CORPUS THOMISTICUM
Nicolai de Gorran
In VII epistolas canonicas expositio
pars VII

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




[89311] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 7 Judas Jesu Christi servus et cetera. Haec est quarta pars hujus libri et ultima, in qua ponitur epistola Judae apostoli. Hujus epistolae auctor fuit Judas Thadaeus frater Jacobi minoris Alphaei. Scribit autem non genti, nec personae specialiter, sed generaliter omnibus fidelibus. Cujus materia est de fide et charitate, ut tangit Glossa, intentio vero est commonere fideles ne consentiant haereticis eos a fide et charitate retrahentibus. Ordinatur autem ultimo ejus epistola, quia vel ultimo edita, vel quia minoris famae et dignitatis erat ceteris. Modus autem agendi est. Quia primo ponit salutationem. Secundo subdit scribendi causam et rationem, ibi: charissimi, omnem solicitudinem. Tertio prosequitur principalem intentionem, ibi: commonere autem vos volo. In salutatione. Primo describitur persona salutans. Secundo ponuntur personae salutatae, ibi: his qui sunt et cetera. Dicit ergo, Judas, idest confitens verbo et facto. Non addit Thadaeus, licet sic cognominaretur. Quia forte a religiositate sua hoc nomen ab hominibus erat ei impositum. Interpretatur corculus, idest cordis cultor. Ad vitandam igitur jactantiam dixit Judas tantum se esse Jesu Christi servum, quia secundum Gregorium in Glossa super illud Rom. 1, servus Jesu Christi et cetera. Cui servire regnare est. Non enim dicit, apostolus, causa humilitatis. Frater autem Jacobi. Glossa, natura, fide, doctrina, vita. Jacobi scilicet minoris qui erat primus episcopus Jerosolymitanus, qui dictus est Jacobus Alphaei. Hoc autem dicitur ad differentiam Judae proditoris. Et notandum quod Judas bene dicitur frater Jacobi, quia Judas confitens, Jacobus supplantator interpretatur. Et significant confessionem et satisfactionem per quae vitia supplantantur. Judas inquam talis scribit, his, scilicet fidelibus et non infidelibus, qui sunt in Deo patre, tamquam filii per fidem et imitationem per quam sunt filii patris, Joan. 1, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Dilectis. Per charitatem et bonam operationem et aeternam praedestinationem. Malach. 1, Jacob dilexi et cetera. Et Christo Jesu, filio Dei, conservatis, ab errore infidelium, et vocatis. Ad hanc dignitatem fidelium. Vocat enim, ut ait Glossa, conservat, dirigit et diligit filios et membra facit. Misericordia vobis. In peccatorum condonatione quo ad culpam, et pax, in inimicorum perfecta reconciliatione quo ad poenam debitam, et charitas. In donorum infusione per gratiam, adimpleatur. Per finalem perseverantiam. Haec tria hic inchoantur, sed in futuro adimplebuntur. Carissimi, omnem solicitudinem et cetera. Hic ponit scribendi causam et rationem. Prima est in ipsis solicita haereticorum subintroductio, ibi: subintroierunt enim. Secunda ibi: impii, domini nostri gratiam et cetera. Dicit ergo, carissimi. Charitate mihi conjuncti, omnem solicitudinem faciens. Glossa, omnia quae pertinent ad solicitum solicitudine spirituali quam sancti habent: 2 Corinth. 11, solicitudo omnium Ecclesiarum et cetera. Scribendi vobis. Epistolam, supple, continentem doctrinam, de communi vestra salute. Glossa, de fide quae est tam mea salus quam vestra et omnium fidelium, scilicet fides quae per dilectionem operatur. De hac salute 1 Petr. 1. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in nobis gratia prophetaverunt. Necesse habui urgente mea solicitudine interius et periculo vestro exterius, scribere vobis. De pertinentibus ad salutem vestram, et hoc ratione officii, deprecans, non impetrans. Quod facit, vel quia non habeat generalem auctoritatem super eos quibus scribebat, sed persuasionem. Vel ex hoc innuens servitutis Christi libertatem et suam humilitatem, supercertari, vos scilicet. Glossa, usque ad mortem certari. Eccles. 4, pro justitia agonizare usque ad mortem. Et dicit supercertari. Certamini enim interiori quo captivatur intellectus oportet addere certamen exterius, quo confundatur haereticus. Primum pertinet ad credulitatem cordis. Secundum ad effectum oris. Rom. 10, corde creditur ad justitiam etc. fidei, idest super fidem cordis addere oportet certamen confessionis: quasi dicat: rogo vos ut pro fide servanda certetis, semel traditae vobis, idest perfecte. Et dicit, semel, propter fidei veritatem. Ephes. 4, unus Deus, una fides. Vel semel traditae a Christo et ab apostolis. Sanctis, alii libri habent, sanctae fidei, vel sanctis fidei: hoc accidit, quia est de Christo Deo et homine, qui est sanctus sanctorum. Item quia a sanctis apostolis est tradita. Item quia sanctificat corda. Act. 15, fide purificans corda eorum, subintroierunt enim quidam homines. Ideo necesse est, quia subintroierunt Glossa. Sub specie religionis; qui quasi fidem Christi praedicent. In quo notatur eorum dolositas, quia sub specie boni praetendunt ministrare venenum. Matth. 7, veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem et cetera. Quidam inquit, particulares ab universali Ecclesia divisi, homines, ab humo quia carnales. 1 Corinth. 2, cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales. Glossa, humana tantum sapientes. Qui olim praescripti sunt. Glossa, ab aeterno Dei praescientia praevisi. In hoc judicium, praesentis scilicet reprobationis. Glossa, ut sordescerent, et alios in sordes praecipitarent, et postea judicium fieret damnationis. Alia litera habet. In hoc judicio: et legitur sic. Qui olim, idest ab aeterno praescripti, idest a Deo praevisi, in hoc idest ut sordescant et alios in sordes praecipitent, judicio Dei scilicet justo, impii. Glossa, ipsi dico impii divina Scriptura dolo abutentes et ad subvertendum cultum Dei. Hic ergo pietas accipitur cultus Dei, non compassio proximi. Vel impii generaliter, quia sui ipsius non miserantes. Vel impii pietate proximorum carentes, et eos ad peccatum trahentes. Proverb. 12, iter impiorum decipiet eos. Domini nostri, scilicet Christi, qui est Deus omnium generaliter per creationem, sed Christianorum specialiter per cultum, devotionem et gratiam. Gratiam transferentes in luxuriam. Beda, legis duritiem quae dicit oculum pro oculo etc. temperat gratia Evangelii, purgantur per poenitentiam. Hanc gratiam transtulerunt in occasionem luxuriae, quia, ut dicit Glossa, tanto licentius peccant, quanto vident se minus asperitate legis de facinoribus examinari sive puniri. Galat. 5, vos in libertatem vocati estis fratres, tantum, ne libertatem in occasionem detis carnis. Et solum dominatorem, omnium generaliter. Glossa tam volentium quam nolentium. Et dominum nostrum. Christianorum singulariter, qui ei soli serviunt: et secundum hoc dominator dicitur a potestate dominandi, dominus ab actu. Vel dominator a dominatione naturali, dominus a gratuita. Per hoc a quo Christus solus dicitur dominator et dominus, non excluditur pater et spiritus sanctus; quia dictio exclusiva addita termino essentiali non excludit personam. Sic canit Ecclesia, tu solus altissimus et cetera. Jesum. Glossa, salvatorem. Christum. Glossa, regem, negantes, corde, ore, et opere. Hic est triplex negatio, quam significat triplex negatio Petri, Matth. 26. Commonere autem et cetera. Hic scribit principalem exhortationem de cautela haereticorum Christum negantium et blasphemantium, quos detestandos ostendit, propter eos qui negant potestatem. Secundo propter ipsorum qui eum negant perversitatem, ibi, ut illis qui in via Cain. Potestatem ostendit primo exemplo Aegyptiorum. Secundo exemplo Daemonum, ibi, Angelos vero et cetera. Tertio exemplo Sodomorum, ibi, sicut Sodoma. Quarto exemplo bonorum Angelorum, ibi, cum Michael. Dicit igitur, commonere. Glossa, quia illi negant et volunt vos inducere, ut negetis, ideo, commonere vos volo idest semel omnes monere contra illos: vos dico. Scientes semel, idest perfecte, omnia. Glossa, arcana fidei, et non habetis opus recentia quasi sanctiora a novis audire magistris: ideo ego commoneo, quia non indigetis nova instructione, sed jam auditis commonitionem, unctio enim in Baptismo semel accepta docet vos de omnibus, 1 Joan. 2. Quoniam Jesus, non solum filius Mariae, sed dominus noster. Aliis enim convenit hoc nomen nuncupative, sed ei solum substantialiter. Matth. 2, vocabis nomen ejus Jesum. Populum suum. Glossa, humiles: unde nomine populi eos appellat, salvans, primo scilicet. Psal. salvavit eos de manu odientium. De terra Aegypti educendo; Exod. 12. Secundo. Glossa, postea. Proprium enim ejus est misereri et parcere: irasci vero non est ex sua principali intentione, sed ex nostra culpa provenit. Eos. Glossa, murmuratores, de quibus Num. 11, quando desiderabant carnes. Exod. 16, de Datan et Abiron. Qui non crediderunt, verbis Moisi in deserto, perdidit. Per serpentes, Numer. 21, et aliis modis, quia multis modis interierunt. Quidam igne, Num. 11, et 16, quidam devoratione terrae, Num. 16. Quidam morte communi, scilicet omnes a viginti annis, et supra, exceptis Josue et Caleph, Num. 14, salvavit ergo populum suum, primo per misericordiam: sed punivit malos per justitiam. Praemittitur autem de salute, et sequitur de punitione; quia promptior est dominus ad miserandum, quam ad puniendum. Item dicit secundo, ad significandum, quod primo punit eos poena temporali, secundo aeterna. Et quia nunc et in futuro malos perdit: unde Glossa: secundo, idest bis perdidit; quia malos et nunc, et postmodum punit. Nam quos praesentia mala non corrigunt, ad sequentia perducuntur. Angelos vero: quasi dicat, non solum homines, vero pro sed. Glossa: quorum natura et potentia major est. Qui non servaverunt. Glossa, per humilitatem et obedientiam. Suum principatum, quo per gratiam Dei principabantur aliis sibi subjectis spiritibus. Ex ista Glossa videtur, quod habuerunt gratiam: sed debet intelligi de gratia gratis data, non de gratia gratum faciente. Sed dereliquerunt. Per superbiam. Suum domicilium. Glossa, caelestem habitationem vel visionem Dei spiritualem, non visionem gloriae, sed contemplationis internae: non enim voluerunt esse contenti domicilio sibi assignato. Isaiae 14, ascendam in caelum et cetera. In judicium magni Dei. Glossa, venturi et tunc gravius puniantur. Unde et ipsi dicunt, Matth. 1, quid venisti ante tempus perdere nos? Dies vero judicii dicitur magnus, ob magna quae ibi fient. Joel 2, dies domini magnus et horribilis. Vel magni Dei: Glossa. Cui resistere vel aliquid occultare non potuerunt. Unde magnus est potentia et sapientia. Et in signum hujus praecedet ignis ante ipsum; qui habet duo; scilicet lucere et ardere: ratione lucis patet quod nihil eum latebit, ratione ardoris quod sententia sua erit crudelis. Vinculis aeternis. Ligatos, supple, secundum Glossam. Vincula aeterna vocat, vel eorum superbiam, vel impoenitentiam, vel divinam sententiam, vel cupiditatem rerum cupitarum infirmarum; quia vincti non possunt ad superiora reverti. Sub caligine. Glossa, hujus aeris caliginosi: unde dicuntur rectores tenebrarum harum, ad Ephes. 6. Reservavit, idest iterum servavit sub caligine hujus aeris. Jam damnatos gravioribus reservat poenis. Simile supra 2 Petri 2, si Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus Inferni detractos in Tartarum tradidit cruciandos et cetera. In judicium reservari. Sicut Sodoma et Gomorrha. Has duas nominat, quia celebriores et peccato deteriores. Et finitimae civitates, aliae tres scilicet. Simili modo exfornicatae. Simili modo sicut Sodoma et Gomorrha, quia exemplo earum ad hoc inductae. Ex fornicatae. Glossa. Extra materiam debitam, relicto naturali usu feminae. Et abeuntes, longe a Deo euntes in regionem dissimilitudinis cum filio prodigo. Luc. 15. Post carnem alteram, idest sequentes concupiscentiam. In carne altera, idest in carnem masculorum, quae est altera, et indebita concubitui. Caro enim viri cum carne mulieris est, Genes. 2. Sed caro masculi est aliena et diversa ab illo opere. Illae inquam civitates. Factae sunt exemplum ignis aeterni. Glossa, aeternae combustionis; sicut enim exarserunt igne libidinis aeternae combustionis; ita exarserunt igne materiali, igne sulphureo, qui non fuit Purgatorius, sed initium poenae et signum ignis futuri. 2 Petr. 2, civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens eversione damnavit. In exemplum eorum, qui impie acturi sunt. Poenam sustinentes, temporalis ignis. Genes. 19, pluit dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem. Similiter et hi. Glossa, sicut Sodomitae sunt damnandi. Qui carnem quidem maculant, propriam vel aliorum, sicut Sodomitae: fornicatio enim corpus maculat. 1 Corinth. 7. Qui fornicatur, in corpus suum peccat, hi inquam, damnandi sunt poena aeterna. Hebr. ult., fornicatores et adulteros judicabit Deus idest condemnabit, secundum Glossam. Dominationem autem spernunt, idest auctoritatem principum et praelatorum Christianorum per inobedientiam et propriae excellentiae appetitum: quod est contra illud Rom. 13, omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit propter Deum. Majestatem autem Dei blasphemant. Glossa, Angelos vel sanctos vel Deum, quod est peccatum gravissimum. Matth. 12, spiritus blasphemiae non remittetur et cetera. 2 Petr. 2. Sectas vero non metuunt introducere blasphemantes; quod faciunt dum de Deo patre et filio et spiritu sancto indigna dicunt. Ex his patet quod haeretici damnabuntur, qui carnem maculant per luxuriam, dominationem spernunt per superbiam, majestatem blasphemant, per doctrinam erroneam. Cum Michael et cetera. Hic ostendit Christum non esse blasphemandum, exemplo Angelorum bonorum. Et primo tangit Angeli in verbo sobrietatem. Secundo haereticorum in verbis praecipitationem, ibi, hi autem quaecumque. Dicit ergo. Cum Michael Archangelus et cetera. Blasphemant enim Deum haeretici sicut Daemones, quod nullatenus debet fieri exemplo Angeli boni. Cum enim Michael et cetera. Sicut dicit Glossa, de quibus Scripturis hoc testimonium accepit Judas apostolus, non est certum: tamen credibile est quod mortuo Moyse subtraxit dominus, misso Angelo, corpus Moysi, ita ut nullus sciret ejus sepulturam, ut habetur Deut. ult. Et hoc ne Judaei ad idolatriam proni eum colerent ut Deum. Angelus vero volebat occultari ejus sepulturam. Diabolus vero volebat eam manifestari, ut faceret Judaeos idololatrare. Et haec contrarietas vocatur altercatio eorum. Bonus vero Angelus non maledixit nec blasphemat eum quasi malae creaturae, sed modeste compescuit eum per divinum imperium invocatum. Haec vero altercatio, ut ait Glossa, ubicumque facta fuerit, diligenter advertendum est, quod si Michael adversanti sibi Diabolo dicere blasphemiam noluit, sed modesto sermone compescuit, multo magis blasphemia est cavenda, et maxime in creatorem. Sed e contrario, hi, scilicet haeretici, quaecumque ignorant. Glossa, blasphemanda esse, scilicet spiritualia Dei arcana, blasphemant. Glossa, ex sola superbia, non ex alia causa. Simile habetur 2 Petr. 2: in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt. Ita et in his quae ignorant blasphemant: autem, pro sed, in his quae sciuntur, aliter se habent. Quaecumque autem naturaliter, idest naturae instinctu, noverunt tamquam muta animalia, sine ratione existentia. Glossa, solo appetitu carnis sicut bruta nulla ratione ab aliis discreta. In his corrumpuntur, implendis scilicet. Glossa, totum affectum ad hoc inclinant: peccatum enim est corruptio modi, speciei et ordinis, ut ait Augustinus. In hoc autem quod dicit, quaecumque norunt tamquam animalia muta, innuit quod non solum affectu brutali inclinantur ad illicita, sed ex propria malitia excaecati. Sapient. 2, excaecavit eos malitia eorum. Excellit enim homo animalia bruta in ratione. Sed ratio deordinata vergit in malitiam. Vel in his corrumpuntur, idest computrescunt ex nimia frequentia. Joel 2, computruerunt jumenta in stercore suo. Vae illis qui in via et cetera. Hic dissuadet imitari haereticos ob perversitatem ipsorum. Ubi primo describit ipsorum conversationem. Secundo dissuadet imitationem, ibi, vos autem carissimi. Conversationem eorum describendo. Primo exprimit culpam. Secundo praedicit poenam, ibi, prophetavit autem de his et cetera. Tertio ostendit poenae justitiam, ibi, hi sunt murmuratores. In prima primo describit peccata spiritualia. Secundo, carnalia, ibi, hi sunt in epulis. In prima, primo describit peccatum invidiae. Secundo avaritiae, ibi, et errore Balaam. Tertio superbiae, ibi, in contradictione. Dicit ergo: vae illis. Et quia tales sunt, vae illis, scilicet praedictis haereticis. Glossa, damnatio erit illis, qui in via Cain abierunt. Glossa, viam Cain abeunt qui propter invidiam meliorum Christianorum nomen doctorum, ut honorificentur, sibi assumunt et fratres suos prae invidia spiritualiter, et etiam corporaliter aliquando occidunt. Vel in via occidunt qui gladio suae perversae doctrinae fratres suos interficiunt. Cain interfecit fratrem suum gladio materiali, isti gladio spirituali. Psalm. exacuerunt ut gladium linguas suas; de hac materia Genes. 4. Et errore Balaam, idest errore simili Balaam. Glossa, errore Balaam pereunt qui pro amore terrestrium commodorum veritatem quam noverunt impugnant. De hoc Num. 23. Mercede, idest pro mercedis appetitu, effusi sunt, aliqua re gratiae divinae. Eccles. 20, gratiae fatuorum effunduntur. Et vae illis supple, qui in contradictione Chore perierunt. Glossa, contradictione Chore perierunt, qui increpatione sanctae Ecclesiae nolunt emendari, sed appetitu indebiti primatus ab unitate Ecclesiae se dividunt. De hoc Num. 16. Tangit ergo triplicem causam motivam eorum: scilicet invidiam ecclesiasticae felicitatis, avaritiam terrenae cupiditatis, superbiam et ambitionem honoris. Hi sunt in epulis suis. Hic describit peccata eorum carnalia, scilicet gulae et luxuriae, maculae convivantes. Glossa, non solum in comessationibus et ebrietatibus et pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculae aliorum. Et dicuntur maculae ad majorem expressionem, et causaliter, quia alios maculant, sine timore, omnia mala cum multo contemptu facientes. Eccles. 1, qui sine timore est non poterit justificari. Semetipsos pascentes. Glossa, non pauperes Christi. Ezechiel. 34, vae pastoribus qui pascunt semetipsos. Dicuntur ergo maculae quo ad impudicitiam, convivantes quo ad crapulam; sine timore, quo ad ineptam laetitiam: pascentes semetipsos, non pauperes, quo ad mensam. Nubes sine aqua quae a ventis et cetera. Hic describitur eorum malitia ex carentia, sive ex privatione boni. Primo doctrinae. Secundo vitae, ibi: arbores autumnales. Dicit inquam, nubes sine aqua, idest praedicatores sine divina sapientia. Praedicatores enim dicuntur nubes, Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant et cetera. Dicuntur enim nubes, quia a terra elevantur et aqua sapientiae replentur. Cum vero sunt sine divina sapientia, sunt nubes sine aqua. Glossa, comparant se praedicatoribus pluentibus justitiam et coruscantibus per miracula; et ipsi sunt nubes solem obscurantes, in caelum os suum ponentes, perverse et superbe docentes, quae a ventis circumferuntur. Glossa ad suggestionem spirituum immundorum in diversos errores rapiuntur. Ephes. 4, non circumferamur omni vento doctrinae arbores autumnales. Glossa. Tarde ferentes fructum bonum sicut arbores in autumno plantatae. Vel quia tunc folia et fructus cadunt. Vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Sed siquid faciunt quod bonum videatur, non bona intentione agunt, sed ut bona in aliis exuperent. Matth. 7, non potest arbor mala fructum bonum facere. Infructuosae. Glossa, nullam utilitatem sibi vel aliis ferentes. Matth. 7, omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et cetera. Bis mortuae, in ramis et in radice. In ramis quidem bonorum operum, et radice bonorum voluntatum, eradicatae, idest extra radicem charitatis extractae et fundatae. Vel sic: bis mortuae, primo per peccatum originale. Secundo per peccatum apostasiae. Eradicatae inquam a Deo. Deus enim est locus animae. 1 Joan. 4, qui manet in charitate, in Deo manet et cetera. In hoc notat quod omnis dispositio et habilitas ad bonum privata est in eis, sicut in arbore eradicata dispositio ad fructificandum. Dicuntur ergo arbores autumnales propter foliorum casum, idest verborum varietatem. Infructuosae propter operum inutilitatem. Bis mortuae propter apostasiae crimen. Eradicatae propter schismatis praecisionem. Fluctus feri maris, idest crudeliter et amare alios inquietantes. Isa. 57, impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Interlinearis, semper inquieti, tumidi, tenebrosi, amari, stabilitatem Ecclesiae impugnantes. Despumantes, idest ad modum maris inquieti spumantes, confusiones suas, idest inquietudinem suam ostendentes; unde erit eis confusio. Vel in spuma notatur eorum elatio. Sapient. 5, tamquam spuma gracilis quae a vento spargitur, ad quam elationem sequitur confusio. Unde dicitur confusiones suas. Quidam exponunt sic. Despumantes confusiones suas, idest spuma gulae et luxuriae suam immunditiam manifestantes. 1 Petr. 2, post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant. Sidera errantia, sidera ob lucem veritatis quam praedicant se habere. Errantia idest fundamento veritatis vel fidei, non fixa. Glossa, in hoc apostatas significat. Et ideo tales sequentes seducunt in errorem nec sunt imitandi. Nautae enim non dirigunt naves secundum stellas erraticas, sed fixas. Isti sunt de illis stellis, quarum tertiam partem traxit secum draco. Apoc. 12, quibus, haeresiarchis, procella tenebrarum, idest magnitudo poenarum infernalium, conservata est in aeternum. Glossa, non ad tempus, ut haeretici dicunt Infernum post judicium non fore: contra quos Matth. 25, ite in ignem aeternum et cetera. Per hoc quod dicitur procella, intelligitur poena sensus. Per hoc quod dicitur tenebrarum, intelligitur poena damni, idest carentia visionis divinae. Hae tenebrae significatae sunt Exod. 10, ubi dicitur quod factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti. Per hoc quod dicitur, conservata in aeternum, intelligitur aeternitas utriusque. Isa. ult. vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur. Sic igitur haeresiarchae comparantur nubibus, arboribus, fluctibus, sideribus. Nubibus propter fidei instabilitatem, scilicet quo ad ipsos: arboribus propter operum sterilitatem: fluctibus propter eorum turbationes: sideribus errantibus propter doctrinae falsitatem. Prophetavit autem et de his et cetera. Expressa eorum culpa, hic praedicit eorum poenam. Et primo ostendit eos in judicio arguendos et puniendos. Secundo de quo sunt arguendi etc. ibi: de omnibus operibus. Dicit igitur, prophetavit. Glossa, non solum auctoritate mea probo quod puniendi sunt, sed etiam auctoritate prophetae; quia prophetavit verbo. De his, idest de eorum punitione et perditione haereticorum, hoc quod prophetavit de damnatione impiorum, Enoch septimus ab Adam, scilicet utroque computato. Gen. 5, iste Enoch fuit de stirpe Seth qui in Paradisum fuit raptus, ut habetur Sapient. 10. Dicens, ecce veniet, idest in proximo est adventus ejus. Matth. 24, scitote quia prope est in januis. Vel hoc dicit ad denotandum quod praesens est sibi judicium. 2 Petr. 3, mille anni coram domino quasi unus dies. Dominus. Dicit, dominus, absolute, quia ipse est dominus dominorum. Apoc. 19, et dicit ex hoc quod veniet potenter et terribiliter, in sanctis millibus suis, idest cum innumerabili multitudine sanctorum, Isa. 3, dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui. In hoc autem quod dicitur in millibus notatur consummata perfectio sanctorum, facere judicium, condemnationis. Glossa, poenas inferendo, contra omnes. Glossa malos, et arguere, disceptando cum illis, dicendo, esurivi et non dedistis mihi manducare et cetera. Matth. 25, et Joel 3, congregabo omnes gentes et adducam illas in vallem Josaphat et disceptabo cum eis. Vel arguere, Glossa, convincere eos qui prius latebant, secundum illud Ephes. 5, omnia quae arguuntur in lumine manifestabuntur, omnes impios, idest majores et minores et mediocres impios qui carent pietate quae est cultus Dei et pietate in proximum. Jacob. 2, judicium fiet sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam. De omnibus operibus. Hic ostendit de quo punientur et arguentur in judicio. Primo in generali. Secundo in speciali, ibi: hi sunt murmuratores. In prima primo tanguntur peccata operis. Secundo oris, ibi: et de omnibus duris et cetera. Dicit igitur de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt, sive occultis sive manifestis. Et accipitur opus large sive sit interius sive exterius, sive sit commissionis, sive omissionis, secundum quod quaedam Glossa dicit super epistolam ad Romanos, quod non operari et operari partes sunt ad operari, secundum quod vulgariter dicitur, bene fecisti, quia non fecisti. Ecclesiast. ult. cuncta quae fient adducet dominus in judicium pro omni reatu, sive bonum sive malum, et de omnibus duris, scilicet verbis, imo et de otiosis. Matth. 12, omne verbum otiosum quod locuti fuerunt homines et cetera. Quae locuti sunt contra Deum, idest de omnibus verbis blasphemiae. Glossa, blasphemantes majestatem, peccatores, in moribus, impii, in cultu fidei. Vel peccatores in homines, impii in Deum. Notandum autem, ut ait Glossa, quod sententia haec vera est quod dominus arguet impios et de operibus et de verbis. Sed liber de quo assumpsit hoc testimonium est apocryphus ab alio quodam sub nomine quodam compositus; in quo libro multa incredibilia continentur. Unde haec epistola Judae quae de apocrypho habet testimonium priscis temporibus a plerisque rejiciebatur; sed jam auctoritate et vetustate et usu meruit ut inter sanctas Scripturas computetur. Maxime quia tale testimonium de apocrypho sumpsit, quod non apocryphum et dubium, sed vera luce esset perspicuum. Licet enim de apocryphis testimonium veritatis assumere. Hi sunt murmuratores, contra Dei dispositionem. Et hoc in adversitate: contra quos 1 Corinth. 10, neque murmuraveritis sicut quidam murmuraverunt et cetera. Vel murmuratores et querulosi. Glossa, si fratribus aliquid boni contigit, murmurant vel conqueruntur, quasi sua felicitas sit de eorum prosperitate murmurare et fama eorum minuatur. Vel querulosi, idest conqueri assueti quaecumque sibi contingant secundum Glossam. Secundum desideria sua ambulantes, idest de peccato in peccatum ruentes secundum desideria sua carnalia, contra illud Galat. 5, spiritu ambulate et cetera. Et Eccles. 18, post concupiscentias tuas ne eas et cetera. Et os eorum loquitur superbiam, idest verba superba. Glossa, jactant se nullo timore dimissuros quae agunt, se solos Deum cognoscere. Alia Glossa, alios contemnunt, mirantes, Glossa honorantes: in quo notatur excessus honoris qui solet inducere admirationem. Personas, Glossa, divitum, pauperes vero contemnunt, unde sunt acceptores personarum. Contra quod Levit. 19, non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis, questus caussa. Glossa non dilectionis. Proverb. 19, multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. 1 Tim. 6, aestimantes questum pietatem. Vos autem charissimi, scilicet Catholici, memores estote. Glossa, verbo et opere. Verborum quae praedicta sunt, nobis, ab apostolis. Glossa, quoniam fuerunt nuntii praeteritorum, et prophetae futurorum. Domini nostri, quo ad divinitatem. Jesu Christi, quo ad humanitatem. Qui dicebat nobis. Glossa, spiritu sancto illuminatis. Spiritus enim loquebatur in eis. Matth. 10, non enim vos estis qui loquimini et cetera. Quoniam in novissimis temporibus. Glossa. Tempore Antichristi cujus isti sunt praeambuli. Venient, propria usurpatione, non Dei missione. Jerem. 23, non mittebat eos, et ipsi currebant. Et Joan. 10, quotquot venerunt fures sunt et latrones. Illusores, veritatis per doctrinam erroris. Secundum desideria sua ambulantes, per consuetudinem in operibus carnalitatis. Glossa. Quos tali signo potestis cognoscere quod gulosi et avari sunt et luxuriosi. Et dicitur ambulantes scilicet de malo in pejus proficientes. 2 Tim. 3, malitia proficient in pejus. Psalm. ibunt in adinventionibus suis. Ambulantes inquam, in impietatibus, non in pietate, scilicet cultus divini, quia corrupti in moribus et in fide. 2 Tim. 3, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. De adventu talium haereticorum dictum est supra 2 Petri 3, in diebus novissimis instabunt tempora periculosa et erunt homines seipsos amantes. Hi sunt, scilicet haeretici, qui segregant, id est separant per haereses et schismata semetipsos. Glossa. Dividunt enim tunicam domini inconsutilem, quod milites facere noluerunt, Joan. 19. Animales, vita et sensu. Glossa, animae concupiscentias sequentes. Spiritum non habentes. Glossa, scilicet spiritum sanctum, quo Ecclesia congregatur et spiritualis efficitur. 1 Corinth. 2, animalis homo non percipit ea quae Dei sunt. Vos autem carissimi. Hic monet ad bonorum operum superaedificationem. Primo quo ad se. Secundo, quo ad alios, ibi, et hos quidem arguite. In quo primo hortatur ad operationem boni. Secundo ad perseverantiam in operatione, ibi, expectantes misericordiam et cetera. Dicit ergo, vos autem carissimi, ita segregati ab Ecclesia fidelium, sed sitis. Superaedificantes vosmetipsos, in aedificio spirituali per bonam operationem tamquam lapides vivos. 1 Petr. 2, et ipsi tamquam lapides vivi, superaedificamini et cetera. Sanctissimae nostrae fidei, quasi fundamento. Ephes. 2, superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum et cetera. Quae fides dicitur sanctissima, quia purgat ab omni contagio erroris, carnalitatis et terrenitatis. Vos inquam dico non errantes. Glossa, non de vestris meritis praesumentes, et parvos salvari putantes: sed, orantes, id est divinum auxilium implorantes. In spiritu sancto, id est in vestro spiritu sanctificato. Vel in spiritu sancto monente ad orandum, et docente quid orandum. Rom. 8, nam quid oremus sicut oportet nescimus: sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Vosmetipsos in dilectione Dei servate. Non tantum alios, ut multi, de quibus 1 Corinth. 13, factus sum velut aes sonans. Aliter enim salvari non poteritis; imo necesse est perire. Deuteronom. 4, custodi temetipsum, et animam tuam solicite. Expectantes, spei certitudine. Psalm. expectans expectavi dominum et cetera. Misericordiam, id est misericordiae effectum in peccatorum remissione et donorum collatione. Etenim bonum est praestolari cum silentio salutari. Domini nostri, secundum deitatem. Jesu Christi, secundum humanitatem in vitam aeternam ducentis. Misericordia enim Christi ducit. In vitam aeternam. Eccles. 16, omnis misericordia facit locum unicuique secundum merita sua. Ad Titum 3, non ex operibus justitiae quae fecimus nos et cetera. Et hos quidem arguite. Vos quidem superaedificate vos, ut sitis radicati, in fide, spe et dilectione. Et hos quidem inquit, id est obstinatos haereticos fidem impugnantes. Arguite, Glossa, id est ad utilitatem eorum et vestram. 2 Timoth. 4, argue, obsecra, increpa. Judicatos. Glossa. Certissime divino judicio jam damnatos. Joan. 3, qui non credit jam judicatus est. Illos vero, id est alios qui non sunt de haeresi obstinati, tamen sunt in ardore peccandi. Salvate, scilicet inquantum in vobis est, ut salventur orate et cetera. Et subdit modum, dicens, de igne, scilicet peccati. Rapientes, quasi quadam violentia extrahentes. Proverb. 24, erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare eos non cesses. Aliis, autem poenitentibus pro peccatis. Miseremini, adjuvando et pro eis orando, et eorum labores supportando. Job 19, miseremini mei saltem vos amici mei. Vel aliis, quos in peccato videtis, ut dicit Glossa, miseremini condolendo, quod non potestis eos salvare, ut dicit Glossa. Hoc ultimum ad tria illa praedicta jungendum est. Nam et apostatas cum quisquis arguit et damnabiles ostendit, debet in timore, arguere, ne forte simile sibi suisque aliquid tale contingat. Qui de incendio vitiorum alium castigare cupit, timeat ne et ipse tentetur: et qui poenitenti proximo miseretur, circumspiciat ne forte plus justo, vel severus existat vel pius. Et nota quod quidam sanctus homo dicebat, quod multum debet esse securus in se qui alium vult eripere de periculo submersionis. Odientes eam quae carnalis est maculatam tunicam. Odientes inquit, odio, scilicet perfecto, quo separatur vitium a natura. Psal. 134, perfecto odio oderam illos. Eam tunicam. Glossa. Corpus mortale et passibile quo velatur anima. Glossa. Quae concupiscentiis carnis polluitur. Et alia Glossa. Non corpus, sed maculatum, aut maculam odire debemus, ut immaculatum reddamus, ut de carnali spirituale efficiatur. Vel odientes eam tunicam maculatam, id est conversationem carnalibus desideriis immundam. Ei autem qui potens est. Hic monet ad Dei de utroque glorificationem, tangens primo glorificationis causam. Secundo modo, gloriam et magnificentiam. Dicit igitur, ei autem, Glossa, quia hoc non nostra potestate, sed gratia Dei perficiendum est. Recte subjungitur, ei autem, scilicet Deo patri, qui potens est, imo omnipotens. Cui potentia appropriatur. Exod. 15, omnipotens nomen ejus. Vos conservate. Glossa, in praesenti, sine peccato scilicet mortali, Glossa. In omnibus operibus nostris. Et constituere nos. Glossa, in futuro. Ante conspectum gloriae suae. Glossa, coram Angelis, qui contemplantur Dei gloriam. Juxta illud Matth. 18, Angeli eorum semper vident faciem patris mei, qui et cetera. Vel ante conspectum gloriae suae, id est in praesenti a domino glorificati: quod desiderabat David dicens, quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei. Hoc erit quando boni videbunt dominum gloriosum in humanitate et divinitate. Psalm. 16, satiabor cum apparuerit gloria tua. Immaculatos. Glossa, ab omni sorde peccati veniali et mortali. In exultatione, laudis et gratiarum actionis. Psalm. 149, exultabunt sancti in gloria, id est exultabimus et laetabimur in te. In adventu, tendentes ad occurrendum ei, domini nostri Jesu Christi: in adventu inquam, idest in die judicii, in quo erit exultatio sanctis, et tribulatio reprobis. 2 Pet. 1, in quo exultabitis modicum, nunc si oportet contristari. Et Joan. 16, vos quidem nunc tristitiam habetis et cetera. Soli Deo, id est patri qui solus creator et salvator omnium est, mittendo filium. Non per hoc excluditur filius vel spiritus sanctus, quia cum ipso patre filius et spiritus sanctus unus est Deus. Salvatori nostro, omnium, maxime fidelium. Ad Tim. 1, qui est salvator omnium, maxime fidelium. Per Jesum, salutis mediatorem, per quem pater omnia operatur per Jesum Christum ratione humanitatis: dominum nostrum, ratione divinitatis. Gloria et magnificentia, in operatione, imperium, in regimine, potestas, in malorum correctione. Vel secundum Glossam, purae fidei et conscientiae. Et magnificentia in operatione. Imperium, super infirmitates vel Daemones. Et potestas, resistendi vitiis et tortoribus ante omnia saecula, id est qui fuit ab aeterno, sicut dicit Glossa. Et nunc et in omnia saecula, id est qui erat et qui venturus est, id est ante mundi constitutionem, in mundi cursu, post mundi consummationem. Amen. Confirmatio est. Sed quaeritur de hoc quod dictum est, expectantes misericordiam Dei in vitam aeternam. Ex hoc enim videtur, quod vita aeterna detur ex misericordia. Contra. Cum detur ex meritis, videtur quod detur ex justitia. Responsio. Vita aeterna datur ex misericordia et gratia. Ex justitia et ex misericordia datur quantum ad radicem meriti, quae est gratia. Et quo ad mensuram remunerationis quae est supra: de qua Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis. Quo ad opera non facta ex conventione operantis cum operariis ex denario diurno, detur ex justitia. Quaeritur et de hoc quod dicit, et hos quidem judicatos arguite. Glossa, scilicet et damnatos. Contra. Nullius videtur esse utilitatis argutio damnatorum. Responsio, licet argutio non valeat eis, valet tamen aliis. Unde ipsi sunt arguendi, ne alii imitentur ipsos. Deo gratias. Qui est benedictus in saecula.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264