CORPUS THOMISTICUM
Nicolai de Gorran
In VII epistolas canonicas expositio
prooemium

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Prooemium

[89290] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pr. Missae sunt epistolae ex regis nomine per veredarios qui per omnes provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis praevenirent. Verba ista scripta sunt Esther 8 cap.; et satis spiritualiter intellecta competunt proposito nostro. Et ut melius videamus sensum spiritualem, primo videamus litteralem. Narrat haec historia ad literam, quomodo a rege Assuero per falsam suggestionem Aman proditoris lata fuit sententia condemnationis et interfectionis totius populi Judaici in regno suo existentis. Jam sententia erat lata, jam erat anulo regis obsignata, jam per nuncios publicata, jam dies erat assignata: non restabat nisi quod interficerentur. Sed sicut narrat eadem historia, per reginam Esther fuit revocata: scilicet per ejus intercessionem, per virgae aureae extensionem et osculum summitatis ejusdem. Nec solum sententia fuit revocata; imo ipsa revocatio per veredarios ad hoc specialiter missos fuit revocata: hoc est quod dicitur in verbis propositis. Missae sunt epistolae et cetera. Sicut dicitur 1 Corinth. 10: omnia contingebant illis in figura. Veritas autem respondens huic figurae haec est: per peccatum enim primorum parentum per falsam suggestionem Aman proditoris perpetratam a rege Assuero, scilicet Deo, sententia damnationis totius generis fuit lata. Genes. 2: quacumque die comederis ex eo morte morieris. Quod dictum est Adae non solum pro se, sed pro sua tota posteritate. Et dicit: quacumque die comederis, morte morieris: innuens triplicem mortem: nam ipsa comestio fuit mortifera. Statim ergo cum comedit lignum vetitum, mortuus fuit spiritualiter, sed habuit necessitatem moriendi corporaliter, et quantum est de se, aeternaliter. Jam ergo sententia erat lata, jam erat in sacra Scriptura obsignata, Genes. 2. Jam erat per nuncios, scilicet prophetas, promulgata. Jam dies erat assignata. Statim enim cum moriebamur ad Inferos descendebamus. Sed per Esther reginam, idest virginem beatam, fuit revocata, per ejus scilicet intercessionem, per virgae aureae extensionem, et osculum summitatis ejusdem. De hoc habetur Esther 8: ubi dicitur, quod placuit Esther regina in oculis regis, et extendit contra eam virgam auream quae accedens osculata est summitatem virgae. Et dixit ei rex, quid vis Esther et quae est petitio tua? Etsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. Quae respondit: si inveni gratiam in oculis tuis et placet tibi, dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro. Traditi enim sumus ut conteramur et jugulemur et pereamus per peccatum originale contractum et per peccata nostra actualia superaddita. Traditi enim eramus ut jugularemur, in corpore periremus et in anima contereremur: idest simul tereremur in utroque, ut jugularemur corporaliter, periremus spiritualiter. Contereremur: idest continue tereremur aeternaliter. Sed Esther regina, idest virgo beata, placuit in oculis regis ad restaurationem generis humani; invenitque gratiam coram eo non solum pro se, sed pro toto humano genere; extenditque rex virgam auream. Ista virga aurea secundum Glossam, fuit crux sive passio dominica, quae tota fuit aurea, idest charitativa. Nihil enim fuit maculae in ipso Christo contractum, nec passibilitas contracta est nec originale contractum. Nihil fuit in ipso actu, quia nec veniale nec mortale; imo pure pro salute generis humani passus fuit. Nullius sancti, cujuscumque fuerit conditionis, passio fuit tota aurea; quia in omnibus fuit passibilitas contracta per originale contractum, et aliquod peccatum actu, saltem veniale. Hanc virgam auream dominus Deus pater nobis extendit, quando ex charitate maxima quam ad nos habebat, filium suum passioni exposuit. Summitatem ejus virgae virgo beata tetigit, quando filium Dei in utero concepit, et postmodum peperit; et sic dimidiam partem regni Dei impetravit, ut ipsa sit regina misericordiae, cujus filius est rex justitiae. Sic etiam sententia nostrae damnationis revocata fuit. Et per veredarios, idest apostolos, ad hoc specialiter missos, revocatio fuit promulgata: hoc est quod dicitur in verbis propositis. Missae sunt epistolae ex regis nomine, idest auctoritate, per veredarios, idest apostolos, qui per omnes provincias discurrentes (Glossa) per praedicatores summi regis cursores, veteres literas, scilicet damnationis nostrae, novis nuntiis, scilicet apostolis, praevenirent. In verbis istis notantur tria, secundum tria cuilibet missioni solenni necessaria. Quaelibet enim missio solennis requirit in mittente auctoritatem, in misso celerem adimpletionem, in eo cui fit missio utilitatem. In verbis autem propositis notantur ista tria. In mittente auctoritas, cum dicitur: missae sunt epistolae ex regis nomine. In misso adimplendi celeritas, cum dicitur: per veredarios per omnes provincias discurrentes. In illis in quibus facta est missio, utilitas, cum sequitur, ut veteres litteras novis praevenirent nuntiis. Primo ergo notatur, cum dicitur: missae sunt epistolae ex regis nomine. Iste rex Assuerus significat Christum; interpretatur enim atrium sive beatitudo. Christus vero est atrium bonorum qui sunt in statu viae. Beatitudo quantum ad illos qui sunt in statu patriae. De utroque dicitur in Psalm. 83: beati qui habitant in domo tua domine et cetera. Et paulo post, melior est dies una in atriis tuis super millia. Ipse est rex regum et dominus dominantium, 1 ad Timoth. 6. Excellit enim omnes alios reges: in Psalm. 88: ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. Excellit autem omnes alios reges, primo in naturalibus et institutione, regiae majestatis dignitate: fuit enim rex quando natus est ex Deo patre aeternaliter, et rex antequam natus ex virgine temporaliter. Ideo sapienter quaerebant illum magi, Matth. 2: ubi est qui natus est rex Judaeorum? Non dicunt ubi est, sed ubi est qui natus est rex. Rex enim Franciae natus est, sed non est natus rex. Christus autem fuit rex in ipsa nativitate; imo antequam nasceretur ex virgine, Psalm. 73: Deus autem rex noster ante saecula. Secundo excellit eos in aliorum institutione: ipse enim omnes alios reges instituit: quod nullus alius potest. Rex enim Franciae non instituit regem Angliae. Prov. 8: per me reges regnant. Unde omnes reges alii sunt ejus servi et tributarii. Psal. 71: omnes reges servient ei, idest servire debent. Vel, ut sit distributio accommoda, quod quotquot servient ei erunt reges; quia ei servire regnare est, secundum Gregorium in Glossa super illud, Paulus servus Jesu Christi etc. ad Rom. 1. Tertio excellit eos in regni sui aeternitate sive aeterna duratione; caret enim principio et fine, Psalm. 144: regnum tuum regnum omnium saeculorum. Daniel. 7: potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur et regnum ejus quod non corrumpetur. Omnia aliorum regna sunt temporalia et corruptibilia, ac per hoc momentanea. Eccl. 1: hodie est rex et cras morietur: unde reges mundi sunt quorum regnum non durat forte nisi per unum diem, et postea sunt similis vel forte deterioris conditionis. Quarto excellit in regni sui liberali et totali distributione. Omnibus enim illis qui sunt de regno suo liberaliter totum regnum suum distribuit, quod nullus alius rex. Luc. 22: ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum. Non dicit partem regni, sed regnum. Legitur 1 Mach. 1, quod Alexander cum moreretur vocavit pueros suos cum quibus nutritus fuerat a pueritia sua, et divisit illis regnum suum. Aliter est enim de regno Dei et mundi. Videre enim regnum mundi non est habere. Matth. 4, ostendit illi omnia regna mundi et dixit ei, haec omnia tibi dabo: non dicit tibi do. Sed videre regnum Dei est habere juxta illud: Sapient. 10, justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum Dei, idest dedit. Scitis autem quod eadem res simul et semel et tota a pluribus, imo ab omnibus, potest videri. Rex igitur Assuerus est Christus, ex cujus nomine, idest auctoritate epistolae illae missae sunt. Ille enim facit, cujus auctoritate fit. Apostoli vero auctoritate Christi istas epistolas scripserunt et miserunt: et ideo possunt dici a Christo missae. Ecce ergo primum: scilicet in mittente auctoritas: quae significata est Paralip. 30; ubi dicitur quod Ezechias rex misit nuncios ad omnem Israel et Judam; et scripsit epistolas ad Ephraim et Manassem, ut venirent in domum domini in Jerusalem et facerent phase domino Deo suo. Rex ecce Christus qui misit nuncios, idest apostolos, et scripsit epistolas, scilicet canonicas. Secundo notatur in verbis propositis in Missis adimplendi celeritas, cum dicitur: per veredarios et cetera. Isti veredarii sunt apostoli, idest veredarius est auriga vel nuntius in rheda portatus. Est autem rheda genus vehiculi quatuor rotarum, et dicitur rheda a redeo redis, eo quod talis currus agilis est ad eundum et redeundum. Istud vehiculum per quod portamur in caelis est sacra Scriptura generaliter, vel doctrina apostolica specialiter. Quatuor rotae sacrae Scripturae sunt quatuor modi exponendi sacram Scripturam: scilicet historicus, tropologicus, allegoricus, anagogicus. Quatuor rotae doctrinae apostolicae sunt quatuor de quibus principaliter in eorum epistolis agitur. Prima rota est contemptus mundanae prosperitatis, de qua principaliter agitur in canonica Jacobi. Docet enim contemnere quatuor ad mundanam prosperitatem pertinentia: scilicet mundanam sapientiam in 1 cap., ubi docet gaudendum in tribulatione. Omne gaudium existimate fratres etc. et gloriari in humilitate, glorietur frater humilis et cetera. Saecularem pompam in 2 cap. ubi reprobat acceptionem personarum. Popularem famam in 3 cap. ubi reprobat appetentes magisterium. Nolite plures magistri fieri fratres mei. Temporalem affluentiam in 4 et 5 cap. Secunda rota est sustinentia adversitatis, de qua agit principaliter Petrus: scribit enim proselytis qui erant dispersi et pro Christi fide patiebantur; et ideo scribit eis consolando et informando in sustinentia adversitatis: unde statim in principio epistolae, modicum si oportet nunc contristari et cetera. Tertia rota est amor fraternae et divinae charitatis, de qua principaliter agitur in epistolis Joannis, 1 Joan. 4: charissimi diligamus invicem, quia caritas ex Deo est. Quarta est fuga carnalis voluptatis, de qua principaliter agitur in canonica Judae: unde ibi dicitur, odientes eam quae carnalis est maculatam tunicam. De istis quatuor rotis dicitur Ezechiel. 1: spiritus vitae erat in rotis. Veredarii ergo sunt nuntii in vehiculo quatuor rotarum portati. Isti autem sunt apostoli qui per omnes provincias discurrerunt, quia ubique in nomine Christi annunciaverunt. Psalm. 18: in omnem terram exivit sonus eorum. Quod satis figuratum fuit 2 Paralipomenon 30, ubi dicitur, quod perrexerunt cursores cum epistolis ex imperio regis et principum ad universum Israel et Judam praedicantes filiis Israel. Revertimini ad dominum Deum Abraham, Isaac et Jacob; et parum post: pergebant cursores velociter de civitate in civitatem ad omnem Ephraim et Manassem, illis irridentibus et subsannantibus. Tertio notatur in illis quibus facta est missio utilitas, cum dicitur: qui veteres literas novis nuntiis praevenirent. Istae veteres litterae erant literae nostrae damnationis. Istae sunt litterae sive epistolae Uriae, de quo loquitur 2 regum 11, quod portavit literas mortis suae. Literas mortis suae portant viri literati qui sciunt et docent et non faciunt. Istae sunt literae sine sigillo, idest scientia sine vita; et ideo non creditur eis. Vel literae istae veteres sunt peccata ad veterem hominem pertinentia. Istae literae in peccatoribus sunt scriptae, Jerem. 7: peccatum Juda scriptum est stilo ferreo, ungue adamantino exaratum: sed per doctrinam apostolorum sunt praeventae et revocatae. Et nota quod per praedicationem et doctrinam apostolorum, istae literae in aliquibus sunt praeventae, scilicet in innocentibus; in aliquibus irritae factae, scilicet in poenitentibus; in aliquibus correctae, scilicet in proficientibus; in aliquibus totaliter deletae, scilicet in pervenientibus: et hoc totum per doctrinam istorum apostolorum. Ipsi enim docent innocentiam servare, de peccatis poenitere, de bono in melius proficere, et sic ad caeleste praemium pervenire. De primo dicitur hic, veteres literas novis nuntiis praevenirent: veteres literas novis nuntiis praevenire est, se a peccatis praeservare et innocentiam baptismalem servare. De 2 et 3 dicitur Esther 8, quod oravit Esther regem, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes pessimas quas cogitaverat contra Judaeos, juberet irritas fieri; et novis epistolis veteres litterae Aman insidiatoris et hostis Judaeorum, quas per cunctas regis provincias praeire praeceperat, corrigerentur: et sicut patet ex textu, quod ipsa petiit impetravit. Corrigebantur autem hae literae in proficientibus: correctio enim est veterum literarum deletio et novarum superscriptio: ita correctio spiritualis est veterum peccatorum deletio, et novarum litterarum, scilicet gratiarum, virtutum, donorum et bonorum operum superscriptio: in pervenientibus autem erunt totaliter deletae, et quantum ad culpam, et quantum ad poenam, imo et peccata occasionaliter erunt eis in gloriam, 2 ad Corinth. 3: quod si ministratio mortis litteris deformatae in lapidibus fuit in gloria. Literae istae sunt peccata, quibus anima deformata est; quae sunt ministratio mortis causaliter, sed erunt in gloriam bonis occasionaliter; non occasione data, sed accepta, secundum quod dicit apostolus ad Rom. 8: diligentibus Deum omnia cooperantur et cetera. Et alibi, ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. His visis patet quis sit auctor hujus libri. Auctor enim principalis est rex Assuerus, scilicet Christus, cujus auctoritate epistolae et scriptae et missae sunt. Auctores secundarii sunt veredarii, idest apostoli. Materia hujus libri est contemptus mundanae prosperitatis. In canonica Jacobi, sustinentia adversitatis: in canonica Petri, amor supernae et divinae charitatis: in canonica Joannis fuga carnalis voluptatis: in canonica Judae deletio veterum literarum, idest peccatorum, et superscriptio novarum, scilicet gratiarum, virtutum, donorum, bonorum operum. Modus agendi attenditur in divisione et ordine epistolarum et capitulorum. Tamen sciendum est quod modus procedendi aliquando est exemplaris, aliquando est comminativus, aliquando promissorius. Exemplaris est, ut magis moveat ad operationem boni: magis enim movent exempla quam verba: unde dicit Bernardus: efficacius loquitur vox operis quam sermonis. Unde in sacra Scriptura, non solum verba, sed et facta significant. Comminativus, ut incutiat timorem supplicii. Promissorius vero, ut alliciat ad amorem regni. Titulus est, incipiunt epistolae canonicae, idest regulares. Liber autem iste dividitur in quatuor partes secundum numerum auctorum, vel in partes septem secundum numerum epistolarum.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264