CORPUS THOMISTICUM
Nicolai de Gorran
In VII epistolas canonicas expositio
pars I

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 1

[89291] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 1 cap. 1 Jacobus Dei et domini et cetera. Haec epistola dividitur principaliter in duas partes: scilicet in salutationem et instructionem. Secunda pars, ibi: omne et cetera. In salutatione primo describitur persona salutantis. Secundo, salutatae: duodecim tribubus. Tertio, necessitas salutandi: quae sunt in dispersione. Quarto, forma salutationis, salutem. Dicit ergo, Jacobus. Glossa, celebris persona. Ideo nomen suum praeponit, quia nomen erat celebre: nam sicut dicit Glossa: iste Jacobus cognominatus est justus, et fuit filius Mariae sororis matris domini, post passionem domini Jerosolymorum ordinatus episcopus: qui, sicut dicit Hegesippus, ex utero matris sanctus fuit. Vinum et siceram non bibit: carnem nullam comedit: solus ante templum ingrediebatur, et flexis genibus pro populo orabat, intantum ut genua ejus camelorum duritiam traxisse crederentur. Dei, scilicet patris domini nostri Jesu Christi. Ipse enim est dominus creationis, Jesus, salvans in praesenti per gratiam, et gloriam in futuro. Christus enim interpretatur unctus. In his vero duabus personis spiritus sanctus intelligitur tamquam nexus et amor amborum. Vel dicit, Dei, quo ad divinitatem: domini nostri Jesu Christi, quantum ad humanitatem. Christus enim secundum humanitatem habet dominium creatum super omnem creaturam, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium, et Infernorum. Servus, Glossa, officium celebre. Nam servire Deo, regnare est, ut dicit Gregorius. Duodecim tribubus, Glossa, intellige non omnibus, sed quibusdam de omnibus, scilicet electis. Quae sunt in dispersione, de qua actuum 8. Facta est in illa die magna persecutio in Ecclesia, quae erat Jerosolymis, et dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae. Istis scripsit Jacobus ad consolationem, ut non dispergerentur mente, sicut dispersi erant corpore: sed potius mente congregarentur. Salutem, in praesenti, gratiae; in futuro, gloriae. Omne gaudium et cetera. Hic est secunda pars, in qua ponit exhortationem sive instructionem. Et primo informat in patientia tribulationum. Secundo, in sanctitate operum, 2 cap. Tertio in expectatione praemiorum cap. 5, post principium, patientes et cetera. Vel sic. Primo eos hortatur ad bonum. Secundo, dehortatur eos a malo, in tribus sequentibus capitulis. Tertio docet remedia contra malum, 5 cap. in principio. Primo ergo eos hortatur ad bonum, scilicet ad patientiam tribulationum. Et primo docet qualiter se habeant in tentationibus exterioribus. Secundo qualiter in interioribus nemo cum tentatur et cetera. Tertio ad utriusque notitiam habendam monet libenter verbum Dei audiri sit autem omnis homo velox et cetera. In prima parte ponitur exhortatio ad patientiam. Ubi primo docet patientiae fructum. Secundo radicem, si quis autem vestrum indiget. Tertio modum, glorietur frater humilis. Quarto praemium, beatus vir qui suffert et cetera. In prima parte, primo ponitur exhortatio. Secundo exhortationis ratio, scientes quod probatio. Dicit ergo, omne gaudium, idest perfectum gaudium bonorum, quod est in bonitate conscientiae, in spe gloriae est perfectum, quia tristitia est eis materia gaudii, imo eis tristitia vertetur in gaudium. Joann. 16: tristitia vestra vertetur in gaudium. E contrario, gaudium malorum imperfectum est, quia materia est tristitiae, imo vertetur eis in tristitiam, Job 21: gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos, in puncto ad Infernum descendunt. Ne indignemini, si mali florent: si vos patimini, incrementa existimate vobis provenire, fratres, mei, quasi eamdem habituri haereditatem. Vocat autem eos fratres, ut eos magis alliciat ad mutuam dilectionem. Dicitur enim frater, quasi ferens alterum. Cum in tentationes varias, maxime exteriores: nam, ut dicit Glossa una, perfectis loquitur de extrinsecis tentationibus. Has enim aliquando optant sancti. Psal. 25: proba me, domine, et tenta me. Alia tamen Glossa exponit de utraque: unde dicit, a persecutore vel a concupiscentia, quae varie tentant. Sed cum tentatio interior non sit sine peccato, quomodo in ea est gaudendum? Responsio. Non in ipsa secundum se, sed inquantum ei resistendo est materia exercendae virtutis, et causa reprimendi superbiam. Incideritis. Glossa, ex alto fidei vestrae. Sed contra, de tali casu non est gaudendum. Responsio. Casus iste est intelligendus secundum opinionem persecutorum, qui credebant eos avertere a fide, persecutionibus. Scientes quod probatio fidei et cetera. Hic ponitur exhortationis ratio, quare scilicet habenda est patientia in tentationibus: et est una declaratio virtutis, alia perfectio operis, patientia autem opus perfectum. Dicit ergo, scientes, quod probatio fidei vestrae, idest tribulatio fidem vestram probans, patientiam operatur, idest declarat, vel exercitat. Contra. Rom. 5: patientiam tribulatio operatur, patientia vero probationem: non ergo probatio patientiam. Responsio. Probatio operatur patientiam, ostendendo; sed patientia probationem efficiendo, patientia autem opus perfectum habet, quia stabile et firmum. Illud enim dicitur haberi, quod firmiter habetur, quia habitus est difficile mobilis. Unde et in ipsa dicitur haberi firma possessio animarum. Lucae 21: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Vel opus perfectum, idest opus privilegiatum, scilicet opus martyrii, aureola dignum. Ut sitis, existimate, inquam, ut per opus patientiae, sitis perfecti, ad sustinendam tribulationum diuturnitatem, et integri, ad sustinendam earum gravitatem, in nullo deficientes, ad sustinendam earum omnimodam diversitatem. Vel perfecti, in agendo: integri, in patiendo: in nullo deficientes, in perseverando. Si quis autem vestrum et cetera. Hic ostendit perfectae patientiae radicem, scilicet sapientiam divinitus infusam; quia qui patiens est multa gubernatur sapientia. Prov. 14. Unde monet petere sapientiam ad acquirendam patientiam. Et primo dat fiduciam impetrandi. Secundo docet modum petendi, postulet autem in fide. Tertio ostendit rationem modi, qui enim haesitat. Dicit ergo, si quis autem vestrum indiget sapientia, idest sapida scientia ad condiendam amaritudinem tribulationum, vel ad degustandum praedictae patientiae fructum, postulet a Deo, a quo est omnis sapientia, Eccl. 1, qui potest dare, quia omnipotens est; et scit, quia omnisciens; et vult dare, quia misericors est. Qui dat, idest paratus est dare, omnibus, sine personarum acceptione. Glossa, pie petentibus. Affluenter, non parce, unde dicitur effundere. Ille qui effundit, totum dat, nihil sibi retinet. Joel 2, effundam de spiritu meo super omnem carnem. Et non improperat. Unde dat liberaliter. Unde ostendit ibi optimas conditiones a parte dantis. Dat enim liberaliter, non vendit sicut multi: dat generaliter, non uni, sed omnibus: dat abundanter, non parce: unde affluenter, curialiter, quia non improperat. Psal. 44, aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Augustinus: erubescat humana pigritia: plus paratus est Deus dare, quam nos accipere. Postulet autem in fide nihil et cetera. Hic docet modum petendi. Postulet autem in fide, idest in fideli nominis Christi confessione, sicut petit Ecclesia. Per dominum nostrum Jesum Christum. In Joanne 16, amen dico vobis, si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Vel in fide, idest in fiducia obtinendi illud quod petit. Nihil haesitans, idest de impetratione non diffidens. Matth. 21, si habueritis fidem, et non haesitaveritis etc., non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, tollere et jactare in mare, fiet. Qui enim haesitat. Hic ponit rationem modi. Et primo, rationem. Secundo infert conclusionem, non ergo. Tertio, subdit conclusionis manifestationem, vir duplex animo. Qui enim haesitat, idest dubitat vel diffidit de impetrandis ad salutem necessariis, similis est fluctui maris, qui a vento movetur, a loco scilicet suo, et circumfertur, in locis alienis. Sic homo dubius in fide, a vento tentationis movetur a statu fidei, et circumfertur varietate errorum. Vel movetur et circumfertur a tentatione in tentationem. Job 24, levis est super faciem aquae. Glossa: qui conscientia peccati pressus dubitat de praemiis caelestibus, superveniente vento tentationum facile deserit fidei statum, et secundum tentatoris voluntatem distrahitur ad errorem. Non ergo existimet homo ille. Glossa, carnalis: unde homo ille, hic sonat in vitium. Quod accipiat aliquid. Glossa, vel hic vel in futuro. A domino, ex meritis suis. Et nota quod dicit aliquid, scilicet magnum. Spiritualia enim sunt quid magnum, non temporalia; unde et peccatoribus communicantur. Et certe merito haesitans non impetrat, quia vir duplex animo. Glossa. Duplex est qui genu ad precem flectit, et mordente conscientia de impetratione diffidit. Duplex est, qui vult gaudere in saeculo, et gaudere cum Deo. Duplex est qui de bonis quae agit, non Deum, sed favorem quaerit. Vel duplex, non unicus, sed ad hoc et ad illud inclinatus. Vel duplex, qui aliud interius, aliud agit exterius, Eccl. 2. Vae duplici corde, et homini ingredienti duabus viis. Inconstans est, qui fluctuat inter confidentiam et diffidentiam. Glossa, facile adversis terretur, prosperis irritatur, ut a veritate divertat. In omnibus viis suis, sive sit dextera prosperitatis, sive sinistra adversitatis. Et dicit, suis, non Dei. Viae enim hominis, sunt peccata: viae autem domini, opera bona. Glorietur autem frater humilis et cetera. Hic ostendit perfectae patientiae modum, docens in tribulationibus esse gloriandum. Et primo ostendit in quo gloriandum pauperibus. Secundo, in quo divitibus dives. Tertio subdit causam quia sicut flos. Quarto, explanat et adaptat eam exortus est enim sol. Dicit ergo, glorietur: non tantum gaudeat in se interius, sed etiam glorietur exterius apud alios. Frater humilis, idest oppressus et dejectus, et ita humiliatus, in sua exaltatione, scilicet ventura post humiliationem; quia qui se humiliat exaltabitur, Lucae 18. Dives autem, idest divitiarum amator, non solum possessor, in humilitate sua, ventura scilicet post divitias: et hoc modo est ironia secundum Glossam, quasi: non est in hujusmodi gloriandum. Vel in humilitate sua, in sublimitate et gloria, quae est causa humiliationis et dejectionis. Vel in humilitate, scilicet in obsequio humilitatis exhibendo pauperibus, quoniam sicut flos foeni transibit. Intellige, gloria mundi, transibit, idest velociter ultra ibit, et penitus non revertetur. Psal. 48: cum interierit non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus, exortus est enim sol, prosequitur parabolam, cum ardore, sicut fit tempore aestivo contra meridiem, et arefecit foenum, idest virorem foeni, et flos ejus decidit, in mane scilicet ortus, et decor vultus ejus deperiit, idest pulchra apparentia per quam delectabat aspicientes. Nota quod ortus solis significat adventum judicis. Malach. ultimo, vobis timentibus nomen meum et cetera. Dicit autem, exortus est, idest extra se ortus, quia quasi extra se oritur puniens per justitiam, cum sit ejus proprium misereri. Fervor autem ejus significat districtionem et zelum advenientis. Isaiae 30, ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Arefactio foeni, obitum divitis. Psal. 36, sicut foenum velociter arescent. Casus floris, gloriae temporalis amissionem vel etiam carnalis. Isaiae 28, vae flori decidenti, gloriae exaltationis ejus. Gregorius: quid sunt homines in hoc mundo, nisi flores in campo, vita in carne, flos in foeno? Et flos ejus decidit, idest deperiit, et decor vultus ejus deperiit, humanae scilicet gratiae et favoris, ita, idest sicut flos foeni. Et dives, idest divitiarum amator, non tantum possessor, in itineribus suis marcescet, idest deficiet, et quasi putrescet: unde intellige, quod viae divitis, sunt temporalia in quibus beatificari quaerit, quae cito destruentur. Glorietur autem frater humilis. Nota quod quadruplex est gloria: una est interior, alia exterior, alia inferior, alia superior. De gloria interiori dicitur in Psal. 44: omnis gloria filiae regis ab intus. Ista autem gloria consistit in multis. Primo in conscientiae puritate: 2 Corinth. 1, gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae: quod in simplicitate intentionis, et sinceritate affectionis, et gloria bonae operationis, et sapientia divinae degustationis conversati sumus. Secundo consistit in Dei cognitione: Jerem. 9, non glorietur sapiens in sapientia sua; sed in hoc glorietur, scire et nosse me. Tertio consistit in bona operatione. Matth. 5, sic luceat lux vestra coram hominibus et cetera. Quarto in exteriori conversatione: 1 Petri 2: conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis etc., glorificent Deum in die visitationis. Quinto in opinione bonae famae. Eccl. 33, in omnibus operibus tuis praecellens esto, et ne dederis maculam in gloriam tuam. Sexto in sustinentia praesentis molestiae, 2 Corinth. 2, libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Septimo in Christi conformitate. Galat. ult., mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi. Octavo in perfectione commissae familiae. Proverb. 10, secundum literam Ambrosii, gloria patris filius sapiens. Nono in spe remunerationis aeternae. Rom. 5, gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Secunda gloria est exterior: et ista est in tribus: scilicet in divitiis: Psal. 48, ne timueris cum dives factus fuerit homo et cetera. Philippen. 3, gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Secundo consistit in deliciis. 1 Machab. 2, a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis, idest vermis conscientiae. Isaiae ultimo, vermis eorum non morietur. Et stercus infamiae. Eccl. 9, omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. Tertio consistit in honoribus ambiendis, Oseae 4, gloriam eorum in ignominiam commutabo; et de Nabuchodonosor dicitur Judith 1, gloriabatur quasi potens in potentia sua. Tertia gloria est inferior, scilicet gloria peccati: quae dicitur inferior, quia hominem facit inferiorem et viliorem quam sit aliqua creatura. Psal. quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitate? Quarta gloria est superior, scilicet gloria Dei, quae consistit in interiori gloria animae, et exteriori stola corporis. Psal. 149, exultabunt sancti in gloria, ecce stola corporis. Laetabuntur in cubilibus suis, ecce stola animae. Beatus vir qui suffert tentationem et cetera. Hic ostendit perfectae patientiae praemium. Ubi primo tangit meritum. Secundo praemium. Quoniam, cum probatus fuerit. Dicit ergo, beatus vir, non mollis vel effeminatus, sed vir dictus a virtute animi, virore fidei, vigore spei, virilitate charitatis. Qui suffert tentationem, idest in sensualitate sub ratione est, ne scilicet ratio succumbat tentationi. Genesis 4, sub te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius. Vel suffert, idest sursum fert, pro eis qui sursum sunt, quoniam cum probatus fuerit, idest exercitatus et depuratus sicut aurum in igne, Sap. 3, tamquam aurum in fornace probavit eos, accipient coronam vitae, idest vitam perpetuam, quae non finitur, sicut nec corona, quae dabitur victoribus in signum victoriae. Apocalyp. 2, esto fidelis usque ad mortem. Et dicit, vitae, ad differentiam coronae mortis, qua coronantur mali. Isaiae 22, coronans coronabit te in tribulatione. Quam repromisit Deus etc., idest iterum et iterum promisit; promisit in veteri, sed repromisit in novo. Promisit per prophetas, repromisit per apostolos. 2 Timoth. ult., de reliquo reposita est mihi corona justitiae. Et nota quod dicit, accipiet, scilicet gratis, non reddetur suis meritis; quia Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis et cetera. Bernardus, non sunt condignae ad praeteritam culpam, quae remittitur: ad praesentis consolationis gratiam, quae immittitur: ad futuram gloriam, quae promittitur. Nemo cum tentatur dicat et cetera. Hic ostendit qualiter se habere debeant in tentationibus interioribus, quae sunt de malis culpae. Innuit enim quod non debent in eis gloriari, sed eis resistere, quia non sunt a Deo: quod probat dupliciter. Primo, quia Deus non est auctor malorum. Secundo, quia potius est largitor omnium bonorum. Omne datum optimum et cetera. In prima parte primo ponitur exhortatio. Secundo exhortationis ratio Deus enim intentator. Tertio rationis confirmatio unusquisque autem. Quarto conclusio nolite itaque errare et cetera. Dicit ergo, nemo etc., quasi dicat: beatus vir qui suffert tentationem exteriorem, quia illa a Deo immittitur: sed tentatio interior non sic; et ideo, nemo, vestrum, cum tentatur, tentatione interiori non exteriori solum. Glossa, nemo cum tentatione interiori capitur vel ei succumbit, dicat quoniam a Deo tentatur, idest a Deo esse quod capitur, vel succumbit. Glossa. Quasi Deus immittat cogitationes, quod non est verum, Deus enim intentator malorum est, Glossa, tentamentorum. Sic enim fit tentatio ab hoste et carne, ipse enim neminem tentat, scilicet ut decipiat vel pervertat. Glossa, nullum in tentationem ducit. Sed contra, Genesis 22, tentavit Deus Abraham, et Deuteron. 12, tentavit nos dominus Deus noster. Ad hoc respondit Glossa, quod duo sunt genera tentationum. Unum, quod probat. Alterum, quod decipit. Tentationem ergo probantem immittit Deus, tentationem vero decipientem non. Haec autem tentatio decipiens, ut dicit Glossa, tribus modis agitur: suggestione hostis, delectatione carnis, consensu mentis. Unde nota, quod Diabolus tentat, ut decipiat et pervertat: caro, ut alliciat: mundus, ut abstrahat: homo, ut experimentum habeat vel sciat: Deus autem ut promoveat: unde ipse tentat, ut probet: probat, ut acceptet et remuneret. De istis quatuor, Sap. 3: Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se, tamquam aurum in fornace probavit illos et cetera. Unusquisque autem tentatur, tentatione seducente interiori, a concupiscentia sua, idest a fomite originaliter. Haec est lex membrorum, de qua Rom. 7. Haec autem appellatur caro concupiscens adversus spiritum, Galat. 5. Abstractus, a bono. Glossa, a recto itinere, et illectus. Glossa, ad malum. Tangit duos terminos motus: per defectum, qui est peccatum. Vel abstractus, a bono incommutabili, illectus, ad bonum commutabile. Peccatum enim est, spreto incommutabili bono, bono commutabili adhaerere, secundum Augustinum. Sed numquid a Diabolo aliquando hujusmodi tentatio immittitur, sicut in primis parentibus? Non ergo omnis tentatio est ex concupiscentia. Responsio. Quamvis occasio tentationis immittatur a Diabolo, tamen vis tentationis sine concupiscentia non completur. Sicut flatu ligna, nisi ignis praesens fuerit, non accendentur. Unde sicut aliter medicus recognoscit infirmitatem in urina, aliter infirmus in se ipso, quia ille scientia simplicis notitiae, iste scientia experientiae: ita aliter est de tentatione exteriori quae est ab hoste, et de interiori quae est de concupiscentia. Deinde concupiscentia et cetera. Ponit hic gradus tentationis: scilicet in delectatione, qua homo allicitur: in consensu, quo peccatum concipitur: in opere, quo peragimus: in consuetudine, qua consummatur. Deinde concupiscentia, illecti scilicet per amorem boni commutabilis, cum conceperit, per consensum operis aut morosae delectationis, quod est occulta formatio maligni foetus. Conceptio vero hujus, est ex Diabolo, tamquam patre agente, et semen immittente: ex concupiscentia, tamquam matre consentiente vel suscipiente; ideo dicitur Ezechielis 16, pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Joan. 8, vos ex patre Diabolo estis. Parit peccatum. Glossa, perducit ad actum. Manifestus hic est partus, de quo in Psal. 7, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Peccatum vero cum consummatum fuerit. Glossa, idest per actum in consuetudinem pravae vitae perductum: sicut officium mortui consummatur exhibitione sepulturae, sicut Lazari in Joanne 11 cap. generat mortem, reatus et damnationis aeternae. Rom. 6, stipendia peccati, mors. Glossa: sicut qui tentatus superat, praemia vitae acquirit: ita qui concupiscentiis illectus superatur, mortis ruinam incurrit. Sed cum omne peccatum mortale generet mortem, quare hic tantum de peccato consuetudinis? Responsio. Licet peccatum et consensus possint dici generare mortem, tamen de peccato consuetudinis hoc dicitur proprie: quia quando peccatum jam tractum est in consuetudinem, nulla apparent signa vitae, et est parva spes de reditu. Sed in aliis habet homo plura signa vitae, quando peccatum creatum est in cogitatione: pauciora vero, quando in opere. Nolite itaque errare. Glossa, existimando quod tentamenta vitiorum a Deo procedant, fratres mei dilectissimi, dilecti, propter similitudinem naturae: dilectiores, propter participationem gratiae: dilectissimi, propter praeparationem haereditatis aeternae. Omne datum optimum et cetera. Hic ostendit quod Deus est largitor omnium bonorum, et quod omnia bona sunt a Deo. Et primo hoc ostendit ex copiositate datorum. Secundo ex immutabili bonitate. Tertio ex liberalitate dandi voluntarie enim genuit nos. Quarto ex judicio ipsorum. Scitis autem fratres mei. Dicit ergo, omne datum optimum. Bona sunt temporalia, meliora naturalia, optima gratuita. Vel potest exponi totum de naturalibus: bonum est, quod sumus: melius, quod vivimus: optimum, quod intelligimus. Vel bona sunt temporalia et naturalia, quibus sustentamur: meliora dona misericordiae, quibus a peccatis liberamur: optima dona gratiae, quibus de virtute in virtutem proficimus. Et omne donum perfectum, idest gloria, qua habita nihil remanet imperfectum. Dicitur autem datum, eo quod datur in via, quia significat cum tempore quasi participialiter. Donum vero, quod datur in patria, quia significat sine tempore, quasi nominaliter. Utrumque istorum, desursum est, idest a Deo, non ab homine, descendens, non cadens. In quo notatur gradus in hujusmodi donis secundum dispositionem dantis, qui omnia disponit in numero, pondere, et mensura. A patre luminum: ideo auctore omnium gratiarum, quae lumina sunt. Sicut enim sol materialis auctor est luminum materialium, ita sol intelligentiae luminum spiritualium. Apud quem. Deum, scilicet, non est transmutatio, in natura sua, quia omnino immortalis est. Malach. 3, ego Deus et non mutor. Nec vicissitudinis obumbratio, in effectu ut sit mutabilis, quia ab ipso semper procedit lux, nunquam tenebrae. Vel vicissitudinis obumbratio, idest vicissitudo vel mutatio obumbrans. Non enim vicissim in eo succedunt bona et mala; quia sola bona dat, mala vero culpae quae obumbrant, non: sed hujusmodi vicissitudinaria obumbratio qua in nobis frequenter luci gratiae succedit umbra peccati, ex nobis est. Voluntarie enim et cetera. Aliquis possit dicere: licet omnia bona nobis sint a Deo, tamen meritis nostris: ideo dicit, quia non, imo sua gratuita bonitate. Voluntarie enim, id est gratis, sine meritis. Ad Titum 2: non ex operibus justitiae quae fecimus nos, genuit nos, in filios gratiae, qui prius eramus filii irae, verbo veritatis, verbo Evangelii Christi, qui veritas est, in Joanne 14. Verbo, inquam, tamquam semine spirituali, Lucae 8, semen est verbum Dei. 1 Corinth. 4. In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. Ut simus initium aliquod, id est caput, principatum habendo in omnibus creaturis ejus inferioribus, recuperando principatum per gratiam, quam primi parentes perdiderunt per culpam. Vel, simus initium aliquod creaturae ejus, id est, recreationis sive reformationis totius mundi. Hic in parte, scilicet in anima per gratiam, sed in futuro in toto per gloriam. Unde Rom. 8, ipsa creatura ingemiscit expectando revelationem filiorum Dei. Sed objicitur contra hoc quod dicitur, ut simus initium aliquod, etc. quia Job 40, dicitur de Behemoth, ipse est principium viarum Dei. Responsio: Behemoth fuit principium in via creationis, homo vero in via recreationis. Scitis autem fratres. Hic probat omnia esse a Deo, judicio ipsorum sive testimonio. Scitis autem, idest vera esse quae loquor, fratres mei, per fidei unitatem, dilectissimi, per charitatem. Glossa, conclusio praedictorum est, quod a Deo sunt bona, et a nobis mala. Sit autem homo velox et cetera. Supra docuit modum se habendi in tentationibus exterioribus, et etiam in interioribus: hic vero ad utriusque modi notitiam monet ad auditum verbi Dei. Ubi monet libenter audire. Secundo devote suscipere. Propter quod abjicientes. Tertio opere implere, estote factores. Quarto linguam refrenare, si quis autem putat. In prima parte, primo hortatur ad id quod expedit. Secundo removet id quod impedit. Tardus autem ad loquendum. Dicit ergo, sit omnis: quasi dicat: ita voluntarie genuit verbo veritatis: ut ergo haec generatio in nobis conservetur, sit omnis homo, sive sit incipiens, sive proficiens, sive perfectus, velox ad audiendum, verbum scilicet Dei, id est promptus et paratus. Tardus autem ad loquendum. Hic est impedimentum contra auditum exteriorem, Eccles. 20, homo sapiens tacebit usque ad tempus doctrinae. Quippe quia mos Pythagoricorum erat tacere per quinquennium, et postea eruditos loqui. Et tardus ad iram. Hortatur ad tollendum impedimentum contra auditum interiorem: quasi dicat: tardus sit homo ad iram; quia, ut inquit Cato, impedit ira animum ne possit cernere verum. Ira enim viri, idest ira fortis et deliberata. Non dicit pueri, quae cito transit. Justitiam Dei non operatur. Minus dicit et plus significat: id est contra Dei justitiam operatur. Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio, Matth. 6. Et intelligendum est quando procedit ex libidine vindictae, non ex amore justitiae. Gregorius: vera justitia compassionem habet, non indignationem. Sed quispiam dubitabit, dum dicit, tardus ad iram, de qua ira intelligatur: an de ira quae est zelus bonus, an de ira mala. Non de prima intelligi potest, quia non debemus esse tardi ad illam. Nec de secunda, quia ad illam nullo modo debemus excitari. Responsio. Potest intelligi de utraque; quia ad iram per zelum debet homo esse tardus, idest maturus et discretus, ut scilicet discrete faciat. Ad iram vero per vitium debet esse tardus, negative, et nullo modo pronus. Quaeritur insuper circa verbum illud, ira enim viri justitiam Dei non operatur: quare dicit magis, justitiam Dei non operatur, quam aliam virtutem. Responsio, quia ira induit magis formam justitiae quam alterius virtutis. Vel intelligitur de justitia generali, quae continet omnes virtutes. Propter quod, scilicet ut digne audire possitis. Hic docet devote et animo puro suscipiendum esse verbum Dei. Abjicientes omnem immunditiam, quantum ad peccata carnalia, quae animam et corpus polluunt, Ephes. 5. Fornicatio et immunditia non nominetur in vobis. Et abundantiam malitiae: id est peccata spiritualia, in quibus, abundat malitia: quoniam, ut dicit Gregorius, peccata spiritualia majoris sunt culpae, et minoris infamiae. In mansuetudine, captivantes intellectum in obsequium Christi. Vel in mansuetudine, adimplendo opere. Est enim mansuetus, quasi manu assuetus. Suscipite. Glossa: cum magno honore. Vel, suscipite, id est semoti a curis temporalibus capite. Insitum verbum. Verbum quidem creatum, insitum est cordi per praedicationem et inspirationem: verbum vero increatum, insitum est humanae naturae per incarnationem. Cor autem humanum ante fidem verbi, et natura humana ante incarnationem filii Dei, erat tamquam truncus silvestris, Rom. 11. Ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in olivam bonam. Quod potest salvare animas vestras: verbum creatum, dispositive: increatum verbum, effective. Et dicit, quod potest salvare: et non dicit: salvabit: ne excludere videatur humani arbitrii libertatem. Notandum autem, quod verbum Dei est aure audiendum. Joan. 8, qui ex Deo est, verba Dei audit. Secundo, corde suscipiendum, Deut. 11. Ponite verba haec in cordibus vestris. Tertio, intellectu conservandum; Lucae 2, Maria conservabat omnia verba haec. Quarto, affectu gustandum, Heb. 6, gustaverunt etiam bonum Dei verbum. Quinto in ore habendum, Jer. 1, ecce dedi verba mea in ore tuo. Sexto in opere faciendum: infra, estote factores. Septimo in memoria custodiendum: Lucae 11, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Octavo in libro scribendum, Eccl. ult., quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos. Estote autem factores et cetera. Hic monet verbum Dei opere implere: proponens primo damnum: secundo exemplum: quia si quis auditor est verbi: tertio praemium: qui autem perspexerit et cetera. Dicit ergo. Estote autem factores verbi et non auditores tantum, Glossa, non solo auditu suscipite verbum, sed etiam opere implete: quia non auditores legis, sed factores justi sunt. Gregorius, loquendi auctoritas perditur, cum vox opere non impletur. Dicit autem, factores verbi, id est rei significatae per verbum. Vel factores, id est impletores verbi, fallentes vosmetipsos. Glossa, si per solum auditum vos salvandos putatis. Comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Ad litteram, talis fallitur, quia videtur sibi quod videat rem, sed non vidit rem, sed solum rei idolum vel imaginem. Sic ille qui audit et non facit, solam verborum umbram habet, non corpus operis. Unde verbum Dei comparatur speculo. Doctrina quidem sapientis est mare aeneum factum de speculis mulierum, Exod. 38. Quia in ipsa aspici possunt maculae animarum. Et dicit, vultum nativitatis, id est, quem habet a nativitate vel a natura. Consideravit enim se, id est imaginem vel idolum suum, et abiit, scilicet a se ad exteriora, idest a consideratione sui cessavit, et statim oblitus est qualis fuerit, scilicet quia non vidit veritatem rei, sed umbram. Vel pro tanto ponitur similitudo, quia sicut nihil prodest homini vidisse in speculo maculam vultus sui, si illam non abstergit: sic nihil prodest homini audire verbum Scripturae vel praedicationis, nisi illud quod audit aure, impleat opere. Nota ergo quod verbum praedicationis est sicut speculum in quo homo videt defectus suos, quibus inspectis compungitur ad horam, sed recedens de loco statim dat oblivioni. Talis est sicut aqua quae statim recipit impressionem. Qui autem perspexerit, id est perfecte aspexerit, non tantum vultum exteriorem in ea figendo, sed etiam interiorem. In lege perfectae libertatis, id est in doctrina Evangelii, quae est perfectae libertatis, quia restituit libertati a culpa in praesenti per gratiam in sacramentis, a miseria vero in futuro per gloriam immortalitatis: quando scilicet mortale hoc induerit immortalitatem (Corinth. 15): et permanserit in ea, idest perfecte manserit per perseverationem operis. Et non auditor obliviosus, audita scilicet memorando, sed factor operis, idest opere scilicet implendo, hic beatus in facto suo erit, non in verbo tantum. Psalm. 18, in custodiendis illis retributio multa: non dicit in audiendis. Si quis autem putat et cetera. Hic ad complementum boni operis docet linguam refrenare. Circa quam admonitionem primo ostendit quae sit religio vana. Secundo quae sit vera religio munda et cetera. Dicit ergo, si quis putat, quamvis non sit, se religiosum esse, propter fidem et opera quae habet. Dicitur autem religiosus quasi religatus Deo qui per peccatum fuerat divisus: qui ligatus praeceptis, religatur consiliis. Vel religatus post dissolutionem membrorum, sicut dolium religatur post dissolutionem asserum, ut contineat vinum: et hoc praeceptis et prohibitionibus et aliis observantiis minoribus. Et quia lingua maxime indiget religatione, quia sedet in humido, et ideo labilis, ideo subditur, non refrenans linguam suam, freno discretae taciturnitatis, secundum id Ecclesiastici 28, verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos, sed seducens cor suum, idest seorsum ducens extra veritatem. Glossa, non intelligens se puniendum pro peccato linguae, hujus vana est religio, idest inutilis et non vera: quia non est bene religatus soluto vinculo linguae: quae cum sit indomita (infra 3) religari eget. Vel sic. Seducens os suum, idest seorsum a lingua ducens, ut scilicet cor et lingua non communicent, sicut est in mendacio. Eccles. 3, cor ingrediens duas vias non habebit successus bonos. Cor mentientis ingreditur duas vias, quia viam veritatis in cognoscendo, falsitatis in loquendo. Sed e contrario, religio munda, Glossa, in cordis intentione, et immaculata, Glossa, in operis executione. Vel munda interius a seipso: immaculata, exterius ab aliis, apud Deum, scilicet filium qui est Deus per naturam, et patrem, scilicet Deum qui est pater noster per adoptionis gratiam, haec est, visitare pupillos corporaliter consolatione verborum et erogatione munerum et protectione malorum. Unde per haec intelligit omnia opera misericordiae quae impendimus proximo. Pupillos, idest sine patre, et viduas, sine marito, non divites, in tribulatione eorum, vel corporali, vel spirituali: non in prosperitate, sicut multi faciunt, qui sunt socii mensae, Eccles. 5. Et immaculatum se custodire ab hoc saeculo, maculato scilicet: unde Glossa: qui mundum diligit, immaculatum se non custodit. Unde solent dici versus: mundus non mundus, quia mundus polluit: ergo qui manet in mundo quomodo mundus erit? Et in canonica Judae, odientes eam quae carnalis est maculatam tunicam. Hoc est: perfecta religio est in medio macularum immaculatum se custodire.


Caput 2

[89292] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 1 cap. 2 Fratres mei nolite et cetera. Supra egit de informatione in tribulationibus: hic agit de informatione in bonis operibus. Et quia tria solent maxime progressum in bonis operibus impedire: scilicet potentia, scientia, divitiae; ideo haec pars dividitur in tres partes. Primo enim informat quantum ad modum agendi in his quae spectant ad potentiam. Secundo quantum ad modum agendi in his quae spectant ad scientiam, infra 3 cap. Tertio quantum ad modum se habendi in his quae spectant ad divitias, 4 cap. Vel sic. Supra hortatus est ad bonum, hic dehortatur a malo. Et primo a malo, quod est in contemptum Christi. Secundo a malo, quod est in excellentia sui, 3 cap. Tertio a malo, quod est concupiscentia mundi, 4 cap. in principio. In prima primo instruit quantum ad exhibitionem honoris debiti ratione animae quae est imago Dei. Secundo ad exhibitionem sustentationis quae debetur ratione corporis, ibi: sic loquimini et sic facite. Et quia exhibitionem honoris debiti impedit personarum acceptio; ideo ipsa in hac prima dissuadetur. Et primo ratione sumpta ex perversione judicii rationalis. Secundo ratione sumpta ab exemplo divinae electionis, ibi: audite fratres. Tertio ratione sumpta ex ipsarum personarum meritis, ibi: nonne divites opprimunt. Quarto ratione sumpta ex transgressione legis, si autem legem perficitis. In prima parte, primo ponitur exhortatio. Secundo exhortationis ratio, etenim si introierit. Ubi primo ponit personarum diversitatem. Secundo tangit judicii inaequalitatem, et intendatis in eum. Tertio subdit inaequalitatis reprehensionem. Nonne judicatis. Dicit ergo: fratres mei et cetera. Consequenter sic, ita religio munda et immaculata est etc.: et ut possitis immaculati esse, fratres mei. Subditos suos vocat fratres, aequales eos sibi reputans ex humilitate, nolite in personarum acceptione habere fidem domini nostri Jesu Christi gloriae, idest nolite credere quod dominus noster Jesus Christus glorietur in personarum acceptione: ipse enim contrarium fecit. Actuum 10, in veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus. Vel sic secundum Glossam: nolite in personarum acceptione etc. idest non existimetis quod fides domini sit in hujusmodi personis acceptis, ut dominus scilicet ad fidem vocaverit divites et non pauperes. Vel sic: persona dicitur quasi per se una: unde personae sunt illi qui volunt singulares videri, ut potentes in divitiis, vel in genere, vel hujusmodi. Nolite ergo fidem domini nostri in talibus ponere, ut illos quasi deos singulariter colatis. Et nota quod hoc dicit, ut alliciat eos ad amorem pauperum, ut inde acquirant caelum. Unde Augustinus, da tectum, et accipe caelum, etenim si introierit in conventum vestrum, idest in congregationem vestram. Ecclesia enim primitiva erat quasi quaedam religio, quidam conventus, quia erant eis omnia communia. Vir, a virore potius corporis quam mentis. Nam gratia virtutis spiritualis hominem honorare, peccatum non est. Aureum annulum habens, in signum divitiarum, in veste candida, in signum delitiarum, introierit autem et pauper in sordido habitu, scilicet corporis, quamvis in habitu honorato mentis, et intendatis, ecce personarum acceptio in actu interiori: alias non esset acceptio personarum. Nam, ut ait Augustinus in Glossa, in quotidianis consessibus qui praefert divitem pauperi, non in hoc peccat, nisi cum apud semetipsum ita judicat ut ei sit tanto melior, quanto ditior ille. Dicit ergo: et intendatis, quasi ex animo et intentione tendatis in eum, qui est indutus veste praeclara, eum scilicet propter indumentum honorando et pauperi praeferendo, et dixeritis ei, ecce acceptio personarum in actu exteriori, tu sede hic bene, idest in loco honesto, pauperi autem, quia pauper est, dicatis, tu sta illic, longe scilicet, quasi non curando de illo, aut sede sub scabello pedum meorum, idest vili loco, nonne judicatis apud vosmetipsos, idest nonne a vobis accipitis hoc judicium et non a Deo? Quasi dicat: sic. Et facti estis judices cogitationum iniquarum, idest judicatis secundum iniquas cogitationes: quasi dicat: iniqua est talis cogitatio. Vere iniqua cogitatio, quia non respicit existentem personae bonitatem, sed apparentem; scilicet exteriorem non interiorem. Unde Glossa, mundus pauperem abjicit, divitem colit. Fides Christi aequa docet. Iniquum est divitem quaerentem honorem in divitiis praeferri pauperi timenti Deum. Notandum autem, secundum Augustinum in Glossa, hoc quod hic dicitur, intelligitur de sessione honoris ecclesiastici. Si vero de sessione communi; intelligitur, in casu quo judicatur propter hoc debere praeferri tamquam melior. Unde Glossa. Si hanc distantiam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus et cetera. Hic quaeritur utrum acceptio personae sit peccatum? Videtur quod non. Augustinus, accipere personam est exhibitio honoris servato gradu dignitatis et officii: sed sic honorare non est peccatum; ergo accipere personam non est peccatum. Item Gregorius, accipere personam est hominem non quia homo est, sed propter aliquid quod circa eum est honorare: sed hoc non est malum; imo bonum honorare hominem propter dignitatem quae circa ipsum stat. Sed contra: qui cognoscit personam in judicio, non bene facit: Proverb. 28. Item hoc prohibetur pluries in Scriptura; ergo est malum. Item quaeritur quare hoc vitium ita frequenter exclusum a Deo inveniatur magis quam aliud. Responsio. Acceptio personae quandoque accipitur in bono, quandoque in malo. Secundum quod accipitur in bono, accipere personam est honorare unumquemque secundum gradum dignitatis suae et officii. Sic non oportet quod fiat comparatio personae ad personam, in acceptione personae: et sic accipere personam non est peccatum. Sic autem definitur ab Augustino. Alio modo accipitur personarum acceptio secundum quod dicit comparationem personae ad personam; et sic definitur a Gregorio; unde sic accipere personam est praeferre personam personae. Nec tamen quando praefertur persona personae, semper est acceptio personae: sed quando praefertur persona personae ex causa indebita: unde accipere personam est praeferre personam personae ex causa indebita: praeferre autem divitem pauperi propter divitias in promotione ad aliquam dignitatem ecclesiasticam, ut ad episcopatum vel hujusmodi, vel etiam in executione judicii, ut cum aliquis sententiat pro divite, quia dives est: vel etiam in collatione temporalis beneficii, ut quando datur aliquid diviti, quia dives est, et non datur pauperi, quia pauper, est praeferre personam personae ex causa indebita. Non tamen dico si aliquis daret aliquid diviti ad acquirendam ejus familiaritatem, quod esset peccatum: sed praeferre divitem pauperi in exhibitione alicujus reverentiae solum; ut cum aliquis assurgit diviti non pauperi, inclinat se diviti non pauperi, vel aufert caputium coram divite non sic coram paupere, non est personam personae praeferre ex causa indebita: unde non est peccatum, nisi ratione originis; ut cum judico in corde meo quia melior est dives, quia dives, paupere. Quod objicitur de dignitate, responsio, dignitas officii vel potestas, non est circa hominem, sed supra, scilicet a Deo: et ibi honoratur homo propter eum cujus loco est, scilicet Deum; sed habitus pretiosus et divitiae sunt circa quae data sunt homini, non ut praesit, sed ad usum et supplementum necessitatis. Ad aliud dicendum, quod acceptio personae declinat in partem: Deus autem causa universalis est rerum in producendo et in conservando: et ideo frequenter removetur a Deo. Nota quod personarum acceptio cavenda in multis. Primo, in audientia causarum: Deuteronomii 1, ita parvum audietis ut magnum. Secundo in definitione sententiarum. Prov. 18. Accipere personam impii in judicio non est bonum. Tertio in contractibus electionum, ut hic, nonne pauperes elegit Deus? Glossa, quis fecit eligi divitem ad sedem honoris? Quarto in collationibus beneficiorum: Rom. 2, gloria, honor et pax omni operanti bonum. Non enim est acceptio personarum apud Deum. Quinto in promotionibus dignitatum. De his qui videbantur aliquid esse quales aliquando fuerunt, nihil mea interest; Deus enim personam hominis non accipit, Galat. 2. Sexto in exhibitione honoris et obsequiorum. Levit. 19, non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Septimo in comparatione meritorum: ut hic, nonne judicatis apud vosmetipsos et facti estis judices cogitationum iniquarum? Octavo in correctione culparum. Matth. 22: non enim respicis personam hominum. Exod. 32: ite et redite per medium castrorum de porta ad portam, et occidat unusquisque fratrem et amicum suum. Nono in approbatione beneficiorum. Actuum 10, in veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus: sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi. Audite fratres mei dilectissimi et cetera. Hic dissuadet personarum acceptionem ratione sumpta ab exemplo divinae electionis. Audite fratres mei, dicit Glossa: diligentius attendite; quia non qui ditiores in saeculo hi sunt meliores in examine divino; et ideo non sunt praeferendi. Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo? Idest in rebus hujus mundi. Christus enim in apostolos elegit piscatores; in patriarchas, pastores. Gen. 46, viri pastores ovium sumus. 1 Corinth. 1: infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia et contemptibilia. In quo apparet quod electio Dei contraria est electioni mundi, qui elegit illum qui est potentior vel nobilior vel ditior, ut quando aliquis debet creari in episcopum. Divites in fide, in praesenti, hae sunt maximae divitiae. Augustinus, aurum habens in arca, dives est: Deum habens in conscientia, dives non est. Et haeredes regni, in futuro: Matth. 5, beati pauperes spiritu et cetera. Quod repromisit: promisit per prophetas: repromisit per apostolos, diligentibus se, quia per dilectionem accipitur. Ipsa enim sola dividit inter filios regni et perditionis, secundum Augustinum. Ipsa est fons proprius cui non communicat alienus: 1 ad Corinth. 2: oculus non vidit, nec auris audivit et cetera. Vos autem, acceptoribus personarum loquitur, exhonorastis, idest extra honorem posuistis vel honore privastis, pauperem, dicendo, tu sta illic. Sed quaeritur de hoc quod dicit, divites in fide. Cum enim sancti modo habeant in spe, quod in patria habituri sunt in re, potius debuit dicere, divites in spe quam in fide. Responsio, existentes in fide sunt divites in spe. Vel divites in fide, idest ex fide: quia fides generat spem. Unde, fides est substantia rerum sperandarum, idest basis vel fundamentum, per quod res sperandae sunt in nobis. Vel divites in fide abundantes, quia credunt omnia credenda; et nunc per fidem vident in aenigmate, quaecumque videbunt in patria aperta visione. Et nota, quod Christo multum videtur placere paupertas. Primo, quia paupertatem sibi assumpsit: 2 Corinth. 8: scitis gratiam domini nostri Jesu Christi, quoniam cum dives esset, propter nos egenus factus est. Secundo, quia paupertatis signa in sua nativitate ostendit. Luc. 2, invenietis infantem positum in praesepio. Tertio quia pauperes parentes habere voluit: Lucae 1, missus est Angelus et cetera. Quarto, quia paupertatem inter homines conversando tenuit: Matth. 8, vulpes foveas habent et volucres caeli nidos et cetera. Quinto, quia pauperes discipulos elegit: Matth. 4, obambulans Jesus juxta mare Galilaeae et cetera. Et hic pauperes elegit Deus. Sexto, quia pauperibus regnum caelorum promittit: Matth. 11, beati pauperes spiritu. Septimo, quia paupertatis consilium dedit: Matth. 11, si vis perfectus esse, vade et cetera. Octavo, quia pauperrimus et nudus in cruce pependit, threnorum 3, recordare paupertatis meae etc. nonne divites per potentiam et cetera. Hic est tertia ratio sumpta ex personarum meritis; quia divites eis mala inferunt, pauperes autem non. Mala autem illata a divitibus ostendit tria. Primo in rebus suis eos opprimendo. Secundo in personis eos accusando et ipsi trahunt. Tertio in Deo suo, eum blasphemando nonne. Dicit ergo, nonne divites etc. et quasi diceret, merito non debetis praeferre divites pauperibus, quia, nonne divites, scilicet Scribae et Pharisaei et pontifices per potentiam opprimunt vos, bona vestra scilicet rapiendo, et ipsi trahunt vos ad judicia, violenter et sine culpa vos accusando tamquam maleficos. Glossa, sine culpa facient vos condemnari. Nonne ipsi blasphemant. Hieronymus, blasphemia est injuria Deo irrogata. Bonum nomen, idest salutiferum nomen Jesu Christi. Actuum 4, non est aliud nomen sub caelo, in quo oporteat salvos fieri credentes. Quod invocatum est, quia a Christo dicebantur Christiani, super vos, ad vestram scilicet protectionem, et sui venerationem. Jeremiae 14: tu in nobis es domine, et nomen sanctum tuum et cetera. Si tamen legem et cetera. Hic est quarta ratio, quae sumitur ex transgressione legis. Ubi primo ostendit, quod lex praecipit divitum dilectionem. Secundo, quod prohibet personarum divitum acceptionem. Si autem personas accipitis. Tertio ostendit, quod hujusmodi prohibitionis transgressio facit totius legis transgressionem. Quicumque autem totam legem. Dicit ergo, si tamen legem etc.: quasi dicat: non debetis personam divitum accipere; sed si eos diligitis, bonum est: unde, si tamen legem perficitis regalem, idest adimpletis legem Evangelii, quae dicitur regalis ab effectu, qui reges facit. Apocalyp. 5, fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Et 1 Pet. 2, vos estis genus electum et cetera. Item a generalitate, quia omnes ligat, et nullum eximit: sicut strata publica dicitur via regia. Vel ab auctore, quia rex eam ore suo promulgavit, Matth. 22. Item ab excellentia. Glossa, excellentem inter alias. Secundum Scripturas, idest sicut Scripturae monent, legem inquam hanc, diliges proximum tuum sicut teipsum: Matth. 22, Levit. 19, sicut teipsum, idest quomodo teipsum; idest gratis, non causa remunerationis humanae. Vel sicut teipsum, idest propter quod teipsum, idest Deum. Vel sicut teipsum, idest ad id ad quod teipsum. Vel sicut teipsum, idest in quo gradu teipsum; scilicet infra Deum, et plus quam corpus tuum. Vel sicut teipsum, idest sicut gaudes de bono tuo et tristaris de malo, ita gaudeas de bono proximi, et doleas de malo ejus et infortunio. Si ita perficitis diligendo, bene facitis. Nam praecipue bonitas in dilectione consistit, ut patet 1 ad Corinth. 13: si linguis hominum loquar et cetera. Glossa, etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter Deum minus sunt diligendi. Si autem personas accipitis. Glossa, pauperem propter paupertatem ab honore abjicitis, et divites ad honorem propter opulentiam promovetis. Peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores. Deuteron. 1, quod justum est judicate; sive civis sit ille, sive peregrinus: nulla erit distantia personarum. Ita parvum audietis, ut magnum. Et Levit. 19, non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Sed quaeritur: unde hoc, quod in judicium, idest in distributione justitiae, non sunt aliqui praeeligendi: in opere vero misericordiae sunt, sicuti in datione eleemosynarum. Eccles. 12, bene fac justo, et ne dederis peccatori. Responsio. Ratio hujus est, quia in judicio respiciuntur merita causarum, sed in misericordia conditiones personarum. Quod autem dicit, quasi transgressores, expressivum est veritatis. Quicumque autem totam legem servaverit, idest, servare in animo suo proposuerit, offendat autem in uno, idest in Deo datore omnium. Vel in uno, idest in praecepto charitatis, quod est vinculum omnium praeceptorum. Gregorius, praecepta domini multa sunt, et unum: multa, per diversitatem operis: unum, in radice charitatis. Vel in uno, idest in quolibet praecepto. Vel in uno, idest in una virtute, quia virtutes connexae sunt: et qui peccat contra charitatem, peccat contra omnes virtutes: sicut qui offendit aliquem, ex consequenti omnes amicos ejus. Factus est omnium reus, omnium scilicet praeceptorum, quia illa sibi inutilia reddit. Vel omnium peccatorum, quia pro uno, ac si pro omnibus, peribit. Vel omnium bonorum, quia charitatem, quae est forma omnium, perdit. Hieronymus. Ubi est charitas, quid est quod possit obesse? Ubi non est, quid est quod possit prodesse? Vel omnium virtutum. Qui enim habet unam, omnes habet. Idem, omnes virtutes sic sibi cohaerent, ut qui una caruerit, omnibus careat. Ecclesiastes 9, qui in uno peccaverit, multa bona perdet, quia omnia bona meritoria. Qui enim dixit et cetera. Hic probat quod reus est omnium, quia peccat in eumdem legislatorem omnium praeceptorum. Qui enim dixit, non moechaberis. Nomine moechiae omne peccatum luxuriae continetur. Exod. 2. Dixit et, non occides, in eodem; ubi prohibentur homicidia operis et linguae, cordis et omissionis, quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis, quae unumquodque praeceptum aequaliter continet, et una data est ab uno Deo. Et nota quod proprie transgressor dicitur, qui facit contra legem scriptam: sed praevaricator, qui facit contra legem naturalem. Sic loquimini et cetera. Supra instruxit nos quantum ad exhibitionem honoris debiti: hic autem instruit quantum ad exhibitionem sustentationis. Unde hic instruit de operibus misericordiae. Et primo, invitat ad opera misericordiae. Secundo, ostendit ea esse necessaria cum fide. Quid proderit homini? In prima parte ad opera misericordiae manuducit tripliciter allegando. Primo praeceptum. Secundo supplicium, judicium enim sine misericordia. Tertio praemium, superexaltat autem. Dicit ergo, sic loquimini etc. quasi dicat: ne ergo sitis transgressores legis, sic loquimini, scilicet verba pietatis et amoris, et sic facite, scilicet opera pietatis et charitatis. Non enim sufficit pietas et charitas in verbo, nisi etiam sit in facto. Sicut per legem libertatis, idest per legem Evangelii sub qua subjiciendum spontanee, libere, non coacte, incipientes judicari; idest sicut incipitis modo judicari secundum legem, idest si staretis ante judicem legis libertatis, idest Christum. In hoc monens nos, ut in nostris operibus semper attendamus judicium quasi instare. In ultimo, ecce judex ante januam assistit. Hieronymus, sive comedam, sive bibam, sive aliquid aliud faciam, semper videtur auribus meis intonare illa extrema judicii buccina: surgite mortui, venite ad judicium. Vel sic, sic loquimini et sic facite; idest ita benigne et charitative vos habeatis verbo et facto. Sicut per legem libertatis, idest charitatis quae facit se et sua libere proximo exponere, incipientes judicari; idest ita faciatis ut ostendatis vos esse sub lege charitatis, quae semper debet esse in inceptione. Augustinus, sola charitas est quae semper detinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, et cum reddita fuerit debetur: quia nullum est tempus in quo impendenda non sit. Dicitur autem charitas lex libertatis, quia nos Deo ligat, non cogendo timore poenarum, sed alliciendo desiderio praemiorum. Galat. 5, alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi, judicium enim sine misericordia, idest judicium condemnationis, illi qui non fecerit misericordiam. Exemplum patet in servo nequam, cui debitum dimissum exprobratur, Matth. 19, quia non est misertus conservi sui. E contra, beati misericordes, quia misericordiam consequentur. Sed objicitur contra hoc quod dicit, judicium sine misericordia etc.: quia in Psal. dicitur, universae viae domini misericordia et veritas. Responsio, duplex est misericordia; liberans et relaxans. De prima loquitur hic. De secunda in Psalmo. Vel sic, judicium sine misericordia, tanta scilicet quantam inveniret si misericors fuisset. Superexaltat autem misericordia judicium. Hoc multipliciter exponitur. Primo modo de misericordia et judicio hominis; et est sensus, quod misericordia hominis judicium ejus quo judicabitur reddit commendabilius. Secundo modo de misericordia Dei et judicio ejus; et est sensus, quod misericordia Dei semper relaxat et quasi temperat judicium suae severitatis. Tertio modo, de misericordia hominis et judicio Dei; et est sensus quod misericordia hominis quasi vincit rigorem districtionis sententiae divinae debitae pro peccatis. Quarto modo de misericordia Dei et judicio hominis; et est sensus, quod plures salvantur per misericordiam Dei, quam pro suis meritis propriis. Quinto modo de effectu misericordiae Dei in praesenti, et de effectu divini judicii in futuro: et est sensus, quod quanto misericordia major alicui in praesenti impenditur, tanto si ingratus fuerit, gravius in futuro punietur. Nota quod ex quo misericordia superexaltat judicium, et major est curia misericordiae quam justitiae: sicut a minori curia licitum est appellare ad majorem, ita a curia justitiae ad curiam misericordiae. Misericordia primo peccata purgat. Proverb. 15, per misericordiam et fidem purgantur peccata. Secundo, poenam peccatorum relaxat, Daniel. 4, peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Tertio custodit a malo; Proverb. 20, misericordia et veritas custodiunt regem. Quarto abundare facit in bono; Proverb. 14, misericordia et veritas praeparavit bona. Quinto hominum benedictionem meretur; Proverb. 20, qui pronus est ad misericordiam, benedicetur. Sexto Dei misericordiam consequitur. Matth. 5, beati misericordes. Septimo evadit judicium, ut hic, superexaltat misericordia judicium. Octavo introducit in caelum; Eccles. 16, omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum suum. Quid proderit fratres mei et cetera. Hic ostendit hujusmodi opera esse necessaria cum fide. Et primo, rationibus. Secundo exemplis, vis autem scire. Rationibus probat quatuor. Primo, quia fides informis non est homini salutifera. Secundo, quia mortua est in semetipsa si autem frater aut soror. Tertio, quia meretur irrideri sed dicit quis et cetera. Quarto, quia communis est Daemoni tu credis quoniam unus est Deus et cetera. Dicit ergo, quid prodest: ita sunt necessaria opera misericordiae, et vitae. Quid proderit fratres mei, ad salutem scilicet. Si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat, convenientia scilicet ipsi fidei. Et loquitur secundum Glossam, de illo qui habet tempus operandi, et negligit: quasi diceret, fides informis non valet ad adeptionem beatitudinis, quamvis valere possit ad evitationem damnationis gravioris. Numquid fides poterit salvare eum, quasi dicat non. Sed contra. Matth. ultimo, qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Item ad Rom. 3, arbitramur per fidem justificari sine operibus legis. Responsio. Ut dicit Glossa, verbum illud intelligitur in non habentibus tempus operandi: vel de fide formata, quae est in parvulis: hic vero de fide informi. Si autem frater aut soror, fraternitate corporali vel maxime spirituali. Nudi sunt, ecce indigentia vestitus. Et indigent victu quotidiano, idest quotidie necessario, ecce indigentia victus. Dicat autem, ex vobis aliquis, ite in pace, quo ad hospitium, calefacimini, quo ad vestitum, et saturamini, quo ad cibum, non dederitis autem quae necessaria sunt corpori, nec hospitium, nec vestitum, nec victum. Quid proderit? Quasi dicat, nihil. Unde si aliquis dicit pulchra verba indigenti sine supplemento necessitatis, nihil prosunt. Contra. Eccles. 18, nonne ardorem refrigerat ros, sic et verbum melius quam datum? Responsio. Non fit comparatio verbi solius ad datum, sed verbi cum dato ad solum datum. Vel loquitur de ardore vitii scilicet impatientiae ipsius pauperis, non naturae, scilicet esuriei. Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. Glossa. Sicut sola verba pietatis nudum et esurientem non recreant, si non cibus praebeatur et vestis: ita fides verbotenus servata non salvat. Et dicit, in semetipsa, quia non est conjuncta principio vitae, scilicet charitati. Glossa. Mortua est in semetipsa, idest contra semetipsam: quod enim promittit, opere non implet. Joan. 3, non diligamus verbo et lingua, sed opere et veritate. Et nota: quod sicut mortuum dicitur quod caret sensu et motu: sic qui fidem habet sine operibus, nec sensu viget dilectionis qui est ex charitate, et motu caret bonae operationis. Dicit autem sine operibus, pluraliter, quia ad fidem sequitur actus interior, qui est credere, et exterior, qui est in bono opere. Sed dicet quis, quasi non solum in se est mortua, sed apud alios irridenda. Sed dicet. Glossa, irridendo, quis, habens fidem et opera. Tu fidem habes, idest habere te dicis solam, scilicet sine operibus. Et ego opera habeo, cum fide. Ostende mihi fidem tuam, sine operibus: quasi dicat: proba mihi te habere fidem per aliqua certa signa: quasi dicat: non poteris probare cum desint opera, et verba non sint testes sufficientes. Nam, ut dicit Augustinus, fides dicitur eo quod fit quod dicitur: et Gregorius dicit, quod probatio dilectionis est exhibitio operis. Et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam, idest probare possum me fidelem per opera mea. Tu credis quoniam et cetera. Hic ostendit quod communis est Daemoni: quasi dicat: non potes probare fidem tuam: sed posito quod habeas, non sufficit. Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis, nam hujusmodi credere est bonum quoddam, sed sine operibus, imperfectum. Et Daemones credunt, scilicet quod unus est Deus, sicut tu, qui tamen non sunt in statu salutis, sed damnationis. Illa tamen Daemonum fides non proprie est fides, quia non est habitus infusus, sed est quaedam credulitas non voluntaria sed necessaria, et quasi communibus et tormentis extorta. Unde non assentiunt primae veritati propter se, sed magis sentiunt eam: unde fides in eis est conclusio, non argumentum: nec habent cognitionem articulorum inquantum articuli, sed inquantum quaedam entia nobilia. Et contremiscunt: in hoc pejoris conditionis est fides malorum hominum, quoniam non timent divinum judicium. Glossa, qui Deum non credunt, vel creditum non timent, Daemonibus crudeliores et proterviores sunt. Vis autem scire. Hic probat exemplis. Primo bonorum. Secundo malorum similiter et Raab. Tertio omnium sicut enim corpus. In prima parte ponit primo Abrahae exemplum. Secundo adaptat ad propositum vides ergo quoniam fides. Tertio confirmat per Scripturae sacrae testimonium et impleta est Scriptura. Quarto concludit propositum jam sufficienter probatum. Videtis quoniam. Dicit ergo. Vis autem scire, certius scilicet per exempla Scripturae. O homo inanis, idest vacuus a bonis operibus. Quoniam fides sine operibus otiosa est, quia non sufficit ad salutem. Vel mortua est, quia non habet sensum dilectionis, nec motum bonae operationis. Abraham pater noster, secundum carnem et secundum fidem. Ejus autem exemplum merito inducit, quia fuit prima via credendi. Nonne ex operibus justificatus est, supple amplius, ut dicit Glossa interlinearis, offerens, idest offerre paratus, Genes. 22: filium suum Isaac super altare. Hoc autem fuit post fidem susceptam. Unde Glossa, per fidem quam habebat justus erat: tamen per opera quae addidit, amplius est justificatus: quae si non fecisset, meritum praecedentis fidei amisisset. Glossa Bedae: magna tentatio cum filium jubebatur occidere: magna fides, cum etiam de mortuo credebat se semen posse suscipere. Magnum opus cum dilectissimum non dubitaret offerre. Ecce qualis fuerit ejus oblatio, et qualis debet esse nostra; debet enim fieri de re cara et pretiosa. Quod notatur cum dicitur, filium suum, Malach. 1, maledictus qui habet in grege suo masculum, et offert debilem Deo. Item debet esse de re propria non aliena: quod notatur cum dicitur, suum. Eccles. 34, qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi qui interficit in conspectu patris. Item debet esse cum cordis alacritate et laetitia; quod notatur cum dicitur, Isaac, qui interpretatur risus. 1 Paralipom. 29, in simplicitate cordis laetus obtuli universa haec. Quarto cum debito honore et reverentia; quod notatur cum dicitur, super altare: Psal. 50, tunc acceptabis sacrificium justitiae et cetera. Sed videtur falsum quod dicit, nonne ex operibus justificatus est? Quia Rom. 4 probat apostolus, quod Abraham ex fide justificatus est, non ex operibus: et ibidem dicitur, credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam: ibi: Glossa Augustini, non ex operibus justificatus est, sed ex fide. Responsio. Apostolus et Augustinus loquuntur de operibus praecedentibus fidem, scilicet operibus legalibus, ut patet ibidem, ex quibus nullus plene justificatus est: hic autem loquitur de operibus sequentibus fidem, quae dicuntur justificare non secundum quod justificatio dicitur justitiae infusio, sed secundum quod dicitur justitiae exercitatio, vel ostensio, vel consummatio. Res enim dicitur fieri quando perficitur vel innotescit. Vides igitur et cetera. Hic adaptat ad propositum: vides, scilicet per exemplum Abrahae. Quoniam fides cooperabatur operibus illius. Primo fides per quam ante justus erat, duxit eum ad opera. Et ex operibus, scilicet sequentibus fidem, fides consummata est, idest augmentata et comprobata et ostensa. Genes. 22, nunc cognovi quod timeas Deum. Et impleta est Scriptura, per hoc scilicet quod filium suum offerebat, et tamen suscitandum credebat, dicens, Genes. 15, credidit Abraham Deo, scilicet praecipienti et promittenti difficilia. Et reputatum est illi, a Deo. Ad justitiam, scilicet majorem per ipsum credere. Et amicus Dei appellatus est, ab hominibus illius temporis: vel a Deo, propter signum dilectionis Dei, quod paratus fuit offerre filium suum pro amore ejus: non solum passive (sicut, juxta illud, amice et cetera. Matth. 26, Judas): sed active et passive. Videtis ergo, idest videre potestis auctoritate Scripturae. Quoniam ex operibus, sequentibus fidem. Justificatur homo, idest magis justus efficitur, et in justitia conservatur. Et non ex fide tantum: quando scilicet adest facultas operandi: alioquin fides sufficit, ut patet in latrone: cui dictum est propter fidem cordis, et confessionem oris, hodie mecum eris in Paradiso, Lucae 22. Similiter et Raab. Probavit exemplo fidelium, hic probat exemplo infidelium. Similiter et Raab meretrix nonne ex operibus justificata est? Glossa, ne causarentur opera tanti patris se imitari non posse, addit exemplum mulieris peccatricis, quae per opera misericordiae et hospitalitatis soluta est a peccatis, et annumerata generationibus salvatoris: quasi dicat: et si non potestis sequi Abraham, sequamini meretricem. Sed per quae opera: per opera hospitalitatis et occultationis et instructionis qua via reverterentur: quae omnia erant opera misericordiae. Unde sequitur. Suscipiens nuncios, (exploratores urbis Hierico, Josue 2) et alia via ejiciens, ne a viris civitatis occiderentur, ejiciens, per fenestram, eos dimittendo, Josue 2. Quod autem habuerit fidem antequam sic operaretur, patet ex verbis suis. Novi quod dominus tradiderit vobis terram. Sicut enim corpus sine spiritu. Hoc probat exemplo omnium. Sicut enim: quasi dicat: vere ex operibus hae personae sunt justificatae. Sicut enim corpus humanum mortuum est sine spiritu, carens sensu et motu. Ita fides sine operibus mortua est. Quia a charitate operante quae est vita ejus, separata. Hieronymus, ille vere credit, qui exercet operibus quod credit. Hieronymus, quid prodest si impie agis, Deum voce invocans, quem operibus negas? Nota, quod oportet nos habere fidem veram non fictam, 1 Timoth. 1, charitas est finis praecepti et cetera. Certam non dubiam: supra 1 cap. Postulet autem in fide et cetera. Matth. 13, modicae fidei et cetera. Unam non divisam, Ephes. 4, unus Deus, una fides. Vivam non mortuam, Habacuc 2, justus autem ex fide vivit. Magnam non parvam, Matth. 15, o mulier, magna est fides tua. Fervidam non tepidam, Matth. 14, si habueritis fidem sicut granum. Operosam non otiosam, ut hic, fides sine operibus otiosa est. Firmam non infirmam, Colossen. 2, gaudeo videns ordinem vestrum et firmamentum fidei vestrae. Animosam non timidam, Ephes. 6, in omnibus sumentes scutum fidei. Perpetuam non transitoriam, Tobiae 2, filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus quam Deus daturus est illis qui fidem non mutant.


Caput 3

[89293] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 1 cap. 3 Nolite plures magistri fieri et cetera. Supra instruxit Jacobus quantum ad bonum se habendi in iis quae spectant ad potentiam: hic informat quantum ad modum se habendi in iis quae spectant ad scientiam. Ad habendum autem se ordinate in scientia, requiritur cordis ordinatio et conversationis. Primo haec pars dividitur in tres. In prima informat salutatos quantum ad ordinationem cordis. In secunda ad ordinationem sermonis si quis in verbo non offendit. In tertia quantum ad ordinationem conversationis si quis sapiens et disciplinatus. Ad informandum nos autem quantum ad ordinem cordis revocat nos ab indigno appetitu magisterii, ostendens duo pericula hujus officii. Primum est ex aggravatione poenae. Secundum est ex multiplicatione offensae, ibi: in multis enim offendimus. Vel secundum aliam divisionem, hic dehortatur a malo quod est in extollentia sui per officium magisterii. Ubi ab ambitione magisterii primo retrahit imperitos; secundo peritos quis sapiens. In prima retrahit a deordinatione cordis. Secundo oris, ibi: si quis in verbo non offendit et cetera. Dicit ergo, nolite. Glossa, sicut monui vos ad bona opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria. Hujus autem exhortationis necessitatem ostendit Beda in Glossa. Multi fuerunt temporibus apostolorum, qui descendentes de Judaea Antiochiam, non bene instructi in lege fidei, docebant credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant: hos igitur ab officio verbi removet ne impediant veros praedicatores. Unde beatus Jacobus magis prohibet insufficientiam quae frequenter oritur ex pluralitate, quam pluralitatem: unde nolite plures magistri fieri: plures, idest divisi, quia in eo quod vera dicunt, omnes magistri unus magister sunt, quia officium unius magistri caelestis peragunt, Matth. 23, unus est magister vester. Vel hic dicit quod magisterium ex necessitate est suscipiendum, non ambitiosa voluntate appetendum. Vel plures magistri dicuntur, ratione inordinatae intentionis, quia quaerunt temporalia, de animabus non curant. Vel plures sunt, qui aliud docent, aliud faciunt. Vel, nolite plures magistri fieri, idest idiotae et stulti. Glossa, nisi tantum discreti et in Scripturis docti. Vel plures magistri, idest plurium Ecclesiarum rectores; unde Glossa, in pluribus Ecclesiis. Fratres mei, quibus bona cupio, scientes, quoniam majus judicium sumitis, scilicet damnationis. Glossa, qui indoctus officium docendi usurpat et Christum non sincere nunciat, majorem damnationem meretur quam si solus in suo scelere periret. Contra vero qui bene docet, majorem gloriam acquirit. Sapientiae 6, judicium iis qui praesunt fiet. Et vere periculosum est hoc, quia, in multis enim offendimus omnes, multo fortius qui aliis praesunt. Glossa, omnes: non tantum nos minus eruditi, sed etiam nos majores. Glossa: se illis connumerat, ut liberius arguat. Aliter tamen offendit justus, aliter injustus, ut tangit Glossa. Nam justus venialiter, carnis fragilitate, et cito resurgit. Injustus mortaliter animi malignitate, nec per poenitentiam resurgit. Sed objicitur de hoc quod dicit. Nolite plures magistri fieri; secundum hoc videtur quod magistri veritatis non sunt multiplicandi, maxime in eadem Ecclesia, ut tangit Glossa. Responsio. Ad hoc respondet Glossa, nolite plures magistri fieri, nisi discreti et in Scripturis docti. Non ergo prohibet quantitatem sed qualitatem; quam tamen nomine quantitatis significat, quia frequenter eam consequitur. Si quis in verbo non offendit, hic instruit eos quantum ad ordinationem sermonis. Et primo ostendit commodum coercitionis linguae. Secundo damna laxationis ecce quantus ignis. Tertio difficultas repressionis omnis enim natura. In prima parte primo commoditas moderaminis linguae proponitur. Secundo probatur potest enim freno. Tertio probatio declaratur per exempla equorum et navium. Si autem equis frena. Ubi primo ponit illa exempla, postea adaptat illa ad propositum, ita et lingua. Dicit ergo, si quis etc.: quasi dicat: vere in multis offendimus, si quis in verbo non offendit: quasi dicat: rarus est. Glossa, vult ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat ne cupiant praelationem; quia qui cupit praeesse, oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse. Hic perfectus est. Glossa, non alius. Ex hoc videtur, quod nullus perfectus sit; quia Eccles. 19, quis est qui non offendit in lingua? Responsio. Loquitur de offensa in verbo doctrinae a qua potest homo cavere bene. Vel secundum Glossam, loquitur non de offensa in verbis omnibus, sed de offensa graviori in verbis dolosis, aut detractoriis, aut mendacibus. Potest enim freno. Hic probat quod perfectus est vir qui non offendit verbo. Ratio talis est. Qui potest corpus suum circumducere ad voluntatem suam ad opus bonum, hic perfectus est: sed qui potest moderare linguam suam, potest ad libitum corpus suum circumducere ad opus bonum; ergo et cetera. Prima per se nota est: media ostenditur duplici similitudine. Prima a freno sumitur quo circumducitur equus juxta voluntatem sessoris. Secunda a gubernaculo quo regitur navis secundum placitum gubernantis. Dicit ergo, potest enim: quasi dicat: qui non offendit in lingua, hic perfectus est vir. Potest enim fraeno, idest moderamine vel temperantia linguae, circumducere, idest ad voluntatem suam quando vult ducere, totum corpus, idest omnia membra sui corporis, ut vult Glossa, quia lingua inter cetera minus potest refrenari. Ideo dicitur Ecclesiast. 28: verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo recto, et attende ne forte labaris in lingua tua. Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, idest ut conserviant nobis volentibus circumducere eos, et omne, idest totum, corpus illorum circumferimus, idest ad voluntatem nostram circumducimus. Glossa, subaudi, multo magis in ora nostra debemus mittere: unde, sicut dicit alia Glossa, similitudo de equis ad linguam convenientiam et facultatem refrenandae linguae ostendit. Postea ponit aliam similitudinem: ecce naves cum magnae sunt, et ideo majori impetu feruntur, et a ventis valentibus, idest fortibus vel validis, minentur, idest ducantur quadam violentia, sicut qui minantur, circumferuntur tamen a modico gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit: idest voluntas gubernantis, quae bene dicitur impetus, quia non semper per deliberationem operatur, scilicet quando naves impetu ventorum agitantur: ita et lingua modicum quidem membrum est, in quantitate, sed magnum in virtute. Et magna, idest mentes hominum magnas, exaltat, idest exaltari facit in magnis praemiis si custodiatur. Vel etiam in magnis poenis, si non custodiatur. Matth. 12: ex verbis tuis condemnaberis. Vel magna exaltat se jactando et aliis adulando. Et nota, quod sicut dicit Glossa, magnae naves in mari, mentes hominum in mundo: unde Psalm.: hoc mare magnum et spatiosum manibus. Venti a quibus minantur sunt appetitus mentium. Isti autem venti in mari hujus mundi sunt quatuor, a quatuor partibus flantes et fere totum mundum subvertentes: de quibus dicitur Danielis 7, quod quatuor venti pugnabant in magno mari. Primus est tentatio praesumptionis: iste flat ab oriente, idest nimia confidentia divinae misericordiae vel nimia operum suorum praesumptione. Secundus ventus est tentatio desperationis, et iste flat ab occidente, idest a diffidentia divinae misericordiae et consideratione iniquitatis propriae. Tertius est tentatio mundanae prosperitatis, qui flat a meridie, idest a prosperitatis consideratione. Quartus vero est tentatio sive timor adversitatis et miseriae, et iste flat ab Aquilone ex consideratione asperitatis poenitentiae. Gubernaculum vero in isto mari est cordis intentio, sicut dicit Glossa. Qui ergo habet perversam intentionem est sicut sopitus gubernator in medio mari amisso clavo. Et quantus ignis quam magnam et cetera. Supra posuit commodum coercitionis linguae; hic ponit damna quae proveniunt ex ejus laxatione. Unum est inquantum bonum consumit: unde comparatur igni. Aliud inquantum mala committit; unde dicitur universitas iniquitatis. Primo ergo ponit ista duo damna in generali. Secundo in speciali, ibi: lingua constituitur in membris nostris et cetera. Dicit ergo, ecce quantus ignis, ita lingua modicum membrum est, et magna exaltat, et ecce, idest in evidenti est, quantus ignis, idest quam parvus ignis, quam magnam sylvam incendit, (quam idest valde) magnam. Ecclesiast. 11, a scintilla una augetur ignis. Glossa, sic lingua incontinens magnam materiam operum perire facit, et lingua ignis est, idest inflammata sicut ignis. Dicitur autem ignis propter sui mobilitatem, sive velocitatem, quia utrumque maxime mobile est: vel propter ardorem loquendi et alios inflammandi. Eccles. 20, apertio oris illius inflammatio est. Universitas iniquitatis ipsa est; quia, sicut dicit Glossa, fere per ipsam omnia facinora aut concinnantur, ut latrocinia et stupra, aut patrantur, ut perjuria et falsa testimonia, aut defenduntur, ut cum quilibet impius excusat malum quod commisit, simulat bonum quod non fecit. Vel dicitur universitas iniquitatis, quia per linguam peccat homo contra Deum, blasphemando et perjurando: contra proximum detrahendo, conviciando: contra seipsum jactando, et sic evacuat omnia bona. Lingua constituitur. Hic ponuntur damna in speciali: unde dicit, lingua constituitur in membris nostris, idest inter membra nostra, quae maculat totum corpus, idest totam congeriem bonorum operum, quasi quorumdam membrorum: et hoc quo ad opera jam facta. Sic accipitur corpus Lucae 11, si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit, et inflammat rotam nativitatis nostrae, idest cursum vitae hujus instabilem, unde rota fortunae dicitur, et hoc quo ad opera fienda. Glossa, inflammatur haec rota nativitatis nostrae igne linguae, cum vitium nativae perturbationis ineptis et noxiis sermonibus accumulatur, inflammata, scilicet lingua a Gehenna, idest a suggestione Diaboli, qui secundum Glossam merito Gehennae comparatur, quia sicut Gehenna semper ardet, ita Diabolus ubicumque sit, sive in aere, sive sub terra, secum fert tormenta suarum flammarum. Hic primo invidendo malum suggerit, deinde per linguam aperit, et postea per cetera membra ad effectum perducit, sicut dicit Glossa. Omnis enim natura bestiarum et cetera. Hic est alia pars in qua ostenditur difficultas repressionis linguae. Et primo notatur difficultas. Secundo difficultatis causa. Inquietum enim malum est. Haec autem difficultas ostenditur ex comparatione ad alia animalia difficile domabilia: unde dicit: omnis enim natura: ita et praedicta mala proveniunt ex lingua: et certe non est mirum, quia est difficilis ad domandum, omnis enim natura bestiarum, idest animalium ferocium, quadrupedum, ut leonum et hujusmodi, et volucrum, ut aquilarum, et serpentium, quales sunt qui repunt in terra, et ceterorum animalium, sylvestrium, domatur. Glossa, quotidie. Vel domatur idest domabilis et domita est. Glossa, jam antea, a natura humana, idest ab homine. Sed quomodo est hoc verum, cum multa videantur indomita? Responsio: potest dici quod loquitur pro statu primae innocentiae. Vel omnis natura bestiarum, idest aliqua de omni, scilicet de bestiis volucribus serpentibus et cetera. Nam ut dicit Glossa, narrat Plinius humanissimam aspidem in Aegypto a patre familias domitam et quotidie de camera sua egressam, ut a mensa ejus annonam accipere solitam. Narrat etiam Marcellinus tigridem mansuetam factam ab India, Athanasio principi missam. Vel ut vult Glossa, haec verba possunt intelligi metaphorice. Quidam enim sunt bestiae, idest bestiale sensu et opere, ut praedones et homicidae. Quidam volucres ineffabilitate, quidam vero serpentes astutia nocendi: et isti possunt facilius converti quam lingua a malo refrenari: unde sequitur, linguam autem nullus hominum domare potest, idest regere quin labatur aliquo modo. Glossa, nullus est qui aliquando in lingua non delinquat. Sed contra, Psalm.: dixi, custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea. Responsio. Potest servari a delicto gravi, sicut doli, detractionis, jactantiae, sed non a levi semper: imo omnes offendunt vel superflue vel otiose loquendo. Glossa, nullus doctorum potest domare linguam verbosorum subditorum. Est enim inquietum malum plena et cetera. Hic ostenditur causa difficultatis repressionis linguae: et ponitur duplex. Prima sumpta est ab inquietudine. Secunda ab infectione, ibi: plena veneno. Tertio hoc probat ibi: in ipsa benedicimus Deum: ubi primo probat. Secundo improbat, non oportet. Tertio exemplis confirmat numquid fons. Primo exemplo fontis. Secundo exemplo arboris numquid potest fratres et cetera. Tertio exemplo aquae, sic neque etc.: quasi dicat, ita non potest domari vel reprimi, quia inquietum malum est, quia est membrum labile et lubricum, quia consistit in humido, unde non ita cito fatigatur sicut aliud membrum. Inquietum dicitur, quia cito transit de malo ad malum, ut a conviviis ad scurrilia, ab illis ad detractiones; vel quia cito transit de uno in alium, et multos facit malos, vel eos offendendo, vel exemplo corrumpendo, plena veneno mortifero Glossa, more veneni serpit de uno in alium transeundo. Et dicit mortifero, ferente mortem, non corporis tantum, sed animae: ut patet in detractore qui uno ictu tres interficit: scilicet se loquentem et libenter audientem, et eum de quo loquitur impatienter sustinentem. Et vere plena veneno, quia ex ipsa procedit benedictio et maledictio, unde in ipsa benedicimus Deum patrem, idest totam Trinitatem, quae Deus est per potentiam creationis: pater per gratiam adoptionis. Vel Deum, idest filium cui appropriatur sapientia. Deus enim dicitur a Theon quod est videns, et patrem, cui appropriatur potentia. Benedicimus inquam gratias agendo et laudando, et in ipsa maledicimus, aperte conviciando, vel occulte detrahendo homines qui ad similitudinem Dei facti sunt. Glossa, rationales ut ipse est, vel sicut ipse principaliter praeest omnibus, ita et homines ceteris creaturis: unde similitudo ibi accipitur large, pro omni conformitate ad Deum, sive naturali, sive gratuita. Genesis 1, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Dicitur autem factus ad similitudinem et ex parte animae secundum tres potentias imaginis, et ex parte corporis secundum erectionem ejus ad caelestia, et ex parte conjuncti secundum repraesentationem totius exemplaris quo ad corporalia et spiritualia. Ex ipso ore: primo ex ore cordis, postmodum ex ore corporis procedit maledictio in hominem et benedictio in Deum, qui est creator hominis, quae sunt res valde contrariae. Et dicit, procedit, ad exemplum aliorum: quia, ut dicit Glossa, alii videntes quod agimus, exemplo nostro inducuntur, ut similiter faciant. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Glossa, non est utile, scilicet benedictionem et maledictionem procedere ex eodem ore: et hoc patet per exemplum. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? Quasi dicat, non. Similiter nec aliquis debet dissolvere linguam in amaritudinem maledictionis, et dulcedinem benedictionis. Sicut enim tangit Glossa, si misces simul dulcem et amaram aquam, commixtione amarae, dulcis in amaram convertitur, non amara in dulcem. Si quaeratur, quae est ratio, quare potius dulcis in amaram quam amara in dulcem vertatur. Responsio, dulce medium est in saporibus: quod patet ex hoc, quod sensus in mediis delectantur; amarum vero est extremum; quod patet ex hoc, quod sensus tristatur in extremis: facile vero disceditur a medio, sed non facile acceditur. Idem probat exemplo arboris, numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Quasi dicat: non. Nam, ut dicit Glossa, sicut arbor amisso naturali fructu fructum alterius arboris ferre non potest: sic maledictus, et si bene loqui videatur fructum benedictionis non habet. Sic, idest sicut fons et arbor. Neque salsa, aqua scilicet. Dulcem potest facere aquam, immediate scilicet. Potest tamen de aqua salsa fieri dulcis per transcolationem factam in vase terreo misso in mare, ut docet philosophus. Sic etiam de mari exeunt flumina dulcia per transcolationem terrae. Nota linguam malam multiplicem, scilicet tertiam detractorum. Eccles. 28, lingua tertia multos commovet, et dispersit illos de gente in gentem. Falsam adulatorum. Ecclesiast. 20, qui edunt panem illius, falsae linguae sunt. Magniloquam superborum, Psalmus: disperdat dominus universa labia dolosa. Vipeream haereticorum. Job 20, occidet eum lingua viperae. Blasphemam maledictorum. Job 10, imitaris linguam blasphemantem, et condemnabit te os tuum. Dolosam hypocritarum. Psal. 119, quid detur tibi, aut quid apponatur tibi et cetera. Coinquinatam luxuriosorum. Eccl. 51, liberasti me a lingua coinquinata. Iniquam advocatorum. Prov. 17, malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus. Quis sapiens et disciplinatus et cetera. Supra instruxit Jacobus salutatos, quantum ad ordinationem cordis et sermonis; hic instruit eos quantum ad ordinationem conversationis. Ubi primo monet eos facto potius quam verbo ostendere sapientiam suam. Secundo, ostendit quod aliter non veram, sed falsam habent sapientiam quod si zelum amarum. Tertio, describit sapientiam falsam non est enim ista sapientia. Quarto e contra describit sapientiam veram quae autem de sursum est. Et primo, a merito praesenti. Secundo a praemio futuro fructus autem justitiae. Dicit ergo, quis sapiens. Glossa, non debetis cito effici doctores: quia quis est ex vobis sapiens? Glossa, cognitione. Est enim sapientia rerum humanarum atque divinarum cognitio, ut dicit Augustinus. Et disciplinatus, exercitio vitae, ut dicit Glossa. Nam, ut ait Augustinus, disciplina est ordinata morum correctio. Hoc petit Psalmista, bonitatem et sapientiam et disciplinam doce me. Quis? Quasi dicat: rus. Ostendat ex bona conversatione sua, scilicet exteriori. Glossa, prius discat bene operari, quam alios instruere; ut bene conversando inter vos, exemplum aliorum possit esse. Actuum 1, coepit Jesus facere et docere. Bernardus, efficacior est vox operis quam sermonis: nec sufficit doctori facere, sed etiam ostendere. Matth. 5: sic luceat lux vestra et cetera. 1 Petri 2, conversationem vestram inter gentes habentes bonam. Et hoc in mansuetudine sapientiae, idest sine indignatione irae, ne propter suam sapientiam et bonam operationem despiciat alios, ut dicit Glossa. Debet enim sic ostendere exempla perfectionis, ne propter hoc indignetur contra imperfectos, et despiciat eos. Sapientiae, idest sapienti, vel discreto: vel quam sapientia facit. Quod si zelum amarum, indignationis, respectu aliorum: de malis indignatio dicitur zelus, quantum ad animi commotionem: amarus, quo ad annexam perturbationis anxietatem. Et contentiones, dissensiones de bonis. Et dicit contentiones pluraliter, quia frequenter difficile est contendere: sed contentionibus deservire, et eas frequentare, hoc turpe. 1 Corinth. 11, si quis videtur inter vos contentiosus esse. Sunt in cordibus vestris, quamvis non prorumpant in verba, ut dicit Glossa. Nolite gloriari de sapientia, superbiendo, aut ex hujusmodi sapientia gloriam aeternam sperando. Et mendaces esse, disciplinam quam non habetis simulando: quia, ut ait Gregorius, vera justitia compassionem habet, falsa indignationem. Adversus veritatem, idest Christum, qui est veritas. Glossa, nolite mentiri Deo, cui in Baptismo promisistis pompis Diaboli abrenunciare, quod non facitis cum de bonis operibus superbitis. Aliter exponitur in Glossa, quo ad principium, sic: quod si zelum habetis, quo ad Deum, ut faciatis bona opera et ei placeatis: amarum, quo ad proximum, verbis indignantibus ipsum exasperando et despiciendo: et contentiones, idest fervores, contendendi, sunt in cordibus vestris, etsi in verba non prorumpitis: nolite gloriari, ut prius. Nota quod quadruplex est zelus: primo, ignarus. Rom. 10, secundum aliam literam: legem habent, sed non secundum scientiam. Item amarus, Jacobi 3, quod si zelum amarum etc.: et 1 ad Corinth. 3, malignus. Sap. 1, nolite zelare mortem in errorem vitae vestrae. Item bonus. Psalmista, zelus domus tuae comedit me. Non est enim et cetera. Hic describit sapientiam falsam, cui merito in tali non est gloriandum. Non est enim ista sapientia, quae est scilicet cum indignatione ad alios et contentione. Glossa, inflata et indignans. Desursum descendens, idest non a Deo, a quo est omne bonum, supra 1, omne datum optimum: sed potius deorsum ascendens. Contra Eccles. 1, omnis sapientia a domino Deo est. Responsio, sapientia est a Deo, sed malus usus non est a Deo: sicut Rom. 8, prudentia carnis mors est. Vel potest dici, quod ipsa sapientia de qua loquimur hic, non est sapientia secundum existentiam, sed secundum apparentiam. Nam de vera sapientia dicitur, quod non habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius: sed gaudium et laetitiam. Sed terrena, idest terrenae gloriae cupida, animalis, quaerens voluptuosa et carnalia, in quibus delectatur sensus, more animalium: non spiritualia, in quibus gaudet spiritus. Et diabolica, quaerens dignitates suas, suggerit Diabolus. Vel terrena, propter concupiscentiam oculorum; animalis, propter concupiscentiam carnis; diabolica, propter superbiam vitae. 1 Joan. 1, omne quod est in mundo et cetera. Vel terrena, propter divitias; animalis, propter delitias; diabolica, propter honores. Et vere, non est a Deo. Ubi enim est zelus, idest indignatio animi. Et contentio, idest dissensio in verbis, quae frequenter sequitur ex indignatione. Ibi inconstantia, idest instabilitas in bono. Nec mirum, quia non habet firmum humilitatis fundamentum: et omne opus exterius et interius pravum in malo, quia ex mala arbore non potest procedere nisi malus fructus, Matth. 7. Vel sic, ubi est zelus, idest invidia et contentio in verbis, est inconstantia, idest progressus in peccatis: quia talis non stat in uno malo, sed a malo cordis procedit ad malum oris, et ab illo ad peccatum operis. Quae autem et cetera. Hic distinguit veram sapientiam a merito. Et primo, a merito quod consistit in comparatione boni. Secundo, ab eo quod consistit in declinatione mali non judicans. A merito in operatione boni dupliciter. Primo, ab eo quod facit homo per se. Secundo, ab eo quod facit homo excitatus aliunde suadibilis. Bonum quod facit homo per se, vel pertinet ad ordinationem concupiscibilis, sic dicitur pudica: vel irascibilis, sic pacifica: vel rationalis, sic modesta. Bonum autem quod facit homo aliunde excitatus, vel facit excitatus alterius verbo, suadibilis, vel alterius exemplo bonis consentiens; vel alterius incommodo plena misericordia. Non judicans. Hic tangitur meritum sapientiae in mali declinatione. Primo, ne fallatur, non judicans. Secundo, ne fallat, sine simulatione. Dicit ergo. Quae autem desursum est sapientia, idest a Deo. Ecclesias. 1, fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Primum quidem pudica est, idest casta in se. Hic est primus color in pictura sapientiae, qua reformat imaginem Dei in anima per peccatum deformata: scilicet candor pudicitiae. Glossa: nisi primo pudicitia sedeat in mente, nulla perfectio sequitur in opere. Deinde, pacifica, ad proximum. Glossa: per elationem se a Deo vel a proximorum societate non disjungit. Pacifica, hominem pacificans cum Deo, hominem cum homine; et in eodem homine, spiritum cum carne, ut carnem sibi subjiciat; modesta, in operibus suis modum tenens. Modus est, stare in medio, nec modum excedens nec infra subsistens, nec parum nec nimis. Versus. Est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. Suadibilis, ab aliis in corrigendis defectibus suis. Glossa, si in aliquo minus agit propter negligentiam vel ignorantiam, suasioni bonorum assensum praebet: cui ergo suaderi non potest, ut in aliquo se errasse recognoscat, sapientia caret. Bonis consentiens, amando et promovendo aliorum bona, et etiam imitando. Glossa, quae bonis placent, sibi non displicent. Plena misericordia, revelando aliorum mala poena. Et fructibus bonis, idest bonis operibus. Misericordia, quantum ad affectum per compassionem: fructus boni, quantum ad effectum per bonam operationem: unde Glossa, fructibus bonis, idest misericordiae operibus, jejuniis, eleemosynis, vigiliis, orationibus. Non judicans, quo ad intentionem aliorum judicio, scilicet suspitionis, vel condemnationis. Matth. 6, nolite judicare, et non judicabimini. Sine simulatione, quo ad intentionem propriam. Glossa, non postulat videri doctior vel sanctior quam est, ne lateat proximum ad commendationem sui, quod contentiosa sapientia facit. Scit enim quod simulatores et callidi provocant iram Dei, Job 36, et quod, ut ait Augustinus, simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas. Possunt autem hae octo conditiones sapientiae reduci ad octo beatitudines. Matth. 5. Ipsa quidem sapientia pudica est, per munditiam cordis: pacifica, per pacificationem: modesta, per paupertatem: suadibilis, per mititatem: bonis consentiens, per esuriem justitiae: plena misericordia, per misericordiae amorem: non judicans, sed compatiens, per luctum: sine simulatione, per tolerantiam persecutionum. Fructus autem justitiae. Hic eam describit a praemio, quasi sic dicat (Glossa): non solum propter praedicta debetis hujusmodi sapientiam appetere; sed ideo, quia fructus, idest merces justitiae, quae pro justis operibus redditur. Et dicit, justitiae, quia ipsa est vera sapientia. Job 28, ecce timor domini ipse est sapientia. In pace, idest in spe pacis aeternae, seminatur, ad habendum praeparatur: seminatur, inquam, facientibus, ad utilitatem facientium, pacem. Glossa: opera pacis. Isaiae 32. Erit opus justitiae pax. 1 Corinth. 9, quae seminaverit homo, haec et metet.


Caput 4

[89294] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 1 cap. 4 Unde bella et lites et cetera. Supra informavit Jacobus quantum ad modum se habendi in iis quae pertinent ad potentiam et scientiam: hic informat quantum ad modum se habendi in iis quae pertinent ad divitias, ut sic revocet a cupiditate. Et quia contra divitias homo deordinatur dupliciter, primo per concupiscentiam in appetendo, secundo per avaritiam in retinendo; ideo primo instruit contra concupiscentiam acquirendi. Secundo contra avaritiam retinendi, 5 cap. agite nunc divites. Vel sic. Supra, 2 cap., dehortatus est a malo, quod est in contemptum proximi: supra tertio, a malo quod est in extollentia sui per appetitum magisterii: hic dehortatur eos a malo quod est in concupiscentia mundi: et hoc tribus modis. Primo ostendendo mala mundanae concupiscentiae. Secundo exhortando ad statum poenitentiae, subditi estote Deo. Tertio declarando incertitudinem humanae vitae. Ecce qui nunc dicitis. In prima parte mala quae sequuntur mundi concupiscentiam ostendit. Et primo mala respectu proximi. Secundo mala respectu Dei adulteri nescitis. Malorum respectu proximi primo causam inquirit. Secundo mala multa exponit, concupiscitis et cetera. Tertio damnum consequens ostendit petitis et non accipitis. Dicit ergo, unde bella, Glossa: quasi dicat: hoc ex sapientia habetur, pax hic et in futuro: sed e contra in vobis, unde bella, idest impugnationes in factis, et lites, idest impugnationes in verbis. In vobis, idest inter vos, nonne ex concupiscentiis vestris, interioribus. Glossa, quod mens prava suggerit, manus et lingua intemperanter obedit: cum tamen scriptum sit Eccles. 18, post concupiscentias tuas non eas. Et concupiscentias dicit pluraliter, quia plures sunt. Quia ergo male concupiscitis divitias; ideo lites et bella sunt in vobis, quae, inquam, concupiscentiae, militant, idest pugnant et dominantur: sicut ille qui militat dominatur equo suo. In membris vestris, quia concupiscentia dominatur membris, et ejus imperio membra moventur ad divitias adipiscendas et concupiscentias exequendas: et hoc in factis exterioribus. Concupiscitis et non habetis et cetera. Posita radice mala, determinat ramos ejus. Primus est rei alienae desiderium, concupiscitis. Secundo personae possidentis odium, occiditis. Tertio utriusque effectum, litigatis. Dicit ergo, concupiscitis, idest ex concupiscentia desideratis, et non habetis, scilicet quod concupiscitis: imo divitiae quandoque fugiunt appetentes eas, sicut umbra fugit sequentem eam, Ecclesiast. 11, si secutus fueris non apprehendes, occiditis, ecce odium exterius, et hoc ut dicit Glossa, ut habeatis. Et si non audetis occidere, zelatis, idest invidetis; ecce odium interius, nam invidia est odium felicitatis alienae. Glossa, qui cupit praeferri vel temporalibus abundare odit, idest invidet, occidit. Ex hoc enim quod aliquis appetit propriam excellentiam, videns in alio bonum, per quod existimat suam excellentiam impediri vel diminui, invidet ei: et cum non potest illud destruere, persequitur personam. Et non potestis adipisci, illa pro quibus occiditis, zelatis et litigatis, coram judice volendo obtinere per calumniam pallio justitiae, et belligeratis, volendo obtinere per violentiam injuriae manifestae, et non habetis, propter hoc scilicet, quod non postulatis, a Deo digne. Glossa, si eum pia intentione postularetis et temporalia necessaria ad usum, non solum daret, sed et sempiterna. Et quia possent dicere, imo quotidie petimus. Respondet, petitis, aliquando et tamen non accipitis quod petitis. Eo quod male petatis, petentes omnino transitoria et non spiritualia. Contra quod Matth. 6, primum quaerite regnum Dei. Vel sic, eo quod male petatis, idest ex malo amore, scilicet ex amore quo temporalia Deo praeponitis. Unde Glossa, magis illa quam Deum amatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis, idest consumatis vosipsos scilicet: tanto enim desiderio petitis, ut ipso desiderio consummemini: unde alia litera, ut insumamini vel insumatis ea, scilicet quae petitis in concupiscentiis vestris saturandis, scilicet et explendis. Quasi dicat: male petitis, quia petitis superflua, non necessaria: nociva, non utilia. Vel ut in concupiscentiis vestris insumatis, idest non sumatis propter hoc quod male cupitis. Sed quaeritur de hoc quod dicit: petitis et non accipitis. Contra Matth. 7, petite et accipietis. Responsio, verum est hoc si adsunt conditiones quae faciunt orationem efficacem, scilicet per se, pie et perseveranter ad salutem. Adulteri, nescitis, quia amicitia et cetera. Hic ponit mala mundanae concupiscentiae respectu Dei. Primo quia facit inimicum Dei. Secundo quia est contra Scripturam, et contra spiritum Dei, an putatis. Tertio quia impedit gratiam Dei: propter quod dicit, Deus superbis resistit. Dicit ergo, adulteri, qui relicta gratia Dei tamquam sponsa, fornicamini cum mundi concupiscentia. Est enim gratia Dei sponsa multorum, secundum illud sapientiae 8, proposui illam sponsam mihi assumere. Vel adulteri, si non quaerentes fructum prolis spiritualis, sed voluptatem in divitiis et delitiis, relicto sponso, idest Christo, nescitis, idest hoc ignorare non debetis, quia amicitia hujus mundi, qua scilicet amatur hic mundus; mundus vero hic videtur intelligi vanitas mundi, non substantia mundi, sicut 1 Joan. 2, nolite diligere mundum. Inimica est Deo, quia est contraria charitati. Augustinus, venenum charitatis est spes adipiscendi vel retinendi temporalia: ergo, quia ita est, quicumque, nullo excepto, voluerit amicus esse, active, idest amator, hujus saeculi, saeculum hic sonat in vitium non in naturam, secundum illud Lucae 12, filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua. Vel amicus hujus saeculi diligendo supra Deum ea quae hujus saeculi, inimicus Dei constituitur, idest firmiter, scilicet aeternaliter statuitur, eo scilicet ipso, quod temporalia praeponit Deo. In hoc autem quod dicit, voluerit, notatur libertas arbitrii. In hoc etiam notatur quod non solum qui est amicus, sed etiam qui vult esse amicus hujus saeculi, quamvis non possit esse, est inimicus Dei. An putatis, quasi dicat, putare non debetis quod inaniter, idest falso et sine ratione, quod esse non potest cum sit Scriptura veritatis, Scriptura, sacra, quae scilicet antonomastice Scriptura dicitur, dicat, idest loquatur de hac materia suadendo separationem ab amore mundi? Deuteronomii 7, non inibis foedus cum eis, scilicet cum alienis ejus amatoribus mundi. Et Rom. 12, nolite conformari huic saeculo. Vel potest construi cum sequentibus. An putatis quod inaniter Scriptura dicat, hanc scilicet sententiam quae sequitur, ad invidiam etc. quasi dicat: vere inimicus est, nam spiritus divinus non facit concupiscentiam, sed dat gratiam spiritus vitae: mundanus e contrario. Tamen verbum istud multipliciter exponitur. Uno modo de spiritu sancto. Alio modo de spiritu humano. De spiritu sancto potest legi primo modo interrogative, sic. Spiritus sanctus qui habitat in vobis per gratiam Baptismi, concupiscit ne ad invidiam, idest ut invideatis aliis super eorum temporali felicitate? Quasi dicat non, autem, pro sed majorem dat gratiam, idest majora dona gratuita, quam sint hujusmodi temporalia ex quibus nascitur invidia. Secundo modo remissive legitur, et hoc dupliciter. Primo modo de invidia mala: sic spiritus concupiscit, idest desiderat, quia desiderare facit ad invidiam, idest contra invidiam, scilicet ut tollatur invidia: nec solum hoc facit, autem, sed ut ipsa tollatur, majorem dat gratiam, idest augmentum gratiae. Secundo modo de invidia mala sic, spiritus scilicet concupiscit, idest concupiscere facit ad invidiam, scilicet mundi, hoc est ut mundo invideatis et ipsum odio habeatis. Alias intelligatur et exponatur de spiritu humano, sic. Spiritus hominis, scilicet affectus hominis corruptus concupiscit res aliorum ad invidiam, idest propter invidiam quae invidet bonis aliorum reputans se illis inferiorem, Job 5, parvulum occidit invidia, autem pro sed, majorem gratiam, idest augmentum gratiae contra hujusmodi concupiscentiam dat, scilicet Deus, cujus solius est dare gratiam. Nec additur suppositum, quia intelligitur in actu verbi, cum sit exceptae actionis, ut fulgurat, tonat et hujusmodi. Prima lectura magis convenit literae: propter quod Glossa, ut sciatur quibus dat gratiam et quibus non, dicit Scriptura, vel spiritus in ea, Proverb. 3, secundum aliam literam: ubi nos habemus, illusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam. Vel potest dici quod sumitur de illo loco Proverb. 29, superbum sequetur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria. Deus superbis resistit, Glossa, Deus superbis specialiter dicitur resistere, quia majori poena plectuntur qui Deo subdi poenitendo negligunt; et ita non facit invidere, quia ex invidia nascitur superbia. Humilibus autem, idest vacuis, dat gratiam, scilicet majorem, ut patet in beata virgine Maria, Lucae 1. Quia reputant se vacuos; ideo magis habent de capacitate. Vas enim, secundum quod magis habet vacuitate, magis habet de capacitate. Psalmista, inter medium montium pertransibunt aquae. Subditi ergo estote Deo et cetera. Hic dehortatur a concupiscentia mundi exhortando ad statum poenitentiae. Primo docens qualiter se habeant ad Deum. Secundo qualiter ad proximum, nolite detrahere et cetera. Concupiscentia quippe mundi generat in eis contemptum Dei et odium proximi. Qualiter autem se habeant ad Deum, ostendit in quinque conditionibus. Primo in subjectione. Secundo in imitatione, appropinquare. Tertio in purificatione, emundate. Quarto in contritione, miseri estote. Quinto in humiliatione, humiliamini. Dicit ergo, subditi, Glossa, quia humilibus dat gratiam. Subditi, estote Deo, per obedientiae subjectionem, Glossa, voluntatem Dei explete, 2 Machab. 9, justum est subditum esse Deo. Et quia nullus potest esse subditus Deo, nisi resistat inimico suo, scilicet Diabolo; ideo sequitur, resistite Diabolo, Glossa, mala suggerenti. Resistite declinando tentationes prosperitatum et sustinendo tentationes adversitatum, et fugiet a vobis, sic victus et confusus, non potest vincere nisi volentem: unde eo ipso quod resistitis victus erit et confusus, et ita fugiet. 1 Petri 5, cui resistite fortes in fide. Appropinquate Deo, per morum imitationem, Glossa per bona opera. Augustinus, Deus ubique est, cui non locis sed moribus appropinquamus. Et appropinquabit vobis, per gratiae infusionem, et gloriae praeparationem. Matth. 4, poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Nota quod quantumcumque aliquis esset elongatus ab urbe Parisiis, si Parisios appropinquaret ei secundum quod ipse appropinquat Parisios cito esset Parisiis: ita quantumcumque peccator sit elongatus a Deo, cito erit ad Deum; quia secundum quod ipse appropinquat ad Deum, Deus appropinquat ad eum. Habes exemplum de filio prodigo. Lucae 16. Et nota quod quatuor bona consequitur homo ex hac appropinquatione. Primum est mentis illuminatio respectu cognoscendorum, Lucae 18, dicitur de caeco, cum appropinquasset interrogavit eum Jesus, quid vis et cetera. Et sequitur quod illuminavit eum ex appropinquatione. Secundum est instructio respectu operandorum. Deuteronomii 33, qui appropinquat pedibus ejus accipiet de doctrina illius. Tertium est recuperatio divinae gratiae, Jacobi 4, appropinquate Deo. Quartum est delectatio internae laetitiae, Psalm. 148, hymnus omnibus sanctis ejus, filiis Israel appropinquanti sibi. Sed objicitur contra hoc, quod dicitur, resistite Diabolo, et fugiet a vobis. Contra. Job 40, non est potestas super terram et cetera. Responsio. Sine adjutorio Dei non possumus sufficienter, cum adjutorio possumus illud: tamen adjutorium est nobis promptum et paratum: et nisi illud habeamus, nobis est imputandum. Nota exemplum de illo qui est in tenebris, et potest aperire fenestram, et illuminari; quod bene debet ei imputari quod est in tenebris. Ut autem appropinquare possitis, quia longe salus a peccatoribus, et filius luxuriosus abiit in regionem longinquam, Lucae 15, emundate, idest extra mundate, manus, idest opera: quasi dicat: purgate vos a malis operibus, de quibus Isaiae 1. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Vel emundate manus, idest innocentiam habete, idest cessate a malis operibus. Job 22, salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum. O peccatores, qui hactenus fuistis peccatores. Et potest hoc referri ad peccata carnalia. Purificate corda: quasi dicat: non tantum manus a malis operibus, sed etiam corda a pravis cogitationibus ut sitis mundi corde. Matth. 5, beati mundo corde. Perfecta enim purgatio ab interiori incipit, idest a purgatione interiorum humorum. Isti enim medici quando volunt curare ab una magna infirmitate, primo purgant interiores humores. Et potest etiam hoc referri ad peccata spiritualia. Sed quid est quod dicit, purificate corda vestra? Dicitur enim, actuum 15, fide purificans corda eorum: ergo homo non purificat, sed fides. Responsio. Deus purificat efficiendo: fides informando: homo peccatum detestando, et ita se ad hoc disponendo. Duplices animo. Secundum Glossam, duplices vocat eos, qui simul temporalia et aeterna, Deum et mundum diligunt, Eccles. 2, vae duplici corde. Ut autem emundari et purificari possitis, miseri estote, idest miseriam vestram recogitate, et recognoscite, in quam, scilicet per peccatum incidistis. Vel miseri estote, miseria interioris doloris, et lugete signo exterioris doloris. Psal. 6, lavabo per singulas noctes et cetera. Vel miseri estote, pro commissis, lugete pro omissis. Vel miseri estote, pro gloria quam amisistis. Lugete pro poena cujus debitores facti estis. Risus vester, idest gaudium exterius. In luctum convertatur, doloris scilicet exterioris; nisi enim convertatur in luctum momentaneum in praesenti, convertetur in luctum aeternum in futuro. Proverb. 14, risus dolori miscetur, et extrema gaudii luctus occupat. Et gaudium, interius quo gaudebitis in peccatis. In moerorem, scilicet doloris interioris: si enim gaudium momentaneum in praesenti vertitur in moerorem momentaneum, hujus moeror momentaneus postea, in futuro scilicet, vertetur in gaudium aeternum. Joan. 16, tristitia vestra vertetur in gaudium. Ut autem haec commutatio valeat fieri, humiliamini, humiliatio enim veniam impetrat. 3 regum 21. Nonne vidisti Achab humiliatum coram me, idcirco non inducam malum. In conspectu Dei, idest humilitate vera non ficta: interiori non tantum exteriori. Est enim qui nequiter se humiliat, Eccles. 19. Et nota quod dicit humiliamini, et non alius humiliet vos, ut sit humiliatio voluntaria non necessaria. Nec dicit, humiliamini caput, vel vestem, vel habitum, sed simpliciter, cor scilicet vestrum, quia tales exaltat dominus: unde sequitur. Exaltabit vos, merito scilicet humilitatis. Simile 1 Petri 5, humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet. Vita enim praesens et futura sunt quasi quaedam statera, in qua sunt duae partes: et secundum quod una magis deprimitur, alia magis levatur. Ita secundum quod homo magis se deprimit et abjicit in praesenti, magis elevabitur in futuro. Unde, qui se humiliat, exaltabitur. Lucae 18, miseri estote et lugete. Hic notatur quod propter quatuor est lugendum. Primo propter incolatum praesentis miseriae: quod notatur ibi, miseri estote. Secundo, propter transgressionem culpae: quod notatur ibi, lugete. Tertio, propter imminentem damnationem poenae: quod notatur, ibi: risus vester convertatur in luctum. Quarto, propter gratiam reconciliationis obtinendam, quod notatur ibi: et gaudium in moerorem. Hic autem quadruplex fletus significatus fuit per quadruplicem fletum domini. Quorum primus fuit in infantia, ad modum aliorum infantium. Secundus super Lazarum, Joan. 11, et lacrymatus est. Tertius super civitatem. Lucae 19, videns et cetera. Quartus, in cruce propter nostram reconciliationem. Hebr. 5, cum clamore valido et lacrymis et cetera. Et nota quod multiplex est miseria. Prima est culpae originalis. Job 3, quare misero data est lux, et vita iis qui in amaritudine animae sunt? Secunda peccati actualis, Proverb. 14, miseros facit populos peccatum. Tertia innatae fragilitatis, Job 14, homo natus de muliere et cetera. Quarta mundanae paupertatis. Job 30, qui manducabant arborum cortices squalentes calamitate et miseria. Quinta humanae persecutionis; 2 Machab. 14, miserias Judaeorum prosperitates rerum suarum arbitrabantur. Sexta diabolicae tentationis, Job 20, aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. Septima aeternae calamitatis, Sophoniae 1, dies illa dies irae, calamitatis et miseriae. Octava poenitentiae salutaris, ut hic, et Psal. 11, propter miseriam inopum et gemitum et cetera. Nolite detrahere et cetera. Hic docet qualiter se habeat ad proximum, ut scilicet alter alteri non detrahat: a quo retrahit triplici ratione. Prima est, quia per hoc fit injuria legi sive juri. Secunda, per hoc fit injuria judici, scilicet legislatori, si autem judicas. Tertia, quia per hoc fit injuria proximo qui judicatur, tu autem quis es et cetera. Dicit ergo, nolite. Glossa. Non solum erga Deum vos habeatis, sed etiam erga fratres boni sitis: et ideo nolite detrahere alterutrum fratres, idest unus alteri malum imponendo, vel augmentando, vel bonum annihilando vel diminuendo. Sapient. 1, a detractione parcite linguae. Proverb. 4, remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. Est autem detrahere aliquid de bono minuendo trahere. Et nota quod dicit, nolite, ut sic prohibeat voluntatem. Multi enim non detrahunt, qui libenter detraherent si auderent: sed non audent propter bonos, Proverb. 24, abominatio hominum detractor. Qui enim detrahit fratri, ore, bonis ejus detrahendo, aut qui judicat fratrem, corde ipsum propter mala condemnando, detrahit legi, quae hoc prohibet, et lex vetus, Levitici 19, non eris criminator nec susurro in populis. Et nova, Matth. 5, nolite judicare et cetera. Et judicat legem, eam malam reputando et vituperando: etsi non secundum rem, tamen secundum suam reputationem; quia legem transgreditur, nec curat de ejus observantia, ac si esset mala, vel non bona. Si autem judicas legem, eam quasi vituperando dum ipsam transgrederis. Judicare enim de lege nemini licet postquam statuta est, sed secundum ipsam, ut dicit Augustinus. Non es factor legis, ut legi subditus et obediens. Contra id, supra, estote factores legis et non auditores tantum. Sed judex. Glossa, vituperator ratione contentus. Et certe judex legis non debes esse, quia unus est legislator, principalis et dominus, licet alii sint ministri. Legislator dicitur, qui legem dedit, ut impleretur, Psal. benedictionem dabit legislator. Et judex justus omnium, qui judicabit secundum illam legem. Actuum 10, ipse constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Isaiae 33, dominus rex noster, dominus legifer noster, dominus judex noster et cetera. Qui potest perdere, legis suae transgressores. Et salvare, legis suae observatores, 1 regum 2, dominus mortificat et vivificat. Tu autem: quasi dicat: ex quo tu non es legislator, quis es, idest cujus auctoritatis vel sanctitatis. Qui judicas, condemnando proximum tuum tibi parem, aut te meliorem: par enim in parem non habet imperium, nec minor in majorem. Rom. 8, tu quis es qui judicas alienum servum, non tibi subditum, sed conservum? Gregorius, cogitare debemus cum aliquem redarguimus, quod forte in eisdem peccatis fuimus aut certe esse poteramus: et sic eum in mansuetudine corripiemus. Et Isidorus, non detrahas peccanti, sed condole: quod in alio detrahis, in te potius pertimesce. Nota exemplum in vitis patrum. Ecce nunc dicitis et cetera. Hic dehortatur a concupiscentia mundi propter incertitudinem humanae vitae. Ubi primo ostendit quod propter vitae incertitudinem non est de futuris lucris confidendum. Secundo, quod propter hoc potius de futuris semper est sub conditione loquendum pro eo ut dicatis. Tertio quod propter hoc de praesentibus divitiis non est gloriandum nunc autem exultatis. Vitae autem incertitudinem, ostendit primo ex ignorantia viventium. Secundo, ex fragilitate vitae eorum quae est enim vita vestra. Dicit ergo, ecce nunc. Glossa, dixi vitandam detractionem; sed ecce nunc aliud vitium quod facitis. Qui dicitis, Glossa, stulta animi levitate spatium vitae promittentes: sicut dives ille cui dictum est, hac nocte repetent animam tuam a te, Lucae 12, et qui dicitis, hoc scilicet, hodie aut crastino, cum nec diei hodiernae nec crastinae habeatis certitudinem, Ecclesiast. 9, nescit homo finem suum. Ibimus in civitatem illam, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et faciemus lucrum. Glossa. Multimodam eorum stultitiam notat: quia de lucrorum augmento agunt, et se tempore multo victuros arbitrantur, et suae potestatis aestimant, ubi annum finiant. Et dicit, lucrum faciemus, idest lucrabimur lucro temporali, quod frequenter est cum damno majori, scilicet spirituali. Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur? Matth. 16. Augustinus, nunquam est injustum lucrum sine justo damno; lucrum in arca, damnum in conscientia. Qui ignoratis quid sit futurum vobis in crastinum, multo magis in longum tempus, scilicet usque ad annum, Proverb. 27, ne glorieris in crastinum; nescis enim quid superventura pariat dies. Et certe ignoratis. Quae est enim vestra vita? Quam brevis, quam fragilis. Augustinus, vita haec est vita dubia, vita caeca, vita aerumnosa, quam humores inundant, dolores extenuant, ardores exsiccant, aera morbidant, escae inflant, jejunia macerant, joci solvunt, tristitiae consumunt, solicitudo coarctat, securitas hebetat, divitiae jactant, paupertas dejicit, juventus extollit, senectus incurvat, infirmitas frangit, moeror deprimit; et post haec omnia mors interimit, gaudiis universis finem imponens: ut cum esse desierint, nec fuisse putentur. Et dicit, vita vestra carnalis, scilicet non spiritualis: naturae, non gratiae: vita enim gratiae a Deo est, et quid magnum est. Joan. 1, et vita erat lux hominum, vapor est ad modicum parens, idest brevis et transitoria ad modum vaporis, idest fumi resoluti ex aliquo humido. Et deinceps, idest parum post, exterminabitur, idest extra terminos vitae ponetur, idest cito deficiet. Baruch 3, exterminati sunt. Hic autem non dicit, quia homo post mortem omnino desinat esse, ut tangit Glossa. Manet enim vita in anima, licet non in corpore. Pro eo ut dicatis. Glossa: haec omnia dico, ut spe longioris vitae non promittatis vobis lucra futuri temporis: sed potius dicatis: si dominus voluerit, sine cujus voluntate nihil fieri potest. Et si vixerimus, faciemus hoc aut illud. Unde et Angelus loquens Abrahae de ortu Isaac, hanc conditionem apponit, si vita comes fuerit, Genesis 18. Ubi tangit duplicem conditionem: quarum una est ex parte Dei, alia ex parte hominis: quam postponit praecedenti, quia pendet ex illa, scilicet ex voluntate divina. Nunc autem: quasi dicat, vos non ita facitis, sed etiam nunc, idest in hac vita brevi. Vel nunc, idest tempore gratiae et tempore tribulationis: ecce quae tunc erat in dispersione, exultatis, idest gaudium extra ostenditis. In superbiis vestris, idest in divitiis quae sunt vobis materia superbiae. Augustinus, vermis divitum superbia. Glossa, in divitiis quae faciunt vos superbos. Omnis exultatio talis maligna est, idest malo igne ignita, scilicet concupiscentiae, vel cupiditatis. Hic est ignis infernalis, qui nunquam dicit, sufficit, Proverb. 30. Et dicit, talis exultatio, non omnis simpliciter: est enim quaedam exultatio bona, qua scilicet exultant justi in domino. Talis: Glossa, quae est ad depressionem aliorum. Scienti igitur. Glossa, exultatis et superbitis; ergo puniemini, quia scitis bonum et non facitis: unde scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi, omissionis scilicet gravioris, quia secundum Gregorium, ubi majus est donum scientiae, ibi transgressor majori subjacet culpae: et hoc propter contemptum annexum scientiae: non quia scientia in se sit mala. Luc. 12, servus qui scit voluntatem domini sui et cetera. Nolite detrahere in morsu serpenti similes. Ecclesiastes 10, si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Hic hominibus abominabilis, Proverb. 24, abominabilis hominum detractor. Deo odibilis, Rom. 1, detractores Deo odibiles. Confusione dignus, Psalm. induantur qui detrahunt mihi, pudore. Ad poenam obligatus, Prov. 13, qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat. Perditioni proximus. Proverb. 24, cum detractoribus ne commiscearis, quoniam repente consurgit perditio. A visione patriae alienus. Num. 14, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam, scilicet terram promissionis.


Caput 5

[89295] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 1 cap. 5 Agite nunc divites et cetera. Supra instruxit eos contra inordinationem appetendo per concupiscentiam, hic contra inordinationem retinendo per avaritiam. Ubi primo de inordinata retentione hortatur ad poenitentiam. Secundo aggravat culpam divitiae vestrae. Et primo aggravat eam ex circumstantia temporis. Secundo ex circumstantia personae. Ecce merces et cetera. Ubi primo aggravat culpam commissam in proximum. Secundo in se epulati estis super terram. Tertio in Deum in die occisionis et cetera. Dicit ergo, agite nunc. Glossa, hucusque peccastis, sed jam nunc poenitentiam agite, divites, Glossa, in pecunia et in peccatis. Hujusmodi enim divitiae de facili sese concomitantur. Eccles. 11, si dives fueris, non eris immunis a delicto. Nec dicit quid agant, quia agere bonum simpliciter est agere: agere malum non est agere, sed destruere. Agite ergo poenitentiam, recuperando per poenitentiam quod destruxistis per culpam. Matth. 3, poenitentiam agite etc. nunc, scilicet dum tempus habetis. Vel nunc, idest tempore gratiae. 2 ad Corinth. 6, ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Postea specificat modum agendi: plorate, lacrymis contritionis. Glossa, in corde, ululate, voce lacrymosae confessionis prae doloris magnitudine. Glossa, manifestatione vocis et operis, in miseriis vestris, idest pro miseriis. Potest autem intelligi de miseriis aeternis: Luc. 6, vae vobis divitibus qui habetis hic consolationem vestram: vel de miseriis quae futurae erant in destructione Judaeorum futura per Romanos, pro culpa quam commiserant dominum crucifigendo; et tunc est quasi prophetia. Divitiae vestrae putrefactae sunt et cetera. Hic aggravat culpam ex circumstantia temporis. Ubi primo aggravat culpam. Secundo subjungit poenam, ibi: aerugo eorum. Et primo in corpore. Secundo in anima, thesaurizastis vobis. Divitiae vestrae, idest fructuum abundantiae pertinentes ad victum. Putrefactae sunt, ad literam, putrefiunt enim fructus avarorum prae nimia conservatione. Vel putrefactae sunt, idest ut putredo et stercora reputandae sunt. Vel potest intelligi de futuro; idest cito putrefient, unde non proderunt vobis, et vestimenta vestra, idest superfluitates pertinentes ad vestitum, tineis comesta sunt, Glossa, non usu necessario attrita. Nesciunt enim parci ut cibum tineis praeparent, et pauperes nudos dimittunt, contra illud, Isaiae 56. Cum videris nudum operi eum. Aurum et argentum vestrum, quae sunt durabilia et praecellunt in metallis, aeruginavit, hoc est aerugine, idest rubigine periit propter longam conservationem. Vel aeruginavit, idest nihil valebit, sicut illud quod est aerugine consumptum. Ezech. 7, argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum erit in sterquilinium et non valebit liberare eos. Et aerugo eorum, idest rubigo contracta ex nimia conservatione eorum quae deberent pauperibus distribui, erit vobis, idest contra vos, in testimonium, in haec, scilicet avaritiae. Simile Habacuc 2, lapis de pariete clamabit, et lignum quod inter juncturas aedificiorum est respondebit. Glossa, aerugo pecuniae vertetur in testimonium nequitiae et augmentum poenae, quia intelligit se male congregasse ea quibus indigebat ad usum vitae. Et manducabit carnes vestras, idest erit causa quare cruciabitur caro. Sicut ignis, flamma enim exterior corpora et vermis interior animas cruciabit. Judith 16, dabit ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum. Et vere manducabit, quia thesaurizastis vobis, idest occulte et abundanter praeparastis, iram, idest irae causam in novissimis diebus, in die judicii, quem vocat pluraliter, quia erit poena perpetua, licet judicium una die fiat. Et nota quod in thesauro intelligitur quantitas poenae et qualitas sive acerbitas. Thesaurus enim fit de magnis rebus et multis: sic poena aeterna magna erit aeternitate et multa poenarum diversitate et acerbitate poenae. Job 38, numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti? Ecce merces operariorum vestrorum et cetera. Hic aggravat culpam commissam in proximum. Ecce, Glossa. Non solum damnabimini quia vestra non datis, sed etiam quia aliena retinetis, quia ecce merces operariorum vestrorum qui messuerunt regiones vestras, idest messes in regionibus seminatas, quae scilicet merces debita operariis. Fraudata est a vobis, scilicet non reddendo, sed diminuendo vel differendo reddere. Glossa, magna iniquitas, non tantum pauperibus nihil dare, sed etiam mercenarios defraudare. Clamat, idest facit clamare pauperes et conqueri. Vel quia est materia clamoris sive accusationis: in quo magnitudo peccati notatur. Unde Ecclesiast. 34, qui effundit sanguinem et qui facit fraudem mercenario fures sunt. Et dicit, merces clamat, non pauper, quia aliquando contingit quod pauper non audet prae timore divitis. Nec talis clamor caret effectu: unde sequitur, et clamor eorum, operariorum defraudatorum, in aures domini Sabaoth, idest exercituum hominum et Angelorum, qui potest vindicare et vult, introivit. Hoc dicit ad terrorem divitum, ut sciant Deum esse tutorem et defensorem pauperum. Psalm. 9, tibi derelictus est pauper et cetera. Et 62, non sprevit dominus deprecationem pauperis. Notandum vero quod quatuor sunt peccata quae prae sui enormitate dicuntur clamare ad dominum: scilicet homicidium, Genes. 4, ecce vox fratris tui Abel clamat ad me de terra. Secundo peccatum contra naturam, Genes. 18, clamor Sodomorum venit ad me; descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint. Tertio oppressio justorum. Exodi 3, clamor filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem qua ab Aegyptiis affliguntur. Quarto pauperum defraudatio, ut hic. Epulati estis super terram et cetera. Hic aggravat culpam commissam in se. Glossa, non tantum peccatis superflue congregando, aliena rapiendo, sed etiam superflue expendendo: unde dicit, epulati estis super terram, idest super exigentiam carnis quae est de terra; non scilicet ad necessitatem, sed ad voluptatem. Hoc dicit, quo ad gulam, et in luxuriis enutristis, idest extra mensuram nutristis, corda vestra, idest satiastis implendo, scilicet desideria cordium vestrorum: contra illud Eccles. 18, si praestes animae tuae concupiscentias suas, facient te in gaudium inimicis tuis. Hoc dicit quo ad luxuriam. Haec enim duo vitia sibi invicem sunt annexa. Hieronymus, venter et genitalia vicina sunt membra, et ex vicinitate membrorum nascitur conformitas vitiorum: venter vero mero aestuans de facili spumat in libidinem. In die occisionis, Glossa, apparet quod illos divites specialiter alloquitur, qui in necem domini conjurant, et nec fidem ejus qua salvarentur accipiunt. Occisionis, idest passionis domini quae est dies domini, adduxistis, trahendo ad judicium coram Pilato (Lucae 23) et occidistis justum, antonomastice, scilicet Christum, qui nihil habuit de opposito justitiae, nec actu, nec potentia. Ejus occisionem eis attribuit, quia fuerunt causa ejus occisionis, quamvis eum gentiles crucifixerint. Actuum 2, auctorem vitae interemistis. Et non restitit vobis, cum tamen posset. Matth. 26, an putas quia non possum rogare patrem meum et cetera. Ex iis videtur quod habere superfluum sit peccatum. Item super illud, 1 Timoth. 6, habentes alimenta, Glossa, qui ultra tendit, malum invenit. Responsio, superfluum est quod superest victu et vestitu naturae et personae secundum justam aestimationem respectu praesentis et futuri. Naturae et personae dico; quia quod est superfluum naturae potest esse necessarium personae. Persona enim plus exigit quam natura; et dico naturam prout importat dignitatem vel officium: sicut plura sunt necessaria episcopo quam canonico. Secundum justam aestimationem dico, propter avaros, quia avaritia nunquam juste aestimat. Respectu praesentis et futuri; quia quod superfluit ut nunc, potest esse necessarium respectu futuri. Habere ergo superfluum naturae propter naturam peccatum est: habere autem superfluum personae, semper est peccatum si non est necessarium respectu praesentis vel futuri: quod enim superfluit ad praesens potest reservari, ut in futurum melius dispensetur, cum major erit necessitas. Quod autem dicitur hic, intelligitur de superfluo personae respectu cujuslibet temporis. Patientes igitur estote fratres et cetera. Supra instruxit eos in patientia tribulationum, et in sanctitate operum: hic instruit eos in expectatione praemiorum. Et primo hortatur eos ad patientiam et longanimitatem. Secundo docet remedia contra adversitatem et tribulationem. Tristatur ergo aliquis vestrum. In prima parte primo docet servare patientiam et longanimitatem in facto. Secundo in verbo. Ante omnia fratres mei. In secunda parte primo hortatur ad patientiam spe praemii. Secundo timore supplicii, nolite ingemiscere. Tertio exemplo sanctorum generaliter, exemplum accipite. Quarto exemplo sanctorum aliquorum specialiter, ibi: sufferentiam Job audistis et cetera. In prima parte primo ponit exhortationem. Secundo confirmationem, ecce agricola. Tertio conclusionem, patientes estote. Dicit ergo, patientes ergo estote, Glossa, increpatis superbis et incredulis, rursum convertitur ad bonos qui opprimuntur, fratres usque ad adventum domini, quando punientur oppressores et liberabuntur oppressi. Eccles. 1, usque in tempus sustinebit patiens. Adventus autem domini, secundum Glossam, incipit in fine cujuslibet; quia, secundum Augustinum, talis repraesentabitur unusquisque in judicio domini, qualis hinc discedit. Et debetis esse patientes exemplo agricolae, ecce agricola expectat pretiosum, quia laboris sui pretium, fructum terrae, de terra scilicet ortum, patienter ferens, idest multas passiones et labores sustinens, donec accipiat temporaneum, idest fructum primitivum vel praematurum ante generalem maturitatem, et serotinum, fructum permaturum. Spiritualiter autem quasi fructus temporaneus est stola animae, quasi fructus vero serotinus est stola corporis. Vel quasi fructus temporaneus, est gratia. Serotinus gloria. Rom. 6, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Cum igitur agricola hoc faciat. Patientes estote et vos: quasi dicat, multo fortius esse debetis: quia ille pro fructu terreno expectat, vos pro caelesti. Et confirmate corda vestra, id est firma corda habete ad gravia sustinenda, ne deficiatis in tribulationibus. Vel confirmate. Quoniam adventus domini ad judicium personae, vel etiam ad universale, appropinquavit. Glossa, ut vos ad gloriam, illi ad poenam rapiantur. Matth. 24. Scitote quia prope est. Nolite ingemiscere, corde murmurare inter tribulationes. Fratres in alterutrum, idest tribulati contra tribulantes, vel boni contra malos, eo quod boni patiuntur, mali vero florent. Florent enim nimis cito quia ante hyemem; et ideo adveniente hyeme futura, scilicet condemnatione, amittent florem. Ut non judicemini, in judicio scilicet condemnationis. Glossa, id est damnamini eo quod justum judicem quasi inique judicantem vituperetis. Nec debetis ingemiscere, quia, ecce judex. Dicit, ecce, quia evidenter veniet. Judex, scilicet universalis. Ante januam, id est prope, sicut quod est in januis, id est in exitu animae et corporis per januam mortis. Assistit. Glossa, quia proximus est ad cognoscenda quae geritis, vel cito veniet ad retribuendum vobis et illis. Exemplum accipite fratres. Sicut monui vos ad longanimitatem verbo, adhuc moneo vos exemplo: quia frequenter magis movent exempla quam verba exemplum accipite fratres exitus mali, malitia poenae non culpae, idest supplicii in movendo, et longanimitatis in expectando praemio, et laboris in bene operando, et patientiae in adversa sustinendo. Prophetas, hos eis proponit tamquam majoris auctoritatis apud ipsos. Qui locuti sunt in nomine domini, qui tam sancti fuerunt, ut per eos dominus sua mysteria loqueretur. In nomine domini, idest invocatione vel honore nominis ejus ad ampliandum nomen domini. Et certe debetis eos in exemplum accipere, quia ecce admirative, quasi mirabile est quomodo per tantam miseriam devenerunt ad tantam gloriam. Act. 14, per multas tribulationes oportet introire in regnum caelorum. 2 Timoth. 3, omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Crux enim est probatio fidei, et per hanc itur ad caelum. Ita oportuit pati filium hominis, et ita intrare in gloriam suam, Luc. 24. Hoc iter secuti prophetae et electi tenuerunt, auctore Paulo ad Hebr. 11. Beatificamus, idest beatos reputamus et dicimus. Glossa, illos magnos reputamus et veneramur illos, et tamen pauci imitari eos volunt: sed sicut Balaam, Num. 23, moriatur anima mea morte justorum. Eos qui sustinuerunt, idest qui patientiam vel longanimitatem habuerunt. Supra 1, beatus vir qui suffert tentationem. Glossa, malis pro bonis temporalia; caelestia bonis redduntur. Nota quod dominus solvet eis praemium ad praesens et illico: bonis vero differt solvere usque ad ultimum. Sufferentiam Job audistis. De Job et Christo specialiter exemplificat, quia horum duorum patientia laudabilis est: Job in veteri testamento, Christi in novo: quorum uni reddita sunt temporalia, alteri aeterna. Sufferentiam Job audistis, quanta scilicet sustinuit a Diabolo, a praedonibus, ab uxore, ab amicis. Et finem domini vidistis, oculis scilicet vestris. Glossa, in cruce pendentem, longanimiter patientem. Loquitur ad illos quorum aliqui interfuerunt passioni Christi. Et nota quod dicit, sufferentiam Job, non finem: e contrario, finem domini, non sufferentiam; ad significandum, quod exemplo Job pati debemus, non propter temporalia, sed aeterna: finis enim Job fuerunt temporalia multiplicata, sed finis domini aeterna. Nota etiam quod duplex est finis domini: unus quem habuit in mundo: scilicet mors poenalis, quam in cruce sustinuit. Alius extra mundum, scilicet resurrectio. Glossa, de utroque dicit, finem domini vidistis. Primum proponit pugnantibus, ut fortiter pugnent. 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis et cetera. Secundum victoribus, ut se cum eo gloriari sperent, quoniam quasi in hoc apparuit. Et videre potuistis, quoniam misericors: Glossa: in natura, et miserator, in effectu. Glossa, in exhibitionibus gratiarum. Et ideo, ut dicit Glossa, debetis eum imitari. Et nota quod dominus est misericors, primo in peccatorum dimissione. Eccles. 9, pius et misericors est Deus et remittit in tempore tribulationis peccata. Secundo in afflictorum compassione. Matth. 8, misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. Tertio in debilium sustentatione. Psalm. si dicebam, motus est pes meus. Quarto in vindictae suae retractione. Jonae 3, misertus est dominus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis. Threnorum 3, misericordiae domini quod non sumus consumpti. Quinto in charitativa correctione. Psalm. visitabo in virga iniquitates eorum. Et paulo post, misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Sexto in poenae debitae dimissione, Habacuc 3, cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Septimo in temporalium collatione. Psalm. misericors et miserator dominus escam dedit timentibus se. Ante omnia fratres mei, nolite et cetera. Hic docet patientiam servare in verbo, ne scilicet ex impatientia proni sint ad male jurandum. Ubi primo dissuadet jurandi pronitatem. Secundo suadet loquendi simplicitatem: sit autem sermo vester. Dicit ergo, ante omnia. Glossa, cum omnia praedicta sint vitanda, ante omnia: non quod hoc sit gravius praecedentibus, sed quia ad hoc videbantur proniores. Vel, ante omnia, idest in principio cujuslibet verbi vel facti, contra quorumdam pravam consuetudinem, qui statim in principio verbi prorumpunt in juramentum, nolite jurare. Prohibet jurandi appetitum, non actum necessarium. Unde Glossa: ideo adjurationis culpam compesco, ne frequenter jurando vera, aliquando et in perjurium cadatis: sed eo longius a perjurio stetis quod nec vera jurare velitis nisi necessitas cogat. Sed contra hoc objicitur: bene enim sequitur, currere non est malum; ergo appetere currere non est malum: ergo similiter sequitur, jurare non est malum; ergo nec appetere jurare. Si dicas sicut dicit Glossa, quod non prohibet juramentum sed consuetudinem jurandi. Contra. Ejus quod non est malum iteratio non est mala vel consuetudo. Si ergo jurare non est malum, ejus iteratio vel consuetudo non est mala. Responsio. Cum dominus juraverit et apostolus Rom. 9, testis mihi est Deus, et in veteri testamento non sit prohibitum, beatus Jacobus non intendit prohibere juramentum, sed jurandi appetitum. Licet enim jurare in se non sit malum, tamen est periculosum, quia inclinat ad malum et perjurii et irreverentiae nominis domini. Sicut licet praeesse non sit malum, inclinat ad malum, scilicet elationis et superbiae; et ideo est periculosum; et ideo voluntas transiens super actus tales est inordinata et libidinosa, nisi ad bonum finem actualiter ordinetur. Unde in talibus inordinatio est pro privatione finis vel ordinis; et ideo appetere jurare vel praeesse est malum, nisi ad bonum finem actualiter ordinetur. Et quia ista inclinatio frequenter reducitur ad actum in consuetudine; ideo videtur dicere Glossa, quod prohibet consuetudinem tantum, et hoc est propter periculum. Unde dicitur Ecclesiast. 23, jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. Neque per caelum, idest per superiores creaturas, neque per terram, id est per inferiores creaturas. Jurare autem per creaturam prohibet duplici ratione, quam tangit Glossa, Matth. 5, non juremus per creaturas, venerantes eas ultra quam debemus: nec viles eas aestimantes, ut nihil jurare putemus. Unde quatuor modis contingit jurare per creaturam: aut ipsam tamquam aliquid divinum venerando: aut juramentum factum tamquam per rem vilem contemnendo. Aut Deum, qui in ipsa re lucet et praesidet, testem invocando: aut ipsum quo ad usum quem inde jurans sperat dispositioni divinae relinquendo. Duobus primis modis est illicitum; duobus aliis licitum, neque aliud quodcumque juramentum, idest neque per alium modum jurandi: sicut dicitur, testis est mihi Deus, vel Deum invoco testem, vel, coram Deo, vel, Deus scit quod sic est. Omnibus istis modis juratur. Matth. 5, ego autem dico vobis non jurare omnino. Augustinus, juratio falsa perniciosa: vera periculosa: nulla, secura, sit autem, pro sed sermo vester est, est: non, non: ubi debetis dicere est, hoc est aliquid affirmare, dicatis est: similiter ubi debetis dicere non, hoc est aliquid negare, dicatis non. Vel sic. Sit sermo vester, est est; idest, sicut est in corde, sic sit et in ore; quasi dicat: in veritatem puram dicatis sine juratione, ut non sub judicio decidatis, idest deorsum a statu gratiae cadatis, et sic judicemini condemnationis judicio. Vel quia mendacium dicitis, vel quia pejeratis. Tristatur autem aliquis vestrum et cetera. Hic docet remedia contra adversitatem. Et primo contra malum poenae. Secundo contra malum culpae, confitemini et cetera. In prima primo contra malum poenae, quod est in anima. Secundo contra malum poenae, quod est in corpore infirmatur quis in vobis. Dicit ergo, tristatur aliquis vestrum, Glossa, quia in pressuris ingemiscere prohibuit. Nunc quid contra gerendum, idest agendum ostendit, tristatur aliquis vestrum, scilicet pro violentia tribulationum, vel pro damno rerum, vel amicorum, vel periculo corporum, vel pro culpa, vel illata injuria, oret, obsecrando et petendo, aequo animo, non turbato. Glossa: non murmuret, nec judicia Dei vituperet, sed flexis genibus ad Ecclesiam currat, ut Deus consolationem immittat, et psallat, dulcedine Psalmorum tristitiam expellendo. Oratio pertinet ad nostram necessitatem, psalmodia ad Dei laudem. Oratio est in petendo, psalmodia in gratias agendo. Gregorius, cum vox psalmodiae per intentionem cordis agitur, aut prophetiae mysteria, aut compunctionis gratia inspirantur. Infirmatur quis, Glossa, sicut dederat contristato, sic dat et infirmanti consilium, qualiter se contra murmurationis stultitiam tuebitur. Infirmatur quis, idest si infirmatur. Glossa, tristatus, per se oret, infirmatus, corpore vel fide: qui majorem sustinet plagam, plurimorum et seniorum adjutorio meminerit se curari in vobis, idest in numero fidelium. Nec intelligendum est hic de qualibet infirmitate, sed de gravi seu desperata. Inducat, non ait inducantur. In quo ostendit quod sacramentum extremae unctionis quod hic institutum legitur, non nisi petentibus verbo vel signo dari debet, secundum morem Ecclesiae. Presbyteros Ecclesiae, apud quos scilicet residet potestas ministrandi sacramentum. Nec dicit sacerdotes, sed presbyteros: in quo significatur et officium, ut sint sacerdotes, et qualitas, ut sint maturi et sapientes. Nam presbyter senior interpretatur. Glossa, non ad juniores minusque doctos causam suae imbecillitatis referat, ne forte quid per eos allocutionis vel consilii nocentis accipiat. Sed contra. Non refert a quocumque episcopo quis ordinetur, dummodo ordinet secundum formam Ecclesiae; ergo a simili non refert a quocumque presbytero fiat unctio. Responsio, quo ad unctionem non est facienda discretio: sed quia ad hoc sacramentum exigitur oratio, quae melior est unius quam alterius, quia majorem habet efficaciam: propter hoc debet eligi. Nec est simile de aliis sacramentis; quia in aliis non exigitur ita bonitas personae sicut in isto: sed sufficit quod servetur forma Ecclesiae. Propter hoc quaeritur, quare magis exigitur oratio in unctione quam in aliis. Responsio: quia hoc sacramentum institutum est ad duo: scilicet ad remissionem peccati, quae fit per unctionem; et alleviationem infirmi, quae impetratur per orationem. Sed quaeritur, cum semper sit oratio, quare non semper impetratur alleviatio. Responsio. Hoc est, quia vel indignus est qui petit, vel pro quo petitur. Vel melius, quia non semper expedit; et quia unctio quae fit de oleo significat peccati remissionem, quia oleum sanativum: ideo confertur semper remissio peccati. Est enim sacramentum novae legis quod efficit quod figurat. Quaeritur etiam, si hoc sacramentum possit iterari. Responsio, quod sic: tum quia morbus est iterabilis, tum quia characterem non imprimit. Iteratio tamen sacramenti dicitur dupliciter: uno modo, idem est quod iterata benedictio sacramenti, et sic nullum sacramentum iterabile est: alio modo iteratio dicitur iterata susceptio; et sic quaedam iterantur, et quaedam non. Illa enim quae imprimunt characterem, non iterantur. Aliter sic, presbyteros Ecclesiae, non haereticos, sed Catholicos. Et orent super eum, idest super ejus necessitatem. Ungentes cum oleo, simplici, scilicet benedicto tantum. Nota quod in Baptismo, quod est sacramentum intrantium, fit unctio ex chrismate, quod componitur ex oleo et balsamo. In extrema unctione, quae est sacramentum exeuntium, solo oleo benedicto: quia intrantibus necessaria est conscientia nitida, quae intelligitur in oleo; et fama odorifera, quae in balsamo. Exeuntibus vero sufficit conscientia. In nomine domini, scilicet consecrato: vel in nomine domini, idest in nominis ejus invocatione. Glossa, quando inungitur, nomen domini invocetur. Unde simul debet fieri unctio et invocatio. Ex iis quae hic dicuntur, patet quod ex necessitate hujus sacramenti est, ordo, presbyteros, oratio, orent, unctio, ungentes. Haec autem unctio ortum habuit a missione prima apostolorum, quando infirmos inungebant oleo et sanabantur, Matth. 6. Et oratio fidei, in fide facta: supra primo, postulet in fide. Salvabit infirmum. Non dicit, sanabit infirmum: quod est corporis salute corporali et spirituali quando dignus est et expedit. Psalm. homines et jumenta, idest animas et corpora, salvabis domine. Et alleviabit eum dominus, ab infirmitate corporis: vel simpliciter, ut levius ferat, si tamen expedit ut in corpore allevietur. Et si in peccatis sit, scilicet venialibus, dimittentur ei, virtute scilicet sacramenti. Aliquando enim incurritur infirmitas ex peccato. Ecce duplex hujus sacramenti, sed digne accedens semper suscipit primum: secundum vero non, quia non semper expedit. Confitemini ergo et cetera. Hic ponit remedia contra malum culpae. Et primo ponit remedium confessionis. Secundo mutuae orationis, et orate pro invicem. Tertio mutuae exhortationis, si quis autem ex vobis. In secunda parte primo hortatur ad orationem. Secundo ostendit orationis virtutem, multum enim valet. Tertio ostendit exemplum Eliae, Elias homo erat et cetera. Dicit ergo, confitemini: quasi dicat: ita dimittentur ei peccata, scilicet si fuerit ea confessus, ergo confitemini. Alterutrum peccata vestra. Glossa, quotidiana et levia coaequalibus: gravioris culpae immunditiam sacerdoti pandamus: et quando jusserit ipse, purgare curemus. Peccata vestra. Glossa, peccata vestra quae fiunt ex ignorantia vel ex infirmitate humana committuntur: quae vero ex deliberatione, non nisi per poenitentiam. Ergo secundum istam Glossam, confessio venialium est in praecepto. Contra: Hieronymus dicit, quod poenitentia est secunda tabula post naufragium, per venialia vero homo non patitur naufragium. Responsio, non tenetur homo confiteri venialia intentione cujus oppositum sit transgressio, nisi in casu, verbi gratia, si non haberet mortale tenetur in Quadragesima confiteri aliquod veniale ad implendum praeceptum Ecclesiae. Vel dicendum, quod ex vi sacramenti non tenetur quis venialia confiteri, sed ratione statuti ecclesiastici, quando non habet alia quae confiteatur. Quae institutio edita est in consilio generali sub Innocentio tertio, ubi dicitur, omnis utriusque sexus fidelis postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia peccata sua saltem semel in anno confiteatur, et hoc ut quilibet peccatorem se recognoscat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Item ut ad Eucharistiam cum majori reverentia accedat, et ut Ecclesiarum rectoribus sui subditi innotescant, ne lupi inter greges lateant. Confessio autem quo ad mortalia est in praecepto, quo ad venialia in consilio. Ideo de mortalibus debet fieri presbytero, sed de venialibus etiam potest fieri socio, quia non necessario requirit virtutem clavium. Unde generalis confessio venialium, secundum usum Ecclesiae, fit quotidie illis qui non sunt presbyteri, in prima, in completorio, in Missa. Hic autem habetur plene et expressa institutio confessionis, quae fit homini: in veteri quidem testamento, quia Deus nondum erat homo, Deo confiteri sufficiebat. Psal. dixi, confitebor injustitiam meam. In novo vero testamento, quia Deus est homo, oportet fieri confessionem Deo et homini Dei vicario. Hanc autem confessionem Christus, quantum ad illud quod erat formale, instituit, quando claves Petro dedit. Illud autem quod erat materiale instituendum insinuavit, quando dixit, Lucae 17, ite ostendite vos sacerdotibus. Ecclesia vero postmodum instituit, sed beatus Jacobus Jerosolymitanus episcopus promulgavit, sicut dicitur hic: Ecclesia vero postmodum magis determinavit dicens, omnis utriusque sexus fidelis et cetera. Notantur autem hic conditiones confessionis: scilicet quod sit integra, confitemini, idest simul fatemini. Et quod sit pura, peccata, non merita. Quod sit propria non aliena, vestra. Et orate pro invicem, confessor et confitens, vel omnes fideles. Gregorius, quanto graviori carnalium cogitationum tumultu premimur, tanto ardentius orationi insistere debemus. Ut salvemini, ecce quid orandum. Petendum est enim quod pertinet ad salutem. Joan. 16, si quid petieritis patrem meum in nomine meo, dabit vobis. Et debetis orare. Multum enim valet deprecatio justi assidua. Non dicit totum valet, sed multum: ad hoc enim quod oratio sit efficax, exiguntur quatuor: scilicet quod fiat pie, perseveranter, et ad salutem, et pro se. Justus ergo cum orat pro alio, non semper impetrat. Dicit ergo quod petat pie, perseveranter, et ad salutem, quia potest esse impedimentum ex parte ejus pro quo orat. Ideo dicit, multum, non totum. Haec conditio, ad salutem, intelligitur ibi, ut salvemini. Haec conditio, pie, cum dicitur, justi. Haec conditio, perseveranter, cum dicitur, assidua. Quarta conditio deficit. Dicit ergo: multum valet deprecatio justi assidua, non peccatoris, quia peccatores non sunt digni ut exaudiantur. Joan. 9, scimus quoniam peccatores Deus non audit. Assidua, non momentanea et rara. Lucae 18, oportet semper orare et non deficere: ad Colossen. ultimo, sine intermissione orate. Et nota, quod ostensa est virtus orationis in quatuor elementis, in caelo et in Inferno et in terra. Actuum 4, commotus est locus in quo erant. In mari, ut patet exemplo Jonae, Jonae 2. Item in aere, ut patet hic, in retentione pluviarum. Item in igne, ut patet in tribus pueris, Daniel. 2, et in Aaron, numeri 16. Item in caelo, ut patet in statione solis, Josue 1. Et in retrogradatione, Isaiae 38. Item in Inferno. Eccles. 48, qui sustulisti mortuum ab Inferis. Elias: quasi: exemplo patet quod multum valet, quia Elias homo erat, idest fragilis sicut homo, quia nondum in Paradiso translatus. Similis nobis. Glossa, mentis et carnis fragilitate. Mentis quidem, quia timore Jezabel fugit: carnis, quia a vidua sustentari indiguit. De utroque habetur 3 Reg. 19, quamvis autem esset nobis similis virtute gratiae. Et oratione, una scilicet, non pluribus, oravit, idest corde et ore oravit. Ut non plueret super terram, ad edomandam ut tangit Glossa, regis superbiam, et idololatrae gentis audaciam. Super terram. Israel specialiter. Et non pluit annos tres et menses sex. In hoc significatur cessatura pluvia verbi Dei tribus annis, et diminutio temporis Antichristi, Daniel. 7, usque ad tempus et tempora et dimidium temporis. Et rursum oravit, ut tangit Glossa, postquam per tanti temporis inediam cor regis et populi ad poenitentiam inflexum vidit. Oravit scilicet semel. Si ergo, ut tangit Glossa, Elias una oratione tanta impetravit, quid ergo multi fideles multis orationibus? Et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum. Glossa, fructus et aquas, quas terris negaverat, restituit. Fratres mei si quis et cetera. Hic ponit tertium remedium: quia non solum pro mutua salute orandum, imo etiam pro fratrum conversatione laborandum. Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, fidei vel morum. Et converterit, ad viam veritatis reduxerit. Glossa. Vel bene monendo, vel tacite exempla bonae actionis ostendendo. Quis, quasi dicat: rarus est qui hoc faciat. Scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, idest vitae. Nam vita nostra est quasi quaedam via: aut in Infernum si est mala, aut in Paradisum si est bona. Salvabit animam ejus, occasionaliter, Deus vero causaliter. A morte, aeterna scilicet. Glossa, si magnae mercedis est a morte eripere corpus quandoque moriturum, quanti meriti est a morte liberare animam in caelesti patria sine fine victuram. Proverb. 24, erue eos qui ducuntur ad mortem. Aliqui libri habent. Animam suam, idest illius qui facit eum converti. Et operit multitudinem peccatorum. Glossa. Ab aspectu aeterni judicis superpositione vitae melioris, abscondit: pallium vero quo operit, charitas est. 1 Petri 4, charitas operit multitudinem peccatorum. Operire autem peccata coram Deo qui omnia videt, est facere quod non habeat. Notandum vero quod non tantum per hoc salvat animam ejus et operit peccata ejus, sed etiam suam. Unde et dicit Glossa: quidam codices habent, salvabit animam suam a morte: et vere qui errantem corrigit, per hoc ampliora gaudia vitae caelestis sibi acquirit. Multum valet deprecatio justi. Primo dissolvit vincula. Actuum 12, Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat ab Ecclesia ad Deum pro eo. Et parum post sequitur, subito ceciderunt catenae de manibus ejus. Secundo fugat Daemonia. Matth. 9, hoc genus Daemoniorum non ejicitur nisi in oratione et jejunio. Tertio liberat a morte: exemplum de Susanna. Daniel. 13, exaudivit dominus vocem; et subditur quod liberata fuit a morte. Quarto a tentatione. Matth. 26, vigilate et orate ne intretis in tentationem. Quinto potestates adversas superat: exemplum de Moyse, Exodi 17, cum elevaret manus vincebat Amalec. Sexto cor mundat. Augustinus, orationibus mundamur, lectionibus instruimur: bonum est utrumque si liceat: melius est tamen orare quam legere. Septimo iram Dei placat. Exod. 32, de Moyse, et numeri 14, dimitte, obsecro, peccatum populi tui. Et sequitur, dimisi ei secundum verbum tuum. Octavo desideria nostra Deo praesentat. Augustinus, magna est virtus orationis, quae quasi persona quaedam ad Deum intrat, et illius mandata peragit quo caro pervenire nequit. Nono infirmos sanat, sicut hic, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264