CORPUS THOMISTICUM
Nicolai de Gorran
In VII epistolas canonicas expositio
pars VI

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




[89310] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 6 Senior Caio charissimo et cetera. Haec est tertia epistola Joannis, cujus auctor fuit ipse Joannes apostolus, non Joannes presbyter, ut quidam putarunt. Quod patet ex similitudine sermonis et affectionis. Hanc autem scribit, scilicet Caio Corinthio, instruens eum de operibus charitatis, et monens ut in charitate perseveret. Differt autem a duabus praecedentibus. Quia in prima egit de charitate ad Deum et proximum communiter. In secunda de charitate ad Deum specialiter. Hic agit de charitate ad proximum etiam specialiter. Modus agendi est. Quia primo praemittit suam salutationem. Secundo ponit suam ad Deum affectionem, ibi, gavisus sum valde. Tertio subdit ejus ad bonum, quod incepit, continuandum exhortationem, ibi, carissime fideliter facis. Quarto ponit suam excusationem, ibi, scripsissem forsitan Ecclesiae. Dicit igitur, senior, ego scilicet aetate, vel moribus, vel sapientia, vel dignitate, quia presbyter Graece, senior Latine. Cajo, scilicet scribit. Iste Cajus dicitur fuisse Corinthius, de quo 1 Corinth. 1, neminem baptizavi nisi Crispum et Cajum. Et Roman. ult. Salutat vos Cajus hospes meus. Hic, ut ait Glossa, fide suscepta dedit se hospitalitati, et susceptioni praedicatorum. Quem ego diligo in veritate, non ficte. Glossa. Non temporalium bonorum gratia, sed aeternorum causa. Carissime: merito vocat eum carissimum, quia operibus charitatis deditum. De omnibus, Glossa, quae facis. Orationem facio. Glossa. Hoc a domino crebris precibus exopto, ut quod bene agis bene perficias. Simile ad Rom. 1, sine intermissione memoriam vestri semper facio in orationibus meis. Et instruitur praelatus, quod debet semper orare pro subditis. Prospere te ingredi. Dicit Glossa, de bono in melius. Profectum autem viri justi vocat ingressum, ad significandum quod homo, quantumcumque sit bonus, semper se debet reputare in ingressu et inchoatione, et nunquam in consummatione, ut dicat cum Psalm. et dixi, nunc coepi, haec mutatio et cetera. Eccl. 18. Cum consummaverit homo tunc incipiet. Et valere vita spirituali. Sicut, id est ita, prospere agit anima tua. Glossa, proficiendo in animarum operibus. Et alia Glossa. Ut sicut vales anima, sic valeas corpore. Optat enim ei prosperitatem animae bonam, non quae est contra animam. De qua Proverb. 1, prosperitas stultorum perdet eos. Gavisus sum valde et cetera. Hic ostendit affectionem circa eum. Primo ex gaudio de fama ejus. Secundo ex gaudii magnitudine, ibi, majorem horum. Dicit ergo, gavisus, ita: pro te oro, sed et gavisus sum gaudio spirituali, non carnali valde, quia gaudio interiori et exteriori. Venientibus. Glossa, a te. Fratribus. Glossa, peregrinis. Et testimonium perhibentibus veritati tuae. Glossa. Verae charitati quae non cessat ab opere. Veritati enim testimonium reddendum est. Joan. 18, in hoc ergo natus sum mundo, ut testimonium perhibeam veritati. Sicut tu in veritate ambulas. Glossa. Tam studiose reddunt testimonium, quam studiosus tu es ad bene operandum. Et vere gavisus sum. Majorem enim horum. Glossa, ad me venientium. Non habeo gratiam. Glossa. Quando fratres veniunt ad me, in nullo facto eorum vel verbo magis gaudeo. Quam ut audiam, eis mentientibus. Filios meos. Glossa. Quos praedicando vel baptizando genui. 1 Corinth. 4, per Evangelium in Christo Jesu vos genui. In veritate ambulare. Glossa, in veritate verae fidei, et bonae operationis observare. Sed quomodo istum baptizando genuit, quem Paulus baptizavit? 1 Corinth. 1, nisi Crispum et Caium. Responsio. Genuit hunc praedicando, non baptizando: vel filius ejus erat imitatione Pauli. Quando enim loquitur de generatione, loquitur de filiis generaliter, sed Glossa specialiter. Carissime, fideliter facis et cetera. Hic ponit principalem causam quae est exhortari ad hospitalitatem: quod facit primo laudando factum. Secundo, commendando personas, quibus fit, ibi, pro nomine enim ejus. Tertio, monstrando meritum, ibi, nos ergo debemus. Dicit ergo, carissime. Glossa. Ideo non debes proficere ab hospitalitate. Fideliter facis, scilicet secundum quod vera fides exigit, et veram fidem tuam operibus ostendis. Jacob. 2, ostende mihi ex operibus fidem tuam. Quicquid operaris in fratres, subveniendo scilicet eis, a quibus nihil expectas temporale, ut dicit Glossa. Unde ad Galat. 6, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, et hoc in peregrinos, scilicet maxime, quos scilicet non nosti. Deut. 10: Deus amat peregrinum, et dat ei victum et vestitum. Et vos amate peregrinos. Qui, scilicet fratres maxime peregrini, testimonium reddiderunt charitati tuae, Glossa operibus misericordiae. Charitas autem hic intelligitur non charitatis habitus vel affectus, sed effectus; non solum in secreto, sed in conspectu Ecclesiae, id est in praesentia fidelium, ut sic exemplo tuo alii excitentur ad hospitalitatem. Matth. 5, sic luceat lux vestra et cetera. Quos, scilicet peregrinos, benefaciens. Glossa, dum apud te sunt. Deducens, ad alia loca ad quas ire volunt digne Deo, id est ad honorem Dei quem honoras in suis membris, qui dicit Matth. 10, qui vos recipit et cetera. Et subdit tantum, pro nomine enim ejus, id est pro fide et honore et praedicatione nominis ejus. Profecti sunt, a patria sua exules. Glossa. Alienati a rebus propriis. Nihil accipientes a gentilibus. Glossa, contribulibus suis, quia nihil dabant eis, ut ait, ut sic a pietate famis cogerentur fidem negare; non quin liceret accipere. Dicitur enim 1 Corinth. 10, si quis infidelium vocat vos ad coenam et vultis ire, quod vobis apponitur manducate. Nos ergo, Glossa, qui possumus supplere indigentiam eorum. Sed numquid ipse erat pauper? Matth. 19, ecce nos reliquimus omnia et cetera. Quomodo ergo se divitibus connumerat? Responsio Bedae in Glossa sua. Hoc ideo facit ut alacriores eos reddat et promptiores ad miserandum pauperibus. Vel quia omnia bona Ecclesiae in manu sua erant. Debemus suscipere, nam seminantibus spiritualia debemus carnalia. 2 Corinth. 4, nostra abundantia inopiam illorum suppleat. Hujuscemodi. Fratres nomen Christi praedicantes. Ut ideo scilicet cooperatores simus veritatis, necessaria eis ministrando. Veritatis inquam cujus illi sunt ministri eam praedicando: quasi dicat: nos qui non praedicamus debemus necessaria praedicantibus ministrare, ut sic simus cooperatores veritatis, et socii mercedis. Matth. 16, qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Sed numquid hospes praedicatorum eamdem mercedem recipiet quam recipit praedicator? Responsio. Accipiet similem mercedem aureae coronae, sed non aureolae. Scripsissem forsitan Ecclesiae et cetera. Hic ponit suam excusationem. Primo de hoc quod nihil scripsit Ecclesiae. Secundo de hoc quod tam breviter scripsit ei, ibi, multa habui scribere tibi. Causa autem quia non scripsit Ecclesiae, fuit praesentia cujusdam haeretici verba sua non recipientis, cui favebant. Primo ergo illum reprehendit et redarguit, scilicet Diotrephen nomine: et illum notat. Secundo Cajo illius imitationem vetat, ibi, carissime noli. Tertio alterum, scilicet Demetrium ad imitandum proponit et laudat, ibi, Demetrio testimonium. Notat autem illum, scilicet Diotrephem. Primo de ambitione. Secundo de detractione, ibi, propter hoc si venero. Tertio, de inhospitalitate, ibi, et quasi ei ista non sufficiant. Praedicit ergo, scripsissem forsitan, de hac materia epistolam Ecclesiae, id est toti congregationi fidelium. Sed is qui amat primatum gerere, id est usurpat sibi principatum. Matth. 23, amant primas cathedras in synagogis et cetera. In eis, id est inter eos qui nunc erant in Ecclesia illa. Diotrephes. Nomen proprium cujusdam haeresiarchae. Non recipit nos, id est nostra mandata et verba. Glossa. Nostram auctoritatem. Matth. 10. Qui vos spernit me spernit. Propter hoc, Glossa, quia depravat Scripturam. Si venero, dubitative ponit propter dubium eventus. Commoneam. Glossa, idest in omnium notitiam manifestius arguendo deducam. Opera ejus quae facit, quorum exemplar a nobis non habuit, sed nova adinvenit mendacia. Verbis malignis. Malo igne, scilicet invidiae, accensus. Psalm. supercecidit ignis et non viderunt solem, scilicet claram veritatem. Garriens, falsis rationibus ad similitudinem avis, quae est animal irrationale et garrulosum in nos, id est contra nos. Et dicit opera quae facit verbis malignis, ad significandum quod verba quandoque faciunt multa mala. Eccles. 28, plaga linguae comminuet ossa. Multi ceciderunt in ore gladii, sed multi etiam interierunt per linguam suam. Et quasi non ei ista. Glossa, quod mihi detrahit, quod hospitalitatem dissuadet. Sufficiant, Glossa ad damnationem. Neque ipse suscipit fratres. Glossa, indigentes, cum tamen dominus in ipsis suscipiatur. Matth. 25. Hospes eram et collegistis me et cetera. Et Matth. 10, qui vos recipit, me recipit. Cum enim aliquod bonum fit alicui membro, puta pedi, os quod est in capite dicit, tu mihi facis bonum. Et eos qui suscipiunt prohibet, scilicet ne suscipiant: quod est contra illud, Proverb. 3, noli prohibere illum qui potest benefacere, si potes et ipse benefac. Et de Ecclesia ejicit. Glossa. Non de consortio fidelium, sed de loco in quo conveniunt: quasi dicat, non tantum prohibet suscipere, sed et suscipientes et susceptos ejicit de Ecclesia, ut dicit Glossa. Haec excommunicatio manifestum errorem continens non ligabat. Talis erat excommunicatio Judaeorum. Joan. 13. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis Christum confiteretur, extra synagogam fieret. Charissime: quasi dicat, quidquid ille dicat: noli imitari malum, scilicet ejus doctrinam; vel malum, id est malam ejus operationem. Psal. 36, noli aemulari in malignantibus et cetera. Sed quod bonum est, ad Galat. 4, bonum aemulamini in bono semper, et debes bonos imitari. Nam qui benefacit. Non solum bonum ex genere operis, sed et ex intentione operantis. Ita qui ex timore implet praeceptum, ut dicit Augustinus, bonum est, sed non bene facit. Ex Deo est, imitatione. Unde Lucae 6, estote misericordes, sicut pater vester; non propagatione, sed imitatione. Qui autem malefacit non videt Deum. Et intelligenda sunt haec per se; quia inquantum bonum facit, ex Deo est. Quia homo non facit bonum a se, sed a Deo. Joan. 15, sine me nihil potestis facere. Et inquantum malum facit, non videt Deum, nec visione fidei formatae in praesenti, nec spei in futuro. Supra 1 Joan. 3, qui non diligit, non novit Deum. Demetrio. Glossa. Illud verbum, quod velit imitari aperit, testimonium scilicet bonum de operibus pietatis et charitatis. Redditur ab omnibus. Glossa, ad eum venientibus, vel ab eo recedentibus. Et ab ipsa veritate. Glossa, a Deo qui est veritatis. 1 Joan. 5, si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est. Sed et nos, apostoli veritatis nuncii, testimonium ei perhibemus. Glossa, ad commendationem hospitalitatis, et nosti, per experimentum. Glossa. Per alia testimonia quae probasti esse vera, quoniam testimonium nostrum verum est. Joan. ult. Qui vidit, testimonium perhibuit, et verum et testimonium ejus. Multa habui tibi scribere et cetera. Hic excusat se de hoc quod tam breviter scripsit. Et primo ostendit quod in proximo videbit eum corporaliter. Secundo ut moram patientius sustineat, salutat eum multipliciter, ibi: pax tibi. Dicit igitur. Multa habui tibi scribere, ad commendationem. Glossa, de commendatione eleemosynae et aliis. Sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi, idest per Scripturam quae fit cum calamo et atramento. Sed per vocem vivam. Efficacior enim est vox viva quam mortua, quae scripta est in Pergameno: et subdit causam, spero autem protinus videre, personaliter, et os, meum, ad os, tuum, loquemur, vel ad os Diotrephis obstruendum. Pax tibi, Glossa, ab illo Diotrephe et ab omnibus malis. Salutant te, idest salutem tibi optant, amici, idest fideles qui sunt nobiscum, saluta tu, ex parte mea, amicos. Fideles amicos tuos et nostros. Glossa, amicis gratias pacis et salutis mandat, ut inimicos veritatis a salute monstret esse extra nos, sicut et Paulus expresse facit. 1 Corinth. 15, si quis non amat dominum Jesum Christum et cetera. Nominatim, singulos: quod dicit, ut ostendat specialem ad singulos dilectionem. Sed quaeritur de hoc quod dicit, sed nos testimonium perhibemus, quare testimonio veritatis adiungit suum testimonium cum omni testimonio veritatis sit credendum? Responsio, etsi testimonium veritatis erat verissimum, non tamen certum. Et ideo addit suum testificans testimonium.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264