipsum intelligi voluit; non enim suum, sed patris est verbum; quomodo nec sua imago, sed patris; nec suus filius, sed patris. Recte igitur auctori tribuit quod facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferens et aequalis. Chrysostomus. Quia vero eorum quae dixerat, quaedam manifesta erant et quaedam non intellexerunt, ut non turbarentur, subiungit haec locutus sum vobis apud vos manens. Augustinus in Ioannem. Alia est illa mansio quam promisit futuram, alia vero haec quam praesentem esse testatur: illa spiritualis est, atque intrinsecus mentibus redditur; haec corporalis forinsecus oculis atque auribus adhibetur. Chrysostomus in Ioannem. Ut autem eius corporalem recessum facilius sustinerent, praeparat eos, promittens quod eius recessus magnorum eis esset futura causa bonorum: quia donec ipse apud eos corporaliter manebat et spiritus non venerat, nihil magnum poterant scire; unde sequitur Paraclitus autem spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Gregorius in Evang. Graeca locutione Paraclitus, Latina advocatus dicitur, vel consolator. Qui idcirco advocatus dicitur, quia pro errore delinquentium apud iustitiam patris intervenit, dum eos quos repleverit, exorantes facit. Consolator autem idem spiritus vocatur, quia de peccati perpetratione moerentibus, dum spem veniae praeparat, ab afflictione tristitiae mentem levat. Chrysostomus. Continue autem eum Paraclitum vocat propter continentes eos tribulationes. Didymus de spiritu sancto. Spiritum autem sanctum a patre in suo mitti nomine salvator affirmat, cum proprie nomen salvatoris sit filius; siquidem naturae consortium, et, ut ita dicam, proprietas personarum ex ista voce significatur. Filii quippe tantummodo est in nomine patris venire, salva proprietate filii ad patrem, et patris ad filium. Nullus autem alius venit in nomine patris; sed verbi gratia, in nomine domini, Dei, et omnipotentis. Quomodo igitur servi qui in nomine domini veniunt, per hoc ipsum quod subiecti sunt et serviunt, indicant dominum, servi quippe sunt domini; sic et filius qui venit in nomine patris, portat eius nomen per hoc quod unigenitus Dei filius approbatur. Quia ergo spiritus sanctus in nomine filii a patre mittitur, ostendit quia unitate sit iunctus ad filium; unde et filii dictus est spiritus, per adoptionem suam filios faciens eos qui se recipere voluissent. Iste autem spiritus sanctus, qui venit in nomine filii missus a patre, docebit omnia eos qui in fide Christi perfecti sunt: omnia autem illa quae spiritualia sunt et intellectualia veritatis et sapientiae sacramenta. Docebit vero, non sicut qui artes aliquas et sapientiam studio industriaque didicere; sed quasi ipsa ars atque doctrina et sapientia, veritatis spiritus invisibiliter menti insinuat scientiam divinorum. Gregorius. Nisi autem idem spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligitur: quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Sed et ipse conditor non ad eruditionem hominis loquitur, si eidem homini per unctionem spiritus non loquatur. Augustinus. Numquid autem dicit filius et docet spiritus sanctus, ut dicente filio verba capiamus, docente autem spiritu sancto, eadem verba intelligamus? Omnis igitur et dicit et docet Trinitas; sed nisi etiam sigillatim commendaretur, eam nullo modo humana capere utcumque posset infirmitas. Gregorius. Requirendum vero nobis est cur de eodem spiritu dicatur suggeret vobis omnia, cum suggerere soleat esse minoris. Sed quia suggerere aliquando dicimus subministrare, invisibilis spiritus suggerere dicitur, non quod nobis scientiam ab imo inferat, sed ab occulto. Augustinus. Vel quod addit suggeret, idest commemorabit vos, intelligere debemus etiam, quod iubemur non oblivisci, saluberrima monita ad gratiam pertinere, quae nos commemorat Christus. Theophylactus. Spiritus itaque sanctus et docuit et commemoravit: docuit quidem quaecumque non dixerat eis Christus, tamquam non valentibus portare; commemoravit vero quaecumque dominus dixerat; sed obscuritatis causa vel intellectus tarditate, commendare memoriae nequiverunt. Chrysostomus. Quia vero et haec audientes turbantur, excogitantes odia et praelia sibi imminere post eius recessum, rursus eos consolatur, dicens pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Augustinus. Pacem nobis reliquit in hoc saeculo, in qua manentes hostem vincimus, et ut etiam hic invicem diligamus; pacem suam nobis dabit in futuro saeculo, quando sine hoste regnabimus, ubi nunquam dissentire possimus. Pax autem nobis ipse est, et cum credimus quia est, et cum videbimus eum sicuti est. Sed quid est quod ubi dicit pacem relinquo vobis, non addit meam; ubi vero ait do vobis, ibi dixit meam? Utrum subaudiendum est meam et ubi dictum non est; an forte et hic aliquid latet? Pacem enim suam eam voluit intelligi qualem habet ipse; pax vero ista quam nobis reliquit in hoc saeculo, nostra potius dicenda est quam ipsius. Illi quippe nihil repugnat in seipso, quia nullum habet omnino peccatum; nos autem talem pacem nunc habemus in qua adhuc dicamus: dimitte nobis debita nostra. Itemque inter nos ipsos est nobis pax, quia invicem nobis credimus quod invicem diligamus. Sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri invicem non videmus. Nec ignoro ista domini verba etiam sic accipi posse, ut eiusdem sententiae repetitio videatur. Quod vero dominus adiunxit non quomodo mundus dat, ego do vobis, quid est aliud, nisi non quomodo homines dant qui diligunt mundum? Qui propterea sibi dant pacem, ut sine molestia mundo perfruantur: et quando iustis dant pacem ut non eos persequantur, pax esse non potest vera ubi non est vera concordia, quia disiuncta sunt corda. Chrysostomus. Pax etiam exterior ad malum fit multoties, et eis qui habent eam nihil prodest. Augustinus de Verb. Dom. Est autem pax serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium caritatis. Nec poterit ad hereditatem domini pervenire qui testamentum pacis noluerit observare; nec potest concordiam habere cum Christo qui discors voluerit esse cum Christiano.


Lectio 8

[86113] Catena in Io., cap. 14 l. 8 Chrysostomus in Ioannem. Quia dixerat: pacem relinquo vobis, quod erat recedentis, hoc poterat eos conturbare, ideo dicit non turbetur cor vestrum, neque formidet: quoniam haec quidem ex dilectione, illa vero ex formidine patiebantur. Augustinus in Ioannem. Hinc autem turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus ad eos, ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet pastoris absentia; unde sequitur audistis quia ego dixi vobis: vado, et venio ad vos. Ibat autem per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat. Cur itaque turbaretur et formidaret cor, quando sic deserebat oculos ut non desereret cor? Ut autem intelligerent secundum id quod homo erat, eum dixisse vado, et venio ad vos, subiecit atque ait si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad patrem, quia pater maior est. Per quod ergo filius non est aequalis patri, per hoc erat iturus ad patrem, a quo et venturus est, iudicaturus vivos et mortuos; per illud autem in quo est aequalis gignenti, nunquam recedit a patre, sed cum illo est ubique totus pari divinitate, quam nullus continet locus. Ipse ergo filius Dei aequalis patri in forma Dei, quia semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens, maior est etiam seipso: quia maior est forma Dei, quae amissa non est, quam forma servi, quae accepta est. Haec igitur est forma servi, in qua Dei filius minor est non patre solo, sed etiam spiritu sancto: secundum hanc formam servi puer Christus etiam parentibus minor erat, quando parvus maioribus, sicut scriptum est, subditus erat. Agnoscamus igitur geminam substantiam Christi; divinam scilicet, qua aequalis est patri; et humanam, qua maior est pater. Utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas sed Trinitas Deus. Ideo ergo dixit si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad patrem: quia naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a verbo unigenito ut immortalis constitueretur in caelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram patris. Quis non hinc gaudeat, qui sic diligit Christum, ut suam naturam iam immortalem gratuletur in Christo, atque ipsum speret futurum esse per Christum? Hilarius de Trin. Vel aliter. Si donantis auctoritate pater maior est, numquid per doni confessionem minor filius est? Maior itaque donans est, sed minor iam non est cui unum esse donatur. Chrysostomus. Vel aliter. Nondum noverant apostoli quid sit resurrectio, quam praedixerat dicens vado, et venio ad vos; neque qualem oportebat de eo opinionem, habebant; patrem vero magnum esse aestimabant. Dicit igitur eis: etsi de me formidatis quod me defendere nequeam, nec confiditis quod post crucem rursus vos videam; tamen audientes quoniam ad patrem vado, laetandum vobis est, quoniam ad maiorem vado, et potentem omnia versuta dissolvere. Haec autem omnia ad imbecillitatem discipulorum dicebantur: et ideo subdidit et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis. Augustinus in Ioannem. Quid est hoc, cum magis credere homo debeat antequam fiat id quod credendum est? Haec est enim laus fidei, si quod creditur non videtur: nam et ille cui dictum est: quia vidisti, credidisti, aliud vidit, aliud credidit: vidit hominem, credidit Deum. Sed si dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides; sed ex rebus quae videntur, acquiritur in nobis, ut ea credantur quae non videntur. Illud itaque dicit cum factum fuerit, quod eum post mortem visuri erant viventem et ad patrem ascendentem; quo viso, fuerant credituri quod ipse esset Christus filius Dei, qui hoc potuit facere, et praedicere antequam faceret; credituri autem hoc, non fide nova, sed aucta; aut certe cum mortuus esset, defecta; cum resurrexisset, refecta. Hilarius. Gloriae autem resumendae meritum continuo subiecit dicens iam non multa loquar vobiscum. Beda. Ideo hoc dicebat, quoniam iam instabat tempus ut comprehenderetur, et ad mortem traderetur. Venit enim princeps mundi huius. Augustinus. Quis nisi Diabolus? Non autem creaturarum, sed peccatorum princeps est Diabolus. Unde apostolus cum dixisset: adversus rectores mundi sequenti verbo exposuit quid dixisset mundi, cum subiungit: tenebrarum harum, idest hominum impiorum. Et in me non habet quidquam. Quia neque cum peccato Deus venerat, nec eius carnem de peccati propagine virgo pepererat. Et tamquam ei diceretur: cur ergo morieris, si non habes peccatum, cui debetur mortis supplicium? Continuo subiungit sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit pater, sic facio; surgite, eamus hinc. Discumbens enim discumbentibus loquebatur. Eamus autem dixit ad illum locum unde fuerat tradendus ad mortem qui nullum habebat meritum mortis, sed habebat, ut moreretur, mandatum patris. Augustinus contra Arianos. Quod autem voluntati et praecepto patris obediens est filius nec in hominibus demonstrat diversam imparemque naturam patris praecipientis et filii obedientis. Huc accedit quod Christus non tantum Deus est, qua natura aequalis est patri, sed etiam homo, qua natura minor est patre. Chrysostomus. Vel hoc quod dicit surgite, eamus hinc, principium est alterius sententiae: consequens enim erat eos formidare et a tempore et a loco, in villa manifeste existentes: etenim nox profunda erat; et erat consequens eos non attendere his quae dicebantur; sed semper circumvolvere oculos, et imaginari eos qui aggressuri eos erant, et maxime audientes: adhuc modicum vobiscum sum, et: venit princeps mundi huius. Quia igitur haec et huiusmodi audientes, turbabantur, ut mox capiendi, ducit eos in locum alium, ut aestimantes se in cautela esse, cum otio de reliquo audiant: magna enim dogmata erant audituri.


Caput 15
Lectio 1

[86114] Catena in Io., cap. 15 l. 1 Hilarius de Trin. Ad consummandae corporeae passionis sacramentum per dilectionem efficiendi mandati paterni festinat exurgens; corporeae tamen assumptionis statim mysterium pandens, per quam ei tamquam in vite modo palmitis inessemus, adiecit ego sum vitis vera. Augustinus in Ioannem. Quod secundum hoc dicit quod est caput Ecclesiae, nosque membra eius, homo Christus Iesus. Unius quippe naturae sunt vitis et palmites. Sed cum dicit ego sum vitis vera, numquid ut adderet vera, ad eam vitem retulit, unde ista similitudo translata est? Sic autem dicitur vitis per similitudinem, non per proprietatem: sicut agnus, ovis et cetera huiusmodi: ut magis ipsa sint vera, ex quibus ducuntur istae similitudines. Sed dicendo ego sum vitis vera, ab illa se discernit cui dicitur: quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena? Nam quo pacto est vitis vera quae expectata est ut faceret uvam, fecit autem spinas? Hilarius. Sed a corporeae huius humilitatis assumptione formam paternae maiestatis alienans, agricolam patrem curiosum huius vitis ostendit, dicens et pater meus agricola est. Augustinus de Verb. Dom. Colimus enim Deum, et colit nos Deus; sed sic Deum colimus, ut non meliorem eum faciamus; colimus enim eum adorando, non arando; quod autem ille nos colit, meliores nos reddit. Cultura ipsius est in nos, quod non cessat verbo suo extirpare mala semina de cordibus nostris, aperire cor nostrum tamquam aratro sermonis, plantare semina praeceptorum expectare fructum pietatis. Chrysostomus in Ioannem. Et quia Christus sibi sufficit, discipuli vero multo indigent agricolae auxilio; propterea de vite nihil dicit, sed de palmitibus, cum subdit omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum. Fructum autem hic vitam occulte insinuat, ostendens quod sine operibus non potest aliquid esse in eo. Hilarius. Inutiles autem et inveraces palmites desecans, deputabit arsuros. Chrysostomus. Et quia etiam qui valde virtuosi sunt, indigent agricolae opere, adiungit et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Hoc dixit propter tribulationes eorum quae tunc inducebantur, ostendens quod tentationes fortiores eos faciebant; sicut et purgare, hoc est circumcidere palmitem, eum magis germinare facit. Augustinus. Quis autem est in hac vita sic mundus ut non sit magis magisque mundandus? Ubi si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus. Mundat itaque mundos, idest fructuosos, ut tanto sint fructuosiores quanto sunt mundiores. Secundum hoc ergo vitis est Christus quod ait: pater maior me est; secundum illud autem quod ait supra: ego et pater unum sumus, et ipse agricola est; nec talis quales sunt qui extrinsecus operando exhibent ministerium, sed talis ut det intrinsecus incrementum: unde continuo etiam seipsum mundatorem palmitum ostendit, dicens iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ecce ipse mundator est palmitum: quod est agricolae, non vitis officium. Sed quare non ait: mundi estis propter Baptismum quo abluti estis, nisi quia et in aqua verbum mundat? Detrahe verbum: et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Unde ista tanta virtus aquae ut corpus tangat et cor abluatur, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? Nam in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus immanens. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei ut per ipsum credentem, offerentem, benedicentem, tingentem mundet infantem, quamvis credere non valentem. Chrysostomus. Vel dicit mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis; idest, interim lumen doctrinae iam suscepistis, et a Iudaico errore eruti estis.


Lectio 2

[86115] Catena in Io., cap. 15 l. 2 Chrysostomus in Ioannem. Quia iam mundos eos dixerat propter sermonem quem locutus fuerat eis, docet quod oportet de reliquo incipere ea quae ab eis sunt; et ideo dicit manete in me et ego in vobis. Augustinus in Ioannem. Non eo modo illi in ipso, sicut ipse in illis: utrumque enim prodest, non ipsi, sed illis: ita sunt quippe in vite palmites ut viti non conferant, sed inde accipiant unde vivant; ita vero vitis est in palmitibus ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis; ac per hoc, ut manentem in se haberent Christum, et manerent in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo; unde subdit sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. Magna gratiae commendatio. Corda instruit humilium, ora obstruit superborum. Nonne huic resistunt veritati, ad bona opera facienda Deum sibi necessarium non putantes, non assertores, sed praecipitatores liberi arbitrii? Qui enim a semetipso se fructum aestimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, Christianus non est. Alcuinus. Omnis enim fructus boni operis ab illa radice procedit, qui nos sua gratia liberavit, et suo auxilio provehit, ut fructum plus afferre valeamus: unde cum repetitione et superiorum explanatione subdit ego sum vitis et vos palmites. Qui manet in me, credendo, obediendo, perseverando, et ego in eo, illuminando, subveniendo, perseverantiam donando, hic, et non alius, fert fructum multum. Augustinus. Sed ne quisquam putaret saltem parvum aliquem fructum posse a semetipso palmitem ferre, subdit quia sine me nihil potestis facere. Non ait: parum potestis facere: quia nisi palmes in vite manserit et vixerit de radice, quantumlibet fructum a semetipso non potest ferre. Quamvis autem Christus vitis non esset nisi homo esset; tamen istam gratiam palmitibus non praeberet, nisi etiam Deus esset. Chrysostomus. Vide ergo filium non minus patre conferentem ad discipulorum procurationem: nam pater quidem purgat; ipse vero in se tenet quod facit palmites fructificare. Sed tamen et purgare filii monstratum est esse, et manere in radice est patris, qui radicem genuit. Igitur magnum quidem damnum est nihil posse facere; verum non usque ad hoc sistit, sed ulterius producit sermonem, dicens si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, id est agricolae non potietur manus, et arescet, hoc est, si quid habebat a radice, amittet, denudatus eius auxilio et vita: et colligent eum; Alcuinus: messores Angeli, et in ignem, aeternum scilicet, mittent et ardet. Augustinus. Ligna enim vitis tanto sunt contemptibiliora si in vite non manserint, quanto gloriosiora si manserint. Unum ex duobus palmiti congruit, aut vitis, aut ignis: si in vite non est, in igne erit. Chrysostomus. Deinde ostendens quid est manere in eo, subdit si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Eam enim quae per opera ostensionem quaerit. Augustinus. Tunc enim sunt dicenda verba eius in nobis manere, quando facimus quae praecepit et diligimus quae promisit. Quando autem verba eius manent in memoria nec inveniuntur in vita, non computatur palmes in vite, quia vitam non attrahit ex radice. Quid autem velle possunt manendo in salvatore nisi quod non alienum est a salute? Aliud quippe volumus quia sumus in Christo, et aliud volumus quia sumus adhuc in hoc saeculo. De mansione autem huius saeculi nobis aliquando subrepit ut hoc petamus quod nobis non expedire nescimus. Sed absit ut faciat nobis, si maneamus in Christo, qui non facit quando petimus nisi quod expedit nobis. Ad verba autem eius pertinet oratio pater noster, ab huius orationis verbis et sensibus non recedamus in petitionibus nostris; et quidquid petimus, fiet nobis.


Lectio 3

[86116] Catena in Io., cap. 15 l. 3 Chrysostomus in Ioannem. Ostendit supra dominus quoniam qui eis insidiabantur, ardebunt, non manentes in Christo; deinde ostendens quoniam ipsi inexpugnabiles erunt, ita scilicet ut multum fructificent, ait in hoc clarificatus est pater meus ut plurimum fructum afferatis; quasi dicat: si ad gloriam patris pertinet quod vos fructificetis, non contemnet gloriam suam. Qui autem fructum facit, ille est discipulus Christi; unde subdit et efficiamini mei discipuli. Theophylactus. Fructus autem apostolorum sunt gentes, quae per eorum doctrinam astrictae sunt fidei, nec non ad Dei redactae sunt gloriam. Augustinus in Ioannem. Sive enim clarificatus, sive glorificatus dicatur, ex uno verbo Graeco utrumque translatum est. Doxa enim Graece dicitur, Latine gloria est. Quod ideo commemorandum putavi, ne hoc nostrae gloriae tribuamus, tamquam ex nobis ipsis habeamus: eius est enim haec gratia; et ideo in hoc non nostra, sed eius est gloria. A quo enim faciemus fructum nisi ab illo cuius misericordia praevenit nos? Unde subditur sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos. Ecce unde sunt nobis opera bona; nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur? Unde autem diligeremus, nisi prius diligeremur? Quod autem ait sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos, non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est patris et ipsius; sed gratiam, qua mediator est Dei et hominum, homo Christus Iesus. Mediator quippe monstratur, cum dicit pater dilexit me, et ego dilexi vos: nam pater utique diligit et nos, sed in ipso. Chrysostomus. Si igitur pater amat nos, confidite: si patris est gloria, fructificate. Deinde ut non pigros eos faciat, subdit manete in dilectione mea. Qualiter autem hoc erit, ostendit subdens si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea. Augustinus. Quis ambigat quod dilectio praecedat observantiam praeceptorum? Unde enim praecepta servet, non habet qui non diligit. Quod ergo hic ait, ostendit non unde dilectio generetur, sed unde monstretur; ut nemo se fallat dicendo quod eum diligat, si eius praecepta non servat. Quamvis quod dicit manete in dilectione mea, non apparet quam dixerit dilectionem: utrum qua eum diligimus, an qua ipse nos diligit; sed ex verbo superiori dignoscitur; dixerat quippe ego dilexi vos, et continuo subiecit manete in dilectione mea, illa utique qua dilexit eos. Quid est ergo manete in dilectione mea, nisi manete in gratia mea? Et quid est si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, nisi ex hoc scietis quod in dilectione mea, qua vos diligo, manetis, si mea praecepta servatis. Non ergo ut nos diligat, prius praecepta eius servamus; sed nisi nos diligat, praecepta eius servare non possumus. Haec est gratia quae humilibus patet, superbos latet. Sed quid illud est quod adiungit sicut et ego praecepta patris mei servavi et maneo in eius dilectione? Utique eam hic dilectionem patris intelligi voluit, qua eum diligit pater. Sed numquid et haec gratia intelligenda est qua pater diligit filium, sicut gratia est qua nos diligit filius; cum simus nos filii gratia, non natura, unigenitus autem natura, non gratia? An hoc etiam in ipso filio ad hominem referendum est? Ita sane: nam dicendo sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos, gratiam mediatoris ostendit; mediator autem Dei et hominum, non inquantum Deus, sed inquantum homo, est Christus. Igitur hoc recte possumus dicere, quod cum ad naturam Dei non pertineat humana natura, ad personam tamen filii Dei per gratiam pertinet, qua nulla est maior, nulla prorsus aequalis. Neque enim illam susceptionem ulla hominis merita praecesserunt, sed ab illa susceptione merita eius cuncta coeperunt. Alcuinus. Quae autem praecepta dixerit, exponit apostolus dicens: Christus factus est obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Chrysostomus in Ioannem. Deinde quia futura passio et tristia verba interruptura erant eorum laetitiam, subiungit haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur; quasi dicat: et si incidat tristitia, hanc auferam, ut ad finem veniat gaudium. Augustinus in Ioannem. Quod est autem gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur gaudere de nobis? Et quod est gaudium nostrum, quod dicit implendum, nisi eius habere consortium? Gaudium autem iam ipse perfectum de nobis habebat, quando nos praesciendo et praedestinando gaudebat; sed illud gaudium in nobis non erat, quia nec nos, in quibus esse posset, eramus; coepit autem esse in nobis quando vocavit nos. Et hoc gaudium nostrum merito dicimus, quo nos beati futuri sumus; quod inchoatur in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium.


Lectio 4

[86117] Catena in Io., cap. 15 l. 4 Theophylactus. Quia praedixerat, quod si mandata mea custodieritis, tunc in me permanebitis; hic ostendit quae mandata observare oporteat, dicens hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Gregorius in Evang. Cum autem cuncta sacra eloquia dominicis sint plena praeceptis, quid est quod de dilectione quasi de speciali mandato hic dicit, nisi quia omne mandatum de sola dilectione est, et omnia praecepta unum sunt? Quia quidquid praecipitur, in sola caritate solidatur. Ut enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multae virtutes ex una caritate generantur; nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice caritatis. Augustinus in Ioannem. Ubi ergo caritas est, quid est quod possit deesse? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? Discernitur autem ita dilectio ab ea qua se invicem diligunt homines sicut homines: unde adiunctum est sicut dilexi vos. Ut quid enim nos dilexit Christus, nisi ut possimus regnare cum Christo? Ad hoc ergo et nos invicem diligamus, ut dilectionem nostram discernamus a ceteris, qui non ad hoc se invicem diligunt ut Deus diligatur, quia nec vere diligunt. Qui autem se propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt. Gregorius. Una autem et summa est probatio caritatis, si et ipse diligatur qui adversatur: nam et ipsa veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum dilectionis impendit, dicens: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Cuius dilectionis summam exprimit cum subiungit maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Mori pro inimicis dominus venerat: et tamen positurum se animam pro amicis dicebat, ut nobis ostenderet quia, cum diligendo lucrum facere de inimicis possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur. Augustinus in Ioannem. Quia ergo superius dixerat: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos, fit ex hoc consequens quod idem Ioannes dicit, ut quemadmodum Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere. Hoc martyres ardenti dilectione fecerunt; ideo ad mensam Christi non sic eos commemoramus quemadmodum alios, ut etiam pro eis oremus; sed magis ut eorum vestigiis haereamus. Talia enim suis fratribus exhibuerunt qualia de domini mensa pariter acceperunt. Gregorius. Qui vero tranquillitatis tempore non dat pro Deo tunicam suam, qualiter in persecutione daturus est animam suam? Virtus ergo caritatis ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate. Augustinus de Trin. Ex una autem eademque caritate Deum proximumque diligimus; sed Deum propter Deum, nos autem et proximum propter Deum. Cum ergo duo sint praecepta caritatis, in quibus tota lex pendet et prophetae, dilectio Dei et proximi; non immerito plerumque Scriptura pro utroque unum ponit: quia qui diligit Deum, consequens est ut faciat quae praecepit Deus; consequens ergo est ut proximum diligat, quia et hoc praecepit Deus; unde et hic sequitur vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Gregorius Moralium. Amicus quippe quasi animae custos dicitur: unde non immerito qui voluntatem Dei custodire in praeceptis illius dicitur, eius amicus vocatur. Augustinus in Ioannem. Magna dignatio. Cum servus bonus esse non possit, si praecepta domini sui non fecerit; hinc amicos suos voluit intelligi, unde boni servi possunt probari. Potest igitur esse et servus et amicus qui servus est bonus. Quomodo autem intellecturi sumus et servum et amicum esse servum bonum, declarat cum subdit iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius. Itaque tunc servi non erimus quando boni servi fuerimus. Numquid servo bono et probato dominus eius non etiam sua secreta committit? Sed sicut sunt duo timores, sic sunt duae servitutes. Est timor quem perfecta caritas mittit foras, in quo etiam est servitus simul foras cum ipso timore mittenda; et est alius timor castus, permanens in saeculum saeculi. Ad primam ergo servitutem servos pertinentes intuebatur dominus dicens iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius: non ille utique servus ad timorem pertinens castum, cui dicitur: euge, serve bone (...) intra in gaudium domini tui; sed ille servus pertinens ad timorem foras a caritate mittendum, de quo alibi dicitur: servus non manet in domo in aeternum: filius autem manet in aeternum. Quoniam itaque dedit nobis potestatem filios Dei fieri, ut miro modo servi, non servi esse possimus, hoc dominum facere scimus. Hoc servus ille nescit, qui nescit quid faciat dominus eius; et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi hoc ipse faciat, et non dominus eius; et in se, et non in domino gloriatur. Sequitur vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Theophylactus. Quasi dicat: servus non novit consilia sui domini; vos autem cum amicos reputem, secreta mea vobis communicavi. Augustinus in Ioannem. Quo autem pacto intellecturi sumus, omnia eum nota fecisse discipulis quaecumque audivit a patre, cum propterea multa non dicat eis quia scit eos modo portare non posse? Sed omnia se nota fecisse discipulis dicit, quae se novit nota esse facturum in illa plenitudine, de qua dicit apostolus: tunc cognoscam sicut et cognitus sum. Sicut enim mortalitatem carnis et salutem animarum futuram expectamus, ita omnium notitiam quaecumque unigenitus audivit a patre, futuram expectare debemus. Gregorius in Evang. Vel omnia quae audivit a patre, quae nota fieri voluit servis suis, sunt gaudia internae caritatis et festa supernae patriae, quae nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit: dum enim audita superna caelestia amamus, amata iam novimus, quia amor ipse notitia est. Omnia ergo nota eis fecerat, quia a terrenis desideriis immutati, amoris summi facibus ardebant. Chrysostomus in Ioannem. Vel omnia dicit quaecumque eos audire oportebat. Per hoc autem quod dicit se audisse, ostendit quod nihil alienum loquitur, sed quae patris. Gregorius. Sed quisque ad hanc pervenit dignitatem ut amicus Dei vocetur, dona quae percipit super se, non suis meritis tribuat; unde subditur non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Augustinus in Ioannem. Haec est ineffabilis gratia: quid enim eramus quando Christum nondum elegeramus, nisi iniqui et perditi? Neque enim credideramus in eum, ut eligeret nos: nam si credentes elegit, eligentes elegit. Hic certe vacat vana illorum ratio qui ideo nos dicunt electos ante mundi constitutionem, quia praescivit nos Deus futuros bonos, non seipsum nos facturum bonos: quoniam si propterea nos elegisset quia bonos futuros esse praescierat, simul etiam praescisset quod eum nos fuissemus prius electuri: non enim aliter possumus esse boni; nisi forte dicendus est bonus qui non elegit bonum. Quid ergo elegit in non bonis? Non est ut dicas: ideo electus sum quia iam credebam; si enim credebas in eum, iam elegeras eum. Nec est ut dicas: antequam crederem iam bona operabar, ideo electus sum. Quid enim est boni operis ante fidem? Quid ergo dicturi sumus, nisi quia mali eramus, et electi sumus ut boni per gratiam nos eligentis essemus? Augustinus de Praedest. Sanct. Electi sunt itaque ante mundi constitutionem ea praedestinatione in qua Deus sua futura facta praescivit; electi autem de mundo ea vocatione qua Deus id quod praedestinavit implevit: quos enim praedestinavit, hos et vocavit. Augustinus in Ioannem. Et videte quemadmodum non eligat bonos, sed quos elegit, faciat bonos; nam sequitur et posui vos ut eatis et fructum afferatis. Iste est fructus de quo iam dixerat: sine me nihil potestis facere. Ipse est via, in qua nos posuit, ut eamus. Gregorius. Posui ergo vos, scilicet ad gratiam plantavi, ut eatis volendo, quia velle iam mente ire est; et fructum afferatis operando. Qualem vero fructum afferre debeant significat cum addit et fructus vester maneat: omne enim quod secundum praesens saeculum laboramus, vix usque ad mortem sufficit: mors namque interveniens fructum nostri laboris abscindit. Quod vero pro aeterna vita agitur, etiam post mortem servatur; et tunc apparere incipit, cum laborum carnalium fructus coeperit non videri. Tales ergo fructus operemur qui maneant, qui, cum mors cuncta interimat, ipsi exordium a morte sumant. Augustinus. Dilectio ergo est fructus noster; quae nunc est in desiderio, nondum in saturitate. Et ipso desiderio quodcumque petierimus in nomine unigeniti filii, dat nobis pater; unde sequitur ut quodcumque petieritis patrem in nomine meo, det vobis. Hoc petimus in nomine salvatoris quod pertinet ad rationem salutis.


Lectio 5

[86118] Catena in Io., cap. 15 l. 5 Augustinus in Ioannem. Dixerat dominus: posui vos ut eatis et fructum afferatis: caritas autem fructus noster est: de hoc itaque fructu mandans nobis, dicit haec mando vobis ut diligatis invicem. Unde et apostolus: fructus, inquit, spiritus caritas, ac deinde cetera tamquam ex isto capite exorta et religata contexuit. Merito itaque sic dilectionem saepe commendat tamquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse cetera bona, et quae non potest haberi sine ceteris bonis, quibus homo efficitur bonus. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter continua. Dixi quoniam animam meam pro vobis pono, et quia primum vos elegi. Haec autem omnia non exprobrans dixi, sed ad dilectionem vos inducens ut diligatis invicem. Deinde, quia persecutionem pati et a multis exprobrari difficile erat, ostendit consequenter quod non dolere, sed laetari oportet; unde sequitur si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit; quasi dicat: scio hoc esse durum, sed propter me patiemini. Augustinus in Ioannem. Cur enim se membra supra verticem extollunt? Recusas esse in corpore, si non vis mundi odium sustinere cum capite. Pro dilectione autem patienter debemus etiam mundi odium sustinere: necesse est enim ut nos oderit, quos cernit nolle quod diligit; unde sequitur si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. Chrysostomus. Quia enim propter Christum pati nondum erat eis sufficiens mitigationis causa; illa causa dimissa, hanc adiecit, ostendens quod hoc est virtutis argumentum a mundo odio haberi; unde dolere oporteret si a mundo diligeremini: hoc enim esset malitiae vestrae ostensivum. Augustinus. Universae autem hoc dicit Ecclesiae, quam plurimum mundi nomine appellat, sicut est illud: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Totus ergo mundus Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, inquinatus mundatum. Quaeri ergo potest: si etiam mali faciunt persecutionem malis, sicut impii reges et iudices cum essent persecutores piorum, utique et homicidas et adulteros puniebant; quomodo intelligendum est quod dominus ait si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret? Nisi quia mundus est in eis a quibus talia scelera puniuntur, et mundus est in eis a quibus diliguntur. Mundus ergo odit quod suum est ex ea parte hominum qua sceleratis nocet, et diligit quod suum est ex ea parte qua ipsis favet. Si etiam quaeratur quomodo se diligat mundus qui odit modum redemptionis; diligit utique falsa dilectione, non vera: quoniam quod ei nocet hoc diligit: odit naturam, diligit vitium: unde et nos prohibemur diligere in illo quod ipse diligit, et iubemur diligere quod ipse odit in seipso. Vitium quippe in illo diligere prohibemur, iubemurque naturam. Ut autem de hoc mundo damnato non essent, electi sunt inde non meritis suis, quorum nulla bona praecesserant opera; non natura, quae tota fuerat in ipsa radice vitiata, sed gratia; unde sequitur quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Gregorius super Ezech. Nam perversorum derogatio vitae nostrae approbatio est: quia iam ostenditur nos aliquid iustitiae habere, si illis displicere incipimus qui non placent Deo: nemo enim potest in una eademque re omnipotenti domino atque eius hostibus gratus existere: nam se Deo amicum denegat qui eius placet inimico; et inimicis veritatis adversabitur qui eidem veritati in mente subiugabitur. Augustinus. Exhortans autem dominus suos servos ad mundi odia perferenda patienter, nullum eis maius et melius quam de seipso proponit exemplum; unde sequitur mementote sermonis mei quem ego dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. Glossa. Idem observaverunt ut calumniarentur, iuxta illud: observabit peccator iustum. Theophylactus. Vel aliter. Si dominum, inquit, persecuti sunt, vos etiam servos multo magis; si non persecuti fuissent, sed sermonem custodivissent, vestrum etiam custodirent. Chrysostomus in Ioannem. Quasi dicat: non vos turbari oportet, si communicabitis meis passionibus: quia vos non estis me potiores. Augustinus. Hic autem ubi dicitur non est servus maior domino, illum significat servum pertinentem ad timorem castum, qui permanet in saeculum saeculi. Chrysostomus. Deinde et aliam mitigationem ponit, quoniam et pater cum eis contumeliam patitur, cui iniuriantur; unde sequitur sed haec omnia facient vobis propter nomen meum. Augustinus. Quae omnia nisi quae dixit, quod odio habebunt, et persequentur, sermonemque contemnent? Quid est autem aliud dicere propter nomen meum, quam me in vobis odio habebunt, me in vobis persequentur, et sermonem vestrum, quia meus est, ideo non servabunt? Tanto igitur miseriores qui propter hoc nomen ista faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista patiuntur. Faciunt autem et ista malis; sed utrique miseri, et qui faciunt, et qui patiuntur. Quomodo autem hoc erit verum haec omnia facient vobis propter nomen meum, cum illi non propter nomen Christi faciant, hoc est propter iustitiam, sed propter iniquitatem suam? Haec quaestio ita solvitur, si totum referatur ad iustos, tamquam dictum sit: haec patiemini ab eis propter nomen meum. Si autem propter nomen meum sic accipitur, idest quod in vobis oderunt, et propter iustitiam quam in vobis oderunt: similiter recte dici possunt et boni, cum persecutionem faciunt malis, et propter iustitiam facere, quam diligendo persequuntur malos; et propter iniquitatem, quam oderunt in ipsis malis. Quod autem addit quia nesciunt eum qui misit me, secundum eam scientiam dictum est qua dicitur: scire te, sensus est consummatus.


Lectio 6

[86119] Catena in Io., cap. 15 l. 6 Chrysostomus in Ioannem. Ponit iterum dominus aliam discipulorum mitigationem, ostendens quoniam iniuste et in ipsum, et in discipulos talia operabuntur; unde dicitur si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Augustinus in Ioannem. Iudaeis locutus est Christus, non aliis gentibus. In eis ergo voluit intelligi mundum, qui odit Christum et discipulos eius; immo vero non eos solos, sed nos quoque ad eundem mundum pertinere monstravit. Numquid ergo sine peccato erant Iudaei, quibus Christus locutus est, antequam Christus in carne venisset? Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum sub generali nomine vult intelligi: hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata; hoc autem est, quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in eum. Hoc ergo peccatum, si non venisset, non utique haberent: adventus enim eius quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitialis factus est. Sequitur nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Si autem hi ad quos non venit Christus, nec locutus est eis, excusationem non habent de peccato suo; cur hic dictum est, propterea istos non habere, quia venit et locutus est eis? Si autem habent, utrum ad hoc habent ut a poenis alienentur, aut ut mitius puniantur? Ad haec inquisita respondeo, eos habere excusationem, non de omni peccato suo, sed de hoc peccato suo, quo in Christum non crediderunt. Sed non in eo sunt numero illi ad quos per discipulos venit: non sunt enim in poena leviori ponendi qui omnino legem Christi accipere noluerunt, et eam, quantum ad ipsos attinet, omnino nullam esse voluerunt. Hanc etiam excusationem possunt habere qui priusquam Evangelium Christi audirent, vitae huius fine praeventi sunt; sed non ideo possunt effugere damnationem. Quicumque enim homines, nisi in eo salvatore salventur qui venit quaerere quod perierat, ad perditionem sine dubio pertinebunt. Quamvis dici possit, alios leviores, alios graviores poenas passuros. Ille enim perire Deo dicitur, qui ab illa beatitudine quam dat sanctis suis, per supplicium separatur. Tanta est autem diversitas suppliciorum, quanta est diversitas peccatorum: quae quomodo se habeat, altius iudicat sapientia divina, quam coniectura scrutatur aut effatur humana. Chrysostomus. Quia vero hinc inde causabantur, quoniam propter patrem eum persequebantur, destruens eorum excusationem, dicit qui me odit, et patrem meum odit. Alcuinus. Sicut enim qui diligit filium, diligit et patrem, quia una est dilectio patris et filii, sicut una natura; ita et qui odit filium, odit patrem. Augustinus in Ioannem. Sed cum superius dixerit: nesciunt eum qui me misit, quomodo possunt odisse quem nesciunt? Si enim Deum, non quod est ipse, sed nescio quid aliud eum suspicantur aut credunt, non utique ipsum oderunt. Et de hominibus quidem fieri potest ut eos saepe quos numquam vidimus oderimus vel diligamus, fama de aliquo sermocinante vel bene vel male. Sed quomodo de quo natura nobis intimatur, dicendus est ignotus? Non enim eius facie corporali nobis intimatur; sed tunc nobis ad cognitionem patet quando eius mores et vita non latent: alioquin nec seipsum nosse quisquam potest, qui videre faciem suam non potest. Sed plerumque in eis nostra credulitas fallitur: quia nonnunquam et historia, et multo magis fama mentitur. Pertinet autem ad nos ut, quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam. Quando ergo non erratur in rebus, ut recta sit improbatio vitiorum, virtutumque approbatio; si erratur in hominibus, venialis est humana tentatio. Proinde, sicut fieri potest ut homo bonus hominem bonum oderit, nesciens, non ipsum, sed quod putat esse ipsum; vel potius diligat nesciens, cum bonum diligit, quod est ille; ita fieri potest ut homo iniustus hominem oderit iustum; et tamen dum eum credit iniustum, diligat non ipsum, sed quod putat esse ipsum; quemadmodum autem homines, sic et Deum. Deinde, si interrogarentur Iudaei utrum diligerent Deum, se diligere responderent, non ex animo mentientes, sed errando potius opinantes: quomodo enim diligerent patrem veritatis qui habent odio veritatem? Nolunt enim sua facta damnari; et hoc habet veritas. Tantum igitur oderunt veritatem quantum oderunt suas poenas, quas talibus irrogat. Nesciunt autem illam esse veritatem, quae tales quales ipsi sunt damnat; ac per hoc quia veritatem, qua iudicante damnantur, de patre Deo natam nesciunt, etiam ipsum et nesciunt et oderunt. Chrysostomus. Sic igitur non habent, inquit, excusationem, per hoc quod eam quae a sermonibus doctrinam tribuebam, sed et eam quae ab operibus adieci, secundum Moysi legem, qui ab eo qui hoc facit, persuaderi universos iussit; cum ad pietatem ducat, et miracula tribuat. Unde subdit si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Augustinus in Ioannem. Hoc scilicet peccatum quo in eum loquentem et operantem non crediderunt. Sed quid est quod addidit quae nemo alius fecit? Nulla quippe in operibus Christi videntur esse maiora quam suscitatio mortuorum, quod scimus etiam antiquos fecisse prophetas. Fecit tamen aliqua Christus quae nemo alius fecit. Sed respondetur nobis, et alios fecisse quae nec ipse nec alius fecit. Sed quod tam multa vitia et malas valetudines vexationesque mortalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legitur antiquorum. Ut enim taceatur quod iubendo, sicut occurrebant, salvos singulos fecit: Marcus dicit quod quocumque introibat in vicos vel in villas aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Haec nemo alius fecit in eis. Sic enim intelligendum est quod ait in eis, non inter eos vel coram eis, sed prorsus in eis: quia sanavit eos. Nemo tamen alius fecit quicumque talia opera in eis fecit: quoniam quisquis alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente facit; haec autem ipse non illis facientibus fecit. Sed haec etsi pater aut spiritus sanctus fecit, nemo alius fecit, quia totius Trinitatis una substantia est. His ergo beneficiis amorem, non odium retribuere debuerunt; et hoc eis exprobrans, adiungit dicens nunc autem viderunt et oderunt me et patrem meum. Chrysostomus. Hoc autem dicit, ne discipuli dicant: cur igitur intra tot nos induxisti mala? Nonne praelia et odium praevidisti? Sed et prophetiam inducit, cum subdit sed ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: quia odio habuerunt me gratis. Augustinus de Trin. Legis nomine aliquando simul omnia veteris testamenti sanctarum Scripturarum significantur eloquia: et ita dominus hic dicit in lege eorum scriptus est, cum legatur in Psalmis. Augustinus in Ioannem. Eorum autem legem dicit, non ab ipsis inventam, sed ipsis datam. Gratis odit qui nullum ex odio commodum quaerit, vel incommodum fugit: sic oderunt Deum impii, sic diligunt iusti, ut alia praeter illum bona non expectent: quoniam ipse erit in omnibus omnia. Gregorius Moralium. Aliud est autem bona non facere, aliud bonorum odisse doctorem: sicut aliud est ex praecipitatione, aliud ex deliberatione peccare. Ex infirmitate enim plerumque solet accidere amare bonum, sed implere non posse. Ex studio autem peccare, est bonum nec facere nec amare. Sicut ergo nonnumquam gravius est peccatum diligere quam perpetrare, ita nequius est odisse iustitiam quam non fecisse. Sunt ergo nonnulli in Ecclesia, qui non solum bona non faciunt, sed etiam persequuntur; et quae ipsi facere negligunt, etiam in aliis detestantur. Horum peccatum non ex infirmitate aut ignorantia, sed ex solo studio perpetratur.


Lectio 7

[86120] Catena in Io., cap. 15 l. 7 Chrysostomus in Ioannem. Possent discipuli domino dicere: si verba a te audierunt quae nullus dixit; si opera viderunt quae nullus alius fecit, et tamen non profuerunt; si oderunt et patrem tuum et te cum eo, cuius gratia nos mittis, qualiter digni fide erimus? Ne igitur haec cogitantes turbentur, consolationem inducit, dicens cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre, spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Augustinus in Ioannem. Tamquam diceret: odio me habuerunt et occiderunt videntes: sed tale de me testimonium Paraclitus perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes: et quia ille perhibebit, et vos perhibebitis; unde sequitur et vos testimonium perhibebitis. Ille cordibus vestris inspirando, vos vocibus vestris sonando; unde poteritis praedicare quod nostis quia ab initio mecum estis: quod modo non facitis, quia illius spiritus plenitudo nondum adest vobis. Dabit enim vobis fiduciam testimonium perhibendi caritas Dei diffusa in cordibus vestris per spiritum sanctum qui dabitur vobis. Ille quippe testimonium perhibens, et testes fortissimos faciens, abstulit amicis Christi timorem, et inimicorum odium convertit in amorem. Didymus de spiritu sancto. Spiritum autem sanctum venientem consolatorem dicit, ab operatione ei nomen imponens: quia non solum eos quos se dignos esse reperit, ab omni perturbatione reddit alienos, verum incredibile quoddam gaudium eis tribuit: sempiterna quippe laetitia in eorum corde versatur quorum spiritus sanctus habitator est. Iste spiritus consolator a filio mittitur, non secundum Angelorum aut prophetarum aut apostolorum ministerium, sed ut mitti decet a sapientia et virtute spiritum Dei indivisam habentem cum eadem sapientia et virtute naturam. Etenim filius missus a patre non separatur atque disiungitur ab eo, manens in illo, et habens illum in semetipso. Qui spiritus sanctus supradicto modo missus a filio, de patre egreditur, non aliunde ad alia transmigrans. Quomodo enim pater non consistit in loco, cum ultra omnem corporum sit naturam; ita et spiritus veritatis nequaquam locorum fine clauditur, cum sit incorporalis, et excedens universam creaturarum essentiam. Chrysostomus. Propterea vero non spiritum sanctum, sed spiritum veritatis eum vocavit, ut ostendat quod erit fide dignus. Dicit autem quod a patre procedit, quia omnia certissime novit, quemadmodum ipse ait de seipso: quoniam novi unde venio et quo vado. Didymus. Sed cum posset dicere: a Deo, sive: omnipotente, potente, nihil horum tetigit; sed ait a patre, non quod pater a Deo omnipotente sit alius; sed secundum proprietatem patris intellectum parientis, egredi ab eo dicitur spiritus veritatis. Mittente autem filio spiritum veritatis, simul mittit et pater, cum eadem voluntate patris et filii, spiritus veniat. Theophylactus. Et alias quidem patrem dicit mittere spiritum; nunc autem cum se missurum dixit, aequipollentiam denotat. Ne autem censeretur reniti contra patrem, velut ab alia potestate transmittens spiritum, addidit a patre; quasi acceptante patre, et pariter destinante. Cum autem audis quod procedit, ne intelligas processum missionem esse illatam extrinsecus, qua mittuntur administratorii spiritus; sed quoddam differens, et exceptae actionis proprium processum appellat uni principali spiritui attributum: originalis enim consistentia spiritus est processus. Non ergo procedere pro mittere sumendum est, sed ex patre naturalem essentiam obtinere. Augustinus in Ioannem. Hic aliquis forsitan quaerit utrum et a filio procedat spiritus sanctus: filius enim solius patris est filius, et pater solius filii est pater: spiritus autem sanctus non est unius eorum spiritus, sed amborum, quandoquidem dicit ipse Christus: spiritus patris vestri qui loquitur in vobis; et dicit apostolus: misit Deus spiritum filii sui in corda vestra. Nec ob aliud aestimo ipsum proprie vocari spiritum, cum etiam si de singulis interrogemur, non possimus nisi et patrem et filium spiritum dicere. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet eorum amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de filio procedat spiritus sanctus, cum filii quoque ipse sit spiritus? Si enim ab eo non procederet, non post resurrectionem discipulis suis insufflasset, dicens: accipite spiritum sanctum. De hac quoque virtute credendus est dicere Evangelista: virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Si ergo et de patre et de filio procedat spiritus sanctus, cur filius dixit de patre procedit, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est de quo ipse est? Unde illud est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. Si igitur haec intelligatur eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed patris: quanto magis intelligendus est et de ipso procedere spiritus sanctus, ubi sic ait de patre procedit, ut non diceret: de me non procedit. A quo autem habet filius ut sit Deus, ab illo habet utique ut procedat ab eo spiritus sanctus. Hinc utcumque et illud intelligitur, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere spiritus sanctus: quoniam si et ipse filius diceretur, amborum utique filius diceretur, quod absurdissimum est: filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem ut inter Deum patrem et Deum filium tale aliquid suspicemur, quia nec filius hominum simul ex patre et ex matre procedit; sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit et ex matre. Spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium et de filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit. Neque enim possumus dicere quod non sit vita spiritus sanctus, cum vita pater, vita sit filius; ac per hoc sicut pater, cum habeat vitam in semetipso, dedit et filio vitam habere in semetipso, sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de seipso.


Caput 16
Lectio 1

[86121] Catena in Io., cap. 16 l. 1 Augustinus in Ioannem. Merito promisso spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes eius, subiunxit haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Cum enim caritas Dei diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, fit pax multa diligentibus legem Dei ut non sit illis scandalum. Deinde quae passuri essent exprimens, ait absque synagogis facient vos. Chrysostomus in Ioannem. Iam enim composuerant, ut si quis confessus fuerit Christum, extra synagogam fieret. Augustinus. Quid autem mali erat apostolis expelli de Iudaicis synagogis, quasi non fuerint inde exituri, etiam si eos nullus expelleret? Sed voluit denuntiare, quia Iudaei Christum non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant recessuri. Nam quia non erat ullus alius populus Dei quam illud semen Abrahae; si cognoscerent Christum, non aliae fierent Ecclesiae Christi, aliae synagogae Iudaeorum. Quod quia noluerunt, quid restabat nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogam facerent eos qui non reliquerunt Christum? Deinde cum hoc eis dixisset, adiecit sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Quae verba ita subiecit tamquam ex hoc consolaretur eos qui de synagogis Iudaicis pellerentur. An forte de synagogis illa separatio sic eos fuerat turbatura ut mori vellent potius quam in hac vita sine Iudaeorum congregationibus morari? Absit ut sic turbarentur qui Dei, non hominum, gloriam requirebant. Iste itaque sensus est in his verbis. Extra synagogam facient vos; sed nolite solitudinem formidare. Separati quippe a congregationibus eorum, tam multos in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes ne templum quod erat apud eos, et omnia legis veteris sacramenta deserantur, sic interficient vos ut Deo arbitrentur se praestare obsequium, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam. Hoc enim de Iudaeis dictum debemus accipere, de quibus dixerat: extra synagogam facient vos. Nam testes, idest martyres Christi, etiam si occisi sunt a gentilibus, non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis obsequium se praestare; Iudaeorum autem omnis qui occidit praedicatores Christi, Deo se putavit praestare obsequium, credens quod desererent Deum Israel quicumque converterentur ad Christum. Hinc ergo accensi et zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam, obsequium se Deo praestare credentes, occidebant eos. Chrysostomus. Deinde consolationem inducit, dicens et haec omnia facient vobis, quia non noverunt patrem neque me; quasi dicat: sufficit vobis in consolationem, propter me et patrem haec pati. Augustinus. Ne autem ignaros atque imparatos animos mala improvisa, quamvis cito transitura, turbarent, hanc fuisse causam ut haec eis praenuntiaret, ostendit subdens haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia dixi vobis. Hora eorum, hora tenebrosa, hora nocturna; sed nox Iudaeorum separatum a se diem Christianorum nulla confusione fuscavit. Chrysostomus in Ioannem. Sed et propter aliam causam hoc praedixit, ut non dicerent, quoniam non praevidit futura; et hoc significat cum dicit reminiscamini quia ego dixi vobis. Et ut non possent dicere, quoniam blandiens nobis, ea quae ad gratiam dicebat solum. Cuius autem gratia hoc a principio non dixit, ostendit dicens haec autem ab initio vobis non dixi, quia vobiscum eram: quia scilicet in custodia mea eratis, et licitum erat interrogare quando volebatis, et super me totum praelium vertebatur: unde superfluum erat hoc a principio vobis dicere; non quia haec tunc non noveram, propterea non dixi. Augustinus in Ioannem. Sed alii tres Evangelistae eum praedixisse ista demonstrant, antequam ventum esset ad coenam, qua peracta, secundum Ioannem, ista locutus est. An forte hinc ista solvitur quaestio, quia et illi eum narrant proximum fuisse passioni cum hoc diceret? Non ergo ab initio quando cum illis erat. Sed Matthaeus non solum imminente passione, verum etiam ab initio haec denuntiata esse commemorat. Quid sibi ergo vult quod hic dicit haec autem ab initio non dixi, nisi quia ea quae hic dicit de spiritu sancto, quod sit venturus ad eos, et testimonium perhibiturus quando mala passuri sunt, haec eis ab initio non dixit, quoniam cum ipsis erat et eius praesentia consolabantur? Abscessurus autem, oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem caritate diffusa in cordibus suis verbum Dei cum fiducia praedicarent. Chrysostomus. Vel praedixit quidem quoniam flagella patientur; non autem quod mors eorum reputaretur ut Dei cultura: quod maxime poterat eos attonitos facere. Vel quia illic ea quae a gentibus debebant pati dixit; hic autem et quae a Iudaeis dicit.


Lectio 2

[86122] Catena in Io., cap. 16 l. 2 Chrysostomus in Ioannem. Quia discipulos nondum perfectos tristitia impugnabat, eos dominus increpando dirigit, dicens et nunc vado ad eum qui me misit; et nemo ex vobis interrogat me: quo vadis? Audientes enim quoniam qui interficiet vos, opinabitur se obsequium praestare Deo, ita ceciderunt ut nihil ei loquerentur; et ideo subditur sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Non parva autem est haec mitigatio, scire eos quoniam sciverat dominus tristitiae eorum superabundantiam, et propter desertionem eius, et propter mala quae didicerant se passuros, et nesciebant si possent viriliter ferre. Augustinus in Ioannem. Vel quia superius interrogaverant eum quo esset iturus; et responderat se iturum quo ipsi tunc venire non possent: nunc ita se promittit iturum ut nullus eorum quo vadat interroget; et hoc est quod dicit et nemo ex vobis interrogat me: quo vadis? Euntem enim in caelum non verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt. Videbat autem dominus quid sua verba in eorum cordibus agerent: spiritualem quippe nondum interius habentes consolationem quam per spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse, illo vera denuntiante, dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus; unde sequitur sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Noverat autem ille quid eis potius expediret: quia visus interior ipse est melior, quo eos consolaturus erat spiritus sanctus; unde subdit sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam. Chrysostomus. Quasi dicat: et si millies contristemini, oportet vos audire, quia me recedere vobis confert. Quid autem conferat, ostendit subdens si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. Augustinus de Trin. Haec autem dixit non propter inaequalitatem verbi Dei et spiritus sancti; sed tamquam impedimento esset praesentia filii hominis apud eos quominus veniret ille qui minor non esset: quia non semetipsum exinanivit sicut filius formam servi accipiens. Oportebat ergo ut auferretur ab eorum oculis forma servi, quam intuentes hoc solum Christum esse putabant quod videbant; unde sequitur si autem abiero, mittam eum ad vos. Augustinus in Ioannem. Numquid autem hic positus, eum non poterat mittere quem scimus super eum baptizatum venisse atque mansisse; immo vero a quo scimus eum nunquam separabilem fuisse? Quid est ergo si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos, nisi: non potestis capere spiritum quamdiu secundum carnem nosse persistitis Christum? Christo autem discedente corporaliter, non solum spiritus sanctus, sed et pater et filius illis affuit spiritualiter. Gregorius Moralium. Ac si aperte diceret: si ab intentionis vestrae oculis corpus non subtraho, ad intellectum vos invisibilem per consolatorium spiritum non perduco. Augustinus de Verb. Dom. Hanc autem habitudinem spiritus sanctus Paraclitus attulit, ut, ab oculis carnis forma servi remota, quam de virginis utero accepit, in ipsa Dei forma, in qua patri aequalis, etiam cum in carne dignatus est apparere, permansit, purgata mentis acie ostenderetur. Chrysostomus. Quid autem hic dicunt qui non convenientem de spiritu sancto habent opinionem? Numquid expedit dominatorem abire, et servum accedere? Quae autem sit utilitas advenientis spiritus, ostendit cum subditur et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio. Augustinus in Ioannem. Numquid autem Christus non arguit mundum? An forte quia Christus in Iudaeorum tantum gente locutus est, mundum non videtur arguisse? Spiritus autem sanctus in discipulis eius toto orbe diffusis, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum. Sed quis audeat dicere quod per discipulos Christi arguat mundum spiritus sanctus, et non arguat Christus, cum clamet apostolus: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? Quos itaque arguit spiritus sanctus, utique et Christus. Sed dixit ille arguet mundum, quasi dicat: ille diffundet in cordibus vestris caritatem; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Exponit deinde quid dixerit, dicens de peccato quidem, quia non crediderunt in me; hoc enim peccatum solum prae ceteris posuit, quia hoc manente, cetera detinentur, et hoc discedente, cetera dimittuntur. Augustinus de Verb. Dom. Sed multum interest utrum quisque credat ipsum esse Christum et utrum credat in Christum; nam ipsum esse Christum, et Daemones crediderunt: ille vero credit in Christum qui et sperat in Christum et diligit Christum. Augustinus in Ioannem. Arguitur ergo mundus de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de iustitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est vituperatio. De iustitia vero, quia ad patrem vado. Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit: quomodo credimus quod non videmus? Ideo credentium iustitiam sic oportuit definiri: quia ad patrem vado, et iam non videbitis me. Beati enim qui non vident et credunt. Nam et qui viderunt Christum, non in eo laudata est fides eorum quia credebant quod videbant, idest filium hominis; sed quia credebant quod non videbant, idest filium Dei. Cum vero et ipsa forma servi subtracta eorum esset aspectibus, tunc ex omni parte impletum est: iustus ex fide vivit. Erit itaque vestra iustitia, de qua mundus arguetur, quoniam in me, quem non videbitis, credetis; et quandoque me videbitis: quoniam tunc sicut ero videbitis me, non quod sum vobiscum modo; idest, non videbitis mortalem, sed sempiternum; dicendo enim iam non videbitis me, velut nunquam eos de cetero visuros Christum praenuntiavit. Augustinus de Verb. Dom. Vel aliter. Illi non crediderunt: ipse ad patrem vadit. Illorum ergo peccatum, ipsius autem iustitia. Quod enim a patre ad nos venit, misericordia est; iustitia vero quod ad patrem vadit; secundum illud apostoli: propter quod et Deus exaltavit illum. Sed si solus vadit ad patrem, quid nobis prodest? An ideo solus, quia Christus unus est cum omnibus membris suis, tamquam caput cum corpore suo? Arguitur ergo mundus de peccato in eis qui non credunt in Christum, et de iustitia in eis qui resurgunt in membris Christi. Sequitur de iudicio autem, quia princeps mundi huius iam iudicatus est, idest Diabolus princeps iniquorum, qui corde non habitant nisi in hoc mundo quem diligunt. Hoc autem ipso quo foris missus est, iudicatus est; et de hoc iudicio mundus arguitur: quia frustra de Diabolo queritur qui non vult credere in Christum, quem iudicatum, idest foras missum, et propter nostram exercitationem forinsecus expugnare permissum, non solum viri, sed etiam mulieres et pueri et puellae martyres vicerunt. Augustinus in Ioannem. Vel iudicatus est, quoniam iudicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est; et de hoc iudicio mundus arguitur, quoniam cum suo principe iudicatur, quem superbum atque impium imitatur. Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccata omnia detinentur; transeant in numerum fidelium, ne arguantur de iustitia eorum quos iustificatos non imitantur; caveant futurum iudicium, ne cum mundi principe iudicentur, quem iudicatum imitantur. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Arguet mundum de peccato: idest, omnem eorum excusationem abscindet, et ostendet eos sine venia peccasse, non credentes in me, dum videbunt spiritus sancti donationem ineffabilem invocato me fieri. Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Hoc etiam modo spiritus sanctus de peccato arguit mundum, quia in nomine salvatoris, qui reprobatus est a mundo, virtutes operatus est. Salvator autem, servata iustitia, non trepidavit reverti ad eum qui se miserat, et per id quod regressus est probavit se inde venisse; unde sequitur et de iustitia, quia ad patrem vado. Chrysostomus. Idest, ire ad patrem erit argumentum quod irreprehensibilem agebam vitam, ut non possint adhuc dicere, quoniam hic homo peccator est, et non est ex Deo. Rursus quoniam expugnavi adversarium (nequaquam autem peccator existens expugnasset), non possunt dicere quod Daemonium habeo, et quod seductor sum. Quoniam autem condemnatus est propter me, scient quod conculcabunt eum postea; et resurrectionem meam manifeste scient: non enim me valuit detinere. Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Videntes Daemones animas de Inferis ire ad caelos, cognoverunt iudicatum esse principem huius mundi, ut reus factus in causa salvatoris, quae tenebat iure amitteret. Haec quidem ascendente salvatore visa sunt; sed superveniente in discipulis spiritu sancto, palam aperteque manifestata sunt.


Lectio 3

[86123] Catena in Io., cap. 16 l. 3 Theophylactus. Quia supra dixerat dominus: expedit vobis ut ego vadam, iam hoc amplificat dicens adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo. Augustinus in Ioannem. Omnes haeretici audacias figmentorum suorum, quas maxime exhorret sensus humanus, hac occasione evangelicae sententiae colorare conantur; quasi haec ipsa sint quae tunc discipuli portare non poterant, et ea docuerit spiritus sanctus, quae palam docere atque praedicare spiritus erubescit immundus. Sed alia sunt mala quae portare non potest qualiscumque pudor humanus, et alia sunt bona quae portare non potest parvus sensus humanus. Ista sunt in corporibus impudicis, illa remota sunt a corporibus universis. Quis autem nostrum audeat eorum se dicere iam capacem quae illi capere non valebant? Ac per hoc nec a me expetenda sunt ut dicantur. Sed dicet aliquis: sic multi possunt quod tunc non poterat Petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc non poterat Petrus, praesertim iam misso spiritu sancto, qui tunc nondum erat missus. Sed numquid ideo scimus quae sunt quae dicere voluit? Absurdissime enim mihi videtur dici, tunc non potuisse portare discipulos quae de altissimis rebus invenimus in apostolicis litteris quae postmodum scriptae sunt, nec ea dominum dixisse narratur. Perversarum quidem sectarum homines ferre non possunt quod in Scripturis sanctis de fide Catholica reperitur, sicut nos ferre non possumus sacrilegas eorum vanitates: quid enim est ferre non posse, nisi aequo animo non habere? Quis autem fidelis, vel etiam catechumenus, antequam spiritum sanctum baptizatus accipiat, non aequo animo legit atque audit, etiam si non intelligit ea quae post ascensionem domini scripta sunt? Dicet autem aliquis: nihil ne spirituales viri habent in doctrina quod carnalibus taceant, et spiritualibus eloquantur? Nulla quidem necessitas est ut aliqua secreta doctrinae taceantur fidelibus parvulis, seorsum dicenda maioribus; sed spirituales spiritualia carnalibus non omnino taceant propter Catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est: nec tamen sic edisserant ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacium, facilius fastidire faciant in veritate sermonem, quam in sermone percipi veritatem. Non ergo in his domini verbis nescio quae secreta suscipimus quae cum dici a docente possint, portari a discente non possint. Sed ea ipsa quae in doctrina religionis in quorumlibet hominum notitia dicimus, si vellet nobis Christus dicere, sicut ea dicit Angelis suis; quinam homines portare possent, etiam si essent spiritales, quales adhuc apostoli non erant? Nam utique quidquid de creatura sciri potest, minus est ipso creatore: et quis eum tacet? Quis autem vivens in hoc corpore posset omnem cognoscere veritatem, cum dicat apostolus: ex parte scimus? Sed quia per spiritum sanctum fit ut ad ipsam quoque plenitudinem veniamus, de qua idem dicit apostolus: tunc autem facie ad faciem; non quod est in hac tantum vita dominus nobis promisit dicens cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; vel deducet vos in omnem veritatem: quo verbo intelligimus eius nobis plenitudinem in vita alia reservari. Ipse autem spiritus sanctus et nunc docet fideles, quanta quisque potest capere spiritalia, et in eorum cordibus desiderium maius accendit. Didymus. Vel hoc dicit, quod auditores verborum eius nondum fuerant omnia consecuti quae postea pro nomine eius sufferre poterant: sed aliqua tradens eis, illa quae maiora erant, in posterum distulit; quae tunc non poterant, nisi primitus in capite nostro magisterium et forma crucis praeiret. Adhuc etiam typo legis, et umbrae et imaginibus servientes non poterant veritatem, cuius umbram lex portabat, inspicere. Cum autem venerit spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem sua doctrina et institutione, vos transferens a morte litterae ad spiritum vivificantem, in quo solo omnis Scripturae veritas posita est. Chrysostomus. Quia ergo dixerat nunc non potestis portare, tunc autem poteritis; et quoniam spiritus sanctus ducet vos in omnem veritatem, ne hoc audientes, maiorem spiritum sanctum existiment, subiungit non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur. Augustinus in Ioannem. Simile est hoc ei quod de seipso dixit: non possum a me ipso facere quidquam, sed sicut audio iudico; sed illud secundum hominem posse accipi dicimus. Cum igitur spiritus sanctus nulla susceptione cuiusquam creaturae creatura sit factus, quomodo de illo hoc intelligendum est? Sic itaque debemus accipere, ut intelligamus non eum esse a se ipso: nam filius de patre natus est, et spiritus sanctus de patre procedit. Quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et longum est disserere, et temerarium definire. Audire autem illi scire est, scire vero esse. Quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit; a quo illi est essentia, ab illo scientia: ab illo igitur audientia. Semper itaque audit spiritus sanctus, quia semper scit: ab illo ergo audivit, audit et audiet a quo est. Didymus. Ait ergo non loquetur a semetipso; hoc est, non sine me et sine meo et patris arbitrio: quia non ex se est, sed ex patre et me est. Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a patre et a me illi est. Ego veritatem loquor; idest, inspiro quae loquor, siquidem spiritus veritatis est. Dicere autem et loqui in Trinitate, non secundum consuetudinem nostram accipiendum est, sed iuxta formam incorporalium naturarum, et maxime Trinitatis, quae voluntatem suam inserit cordibus credentium, et eorum qui audire eum sunt digni. Loqui ergo patrem et audire filium, eiusdem naturae in patre et filio consensusque significatio est. Spiritus vero sanctus, qui est spiritus veritatis spiritusque sapientiae, non potest filio loquente audire quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a filio, idest procedens veritas a veritate, consolator manans a consolatore, Deus de Deo spiritus veritatis procedens. Denique ne quis illum a patris et filii voluntate et societate discerneret, scriptum est sed quae audiet loquetur. Augustinus de Trin. Non autem hinc efficitur ut minor sit spiritus sanctus; secundum hoc enim dictum est quod de patre procedit. Augustinus in Ioannem. Nec moveat quod verbum futuri temporis positum est: illa quippe audientia sempiterna est, quia est sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine initio et sine fine, cuiuslibet temporis verbum ponatur: quamvis enim natura illa immutabilis non recipiat fuit et erit, sed tantum est; non tamen mendaciter dicimus: fuit et est et erit; fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. Didymus. Per spiritum etiam veritatis futurorum sanctis viris scientia certa conceditur: unde et prophetae hoc eodem repleti spiritu praenuntiabant, et quasi praesentia intuebantur quae erant deinceps secutura; unde sequitur et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Beda. Constat quia multi spiritus sancti gratia repleti, quae ventura erant agnoverunt; sed quia multi variis coruscant virtutibus, nec tamen quae ventura sunt agnoscunt, potest hic sermo sic accipi: quae ventura sunt, vobis annuntiabit, idest, gaudia vobis caelestis patriae ad memoriam reducet. Ventura vero apostolis nuntiavit, mala scilicet quae pro confessione Christi erant passuri, et bona quae pro eisdem malis erant percepturi. Chrysostomus in Ioannem. Elevavit igitur per hoc eorum mentem, cum ad nihil ita avidum sit humanum genus ut ad sciendum futura. Ab hac igitur eos eruit sollicitudine, ostendens, quoniam futura eis pericula praedicat ut non incidant non observantes. Deinde ostendens quoniam dixerit omnem veritatem in quam spiritus sanctus adducet, subiungit ille me clarificabit. Augustinus in Ioannem. Quia scilicet diffundendo in credentium cordibus caritatem, spiritualesque faciendo, declaravit eis qualiter patri filius esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant, et hominem sicut homines cogitabant. Vel certe, quia per ipsam caritatem fiducia repleti, et timore depulso, annuntiaverunt hominibus Christum; ac sic fama eius diffusa est toto orbe terrarum. Quod enim facturi erant in spiritu sancto, hoc eumdem spiritum dixit esse facturum. Chrysostomus. Et quia dominus dixerat: magister vester unus est Christus; ut et spiritus sanctus suscipiatur ab eis, subiunxit quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Didymus. Accipere hic ut divinae naturae conveniat intelligendum est: quomodo enim filius dans non privatur his quae tribuit, neque eum damno suo impartitur aliis, sic et spiritus sanctus non accipit quod ante non habuit: si enim prius quod non habebat accepit, translato in alium munere vacuus largitor effectus est. Sic igitur spiritum sanctum a filio accipere id quod suae naturae fuerat, cognoscendum est; et non aliam dantem et accipientem, sed unam significare substantiam. Siquidem et filius eadem a patre suscipere dicitur in quibus ipse subsistit: neque enim quid aliud est filius, exceptis his quae ei dantur a patre; neque alia est spiritus sancti substantia praeter id quod datur a filio. Augustinus. Non autem propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est filio spiritus sanctus, quia filius accipiat a patre, spiritus sanctus a filio, quasi quibusdam gradibus, naturam. Unde ipse quaestionem solvens, cur hoc dixerit, explanat dicens omnia quae habet pater, mea sunt: propterea: dixi vobis, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Didymus. Quasi dicat: licet a patre procedat spiritus veritatis, tamen quia omnia quae habet pater, mea sunt, et ipse patris spiritus meus est, et de meo accipiet. Cave autem ne cum ista dicuntur, putes rem esse aliquam et possessionem quae a patre habeatur, ac a filio; verum quae habet pater iuxta substantiam, idest aeternitatem, immutabilitatem, bonitatem, haec eadem habet et filius. Procul hinc absint dialecticorum tendiculae; dicunt enim: ergo et pater est filius. Si autem dixisset: omnia quaecumque habet Deus, mea sunt, haberet occasionem impietas consurgendi; cum vero dixerit omnia quae habet mea sunt, patris nomine se filium declaravit, paternitatem qui filius erat non usurpavit; quamvis et ipse per adoptionis gratiam multorum sanctorum sit pater. Hilarius de Trin. Non ergo in incerto dominus reliquit, utrum ex patre an ex filio spiritus Paraclitus esse putetur: a filio enim accepit quod ab illo mittitur, et a patre procedit. Et interrogo utrum idipsum sit a filio accipere quod a patre procedere. Certe idipsum atque unum esse existimabitur a filio accipere, quod si acciperet a patre; cum enim ait omnia quaecumque habet pater, sua esse, et idcirco dixisse, de suo accipiendum esse, docet etiam a patre accipienda, a se tamen accipi, quia omnia quae patris sunt, sua sunt. Non habet haec unitas diversitatem; nec differt a quo acceptum sit, quod datum a patre, datum referatur a filio.


Lectio 4

[86124] Catena in Io., cap. 16 l. 4 Chrysostomus in Ioannem. Postquam dominus discipulos relevavit per ea quae de spiritu sancto promisit, rursus eorum oppressit sensum dicens modicum et iam non videbitis me. Hoc autem facit, ut assuefaciat eos per tristium auditionem, bene ferre suam separationem: eam enim quae dolet animam, et a tristitia multa detinetur, nihil ita consuevit quietare, ut quae tristitiam pariunt verba revoluta continue. Beda. Dicit enim modicum et iam non videbitis me; quia tentus est nocte illa a Iudaeis, et in mane crucifixus et vespere sepultus ab humanis est seclusus obtutibus. Chrysostomus. Si vero quis diligenter scrutabitur, hoc consolationis est dicere quoniam ad patrem vado: hoc enim est ostendere quod non perierit, sed mors eius translatio sit; et aliam consolationem eis imposuit cum adiecit et iterum modicum, et videbitis me: ostendens quoniam et redibit, et in pauco erit separatio, et continua quae cum eis coexistentia. Augustinus in Ioannem. Haec autem verba domini obscura erant discipulis, antequam id quod dicit esset impletum; unde sequitur dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: quid est hoc quod dicit nobis: modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me quia vado ad patrem? Chrysostomus. Hoc autem non intelligebant, aut propter tristitiam, quae amovebat a mente eorum ea quae dicebantur, aut propter immanifestationem eorum quae dicebantur: idcirco videbatur eis duo contraria ponere, non existentia contraria. Si enim videbimus te, aiunt, quomodo vadis? Si vero vadis, qualiter et videbimus? Propterea dicunt quid est hoc quod dicit nobis: modicum? Nescimus quid loquitur. Augustinus. Nam in praecedentibus, quia non dixerat modicum, sed dixerat ad patrem vado, aperte illis visus est loqui. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, iam nobis utique manifestum est. Post paululum enim passus est, et non viderunt eum; rursus post paululum resurrexit, et viderunt eum. Dicit autem et iam non videbitis me; quia scilicet mortalem Christum ulterius non viderunt. Alcuinus. Vel aliter. Modicum tempus est futurum quo non videbitis me, idest illud triduum quo in sepulchro quievit; et iterum est modicum futurum tempus quo videbitis me, idest illi quadraginta dies, in quibus eis saepius post passionem suam usque ad tempus ascensionis suae apparuit; et ideo illo modico tempore videbitis me, quia vado ad patrem: quia non semper in terra corporaliter sum mansurus, sed per humanitatem quam assumpsi, ascensurus in caelum. Sequitur cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis: de hoc quaeritis inter vos, quia dixi vobis: modicum et non videbitis me. Amen, amen, dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos. Ignorantiam ipsorum pius magister intelligens, secundum illorum dubitationem respondit, quasi expositurus quid esset quod dixit. Augustinus. Quod sic accipi potest, quia contristati sunt discipuli de morte domini, et confestim de resurrectione laetati. Mundus autem (quo nomine significati sunt inimici, a quibus Christus occisus est) tunc utique laetatus est occiso Christo, quando sunt discipuli contristati; unde sequitur mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Alcuinus. Sed et cunctis fidelibus convenit hic sermo domini, qui per lacrymas pressurasque praesentes ad gaudia aeterna contendunt. Flentibus autem iustis, mundus gaudet, quia in praesenti delectantur, alterius vitae nulla gaudia sperantes. Chrysostomus. Deinde ostendens quoniam tristitia parit gaudium, et quoniam tristitia brevis, laetitia vero infinita est, ad exemplum venit mundanum, dicens mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Augustinus. Ista similitudo ad intelligendum non videtur esse difficilis; quoniam comparatio eius in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit; nam sequitur et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Parturitio quippe tristitiae, partus autem gaudio comparatur; quod tunc magis esse consuevit quando non puella, sed puer nascitur. Quod vero subdit et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia gaudium ipsorum ipse Iesus est, significat quod ait apostolus: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Chrysostomus. Significat etiam praedicto exemplo quoniam solvit ipse mortis pressuras, et novum hominem regenerans esse fecit. Et non dixit quoniam non erit ei tribulatio, sed neque meminit eius: tantum est quod succedit gaudium; ita erit et sanctis. Et non dixit: quoniam natus est puer, sed: quoniam homo, occulte suam resurrectionem insinuans. Augustinus. Vel de futuris visione et gaudio, quae superius dicta sunt, melius existimo intelligi modicum et iam non videbitis me: modicum enim est hoc totum spatium quo praesens pervolat saeculum; ideo namque addidit quia vado ad patrem: quod ad superiorem sententiam referendum est, ubi ait modicum et iam non videbitis me; non ad posteriorem ubi ait modicum et videbitis me. Eundo quippe ad patrem, facturus erat ut eum non viderent. Illis ergo ait modicum et iam non videbitis me, qui eum tunc corporaliter videbant: quia iturus erat ad patrem et eum deinceps mortales visuri non erant qualem cum ista loquebatur videbant. Quod vero addidit et iterum modicum et videbitis me, universae promisit Ecclesiae. Hoc autem modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur; cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit. Alcuinus. Mulier autem sancta Ecclesia est, propter fecunditatem bonorum operum, et quia spiritales Deo filios generat. Haec mulier dum parit, idest dum in mundo virtutum profectibus insistit, dum undique tentatur et affligitur, tristitiam habet de hoc, quia venit hora eius ut patiatur: quia nemo carnem suam odio habuit. Augustinus in Ioannem. Nec tamen in huius gaudii parturitione sine gaudio tristes sumus; sed, sicut apostolus ait: spe gaudentes; quia et ipsa mulier parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole quam tristis est de praesenti dolore. Alcuinus. Sed cum peperit, idest cum devicto laborum certamine ad palmam pervenerit, iam non meminit pressurae praecedentis, propter gaudium perceptae retributionis, quia natus est homo in mundum. Sicut enim mulier nato in hoc mundo homine laetatur, ita Ecclesia, nato in vitam aeternam fidelium populo, exultatione repletur. Beda. Nec novum debet videri si natus dicatur qui ex hac vita migraverit: sicut enim consuete nasci dicitur cum quis de utero matris procedens in hanc lucem ingreditur, ita potest natus appellari qui solutus a vinculis carnis, ad lucem aeternam sublimatur: unde sanctorum solemnia, non funebria, sed natalitia vocantur. Alcuinus. Quod autem dicit iterum videbo vos, idest assumam vos ad meipsum. Vel iterum videbo vos; idest, iterum videndus apparebo; et gaudebit cor vestrum. Augustinus. Hunc enim totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo. Et ideo masculum, quoniam ad istum fructum contemplationis, cuncta officia referuntur actionis; solus enim liber est qui propter se appetitur, et non refertur ad aliud: huic servit actio. Ad hoc enim refertur quidquid bene agitur: ibi est finis qui sufficit nobis: aeternus igitur erit. Neque enim finis nobis sufficit nisi cuius nullus est finis. De hoc igitur quod sufficit nobis rectissime audivimus gaudium vestrum nemo tollet a vobis.


Lectio 5

[86125] Catena in Io., cap. 16 l. 5 Chrysostomus in Ioannem. Rursus ostendit dominus quod expedit eum abire, cum dicit et in illo die me non rogabitis quidquam. Augustinus in Ioannem. Hoc verbum quod est rogare non solum petere, verum et interrogare significat; et Graecum Evangelium, unde hoc translatum est, tale habet verbum quod utrumque possit intelligi. Chrysostomus. Dicit ergo et in illo die, scilicet cum resurrexero, me non rogabitis quidquam, idest non dicetis: ostende nobis patrem, et: quo vadis? Quoniam scietis per spiritum sanctum. Vel non rogabitis me, idest, non indigebitis mediatore ad impetrandum; sed sufficiet nomen meum, quod invocantes, omnia accipietis; unde sequitur amen, amen, dico vobis, si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Ostendit autem nominis virtutem, si non visus neque rogatus, sed nominatus solum apud patrem facit mirabilia. Non ergo, ait, existimetis, quia de reliquo non ero vobiscum, vos derelictos esse; nomen enim meum maiorem dabit vobis securitatem; unde sequitur usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Theophylactus. Alacritas enim vestra tunc erit integerrima, cum ad vota vobis petita succedent. Chrysostomus. Quia obumbrata erant quae dicta sunt, subiunxit haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis: idest erit tempus quando scietis omnia manifeste; dicit autem resurrectionis tempus: sed palam de patre meo annuntiabo vobis: etenim quadraginta diebus disputavit cum eis congregatis, loquens de regno Dei. Et nunc, inquit, in timore existentes non attenditis his quae dicuntur; tunc autem resuscitatum videntes, poteritis palam omnia dicere. Theophylactus. Adhuc praebet illis fiduciam, quoniam recipient in tentationibus auxilium desuper, cum subdit in illo die in nomine meo petetis: adeo assero vobis patrem favere quod neque interventu meo ulterius indigebitis; unde subdit et non dico vobis quia ego rogabo patrem pro vobis: ipse enim pater amat vos. Porro ne resiliant a domino, velut eo ulterius non egentes subiungit quia vos me amastis; quasi dicat: ob hoc diligit vos pater, quia vos me dilexistis. Cum itaque excideritis ab amore meo, confestim et a paterno decidetis. Augustinus in Ioannem. Sed numquid ideo amat ille quia nos amamus, an potius quia ille amat, ideo nos amamus? Hoc ipse Evangelista dicit: nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. Amat ergo nos pater, quia nos amamus filium, cum a patre et filio accepimus, ut patrem amemus et filium. Amavit ipse quod fecit; sed non in nobis faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos amaret. Hilarius de Trin. Caret etiam apud patrem intercessionis necessitate perfecta de filio fides, quae quod a Deo exierit, credit, atque amat, et per seipsam iam et audiri meretur et amari, natum ex Deo filium missumque confessa; unde sequitur et credidistis quia a Deo exivi. Nativitas itaque eius, et adventus ostenditur, cum subdit exivi a patre et veni in mundum. Alterum in dispensatione, alterum in natura est. A patre enim venisse et a Deo exisse, non est significationis eiusdem; cum aliud sit a Deo in substantiam nativitatis exisse, aliud a patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostrae sacramenta venisse. Cum autem exire a Deo sit ex nativitate subsistere, quid aliud quam Deus esse posset? Chrysostomus in Ioannem. Quia vero resurrectionis sermo non modicum eos mitigabat, et cum hoc audire quod a Deo exivit et illuc vadit, continue ea circumvolvit; unde sequitur iterum relinquo mundum et vado ad patrem. Nam hoc quidem certificabat quoniam recte in ipsum credebant: hoc vero quoniam sub munitione eius futuri erant. Augustinus. Exiit enim a patre, quia de patre est; in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit. Mundum reliquit corporali discessione, perrexit ad patrem hominis ascensione, nec mundum deseruit praesentiae gubernatione: quia sic in mundum venit exiens a patre ut non desereret patrem. Sed dominum Iesum Christum posteaquam resurrexit, et interrogatum legimus et rogatum: nam interrogatus est a discipulis ascensurus in caelum, quando regnum restitueret Israel; rogatus est a Stephano cum esset in caelo, ut spiritum eius susciperet. Et quis audeat dicere rogandum non esse immortalem, rogari debuisse mortalem? Puto ergo, quod dicit in illa die me non rogabitis quidquam, non ad illud tempus referendum esse quo resurrexit, sed ad illud quando videbimus eum sicuti est; quae visio non temporalis vitae est, sed aeternae, ubi iam nihil rogemus, nihil interrogemus, quia nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit. Alcuinus. Sic ergo dicit: in futuro me non rogabitis quidquam; sed interim, dum in peregrinatione huius miseriae conversamini, si petieritis patrem, dabit vobis; unde subdit amen, amen, dico vobis: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Augustinus. Hoc quod ait si quid, non quodlibet intelligitur, sed aliquid quod non in beatae vitae comparatione sit nihil. Non autem petitur in nomine salvatoris quidquid petitur contra rationem salutis: non enim sonum litterarum aut syllabarum, sed quod sono recte ac veraciter intelligitur, hic accipiendum est, cum dicit in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo quod non est de unico filio Dei sentiendum, non petit in eius nomine. Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in eius nomine petit, et accipit quod petit, si non contra suam salutem sempiternam petit; accipit autem quando debet accipere: quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore differuntur. Ita sane intelligendum est, quod ait dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur his verbis quae ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus, quia non utcumque dictum est dabit; sed dabit vobis. Quod autem sequitur, usque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intelligi potest: vel quia in nomine meo non petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in nomine eius non nihil, sed gaudium plenum petant, subdit petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit gaudium plenum, non carnale, sed spirituale gaudium est; et quando tantum erit ut aliquid ei iam non sit addendum, tunc erit plenum. Augustinus de Trin. Hoc est autem plenum gaudium vestrum quo amplius non est, frui Deo, Trinitate, ad cuius imaginem facti sumus. Augustinus in Ioannem. Quidquid ergo petitur quod pertinet ad hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum. Isto enim bono in petendo perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit. Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur: non quia nulla res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Sequitur haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de patre meo annuntiabo vobis. Possem dicere hanc de qua loquitur horam futurum saeculum intelligi, ubi videbimus palam quod apostolus dicit: facie ad faciem; ut quod ait haec in proverbiis locutus sum vobis, hoc sit quod ab apostolo dictum est: videmus nunc per speculum in aenigmate. Annuntiabo autem vobis quia per filium pater videbitur: neque enim patrem quis cognoscit nisi filius, et cui voluerit filius revelare. Gregorius Moralium. Palam quippe de patre annuntiare se asserit; quia per patefactam tunc maiestatis suae speciem, et quomodo ipse gignenti non impar oriatur, et quomodo utrorumque spiritus utrique coaeternus procedat ostendet. Augustinus. Sed istum sensum videtur impedire quod sequitur: in illo die in nomine meo petetis: in futuro enim saeculo quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum? Petitio namque alicuius est indigentiae. Relinquitur itaque ut intelligatur Iesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus spirituales esse facturus. Homo autem animalis sic audit quaecumque audit de Dei natura ut aliud quam corpus cogitare non possit. Ideo proverbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de incorporea immutabilique substantia; non quod tamquam proverbia deputet, sed quia sic cogitat quomodo qui proverbia solent audire, neque intelligere. Cum vero spiritalis coeperit omnia diiudicare, etiam si in hac vita velut per speculum et ex parte perspicit, tamen nullo corporis sensu, nulla imaginaria cogitatione, sed mentis certissima intelligentia, capit Deum non corpus esse, sed spiritum. Ita palam de patre annuntiante filio ut eiusdem substantiae conspiciatur et ipse qui annuntiat, nunc in eius nomine petunt qui petunt: quia in sono eius nominis non aliud quam res ipsa est quae hoc nomine vocatur, intelligunt. Hi possunt cogitare dominum nostrum Iesum Christum, inquantum homo est, pro nobis interpellare patrem; inquantum Deus est, nos exaudire cum patre: quod eum significasse arbitror, ubi ait et non dico vobis quia ego rogabo patrem pro vobis. Ad hoc quippe intuendum, quomodo non roget patrem filius, sed simul exaudiant rogantes pater et filius, non nisi spiritualis oculus mentis ascendit.


Lectio 6

[86126] Catena in Io., cap. 16 l. 6 Chrysostomus in Ioannem. Quia discipulos hoc maxime respirare fecit quod erant patris amici, propterea dicunt se cognoscere quod omnia nosset; unde sequitur dicunt ei discipuli eius: ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Augustinus in Ioannem. Cum autem adhuc promittatur futura illa hora in qua sine proverbiis locuturus est; cur isti hoc dicunt, nisi quia illa quae scit ipsis non intelligentibus esse proverbia, usque adeo non intelligunt, ut nec saltem non se intelligere intelligant? Chrysostomus. Quoniam autem ad id quod in eorum mente erat respondit, subdunt nunc scimus quoniam scis omnia. Vides qualiter imperfecte se habebant, qui post tot et tanta demonstrata dicunt nunc scimus; et hoc dicunt tamquam ei quamdam gratiam tribuentes. Et non est opus tibi ut quis te interroget; hoc est, antequam audias, nosti ea quae scandalizant nos, et quiescere nos fecisti dicens quoniam pater vos amat. Augustinus. Quid ergo vult sibi quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse videantur: non est opus tibi ut quidquam interroges, dicendum potius putaverunt non est opus tibi ut quis te interroget? Quod utrumque legimus factum: et interrogasse scilicet dominum, et interrogatum fuisse. Sed hoc cito solvitur: quia hoc non ei, sed illis potius opus erat quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur. Neque enim aliquos ille interrogabat ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut doceret: et qui interrogabant eum, volentes ab eo aliquid discere, illis profecto id opus erat ut scirent ab eo aliqua qui noverat omnia. Ille autem non opus habebat ut quod ab eo scire quisque vellet, per ipsius cognosceret interrogationem: quia priusquam interrogaretur, interrogatorum noverat voluntatem. Praevidere autem cogitationes hominum, magnum domino non erat, sed magnum parvulis erat, qui subdunt in hoc credimus quia a Deo existi. Hilarius de Trin. Per id enim credunt quod a Deo exiit, quia ea quae Dei sunt agit. Nam cum dominus utrumque dixisset, a Deo exivi, et a patre veni in hunc mundum, nihil admirationis in eo habuerunt quod frequenter audierunt: unde non addunt: a patre venisti in hunc mundum: sciebant enim a Deo missum, exisse tamen a Deo nesciebant. Inenarrabilem vero illam filii nativitatem per virtutem dicti istius intelligentes, tunc primum coeperunt advertere, cum illum sine proverbiis profiterentur esse locutum. Non enim per consuetudinem humani partus Deus ex Deo nascitur, cuius a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno: non est portio, non est defectio, non est diminutio, non derivatio; non est protensio, non passio, sed viventis naturae ex vivente nativitas est. Deus ex Deo exiens est, non creatura in Dei nomine electa, non ut esset coepit ex nihilo; sed exiit a manente, et exiisse significationem habet nativitatis, non inchoationis. Augustinus. Denique de ipsa eorum aetate adhuc secundum interiorem hominem parva et infirma eos admonet; unde subditur respondit eis Iesus: modo creditis. Beda. Quod duobus modis pronuntiari potest; affirmando scilicet et insultando. Si insultando, hic est sensus: tardius ad credendum evigilastis: ecce enim venit hora ut dispergamini unusquisque in propria et cetera. Si affirmando, sensus est: verum est quod creditis; sed ecce venit hora ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Augustinus in Ioannem. Non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua eius carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem. Chrysostomus in Ioannem. Dicit autem dispergamini, scilicet quando tradar: tantum enim vobis dominabitur timor ut neque simul possitis recedere. Sed ego ex hoc nullum patiar malum; unde subdit et non sum solus, quia pater mecum est. Augustinus. Ad hoc intelligendum eos volebat extendi et crescere ne sic a patre filium cogitarent exisse ut putarent etiam recessisse. Deinde sermonem concludit dicens haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. Chrysostomus. Idest, ut non abiciatis me a mente vestra. Non enim nunc solum quando comprehendar, fient vobis adversa, sed donec eritis in mundo pressuram habebitis, idest tribulationem; et hoc est quod subdit in mundo pressuram habebitis. Gregorius Moralium. Quasi dicat: sit vobis de me interius quod consolando reficiat, quia erit de mundo exterius, quod saeviendo graviter premat. Augustinus. Illud initium habitura fuerat ista pressura de quo dicit venit hora ut dispergamini unusquisque in propria; sed non eo modo erat perseveratura: quod enim adiunxit, et me solum relinquatis, non vult eos tales esse in consequenti pressura, quam post eius ascensionem fuerant in mundo habituri, ut relinquant eum, sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo; unde sequitur sed confidite. Chrysostomus. Idest, resurgite mente: magistro enim superante inimicos, non oportet discipulos anxiari; unde subdit quia ego vici mundum. Augustinus. Dato autem spiritu sancto confiderunt, et vicerunt, non nisi in illo: non enim vicisset ille mundum, si membra eius vinceret mundus. Cum autem dicitur haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, non recentiora paulo ante ab eo dicta, sed omnia debemus accipere: sive quaecumque illis locutus est ex quo eos coepit habere discipulos, sive ex quo post coenam exorsus est hunc mirabilem prolixumque sermonem. Hanc enim causam commendavit sermonis sui, ut in illo pacem haberent. Haec pax finem temporis non habebit; sed omnis piae nostrae intentionis actionisque finis ipsa erit.


Caput 17
Lectio 1

[86127] Catena in Io., cap. 17 l. 1 Chrysostomus in Ioannem. Quia dixerat dominus: in mundo pressuram habebitis, post admonitionem in orationem convertitur, erudiens nos in tribulationibus, omnia dimittentes, ad Deum refugere; unde dicitur haec locutus est Iesus. Beda. Illa intelligi debent quae in coena locutus est, quaedam quidem sedendo usque ibi: surgite, eamus hinc; deinde stando usque ad hymni finem, cuius hoc est initium: et sublevatis oculis in caelum dixit: pater, venit hora: clarifica filium tuum. Chrysostomus. Propter hoc in caelum oculos elevavit ut nos doceret extensionem quae est in orationibus, ut stantes sursum aspiciamus, non oculis carnis solum, sed et mentis. Augustinus in Ioannem. Poterat autem dominus in forma servi, si hoc opus esset, orare silentio; sed ita se patri exhiberi voluit precatorem ut meminisset nostrum se esse doctorem. Proinde non solum ad ipsos sermocinatio, sed etiam pro ipsis ad patrem oratio, discipulorum est aedificatio: profecto et nostrum, qui fueramus conscripta lecturi. Hoc autem quod ait pater, venit hora, ostendit omne tempus, et quid et quando faceret, vel fieri sineret, ab illo dispositum qui tempori subditus non est. Non autem credatur haec hora fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante: absit enim ut sidera mori cogerent siderum conditorem. Hilarius de Trin. Non diem autem, non tempus, sed horam venisse dicit. In hora diei portio est: et quae erat haec hora? Iam nunc conspuendus, flagellandus, crucifigendus erat: sed clarificat pater filium. Sol de cursu operis defecit, et interitum suum cum eo reliqua mundi elementa senserunt; ad onus domini in cruce pendentis terra tremuit, et eum qui moriturus erat se contestata est non capere. Proclamat centurio: vere filius Dei erat iste; praedictioni consentit effectus. Dominus dixerat clarifica filium tuum. Non solum nomine contestatus est esse se filium, sed et proprietate qua dicitur tuum: multi enim nos filii Dei, sed non talis hic filius: hic enim proprius et verus est filius origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. Ergo post clarificationem eius, veritatem confessio secuta est: nam verum Dei filium centurio confitetur, ne quis credentium ambigeret quod aliquis persequentium non negasset. Augustinus in Ioannem. Sed si passione clarificatus dicitur, quanto magis resurrectione? Nam in passione magis eius humilitas quam claritas commendatur. Quod ergo ait: pater, venit hora, clarifica filium tuum, sic intelligendum est tamquam dixerit: venit hora seminandae humilitatis: fructum non differas claritatis. Hilarius de Trin. Sed forte infirmus reperietur filius dum clarificationem potioris expectat. Et quis non patrem potiorem confitebitur, cum ipse dicat: pater maior me est? Sed cavendum est ne apud imperitos gloriam filii honor patris infirmet; nam sequitur ut filius tuus clarificet te. Non ergo infirmus est filius, vicem clarificationis ipse, cum clarificandus sit, redditurus. Ergo expostulatio clarificationis dandae vicissimque reddendae, eamdem in utroque ostendit divinitatis virtutem. Augustinus. Merito autem quaeritur quomodo patrem clarificaverit filius, cum sempiterna claritas patris nec diminuta fuerit in forma humana, nec augeri potuerit in sua perfectione divina. Sed apud homines minor erat, quando in Iudaea tantummodo Deus notus erat; quia vero per Evangelium Christi factum est ut pater innotesceret gentibus, patrem clarificavit et filius. Dicit ergo clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te; ac si dicat: resuscita me, ut innotescas toti orbi per me. Deinde magis pandens quomodo clarificet patrem filius, subiungit sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Omnem carnem dixit omnem hominem, a parte totum significans. Hoc autem quod potestas Christo a patre data est omnis carnis, secundum hominem intelligendum est. Hilarius de Trin. Caro enim factus ipse vitae aeternitatem erat caducis et corporeis et mortalibus redditurus. Vel acceptio potestatis sola est significatio nativitatis, in qua accepit id quod est. Non est infirmitati datio deputanda, cum in eo significetur pater esse quod dederit, et in eo filius Deus maneat quod vitae aeternae dandae sumpserit potestatem. Chrysostomus in Ioannem. Dicit autem dedisti ei potestatem omnis carnis: ut ostendat quod non ad Iudaeos solos sua praedicatio, sed ad totum orbem terrarum extenditur. Sed quid est quod dicit omnis carnis? Non enim utique omnes crediderunt. Et quidem quantum ex eo est, omnes crediderunt; si vero non attendebant his quae dicebantur, non eius qui dicebat, est criminatio, sed eorum qui non susceperunt. Augustinus in Ioannem. Dicit ergo sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ita te glorificet filius, idest notum te faciat omni carni quam dedisti ei; sic enim dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Hilarius de Trin. Sed in quo tandem aeternitatis vita est, ostendit cum subdit haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum. Vita est verum Deum nosse; sed solum hoc non facit vitam: quid ergo connectitur? Et quem misisti Iesum Christum. Hilarius de Trin. Dum autem Ariani intelligunt solum patrem verum Deum, solum iustum, solum sapientem, a communione horum, secundum hos, filius separatur. Soli enim, ut aiunt, propria non participantur ab altero; quae si in patre solo, et non in filio existimabuntur, necesse est ut filius Deus falsus et insipiens esse credatur. Nulli autem dubium est veritatem ex natura et ex virtute naturae esse: verum enim triticum est quod spica structum, et aristis vallatum, et folliculis excussum, et in far comminutum, et in panem coctum, et in cibum sumptum reddit ex se et naturam panis et munus. Quaero ergo in quo filio veritas Dei desit, cui non desit Dei nec natura nec virtus. Naturae enim suae virtute usus est, ut essent quae non erant, et fierent quae placerent. An forte quod ait te solum, communionem atque unitatem suam a Deo separat? Separat sane, si non ad id quod ait te solum verum Deum, continue subiecit et quem misisti Iesum Christum. Per id enim Ecclesiae fides Christum verum Deum confessa est, quod solum verum Deum confessa patrem sit: non enim unigenito Deo naturae demutationem naturalis nativitas intulit. Augustinus de Trin. Videndum est ergo an intelligere cogamur, cum dictum est patri ut cognoscant te solum verum Deum, tamquam hoc insinuare voluerit, quia et solus pater Deus verus est, ne non nisi ipsa tria simul, patrem et filium et spiritum sanctum, intelligeremus esse Deum. Nunc ergo ex domini testimonio et patrem solum verum Deum dicimus, et filium solum Deum verum, et spiritum sanctum solum verum Deum; et simul patrem et filium et spiritum, idest simul ipsam Trinitatem, non tres veros deos, sed unum verum Deum. Augustinus. Vel ordo verborum est: ut te, et quem misisti Iesum Christum, cognoscant solum verum Deum; consequenter enim et spiritus sanctus intelligitur, quia spiritus est patris et filii, tamquam caritas consubstantialis amborum. Sic igitur filius glorificat te, ut omnibus quos dedisti ei, te cognitum faciat. Porro si cognitio mei est vita aeterna, tanto magis in vita aeterna, quanto magis in hac cognitione proficimus. Non autem moriemur in vita aeterna. Tunc ergo Dei cognitio perfecta erit quando nulla mors erit: summa tunc Dei clarificatio, quia summa gloria. A veteribus autem gloria definita est frequens de aliquo fama cum laude. At si homo laudatur cum famae creditur, quomodo Deus laudabitur quando ipse videbitur? Propter quod scriptum est: beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Ibi erit Dei sine fine laudatio, ubi erit Dei plena cognitio, et ideo clarificatio. Augustinus de Trin. Quod dixerit famulo suo Moysi: ego sum qui sum, hoc contemplabimur cum vivemus in aeternum. Augustinus de Trin. Cum enim fides nostra videndo fiat veritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. Augustinus in Ioannem. Sed prius hic clarificatur Deus cum annuntiatus hominibus innotescit, et per fidem credentibus praedicatur; propter quod dicit ego te clarificavi super terram. Hilarius de Trin. Haec quidem clarificationis vicissitudo non pertinet ad divinitatis profectum, sed ad honorem qui ex cognitione ignorantium suscipiebatur. Chrysostomus. Unde bene dixit super terram: in caelo enim glorificatus fuerat, et in natura gloriam habens, et ab Angelis adoratus. Non igitur de illa gloria ait quae substantiae eius est, sed de ea quae ad culturam hominum pertinet; unde subdit opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem. Augustinus. Non ait: iussisti, sed dedisti: ubi commendatur evidens gratia: quid enim habet quod non accepit, etiam in unigenito, humana natura? Sed quomodo consummavit opus quod accepit ut faciat, cum restet adhuc passionis experimentum, nisi consummasse se dicat quod se consummaturum certissime novit? Chrysostomus. Vel dicit consummavi; quasi, ea quae ex parte mea sunt omnia feci; aut quia, cum id quod maximum est factum est, dici potest totum iam factum esse. Radix enim bonorum submissa erat, quam omnino debebat sequi fructus: et quia his quae futura erant, ipse iam aderat et copulabatur. Hilarius de Trin. Post quae, ut meritum obedientiae et sacramentum totius dispensationis intelligeremus, adiecit et nunc clarifica me tu, pater, apud temetipsum. Augustinus. Supra dixerat: pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te; in quo verborum ordine ostenderat, prius a patre clarificandum filium, ut patrem clarificaret filius; modo autem dixit ego te clarificavi, et nunc clarifica me; tamquam prior ipse patrem clarificaverit, a quo deinde ut clarificetur exposcit. Ergo intelligendum est utroque verbo superius usum eo ordine quo futurum erat; modo vero usum fuisse verbo praeteriti temporis de re futura, velut si dixisset: ego te clarificabo super terram, opus consummando quod dedisti mihi ut faciam, et nunc clarifica me tu, pater: quae est omnino eadem sententia, nisi quod hic additur clarificationis modus, cum subdit claritate quam habui, priusquam mundus fieret, apud te. Ordo verborum est: quam habui apud te, priusquam mundus esset. Hoc quidam sic intelligendum putaverunt tamquam natura humana quae suscepta est a verbo, converteretur in verbum, et homo mutaretur in Deum; immo, si diligentius cogitemus, homo periret in Deo. Non enim quisquam ex ista mutatione hominis, vel duplicari Dei verbum dicturus est, vel augeri; sed quisquis Dei filium praedestinatum negat, hunc eumdem filium hominis negat. Cum ergo videret illius praedestinatae suae glorificationis venisse tempus, ut et nunc fieret in redditione quod fuerat in praedestinatione iam factum, oravit dicens et nunc clarifica me tu, pater, etc.: idest, illam claritatem quam habui apud te praedestinatione tua, tempus est ut apud te habeam etiam vivens in dextera tua. Hilarius de Trin. Vel orabat ut id quod ex tempore erat, gloriam eius quae sine tempore est claritatis acciperet, ut in Dei virtutem et spiritus incorruptionem transformata carnis corruptio absorberetur.


Lectio 2

[86128] Catena in Io., cap. 17 l. 2 Chrysostomus in Ioannem. Quia dixerat opus consummavi, manifestat quale opus: ut scilicet nomen Dei manifestaret; unde dicitur manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Augustinus in Ioannem. Quod si de his tantum dicit discipulis cum quibus coenavit, non pertinet hoc ad illam clarificationem de qua superius loquebatur, qua filius clarificat patrem: quanta est enim gloria duodecim vel undecim innotescere potuisse mortalibus? Si autem quod ait manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo, omnes intelligi voluit qui in eum fuerant credituri, est plane ista clarificatio qua filius clarificat patrem: et tale est quod ait manifestavi nomen tuum, quale illud quod supra dixerat: ego te clarificavi, pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens. Sed de his qui iam erant discipuli, non de omnibus qui in illum fuerant credituri, eum hoc dixisse, ea quae sequuntur credibilius demonstrant. Ab ipso ergo orationis suae exordio omnes suos dominus volebat intelligi, quibus notum faciendo patrem, clarificat eum. Cum enim dixisset: filius tuus clarificet te, mox quemadmodum id fieret demonstravit dicens: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. Iam nunc quid de illis a quibus tunc audiebatur discipulis suis dicat, audiamus: manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Non ergo Dei nomen noverant, cum essent Iudaei; et ubi est quod legitur: notus in Iudaea Deus, et in Israel magnum nomen eius? Ergo intelligendum est: manifestavi nomen tuum hominibus istis, quos dedisti mihi de mundo, qui me audiunt haec dicentem, non illud nomen tuum quod vocaris Deus, sed illud quod vocaris pater meus; quod nomen manifestari sine ipsius filii manifestatione non possit: nam quod Deus dicitur universae creaturae, etiam omnibus gentibus antequam in Christum crederent non omnimode esse potuit hoc nomen incognitum. In hoc ergo quod fecit hunc mundum, et antequam imbuerentur in fide Christi, notus in omnibus gentibus Deus; in hoc autem quod non est cum diis falsis colendus, notus in Iudaea Deus; in hoc vero quod pater est huius Christi, per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen eius prius occultum, nunc manifestavit eis quos dedit ei pater ipse de mundo. Sed quomodo manifestavit, si nondum venit hora de qua superius dixerat, quod veniet hora cum iam non in proverbiis loquar vobis? Proinde intelligendum est pro tempore futuro praeteritum positum. Chrysostomus. Vel quod ipsum Christum filium habeat, manifestaverat eis iam et verbis et rebus. Augustinus. Per hoc autem quod dicit dedisti mihi de mundo, dictum est de illis quod non essent de mundo; sed hoc eis regeneratio praestitit, non generatio. Quid est autem quod sequitur: tui erant, et mihi eos dedisti? An aliquando habuit pater aliquid sine filio? Absit. Verumtamen habuit aliquid aliquando Dei filius, quod nondum habuit idem ipse hominis filius, qui nondum erat homo factus ex matre: quapropter quod dixit tui erant, non inde se separavit Dei filius; sed solet ei tribuere omne quod potest a quo est ipse qui potest. Quod itaque ait et mihi eos dedisti, secundum hominem se accepisse hanc potestatem ut eos haberet ostendit; et etiam ipse sibi eos dedit, hoc est cum patre Deus Christus homini Christo; quod cum patre non est. Hoc autem dixit, ut ostendat eam quam ad patrem unanimitatem, et quoniam placet patri ut filio credant; unde sequitur et sermonem tuum servaverunt. Beda. Sermonem patris semetipsum appellat, quia per ipsum pater omnia condidit, et in se continet omnes sermones; ac si diceret: memoriae me commendaverunt, ut nunquam obliviscantur. Vel dicit: et sermonem tuum servaverunt, in eo scilicet quod mihi crediderunt; unde sequitur et nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt. Quidam autem dicunt hanc esse litteram: nunc cognovi quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: sed hi non habent rationem. Quomodo enim poterat ignorare filius quae sunt patris? Sed de discipulis dictum est; quasi dicat: didicerunt quod nihil est in me alienum extra te, et quod quaecumque doceo, tua sunt. Augustinus. Simul autem pater dedit ei omnia cum genuit qui habet omnia. Chrysostomus. Et unde didicerunt? Ex verbis meis, quibus docebam eos quoniam a te exivi: hoc enim per totum studebat ostendere Evangelium; unde sequitur quia verba quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt. Augustinus. Idest, intellexerunt, atque tenuerunt. Tunc enim verbum accipitur quando mente percipitur; unde sequitur et cognoverunt vere quia a te exivi. Et ne quisquam putaret istam cognitionem iam per speciem factam, non per fidem, exponendo addidit et crediderunt, ut subaudiamus vere quia tu me misisti. Hoc itaque crediderunt vere, quod cognoverunt vere. Idem enim est a te exivi quod est tu me misisti. Quod autem dicit crediderunt, vere intelligendum est, non eo quo supra dixit modo crediderunt, sed vere, idest quomodo credendum est, inconcusse, firme, stabiliter; non iam ad propria redituri, et Christum relicturi. Adhuc ergo discipuli non erant tales quales eos dicit verbis praeteriti temporis, quasi iam esset praenuntians quales futuri essent accepto spiritu sancto. Quomodo autem pater ea verba filio dederit, facilior quaestio videtur, si secundum quod est filius hominis accepisse a patre credatur; si vero secundum id quod est a patre genitus, accepisse a patre ista verba cogitatur, nihil ibi temporis cogitetur, quasi prius fuerit, et ea non habuerit; quoniam quidquid Deus pater Deo filio dedit, gignendo dedit.


Lectio 3

[86129] Catena in Io., cap. 17 l. 3 Chrysostomus in Ioannem. Quia multas a domino consolationes discipuli audientes nondum persuasi erant, de reliquo patri loquitur, dilectionem quam ad eos habebat ostendens; unde sequitur ego pro eis rogo; quasi dicat: non solum quae a me sunt tribuo eis, sed et alium pro hoc rogo; ut ampliorem ostendat amorem. Augustinus in Ioannem. Cum ergo addit non pro mundo, mundum vult intelligi eos qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratiae ut ab illo eligantur ex mundo; quam sortem significat cum subdit sed pro his quos dedisti mihi. Per hoc enim quod eos illi pater iam dedit, factum est ut non pertineant ad mundum pro quo non rogat. Neque autem quia pater eos filio dedit, amisit ipse quos dedit; unde subdit quia tui sunt. Chrysostomus. Frequenter autem hoc ponit dedisti mihi, ut discant quoniam patri hoc placet, et quoniam non ut alienus veniens eos seduxit, sed ut proprios accepit. Deinde ne quis aestimet novum esse eius principatum et nuper eos suscepisse a patre, subiungit et omnia mea tua sunt, et tua mea sunt; ac si dicat: neque audiens aliquis quoniam mihi eos dedisti, aestimet eos alienos esse a patre; mea enim eius sunt: nec audiens quoniam tui erant, aestimet alienos eos fuisse a me: quae enim sunt eius, mea sunt. Augustinus. Satis autem hic apparet, quoniam unigeniti filii sunt omnia quae sunt patris; per hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de patre natus, patri aequalis: non quomodo dictum est maiori ex duobus filiis: omnia mea tua sunt; illud enim de omnibus dictum est creaturis quae infra creaturam sanctam rationalem sunt; hoc autem ita dictum est, ut sit haec etiam ipsa creatura rationalis quae non nisi Deo subditur. Hoc ergo cum sit Dei patris, non simul esset et filii, nisi patri esset aequalis. Nefas est enim ut sancti de quibus haec locutus est, cuiusquam sint nisi eius a quo creati et sanctificati sunt. Hoc autem quod ait, cum de spiritu sancto loqueretur: omnia quae habet pater, mea sunt, de his dicit quae ad ipsam patris pertinent divinitatem: neque enim spiritus sanctus de creatura quae patri est subdita et filio, fuerat accepturus, cum dicat: de meo accipiet. Chrysostomus. Deinde demonstrationem praedictorum ponit, dicens et clarificatus sum in eis. Ex quo patet quoniam potestatem super eos habeo, quoniam glorificant me, tibi credentes et mihi: nullus enim in quibus non habet potestatem glorificatus est. Augustinus in Ioannem. Dicendo autem iam esse factum, ostendit iam fuisse praedestinatum, et certum haberi voluit quod esset futurum. Sed utrum ipsa sit clarificatio de qua dixerat: et nunc clarifica me tu, pater, apud temetipsum (si enim apud te, quomodo in eis?), An cum hoc ipsum innotescit eis, et per eos omnibus qui credunt eis, quasi testibus suis; unde subdit et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt. Chrysostomus. Hoc est: et si non appaream secundum carnem, per hos glorificor qui pro me moriuntur sicut et pro patre, et praedicant me sicut et patrem. Augustinus. Sed si horam illam qua loquebatur attendas, utrique in mundo adhuc erant. Non enim secundum profectum cordis et vitae id accipere possumus, cum dicat iam non sum in mundo. Numquid ergo fas est ut eum credamus aliquando mundana sapuisse? Restat igitur ut secundum illud quod etiam ipse in mundo prius erat, in mundo se dixit iam non esse praesentia corporali. An non quotidie dicimus: iam non est hic de aliquo quantocius abituro, et maxime morituro? Unde exponens cur hoc dixerit, adiecit et ego ad te venio. Commendat igitur patri eos quos corporali absentia relicturus est, dicens pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi. Sicut homo Deum rogat pro discipulis suis, quos accepit a Deo. Sed attende quod sequitur: ut sint unum sicut et nos. Non ait: ut simus unum ipsi et nos, sicut et nos unum sumus: ipsi utique in natura sua unum sunt, sicut nos in nostra unum sumus: quia enim una eademque persona est Deus et homo, intelligimus hominem in eo quod rogat, et Deum in eo quod unum sunt et ille et ipse quem rogat. Poterat quidem dicere per id quod Ecclesiae caput est, et corpus eius Ecclesia: ego et ipsi, non unum sed unus sumus, quia caput et corpus unus est Christus; sed divinitatem suam consubstantialem patri ostendens, vult esse suos unum, sed in Christo; non tantum per eamdem naturam qua omnes ex hominibus mortalibus aequales Angelis fiunt, sed etiam per eamdem in eamdem habitudinem conspirantem concordissimam voluntatem, in unum spiritum quodammodo caritatis igne conflati. Ad hoc enim valet quod ait ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ut quemadmodum pater et filius non tantum aequalitate substantiae, sed etiam voluntate unum sunt, ita et hi inter quos et Deum mediator est filius, non tantum per hoc quod eiusdem naturae sunt, sed etiam per eamdem dilectionis societatem unum sint. Chrysostomus. Rursus ut homo loquitur subdens cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, hoc est per tuum adiutorium; humane enim loquitur, et ad eorum mentem aestimantium quod maiorem quamdam haberent utilitatem ab eius praesentia. Augustinus in Ioannem. In nomine enim patris servabat discipulos suos filius homo, cum eis humana praesentia constitutus; sed et pater in nomine filii servabat quos in nomine filii petentes exaudiebat. Neque hoc tam carnaliter debemus accipere velut vicissim nos servent pater et filius: simul enim nos custodiunt et pater et filius et spiritus sanctus; sed Scriptura nos non levat nisi descendat ad nos. Intelligamus ergo cum ita dominus loquitur, personas eum distinguere, non separare naturam. Quando ergo servabat discipulos suos filius praesentia corporali, non expectabat pater ad custodiendum succedere filio discedenti; sed eos ambo servabant potentia spiritali; et quando ab eis abstulit filius praesentiam corporalem, tenuit cum patre custodiam spiritalem; quia et custodiendos quando filius homo accepit, custodiae paternae non abstulit; et cum pater filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso cui dedit; sed dedit homini filio, non sine Deo eodem ipso filio; sequitur enim quos dedisti mihi, ego custodivi, et nemo ex ipsis periit, nisi filius perditionis, idest traditor Christi, perditioni praedestinatus, ut Scriptura impleatur, qua scilicet de illo, maxime in Psalmo 108, prophetatur. Chrysostomus. Et nimirum solus ille tunc periit, sed multi postea. Dicit autem nemo ex eis periit, idest, quantum ex mea parte non perdam: quod manifestius alibi dicit: non eiciam foras. Si vero per seipsos exilient, non ex necessitate ad me traho. Sequitur nunc autem ad te venio. Sed quia posset aliquis quaerere: numquid non potes eos conservare recedens? Potest quidem, sed cuius gratia hoc dicat, ostendit subdens et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsum; idest, ut non tumultuentur imperfectiores existentes per id quod indicavit quod propter eorum gaudium et requiem omnia haec infirma loquebatur. Augustinus. Vel aliter. Quod sit hoc gaudium, iam superius expressum est ubi ait ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Hoc gaudium suum, idest a se in eos collatum, in eis dicit implendum; propter quod se locutum dixit in mundo. Haec est pax et beatitudo futuri saeculi. In mundo autem loqui se dicit, qui paulo ante dixerat iam non sum in mundo; quia enim nondum abierat, hic adhuc erat; et quia mox fuerat abiturus, hic quodammodo iam non erat.


Lectio 4

[86130] Catena in Io., cap. 17 l. 4 Chrysostomus in Ioannem. Rursus dominus assignat causam propter quam digni sunt discipuli multa diligentia potiri a patre, dicens ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit; quasi dicat: propter te odio habiti sunt et propter sermonem tuum. Augustinus in Ioannem. Nondum autem id experti fuerant passionibus suis, quae illos postea sunt secutae; sed more suo dicit ista, verbis praeteriti temporis futura praenuntians. Deinde causam subicit cur eos oderit mundus, dicens quia non sunt de mundo. Hoc eis regeneratione collatum est: nam generatione de mundo erant. Donatum est ergo eis ut sicut nec ipse, ita nec ipsi de mundo essent; unde sequitur sicut et ego non sum de mundo. Ipse de mundo nunquam fuit; quia etiam secundum formam servi de spiritu sancto natus est, de quo illi renati. Quamvis autem iam non essent de mundo, adhuc tamen necessarium erat eos esse in mundo; unde subdit non rogo ut tollas eos de mundo. Beda. Quasi dicat: iam imminet tempus ut tollar ego de mundo, ideoque necesse est ut illi nunc non tollantur de mundo, ut me et te primum annuntient mundo. Quod vero subdit, sed ut serves eos a malo, licet omne malum intelligi possit, maxime vult intelligi malum secessionis. Augustinus. Repetit autem eamdem sententiam, dicens de mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Chrysostomus. Supra autem dixit: quos dedisti mihi de mundo; illic naturam dicens, hic autem de actibus malis. Dicit autem non sunt de mundo: quia nihil commune cum terra est eis, sed caelestium facti sunt cives: in quo amorem suum eis ostendit, dum patri eos laudat. Hoc autem quod dicit sicut, cum in ipso et patre ponitur, parilitas ostenditur propter naturae unitatem; sed cum de nobis et Christo dicitur, multa distantia intermedia inter utrumque existit. Cum autem prius dixit: serva eos a malo, non de periculorum ereptione ait solum, sed de permanentia in fide; unde subdit sanctifica eos in veritate. Augustinus. Sic enim servantur a malo; quod superius oravit ut fieret. Quaeri autem potest quomodo de mundo iam non erant, si sanctificati in veritate nondum erant. An quia et sanctificati in eadem proficiunt sanctitate, neque hoc sine adiutorio gratiae Dei? Sanctificantur autem in veritate heredes testamenti novi, cuius veritatis umbrae fuerunt sanctificationes veteris testamenti; et cum sanctificantur in veritate, sanctificantur in Christo, qui dixit: ego sum via, veritas et vita; unde sequitur sermo tuus veritas est. Graecum Evangelium logos habet, idest verbum. Sanctificavit ergo pater in veritate, idest in verbo suo unigenito, suos heredes, eiusque coheredes. Chrysostomus. Vel aliter. Sanctifica eos in veritate; idest, sanctos fac per sancti spiritus donationem et recta dogmata: recta enim dogmata de Deo docent, et sanctificant animam: et quia hic de dogmatibus ait, subiunxit sermo tuus veritas est; hoc est: nullum mendacium est in eo, et nihil typicum ostendit neque corporeum. Videtur autem mihi et aliud ostendere hoc quod dicit sanctifica eos in veritate; idest, segrega eos sermoni et praedicationi; unde subdit sicut tu me misisti in mundum. Glossa. Pro quo enim Christus missus est, pro hoc et hi; unde Paulus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Hoc autem quod dicit sicut, non similiter de eo et de apostolis ponitur, sed ut erat possibile hominibus. Dicit autem se eos misisse in mundum, secundum quod erat ei consuetudo, futurum ut factum dicere. Augustinus. Manifestum est autem per hoc quod nunc adhuc de apostolis loquitur: nam ipsum nomen apostolorum quoniam Graecum est, missos significat in Latino; sed quoniam per hoc quod Christus factus est caput Ecclesiae, illi membra sunt eius, ideo ait et pro eis ego sanctifico meipsum; idest, eos in meipso sanctifico, cum et ipsi sint ego. Et ut intelligeremus, cum dixit pro eis sanctifico meipsum, hoc eum dixisse quod eos ipse sanctificaret, mox addidit ut sint et ipsi sanctificati in veritate, idest in me, secundum quod verbum veritas est, in quo et ipse filius hominis sanctificatus est ab initio, quando verbum caro factum est. Tunc enim sanctificavit se in se, idest hominem se in verbo se: quia unus Christus verbum et homo; propter sua vero membra dicit et pro eis ego sanctifico meipsum; hoc est, ipsos in me, quoniam in me etiam ipsi sunt, et ego. Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quid est et ipsi, nisi quemadmodum ego, et in veritate, quod sum ego? Chrysostomus. Vel aliter. Pro eis sanctifico meipsum; idest, meipsum offero tibi hostiam: hostiae enim omnes sanctae dicuntur, et quaecumque Deo dicantur. Quia vero antiquitus in figura sanctificatio erat, utpote in ove, nunc autem est in ipsa veritate, ideo subdit ut sint et ipsi sanctificati in veritate: quia et eos tibi facio oblationem; quod propterea dicit, quia ipse qui offertur est caput eorum, aut quia et ipsi immolantur. Exhibete enim, ait apostolus, membra vestra hostiam viventem sanctam.


Lectio 5

[86131] Catena in Io., cap. 17 l. 5 Augustinus in Ioannem. Cum orasset dominus pro discipulis suis, quos et apostolos nominavit, adiunxit et ceteros qui in eum fuerant credituri, dicens non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Chrysostomus in Ioannem. Hinc rursus consolatur eos, ostendens aliorum salutis causam futuros, cum dicit qui credituri sunt per verbum eorum in me. Augustinus. Ubi omnes suos intelligi voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant; neque hi tantum qui ipsos, cum in carne viverent, apostolos audierunt, sed et post obitum eorum, et nos longe post nati, per verbum eorum credidimus in Christum: quoniam ipsi qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, ceteris praedicaverunt, atque ita verbum eorum ad nos usque pervenit, et perventurum est ad posteros, quicumque credituri sunt. Potest autem videri in hac oratione non orasse pro quibusdam suis, pro illis scilicet qui neque tunc erant cum illo, neque per verbum eorum postea, sed in eum ante crediderunt. Numquid etiam cum illo erat tunc Nathanael, Ioseph ab Arimathaea, et multi alii, de quibus Ioannes dicit quod crediderunt in eum? Omitto dicere de Simeone sene, de Anna prophetissa, Zacharia, Elisabeth, Ioanne praecursore: quoniam responderi potest, orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui cum magnis suis meritis hinc abierant: hoc enim et de antiquis iustis similiter respondetur. Intelligendum est igitur quod nondum ei sic crediderant quomodo ipse in se credi volebat; sed post eius resurrectionem spiritu sancto impartito edoctis et confirmatis apostolis, sic alios credidisse quemadmodum Christo credi oportebat. Sed restat ad quaestionem Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, et latro qui tunc credidit quando in ipsis doctoribus fides quae fuerat qualiscumque defecit. Proinde relinquitur ut sic intelligamus quod dictum est, per verbum eorum, ut ipsum verbum fidei quod praedicaverunt in mundo, sic significatum esse credamus. Dictum autem est verbum eorum, quoniam ab ipsis est primitus ac praecipue praedicatum: nam quidem ab ipsis praedicabatur in terra, quando per revelationem Iesu Christi ipsum verbum eorum Paulus accepit; ac per hoc et ille latro in fide sua verbum eorum habebat. Ergo illa oratione pro omnibus quos redemit, sive tunc in carne viventes, sive postea futuros, redemptor noster oravit. Quid autem, vel quare pro eis rogaret, continuo subiunxit dicens ut omnes unum sint. Hic pro omnibus rogavit quod est supra pro illis; ut omnes, hoc est ut nos et illi unum simus. Chrysostomus in Ioannem. Et sic in unanimitate sermonem concludit, unde incepit ibi finiens: nam incipiens dixit: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Hilarius de Trin. Tum demum unitatis profectus exemplo unitatis ostenditur cum ait sicut tu, pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut scilicet sicut pater in filio, et filius in patre est, ita per huius unitatis formam in patre et filio unum omnes essent. Chrysostomus. Rursus autem et hoc quod dicit sicut, non certissimae parilitatis in eis est, sed ut hominibus possibile est; sicut cum dicit: estote misericordes sicut et pater vester caelestis perfectus est. Augustinus in Ioannem. Est autem hic diligenter advertendum, non dixisse dominum: ut omnes unum simus; sed ut omnes unum sint, sicut tu, pater, in me, et ego in te; subintelligitur: unum sumus. Ita est enim pater in filio ut unum sint, quia unius substantiae sunt; nos vero esse quidem possumus in eis unum; unum tamen cum eis esse non possumus, quia unius substantiae nos et ipsi non sumus. Sic autem sunt in nobis, vel nos in illis, ut illi unum sint in natura sua, nos unum in nostra. Sunt quippe et ipsi in nobis sicut Deus in templo; sumus autem nos in illis, sicut creatura in creatore suo. Ideo ergo addidit in nobis, ut quod unum efficimur fidelissima caritate, gratiae Dei tribuendum esset, non nobis. Augustinus de Trin. Vel quia in seipsis unum esse non possunt, dissociati ab invicem per diversas voluptates et cupiditates et immunditiam peccatorum: unde mundentur per mediatorem, ut sint in illo unum. Hilarius de Trin. Laborantes autem haeretici fallere, ne per id quod dictum est: ego et pater unum sumus, naturae in his unitas, et indifferens divinitatis subsistentia crederetur; sed ex dilectione mutua et voluntatum concordia unum essent: exemplum unitatis istius ex his dictis dominicis protulerunt ut omnes unum sint, sicut tu, pater, in me, et ego in te. Sed licet ipsum intelligentiae suae sensum impietas demutet, non tamen potest intelligentia non extare dictorum: si enim regenerati in unius vitae atque aeternitatis natura sunt, cessat in his solus unitatis assensus qui unum sunt in eiusdem regeneratione naturae; soli autem patri et filio ex natura proprium est ut unum sint, quia Deus ex Deo unigenitus, non potest nisi in originis suae esse natura. Augustinus. Quid est autem hoc quod subdit ut mundus credat quia tu me misisti? Numquid tunc crediturus est mundus, quando in patre et filio omnes unum erimus? Nonne ista est pax illa perpetua, potius fidei merces quam fides? Sed etsi in hac vita propter ipsam communem fidem omnes qui unum credimus, unum sumus; etiam sic non ut credamus, sed quia credimus, unum sumus. Quid est ergo omnes unum sint ut mundus credat? Ipsi quippe omnis mundus est credens, cum de his dicat de quibus dixerat: non pro his rogo tantum, sed pro his qui credituri sunt per verba eorum in me. Quomodo ergo intellecturi sumus? Nisi quia non in eo causam posuit ut credat mundus, quia illi unum sunt: sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixerat ut unum sint. Denique si verbum quod ait rogo, ubique ponamus, erit huius expositio sententiae manifestior. Rogo ut omnes unum sint; rogo ut et ipsi in nobis unum sint; rogo ut mundus credat quia tu me misisti. Hilarius de Trin. Vel per id mundus crediturus est filium a patre missum esse, quod omnes qui credituri in illum sunt, unum in patre et filio erunt. Chrysostomus in Ioannem. Nihil enim ita scandalizat omnes ut ab invicem dividi; sed quod credentes fiant unum, hoc aedificat ad fidem, et hoc etiam a principio dixit: in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Si enim altercantur, non dicentur pacifici magistri esse discipuli. Me vero, inquit, non existente pacifico, non confitebuntur a te missum. Augustinus. Deinde salvator noster, qui rogando patrem se hominem demonstrabat, nunc demonstrat, se ipsum, quoniam cum patre Deus est, facere quod rogat; unde subdit et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura humana in illo fuerat acceptura? Propter immutabilitatem enim praedestinationis praeteriti temporis verbis futura significat. Immortalitatis autem claritatem, quam sibi a patre datam dicit, etiam se sibi dedisse intelligendum est. Cum enim tacet filius in opere patris operationem suam, humilitatem commendat; cum vero in opere suo tacet operationem patris, parilitatem commendat. Isto igitur modo et hoc loco, nec se facit alienum a patris opere, quamvis dixerat claritatem quam dedisti mihi; nec patrem fecit alienum ab opere suo, quamvis dixerat dedi eis. Sicut autem ex eo quod patrem pro suis omnibus rogavit, hoc fieri voluit ut omnes unum sint; ita etiam suo beneficio id fieri voluit; unde adiunxit ut unum sint in nobis, sicut et nos unum sumus. Chrysostomus. Vel claritatem dicit gloriam quae est per signa et dogmata, et ut unanimes sint; unde subdit ut unum sint in nobis, sicut et nos unum sumus. Haec enim gloria, ut sint unum; etiam signis maior est. Universi enim qui per apostolos crediderunt, unum sunt; et si quidam ex ipsis divisi sunt, hoc eorum desidiae fuit; quod tamen eum non latuit. Hilarius. Per acceptum igitur et datum honorem omnes unum sunt. Sed nondum apprehendo ratione, quoniam datus honor unum omnes esse perficiat. Sed dominus gradum quemdam atque ordinem consummandae unitatis exposuit cum subdit ut unum sint in nobis: ut cum ille in patre per naturam divinitatis esset, nos contra in eo per corporalem eius nativitatem, et ille iterum in nobis per sacramenti esse mysterium crederetur, perfecta per mediatorem unitas docetur. Chrysostomus. Alibi vero ait de se et patre: veniemus, et mansionem apud eum faciemus: illic quidem Sabellianorum obstruens ora, dum scilicet ponit duas personas; hic vero Arii suspicionem destruens, cum patrem per se dicit discipulis advenire. Augustinus in Ioannem. Neque tamen hoc ita dictum est tamquam pater non in nobis aut nos in patre non simus, sed per mediatorem inter Deum et hominem se breviter intimavit. Quod vero addidit ut sint consummati in unum, ostendit eo perduci reconciliationem quae fit per mediatorem ut perfecta beatitudine perfruamur. Unde id quod sequitur, ut cognoscat mundus quia tu me misisti, non sic accipiendum puto tamquam iterum dixerit ut credat mundus. Quamdiu enim credimus quod non videmus, nondum sumus consummati, sicut erimus cum meruerimus videre quod credimus. Quando ergo de consummatione loquitur, talis est intelligenda cognitio qualis erit per speciem, non qualis nunc est per fidem. Ipsi quippe credentes sunt mundus, non permanens inimicus, sed ex inimico amicus effectus; propterea sequitur et dilexisti eos sicut me dilexisti. In filio quippe nos pater diligit, quia in eo nos elegit: nec ideo pares sumus unigenito filio: neque enim semper aequalitatem significat quod dicitur: sicut illud, ita et istud; sed aliquando tantum: quod illud est, est et illud. Ita in hoc loco nihil est aliud dilexisti eos sicut me dilexisti, quam dilexisti eos, quoniam et me dilexisti: non enim alia causa est diligendi membra eius, nisi quia diligit eum. Cum igitur eorum quae fecerit nihil oderit, quis digne possit eloqui quantum diligat membra unigeniti filii sui, et quanto amplius ipsum unigenitum?


Lectio 6

[86132] Catena in Io., cap. 17 l. 6 Chrysostomus in Ioannem. Postquam dixerat quia multi credent per eos, et multa gloria potientur, loquitur de reliquo de coronis eis repositis, dicens pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum. Augustinus in Ioannem. Ipsi sunt quos a patre accepit, quos et ipse de mundo elegit: sicut enim ait in huius orationis exordio: dedit ei potestatem omnis carnis, idest omnis hominis, ut det eis vitam aeternam: ubi ostendit potestatem se omnis hominis accepisse, ut liberaret quos voluerit et damnaret quos voluerit. Quapropter omnibus membris suis promisit hoc praemium, ut ubi est ipse, et nos cum illo simus; nec poterat non fieri quod omnipotenti patri se velle dixerit omnipotens filius: una vero est patris et filii voluntas; et si intelligere nondum permittit infirmitas, credat pietas. Quantum ergo attinet ad creaturam, in qua factus est ex semine David secundum carnem, eo modo dicere potuit ubi ego sum, ut iam ibi se esse diceret ubi fuerat mox futurus. In caelo ergo nos futuros esse promisit: illo enim forma servi levata est quam sumpsit ex virgine et ad dexteram patris collocata. Gregorius Moralium. Ubi est ergo quod rursus veritas dicit: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit? Quae sibi in verbis suis non discrepat: quia enim membrorum suorum caput dominus factus est, repulsa reproborum multitudine, solus etiam est nobiscum; et sic, dum nos cum illo unum iam facti sumus, unde solus venit in se, illuc etiam solus redit in nobis. Augustinus in Ioannem. Quod vero attinet ad formam Dei, in qua aequalis est patri, si secundum eam velimus intelligere quod dictum est ubi ego sum, et illi sint mecum, abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio, et non inquiratur aequalis patri filius ubi sit; quoniam nemo invenit ubi non sit: propterea non ei satis fuit dicere volo ut ubi ego sum, et ipsi sint, sed addidit mecum. Esse enim cum illo magnum bonum est: nam et miseri possunt esse ubi est ille; sed beati soli sunt cum illo. Et ut de visibili, quamvis longe dissimili, qualecumque sumamus exemplum; sicut caecus etiam si ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum luce, sed absens est a praesente, ita non solum infidelis, sed etiam fidelis, etsi esse numquam possit ubi non sit Christus, non est tamen ipse cum Christo per speciem; nam fidelem non est dubitandum esse cum Christo per fidem. Sed hic de specie illa dicebat in qua videbimus eum sicuti est; unde adiunxit ut videant claritatem meam quam dedisti mihi. Ut videant dixit, non: ut credant: fidei merces est ista, non fides. Chrysostomus in Ioannem. Non autem dixit: ut participent gloriam meam, sed ut videant, hoc occulte insinuans quoniam omnis requies ibi est filium Dei videre. Dedit autem ei pater claritatem quando eum genuit. Augustinus. Cum ergo viderimus claritatem quam dedit pater filio, etiam si eam dici hoc loco intelligamus, non quam pater aequali filio, gignens eum, dedit, sed quam facto homini filio dedit post mortem crucis, tunc fiet iudicium, tunc tolletur impius ne videat claritatem domini: quam, nisi illam qua Deus est? Si ergo secundum id quod filius Deus est, accipiamus hoc dictum, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, in patre cum Christo erimus: qui cum dixisset ut videant claritatem quam dedisti mihi, continuo subiunxit quia dilexisti me ante constitutionem mundi. In illo enim dilexit et nos ante constitutionem mundi, et tunc praedestinavit quod in fine facturus est mundi. Beda. Claritatem igitur vocat dilectionem qua ipse dilectus est a patre ante mundi constitutionem: in illa claritate et nos dilexit ante constitutionem mundi. Theophylactus. Postquam ergo pro fidelibus oravit, et tot illis prospera promisit, ponit quoddam pium et propria mansuetudine dignum, dicens pater iuste, mundus te non cognovit: quasi dicat: ego cuperem cunctos homines consequi dicta bona, quae quidem pro fidelibus imploravi; sed quia ignoraverunt te, ideo non contingent gloriam et coronas. Chrysostomus. Videtur autem mihi hoc et anxius dicere, quoniam eum qui ita bonus et iustus est cognoscere noluerunt. Non igitur hoc est quod Iudaei dicunt, quoniam ipsi quidem te cognoscunt, ego vero ignoro; sed e contrario est; unde subdit ego autem cognovi te, et hi cognoverunt quia tu me misisti: et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, per spiritum sanctum eis perfectam cognitionem dando. Si autem didicerint quis es tu, scient quia ego non sum separatus a te, sed valde amatus, et proprius filius et coniunctus. Hoc vero suasi eis, ut ego maneam in eis; et sic fidem quae est in me et amorem servabunt certissime; et hoc est quod subditur ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis; quasi dicat: ipsis me amantibus, ego manebo in eis. Augustinus. Vel aliter. Quid est eum cognoscere, nisi vita aeterna, quam mundo damnato non dedit, reconciliato dedit? Propterea itaque mundus non cognovit quia iustus es. Hoc meritis eius, ut non cognosceret, retribuisti; et propterea mundus reconciliatus cognovit quia misericors es; et ut cognosceret, non ei merito, sed gratia subvenisti. Denique sequitur ego autem cognovi te. Ipse fons gratiae est Deus natura, homo autem de spiritu sancto et virgine ineffabili gratia. Denique quia gratia Dei per Iesum Christum est, dicitur et hi cognoverunt: ipse est mundus reconciliatus; sed ideo quia tu me misisti: ergo gratia cognoverunt. Et notum feci eis nomen tuum per fidem, et notum faciam per speciem, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit. Qualis est ista locutio, tali et apostolus usus est: bonum certamen certavi; non ait: bono certamine, quod usitatius dicetur. Quomodo autem dilectio qua pater dilexit filium, esset in nobis, nisi quia membra eius sumus, et in illo diligimus, cum ipse diligitur totus, idest caput et corpus? Et ideo subiunxit et ego in ipsis: est enim in nobis tamquam in templo suo, nos autem in illo secundum quod caput nostrum est.


Caput 18
Lectio 1

[86133] Catena in Io., cap. 18 l. 1 Augustinus in Ioannem. Terminato sermone quem post coenam dominus ad discipulos habuit, adiuncta oratione quam dixerat ad patrem, eius passionem Ioannes Evangelista sic exorsus est haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. Non autem continuo hoc factum est cum eius illa finita esset oratio; sed alia quaedam sunt interposita, quae ab isto praetermissa, apud alios Evangelistas leguntur. Augustinus de Cons. Evang. Facta est enim contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior, sicut Lucas commemorat. Dixit etiam ipse Petro, sicut ipse Lucas subiungit: ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum et cetera quae ibi sequuntur. Et hymno dicto, sicut Matthaeus et Marcus commemorant, exierunt in montem oliveti. Contexit ergo narrationem Matthaeus, et dixit: tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani. Iste locus est quem commemorat hic Ioannes: ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. Augustinus. Ad hoc ergo valet quod dictum est, haec cum dixisset, ut non eum ante opinemur ingressum quam illa verba finiret. Chrysostomus in Ioannem. Sed propter quid non dixit: cessans ab oratione venit illuc? Quoniam oratio illa fuit loquela propter discipulos facta. De nocte autem vadit, et flumen pertransit, et properat ad locum proditori cognitum, auferens his qui insidiabantur, laborem, et ostendens discipulis quoniam volens ad mortem venit. Alcuinus. Dicit autem trans torrentem Cedron, idest cedrorum: genitivus enim est Graecus. Transit torrentem, quia de torrente passionis bibit. Ubi erat hortus, ut peccatum quod in horto commissum fuerat, in horto deleret: Paradisus enim hortus deliciarum interpretatur. Chrysostomus. Ne autem audiens hortum, eum occultari aestimes, subiungit sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. Augustinus. Ibi ergo lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto patrisfamilias consilio toleratus didicit, ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem. Chrysostomus. Multoties autem ibi cum discipulis Iesus singulariter convenerat, de necessariis loquens, et quae non erat fas alios audire. Facit autem hoc in montibus et in hortis, maxime purum a tumultibus inquirens semper locum, ne mens impediatur ab auditione. Ideo autem Iudas illuc venit, quoniam multoties Christus extra pernoctabat. Ivisset autem ad domum, si putasset eum ibi invenire dormientem. Theophylactus. Noverat etiam Iudas dominum festo tempore consuevisse semper docere discipulos aliquod sublime: erat autem solitus docere huiusmodi mystica in talibus locis: ac quoniam tunc dies erat solemnis, arbitratus est illum esse illic, et discipulos docere quae ad celebritatem spectabant.


Lectio 2

[86134] Catena in Io., cap. 18 l. 2 Glossa. Ostenderat Evangelista quomodo Iudas ad locum ubi Christus erat, pervenire potuerit; nunc ostendit quomodo illuc pervenit, dicens Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis. Augustinus in Ioannem. Cohors non Iudaeorum, sed militum fuit. A praeside itaque intelligatur accepta, tamquam ad tenendum reum servato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere; quamquam et manus tanta fuerat congregata, et sic armata veniebat, ut vel terreret, vel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere auderet. Chrysostomus in Ioannem. Sed qualiter cohorti suaserunt? Quia milites erant, pecuniarum gratia omnia facere meditantes. Theophylactus. Faces autem afferunt et laternas, ne Christus latens in tenebris fugeret. Chrysostomus. Multoties autem alias miserunt comprehendere eum, sed non valuerunt: unde manifestum est quod tunc sponte seipsum dedit; propter quod subditur Iesus autem sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit ad eos: quem quaeritis? Theophylactus. Quaerit autem non ut volens scire: nam utique noverat omnia quae ventura erant super eum: sed ostendere volens quoniam cum praesens esset, ab eis videri non poterat vel discerni; nam sequitur dicit ei Iesus: ego sum. Chrysostomus. In medio enim eorum existens, excaecavit eorum oculos: quoniam enim non tenebrae causa erant, indicavit Evangelista dicens, quoniam habuerunt lampades. Si vero lampades non essent, a voce saltem debebant eum agnoscere. Si vero et illi ignorabant, qualiter Iudas ignoravit, qui cum eo fuerat continue? Et ideo subdit stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Fecit autem hoc Iesus, ostendens quoniam non solum comprehendere eum non possent, sed nec videre in medio existentem, nisi ipse concederet; unde subditur ut ergo dixit eis: ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Augustinus. Ubi nunc militum cohors, ubi terror, et munimen armorum? Una vox turbam odiis ferocem armisque terribilem sine telo ullo percussit, repulit, stravit. Deus enim latebat in carne, et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut cum laternis et facibus quaereretur occidendus a tenebris. Quid iudicaturus faciet qui iudicandus hoc fecit? Et nunc utique per Evangelium, ego sum, dicit Christus, et a Iudaeis expectatur Antichristus, ut retro redeant, et in terram cadant: quoniam deserentes caelestia, terrena desiderant. Gregorius super Ezech. Quid autem hoc est quod electi in faciem, et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se cadit, ibi cadit ubi non videt; qui vero ante se ceciderit, ibi cadit ubi videt? Iniqui ergo quia in invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt ubi quod tunc eos sequitur, modo videre non possunt: iusti vero, quia in istis visibilibus semetipsos sponte deiciunt ut in invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia timore compuncti videntes humiliantur. Chrysostomus in Ioannem. Demum ne quis dicat quoniam ipse Iudaeos ad hoc induxit ut eum occiderent, seipsum in manibus eorum tradens, manifeste ostendit eis omnia quae sufficiebant eos revocare. Sed quia permanebant in malitia et nullam habebant excusationem, tunc seipsum in manibus eorum tradidit; unde sequitur iterum ergo interrogavit eos: quem quaeritis? Illi ergo dixerunt: Iesum Nazarenum. Respondit Iesus: dixi vobis quia ego sum. Augustinus in Ioannem. Audierant primo ego sum; sed non comprehenderant: quia hoc noluit qui potuit quidquid voluit. Verum si nunquam se ab eis permitteret apprehendi; non quidem illi facerent propter quod venerant, sed nec ipse faceret propter quod venerat: proinde quia tenere volentibus et non valentibus ostendit potestatem suam, iam tenebunt eum, ut faciat de nescientibus voluntatem suam; unde subditur si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Chrysostomus. Quasi dicat: si me quaeritis, nihil vobis ad hos commune est: ecce meipsum trado: usque ad ultimam horam ad suos dilectionis conservantiam demonstrans. Augustinus. Inimicos iubet, et hoc faciunt quod iubet: sinunt scilicet nunc eos abire quos non vult perire. Chrysostomus. Unde Evangelista ostendens quod hoc non fuit eorum propositi, sed virtus eius qui comprehensus fuerat, subiungit ut impleretur sermo quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Perditionem autem non hanc dixerat quae est mortis, sed illam aeternam: Evangelista vero et de praesenti morte id accepit. Augustinus. Numquid autem non erant postea morituri? Cur ergo si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum in eum sic credebant quomodo credunt quicumque non pereunt?


Lectio 3

[86135] Catena in Io., cap. 18 l. 3 Chrysostomus in Ioannem. Petrus confidens in praedicta voce domini et in his quae iam facta erant, armatur adversus eos qui supervenerant; unde dicitur Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit pontificis servum. Sed qualiter iussus non peram habere neque duo vestimenta, gladium habet? Mihi videtur hunc formidans praeparasse dudum. Theophylactus. Vel ad opus agni illo indigens, ferebat hunc etiam post coenam. Chrysostomus. Sed qualiter qui iussus erat non alapam dare, homicida fit? Quia maxime non se ulcisci iussus est; hic autem non se ulciscebatur, sed magistrum. Demum nondum perfecti adhuc erant, sed videbis postea Petrum verberatum, et humiliter ferentem. Non sine causa autem subdit et abscidit eius auriculam dexteram. Videtur mihi enim impetum apostoli significare quoniam ad ipsum caput impetum fecit. Augustinus in Ioannem. Solus autem hic Evangelista etiam nomen servi huius expressit, cum dixit erat autem nomen servo Malchus: sicut Lucas solus quod eius auriculam dominus tetigerit, et sanaverit eum. Chrysostomus. Tunc enim miraculum fecit, et erudiens nos, quoniam eis qui male faciunt benefacere oportet, et virtutem revelans suam. Nomen autem propterea posuit Evangelista, ut his qui tunc legerent, liceret quaerere si vere factum sit. Servum autem eum summi pontificis dicit: quia magnum est quod factum est, non solum quia curavit, sed quia curavit eum qui super eum venerat, et paulo post alapam daturus erat. Augustinus. Malchus autem interpretatur regnaturus. Quid ergo auris pro domino amputata et a domino sanata significat, nisi auditum amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae: quod cui praestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? Quod autem servus inventus est, et hoc ad illam pertinet vetustatem, quae in servitutem generat; sed cum accessit sanitas, figurata est et libertas. Theophylactus. Vel caesio auris dexterae servi principis sacerdotum signum erat surditatis eorum, quae praecipue in principibus sacerdotum inoleverat; quod autem denuo restituta sit auris, significat ultimam reparationem intellectus in Israeliticis veniente Elia. Augustinus. Factum autem Petri dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit; unde sequitur dixit ergo Iesus Petro: mitte gladium tuum in vaginam. Etenim ille ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad intelligentiam conscribendum. Chrysostomus. Non solum autem minis eum cohibuit, ut Matthaeus refert; sed et aliter consolatur eum, dicens calicem quem dedit mihi pater, non vis ut bibam illum? Ostendens quoniam non illorum virtutis quae fiebant erant, sed suae concessionis; et quod non est Deo contrarius, sed obediens usque ad mortem. Theophylactus. In eo autem quod ipsam calicem dicit, quam sibi grata et acceptabilis pro salute mortalium mors videatur, edisserit. Augustinus. Quod autem a patre traditum sibi dicit calicem passionis, illud est quod ait apostolus: filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Verum auctor calicis huius est etiam ipse qui bibit: unde idem apostolus dicit: Christus dilexit nos, et tradidit seipsum pro nobis.


Lectio 4

[86136] Catena in Io., cap. 18 l. 4 Theophylactus. Peractis cunctis quae sufficienter se habebant ad prohibendum Iudaeos, cum illi hoc nequaquam discernerent, tunc duci se permisit; unde dicitur cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum. Augustinus in Ioannem. Comprehenderunt ad quem non accesserunt: nec audierunt illud: accedite ad eum, et illuminamini. Si enim sic accederent, non eum manibus occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, ab eo longius recesserunt. Sequitur et ligaverunt eum; a quo solvi potius velle debuerunt: et erant forte in eis qui postea liberati ab eo, dixerunt: dirupisti vincula mea. Postea vero quam persecutores tradente Iuda dominum ligaverunt, ut intelligatur Iudas non laudabilis utilitate traditionis huius, sed sceleris voluntate damnabilis, subditur et adduxerunt eum ad Annam primum. Chrysostomus in Ioannem. Prae delectatione enim gloriabantur in his quae fiebant, quasi trophaeum statuentes. Augustinus in Ioannem. Nec tacet causam cur ita factum sit, subdens erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Merito et Matthaeus, cum id brevius narrare voluisset, eum ad Caipham ductum fuisse commemorat: quia et ad Annam prius ideo ductus est, quod socer eius fuerit; ut intelligendum sit hoc eumdem Caipham fieri voluisse. Beda. Quatenus dum a consimili pontifice damnaretur, ipse quoque minoris criminis reus haberetur. Vel fortassis sic domus eius sita erat ut praeterire eam non possent. Sive divinitus actum est, ut qui erant affines sanguine, sociarentur in scelere. Sed quod dicitur, quod esset pontifex anni illius, sonat contrarium legi, in qua praeceptum erat ut unus esset pontifex summus, quo mortuo succederet ei filius suus; sed iam pontificatus ambitione erat infectus. Alcuinus. Refert enim Iosephus, istum Caipham, unius anni sacerdotium redemisse. Non ergo mirum si iniquus pontifex inique iudicaverit: saepe qui per avaritiam ad sacerdotium accedit, per iniustitiam in eo servatur. Chrysostomus. Ne autem audiens vincula auditor tumultuetur, recoluit prophetiae, quoniam mors eius salus fuit orbis terrarum; unde sequitur erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudaeis, quia expedit unum hominem mori pro populo: tanta enim est veritatis superabundantia, ut et inimici eam personent.


Lectio 5

[86137] Catena in Io., cap. 18 l. 5 Augustinus de Cons. Evang. De Petri tentatione, quae inter domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant: nam ipsas primo commemorant Matthaeus et Marcus, deinde Petri tentationem; Lucas vero explicat prius tentationes Petri, demum domini contumelias. Ioannes autem incipit Petri tentationem dicere, cum dicit sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius discipulus. Alcuinus. Ex devotione sequebatur magistrum, quamvis a longe propter timorem. Augustinus in Ioannem. Quis sit autem ille alius discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem se idem Ioannes ita significare et addere: quem diligebat Iesus: fortassis ergo et hic ipse est. Chrysostomus in Ioannem. Se autem occultat humilitatis gratia; etenim magnam rectitudinem enarrat, quomodo omnibus fugientibus ipse sequitur. Sed praeponit sibi Petrum, et sui ipsius coactus est meminisse, ut discas quoniam certius aliis enarrat ea quae facta sunt in atrio, quasi intus existens. Succidit autem propriam laudem, subdens discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificis; non enim hoc ut magnum quid de seipso ponit; sed quia dixit quod intravit cum Iesu solus, ut non aestimes hoc excelsae mentis esse, addit causam. Igitur Petrum venisse illuc, amoris fuit; non intrasse autem intro, timoris; unde sequitur Petrus autem stabat ad ostium foris. Alcuinus. Foris stabat qui negaturus erat dominum, nec erat in Christo qui Christum confiteri non erat ausus. Chrysostomus. Sed quoniam et Petrus intrasset utique domum, si ei concessum esset, indicavit subdens exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum. Ideo autem ipse eum non introduxit, quia Christo adhaerebat, et sequebatur eum. Sequitur dixit ergo ancilla ostiaria: numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: non sum. Quid dicis, o Petre? Nonne prius dixisti: et si oportuerit, animam meam pro te ponam? Quid ergo factum est, quoniam nec ostiariae fers interrogationem? Non erat miles qui interrogabat, sed ostiaria vilis; neque dixit: seductoris discipulus es, sed hominis illius; quod miserentis erat. Dicit autem numquid et tu? Quia Ioannes intus erat. Augustinus. Sed quid mirum si Deus vera praedixit, homo autem falsa praesumpsit? Sane in ista quae iam coepta est negatione Petri debemus advertere, non solum ab eo negari Christum qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui negat se esse Christianum. Dominus enim non ait Petro: discipulum meum te negabis; sed: me negabis. Negavit ergo ipsum cum se negavit esse discipulum. Quid autem aliud isto modo quam se negavit esse Christianum? Quam multi postea, etiam pueri et puellae, potuerunt mortem pro Christi confessione contemnere, et regnum caelorum fortiter introire, quod tunc iste non potuit, qui claves regni eius accepit. Ecce unde dictum est sinite hos abire: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Utique enim Petrus, si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret? Chrysostomus. Idcirco autem divinae providentiae secretum permisit ut primus ipse laberetur Petrus, quo erga peccantes duriorem sententiam proprii casus intuitu temperaret. Petrus enim orbis terrarum doctor et magister peccavit, et veniam impetravit, ut haec indulgentiae norma et regula iudicantibus praeberetur. Idcirco enim non Angelis arbitror commissam sacerdotii potestatem, ne cum ipsi minime peccarent, in peccatoribus sine misericordia vindicarent. Homo passibilis supra homines ordinatur, ut dum ipse in aliis suas recolit passiones, mitem apud eos se praebeat et benignum. Theophylactus. Quidam tamen inanem quamdam gratiam appropriantes Petro, dicunt, quod ideo negavit Petrus, quoniam volebat semper esse cum Christo, et sequi continue. Novit enim quod si fateretur se esse de Christi discipulis, divideretur ab eo, et non haberet ultra spatium sequendi videndique dilectum: unde simulabat se officium gerere ministrorum, ne vultus moestitia cognitus excluderetur; unde sequitur stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Erat autem et Petrus stans cum eis, et calefaciens se. Augustinus. Non hiems erat, et tamen frigus erat, quale solet etiam aequinoctio verno accidere. Gregorius Moralium. Iam autem intus a caritatis calore Petrus torpuerat, et ad amorem praesentis vitae, quasi ad persecutorum prunas, infirmitate aestuante recalebat.


Lectio 6

[86138] Catena in Io., cap. 18 l. 6 Chrysostomus in Ioannem. Quia Christo nullum crimen inferre poterant, de discipulis interrogabant; unde dicitur pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis: fortassis ubi erant, vel cuius gratia eos collegit. Hoc autem dicebat quasi seditiosum et novarum rerum factorem eum redarguere volens, quasi nullo alio attendente ei quam eius discipulis. Theophylactus. Explorat insuper de doctrina; unde sequitur et de doctrina eius, cuiusmodi scilicet foret, utrum a lege discrepans et adversa Moysi, ut exinde occasione concepta ut Dei aemulum perdat. Alcuinus. Non enim cognoscendae veritatis amore interrogat, sed ut causam inveniret qua eum accusare potuisset, et tradere Romano praesidi ad damnandum. Sed dominus ita temperavit responsionem ut nec veritatem taceret, nec se defendere videretur; sequitur enim respondit ei Iesus: ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Augustinus in Ioannem. Non praetereunda nascitur hic quaestio: si enim ipsis discipulis non loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam fuerat locuturus, quomodo palam locutus est mundo? Deinde ipsis discipulis suis multo manifestius loquebatur quando cum eis erat remotus a turbis; tunc enim et parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Sed intelligendum est ita eum dixisse palam locutus sum mundo, ac si dixisset: multi me audierunt. Et rursus non erat palam, quia non intelligebant; et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur; quis namque in occulto loquitur qui coram tot hominibus loquitur? Praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos velit innotescere multis. Theophylactus. Reminiscitur autem hic prophetiae quae dicit: non in occulto locutus sum, nec in loco terrae tenebroso. Chrysostomus in Ioannem. Vel locutus est quidem in occulto, sed non, ut hi aestimabant, trepidans et seditionem faciens; sed ubi multorum auditione superiora erant quae dicebantur. Volens autem ex superabundantia fide dignum constituere suum testimonium, subdit quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego; quasi dicat: tu me de meis interrogas; interroga inimicos meos, qui insidiantur mihi. Sunt autem haec verba confidentis in eorum quae dicta erant veritate: haec est enim veritatis inaltercabilis demonstratio, cum inimicos quis invocat teste. Augustinus. Ipsa enim quae audierant et non intellexerant, talia erant ut non possent iuste ac veraciter criminari: et quotiescumque interrogando tentarunt ut invenirent unde accusarent eum, sic eis respondit ut omnes eorum retunderentur doli, et calumniae eorum frustrarentur.


Lectio 7

[86139] Catena in Io., cap. 18 l. 7 Theophylactus. Cum Iesus astantium interpellasset testimonium, volens se minister excusare quod non esset de his qui admirabantur Iesum, percussit eum; unde dicitur haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: sic respondes pontifici? Augustinus de Cons. Evang. Hic sane ostenditur quod Annas pontifex erat, nondum enim erat missus ad Caipham cum hoc diceretur; et hos duos Annam et Caipham pontifices commemorat etiam Lucas in initio Evangelii sui. Alcuinus. Hic impletur prophetia threnorum: dedi maxillam meam percutientibus. Sed Iesus iniuste percussus mansuete respondit; unde sequitur respondit ei Iesus: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? Theophylactus. Quasi dicat: si habes ex his quae nunc a me prolata sunt reprehendere, ostende quod male dixerim; quod si nequis, quid furis? Vel etiam sic: si perperam docui cum in synagogis docebam, certifica principem sacerdotum; quod si recte docui, ita ut etiam vos ministri miraremini, quid me nunc caedis, quem prius admirabaris? Augustinus in Ioannem. Quid ista responsione verius, mansuetius, iustius? Qui enim accepit alapam, numquid vellet eum qui percussit aut caelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum Daemonio volutari, aut etiam alia huiusmodi qualibet poena, vel etiam graviori puniri? Quid horum per potentiam iubere non potuisset per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset, qua vincitur mundus? Hic dicet aliquis: cur non fecit quod ipse praecepit? Percutienti scilicet non sic respondere, sed maxillam debuit alteram praebere. Quid quod et mansuete respondit, et non solum maxillam alteram iterum percussuro, sed totum corpus figendum praeparavit in ligno? Et hinc potius demonstravit sua illa praecepta patientiae non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione fienda: fieri enim potest ut alteram maxillam visibiliter homo praebeat iratus. Quanto ergo melius et respondet vera placatus, et ad perferenda graviora tranquillo animo fit paratus? Chrysostomus in Ioannem. Quid igitur consequens erat, nisi aut redarguere, aut acceptare quod dictum est? Sed hoc non fit: ea enim quae fiebant non erant iudicium, sed seditio et tyrannis. Non invenientes autem quid plus facerent, mittunt eum ligatum ad Caipham; unde sequitur et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Theophylactus. Suspicantes hunc, cum astutior esset, excogitare aliquid posse adversum Iesum dignum morte. Augustinus. Ad illum autem, sicut Matthaeus dicit, ab initio ducebatur, quoniam ipse erat illius anni princeps sacerdotum. Alternis quippe intelligendi sunt solere annis agere pontificatum, et credendum est secundum voluntatem Caiphae id esse factum ut Iesum primo ad Annam ducerent; vel etiam domos eorum ita fuisse positas ut non deberet Annas a transeuntibus praeteriri. Beda. Quod autem dicit ligatum, non sic intelligendum quod tunc tantum fuerit ligatus; sed tunc ligatus est cum est captus: itaque ligatum ad Caipham misit sicut sibi fuerat praesentatus. Sive fieri potuit ut ad horam solveretur, quatenus discuteretur, post hoc discussus iterum ligaretur, et sic ad Caipham mitteretur.


Lectio 8

[86140] Catena in Io., cap. 18 l. 8 Augustinus in Ioannem. Cum dixisset Evangelista, quod Iesum ligatum miserat Annas ad Caipham, reversus est ad locum narrationis, ubi reliquerat Petrum, ut explicaret quod in domo Annae de trina eius negatione contigerat; unde dicitur erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Hic recapitulat quod ante iam dixerat. Chrysostomus in Ioannem. Vel multo stupore detinebatur qui fervidus erat, ut deducto Iesu de cetero non moveretur. Sed hoc fit, ut discas quanta naturae sit imbecillitas, cum Deus hominem dereliquerit. Et interrogatus rursus etiam negat; unde sequitur dixerunt ergo ei: numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille, et dixit: non sum. Augustinus de Cons. Evang. Hoc loco invenimus non ante ianuam, sed ad focum stantem, secundo negasse Petrum; quod fieri non posset nisi iam rediisset postea quam foras exierat, ut Matthaeus dicit. Neque enim iam exierat, et foris vidit eum altera ancilla; sed cum exiret, eum vidit; idest, cum surgeret et exiret, animadvertit eum et dixit his qui erant ibi, idest qui simul erant ad ignem intus in atrio: et hic cum Iesu Nazareno erat. Ille autem qui foras exierat, hoc audito, rediens, iuravit illis contra nitentibus: quia non novi hominem. Deinde in eo quod Ioannes hic ait dixerunt: numquid et tu ex discipulis eius es? Quod redeunti et stanti dictum intelligimus, hoc quoque confirmatur, non illam tantum alteram ancillam, quam commemorant in hac secunda negatione Matthaeus et Marcus, sed alium quemdam, quem commemorat Lucas, cum Petro illud egisse; unde Ioannes dicit dixerunt ergo ei. Ioannes autem secutus de tertia Petri negatione, ita explicat dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: nonne ego vidi te in horto cum illo? Quod Matthaeus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat; Ioannes quoque unum eumdemque cognatum eius cuius abscidit Petrus auriculam: facile est intelligere aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Matthaeum et Marcum; aut quod unus maxime tamquam sciens, et qui eum viderat, affirmabat; ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urgebant. Chrysostomus. Sed neque hortus in memoriam eius reduxit ea quae ibi dicta sunt, neque multa dilectio quam illic per verba multa ostendit; unde sequitur iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Augustinus. Ecce medici completa est praedictio, aegroti convicta praesumptio: non enim factum est quod ille dixerat: animam meam pro te ponam; sed factum est quod ille praedixerat: ter me negabis. Chrysostomus. Evangelistae vero concorditer negationem Petri scripserunt, non discipulum accusantes, sed nos erudire volentes quantum malum sit non Deo totum concedere, sed in semetipso confidere. Beda. Mystice autem per primam Petri negationem illi designantur qui ante passionem ipsius negaverunt eum esse Deum; per secundam vero illi qui post resurrectionem eius in divinitate pariter et humanitate offenderunt. Item per primum galli cantum ipsius designatur capitis resurrectio, per secundum illa quae in fine celebrabitur totius corporis. Per primam autem ancillam, quae Petrum negare coegit, designatur cupiditas; per secundam carnalis delectatio; per unum seu plures servos, Daemones, qui suadent Christum negare.


Lectio 9

[86141] Catena in Io., cap. 18 l. 9 Augustinus in Ioannem. Redit Evangelista ad locum narrationis suae, ubi eam reliquerat ut explicaret Petri negationem; unde dicitur adducunt ergo Iesum ad Caipham in praetorium: ad Caipham quippe ab Anna collega et socero eius dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur ad praetorium, quod nihil aliud vult intelligi quam ubi praeses Pilatus habitavit? Beda. Praetorium enim dicitur sedes praetoris; praetores vero dicuntur praefecti, sive praeceptores, eo quod civibus praecepta donent. Augustinus. Aut igitur aliqua urgente causa de domo Annae, quo ad audiendum ambo convenerant, Caiphas perrexerat ad praetorium praesidis, et socero suo Iesum reliquerat audiendum; aut in domo Caiphae praetorium Pilatus acceperat, et tanta domus erat ut seorsum habitantem dominum suum, seorsum iudicem ferret. Augustinus de Cons. Evang. Tamen ad ipsum Caipham ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est; sed quia iam tamquam convictum reum adducebant, Caiphae autem antea visum fuerat ut Iesus moreretur, nulla mora interposita est quin occidendus Pilato traderetur. Sequitur erat autem mane. Chrysostomus in Ioannem. Antequam gallus cantaret, ad Caipham ducitur; mane vero ad Pilatum: per quae demonstrat Evangelista quoniam per totum intermedium noctis a Caipha interrogatus in nullo redarguitur; et idcirco misit eum Pilato. Sed illa aliis dimittens enarranda, ipse quaesivit quod deinceps est; sequitur enim et ipsi non introierunt in praetorium. Augustinus in Ioannem. Hoc est in eam partem domus quam Pilatus tenebat, si ipsa erat domus Caiphae. Cur autem non introierunt, exponit subdens ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. Chrysostomus. Quoniam tunc Iudaei faciebant Pascha; ipse vero ante unam diem tradidit Pascha, reservans suam occisionem sextae feriae quando vetus Pascha fiebat: vel Pascha dicit totum festum. Augustinus. Dies enim agere coeperant azymorum, quibus diebus contaminatio illis erat in alienigenae habitaculum intrare. Alcuinus. Pascha enim proprie dicebatur dies illa qua agnus ad vesperam quartadecima luna occidebatur; septem vero dies sequentes dies azymorum dicebantur, in quibus nihil fermentatum in domibus eorum debuit inveniri. Sed tamen dies paschalis invenitur inter dies azymorum, ut apud Matthaeum: prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Pascha etiam dies azymorum inveniuntur nominati, sicut hic: ut manducarent Pascha: Pascha enim non immolationem agni hic notat, quae fiebat quartadecima luna ad vesperam; sed magnam solemnitatem, quae quintadecima luna celebrabatur post agni immolationem; quartadecima enim luna dominus, sicut et alii Iudaei, Pascha celebravit; quintadecima luna, quando magna solemnitas celebrabatur, est crucifixus; quartadecima vero luna coepit esse immolatio ex quo captus est in horto. Augustinus. O impia caecitas. Alienigenae iudicis praetorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguinem fundere non timebant. Nam quod etiam dominus erat et vitae dator qui occidebatur, non eorum conscientiae, sed nescientiae deputetur. Theophylactus. Sed Pilatus utcumque procedens mitius, ipse idem egreditur; unde sequitur exivit ergo Pilatus ad eos foras. Beda. Haec autem erat consuetudo Iudaeorum, ut quem mortis reum iudicarent, vinctum praesidi traderent, ut dum praeses vinctum cerneret, intelligeret morti addictum. Chrysostomus. Sed videns eum ligatum et a tot ductum, non aestimavit hoc argumentum esse inaltercabile accusationis, sed interrogat; unde sequitur et dixit eis: quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Inconveniens enim dicit esse, iudicium eos rapuisse, supplicium autem illi concedere. Sed illi renuentes ex directo accusationem, coniecturis quibusdam utuntur; unde sequitur responderunt, et dixerunt: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Augustinus. Interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus liberati, caeci videntes, mortui resurgentes, et, quod omnia superat, stulti sapientes, utrum sit malefactor Iesus. Sed ista dicebant, de quibus per prophetam iam ipse praedixerat: retribuebant mihi mala pro bonis. Augustinus de Cons. Evang. Sed videndum est ne contra sit quod Lucas dicit, certa in eum dicta esse crimina: coeperunt autem illum, inquit, accusare, dicentes: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Sed secundum Ioannem videntur Iudaei noluisse dicere crimina ut eorum auctoritatem secutus Pilatus, quid ei obicerent desineret quaerere; sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. Ergo intelligere debemus et hoc dictum esse, et illud quod Lucas commemoravit: multa enim dicta et multa responsa sunt. Unde in narratione sua quisque posuit quod satis esse iudicavit: nam et ipse Ioannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis videbimus. Itaque sequitur dicit ergo eis Pilatus: accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. Theophylactus. Quasi dicat: quoniam ad votum iudicium poscitis, et superbitis, ac si nihil unquam profanum egeritis, accipite vos et damnate; ego nequaquam talis iudex efficiar. Alcuinus. Vel hoc dicit, quasi dicat: vos qui legem habetis, scitis quid lex de talibus iudicet; secundum quod iustum esse scitis, ita facite. Sequitur dixerunt ergo Iudaei: nobis non licet interficere quemquam. Augustinus in Ioannem. Sed nonne lex praecepit, ne malefactoribus, praesertim seductoribus adeo qualem istum putabant, parcant? Sed intelligendum est eos dixisse non sibi licere interficere quemquam propter festi diei sanctitatem quam celebrare iam coeperant. Ita ne omnem sensum nimia malitia perdidistis, ut ideo vos a sanguine innocentis impollutos esse credatis, quia eum fundendum alteri traditis? Chrysostomus in Ioannem. Vel ideo ipsi eum non interfecerunt, quia multum de potestate eorum abscissum erat eis Romanis regibus subiacentibus. Vel aliter. Quia dixerat eis secundum legem vestram interficite eum, volentes ostendere quod peccatum eius non est Iudaicum, dicunt non licet nobis: non enim secundum legem nostram peccavit; sed crimen eius est publicum, quia se regem dixit. Vel quia eum crucifigi cupiebant, ut etiam modo mortis eum diffament. Non autem licebat eis crucifigere. Sed quod alio modo interficiebant, monstrat Stephanus ab eis lapidatus; et ideo subditur ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua morte esset moriturus: quoniam scilicet Iudaeis crucifigere non licebat. Aut dicit hoc Evangelista, quoniam non ab eis solum, sed et a gentibus debebat interfici. Augustinus. Sic enim legimus apud Marcum, ubi ait: ecce ascendimus Ierosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et tradent eum gentibus. Pilatus autem Romanus erat, eumque in Iudaeam Romani praesidem miserant. Ut ergo iste sermo Iesu impleretur, idest ut eum sibi traditum gentes interficerent, noluerunt eum accipere, dicentes nobis non licet interficere quemquam.


Lectio 10

[86142] Catena in Io., cap. 18 l. 10 Chrysostomus in Ioannem. Pilatus ab odio Iudaeorum eripi volens, iudicium non protraxit in longum; unde dicitur introivit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Iesum. Theophylactus. Seorsum, eo quod magnam habebat de eo suspicionem. Proponebat autem omnia exquisite rimari amoto strepitu Iudaeorum; unde sequitur et dixit ei: tu es rex Iudaeorum? Alcuinus. His verbis ostendit Pilatus Iudaeos obiecisse hoc criminis, ut diceret se esse regem Iudaeorum. Chrysostomus. Vel hoc Pilatus a multis audierat. Quia vero nihil illi habebat dicere, ut non multa fieret investigatio, quod communiter dicebatur, hoc in medium ducere vult. Sequitur et respondit Iesus: a temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? Theophylactus. Innuit ex hoc, Pilatum esse vecordem, ac indiscrete iudicantem; ac si diceret: si hoc ex te ipso loqueris, pande signa meae rebellionis; at si ab aliis percepisti, inquisitionem fac ordinariam. Augustinus in Ioannem. Sciebat utique dominus et quod ipse interrogavit, et quod ille responsurus fuit; sed tamen dici voluit, non ut ipse sciret, sed ut conscriberetur quod voluit ut sciretur. Chrysostomus. Non ergo ignorans interrogat, sed ab ipso accusari Iudaeos volens; unde sequitur respondit Pilatus: numquid ego Iudaeus sum? Augustinus. Abstulit a se suspicionem qua posset putari a semetipso dixisse, id se a Iudaeis audisse demonstrans; unde subdit gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi. Deinde dicendo quid fecisti? Satis ostendit illud ei pro crimine obiectum; tamquam diceret: si te regem negas, quid fecisti, ut tradereris mihi? Quasi mirum non esset, si puniendus iudici traderetur qui se diceret regem. Chrysostomus. Reducit autem Pilatum non valde malum existentem, et vult ostendere quod non est homo nudus, sed Deus et Dei filius: et quod formidaverit Pilatus, dissolvit tyrannidis suspicionem; unde sequitur respondit Iesus: regnum meum non est de hoc mundo. Augustinus. Hoc est quod bonus magister scire nos voluit. Sed prius nobis demonstranda fuerat vana hominum de regno eius opinio, sive gentium, sive Iudaeorum, a quibus id Pilatus audierat; quasi propterea fuisset morte plectendus, quod illicitum affectaverit regnum, vel quoniam solent regnaturi invidere regnanti: et videlicet cavendum erat ne huius regnum sive Romanis sive Iudaeis esset adversum. Quod si interrogante Pilato continue respondisset, non etiam Iudaeis, sed solis gentibus hoc de se opinantibus respondisse videretur. Sed post responsionem Pilati, iam Iudaeis et gentibus opportunius aptiusque respondit; quasi dicat: audite, Iudaei et gentes, non impedio dominationem vestram in hoc mundo. Quid vultis amplius? Venite credendo ad regnum quod non est de hoc mundo. Quid est enim eius regnum, nisi credentes in eum? Quibus dicit: de hoc mundo non estis; quamvis eos esse vellet in mundo. Unde et hic non ait regnum meum non est in hoc mundo; sed non est de hoc mundo. De mundo enim est quidquid hominum a Deo quidem creatum, sed ex Adam vitiata stirpe generatum est; factum est autem regnum non iam de mundo quidquid inde in Christo regeneratum est. Sic enim nos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii caritatis suae. Chrysostomus. Vel hoc dicit, quoniam non tenet regnum ut hic reges terreni tenent; sed quoniam desuper habet principatum, qui non est humanus, sed multo maior et clarior; unde subdit si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis. Ostendit hic regni eius quod apud nos est imbecillitatem, quoniam a ministris habet fortitudinem; superius vero regnum sufficiens est sibi ipsi, nullo indigens. Si igitur maius est illud regnum, volens captus est, seipsum tradens. Augustinus. Cum autem probasset regnum suum non esse de hoc mundo, subdit nunc autem regnum meum non est hinc. Non dixit: non est hic: hic enim est regnum eius usque ad finem saeculi, habens intra se commixta zizania usque ad messem; sed tamen non est hinc, quia peregrinatur in mundo. Theophylactus. Vel ideo non dicit: non est hic, sed non est hinc: nam regnat in mundo, et utitur eius provisione, et iuxta votum cuncta disponit; non est autem ab infimis constitutum regnum eius, sed caelitus et ante saecula. Chrysostomus. Hinc autem haeretici accipientes occasionem, alienum eum esse a mundi conditione dicunt. Sed cum dicit regnum meum non est hinc, non privat mundum a sua providentia et praelatione; sed ostendit regnum suum non esse humanum neque corruptibile. Sequitur dicit itaque ei Pilatus: ergo rex es tu? Respondit Iesus: tu dicis quia rex sum ego. Augustinus. Non quia regem se timuit confiteri: sed ita dictum est, ut neque regem se neget, neque regem se talem esse fateatur cuius regnum putetur esse de hoc mundo. Dictum est enim tu dicis, ac si diceretur: carnalis carnaliter dicis. Deinde subiungit ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Non est producenda huius pronominis syllaba quod ait in hoc natus sum, tamquam dixerit: in hac re natus sum; sed corripienda, tamquam dixerit: ad hoc natus sum; sicut et ait ad hoc veni in mundum. Unde manifestum est eum temporalem nativitatem suam hic commemorasse, qua incarnatus venit in mundum; non illam sine initio qua Deus erat. Theophylactus. Vel aliter. Quaesito per Pilatum si dominus esset rex, ego, inquit, in hoc natus sum, idest ad hoc quia rex sum; hoc enim ipso quod a rege productus sum, me quoque testor fore regem. Chrysostomus in Ioannem. Si igitur rex natus est, nihil nisi accipiens habet. Ad hoc, inquit, veni, ut testimonium perhibeam veritati, hoc est, ut hoc ipsum suadeam omnibus. Et notandum est, quod suam humilitatem ostendit, dum dicentibus quoniam malefactor est, ferebat silens; quando vero interrogatus est de regno, tunc locutus est ad Pilatum, erudiens eum et reducens ad altiora: et ostendit se nihil versutum operatum esse, per hoc quod dicit ut testimonium perhibeam veritati. Augustinus. Cum autem Christus testimonium perhibeat veritati, testimonium perhibet sibi: eius quippe est vox: ego sum veritas. Sed quia non omnium est fides, adiungit, atque ait omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Audit utique interioribus auribus; idest, obedit meae voci; ac si diceret: credit mihi. Quod vero ait omnis qui est ex veritate, gratiam commendavit, qua secundum propositum vocat. Nam si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes veritas creaverit, quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt, quibus ut obediant veritati, ex ipsa veritate praestatur. Si enim dixisset: omnis qui audit vocem meam, ex veritate est, ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati. Non autem hoc dicit, sed ait omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Audit utique, ac per hoc non ideo est ex veritate quia eius audit vocem, sed ideo audit quia ex veritate est: quia hoc illi donum ex veritate collatum est. Chrysostomus. Haec autem dicens, attrahit, et suadet fieri eorum quae dicuntur, auditorem: ita denique et eum cepit his brevibus verbis, ut quaereret quid est veritas; sequitur enim dixit ei Pilatus: quid est veritas? Theophylactus. Nam fere ab hominibus evanuerat, et cunctis erat incognita, dum essent increduli.


Lectio 11

[86143] Catena in Io., cap. 18 l. 11 Augustinus in Ioannem. Cum dixisset Pilatus quid est veritas? Credo in mentem illi venisse continuo consuetudinem Iudaeorum, qua solet eis dimitti unus in Pascha; et ideo non expectavit ut responderet ei Iesus, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo posset eis in Pascha dimitti; quod eum valde voluisse manifestum est; unde dicit et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos. Chrysostomus in Ioannem. Sciebat enim quidem quoniam haec indigebat tempore interrogatio; oportebat autem eum eripere ab impetu Iudaeorum; idcirco et exivit. Alcuinus. Vel non expectabat audire responsum, quia forte indignus fuit audire. Sequitur et dixit eis: ego nullam in eo invenio causam. Chrysostomus. Non dixit: quia peccavit, et dignus est morte, donate eum festo; sed primum eum excusans, tum rogat ex abundanti, ut si nollent eum ut innocentem dimittere, saltem obnoxium donarent tempori, ideoque induxit est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha. Beda. Haec consuetudo non erat legis praeceptum, sed ex antiqua patrum traditione descendit, ut ob recordationem liberationis ex Aegypto unum etiam in die Paschae dimitterent vinctum. Deinde exhortative dicit. Vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? Augustinus. Avelli enim ex eius corde non potuit Iesum regem Iudaeorum esse, tamquam hoc ibi sicut in titulo ipsa veritas fixerit, de qua quid esset interrogavit. Theophylactus. Pulchre autem Pilatus respondet per hoc quod in nullo Iesus erraverit; sed frustra inquietetur ab eis velut regnum desiderans. Non enim eum qui se regem assereret ac aemulum Romanae potestatis, Romanorum vicarius absolvisset. Quamobrem in hoc quod dixit regem Iudaeorum absolvam, prorsus innoxium Iesum prodit, illuditque Iudaeos; quasi dicat: quem vos criminamini ut regem se putantem, hunc ego absolvi iubeo quasi talem non existentem. Augustinus. Sed hoc audito clamaverunt; unde sequitur clamaverunt omnes rursum dicentes: non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. Non reprehendimus, o Iudaei, quod per Pascha liberastis nocentem, sed quod occidistis innocentem; quod tamen nisi fieret, verum Pascha non fieret Beda. Quia ergo reliquerunt salvatorem et petiverunt latronem, usque hodie Diabolus sua latrocinia exercet in ipsos. Alcuinus. Barabbas autem interpretatur iste filius magistri eorum, idest Diaboli, qui huic latroni in suo scelere, Iudaeis in sua perfidia magister fuit.


Caput 19
Lectio 1

[86144] Catena in Io., cap. 19 l. 1 Augustinus in Ioannem. Cum Iudaei clamassent, non Iesum sibi dimitti a Pilato velle propter Pascha, sed Barabbam latronem, subditur tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit. Hoc Pilatus non ob aliud fecisse credendus est nisi ut eius iniuriis Iudaei satiati, sufficere sibi aestimarent, et usque ad eius mortem saevire desisterent. Ad hoc pertinet quod idem praeses etiam cohortem suam permisit facere quae sequuntur; aut fortassis et iussit: dixit enim quid deinde fecerint milites, Pilatum tamen id iussisse non dixit; sequitur enim et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius, et veste purpurea circumdederunt eum: et veniebant ad eum, et dicebant: ave, rex Iudaeorum, et dabant ei alapas. Chrysostomus in Ioannem. Quia enim Pilatus dixit eum regem Iudaeorum, schema ei contumeliae de reliquo apponunt. Beda. Nam pro diademate spineam illi imposuerunt coronam, et pro purpureo vestimento, quo reges veteres utebantur, vestem purpuream ei circumdant: ubi non debet videri contrarium quod Matthaeus dicit circumdedisse chlamydem coccineam, quia, ut Origenes refert, unius sunt materiae coccus et purpura: cocculae enim inciduntur, et ex his guttae sanguinis fluunt, ex quibus utriusque generis tingitur vestimentum. Et quamvis hoc milites illudendo facerent, nobis tamen operabantur mysteria. Nam per spineam coronam nostrorum designatur peccatorum susceptio, quae sicut spinas terra nostri corporis germinat. In vestimento purpureo caro passionibus subiecta significatur. Purpura etiam vestitur, cum de triumphis sanctorum martyrum gloriatur. Chrysostomus. Non autem iniunctio principis erat quod faciebant, sed ad gratiam Iudaicam hoc faciebant; quia neque circa initium ab illo iussi iverunt nocte; sed Iudaeis pecuniarum gratia gratificantes omnia audebant: tot autem et talibus factis ipse stabat silens. Tu vero audiens haec, in mente habe continue: et regem orbis terrarum et Angelorum dominum videns contumeliam patientem et omnia ferentem silentio imitare. Augustinus. Sic enim implebantur quae de se dixerat Christus; sic martyres informabantur ad omnia quae persecutores libuit facere, perferenda; sic regnum quod de hoc mundo non erat, superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate vincebat. Chrysostomus. Ut autem convicium quod a militibus factum erat in eum, videntes respirent a passione, coronatum Iesum adduxit ad eos; unde sequitur exivit iterum Pilatus foras, et dixit eis: ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam in eo causam invenio. Augustinus. Hinc apparet non ignorante Pilato haec a militibus facta, sive iusserit ea, sive permiserit illa, scilicet causa quam supra diximus, ut haec eius ludibria inimici libentissime viderent, et ulterius sanguinem non sitirent; unde sequitur exivit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum: non clarus imperio, sed plenus opprobrio. Sequitur et dicit eis: ecce homo; quasi dicat: si regi invidetis, iam parcite, quia abiectum videtis: fervet ignominia, frigescat invidia.


Lectio 2

[86145] Catena in Io., cap. 19 l. 2 Augustinus in Ioannem. Iudaeorum invidia pro Christi ignominia non frigescit: inardescit potius et increscit; unde dicitur cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: crucifige, crucifige eum. Chrysostomus in Ioannem. Vidit ergo Pilatus omnia inaniter fieri; unde sequitur dicit eis Pilatus: accipite eum vos, et crucifigite. Execrantis est hoc verbum, et ad rem non concessam eos impellentis: ipsi enim ducebant eum, ut cum praesidis iudicio hoc fieret. Contigit autem contrarium, iudicio praesidis eum magis absolvi; unde sequitur ego enim non invenio in eo causam: continue enim eum ab accusationibus eruit: unde manifestum est quoniam et priora propter illorum concessit insaniam. Sed Iudaeos canes nil horum in verecundiam convertit; nam sequitur responderunt Iudaei: nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit. Augustinus. Ecce alia maior invidia: parva quidem illa videbatur velut affectatae illicito ausu regiae potestatis: et tamen neutrum sibi Iesus mendaciter usurpavit; sed utrumque verum est: et unigenitus est Dei filius, et rex a Deo constitutus super Sion montem sanctum eius: et utrumque nunc demonstraret, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse patientior. Chrysostomus. Ad invicem enim ipsis disputantibus silebat, implens propheticum illud quod non aperuit os suum; in humilitate sua iudicium ei sublatum est. Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione Iudaeorum dictum: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, ut adiungatur quia filium Dei se fecit. Chrysostomus. Deinde Pilatus quidem timet ab ipsis auditis, et formidavit ne forte verum esset quod dicebatur, et videretur inique agere; unde sequitur cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Beda. Non timuit quia legem audivit, quia alienigena erat; sed magis timuit, ne filium Dei occideret. Chrysostomus. Illi vero hoc dicentes non horruerunt; sed interficiunt eum pro quibus oportuerat adorare.


Lectio 3

[86146] Catena in Io., cap. 19 l. 3 Chrysostomus in Ioannem. Pilatus timore concussus, rursus inquisitionem facit; unde dicitur et ingressus est praetorium iterum, et dicit ad Iesum: unde es tu? Non autem ultra interrogat: quid fecisti? Sequitur Iesus autem responsum non dedit ei. Qui enim audivit, quoniam in hoc natus sum et ad hoc veni, et quoniam regnum meum non est hinc, cum debuisset resistere et eripere eum, hoc quidem non fecit, sed secutus est Iudaicum impetum. Propterea ergo nihil ei respondit, quoniam inaniter omnia interrogabat. Sed et aliter operibus testantibus ei, nolebat per sermones vincere, et excusationes componere, ostendens quoniam ad hoc venit. Augustinus in Ioannem. Hoc autem silentium domini nostri Iesu Christi non semel factum, collatis omnium Evangelistarum narrationibus, reperitur: et apud principem sacerdotum, et apud Herodem, et apud ipsum Pilatum, ut non frustra de illo prophetia processerit: sicut agnus coram tondente fuit sine voce, sic non aperuit os suum, tunc utique quando interrogantibus non respondit; quamvis enim quibusdam interrogantibus saepe responderit, tamen propter illa in quibus noluit respondere, ad hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur; idest, non sicut male sibi conscius, qui de peccatis convincebatur suis, sed sicut mansuetus qui pro peccatis immolabatur alienis. Chrysostomus. Quia igitur siluit, sequitur dicit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Vide qualiter seipsum condemnavit. Si enim in te totum positum est, cuius gratia nullam causam inveniens, non absolvis? Quia igitur adversus seipsum protulit, respondit Iesus: non haberes potestatem adversum me ullam, nisi datum esset tibi desuper, ostendens quoniam non simpliciter et secundum aliorum consequentiam hoc fit, sed mystice consummatur. Ne igitur hoc audiens aestimes eum ab omni erutum crimine, subdit propterea qui tradidit me tibi, peccatum maius habet. Et nimirum si datum erat, neque hic neque illi obnoxii sunt criminibus; inaniter dicis. Hoc enim datum est, idest concessum; ac si diceret: permisit hoc fieri; neque tamen propterea extra nequitiam sunt. Augustinus. Ecce respondit. Proinde ubi non respondebat, non sicut reus, sive dolosus, sed sicut ovis silebat; ubi respondebat, sicut pastor docebat. Discamus ergo quod dixit, quod et per apostolum docuit quia non est potestas nisi a Deo; et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum livore tradit, quam potestas ipsa si eum timore alicuius maioris potestatis occidit. Talem quippe Deus dederat illi potestatem ut esset etiam sub Caesaris potestate: quapropter inquit non haberes adversum me potestatem ullam, idest quantulamcumque habes, nisi hoc ipsum, quidquid est, tibi esset datum desuper. Sed quia scio quantum sit, non enim tantum est ut tibi omni modo liberum sit, propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet. Ille quippe me tuae potestati tradidit invidendo; tu vero eamdem potestatem in me exerciturus es metuendo. Nec timendo quidem, praesertim innocentem hominem, homo debet occidere; sed id zelando facere multo maius malum est quam timendo; et ideo non ait qui me tibi tradidit, ipse habet peccatum, tamquam ille non haberet; sed ait maius peccatum habet, ut etiam se habere intelligeret. Theophylactus. Dicit autem qui tradidit me tibi, idest Iudas, vel etiam turba. Cum ergo patens responsum Iesus ediderit, quod nisi ego memetipsum praeberem, et pater concederet, non haberes potestatem in me; ex hoc potius ipsum absolvere Pilatus satagebat; unde sequitur et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Augustinus. Lege superiora, et invenies iam dudum eum quaerere dimittere Iesum. Exinde itaque intelligendum est, propter hoc, idest ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem sibi traditum.


Lectio 4

[86147] Catena in Io., cap. 19 l. 4 Augustinus in Ioannem. Maiorem timorem se ingerere putaverunt Iudaei Pilato terrendo de Caesare ut occideret Christum, quam superius ubi dixerunt nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit; unde dicitur Iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris: omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. Chrysostomus in Ioannem. Sed unde habetis hoc demonstrare? A purpura, a diademate, a curru, a militibus? Nonne solus semper cum duodecim discipulis incedebat, per omnia vilia transiens, et cibum et stolam et habitationem? Augustinus. Pilatus autem eorum legem non timuit ut occideret; sed magis filium Dei timuit, ne occideret. Nunc vero non sic potuit contemnere Caesarem auctorem potestatis suae, quemadmodum legem gentis alienae; unde subditur Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum, et sedit pro tribunali in loco qui dicitur lithostratos, Hebraice autem Gabbatha. Chrysostomus. Exiit quidem, ut scrutaturus rem: sedere enim pro tribunali, hoc ostendebat. Glossa. Sicut enim tribunal est iudicum, sic thronus vel solium regum, et cathedra doctorum. Beda. Lithostratos autem dicitur pavimentum quasi lapide stratum; et erat locus sublimis. Sequitur erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta. Alcuinus. Parasceve, idest praeparatio; hoc nomine dicebatur sexta sabbati, in qua praeparabant necessaria sabbato, ut de manna dictum est: sexta die colligetis duplum. Quia enim sexta die homo est factus, et in septima requievit Deus, ideo sexta die pro homine patitur, sabbato quiescit in sepulchro. Hora autem erat quasi sexta. Augustinus in Ioannem. Quid est ergo quod Marcus dicit: erat hora tertia quando crucifixerunt eum, nisi quia hora tertia crucifixus est dominus linguis Iudaeorum, hora sexta manibus militum? Ut intelligamus horam quintam iam fuisse transactam, et aliquid de sexta coeptum, quando sedit pro tribunali Pilatus, quae dicta est a Ioanne hora quasi sexta; et cum duceretur et crucifigeretur, et iuxta eius crucem gererentur quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur: ex qua hora usque ad nonam sole obscurato, tenebras factas, trium Evangelistarum, Matthaei, Marci et Lucae contestatur auctoritas. Sed quoniam Iudaei facinus interfecti Christi a se in Romanos, idest Pilatum et eius milites, transferre conati sunt, propterea Marcus ea hora qua Christus a militibus crucifixus est praetermissa, tertiam potius horam recordatus expressit, ut non tantum milites reperiantur crucifixisse Iesum, verum etiam Iudaei, qui ut crucifigeretur, hora tertia clamaverunt. Est et alia huius solutio quaestionis, ut non hic accipiatur hora sexta diei; quia neque Ioannes ait: erat hora diei quasi sexta; sed ait erat parasceve hora quasi sexta. Parasceve autem Latine praeparatio est Pascha enim nostrum, ut dicit apostolus, immolatus est Christus: cuius Paschae praeparationem si ab hora noctis nona computemus, quando videntur principes sacerdotum pronuntiasse domini immolationem, dicentes: reus est mortis, usque ad horam diei tertiam, qua crucifixum esse Christum Marcus Evangelista testatur, sex horae sunt: tres nocturnae et tres diurnae. Theophylactus. Solvunt autem quidam, quod ex peccato scriptoris contigerit apud Graecos: nam quaedam littera Graeca nomine gamma, cuius talis est figura g, tertiam horam importat: quaedam autem figura, quae ab eis vocatur episemon, quae talis est s, sextam horam importat. Ex negligentia ergo scriptorum, praecedens figura cedere potuit in sequentem. Chrysostomus in Ioannem. Pilatus ergo, ut scrutaturus exiens, nullam tamen scrutationem faciens, tradit eum, aestimans movendos esse eos; unde sequitur et dixit Iudaeis: ecce rex vester. Theophylactus. Quasi dicat: ecce qualem hominem fatemini quod imperium vestrum capesseret, humilis, ut nihil tale possit tentare. Chrysostomus. Et nimirum quae dicta sunt erant sufficientia ut facerent eos de cetero ab ira cessare; sed trepidabant, ne dimissus, rursus turbam ducat. Amor etenim principatus versutum quid est, et animum sufficiens perdere: propterea magis insistunt; unde sequitur illi autem clamabant: tolle, tolle. Interficere enim eum conantur exprobratissima morte; unde subdunt crucifige eum, formidantes, ne aliqua eius post ipsum fiat memoria. Augustinus. Adhuc autem Pilatus terrorem, quem de Caesare ingesserant, superare conatur; unde subditur dixit eis Pilatus: regem vestrum crucifigam? De ignominia eorum volens eos frangere, quos de ignominia Christi mitigare non potuit. Sequitur responderunt pontifices: non habemus regem, nisi Caesarem. Chrysostomus. Volentes seipsos submiserunt supplicio; propterea et Deus tradidit eos; quia enim concorditer negaverunt regnum Dei, dimisit eos in suum iudicium incidere: regnum enim Christi refutantes, id quod Caesaris est super seipsos vocabant. Augustinus. Sed Pilatus timore mox vincitur; unde sequitur tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Apertissime enim contra Caesarem venire videretur, si regem se non habere nisi Caesarem profitentibus, alium regem vellet ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus ei tradiderunt occidendum. Non autem dictum est tradidit eis illum ut crucifigerent illum, sed ut crucifigeretur, scilicet iudicio ac potestate praesidis. Sed ideo illis traditum dixit Evangelista, ut eos crimine implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet; non enim faceret hoc Pilatus, nisi ut id quod eos cupere cernebat, impleret.


Lectio 5

[86148] Catena in Io., cap. 19 l. 5 Glossa. Ad mandatum praesidis, milites Christum susceperunt crucifigendum; unde dicitur susceperunt autem Iesum, et eduxerunt. Augustinus in Ioannem. Potest enim hoc iam referri ad milites apparitores praesidis: nam postea evidentius dicitur: milites ergo cum crucifixissent eum quamvis Evangelista, etiam si totum Iudaeis tribuit, merito facit: ipsi enim fecerunt quidquid ut fieret extorserunt. Chrysostomus in Ioannem. Sed quia lignum ut profanum putabant et vitabant, et neque tangere ipsum sustinebant; crucem Iesu ut condemnato imponunt; unde sequitur et baiulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, Hebraice autem Golgotha, ubi eum crucifixerunt. Ita et in typo factum est: Isaac etenim ligna portavit; sed tunc quidem usque ad patris beneplacitum res processit; nunc autem in rebus effectum obtinuit, veritas enim erat. Theophylactus. Sed quodammodo, ut illic Isaac dimissus est, et mactatus est aries, sic et hic divina natura manet impassibilis; sed humanitas, secundum quam aries dicitur, tamquam errantis arietis Adae filius, hic mactata est. Sed qualiter alius Evangelista dicit, quod angariaverunt Simonem, ut crucem portaret? Augustinus de Cons. Evang. Utrumque factum invenimus: primo id quod Ioannes dicit, deinde quod ceteri tres; unde intelligitur quod ipse sibi portabat crucem, cum exiret in locum memoratum. Augustinus in Ioannem. Grande spectaculum; sed si spectet impietas, grande ludibrium; si pietas, grande mysterium. Videt impietas regem pro virga regni lignum sui portare supplicii: videt pietas regem baiulantem lignum ad seipsum figendum, quod fixurus fuerat etiam in frontibus regum, spernendum oculis impiorum, in quo erant gloriatura corda sanctorum: ipsam crucem suam gestans humero commendabat, et lucernae arsurae, quae sub modio ponenda non erat, candelabrum ferebat. Chrysostomus. Et sicut victores, ita et ipse in humeris portabat victoriae signum. Quidam autem dicunt, quod in illo loco qui Calvariae dicebatur, Adam mortuus est et sepultus; ut in loco ubi mors regnavit, illic et Iesus trophaeum statuerit. Hieronymus super Matth. Favorabilis interpretatio et mulcens aurem populi, nec tamen vera. Extra urbem enim et foris portam loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum, et Calvariae, quasi decollatorum, sumpsere nomen. Adam vero sepultum iuxta Ebron et Arbee in Iesu filii Nave volumine legimus. Chrysostomus. Crucifigebant autem eum cum latronibus; unde sequitur et cum eo alios duos hinc et inde: medium autem Iesum: in hoc prophetiam implentes, quoniam cum iniquis reputatus est. Quae enim conviciantes faciebant, haec veritati conferebant: volebat enim Daemon quod fiebat obumbrare, sed non valuit: tribus enim in cruce affixis, miracula quae fiebant, nulli ascripsit, nisi soli Iesu. Ita inanes Diaboli artes factae sunt. Nec solum non obfuit gloriae eius; sed contulit non parum: nam latronem in cruce convertere, et in Paradisum inducere, non minus fuit quam concutere petras. Augustinus. Tamen et ipsa crux, si attendas, tribunal fuit: in medio enim iudice constituto, unus latro, qui credidit, liberatus; alter, qui insultavit, damnatus est: iam significabat quod facturus est de vivis et mortuis, alios positurus ad dexteram, alios vero ad sinistram.


Lectio 6

[86149] Catena in Io., cap. 19 l. 6 Chrysostomus in Ioannem. Sicut in trophaeo litterae ponuntur victoriam ostendentes, ita Pilatus titulum cruci Christi inscripsit; unde dicitur scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem: simul quidem pro Christo respondens, ut eum a communione latronum discerneret; simul autem et de Iudaeis ulciscens, ostendens scilicet ipsorum malitiam, dum in suum regem insurrexerunt; unde sequitur erat autem scriptum: Iesus Nazarenus rex Iudaeorum. Beda. In quo monstrabatur iam tum regnum ipsius, non, ut ipsi putabant, destructum, sed potius augmentatum. Augustinus in Ioannem. Sed Iudaeorum tantum rex Christus est, an etiam gentium? Immo et gentium; cum enim dixisset: ego autem sum constitutus rex ab eo super Sion montem sanctum eius, subiecit: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Magnum ergo volumus intelligi in hoc titulo sacramentum: quia scilicet oleaster factus est particeps pinguedinis oleae, non olea particeps facta est amaritudinis oleastri. Rex ergo Iudaeorum Christus, secundum Iudaeorum circumcisionem, non carnis, sed cordis; non littera, sed spiritu. Sequitur hunc ergo titulum multi legebant Iudaeorum: quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus. Chrysostomus. Credibile autem est multos gentiles simul cum Iudaeis propter festum convenisse; et ideo ut nullus ignoraret, non in una lingua, sed in tribus scripsit; unde subditur et erat scriptum Hebraice, Graece et Latine. Augustinus. Hae quippe tres linguae ibi prae ceteris eminebant: Hebraea propter Iudaeos in lege Dei gloriantes; Graeca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos multis et pene omnibus tunc gentibus imperantes. Theophylactus. Significat autem superscriptio triplici sermone figurata, dominum esse regem practicae, physicae, nec non theologiae. Nam per Latinas litteras figuratur practica, eo quod Romanorum imperium potentissimum, satisque officiosum in expeditionibus fuerit. Per Graecas vero litteras physica figuratur: Graeci namque erga naturalium speculationem insudaverunt. Demum per Hebraicas theologia praetenditur, dum Iudaeis est credita rerum divinarum agnitio. Chrysostomus. Iudaei autem crucifixo invidebant; unde sequitur dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: noli scribere: rex Iudaeorum; sed: quia ipse dixit: rex sum Iudaeorum. Nam haec quidem enuntiatio est, et communis sententia. Si vero adiciatur quoniam ipse dixit, ipsius petulantiae et extollentiae ostenderetur crimen esse. Sed Pilatus in priori stetit mente; unde sequitur respondit Pilatus: quod scripsi scripsi. O ineffabilem vim divinae operationis etiam in cordibus ignorantium. Nonne occulta vox quaedam Pilato intus quodam, si dici potest, clamoso silentio personabat quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est: ne corrumpas tituli inscriptionem? Sed quid loquimini, insani pontifices? Numquid enim propterea non erit verum, quia Iesus ait: rex sum Iudaeorum? Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod veritas dixit? Ideo enim Pilatus quod scripsit scripsit, quia dominus quod dixit dixit.


Lectio 7

[86150] Catena in Io., cap. 19 l. 7 Augustinus in Ioannem. Iudicante Pilato, milites qui ei parebant crucifixerunt Iesum; unde dicitur milites ergo, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius: et tamen si voluntates, si clamores eorum cogitemus, Iudaei magis crucifixerunt. Sed de partitione sortitioneque vestimentorum eius, ceteri Evangelistae brevius et clause; iste vero apertissime locutus est; nam sequitur et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem: unde apparet quatuor fuisse milites qui in eo crucifigendo praesidi paruerunt. Sequitur et tunicam: subaudiendum est: acceperunt; ut iste sit sensus: acceperunt autem et tunicam; et sic locutus est, ut de ceteris vestimentis nullam sortem missam esse videamus; sed de tunica, quam simul cum ceteris acceperunt, sed non similiter diviserunt; de hac enim sequitur exponens erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Chrysostomus in Ioannem. Ipsam speciem tunicae Evangelista historice designat: quia enim in Palaestina duos pannos connectentes subtexunt indumenta, ostendit Ioannes quod talis erat tunica Iesu; occulte vilitatem vestimentorum insinuans. Theophylactus. Alii vero dicunt, quod apud Palaestinam telas contexunt, non velut apud nos texuntur, existente superius stamine, inferius vero texentibus; ut sic non versus partem supremam textura protendat, sed e contra. Augustinus. Cur autem de illa sortem miserint narrat, dicens dixerunt ergo ad invicem: non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit. Apparet itaque in aliis vestimentis aequales se habuisse partes, ut sortiri necesse non fuerit; in illa vero una non eos habere potuisse singulas partes nisi scinderetur, ut pannos eius inutiliter tollerent: quod ne facerent, ad unum eam pervenire sortitione maluerunt. Huius Evangelistae narrationi consonat et propheticum testimonium; unde subiungit ut Scriptura impleretur dicens: partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem. Chrysostomus. Intuere prophetiae certitudinem: non enim quae partiti sunt solum, sed et quae non partiti sunt, dixit propheta: nam vestimenta quidem diviserunt, sed vestem sorti concesserunt. Augustinus. Matthaeus dicendo: diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes, totam divisionem vestimentorum voluit intelligi, et ad illam tunicam pertinere, de qua sortem miserunt. Tale est quod etiam ait Lucas: dividentes vestimenta eius, miserunt sortes. Dividentes enim venerunt ad tunicam, de qua est sortitio. Dicendo autem sortes, pluralem numerum pro singulari posuit. Marcus autem solus videtur intulisse aliquam quaestionem: dicendo enim: mittentes sortem super eis, quis quid tolleret, tamquam super omnibus vestimentis, non super sola tunica sors missa sit, locutus videatur. Sed haec brevitas obscuritatem facit. Sic enim dictum est: mittentes sortem super eis, ac si diceretur: mittentes sortem cum dividerentur. Cum autem dicit: quis quid tolleret, idest quis tunicam tolleret, tamquam si totum ita diceretur: mittentes sortem super eis, quis tunicam, quae partibus aequalibus superfuerat, tolleret. Quadripartita autem vestis domini nostri Iesu Christi, quadripartitam figuravit eius Ecclesiam, quatuor scilicet partibus in orbe diffusam, et in eisdem aequaliter, idest concorditer, distributam. Tunica vero illa sortita, omnium partium significat unitatem, quae caritatis vinculo continetur. Si autem caritas et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est, secundum illud: super omnia autem haec caritatem habete; merito vestis, qua significatur, desuper contexta perhibetur. Et addidit per totum: quia nemo eius est expers qui pertinere invenitur ad totum, a quo toto Catholica vocatur Ecclesia. Inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur; et ad unum provenit, quia in unum omnes colligit. In sorte autem, Dei gratia commendata est: cum enim sors mittitur, non personae cuiusque, vel meritis, sed occulto iudicio Dei ceditur. Chrysostomus. Vel, sicut quidam dicunt, tunica inconsutilis desuper contexta per totum, secundum allegoriam ostendit quoniam non simpliciter homo erat qui crucifixus est, sed et desuper deitatem habebat. Theophylactus. Vel aliter. Vestis inconsutilis denotat corpus Christi, quod a superiori parte contextum est: spiritus enim sanctus supervenit, et virtus altissimi virgini obumbravit. Hoc ergo sacrosanctum Christi corpus indivisibile constat: nam et si dividatur per singulos, sanctificans uniuscuiusque animam simul et corpus, integre tamen et indivisibiliter consistit in omnibus. At quoniam ex quatuor elementis mundus consistit, intelligenda est per Christi vestimenta visibilis creatura, quam inter se dividunt Daemones, quoties morti tradunt verbum Dei quod habitat in nobis, ac satagunt nos suae partis efficere per mundanas illecebras. Augustinus. Nec ideo ista non aliquid boni significasse quis dixerit, quia per malos facta sunt: quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quae similiter ab impiis facta est? Et tamen ea significari recte intelligitur quod ait apostolus: quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum. Lata est quippe in transverso ligno, quo extenduntur pendentes manus, et significat opera bona in latitudine caritatis: longa est a transverso ligno usque ad terram, et significat perseverantiam in longitudine temporis: alta est in cacumine, quo transversum lignum sursum versus excedit, et significat supernum finem, quo cuncta opera referuntur: profunda est in ea parte quae in terra figitur; ibi quippe occulta est, sed cuncta eius apparentia inde consurgunt, sicut bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae comprehendi non potest, universa procedunt. Sed etsi crux Christi hoc solum significet quod ait apostolus: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis, quam magnum bonum est. Postremo quid est signum Christi nisi crux Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae, ex qua regenerantur, sive oleo, quo chrismate unguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum vitae proficitur.


Lectio 8

[86151] Catena in Io., cap. 19 l. 8 Theophylactus. Cum milites quae ad propriam spectabant socordiam prosequebantur, ipse de genitricis cura sollicitus est; unde dicitur et milites quidem haec fecerunt: stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, Maria Cleophae et Maria Magdalene. Ambrosius. Maria mater domini ante crucem stabat filii. Nullus me hoc docuit nisi sanctus Ioannes Evangelista. Mundum alii concussum in passione domini conscripserunt, caelum tenebris obductum, refugisse solem, in Paradisum latronem, sed post piam confessionem, receptum. Ioannes docuit quod alii non docuerunt, quemadmodum in cruce positus matrem appellaverit. Pluris putavit quod victor suppliciorum, pietatis officia matri exhibebat, quam quod regnum caeleste donabatur vitae aeternae. Nam si religiosum est quod latroni donatur vita, multo uberioris pietatis est quod a filio mater tanto affectu honoratur: ecce, inquit, filius tuus. Ecce mater tua. Testabatur de cruce Christus, et inter matrem atque discipulum dividebat pietatis officia. Condebat dominus non solum publicum, sed etiam domesticum testamentum. Et hoc eius testamentum signabat Ioannes, dignus tanto testatore testis. Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae aeternae, quod non atramento scriptum est, sed spiritu Dei vivi: lingua mea calamus Scribae velociter scribentis. Sed nec Maria minor quam matrem Christi decebat, fugientibus apostolis, ante crucem stabat, et piis spectabat oculis filii vulnera, quia spectabat non in pignoris mortem, sed in mundi salutem; aut fortasse quia cognoverat per filii mortem mundi redemptionem, aula regalis etiam sua morte putabat se aliquid publico addituram muneri; sed Iesus non egebat adiutore ad redemptionem omnium, qui omnes sine adiutore servavit; unde et dicit: factus sum homo sine adiutorio inter mortuos liber. Suscepit quidem affectum parentis, sed non quaesivit alterius auxilium. Hanc imitamini, matres sanctae, quae in unico filio dilectissimo tantum maternae virtutis exemplum dedit: neque enim vos dulciores liberos habetis, neque illud virgo quaerebat solatium, ut alium posset generare filium. Hieronymus contra Helvidium. Maria ista, quae in Marco et Matthaeo, Iacobi et Ioseph mater dicitur, fuit uxor Alphaei, et soror Mariae matris domini quam Mariam Cleophae nunc Ioannes cognominat, a patre, sive a gentilitate familiae, aut quacumque alia causa ei nomen imponens. Si autem inde tibi alia atque alia videtur, quod alibi dicatur Maria Iacobi minoris mater, et hic Maria Cleophae, disce Scripturae consuetudinem, eumdem hominem diversis nominibus appellari. Chrysostomus in Ioannem. Et considera, quod imbecillius genus, scilicet mulierum, virilius apparuit iuxta crucem stando, fugientibus discipulis. Augustinus de Cons. Evang. Nisi autem Matthaeus et Lucas Mariam Magdalene nominassent, potuissemus dicere alias a longe, alias iuxta crucem fuisse: nullus enim eorum praeter Ioannem matrem domini commemoravit. Nunc ergo quomodo intelligitur eadem Maria Magdalene, et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut Matthaeus et Lucas dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut Ioannes dicit, nisi quia in tanto intervallo erant ut iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in conspectu turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus? Possumus etiam intelligere quod illae quae simul aderant cum matre domini, postquam eam discipulo commendavit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se eruerent, et cetera quae facta sunt, longius intuerentur; ut ceteri Evangelistae, qui post mortem domini eas commemoraverunt, iam longe stantes commemorarent. Quid autem interest ad veritatem quod quasdam mulieres pariter omnes, quasdam singuli nominaverunt? Chrysostomus. Et cum aliae mulieres astarent, nullius alterius meminit nisi matris, docens nos plus aliquid matribus praebere. Sicut enim parentes circa spiritualia adversantes neque nosse oportet, ita quando nihil impediunt, omnia decet eis praebere, et aliis praeferre; unde subditur cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae: mulier, ecce filius tuus. Beda. Dilectionis indicio Evangelista suam demonstrat personam: non quod exceptis ceteris solus, sed prae ceteris familiarius propter privilegium castitatis a domino amabatur, quoniam virgo ab eo vocatus, virgo permansit in aevum. Chrysostomus. Papae. Quanto discipulum honoravit honore. Sed ipse seipsum occultat, moderate sapiens: si enim vellet gloriari, et causam utique adiecisset propter quam amabatur: etenim conveniens est magnam quamdam et mirabilem esse causam. Ideo autem nihil aliud Ioanni loquitur, neque consolatur tristantem, quoniam tempus non erat verborum consolatione. Sed neque parum erat honorari eum tali honore. Quia vero conveniens erat matrem existentem dolore oppressam procurationem quaerere, quia ipse aberat, discipulo qui diligebatur tradidit diligentiam habituro; unde sequitur deinde dicit discipulo: ecce mater tua. Augustinus in Ioannem. Haec nimirum est illa hora de qua Iesus aquam conversurus in vinum dixerat matri: quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. Tunc enim divina facturus, non divinitatis, sed humanitatis vel infirmitatis matrem velut incognitam repellebat; nunc autem humana iam patiens, ex qua factus fuerat homo, affectu commendabat humano. Moralis igitur insinuatur locus, et exemplo suo instruit praeceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus: tamquam lignum illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis. Chrysostomus in Ioannem. Itaque etiam Marcionis obstruit inverecundiam: si enim non genitus est secundum carnem, neque matrem habuit; cuius gratia tantam circa eam solam facit providentiam? Intuere autem qualiter cum crucifigeretur, universa imperturbate agebat, discipulo loquens de matre, prophetias implens, latroni bonam spem tribuens; antequam autem crucifigeretur, trepidans videtur; nam illic quidem naturae imbecillitas demonstrata est, hic autem virtutis superabundantia ostendebatur. Sed et nos per hoc erudit, si ante adversa conturbamur, non propterea desistere; cum vero agonem ingressi fuerimus, omnia sustinere ut facilia et levia. Augustinus. Quia ergo matri, quam relinquebat, alterum pro se filium quodammodo providebat, cur hoc fecerit ostendit in hoc quod subditur et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Sed in quae sua Ioannes matrem domini accepit? Neque enim non ex eis erat qui dixerant ei: ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat, sed officia, quae propria dispensatione exequenda curabat. Beda. Alia littera habet: accepit eam discipulus in suam, quidam volunt in suam matrem; sed congruentius subauditur in suam curam.


Lectio 9

[86152] Catena in Io., cap. 19 l. 9 Augustinus in Ioannem. Patiebatur haec omnia qui apparebat homo, et ipse idem disponebat haec omnia qui latebat Deus; unde dicitur postea, sciens quoniam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, idest quod Scriptura praedixerat: et in siti mea potaverunt me aceto, dixit: sitio, tamquam diceret: hoc minus fecistis: date quod estis. Iudaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum. Vas ergo positum erat aceto plenum: tamquam enim de pleno vase, de iniquitate mundi huius impletum cor habentes, velut spongia, cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum; unde sequitur illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Chrysostomus in Ioannem. Neque enim ex his quae videbant facti sunt mansueti, sed saeviebant magis, et eum potabant, condemnatorum pocula offerentes: propterea enim hyssopus appositus erat. Augustinus. Hyssopum autem, cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis et pectus purgat, Christi humilitatem congruenter accipimus; quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt: Christi namque humilitate mundamur. Ne moveat quomodo spongiam ori eius potuerunt admovere qui in cruce fuerat exaltatus a terra: sicut enim apud alios Evangelistas legitur, quod hic praetermisit, in arundine factum est, ut in spongia talis potus ad crucis sublimia levaretur. Theophylactus. Quidam vero hyssopum dicunt vocari arundinem: nam frondes habet arundini consimiles. Sequitur cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: consummatum est. Augustinus. Quid nisi quod prophetia tanto ante praedixerat? Beda. Hic quaeri potest quomodo hic dicitur cum accepisset acetum, cum alius Evangelista dicat: noluit bibere. Sed hoc facile solvitur: quoniam non accepit ut biberet, sed ut quod scriptum erat impleret. Augustinus. Deinde, quia nihil remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret, sequitur et inclinato capite tradidit spiritum, peractis omnibus quae ut peragerentur expectabat, tamquam ille qui potestatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam. Gregorius Moralium. Spiritus autem hic pro anima ponitur: si enim aliud spiritum quam animam Evangelista diceret, exeunte spiritu anima remansisset. Chrysostomus. Non autem quoniam expiravit, inclinavit caput, sed quia inclinavit caput, tunc expiravit; per quae omnia indicavit Evangelista quoniam omnium dominus ipse erat. Augustinus. Quis enim ita dormit quando voluerit, sicut Iesus mortuus est quando voluit? Quanta speranda vel timenda potestas est iudicantis, si apparuit tanta morientis? Theophylactus. Tradidit autem dominus spiritum Deo patri, ostendens quod nequaquam sanctorum animae conversantur in tumulis, immo deveniunt ad manus patris omnium, peccatoribus ad locum poenarum delatis, videlicet ad Infernum.


Lectio 10

[86153] Catena in Io., cap. 19 l. 10 Chrysostomus in Ioannem. Iudaei qui camelum transglutiebant, culicem autem colabant, cum tantam fuissent operati audaciam, de die diligenter ratiocinantur; unde dicitur Iudaei ergo, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato. Beda. Parasceve, idest praeparatio, dicta est sexta feria, quia eo die duplices sibi cibos filii Israel praeparabant. Erat enim magnus dies ille sabbati; scilicet propter solemnitatem paschalem. Rogaverunt Pilatum, ut frangerentur crura eorum. Augustinus in Ioannem. Non crura tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur, auferrentur ex ligno, ne pendentes in crucibus magnum diem festum sui diurni cruciatus horrore foedarent. Theophylactus. Sic enim iubebatur in lege, non occidere solem in hominis supplicio: vel quia noluerunt in die festo tortores aut homicidae censeri. Chrysostomus. Vide autem qualiter valida est veritas: per eorum enim studia prophetia completur; unde subditur venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo; ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura; sed unus militum lancea latus eius aperuit. Theophylactus. Ut Iudaeis complaceant, lanceant Christum, circa corpus exanime contumelias inferentes; sed contumelia in signum prodiit: sanguinem enim de corpore extincto manare miraculosum est. Augustinus. Vigilanti verbo Evangelista usus est, ut non diceret latus eius percussit, aut vulneravit, sed aperuit, ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vere vita est, non intratur; unde sequitur et continuo exivit sanguis et aqua. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum: aqua illa salutare temperat poculum: hoc et lavacrum praestat et potum. Hoc praenuntiabat quod Noe in latere arcae ostium facere iussus est, quo intrarent animalia quae non erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur Ecclesia. Propter hoc prima mulier facta est de viri latere dormientis; et hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei coniux per id quod de latere dormientis effluxit. O mors, unde mortui reviviscunt. Quid isto sanguine mundius, quid isto vulnere salubrius? Chrysostomus. Et quia hinc suscipiunt principium sacra mysteria, cum accesseris ad tremendum calicem, ut ab ipsa bibiturus Christi costa, ita accedas. Theophylactus. Erubescant igitur qui vinum in sacris non limphant mysteriis: videntur enim non credere quod aqua de latere fluxerit. Potest tamen quis calumniose dicere, quod aliqua virtus vitalis erat in corpore, et ideo sanguis effluxit; aqua vero manans inexpugnabile signum fuit; et ideo Evangelista subiungit et qui vidit, testimonium perhibuit. Chrysostomus. Quasi dicat: non ab aliis audivit, sed ipse praesens vidit. Et verum est testimonium eius: quod convenienter subiungit, convicium Christi enarrans, non magnum aliquod et admirabile signum, ut sic suspectus sermo redderetur; sed ipse hoc dixit, haereticorum ora praecludens, et futura personans mysteria, et eum qui latebat in eis inspiciens thesaurum. Sequitur et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Augustinus. Scit enim qui vidit, cuius credat testimonio qui non vidit. Duo autem testimonia de Scripturis reddidit singulis rebus quas factas fuisse narravit. Nam quia dixerat: non fregerunt crura Iesu, subdidit facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: os non comminuetis ex eo: quod praeceptum est eis qui celebrare Pascha iussi sunt ovis immolatione in veteri lege, quae dominicae passionis umbra praecesserat. Item quia subiunxerat: unus militum lancea latus eius aperuit, ad hoc pertinet alterum testimonium quod subdit dicens et iterum alia Scriptura dicit: videbunt in quem transfixerunt: ubi promissus est Christus in ea qua crucifixus est carne futurus. Hieronymus. Hoc autem testimonium sumptum est de Zacharia.


Lectio 11

[86154] Catena in Io., cap. 19 l. 11 Chrysostomus in Ioannem. Aestimans Ioseph extinctum esse Iudaeorum furorem Christo crucifixo, cum fiducia accessit, ut deponendum funus procuraret; unde dicitur post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea. Beda. Arimathaea, ipsa est Ramatha civitas Helcanae et Samuelis. Caelitus autem provisum est ut esset dives, ut ad praesidem posset accedere; et ut esset iustus, ut corpus domini accipere mereretur; unde sequitur ut tolleret corpus Iesu, eo quod esset discipulus Iesu. Chrysostomus. Non ex duodecim, sed ex septuaginta: quoniam nullus ex duodecim accesserit. Et si timorem Iudaeorum quis pro causa assumpserit, hic eodem detinebatur timore; unde dicitur occultus autem propter metum Iudaeorum. Sed valde insignis erat, et Pilato notus; unde et gratiam accepit; et hoc est quod subditur et permisit Pilatus. Et sepelit de reliquo, non ut condemnatum, sed ut magnum quemdam et mirabilem; unde subditur venit ergo, et tulit corpus Iesu. Augustinus de Cons. Evang. In extremo enim illo officio funeri exhibendo, minus curavit de Iudaeis, quamvis soleret in domino audiendo eorum inimicitias devitare. Beda. Sedata enim utcumque eorum saevitia, eo quod se adversus Christum praevaluisse gaudebant, corpus Christi petiit, quoniam non videbatur causa discipulatus sed pietatis venisse, ut funeri officium impenderet; quod homines non solum bonis, sed etiam malis solent impendere. Adiungitur autem ei et Nicodemus; unde sequitur venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. Augustinus in Ioannem. Non ita distinguendum est, ut dicamus: primum ferens mixturam myrrhae, sed ut quod dictum est primum, ad superiorem sensum pertineat. Venerat enim ad Iesum Nicodemus nocte primum, quod idem Ioannes narravit in prioribus Evangelii sui partibus. Hic ergo intelligendum est, ad Iesum non tunc solum, sed tunc primum venisse Nicodemum; venisse autem postea, ut fieret audiendo discipulus Christi. Ferunt autem pigmenta, quae maxime corpus apta sunt quamplurimum conservare, et non permittere cito subici corruptioni: adhuc enim ut de nudo homine disponebant, sed tamen multam dilectionem demonstrabant. Beda. Notandum est autem, quod simplex unguentum fuerit: quia ex diversis aromatibus licentiam conficiendi non haberent. Sequitur acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire. Augustinus. In quo Evangelista admonuit in huiusmodi officiis quae mortuis exhibentur, morem cuiusque gentis esse servandum. Erat autem illius gentis consuetudo, ut mortuorum corpora variis aromatibus condirentur, ut diutius servarentur illaesa. Augustinus de Cons. Evang. Neque autem hic Ioannes aliis repugnat: neque enim illi qui Nicodemum tacuerunt, affirmaverunt a solo Ioseph dominum sepultum, quamvis solius commemorationem fecerint: aut quia illi una sindone a Ioseph involutum dixerunt, propterea prohibuerunt intelligi, et alia lintea potuisse afferri a Nicodemo, et superaddi; ut verum narret Ioannes, quod non uno linteo, sed linteis involutus sit: quamvis et propter sudarium quod capiti adhibeatur, et institas quibus corpus totum alligatum est, quia omnia de lino erant, etiam si una sindon ibi fuit, veracissime dici potuit ligaverunt eum linteis: lintea quippe generaliter dicuntur quae lino texuntur. Beda. Hinc Ecclesiae consuetudo descendit, ut corpus domini non in sericis et auro textis consecretur, sed in sindone munda. Chrysostomus in Ioannem. Quia vero brevitate temporis urgebantur: nona enim hora mortuo Christo, deinde accedentibus ad Pilatum et deponentibus Christi corpus, vespera imminebat; ideo ponunt eum in proximo monumento; unde subditur erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus fuerat: quod dispensatione factum est, ne alterius alicuius, qui cum eo iaceret, aestimaretur resurrectio facta esse. Augustinus in Ioannem. Sicut etiam in Mariae virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est, ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. Theophylactus. Per hoc etiam quod novum fuit sepulchrum, mystice datur intelligi quod per Christi sepulturam omnes innovamur, morte et corruptione destructa. Attende etiam abundantiam pro nobis susceptae paupertatis: nam qui domum in vita non habuit, post mortem quoque in alieno sepulchro reconditur, et nudus existens, a Ioseph operitur. Sequitur ibi ergo propter parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. Augustinus. Acceleratam vult intelligi sepulturam, ne advesperasceret, quando iam propter parasceven, quam coenam puram Iudaei Latine usitatius apud nos vocant, facere tale aliquid non licebat. Chrysostomus. Propinquum autem fuit sepulchrum, ut discipuli possent cum facilitate accedere, et consideratores fieri eorum quae eveniebant, prope existente loco; et ut sepulturae testes essent etiam inimici custodientes sepulchrum, et ut falsus ostenderetur is qui de furto sermo. Beda. Mystice autem Ioseph interpretatur aptus pro acceptione boni operis; ad quod monemur ut corpus domini digne percipere mereamur. Theophylactus. Nunc etiam quodammodo Christus apud avaros mortificatur in paupere famem patiente. Esto ergo Ioseph, et tege Christi nuditatem non semel, sed iugiter in tuo tumulo spirituali considerando reconde, cooperi, et misce myrrham et aloem amaricantia, considerando vocem illam: ite, maledicti, in ignem aeternum, qua nihil amarius aestimo.


Caput 20
Lectio 1

[86155] Catena in Io., cap. 20 l. 1 Chrysostomus in Ioannem. Quia iam transierat sabbatum in quo impediebatur a lege, non potuit Maria Magdalene quiescere, sed venit profundo diluculo, consolationem quamdam a loco sepulturae invenire volens; unde dicitur una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum. Augustinus de Cons. Evang. Venit quidem Maria Magdalene, sine dubio ceteris mulieribus quae domino ministraverant plurimum dilectione ferventior, ut non immerito Ioannes solam commemoraret, tacitis eis qui cum illa fuerant, sicut alii testantur. Augustinus in Ioannem. Una autem sabbati est, quem iam diem dominicum propter domini resurrectionem mos Christianus appellat, quem Matthaeus primam sabbati nominavit. Beda. Dicitur ergo una sabbati, hoc est altera sive prima die post sabbatum. Theophylactus. Vel aliter. Hebdomadae dies Iudaei sabbatum nominabant, unam autem ex sabbati diebus primam. Futuri autem saeculi exemplar est haec dies, quoniam futuri saeculi una dies est nequaquam nocte interpolata: Deus enim ibi sol est, qui numquam occidit. In hac igitur die dominus resurrexit, incorruptibilitatem corporis assumens, sicut nos in futuro saeculo incorruptione induemur. Augustinus de Cons. Evang. Quod autem Marcus dicit: valde mane oriente iam sole, non repugnat ei quod hic dicitur: cum adhuc tenebrae essent: die quippe surgente aliquae reliquiae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. Nec sic accipiendum est quod ait Marcus: valde mane orto iam sole, tamquam sol ipse iam videretur super terram; sed potius, sicut dicere solemus eis quibus volumus significare temporius aliquid faciendum, orto iam sole dicitur, idest de proximo adveniente in has partes. Gregorius in Evang. Congrue autem dicitur cum adhuc tenebrae essent. Maria enim auctorem omnium quem carne viderat, mortuum quaerebat in monumento: et quia hunc minime invenit, furatum credidit. Adhuc ergo erant tenebrae cum venit ad monumentum. Sequitur et vidit lapidem revolutum a monumento. Augustinus. Iam ergo factum erat quod solus Matthaeus commemorat de terraemotu et lapide revoluto, conterritisque custodibus. Chrysostomus. Surrexit quidem dominus, lapide et signaculis sepulchro iniacentibus. Quia vero oportebat et alios certificari, aperitur monumentum post resurrectionem, et ita creditur quod factum est. Hoc denique et Mariam movit: videns enim lapidem sublatum, non intravit neque prospexit, sed ad discipulos ex multo amore cum velocitate cucurrit. Nondum autem de resurrectione noverat aliquid manifestum, sed putabat translationem corporis esse factam. Glossa. Et ideo cucurrit nuntiare discipulis, ut aut secum quaererent, aut secum dolerent; et hoc est quod sequitur cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem diligebat Iesus. Augustinus in Ioannem. Ita se commemorare solet quod eum diligebat Iesus, qui utique omnes, sed ipsum prae ceteris et familiarius diligebat. Sequitur et dixit eis: tulerunt dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Gregorius Moralium. Hoc autem dicens, totum pro parte insinuat; solum quippe corpus domini quaesitura venerat: et quasi totum dominum sublatum deplorat. Augustinus. Nonnulli autem codices Graeci habent tulerunt dominum meum; quod videri dictum potest propensiore caritatis vel famulatus affectu. Sed hoc in pluribus codicibus quos in promptu habemus, non invenimus. Chrysostomus. Evangelista vero non privavit mulierem hac laude, nec verecundum existimavit quod ab ea prius addiscerent. Audientes ergo illi, cum multo studio monumento insistunt. Gregorius in Evang. Illi autem prae ceteris cucurrerunt, qui prae ceteris amaverunt, videlicet Petrus et Ioannes; unde sequitur exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Theophylactus. Sed si quaeras quomodo astantibus custodibus venerunt ad monumentum, rudis questio: quoniam postquam dominus resurrexit, et una cum terraemotu affuit Angelus in sepulchro, recesserunt custodes, annuntiantes Pharisaeis. Augustinus. Cum autem iam dixisset venerunt ad monumentum, regressus est, ut narraret quomodo venerunt, atque ait currebant autem duo simul: et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit prior ad monumentum, ubi ostendit quod ipse prior venerit, sed tamquam de alio cuncta narrat. Chrysostomus in Ioannem. Veniens autem considerat linteamina posita; unde sequitur et cum se inclinasset, vidit posita linteamina. Nihil tamen ipse plus perscrutatur, sed desistit; et hoc est quod subditur non tamen introivit. Petrus vero ut fervidus introiens universa inspexit diligenter, et amplius vidit; unde sequitur venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum: quod erat resurrectionis signum. Neque enim, si quidem eum transtulissent, corpus eius denudassent; neque si furati essent, huius rei fuissent solliciti, ut levarent sudarium et involverent et ponerent in unum locum seorsum a linteaminibus, sed simpliciter ut se habebat suscepissent corpus. Ideo enim Ioannes praemiserat quoniam sepultus est cum myrrha, quae conglutinat corpori linteamina, ut non decipiaris ab his qui dicunt eum furto sublatum esse. Non enim ita insensatus esset qui furaretur, ut circa rem superfluam tantum studium consumeret. Post Petrum autem et Ioannes introivit; unde sequitur tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. Augustinus in Ioannem. Nonnulli putant hoc Ioannem credidisse quod Iesus resurrexerit; sed quod sequitur, hoc non indicat. Vidit ergo inane monumentum, et credidit quod dixerat mulier; nam sequitur nondum enim sciebant Scripturam quia oportebat eum a mortuis resurgere. Non ergo eum credidit resurrexisse quem nesciebat oportere resurgere. Quando autem ab ipso domino audiebant, quamvis apertissime diceretur, consuetudine tamen audiendi ab illo parabolas, non intelligebant, et aliquid aliud eum significare credebant. Gregorius in Evang. Haec autem tam subtilis Evangelistae descriptio a mysteriis vacare credenda non est. Per Ioannem iuniorem synagoga, per seniorem vero Petrum Ecclesia gentium designatur: quia etsi ad Dei cultum est prior synagoga quam Ecclesia gentium, ad usum tamen saeculi prior est multitudo gentium quam synagoga. Cucurrerunt autem simul, quia ab ortus sui tempore usque ad occasum pari et communi via, etsi non pari et communi sensu, gentilitas cum synagoga decucurrit. Venit synagoga prior ad monumentum, sed minime intravit: quia legis quidem mandata percepit, prophetias de incarnatione ac passione dominica audivit; sed credere in mortuum noluit; venit autem Simon Petrus, et introivit in monumentum: quia secuta posterior Ecclesia gentium, Christum Iesum et cognovit carne mortuum, et viventem credidit Deum. Sudarium autem capitis domini cum linteaminibus non invenitur: quia caput Christi Deus, et divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disiuncta sunt, eiusque potentia creaturae transcendit naturam. Non solum autem separatim, sed involutum inveniri dicitur: quia lintei quo involvitur, nec initium nec finis aspicitur. Celsitudo autem divinitatis nec coepit esse nec desinit. Bene autem additur in unum locum: quia in scissura mentium Deus non est: et illi eius gratiam habere merentur qui se ab invicem per sectarum scandala non dividunt. Sed quia solet per sudarium laborantium sudor detergi, potest et sudarii nomine intelligi labor Dei. Sudarium ergo quod super caput eius fuerat, seorsum invenitur, quia ipsa redemptoris nostri passio longe a nostra passione disiuncta est: quoniam ipse sine culpa pertulit quod nos cum culpa toleramus; ipse sponte morti succumbere voluit, ad quam nos venimus inviti. Postquam autem intravit Petrus, ingressus est et Ioannes: quia in fine mundi ad redemptoris fidem etiam Iudaea colligetur. Theophylactus. Vel aliter. Intellige Petrum activum et promptum; Ioannem vero contemplativum et docilem rerum divinarum habuisse peritiam. Plerumque autem praevenit contemplativus notitia et docilitate; sed activus instantia fervoris et sedulitate praecedit illius acumen, et prius inspicit divinum mysterium.


Lectio 2

[86156] Catena in Io., cap. 20 l. 2 Gregorius in Evang. Maria autem Magdalene, quae fuerat in civitate peccatrix, amando veritatem laverat lacrymis maculas criminis, cuius mentem magna vis amoris accenderat, quae a monumento domini, etiam discipulis recedentibus, non recedebat; dicitur enim abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. Augustinus in Ioannem. Idest, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. Viris autem redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco fortior figebat affectus; unde sequitur Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Augustinus de Cons. Evang. Idest, ante illum saxei sepulchri locum; sed tamen intra illud spatium quo iam ingressae fuerant: hortus quippe illic erat. Chrysostomus in Ioannem. Ne mireris autem quod Maria amare flebat ad sepulchrum, Petrus vero nihil tale passus est: compassibile enim est muliebre genus et natura flebile. Augustinus in Ioannem. Oculi igitur qui dominum quaesierant et non invenerant, lacrymis vacabant, amplius dolentes, quod fuerat ablatus de monumento quam quod fuerat occisus in ligno: quoniam magistri tanti, cuius vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. Augustinus de Cons. Evang. Viderat autem cum aliis mulieribus Angelum sedentem a dextris super lapidem revolutum a monumento, ad cuius verba cum fleret, prospexit in monumentum. Chrysostomus. Magnum enim ad mitigationem est monumentum apparens. Vide denique eam, ut plus requiesceret, et inclinantem se, et volentem locum videre ubi iacuit corpus; unde sequitur dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum. Gregorius in Evang. Amanti enim semel aspexisse non sufficit, quia vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis. Augustinus in Ioannem. Nimium enim dolebat, nec suis nec discipulorum oculis facile putabat esse credendum: an potius divino instinctu in animo eius effectum est ut prospiceret? Gregorius. Quaesivit enim corpus, et minime invenit; perseveravit ut quaereret: unde et contingit ut inveniret, actumque est ut desideria dilata crescerent, et crescentia caperent quod invenissent. Sancta enim desideria dilatione crescunt; si autem dilatione deficiunt, desideria non fuerunt. Ista itaque, quae sic amat, quae se ad monumentum quod prospexerat, iterum inclinat: videamus quo fructu vis amoris in ea ingeminat opus inquisitionis; sequitur enim et vidit duos Angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Chrysostomus. Quia enim non erat excelsa mulieris mens ut ex sudariis perciperet resurrectionem, Angelos videt in laeto habitu, ut et ipsa a passione mitigetur. Augustinus. Quid est autem quod unus ad caput, et alter ad pedes sedebat? An, quoniam qui Graece Angeli dicuntur, Latine sunt nuntii, isto modo Christi Evangelium, velut a capite usque ad pedes, ab initio usque in finem signabant esse nuntiandum? Gregorius. Vel ad caput sedet Angelus cum per apostolos praedicatur, quia in principio erat verbum; et quasi ad pedes sedet, cum dicitur: verbum caro factum est. Possumus etiam per duos Angelos duo testamenta agnoscere, quae dum pari sensu incarnatum et mortuum ac resurrexisse dominum nuntiant quasi testamentum prius ad caput et testamentum posterius ad pedes sedet. Chrysostomus. Angeli autem apparentes nihil de resurrectione dicunt; sed paulatim in eum qui de resurrectione est intrant sermonem. Quia enim mulier ultra consuetudinem praeclarum habitum viderat, ne turbetur, audivit compassionis vocem; unde sequitur dicunt ei illi: mulier, quid ploras? Angeli lacrymas prohibebant, et futurum quodammodo gaudium nuntiabant: ita enim dixerunt quid ploras? Ac si dicerent: plorare noli. Gregorius. Ipsa enim sacra eloquia, quae nos in lacrymas amoris excitant, easdem lacrymas consolantur, dum nobis redemptoris nostri speciem repromittunt. Augustinus. At illa eos putans interrogasse nescientes, causas prodit lacrymarum; unde sequitur dicit eis: quia tulerunt dominum meum. Dominum suum vocat domini sui corpus exanime, a toto partem significans; sicut omnes confitemur Iesum Christum filium Dei sepultum, cum sola eius sepulta sit caro. Sequitur et nescio ubi posuerunt. Haec erat causa maioris doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum dolorem. Chrysostomus in Ioannem. Nondum autem de resurrectione aliquid noverat, sed adhuc translationem imaginabatur. Augustinus de Cons. Evang. Hic intelligendi sunt surrexisse Angeli, ut etiam stantes viderentur, sicut Lucas eos visos esse commemorat. Augustinus in Ioannem. Sed hora iam venerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat ab Angelis flere prohibentibus, gaudium succederet flentibus; unde sequitur haec cum dixisset, conversa est retrorsum. Chrysostomus. Sed quare ad Angelos loquens, et nondum ab eis aliquid audiens, convertitur retrorsum? Mihi videtur quod haec ea dicente, Christus post eam apparuit, et Angeli considerantes dominatorem, et figura et inspectione et motu confestim ostenderunt quoniam dominum viderunt; et hoc est quod mulierem converti retrorsum fecit. Gregorius. Notandum etiam quod Maria, quae adhuc de domini resurrectione dubitabat, conversa retrorsum est ut videret Iesum, quia videlicet per eamdem dubitationem suam quasi tergum in domini faciem miserat, quem resurrexisse minime credebat. Sed quia amabat et dubitabat, videbat et non agnoscebat eum; unde sequitur et vidit Iesum stantem, et non sciebat quia Iesus esset. Chrysostomus. Angelis enim ut dominator apparuit, mulieri vero non ita, ne eam ex prima visione stupefaceret: non enim oportebat eam repente ad excelsa reducere, sed paulatim. Sequitur dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? Quem quaeris? Gregorius. Interrogatur doloris causa, ut augeatur desiderium; quatenus cum nominaret quem quaereret, in amorem eius ardentius aestuaret. Chrysostomus. Et quia in communi figura apparuit, aestimavit eum hortulanum esse; unde sequitur illa aestimans quia hortulanus esset, dicit ei: domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam; hoc est: si propter timorem Iudaeorum levasti eum, dicito mihi, et ego eum accipiam. Theophylactus. Timebat enim ne Iudaei etiam in corpus saevirent exanime; et ideo volebat in alio loco incognito illud transponere. Gregorius. Forsitan autem nec errando haec mulier erravit, quae Iesum hortulanum credidit. An non ei spiritualiter hortulanus erat, qui in eius pectore per amoris sui vim semina virtutum virentia plantabat? Sed quid est quod viso eo quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem quaerebat, ait: domine, si tu sustulisti eum? Sed vis amoris hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium credat ignorare. Postquam autem eam dominus communi vocabulo appellavit ex sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine; unde sequitur dicit ei Iesus: Maria; ac si dicat: recognosce eum a quo recognosceris. Maria ergo, quia vocatur ex nomine, recognoscit auctorem: quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse qui eam interius, ut quaereret, docebat; unde sequitur conversa illa dicit ei: Rabboni (quod dicitur magister). Chrysostomus in Ioannem. Sicut enim Iudaeis quandoque immanifestus erat et praesens; ita et loquens cum volebat, seipsum notum faciebat. Qualiter autem conversam dicit, cum Christus ad eam loqueretur? Mihi videtur quod dicente ea ubi posuisti eum, conversa est ad Angelos, ut interrogaret cur stupefacti essent. Deinde Christus vocans eam, convertit eam ad seipsum, et per vocem manifestum seipsum fecit. Augustinus in Ioannem. Vel quia prius conversa corpore, quod non erat putavit, nunc corde conversa quod erat agnovit. Nemo autem calumnietur mulierem, quod hortulanum dixerit dominum, et Iesum magistrum: ibi enim honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat doctorem, a quo discernere humana et divina discebat. Aliter ergo dominum dixit: sustulerunt dominum meum; aliter autem: domine, si tu sustulisti eum. Gregorius. Iam vero ab Evangelista non subditur quid mulier fecit, sed ex eo innuitur quod audivit; sequitur enim dicit ei Iesus: noli me tangere: in his namque verbis ostenditur, quod Maria amplecti voluit eius vestigia quem recognovit. Sed cur tangi non debeat, ratio quoque additur cum subiungitur nondum enim ascendi ad patrem meum. Augustinus. Sed si stans in terra non tangitur, sedens in caelo quomodo ab homine tangetur? Qui certe antequam ascenderet, discipulis suis se obtulit tangendum, dicens: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, ut Lucas testatur. Quis autem tam sit absurdus ut dicat, eum a discipulis quidem, antequam ascendisset ad patrem, se voluisse tangi, a mulieribus autem noluisse, nisi cum ascendisset ad patrem? Sed leguntur etiam feminae post resurrectionem, antequam ad patrem ascenderet, tetigisse Iesum, in quibus erat etiam ipsa Maria Magdalena, narrante Matthaeo. Aut ergo hoc sic dictum est ut in illa femina figuraretur Ecclesia de gentibus, quae in Christum non credidit nisi cum ascendisset ad patrem; aut sic in se credi voluit Iesus, hoc est sic se spiritualiter tangi, quod ipse et pater unum sunt. Eius quippe intimis sensibus quodammodo ascendit ad patrem qui sic in eo profecerit ut patri agnoscat aequalem. Quomodo autem haec non carnaliter adhuc in eum credebat quem sicut hominem fiebat? Augustinus de Trin. Tactus autem tamquam finem facit notionis; ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se, ut hoc quod videbatur tantummodo putaretur. Chrysostomus. Vel aliter. Volebat haec mulier adhuc cum Christo esse, sicut et ante passionem; et prae gaudio nihil magnum excogitabat; quamvis caro Christi multo melior facta fuerit resurgendo. Ab hac ergo intelligentia eam abducens, dixit noli me tangere, ut cum multa reverentia ei loquatur: unde nec discipulis apparet de reliquo cum eis conversans, ut reverentius ei attendant. Dicens autem nondum enim ascendi, ostendit quoniam illuc properat et festinat. Eum autem qui illuc debet abire, et non ultra cum hominibus conversari, non oportebat cum eadem videre mente qua et ante; et hoc manifestat consequenter dicens vade autem ad fratres meos; et dic eis: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Hilarius de Trin. Inter ceteras impietates suas etiam hoc dicto domini uti solent haeretici, ut per id quod pater eius pater eorum est, et Deus eius, Deus eorum est, in natura Dei non sit. Sed in forma Dei manens formam servi assumpsit: et cum hoc ad homines in servi forma Christus Iesus loquatur, non ambigitur quin pater sibi ut ceteris sit ex ea parte qua homo est, et Deus sibi ut cunctis sit ex ea natura qua servus est. Denique hunc eumdem sermonem coepit dicens vade ad fratres meos. Fratres autem ex carne sunt Deo; ceterum unigenitus Deus in unigeniti exceptione sine fratribus est. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Non ait: patrem nostrum, sed patrem meum et patrem vestrum. Aliter ergo meum, aliter vestrum; natura meum, gratia vestrum. Neque dixit: Deum nostrum, sed Deum meum, sub quo ego homo, et Deum vestrum, inter quos et ipsum mediator sum. Augustinus de Cons. Evang. Tunc ergo egressa est a monumento, hoc est ab illo loco ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae quas secundum Marcum invaserat tremor et pavor, et nemini, scilicet aliorum, quidquam dicebant; unde et hic dicitur venit Maria Magdalene annuntians discipulis: quia vidi dominum, et haec dixit mihi. Gregorius. Ecce humani generis culpa ibi absconditur unde processit: quia enim in Paradiso mulier viro propinavit mortem, a sepulchro mulier viris annuntiavit vitam; et dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat. Augustinus. Dum autem cum aliis veniret, tunc secundum Matthaeum occurrit illis Iesus dicens: avete. Sic ergo colligamus Angelorum collocutionem bis numero eas habuisse venientes ad monumentum, et etiam ipsius domini: semel scilicet quando Maria hortulanum putavit; et iterum cum eis occurrit in via, ut eas repetitione firmaret: et sic venit Maria Magdalene annuntians discipulis, non solum ipsa, sed et aliae quas Lucas commemorat. Beda. Mystice autem Maria, quae interpretatur domina, illuminata, illuminatrix, seu stella maris, significat Ecclesiam, quae Magdalena, idest turrensis dicitur: nam Magdalon Graece, Latine turris dicitur, propter illud quod dicitur in Psalmo 60, 4: factus est mihi turris fortitudinis. In eo autem quod haec mulier discipulis Christum resurrexisse nuntiavit, omnes monentur, maxime quibus est commissum praedicandi officium, ut si quid ei caelitus revelatum fuit, studiose proximis propinent.


Lectio 3

[86157] Catena in Io., cap. 20 l. 3 Chrysostomus in Ioannem. Audientes discipuli quod Maria annuntiavit, consequens erat ut aut discrederent, aut credentes dolerent, quoniam eos non reputavit dignos sua visione. Haec igitur recogitantes neque per unam diem dimisit pertransire; sed ex eo quod sciebant iam suscitatum esse, videre sitientibus et timidis existentibus, cum sero factum esset, ipsis astitit; unde dicitur cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum. Beda. In hoc infirmitas apostolorum monstratur, qui foribus clausis intus congregati resident propter timorem Iudaeorum, quorum metu fuerant prius dispersi. Venit Iesus, et stetit in medio. Ideo autem sero apparuit, quia consequens erat tunc maxime eos timidos esse. Theophylactus. Vel quia praestolabatur ut omnes convenirent. Ostiis vero clausis, ut ostendat quia eodem modo resurrexit adiacente lapide super monumentum. Augustinus. Nonnulli autem de hac re ita moventur, ut pene periclitentur afferentes contra miracula divina, praeiudicia ratiocinationum suarum; sic enim disputant: si corpus erat, si hoc surrexit de sepulchro quod pependit in ligno, quomodo per ostia clausa intrare potuit? Si comprehendis modum, non est miraculum; ubi deficit ratio, ibi est fidei aedificatio. Augustinus in Ioannem. Moli quidem corporis, ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt: ille quippe non eis apertis intrare potuit quo nascente virginitas matris inviolata permansit. Chrysostomus. Sed mirabile est qualiter phantasma eum non aestimarunt. Sed hoc fuit quia mulier praeveniens, in eis multam fidem operata est. Sed et ipse per visum manifestum se eis ostendit, et voce eorum fluctuantem mentem firmavit; unde sequitur et dixit eis: pax vobis; idest, ne tumultuemini: in quo etiam commemorat verbum quod ante crucem dixerat: pacem meam do vobis; et rursus: in me pacem habebitis. Gregorius. Et quia ad illud corpus, quod videri poterat, fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus manus et latus; unde sequitur et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Clavi enim manus fixerant, lancea latus aperuerat: ibi ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia. Chrysostomus in Ioannem. Et quia ante crucem eis dixerat: iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, hoc opere impletur; unde sequitur gavisi sunt discipuli viso domino. Augustinus de Civ. Dei. Claritas, qua iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui, in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est (non enim eam ferret humanus atque infirmus aspectus), quando ille a suis ita deberet attendi ut posset agnosci. Chrysostomus. Universa autem haec eos ad fidem certissimam inducebant. Quia vero praelium inexpugnabile habebant ad Iudaeos, rursus eis pacem annuntiat; unde sequitur dixit eis ergo iterum: pax vobis. Beda. Iteratio confirmatio est; sive ideo repetit, quia gemina est virtus caritatis; vel quia ipse est qui fecit utraque unum. Chrysostomus. Simul quoque demonstrat crucis efficaciam, per quam solvit omnia tristia, et contulit omnia bona; et hoc est pax. Mulieribus autem supra annuntiatum est gaudium, quia in tristitiis illud genus erat, et hanc suscepit maledictionem, dicente domino: in dolore paries. Quia ergo universa prohibentia sunt destructa, et directa sunt omnia, de reliquo subdit sicut misit me pater, et ego mitto vos. Gregorius. Pater quidem filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit. Itaque dicitur sicut misit me pater, et ego mitto vos; idest, ea caritate vos diligo, cum inter scandalum persecutorum mitto, qua me caritate pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit. Augustinus in Ioannem. Aequalem autem patri filium novimus; sed hic verba mediatoris agnoscimus. Medium quippe se ostendit dicendo: ille me, et ego vos. Chrysostomus. Sic igitur elevavit eorum animum et ab his quae facta sunt et a dignitate mittentis; et non adhuc deprecatio ad patrem fit, sed sua auctoritate dat eis virtutem; unde sequitur haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: accipite spiritum sanctum. Augustinus de Trin. Flatus ergo ille corporeus substantia spiritus sancti non fuit, sed demonstratio per congruam significationem non tantum a patre, sed etiam a filio procedere spiritum sanctum. Quis enim dementissimus diceret alium fuisse spiritum quem sufflans dedit, et alium quem post ascensionem suam misit? Gregorius in Evang. Cur autem prius in terra discipulis datur, postmodum de caelo mittitur, nisi quod duo sunt praecepta caritatis, dilectio videlicet Dei et dilectio proximi? In terra datur spiritus, ut diligatur proximus; ex caelo datur spiritus, ut diligatur Deus. Sicut ergo una est caritas et duo praecepta; ita unus est spiritus et duo data; prius a consistente domino in terra, postmodum datur ex caelo, quia proximi amore discitur qualiter perveniri debeat ad amorem Dei. Chrysostomus. Quidam autem dicunt quoniam non spiritum dedit, sed aptos eos ad susceptionem spiritus per insufflationem construxit. Si enim Angelum videns Daniel excessum mentis passus est, quid ineffabilem illam gratiam suscipientes passi essent, nisi discipulos suos primitus instruxisset? Nequaquam autem quis peccabit, dicens, tunc suscepisse eos quamdam potestatem spiritualis gratiae non ut mortuos suscitent et miracula faciant, sed ut dimittant peccata; unde sequitur quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt eis. Augustinus in Ioannem. Ecclesiae caritas, quae per spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit; eorum autem qui non sunt eius participes, tenet; ideo postquam dixit accipite spiritum sanctum, continuo de peccatorum remissione et retentione subiecit. Gregorius. Sciendum vero est, quod hi qui prius spiritum sanctum habuerunt, ut et ipsi innocenter viverent, et in praedicatione quibusdam prodessent, idcirco hunc post resurrectionem domini patenter acceperunt, ut prodesse non paucis, sed pluribus possent. Libet ergo intueri, illi discipuli ad tanta onera humilitatis vocati, ad quantum culmen gloriae sint perducti. Ecce non solum de seipsis securi fiunt, sed etiam principatum superni iudicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam vero relaxent. Horum nunc in Ecclesia episcopi locum tenent, et solvendi ac ligandi auctoritatem suscipiunt qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed grave pondus istius est honoris. Durum quippe est ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, iudex fiat vitae alienae. Chrysostomus in Ioannem. Sacerdos enim etsi propriam bene dispensaverit vitam, aliorum vero non cum diligentia curam habuerit, cum perniciosis in Gehennam vadit. Scientes igitur periculi magnitudinem, multam tribuite eis devotionem, etiam si non valde nobiles fuerint. Non autem iustum est ab his qui in principatu subiciuntur iudicari. Et si vita eorum fuerit valde detrectabilis, in nullo laederis in his quae sunt eis commissa a Deo: non enim sacerdos, sed neque Angelus aut Archangelus operari aliquid potest in his quae sunt data a Deo, sed pater et filius et spiritus sanctus omnia dispensant; sacerdos autem suam linguam et manum tribuit: non enim iustum esset, propter alterius malitiam circa symbola nostrae salutis laedi eos qui ad fidem veniunt. Omnibus autem discipulis congregatis, solus Thomas deficiebat a dispersione quae iam facta erat; unde dicitur Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. Alcuinus. Didymus Graece, Latine geminus vel dubius, propter dubium cor in credendo: Thomas abyssus quia altitudinem divinitatis certa fide penetravit. Gregorius. Non autem casu gestum est ut electus ille discipulus tunc deesset: egit namque miro modo superna clementia ut discipulus dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis infidelitas Thomae ad fidem quam fides credentium discipulorum profuit: quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens omni dubitatione postposita in fide solidatur. Beda. Quaeri autem potest quare hic Evangelista tunc Thomam defuisse dicat, cum Lucas scribat quod duo discipuli euntes in Emmaus, reversi in Ierusalem invenerunt undecim congregatos. Sed datur intelligi quoddam fuisse intervallum, quo ad horam Thomas egressus sit, et Iesus veniens in medio eorum stetit. Chrysostomus in Ioannem. Sicut autem simpliciter et qualitercumque credere, facilitatis est, ita multum investigare est crassissimae mentis: et propter hoc Thomas accusatur: apostolis enim dicentibus, quoniam vidimus dominum, non credidit, non tantum illis discredens, quantum rem putans impossibilem esse; unde sequitur dixerunt ergo ei alii discipuli: vidimus dominum. Ille autem dixit eis: nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. Aliis enim crassior existens, eam quae est per sensum crassissimum, scilicet tactum, quaerebat fidem, et neque oculis credebat: unde non suffecit ei dicere nisi videro, sed addidit et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam.


Lectio 4

[86158] Catena in Io., cap. 20 l. 4 Chrysostomus in Ioannem. Considera dominatoris clementiam: qualiter et pro una anima ostendit seipsum vulnera habentem, et accedit ut salvet unum. Et nimirum discipuli annuntiantes, digni erant fide, et ipse promittens; sed tamen, quia solus Thomas quaesivit, neque hoc eum privavit Christus. Non autem statim ei apparet, sed post dies octo, ut in medio a discipulis admonitus accendatur in maius desiderium, et fidelior fieret in futurum; unde dicitur et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: pax vobis. Augustinus. Quaeris a me, et dicis: si per ostia clausa intravit, ubi est corporis modus? Et ego respondeo: si super mare ambulavit, ubi est corporis pondus? Sed fecit illud dominus tamquam dominus: numquid igitur, quia resurrexit, destitit esse dominus? Chrysostomus. Stat itaque Iesus et non expectat a Thoma interrogari; sed ut ostendat quoniam cum loquebatur ad condiscipulos, aderat, eisdem verbis usus est. Et primo quidem increpat, vel improperat; unde sequitur deinde dicit Thomae: infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Secundo autem erudit dicens et noli esse incredulus, sed fidelis. Vide quoniam infidelitatis erat ambiguitas, antequam spiritum sanctum acciperent; postea autem non, sed firmi erant de reliquo. Dignum autem est quaerere qualiter corpus incorruptibile typos habebat clavorum. Sed ne tumultueris: condescensionis enim erat ut discerent quoniam ipse erat qui crucifixus fuerat. Augustinus de symbolo. Posset autem, si vellet, de corpore suscitato et clarificato omnem maculam cuiuslibet cicatricis abstergere; sed sciebat quare cicatrices in suo corpore reservaret. Sicut enim demonstravit Thomae non credenti, nisi tangeret et videret, ita etiam inimicis suis vulnera demonstraturus est sua: non quod eis dicat sicut Thomae: quia vidisti, credidisti, sed ut convincens eos veritas dicat: ecce hominem quem crucifixistis; videtis vulnera quae infixistis, agnoscitis latus quod pupugistis, quoniam per vos et propter vos apertum est, nec tamen intrare voluistis. Augustinus de Civ. Dei. Nescio autem quomodo etiam sic afficimur amore martyrum beatorum, ut velimus in illo regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt; et fortasse videbimus; non enim deformitas in eis, sed dignitas erit; et quaedam quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra; sine ipsis membris in resurrectione erunt mortuorum, quibus dictum est: capillus capitis vestri non peribit. Sed si hoc decebit in illo novo saeculo, ut indicia gloriosorum vulnerum in illa immortali carne cernantur, ubi membra, ut praeciderentur, percussa vel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem membris redditis, non perditis, apparebunt. Quamvis igitur omnia quae acciderant corpori vitia, tunc non erunt, non sunt tamen appellanda vitia, sed virtutis indicia. Gregorius in Evang. Palpandam autem carnem dominus praebuit, quam clausis ianuis introduxit: qua in re duo mira, et iuxta humanam rationem valde sibi contraria ostendit, dum post resurrectionem corpus suum incorruptibile, et tamen palpabile demonstravit. Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. Et incorruptibilem se ergo et palpabilem demonstravit, ut profecto post resurrectionem esse ostenderetur corpus suum et eiusdem naturae et alterius gloriae. Gregorius Moralium. Corpus etiam nostrum in illa resurrectionis gloria erit quidem subtile per effectum spiritualis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae: non autem sicut Eutychius scripsit, impalpabile, et ventis aereque subtilius. Augustinus in Ioannem. Videbat autem Thomas tangebatque hominem, et confitebatur Deum, quem non videbat neque tangebat; per hoc quod videbat atque tangebat, illud iam remota dubitatione credebat; unde sequitur respondit Thomas, et dixit ei: dominus meus et Deus meus. Theophylactus. Qui prius infidelis fuerat, post lateris tactum, optimum se theologum ostendit: nam duplicem naturam unicamque hypostasim Christi edisseruit: dicendo enim dominus meus, humanam naturam; dicendo vero Deus meus, divinam confessus est, et unum et eumdem Deum et dominum. Sequitur dicit ei Iesus: quia vidisti me, credidisti. Augustinus. Non ait: tetigisti me, sed vidisti me: quoniam generalis quodammodo est sensus visus: nam et per quatuor alios sensus nominari solet, velut cum dicimus: audi, et vide quam bene sonet; olfac, et vide quam bene oleat; gusta, et vide quam bene sapiat; tange, et vide quam bene caleat. Unde et hic dominus dicit infer digitum tuum huc, et vide manus meas. Quid aliud ait quam tange et vide? Nec tamen ille oculos habebat in digito. Ergo sive intuendo, sive etiam tangendo, hoc ait: quia vidisti me, credidisti. Quamvis dici possit non ausum fuisse discipulum tangere, cum se offerret ille tangendum. Gregorius in Evang. Sed cum apostolus dicat: fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, profecto liquet quia quae apparent, iam fidem non habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur quia vidisti me, credidisti? Sed aliud vidit, aliud credidit: hominem vidit et Deum confessus est. Laetificat autem valde quod sequitur: beati qui non viderunt et crediderunt: in qua sententia nos specialiter significati sumus, qui eum quem carne non vidimus, mente retinemus; si tamen fidem nostram operibus sequimur, ille enim vere credit qui exercet operando quod credit. Augustinus. Praeteriti autem temporis usus est verbis, tamquam ille qui id quod erat futurum in sua noverat praedestinatione iam factum. Chrysostomus in Ioannem. Cum ergo aliquis nunc dixerit: utinam in temporibus illis fuissem, et vidissem Christum miracula facientem; excogitet: beati qui non viderunt et crediderunt. Theophylactus. Exprimit autem et hic discipulos qui nec plagas clavorum nec latus palpantes crediderunt. Chrysostomus. Quia vero Ioannes pauciora aliis Evangelistis dixerat, subiungit multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Sed nec alii omnia dixerunt, sed quae erant sufficientia attrahere ad fidem audientes. Mihi autem videtur hic dicere ea quae post resurrectionem sunt signa; et ideo dicit in conspectu discipulorum suorum, cum quibus solis post resurrectionem conversatus est. Deinde ut discas quoniam non solum discipulorum gratia signa fiebant, induxit haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus filius Dei: communiter ad humanam naturam loquens. Et ut ostendat quoniam non illi cui creditur, sed nobisipsis utile est credere, subdit et ut credentes vitam habeatis in nomine eius, idest per Iesum; ipse autem est vita.


Caput 21
Lectio 1

[86159] Catena in Io., cap. 21 l. 1 Augustinus in Ioannem. Quod immediate Evangelista praemiserat, veluti huius libri indicat finem; sed narratur hic deinde quemadmodum se manifestaverit dominus ad mare Tiberiadis; unde dicitur postea manifestavit se Iesus iterum ad mare Tiberiadis. Chrysostomus in Ioannem. Dicit autem postea, quia non continue cum eis ambulabat, ut antea. Dicit etiam manifestavit se, quia non videretur nisi condescenderet: quia incorruptibile erat corpus. Loci autem meminit, ostendens quoniam plurimum timoris eis dominus abstulerat, ut de reliquo ipsi longe a domo procedant, non ultra in domo conclusi; sed in Galilaeam ierant, periculum declinantes Iudaicum. Beda. More autem solito Evangelista prius retulit causam, deinde quemadmodum res gesta sit enarrat; unde sequitur manifestavit autem sic. Chrysostomus. Quia vero neque dominus cum eis continue erat, neque spiritus datus erat, neque aliquid tunc erat eis commissum, neque aliquid habebant agere, artem piscatoriam tractabant; unde sequitur manifestavit autem sic: erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, qui scilicet vocatus est a Philippo, et filii Zebedaei, scilicet Iacobus et Ioannes, et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus: vado piscari. Gregorius in Evang. Quaeri potest cur Petrus, qui piscator ante conversionem fuit, post conversionem ad piscationem rediit, cum veritas dicat: neque mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Augustinus. Quod si fecissent discipuli, defuncto Iesu, priusquam resurrexisset a mortuis, putaremus eos illa quae animos eorum occupaverat desperatione fecisse. Nunc vero post eum sibi de sepulchro redditum vivum, post inspecta vulnerum loca, post acceptum eius insufflatione spiritum sanctum, subito fiunt sicut fuerant, non hominum, sed piscium piscatores. Respondendum est ergo, non eos fuisse prohibitos ex arte sua licita victum necessarium quaerere, sui apostolatus integritate servata, si quando unde viverent aliud non haberent. Si enim beatus Paulus ea potestate, quam profecto cum ceteris Evangelii praedicatoribus habebat, non cum ceteris uteretur, sed stipendio suo militaret, ne gentes a nomine Christi penitus alienas, doctrina eius quasi venalis offenderet, aliter educatus, artem quam non noverat didicit, ut dum suis manibus transigitur doctor, nullus gravaretur auditor, quanto magis beatus Petrus, qui iam piscator fuerat, quod noverat fecit, si ad praesens illud tempus, aliud unde viveret non invenit. Sed respondebit quispiam: et cur non invenit, cum dominus promiserit dicens: quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia apponentur vobis? Prorsus etiam dominus quod promisit implevit: nam quis alius pisces qui caperentur apposuit, qui non ob aliud credendus est eis ingessisse penuriam, qua cogerentur ire piscatum, nisi dispositum volens exhibere miraculum? Gregorius. Negotium ergo quod ante conversionem sine peccato extitit, hoc etiam post conversionem repetere culpa non fuit: unde post conversionem suam ad piscationem Petrus rediit; Matthaeus vero ad telonii negotium non resedit. Sunt enim pleraque negotia quae sine peccatis exhiberi aut vix aut nullatenus possunt. Quae ergo ad peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conversionem animus non recurrat. Chrysostomus in Ioannem. Alii autem discipuli sequebantur Petrum; unde dicitur dicunt ei: venimus et nos tecum: colligati enim de reliquo sibi invicem erant. Simul volebant piscationem videre. Sequitur et exierunt, et ascenderunt in navim. In nocte autem piscabantur, quia adhuc formidolosi erant. Gregorius. Facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut veniente magistro fieret admirationis magna sublimitas; unde sequitur et illa nocte nihil prendiderunt. Chrysostomus. Laborantibus autem et afflictis discipulis assistit Iesus; unde sequitur mane facto stetit Iesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est. Non enim seipsum mox eis ostendit, sed voluit et allocutionem cum eis inire; et primo loquitur eis humanius; nam sequitur dicit eis Iesus: pueri, numquid pulmentarium habetis? Hoc autem dicit, quasi ab eis aliquid emere vellet. Ut autem timuerunt, eis signum ostendit, per quod cognoscerent; sequitur enim dixit eis: mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Multa autem consequenter facta sunt: quorum primum est, multos pisces esse comprehensos; unde sequitur miserunt ergo, et iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. Sed in Christi cognitione Petrus et Ioannes suos proprios modos ostenderunt. Ioannes enim perspicacior erat; et ideo primo cognovit Christum; unde sequitur dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus, Petro: dominus est. Beda. Hoc indicio sicut saepe, ita et hic suam demonstrat personam. Cognovit autem primus dominum sive miraculo istius piscationis, sive sono praecognitae vocis, sive primae reminiscens piscationis. Chrysostomus. Petrus autem ferventior erat, et ideo promptius venit ad Christum; sequitur enim Simon Petrus cum audisset quia dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus). Beda. Dicitur autem Petrus nudus fuisse ad comparationem ceterorum vestimentorum quibus uti solebat; sicut solemus dicere cum aliquem simplici vestimento videmus indutum: quare nudus incedis? Sive potest intelligi quod more piscatorum studio piscandi nudus incesserit. Theophylactus. Quod vero se praecinxit Petrus, pudoris est signum; praecinxit autem se lineo amictu, quem Phoenices et Tyrii piscatores circumvolvunt sibi, cum nudi sunt, sive etiam ceteris indumentis apponunt. Beda. Eodem autem ardore quo et multa alia fecerat, venit ad Iesum; unde sequitur et misit se in mare; alii autem discipuli navigio venerunt. Non tamen intelligendum est Petrum super fluctus venisse, sed aut natando, aut pedibus propriis, quia erant prope terram; sequitur enim non longe enim erant a terra, sed quasi cubitis ducentis. Glossa. Interpositio est; sequitur enim trahentes rete piscium: ut sit ordo litterae: alii discipuli navigio venerunt trahentes rete piscium: non longe enim et cetera. Chrysostomus. Deinde aliud signum ponitur cum subditur ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Non enim adhuc ex materia superposita operatur, sed ad id quod est mirabilius ducit signa, ostendens quoniam et ex subiecta materia ante crucem miracula faciebat propter quamdam dispensationem. Augustinus in Ioannem. Non autem hic est intelligendum, et panem fuisse prunis superpositum; sed quasi diceret: viderunt prunas positas, et piscem superpositum prunis, et viderunt panem. Chrysostomus. Ut autem ostenderet non esse phantasma quod factum est, iubet ex piscibus ab eis captis afferri; sequitur enim dicit eis Iesus: afferte ex piscibus, quos prendidistis nunc. Deinde et aliud signum fuit quod ex multitudine piscium rete non est scissum; unde sequitur ascendit Simon Petrus, et traxit rete ad terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus: et cum tanti essent, non est scissum rete. Augustinus. Mystice autem in captura piscium commendavit Ecclesiae sacramentum, qualis futura est in ultima resurrectione mortuorum. Et ad hoc commendandum valet quod tamquam finis est interpositus libri, quod esset etiam secuturae narrationis quasi prooemium. Quod autem septem discipuli fuerunt in illa piscatione, suo septenario numero finem significat temporis: universum quippe septem diebus volvitur tempus. Theophylactus. Cum autem nox erat, ante solis Christi praesentiam prophetae nihil ceperunt: quia etsi unam nationem Israel corrigere conarentur, illa tamen frequenter in idololatriam labebatur. Gregorius in Evang. Quaeri autem potest cur discipulis in mare laborantibus, post resurrectionem suam in littore stetit qui ante resurrectionem suam coram discipulis in fluctibus maris ambulavit. Sed mare praesens saeculum significat, quod se causarum tumultibus et undis vitae corruptibilis illidit; per soliditatem autem littoris perpetuitas quietis aeternae figuratur. Quia igitur discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari laborabant; quia autem redemptor noster iam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat. Augustinus. Littus etiam finis est maris; et ideo finem significat saeculi. Sicut enim in hoc loco qualiter in fine saeculi futura sit, ita dominus alia piscatione significavit Ecclesiam qualiter nunc sit: unde ibi Iesus non stabat in littore, sed ascendens in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. In alia piscatione non mittuntur retia in dexteram, ne solos significent bonos; nec in sinistram, ne solos malos; sed indifferenter: laxate, inquit, retia vestra in capturam, ut permixtos intelligamus bonos et malos; hic autem mittite, inquit, in dexteram navigii rete, ut significaret eos qui stabant ad dexteram solos bonos. Illud fecit initio praedicationis suae, hoc post resurrectionem suam: hinc ostendens illam capturam piscium bonos et malos significare, quos nunc habet Ecclesia; istam vero tantummodo bonos, quos habebit in aeternum, completa in fine huius saeculi resurrectione mortuorum. Illi autem qui pertinent ad resurrectionem vitae, idest ad dexteram, et inter Christiani nominis retia defiguntur, nonnisi in littore, idest in fine saeculi, cum resurrexerint apparebunt; ideo non valuerunt sic trahere retia ut in navem refunderent quos ceperant pisces, sicut de aliis factum est. Habet autem istos dexteros Ecclesia post finem vitae huius in somno pacis velut in profundo latentes, donec ad littus rete perveniat. Quod autem in prima piscatione duabus naviculis, hoc isto loco ducentis cubitis, tamquam centum et centum, existimo figuratum, propter utriusque generis electos, et circumcisionis et praeputii. Beda. Vel per ducentos cubitos gemina caritatis virtus exprimitur: per dilectionem enim Dei et proximi Christo appropinquamus. Piscis autem assus, est Christus passus: ipse latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit laqueo nostrae noctis; et qui nobis factus est piscis humanitate, extitit nobis panis, nos reficiens sua divinitate. Gregorius. Petro autem sancta Ecclesia est commissa; ipsi specialiter dicitur: pasce oves meas. Quod ergo postmodum aperitur in voce, nunc significatur in opere. Ipse enim pisces ad soliditatem littoris pertrahit, quia stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. Hoc egit verbis, hoc epistolis, hoc agit quotidie miraculorum signis. Sed cum rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis; et hoc est quod subditur plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Augustinus. In alia piscatione numerus piscium non exprimitur, tamquam illud ibi fiat quod praedictum est per prophetam: annuntiavi, et locutus sum; multiplicati sunt super numerum; hic vero certus est numerus, cuius reddenda est ratio. Numerus enim qui legem significat decem est propter Decalogum. Cum autem accedit ad legem gratiae, idest ad litteram spiritus, quodammodo denario numero additur septenarius, septenario quippe numero significatur spiritus sanctus, ad quem sanctificatio proprie pertinet. Primum enim in lege sonuit sanctificatio in die septima. Isaias etiam propheta eum commendat opere, vel munere septenario. Cum itaque legis denario spiritus sanctus per septenarium numerum accedit, fiunt decem et septem, qui numerus ab uno usque ad seipsum, computatis omnibus crescens ad centum quinquaginta tres pervenit. Gregorius. Ducamus etiam per trigonum decem et septem, veniunt quinquaginta unum. In quinquagesimo autem anno cunctus populus ab omni operatione quiescebat. Sed vera requies in unitate est: ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est. Augustinus. Non ergo tantummodo centum quinquaginta tres sancti ad vitam resurrecturi significantur aeternam, sed omnes ad gratiam spiritus pertinentes hoc numero figurantur: qui etiam numerus ter habet quinquagenarium numerum, et insuper ipsa tria propter mysterium Trinitatis. Quinquagenarius autem multiplicatis septem per septem, et unius adiectione completur. Unus autem additur, ut eos significet esse unum. Non autem frustra dictum est quod erant magni. Cum enim dixisset dominus: non veni solvere legem, sed implere, daturus spiritum, utique per quem lex posset impleri, paucis verbis interpositis ait: qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno caelorum. In prima autem piscatione rete propter significanda schismata rumpebatur; hic vero, quoniam in illa summa pace sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit ad Evangelistam consequenter dicere et cum tanti essent, idest tam magni, non est scissum rete, tamquam illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali comparatione commendaret hoc bonum.


Lectio 2

[86160] Catena in Io., cap. 21 l. 2 Augustinus in Ioannem. Peracta piscatione dominus eos ad prandium vocat; unde dicitur dicit eis Iesus: venite, prandete. Chrysostomus in Ioannem. Hic quidem non dicit quod comedit cum eis; sed Lucas hoc dicit. Hoc autem fiebat, non ut natura indigente cibis de reliquo, sed condescensione ad demonstrationem resurrectionis facta. Augustinus de Civ. Dei. Corpora autem iustorum quae in resurrectione futura sunt, neque ligno vitae indigebunt, quo fiat ut nullo morbo, vel senectute inveterata moriantur, neque ullis aliis corporalibus nutrimentis, quibus esuriendi atque sitiendi qualiscumque molestia devitetur; quoniam certo et inviolabili munere immortalitatis induentur, ut non nisi velint, possibilitate, non necessitate vescantur: non enim potestas, sed egestas edendi et bibendi talibus corporibus auferetur; sicut et salvator noster post resurrectionem iam quidem in spirituali carne, sed tamen vera, cibum ac potum cum discipulis sumpsit, non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat potestate. Sequitur et nemo audebat discumbentium interrogare eum: tu quis es? Scientes quia dominus est; ac si diceretur: Augustinus in Ioannem. Nemo audebat dubitare quod ipse esset: tanta enim erat evidentia veritatis ut eorum non solum negare, sed nec dubitare quidem ullus auderet: quoniam si quisquam dubitaret, utique interrogaret. Chrysostomus. Vel hoc dicit, quia de reliquo non similiter confidebant ei loqui ut prius; sed cum silentio et reverentia multa sedebant attendentes in eum: et formam quidem alteratam videntes, et multa admiratione plenam, valde stupefacti nolebant interrogare. Sed formido in hoc quod sciebant quod dominus est, detinebat interrogationem; et solum comedebant quae eis dabat cum priori potestate. Hic autem non respicit in caelum, neque humana illa facit, ostendens quoniam condescensionis gratia fiebant; unde subditur et venit Iesus, et accepit panem, et dabat eis: et pisces similiter. Augustinus. Mystice autem piscis assus Christus est passus; ipse est et panis qui de caelo descendit; huic incorporatur Ecclesia ad participandum beatitudinem sempiternam; propter hoc dictum est afferte de piscibus quos prendidistis nunc: ut omnes qui hanc spem gerimus, per illum septenarium numerum discipulorum, per quem potest in hoc loco nostra universitas intelligi figurata, tanto sacramento nos communicare nossemus, et eidem beatitudini sociari. Gregorius. Per hoc etiam quod cum septem discipulis ultimum convivium celebrat, eos tantummodo qui septiformi gratia sancti spiritus pleni sunt, futuros secum in aeterna refectione denuntiat; septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur, et saepe septenario numero perfectio designatur. Illi ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulantur qui nunc perfectionis studio terreno transcendunt. Chrysostomus. Quia vero non continuo cum eis conversabatur, neque similiter ut prius, subdit Evangelista dicens hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. Augustinus. Quod non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus; idest, primo die cum resurrexisset, et post octo, quando Thomas vidit et credidit, et hoc die quando hoc de piscibus fecit, et deinde quoties voluit, usque ad diem quadragesimum quo ascendit in caelum. Augustinus de Cons. Evang. Invenimus autem apud quatuor Evangelistas decies commemoratum dominum visum esse post resurrectionem. Semel ad monumentum a mulieribus; iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere; tertio Petro; quarto duobus euntibus in castellum; quinto pluribus in Ierusalem, ubi non erat Thomas; sexto ubi vidit eum Thomas; septimo ad mare Tiberiadis; octavo omnibus undecim in monte Galilaeae secundum Matthaeum; nono, ut dicit Marcus, novissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo convivaturi; decimo ipso die ascensionis, non iam in terra, sed elevatum in nube.


Lectio 3

[86161] Catena in Io., cap. 21 l. 3 Theophylactus. Finito prandio, commissionem ovium mundi Petro commendat, non aliis; unde dicitur cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioannis, diligis me plus his? Augustinus in Ioannem. Sciens dominus interrogat: sciebat enim dominus quod non solum eum diligeret, verum etiam quod plus omnibus eum diligeret Petrus. Alcuinus. Dicitur autem Simon Ioannis, idest filius Ioannis carnalis patris. Mystice autem Simon obediens, Ioannes gratia; et merito hoc nomine vocatur, idest obediens gratiae Dei, ut ostendatur, quod ardentiori eum caritate amplectitur, non meriti humani, sed divini esse muneris. Augustinus in Serm. Pass. Dum autem dominus moreretur, timuit et negavit; resurgens autem dominus amorem inseruit, timorem fugavit: nam quando negavit, mori timuit; resurgente domino quid timeret, in quo mortem mortuam reperiret? Unde sequitur ait illi: etiam, domine, tu scis quia amo te. Confitenti autem amorem suum, oves suas commendavit; unde sequitur dicit ei: pasce agnos meos: tamquam non esset ubi ostenderet Petrus amorem suum in Christum, nisi esset pastor fidelis sub principe omnium pastorum. Chrysostomus in Ioannem. Quod enim maxime omnium tribuit nobis eam quae desuper est benevolentiam, est proximorum procuratio. Praeteriens autem dominus alios, Petro de talibus loquitur: eximius enim apostolorum erat Petrus et os discipulorum, et vertex collegii; unde et negatione deleta, committit ei praelationem fratrum. Et negationem quidem ei non exprobrat, sed dicit: si diligis me, praeside fratribus, et ferventem amorem quem per omnia demonstrasti, nunc ostende; et animam quam dixisti te esse positurum pro me, hanc da pro ovibus meis. Sequitur dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: etiam, domine, tu scis quia amo te. Augustinus. Merito dicitur Petro diligis me? Et respondet amo te, eique dicitur pasce agnos meos: ubi etiam demonstratur unum atque idem esse amorem et dilectionem: nam etiam dominus novissime non ait: diligis me, sed amas me. Sequitur dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Tertio, utrum Petrus eum diligat, dominus interrogat. Redditur enim negationi trinae trina confessio; ne minus amori lingua serviat quam timori; et plus vocis elicuisse videatur mors imminens quam vita praesens. Chrysostomus. Tertio etiam interrogat, et tertio iniungit eadem, ostendens quantum appretiat praelationem propriarum ovium, et quoniam hoc est maxime eius amoris signum. Theophylactus. Ex tunc etiam inolevit consuetudo, ut ter confiteantur qui veniunt ad Baptismum. Chrysostomus. Deinde tertio interrogatus conturbatus est; unde sequitur contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: amas me? Rursus formidans priora, ne forte aestimans se diligere, si non diligat, corripiatur, sicut et prius correptus est, multum se aestimans fortem; unde ad ipsum Christum refugit; unde sequitur et dicit ei: domine, tu omnia scis, idest ineffabilia cordis, praesentia et futura. Augustinus de verbis Dom. Inde ergo contristatus est quod saepe interrogatus esset ab eo qui sciverat quod interrogabat, et donaverat quod audiebat. Veraciter ergo respondit, et de intimo cordis protulit amantis vocem, dicens tu scis quia amo te. Augustinus in Ioannem. Non autem addit plus his; hoc enim respondit quod de seipso sciebat; non enim quantum ab alio quolibet diligeretur scire poterat qui cor alterius videre non poterat. Sequitur dicit ei: pasce oves meas; quasi dicat: sit amoris officium pascere dominicum gregem, sicut fuit timoris indicium negare pastorem. Theophylactus. Potest autem quis assignare differentiam inter agnos et oves: agni sunt qui introducuntur, oves vero perfecti. Alcuinus. Pascere autem oves est credentes in Christo, ne a fide deficiant, confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, et exempla virtutum cum verbo praedicationis impendere, adversariis obsistere, errantes subditos corrigere. Augustinus. Qui hoc autem animo pascunt oves Christi ut suas velint esse, non Christi, se convincuntur amare, non Christum, vel gloriandi vel dominandi vel acquirendi cupiditate, non obediendi et subveniendi et Deo placendi caritate. Non ergo nos, sed ipsum amemus, et in pascendis ovibus eius ea quae sunt eius, non quae nostra sunt, quaeramus: quisquis enim seipsum, non Deum amat, non amat se: qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se: non ergo se amat qui ne vivat se amat. Cum vero ille diligitur de quo vivitur, non se diligendo magis se diligit, qui propterea non se diligit ut eum diligat de quo vivit. Augustinus. Extiterunt autem quidam servi infideles, qui diviserunt gregem Christi, et furtis suis peculia sibi fecerunt; et audis eos dicere: oves meae sunt illae: quid quaeris ad oves meas? Non te inveniam ad oves meas. Si sic et nos dicamus meas, et illi dicant suas; perdidit Christus oves suas.


Lectio 4

[86162] Catena in Io., cap. 21 l. 4 Chrysostomus in Ioannem. Cum dixisset Petro dominus de amore quem habebat ad ipsum, praenuntiat ei martyrium quod pro ipso debebat sustinere; erudire nos volens quomodo eum amare oportet; unde dicit amen, amen, dico tibi: cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas. Meminit prioris vitae, quia in saecularibus iuvenis quidem utilis est, qui vero senuerit, inutilis. In divinis autem non ita est; sed cum supervenerit senectus, tunc virtus clarior, tunc virilitas industrior, in nullo ab aetate prohibita. Quia ergo Petrus semper volebat in periculis esse cum Christo, dicit ei: confide: ita implebo tuum desiderium, ut quae passus non es iuvenis existens, oporteat te pati senem; unde sequitur cum autem senueris: per quod ostenditur quod neque tunc iuvenis erat neque senex, sed vir perfectus. Origenes super Matth. Et attende quod non facile invenitur quis ex eis qui apti fuerint ad hoc opus, ut cito transeat de hac vita; unde nunc Petro dicitur cum senueris, extendes manus tuas. Augustinus in Ioannem. Hoc est, crucifigeris. Ad hoc autem ut venias, alius te cinget, et ducet quo non vis. Prius dixit quod fieret, et deinde quomodo fieret: non enim crucifixus, sed crucifigendus quo nollet est ductus. Solutus quippe a corpore esse volebat cum Christo: sed si fieri posset, praeter mortis molestiam vitam concupiscebat aeternam; ad quam molestiam nolens venit sed volens eam vicit, et reliquit hunc infirmitatis affectum, quo nemo vult mori, usque adeo naturalem ut eum beato Petro nec senectus auferre potuerit. Sed molestia quantacumque sit mortis, debet eam vincere vis amoris quo amatur ille qui, cum sit vita nostra, etiam mortem voluit ferre pro nobis. Nam si nulla esset mortis, vel parva molestia, non esset tam magna martyrii gloria. Chrysostomus. Dicit ergo quo non vis, propter naturalem compassionem animae, quae invita separatur a corpore, Deo hoc utiliter dispensante, ut non multi sibi mortem inferant violentam. Deinde erigens auditorem Evangelista induxit hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Non dixit: moriturus esset, ut discas quoniam pati pro Christo, gloria est patientis et honor. Nisi autem certificaretur animus quia verus Deus est, minime eius intuitu mortem toleraret: quo fit ut sanctorum mors divinae sit gloriae certitudo. Augustinus. Hunc invenit exitum ille negator et amator, ut pro eius nomine perfecta dilectione moreretur cum quo se moriturum perversa festinatione promiserat. Hoc enim oportebat, ut prius Christus pro Petri salute, deinde Petrus pro Christi praedicatione moreretur.


Lectio 5

[86163] Catena in Io., cap. 21 l. 5 Augustinus in Ioannem. Cum praenuntiasset dominus Petro qua morte clarificaturus esset Deum, invitat eum ad sui sequelam; unde dicitur et cum hoc dixisset, dicit ei: sequere me. Cur dicitur Petro sequere me, nec dicitur ceteris qui simul aderant, qui eum sicut magistrum discipuli sequebantur? Sed si ad passionem intelligendum est, numquid solus pro Christiana veritate passus est Petrus? Nonne ibi erat Iacobus, qui ab Herode manifestatur occisus? Verum aliquis dixerit, quoniam non est Iacobus crucifixus, merito dictum esse Petro sequere me, qui non solum mortem, sed et mortem crucis sicut Christus expertus est. Theophylactus. Audiens autem Petrus quia mortem pro Christo passurus est, quaerit de Ioanne an moriatur; unde sequitur conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem, qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit: domine, quis est qui tradet te? Augustinus. Seipsum dicit discipulum quem diligebat Iesus, quia ipsum prae ceteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere faceret. Credo ut istius Evangelii quod per eum fuerat praedicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret. Sunt qui senserint, et hi non contemptibiles sacri eloquii tractatores, a Christo Ioannem propterea plus amatum, quia ab ineunte pueritia castissimus vixerit. Sequitur hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Iesu: domine, hic autem quid? Theophylactus. Idest, numquid non morietur et ipse? Ut quidam exponunt. Sequitur dicit ei Iesus: sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? Augustinus. Et repetitum est tu me sequere, tamquam ille ideo non sequeretur, quoniam eum manere voluit donec veniat. Quis facile aliud esse credat quam quod fratres crediderunt qui tunc erant? Sequitur enim exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Sed hanc opinionem Ioannes ipse abstulit subdens et non dixit Iesus: non moritur; sed: sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Sed cui placet adhuc resistat et dicat, verum esse quod ait Ioannes, non dixisse dominum quod discipulus ille non moritur; sed hoc tamen significatum esse talibus verbis qualia eum dixisse narravit. Theophylactus. Vel dicat: Christus non negavit Ioannem moriturum, nam quidquid oritur moritur; sed dixit volo eum manere, idest vivere usque ad mundi finem, et tunc pro me patietur martyrium; et ideo fatentur adhuc illum vivere, ab Antichristo vero debere occidi, et una cum Elia praedicaturum nomen Christi. Sed et si assignetur eius sepulchrum, vivens quidem illud intravit, postea discessit. Augustinus. Vel forte aliquis in illo sepulchro eius, quod est apud Ephesum, dormire potius eum quam mortuum iacere contendet: assumens argumentum, quod illic terra sensim scaturire, et quasi ebullire perhibetur; atque hoc eius anhelitu fieri pertinaciter asseverans. Sed cur eius discipulo quem prae ceteris diligebat, pro magno munere longum in corpore donaverit somnum, cum beatum Petrum per ingentem martyrii gloriam ab onere corporis absolverit, eique concesserit quod Paulus se concupiscere dixit: cupio dissolvi, et esse cum Christo? Si autem vere ibi fit quod semper sparsit fama, aut ideo fit ut eo modo commendetur pretiosa eius mors, quoniam non eam commendat martyrium, aut propter aliquid aliud quod nos latet. Manet tamen quaestio cur dixerit dominus de homine morituro sic eum volo manere donec veniam. Illud etiam movet ad quaerendum, cur Ioannem plus dilexerit dominus, cum ipsum dominum plus dilexerit Petrus. Quantum ipse sapio, meliorem qui plus diligit Christum, feliciorem vero quem plus diligit Christus, facile responderem, si iustitiam liberatoris nostri, quemadmodum defenderem providerem. Aggrediar igitur de solvenda quaestione tam ingenti. Duas vitas sibi divinitus praedicatas novit Ecclesia: quarum una est in fide, altera in specie. Ista significata est per apostolum Petrum propter apostolatus sui primatum, illa per Ioannem; ideo huic dicitur sequere me, per imitationem scilicet perferendi temporalia mala; de illo vero dicitur sic eum volo manere donec veniam; quasi dicat: tu me sequere per imitationem perferendi temporalia mala; ille maneat donec sempiterna venio redditurus bona; quod apertius dici potest: perfecta me sequatur actio informata meae passionis exemplo; inchoata vero contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero: quod non sic intelligendum est, quasi dixerit remanere vel permanere, sed expectare: quoniam quod per eum significatur, cum venerit Christus implebitur. In hac autem activa vita quanto magis Christum diligimus, tanto facilius liberamur a malo; at ipse nos minus diligit quales nos sumus, et hinc ideo liberat, ne semper tales simus; ibi vero amplius nos diligit, quoniam quod ei displiceat et quod a nobis auferat non habebimus. Amet ergo eum Petrus, ut ab ista mortalitate liberemur; ametur ab eo Ioannes, ut in illa immortalitate servemur. Cur ergo Ioannes minus eum diligebat quam Petrus, si eam vitam significabat in qua est multo amplius diligendus, nisi quia propterea dictum est volo eum manere, idest expectare, donec veniam; quando et ipsum amorem qui tunc multo amplior erit, nondum habemus, sed expectamus futurum, ut dum ipse venerit, habeamus. Hoc ergo per Petrum significatum est plus amantem, sed minus amatum, quia minus nos amat Christus miseros quam beatos: veritatis autem contemplationem qualis tunc futura est, minus amamus, quia nunc nondum novimus nec habemus. Nemo tamen istos insignes apostolos separet: et in eo quod significabat Petrus ambo erant, et in eo quod significabat Ioannes ambo futuri erant. Glossa. Vel aliter sic eum volo manere; idest, nolo eum per martyrium consummare, sed expectare eum in placidam absolutionem carnis suae, quando ego veniens recipiam eum in aeterna beatitudine. Theophylactus. Vel aliter totum hoc. Quando dicit dominus Petro sequere me, cunctorum fidelium praelaturam ei instituit. Simul autem et sequi intelligas hic imitationem in cunctis et verbis et operibus. Ostendit etiam affectionem ad ipsum: quia qui nobis astrictiores sunt, hos sequi nos volumus. Chrysostomus in Ioannem. Si vero dixerit quis: qualiter igitur Iacobus thronum assumpsit Hierosolymorum? Illud utique dicam, quoniam Petrus orbis terrarum inthronizavit magistrum. Sequitur conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus eius. Non sine causa recolit illam accubationem, sed ut ostendat quantam Petrus habebat fiduciam post negationem. Qui enim in coena non audebat interrogare, sed Ioanni interrogationem commisit, huic et praepositura fratrum credita est, et non solum non committit alteri interrogare quae ad ipsum pertinent, sed de reliquo ipse pro aliis magistrum interrogat. Quia igitur magna ei praedixerat dominus, et orbem terrarum commiserat, et martyrium praenuntiaverat, et amorem protestatus est ampliorem; volens et Ioannem communicatorem accipere dixit hic autem quid? Quasi diceret: nonne eadem nobiscum veniet via? Valde enim Ioannem amabat Petrus; et per Evangelium ostenditur eorum colligatio, et in actibus apostolorum. Sic igitur nunc vicem reddit Petrus Ioanni. Aestimans autem eum velle interrogare de seipso, nec audere, ipse pro eo suscipit interrogationem. Quia vero debebant orbis terrarum procurationem accipere, nec oportebat eos de reliquo sibi invicem esse coniunctos, quod esset damnum orbi terrarum, propterea dominus dicit secundum litteram Graecam: si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere; quasi dicat: opus tibi commissum attende et perfice, hunc vero si voluero manere hic, quid ad te? Theophylactus. Quod vero dicitur dum venero, quidam sic intellexerunt ac si diceret: quousque contra Iudaeos, qui me crucifixerunt, veniam percutiens illos baculo Romanorum. Aiunt enim, hunc apostolum usque ad Vespasiani tempus, cum Ierusalem capienda erat, in locis illis conversatum. Vel dicit dum venero, idest, dum hunc volens dirigam ad praedicandum, te namque nunc dirigo ad orbis pontificatum; et in hoc sequere me: ipse vero maneat hic donec et eum educam sicut te. Chrysostomus. Deinde Evangelista discipulorum opinionem ponit et corrigit, ut supra dictum est.


Lectio 6

[86164] Catena in Io., cap. 21 l. 6 Chrysostomus in Ioannem. Quia ex multa certitudine scripsit Ioannes, non refutat sui ipsius testimonium in medium ferre; unde dicit hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his. Consuetudo enim est, cum valde vera dicamus, nostrum testimonium non denegare, et multo magis ille qui spiritu sancto scribebat: unde et alii apostoli dicebant: nos sumus testes horum. Sequitur et scripsit haec; quod ipse solus dicit, quia posterior ad scribendum venit Christo monente; unde et frequenter ostendit Christi ad se amorem, occulte insinuans causam ex qua ad scribendum processit, et fide dignum faciens hunc sermonem ex sua dignitate. Sequitur et scimus quia verum est testimonium eius. Omnibus enim aderat, et neque cum crucifigeretur defuit et mater ei commissa est; quae sunt signa amoris, et quod cum certitudine sciat omnia. Et si aliqui non credant, inducantur ad credendum ex hoc quod subditur: sunt autem et alia multa quae fecit Iesus. Unde manifestum est quod nequaquam scripsi ut Christo gratiam praestarem, cum tot existentibus non tot scripserim quot ceteri; sed horum plura reliqui, contumelias et convicia in medium proponens. Eum autem qui ad gloriam alterius scribit oportet e contrario, ea quae sunt exprobrabiliora tacere, quae vero sunt clara proponere. Augustinus in Ioannem. Quod autem subdit: quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros, non spatio locorum credendum est mundum capere non posse, sed capacitate legentium comprehendi non posse; quamvis salva rerum fide plerumque verba excedere videantur fidem: quod non fit quando aliquid quod erat obscurum vel dubium, exponitur, sed quando id quod apertum est vel augetur vel extenuatur; nec tamen a tramite significandae veritatis erratur: quoniam sic verba rem quae indicatur excedunt, ut voluntas loquentis nec fallentis appareat. Hunc loquendi modum Graeco nomine hyperbolem vocant, qui modus sicut in hoc loco, ita in nonnullis aliis divinis litteris invenitur. Chrysostomus. Vel hoc referendum est ad eius potentiam qui faciebat virtutem: sicut enim nobis facile est loqui, ita et illi, et multo facilius, facere quae volebat: quia ipse est super omnia Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264