CORPUS THOMISTICUM
Hugoni de Sancto Charo
Expositio super Apocalysim
authenticitate dubia
a capite XXI ad caput XXII

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Caput 21

[89037] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 21 Et vidi caelum novum et cetera. Haec est sexta visio, in qua agitur de innovatione elementorum, et glorificatione sanctorum, et pulchritudine supernae Jerusalem. Et continet haec visio duo capitula: scilicet istud et vigesimum secundum, quod est ultimum. Differt autem haec visio a praecedenti: quia praecedens continet ea, quae circa judicium et post futura sunt circa malos. Haec autem visio continet ea quae futura sunt circa bonos. In hoc autem capitulo agitur de duobus: scilicet innovatione elementorum: et de glorificatione sanctorum. In sequenti capitulo agitur de pulchritudine et amoenitate supernae Jerusalem. Et quoniam in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, ut dicitur Deut. 19, ideo ad certificationem istorum triplex testimonium inducit Joannes. Primo suum qui hanc visionem vidit. Secundo testimonium patrum quibus Deus multa revelavit. Tertio testimonium Dei sedentis in throno. Ex praedictis jam patet, quod hoc capitulum duas partes habet. In prima agitur de innovatione mundi, quae duplex est: scilicet innovatio elementorum, et innovatio corporum humanorum. In secunda agitur de dignitate et refectione caelestis Jerusalem, ibi, et venit unus. Circa primam partem dicuntur octo. Primo ostenditur gloria sanctorum, quam in ipsis habebunt: scilicet de innovatione mundi, quo bene usi sunt. Secundo describitur gloria sanctorum, quam in ipsis habebunt, ibi, et ego Joannes. Tertio, ne hoc incredibile videatur, confirmat auctoritate patrum, qui hoc praedixerunt, ibi, et audivi vocem. Quarto, ut hoc testimonium firmius habeatur, et carius, confirmat auctoritate, et testimonio domini, ibi, et dixit. Quinto praecipitur Joanni, ut hoc scribat ad utilitatem sequentium, qui ea sunt visuri, ibi, et dixit mihi, scribe. Ne ejus scriptum condemnetur, ostenditur, quod cito haec omnia complebuntur, ibi, et dixit mihi, factum est. Septimo, ut omnis dubitatio amoveatur, probat hoc idem Joannes per locum a minori sumptum a potentia Dei: quia si creare potuit Deus mundum, potuit et innovare, ibi, ego sum alpha et omega. Octavo subjungit executionem per comparationem poenae et praemii, ut omnes ad hanc innovationem, venire laborent, ibi, ego sitienti dabo. Dicit ergo. Et vidi, idest intellexi spiritu revelante, caelum novum. Glossa, idest aerem innovandum. Et terram novam, idest terram innovatam. Quae innovatio fiet per illum magnum ignem, qui praecedet faciem judicis. Sicut dicitur 2 Petr. 3, adveniet, inquit, dies domini, sicut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur. Novos vero caelos et novam terram, et promissa ipsius expectamus, in quibus justitia habitat. Ibi Glossa: elementa quatuor, quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet. Nec cuncta in tantum consumet, ut non sint; sed duo ex toto consumet, duo vero in meliorem restituet faciem et statum. Ex hac Glossa videtur, quod non omnia elementa innovabuntur, sed duo tantum, et alia omnia consumentur. Sed dicendum est, quod revera omnia innovabuntur elementa, et remanebunt secundum substantiam suam, sed transibunt secundum exteriorem formam, et qualitates substantiales eorum remanebunt secundum quod sunt, sed secundum actionem et passionem mutuam transibunt. Homines vero existentes in statu mortis, indigent mutua actione elementorum. Et ideo peribunt qualitates elementorum, secundum quod sunt agentes et patientes. Unde Augustinus de civitate Dei cap. 16, elementorum, inquit, corruptibilium qualitates, quae in corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt; atque eorum substantia eas qualitates habebit, quae in corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniunt. Ut mundus in melius innovatus, apte accommodetur hominibus in carne in melius innovatis. De hac materia satis diximus in fine Lib. 4 sententiarum: et ideo modo transimus. Primum enim caelum et prima terra abiit, idest priorem statum amisit. Quia ille status amplius non erit necessarius, ut dicit Glossa. Et mare jam non est. Glossa, secundum priorem statum; quia amaritudo aquarum et crassitudo auferetur; et remanebunt secundum substantiam melioratam et innovantem. Sed quaeritur quis sit ille ignis maximus? Circa hoc multi multa dixerunt: sed Augustinus videtur velle, in libro de civitate Dei cap. 6, quod ignis ille maximus erit conflagratio mundanarum aquarum. Omnes enim materiae ignibiles tunc incendentur et comburentur. Sed ex hoc videtur, quod aqua non innovabitur, quia non est combustibilis, sed potius per ignem evaporabilis: de quo etiam Augustinus, dubitare videtur in libro 20 de civitate Dei cap. 10, ubi dicit, caelum quippe novum et terram novam legimus futuram. De mari autem novo, me uspiam legisse, non recolo. Item videtur, quod ignis non innovabitur, sed omnino deficiet; quia subtracta materia ignibili, naturaliter deficiet ignis, juxta illud subtrahe ligna foco, protinus ignis abest. Et constat, quod tunc deficiet materia ignibilis. Nam aliter duraret ille maximus ignis in perpetuum: quare videtur, quod ignis et aqua non consumentur. Item quaeritur, si omnia elementa innovabuntur, per quod innovabitur ignis? Cum ille maxime non ascendat, nisi quantum ascenderunt aquae diluvii? Et constat, quod aquae non ascenderunt usque ad ignis elementum. Dicitur, quod forte ignis elementum purgabitur sive innovabitur per seipsum, quia naturaliter habet virtutem purgativam, similiter et aqua, ut dicit Glossa. Mystice per caelum significatur spiritus humanus, per terram caro. Unde Isa. ult.: caelum mihi sedes est et cetera. Et haec innovabuntur, idest in melius mutabuntur. Per mare vero multitudo impiorum, quae amplius non erit, quia ab esse vero separati sunt. Unde Augustinus, 20 de civitate Dei: nomine maris significatur hoc saeculum turbulentum et procellosum. De quo Psal. hoc mare magnum et spatiosum et cetera. Et ego Joannes. Ostensa exteriori gloria, ostendit eam quam sancti habebunt in seipsis. Unde dicit: et ego vidi civitatem, idest Ecclesiam sub una civium suorum lege viventem et in uno libro legentem et sub uno domino degentem, Joan. 10, alias oves habeo et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et cetera. Psalm. Jerusalem quae aedificatur ut civitas et cetera. Sanctam, idest omnino mundam. Ephes. 5, dilexit Ecclesiam et tradidit se ipsum pro ea, ut illam sanctificaret et cetera. Item sanctam, idest firmam et stabilem securam: tunc certa erit, quod a sponso separari non poterit, nec toto nec in parte, Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Psalm. lauda Ierusalem dominum, lauda Deum tuum Sion, quoniam confortavit et cetera. Jerusalem: Glossa, idest in omni quiete et pace positam et Deum, qui est vera pax, videntem, ut nihil possit turbare pacem ejus: sicut Isa. 25: non erit leo, et mala bestia non ascendet per eam. Novam, idest innovatam, quia tunc plenarie auferetur omnis vetustas, tam culpae quam poenae ab ea, quando hoc mortale induet immortalitatem, ut dicitur 1 Corinth. 15. Descendentem de caelo, per humilitatem et innocentiam qua se omnino subjiciet Deo. Vel per recognitionem, quia recognoscet quicquid boni habet et habuit, a Deo, non a se habere. Unde supra 4, procidebant vigintiquatuor seniores ante sedentem in throno. Glossa, ibi in secreto cordis attribuentes Deo victoriam vitiorum et tribulationum. Augustinus, 9 de civitate Dei cap. 17, exponit sic dicens: de caelo descendentem. Civitas ista dicitur, quoniam caelestis est gratia, qua Deus eam fecit. Et de caelo quidem ab initio sui descendit, quando per hujus saeculi tempora gratia Dei superveniente per lavacrum regenerationis, per spiritum sanctum missa de caelo, subinde cives ejus ostenderet. Unde descendentem, non modo cum jam est in gloria, sed prius per infusionem gratiae in Baptismo. A Deo paratam. Apparatu virtutum quae a Deo solo sunt. Sicut sponsam ornatam, ornatu virtutum et operum. Viro suo, idest ad honorem viri sui. Vel sicut decet virum suum, cujus ornatum ostendit. Psalm. omnis gloria ejus filiae regis ab intus et cetera. 1 Petr. 3, quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri et cetera. Sed qui est absconditus homini et cetera. Hic ornatus Ecclesiae significatur Esther 16 ubi legitur quod Esther induta gloria sua, volens ingredi ad Assuerum assumpsit duas ancillas suas, quarum una defluentia in humum vestimenta sustentabat, et altera super se incubantem quasi pro deliciis teneram supportabat. Esther interpretatur abscondita; et significat Ecclesiam quae semper in abscondito faciei sui sponsi est a conturbatione hominum. Una famula quae vestes colligit est humilitas quae pulverem excutit vanagloriae. Altera quae eam supportat est charitas quae omnia sustinet et omnia suffert, ut dicitur 1 Corinth. 12. Eleganter autem ponit hic nomen suum Joannes, ubi loquitur; ergo eleganter anteponit hic nomen ad innuendum quod ad illam gloriam nemo pervenit nisi per gratiam. Psalm. laetatus sum in his quae dicta sunt mihi et cetera. Quia stantes etc.: idest in gratia, per quam quasi per atrium intratur ad gloriam. Et dicuntur hic septem quae faciunt ad gloriam Ecclesiae: quorum quatuor habebit in futuro, tantum tria habet in praesenti, ut possit vere dici Ecclesia. O terque quaterque beati. Ter beati, propter tres dotes animae. Quater beati, propter quatuor dotes animae et corporis. Tamen tria quatuor, quae hic ponuntur communia sunt. Primum est unitas. Unde dicit: civitatem. Secundum securitas. Unde dicit, sanctam, idest firmam. Tertium est pax. Unde dicit Jerusalem. Quartum incorruptio. Unde dicit novam, quia semper in novitate sua erit, et nunquam veterascet. Deinde sequuntur tria quae in praesenti habita ducunt ad quatuor praedicta. Primum est descensus gratiae in Baptismum. Unde descendentem de caelo. Secundum est operum exercitium, quibus se parat in occursum sponsi. Unde dicit: a Deo paratam. Tertium est bonorum morum compositio et virtutum decor, quibus in exitu vitae obviatura sponso se ornavit. Unde dicit: sicut sponsam ornatam monilibus suis. Et audivi. Hic confirmat patrum testimonio, quod dixerat de innovatione elementorum et glorificatione prophetica: quae dicitur magna, quia a magnis est, idest de caelis, quae magna sunt respectus terrae. Terra enim respectu caeli est quasi punctus, sive centrum ad circulum. De throno, supple, procedentem, idest ab illis quibus Deus sedet. Dicentem: ecce tabernaculum Dei cum hominibus, idest in videnti et in apparenti est, quod humanitas Christi est in gloria cum hominibus, cum quibus militavit in terra: quasi dicat: sicut homo Christus Jesus habitavit in terra cum hominibus, ita inseparabiliter habitabunt cum eo in gloria qui imitati sunt eum. Et habitabit cum eis, ut dominus cum famulis. Ezech. ult. nomen civitatis ex illa dicit dominus ibidem. Et dicit tabernaculum; non quod in patria sit necessitas militandi; sed ad innuendum familiaritatem inter Deum et homines, et sanctos, sicut solet esse inter reges et milites, dum sunt in expeditione. Unde Isa. 33, oculi tui videbunt civitatem Jerusalem opulentam: tabernaculum, quod nequaquam transferri potest, nec auferentur clavi ejus in sempiternum: ibi magnificus dominus Deus noster. Et ipsi populus ejus erunt. Glossa, in nullo eum offendentes: quod esse non potest, dum sunt in carne. Quia, ut dicitur Eccles. non est sanctus, qui non peccet et faciat bonum. Et ipse Deus existens secundum divinitatem praesentialiter cum eis, apparens eis manifeste, secundum utramque naturam erit eorum Deus per essentiam et apparentiam, quia nunquam de cetero recedet ab eis, nec ipsi ab eo. Hoc totum sumptum est de Levit. 26: ubi dicitur: ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet anima vestra: et ambulabo inter vos, et ero Deus vester vosque eritis meus populus. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, idest omnem causam lacrymandi movebit ab eis, et omnem miseriam culpae et poenae quae est causa lacrymandi. Quia ibi, nec culpa, nec poena, nec miseria poterit esse, ibique erit plena gloria. Et mors non erit ultra, ibi. Sed neque in Inferno mors, dico naturae, idest dissolutio animae et corporis de qua loquitur hic Joannes, ut dicit Glossa 1 Corinth. 15, absorpta est mors in victoria. Neque luctus erit, ibi, quia nulla causa lugendi erit ibi. Et nota quod quatuor modis fit luctus sanctorum, ut dicit Rabanus. Aut cum propria peccata deplorant, aut cum in Inferno cadentes plangunt, aut cum peccatis viventes lacrymantur, aut cum pro desiderio caelestis regni lugent. Patet quod nullus horum erit ibi, quia nec luctus: sed in Inferno erit omnis miseria; et ideo continuus luctus. Luctus non allevians conscientiam, sed cremans corpus, ut dicit quidam sanctus. Matth. 7, erit ibi fletus et stridor dentium. Neque clamor. Glossa, idest aliqua inquietatio. Quia ibi erit requies opulenta, ut dicitur Isa. 33. Neque dolor erit ultra quia nil mali erit ibi, de cujus praesentia est dolor. Isa. 65, exultabo in Jerusalem et gaudebo in populo meo, et non audietur in ea ultra vox fletus et vos clamoris. Quia prima, idest prius in hoc mundo habita, abierunt, cum reprobis in Inferno, ubi est omnis causa lugendi, sed in patria nulla causa luctus poterit intrare, quia tanta erit affluentia gaudiorum et omnium bonorum, quod etiam miseriae vel molestiae praesentes oblivioni tradentur, secundum quod sunt causa vel materia luctus. Isa. 5, non erunt in memoria priora. Ex his patet quod miseria praecedet ad gloriam, sicut via ad terminum. Act. 14, per multas tribulationes. Luc. ult. nonne oportuit Christum pati, et ita intrare et cetera. Stultus est qui per aliam viam vult intrare in gloriam, quoniam filius Dei et sapientia patris omnia potest et omnia scit. Per eamdem viam venerunt omnes sancti etiam mater sua, quam super omnia dilexit. Hieronymus, nimis delicatus miles es, si vis hic gaudere cum mundo, et cum Christo in fine regnare. Matth. 5, beati qui lugent. Augustinus: venale habeo quid? Regnum caelorum, quanti emitur? Paupertate regnum, labore requies, dolore gaudium, vilitate gloria, morte vita. Augustinus, de civitate Dei 22 cap. 17, dicit quod haec non possunt intelligi de Ecclesia militante, sic dicens: quis ita vesanus audeat affirmare in hujus mortis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque sanctorum, qui habeat vel ducat vel duxerit vel ducturus sit vitam, nullas habentem lacrymas et dolores? Cum potius quanto est quisque sanctior et desideriis sanctis plenior, tanto sit in orando fletus ejus uberior? Quatuor ergo removet Joannes a patria, per quae possunt intelligi omnia alia mala. Per hoc quod dicit: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, removet omnem gravem laborem. Supra 14, amodo jam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis et cetera. Per hoc quod dicit: mors ibi non erit, amovet omnem infirmitatem. Unde Isa. 25, praecipitabit dominus mortem in sempiternum. Et per hoc quod dicit: neque luctus, removet omne peccatum, de quo solo lugendum est, ut dicit Glossa. Per hoc quod dicit: neque clamor, removet omnem violentiam et indigentiam. Per hoc quod dicit, neque dolor, removet praesentiam omnis mali. Isa. 14, in die illa cum dederit tibi requiem dominus. Sequitur, et dixit mihi. Hic confirmat Joannes auctoritate et testimonio Christi, quod dixit de innovatione mundi et glorificatione sanctorum dicens: et dixit mihi qui sedebat in throno, idest in Christo, cui data est potestas judicandi. Ecce, idest evidenter et statim. Nova facio omnia, superius dicta, idest caelum et terram et sanctorum corpora. Unde Isa. 65, ecce ego dominus novos creo caelos et cetera. Isaiae in fine, sic caeli novi et terra nova et cetera. Et dixit mihi, Christus scilicet, scribe. Hic praecipitur Joanni, ut visa scribat ad utilitatem sequentium: et ostenditur ratio quare scribenda sunt. Quia scilicet vera et fide digna sunt, triplici testimonio approbata. Dicit quoque, et dixit mihi, Christus scilicet, scribe. Primo in corde tuo, deinde in codice ad utilitatem legentium. Quia haec verba, quae audisti de mundi innovatione et sanctorum gloria, fidelissima sunt, idest fide dignissima sunt, triplici testimonio approbata. Et vera. Quia sicut dixi ita fiet; et ideo fidelissima sunt. Sed quare non dicitur quod verissima sint, sed fidelissima? Solutio: fidelissima dicuntur respectu numeri, unde potest recipere comparationem: vera dicuntur respectu rei; et ideo proprie non recipit comparationem: et si aliquando dicitur aliquid alio verius, hoc est respectu numeri et improprie. Et haec verba sunt fidelia quia confirmata Joannis testimonio. Fideliora, quia additum est testimonium sanctorum patrum; fidelissima, quia subjunctum est testimonium Christi. Et dixit mihi. Quia magnum est et mirum quod dixit, ne forte contemnatur quod dixit et scripsit, ostendit hic Joannes quod cito fient omnia quae dixit; et ideo contemnenda non sunt. Dicit ergo. Et dixit mihi, idem quod prius, scilicet Christus. Factum est, cito fiet quicquid praedictum est, Matth. 5, jota unum, aut unus apex et cetera. Ego sum. Hic probat Joannes quasi per locum a minori, quod haec omnia fient a Christo. Quia si potuit mundum ex nihilo creare, multo fortius poterit innovare creatum. Unde dicit: ego sum alpha et omega. Et exponit quid est hoc, initium et finis, idest dator et servator omnium: quasi dicat: ego creavi omnia, et ego consummabo omnia et innovabo ea. Ego sitienti. Hic subjungit exhortationem invitans ad credendam et consequendam et percipiendam hanc innovationem, per participationem poenitentiae et praemii. Et primo ponit primum quod dabitur fidelibus innovatis dicens: ego, cui subjicitur posse, et nosse, et velle, dabo gratis, non reddam meritis. Sitienti, idest Deum desideranti et expectanti. De fonte aquae vivae gratis, idest qui faciet vivere omnes qui bibunt de aqua ista. Joan. 4, qui bibit ex aqua quam ego et cetera. Fons iste Christus est. Unde Psalm. quia apud te est fons vitae et cetera. Aquae hujus fontis sunt virtutes, et dona, et cetera beneficia, quae ab ipso jugiter et abundanter emanant et largius emanabunt in die renovationis elementorum et glorificationis sanctorum. Ipsa enim innovatio et glorificatio rivuli sunt illius fontis; et singula bona quae dabit sanctis sunt rivuli istius fontis. Qui vicerit. Quia dixerat, sitienti se daturum de fonte aquae vivae gratis, ne putaret aliquis, quod sufficeret semel fuisse seu desiderasse; ideo ostendit, quia oportet perseverare in desiderio illo, quia sola perseverantia coronatur. Juxta illud Matth. 5, qui perseveraverit et cetera. 1 Cor. 20, omnes quidem currunt, sed unus etc., scilicet perseverans. Dicit ergo. Qui vicerit, omnes hostes, et in victoria perseverat. Possidebit haec, idest firmiter et immobiliter Deum immortalem tenebit. Supra 2, qui vicerit dabo ei etc.: et ibidem: qui vicerit et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes: et ero illi Deus omnia bona ei tribuens et ipse erit mihi filius filiali amore me amplectens: quasi dicat: sicut pater diligit filium et bona sua illi communicat, sic ego diligam eos et bona mea illis communicabo. Isa. 56, dabo eis in domo et cetera. Timidis autem. Hic ostendit Joannes poenam illorum qui non desiderant illam innovationem et glorificationem, nec laborant ut ad illam perveniant. Et ponit octo genera malorum, quibus infligetur poena aeterna. Unde dicit: timidis autem, quasi dicat: vincentibus dabo supra dicta: timidis autem, idest illis qui timore humano vel mundano fidem negant, vel recipere nolunt, vel peccant mortaliter. Et incredulis, idest de hac innovatione desperantibus. Et execratis, idest excommunicatis et sine pudore peccantibus. Et homicidis, non solum corporalibus, sed etiam spiritualibus, 1 Joan. 3, qui odit fratrem suum et cetera. Ambrosius, pasce famelicum morientem, si non pavisti occidisti. Eccles. 34, qui aufert in sudore panem, idest qui cum sudore acquisitus est, quasi qui occiderit proximum et cetera. Et fornicatoribus, corporalibus et spiritualibus. Et veneficis, idest illis qui venenum propinant ad literam, vel venenum detractionis, seu erroris. Et idolatris, idest illis qui (ad literam) colunt idola, vel adulatoribus, qui principibus et praelatis malis et indignis qui sunt idola spiritualia adulantur et eis adulantes adorant. Psalm. confundantur omnes qui adorant sculptilia. Et omnibus mendacibus, idest omnibus quibus mendacium est in usu. Sap. 1, os quod mentitur, occidit animam: et intelligitur de mendacio pernicioso, quia officiosum et otiosum non sunt mortalia, ubi ex alio fiunt. Et pars illorum, idest omnium praedictorum. Erunt in stagnum ignis ardentis et sulphuris. Unusquisque tamen pro qualitate culpae suae: quod est mors secunda: ut dictum est supra eodem. Psalm. ignis, sulphur et cetera. Et venit unus et cetera. Secunda pars capituli, in qua ostendit Joannes dignitatem supernae Jerusalem: quae dignitas ad similitudinem civitatis naturalis consistit in duodecim conditionibus a quibus commendatur. Primo igitur describitur civitas caelestis a situ, ibi, et situ. Secundo ab artifice, ibi, et ostendit. Tertio a firma clausura, ibi, et habebit murum. Quarto a fundamenti positione, ibi, et murus civitatis. Quinto a qualitate dispositionis, ibi, qui loquebatur. Sexto a quantitate mensurationis, ibi, et mensus est civitatem. Septimo a pretiositate materiae, ibi, et erat structura. Octavo a munditia platearum, ibi, et plateae. Nono a regis auctoritate, ibi, et templum non vidi in ea. Decimo a servitorum industria, ibi, ambulabunt gentes. Undecimo a plena securitate, ibi, et portae ejus non claudentur. Duodecimo a civium puritate et bonitate, ibi, et afferent gloriam et honorem. Et haec omnia sunt spiritualiter intelligenda, quia ad litteram non possunt esse vera. Situs ergo civitatis caelestis est mons magnus, idest Christus. Juxta illud 1 Cor. 3, fundamentum aliud et cetera. Artifex est dominus. Hebr. 11, expectabat enim fundamenta habentia civitatem, cujus artifex et conditor Deus. Unde Isa. 26, urbs fortitudinis et cetera. Antemurale exterius est humanitas. Murus interior est divinitas, fundamenta sunt prophetae et apostoli. Jam non estis hospites et cetera. Dispositio civitatis est ordinata positio personarum. Quia una supra aliam, vel quadratura virtutum. Muri civitatis sunt fideles, vel virtutes. Plateae sunt conjugati. Vir est Christus. Servitores Angeli. Securitas est ibi, quia omnes certi erunt, quod non amittent quod habent. Civium puritas, quia nullus malus est ibi. Hanc ergo descripturus civitatem Joannes ostendit primo quo monstrante hoc scivit: quod facit, ne fictum putaretur. Dicit ergo: et venit, missus a patre luminum. Unus de septem, ordinibus praedicatorum, de quibus dictum est supra decimoquinto et decimo capitulo. Habentibus septem phialas, idest universas Scripturas. Plenas septem plagis novissimis, idest tempore novissimo infligendis. Et per hoc quod est unus de septem Angelis, innuit Joannes, quod universus praedicatorum coetus, praesentium, praeteritorum et futurorum, in hoc concordat quod talis sit dignitas caelestis Jerusalem, qualis nunc describitur a Joanne. Vel unus de septem Angelis, potest Christus intelligi, qui est de numero praedicatorum, sicut caput dicitur pars corporis et numeratur inter membra, et est tamen supra membra regens ea. Cujus inspiratione Joannes cognovit ea quae dicit: et locutus est mecum. Non dicit, mihi, sed, mecum, quia mutua erit locutio. Dicens interius loquens per inspirationem. Veni. Glossa, idest intellectum applica, vel amplia: quod fit cum homo separat et subtrahit se a tumultu mundi et curis saeculi et diligenter audit quae dicuntur. Eccles. 4, custodi pedem tuum domum Dei ingrediens, et appropinqua, ut audias. Et ostendam tibi sponsam, idest Ecclesiam sponsione prophetarum desponsatam. Oseae 2, sponsabo te mihi in fide. Uxorem agni, idest eamdem Ecclesiam sibi in incarnatione de praesenti convictam. Vel sponsa dicitur, quamdiu est in peregrinatione extra domum sponsi. Joan. 3, qui habet sponsam, sponsus est. Uxor vero erit, quando trasducta fuerit in domum sponsi. Et sustulit. Hic incipit Joannes describere civitatem, incipiens a statu, quia scilicet in monte posita est. Unde dicit: et sustulit me in spiritu, idest in mentis excessu, in montem magnum et altum. Glossa, mons est Christus qui est munimentum suorum. De quo Micheae 4, erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini. Super hunc montem aedificata est Ecclesia Dei, Matth. 10, super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Hic mons dicitur magnus, quia totam Ecclesiam replet, ut dicit Glossa. Jerem. 23, caelum et terram ego impleo. Isa. 6, plena est terra gloria ejus. Dicitur autem altus, quia insuperabilis est, ut dicit Glossa. Vel dicitur magnus, idest immensus, secundum divinitatem: altus et eminens in vita, secundum humanitatem. Vel magnus potentia, altus incomprehensibilitate. Rom. 11, o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Et ostendit mihi. Hic describitur artifex a quo Ecclesia recipit tria: scilicet descensum infusionis gratiae, claritatem cognitionis divinae, lumen operationis bonae, sicut reperitur ad literam in domo materiali. Primo descendit artifex fundamenta jaciendo. Secundo parietes superius erigendo. Tertio tectum supraponendo. Dicit ergo de primo: et ostendit mihi civitatem, idest Ecclesiam super illum fundatam. Sanctam, idest mundam et firmam Jerusalem, idest Deum in pace videntem. Descendentem de caelo, idest quicquid boni habet se a Deo habere cognoscit. Descendentem de caelo, idest recipientem gratiam desuper in Baptismo a Deo, a quo est omne bonum, Jacob. 1, omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est et cetera. Habentem claritatem Dei, idest divinam opinionem, quam modo habet obscuram, quoniam nunc videmus per speculum in aenigmate. Vel habentem claritatem Dei, idest divinam claritatem, quia Deus illuminabit eam. Et lumen ejus, idest Christus, qui est lumen in testamento. Infra, civitas illa non eget sole, neque luna, ut luceat in ea, quia claritas Dei illuminabit eam et lucerna ejus est agnus. Lumen, dico, simile lapidi pretioso, idest Christo, qui fuit in proposito firmus et lucens virtutibus: de quo dicitur Isa. 28, ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, electum, in fundamento fundatum. Tamquam lapidi jaspidis: in quo significatur firmitas et veritas fidei quam habet Ecclesia in via, cui succedit firma cognitio spei, quam habebit in patria: et utraque in jaspide designatur. Jaspis enim acuit oculos corporales: sic fides viae et cognitio patriae acuit et comportat oculos spirituales. Sed quia opera nostra non sunt pura omnino; ideo necessaria est confessio qua purgatur mens, quae significatur per crystallum quae est transparens et lucens, nil celans: sic pura confessio, ut dicit Glossa. Et ideo sequitur, sicut crystallum, supple lumen ejus, idest ipsa civitas lucens. In via quidem habet fidem et confessionem puram. Unde Rom. 5, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem et cetera. In patria est cognitio plena et confessio laudis. Unde Augustinus de civitate Dei, videbimus et amabimus, Isa. 51, qui redempti sunt a domino invitentur et venient cum laetitia in Sion laudantes. Hoc dictum est supra quarto, qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardinis, et in circuitu sedis mare vitreum simile crystallo. Per mare Baptismus: per crystallum confessio designatur, quae sunt duo lavatoria Ecclesiae. Sequitur. Et habebat murum. Hic describitur civitas et clausura. Et dicuntur hic tria. Primo qualis et quantus sit murus. Secundo ponitur muri ornatus qui est, in ordinatione portarum. Tertio ponitur dispositio portarum. Per murum Christus significatur, ut diximus: per portas apostoli et praelati, per quos intratur in caelestem Jerusalem: per dispositionem ternarum portarum in quatuor partibus civitatis ostenditur, quod intratur caelestem Jerusalem per fidem de quatuor partibus mundi. Dicit ergo: et habebat civitas ista quam vidit Joannes murum magnum, secundum humanitatem per vitae eminentiam. Et altum secundum divinitatem qua excedit omnem scientiam. Unde Psalm. mirabilis facta est scientia tua ex me. Habens portas duodecim. Glossa, idest patriarchae per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Quorum fidem praedicaverunt apostoli et tenemus nos moderni. Unde sequitur, et in portis Angelos duodecim, idest apostolos, vel prophetas; qui dicuntur anguli, quia sicut angulus connectit duos parietes, sic prophetae, sic apostoli, doctrina et praedicatione converterunt in fide una, vel quia duo praedicaverunt relata ad unum, scilicet fidem et mores vitae Christi: vel duo praecepta charitatis servaverunt et praedicaverunt: propter quod etiam misit dominus discipulos suos ad praedicandum, Luc. 12. Secundum aliam Glossam portae sunt apostoli, quorum doctrina intratur ad fidem et regnum. Anguli sunt subditi quos ipsi instruxerunt et quasi angulos in Ecclesia constituerunt. Et nomina scripta, supple erant in portis. Quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel, idest memoria et auctoritas et exemplum sanctorum patrum veteris testamenti qui ortum habuerunt ex duodecim patriarchis, erunt in vita et doctrina apostolorum. Quod antiqui videntes dixerunt esse futurum. Apostoli sanctum praedicaverunt et vitam eorum vivendo tenuerunt. Hebr. 10, umbram enim habens lex futurorum non ipsam imaginem rerum. Ideo se Christus in veritatem exhibuit et apostoli exhibitam praedicaverunt. Joan. 1, lex per Moysen data est, gratia et veritas et cetera. Ideo dicit dominus apostolis, Joan. 10, alii laboraverunt et vos in labores eorum introistis. Dominus dedit eis cisternas quas non foderunt, vineam et oliveta quae non plantaverunt, sicut dicitur Deuteronom. 6. Sequitur de dispositione portarum. Ab oriente portae tres et ab Austro portae tres, ab Aquilone portae tres et ab occasu portae tres, idest per fidem Trinitatis, quam antiqui patres tenuerunt et praedicaverunt apostoli, ex quatuor partibus mundi intratur in requiem Dei. Unde Psalm. dicant nunc qui redempti sunt a domino, quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos. A solis ortu et occasu, ab Aquilone et mari. Secundum Glossam, per orientem significantur Judaei, a quibus sol justitiae ortus est. Unde Joan. 4, salus ex Judaeis est. In his portae tres, quia his primo fides Trinitatis et a prophetis et apostolis praedicata est. Et primi de Judaeis introierunt ad fidem. Per Aquilonem significantur gentiles frigidi per infidelitatem, qui post Judaeos ad fidem intraverunt et per fidem in Ecclesiam. Per Austrum significatur totum tempus ab ortu Christi usque ad adventum Antichristi in quo caluit charitas. In his portae tres, quia multi hoc tempore Ecclesiam intraverunt. Per occasum significatur tempus ab Antichristo usque ad finem mundi, quando per Enoch Eliam et socios eorum praedicabitur fides Trinitatis, et multi etiam tunc intrabunt. Item per orientem significatur prima aetas hominis, infantia sive pueritia. Ab hac sunt tres portae, quia infantibus et pueris patet introitus in Ecclesiam per fidem Trinitatis. Item per Aquilonem ventum frigidum significatur senectus quae frigida est, quia naturalis calor tunc frigescit: et ab hac portae tres, quia etiam senibus patet introitus in Ecclesiam per fidem Trinitatis. Item per Austrum significatur juventus sive adolescentia, quando fervet calor naturalis amplius. Et ab hac portae tres, quia adolescentibus sive juvenibus patet introitus in Ecclesiam per fidem Trinitatis. Item per occasum significatur senium sive decrepita aetas quae juxta occasum est, et ab hoc etiam tres portae, quia senibus et decrepitis patet introitus in Ecclesiam per fidem Trinitatis. Quid ergo volunt sibi duodecim portae civitatis, sic dispositae, nisi quod ostendunt, quod in omni aetate et in omni tempore patet introitus in Ecclesiam Dei? Ideo clamat dominus quater incessanter, revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Sed in morte clauduntur istae januae. Ideo clamat apostolus Hebr. 14, festinemus ingredi in illam requiem. Cant. 2, surge, propera amica mea et cetera. Vel tres portae sunt tres virtutes theologicae, scilicet fides, spes, charitas: vel tres partes poenitentiae, scilicet contritio, confessio et satisfactio, per quas ex quatuor partibus mundi intratur in Ecclesiam. Item oriens potest esse nativitas hominis, ubi portae tres sunt nativitatis sive nascentium conditiones, scilicet paupertas, seu nuditas foeditas et imbecillitas. Occasus est mors hominis, ubi tres sunt portae, scilicet tres morientium conditiones: scilicet incertitudo mortis, quia nescitur quando vel quomodo, vel in quo statu mors venit. Juxta illud Eccles. 9, nescit homo finem. Amaritudo doloris. Juxta illud Eccles. 41, o mors quam amara est memoria tua. Homini pacem habenti in substantiis suis, multo amarior est ejus praesentia. Item formido insidiatoris, quia in morte maxime insidiatur Diabolus. Unde Gen. 3, ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo ejus. Inter hos terminos est tota vita hominis: quae aut est in prosperitate, et sic est Auster, cujus portae tres, tres ejus sunt qualitates, scilicet vanitas, brevitas, instabilitas. Quia omnis prosperitas vana est. Unde Eccles. 1, vanitas vanitatum et omnia vanitas. Item brevis est. Unde Eccles. 10, omnis potentatus brevis vita. Isa. 40, omnis caro foenum et omnis gloria ejus quasi flos foeni. Item instabilis est. Unde Ezech. dicit: a mane usque ad vesperam finies me. Aut est in adversitate, cujus portae tres. Ipsa scilicet tribulatio quae purgat hominem. Unde Eccles. 27, vasa figuli probat fornax. Item in via fidei accelerat. Unde Psalm. multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Item oculos illuminat ad sui et Dei cognitionem. Unde Isa. 28, secundum aliam editionem, per omne flagellum erudi Jerusalem, sola vexatio dabit tantummodo intellectum auditui. Gregorius, poena quippe interrogat, si quis Deum veraciter amat. Gregorius, qui dubitat an dii sint adorandi, indiget poena: quasi dicat; si poena esset, de hoc non dubitaret. Per has portas intratur in civitatem; quia qui haec perfecte consideraret, ad caelestem patriam sine dubio festinaret. Unde Ezech. 37, a quatuor ventis veni super interfectos istos et reviviscant. Item duodecim portae civitatis sunt duodecim partes praedicationis. Sicut enim per portas intratur in civitatem, sic per praedicationem intratur in Ecclesiam caelestem. Per orientem significatur praedicatio monitoria cujus portae tres sunt species admonitionis. Ad pugnandum quo ad incipientes. Ad progrediendum quo ad proficientes. Ad perseverandum quo ad perfectos. Vel prima admonitio fit ad conjugatos. Secunda ad continentes. Tertia ad praelatos, ut omnes pugnent, proficiant perseverent: hi sunt Job, Daniel et Noe. Ezech. 14. Per Aquilonem significatur praedicatio monitoria, cujus portae sunt tres comminationis species: scilicet comminatio incertae mortis, comminatio districti judicii, comminatio aeterni supplicii. Item per Austrum significatur praedicatio consolatoria; cujus portae sunt tres, scilicet tres promissiones quas faciunt praedicatores. Prima est promissio veniae promerendae. Secunda promissio gratiae recuperandae. Tertia promissio gloriae adipiscendae. Matth. 4, agite poenitentiam: appropinquabit enim regnum caelorum. Item per occasum significatur praedicatio redargutoria, cujus portae sunt tres redargutionis partes. Prima est de peccato cordis. Secunda de peccato oris. Tertia de peccato operis. Vel prima dicitur de concupiscentia carnis. Secunda de concupiscentia oculorum. Tertia de superbia vitae. Vel prima de peccato in patrem, quod fit per fragilitatem. Secunda de peccato in filium, quod fit per ignorantiam. Tertia de peccato in spiritum sanctum quod fit per certam malitiam. Vel prima de peccato in Deum. Secunda de peccato in proximum. Tertia de peccato in seipsum. Propter hoc dicitur Apoc. 8, vae, vae, vae habitantibus terram. Item per portas civitatis, significantur aliquando praelati, per quorum vitam et doctrinam intrare deberent populi in Ecclesiam. Sed hae ita defixae sunt in terram, quod non possunt aperiri, ad intromittendum populum. Unde Thren. 2, defixae sunt in terra portae eorum, idest Jerusalem; et ideo clamat propheta, attollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae, cum populo suo. Sicut dicitur Isa. 60, occupabit sol muros tuos et portas tuas laudem. Per orientem significatur claritas sive splendor cognitionis ejus, cujus portae sunt tres cognitionis species quas debent habere praelati: scilicet cognitionem mundi et eorum quae in mundo sunt ad contemnendum. Item cogitationem caeli et eorum quae in eo sunt ad considerandum. Cognitionem Inferni et eorum quae in eo sunt ad declinandum et fugiendum. Hoc triplex lumen, sive triplex cognitio, est donum optimum descendens a patre luminum, ut dicitur Jacob. 1. Donum perfectum est donum cognitionis, scilicet contemptus mundi, desiderium caeli, declinatio Inferni; et sic intratur in civitatem, per has portas. Item per Aquilonem significatur fortitudo, sine timore qui generaliter frigidus est. Cujus portae sunt tres formidinis partes quae nascuntur ex triplici cognitione praedicta. Prima est timor de conversatione mundi. Secunda de amissione caeli. Tertia de inventione Inferni. Item per Austrum significatur fervor dilectionis, cujus portae tres sunt dilectionis species, quas deberent habere praelati. Prima est amor Dei. Secunda amor sui. Tertia amor proximi. Vel triplex amor portae Australis est triplicis boni amor: idest boni expedientis, honesti, delectabilis. Hic est triplex ustio solis. De qua dicitur Eccles. 43, tripliciter sol exurens montes, igneos radios exsufflans. Item per occasum significatur luctus, cujus portae tres sunt, scilicet tres luctus species. Prima est de mundi ignorantia, quam significavit luctus domini super civitatem Jerusalem, Luc. 23, videns Jesus civitatem flevit super illam dicens, si cognovisses, et tu utique fleres. Secunda est de mundi miseria, quam significavit luctus super suscitationem Lazari, Joan. 15, quem revocavit ad miseriam mundi. Tertia est de mundi duritia, quam significavit luctus domini in cruce, ubi flevit duritiam Judaici populi qui tot signis visis non potuit emolliri. Si praelati haberent triplicem cognitionem et triplicem timorem et triplicem amorem, et triplicem luctum, tunc pateret introitus Paradisi et multi intrarent post illos. Sed heu. Hodie, quia pauci habent eam; ideo nec ipsi praelati intrant, nec subditi, nisi pauci. Unde Luc. 11, vae vobis legisperitis qui tulistis clavem scientiae et ipsi non introisti, et illos qui introibant prohibuistis. Forte quia timent hanc maledictionem, vel comminationem quae fit legisperitis; ideo nolunt scire legem. Sed re vera, nec sic evadunt, quia facti legisperiti praelati esse debent. Unde Gregorius 2, interroga sacerdotes legem. Ibi Hieronymus. Si sacerdos est, de lege respondet: si respondere nescit, sacerdos non est. Malach. 2, labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem ex ore ejus requirunt. Oseae 4, quia repulisti scientiam, ego repellam te et cetera. Sequitur. Et murus civitatis, idest Christus vel fides Christi qua intratur in Ecclesiam. Unde Isa. 54, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphiris et ponam jaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos. Ibi dicit Glossa, quod per jaspidem significatur fides qua munitur Ecclesia. Habens fundamenta duodecim, idest patriarchas duodecim, idest per quos fundata est, quia illi primi hanc fidem tenuerunt; et in illis innituntur, quicumque ad fidem accedunt. Et in ipsis fundamentis duodecim nomina duodecim apostolorum, supple scripta erant. Hoc est supra fidem et doctrinam apostolorum. Quia quod illi crediderunt et docuerunt futurum, isti crediderunt et praedicaverunt jam factum. Et agni, nomen similiter scriptum erat in eis, quia patriarchae plenam fidem de illo habuerunt. Unde Joan. 8, Abraham exultavit, ut videret diem meum, et vidit et gavisus est. Et qui loquebatur scilicet Angelus in persona Christi mecum. Glossa, idest ad placitum meum, quia Joanni placebat, quod audiebat. Habebat mensuram arundineam. Glossa, idest divinam Scripturam Dei sapientia compositam qua tangit et illustrat corda fidelium. Ut metiretur civitatem et portas ejus, idest secundum capacitatem suam daret unicuique tam minori quam majori, intelligentiam Scripturarum in praesenti, et in futuro cognitionem divinam quae facit beatum. Unde per civitatem intelliguntur hic minores. Per portas majores. Et murum, Glossa, idest defensores Ecclesiae quorum primus et praecipuus est Christus. Demum praedicatores et doctores qui per doctrinam et praedicationem suam defendunt Ecclesiam. Sed heu. Pro magna parte murus iste dissipatus est, ita ut possint hostes libere in civitatem intrare per rupturas murorum. Thren. 2, factus est dominus quasi inimicus, praecipitavit Israel, praecipitavit omnia maenia ejus. Item in eodem: cogitavit dominus dissipare murum filiae Sion: tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione, luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est. Ezech. 13, non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die domini. Hunc igitur murum mensurat Christus dominus noster, quia unicuique secundum capacitatem dat intelligentiam in praesenti et secundum mensuram gratiae mensurabit gloriam in futuro. Nec est omnium una mensura; sed secundum capacitatem vasis, alii minor, alii major datur intelligentia et gratia. Rom. 12, unicuique secundum quod Deus dividit mensuram fidei et cetera. Simile Ezech. 40, ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus ligneus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus. Non dicit calamus aureus sicut hic dicitur arundo aurea, quia ibi loquitur propheta de lege veteri, hic de nova. Item ibi agitur de militanti Ecclesia, hic de triumphanti, ut omnes sint aurei et solidi et pretiosi. Et civitas. Hic describitur civitas a qualitate figurae. Unde dicit: et civitas in quadro posita est. Glossa: quatuor latera sunt fides, spes, charitas et operatio: quae sunt aequalia, quia quantum quis credit, tantum sperat; quantum sperat, tantum diligit; quantum diligit, tantum operatur. In quadro, igitur, posita est civitas, robusta est fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax opere. Vel quatuor latera sunt quatuor virtutes principales, quibus nil est utilius in hac vita hominibus, ut dicitur Sap. 8. Quarum una non debet aliam excedere, in uno homine. Prudentia in appetendo bono et vitando malo: quam sequitur temperantia, ut a voluptatibus se retrahat homo: post haec fortitudo, ut quod intelligit operetur: dehinc justitia, ut sic suos actus temperet, ne nimis justus vel sapiens videatur. Unde Eccle. 7, noli esse nimis justus, nec plus sapias quam oportet, ne obstupescas. Haec quadratura virtutum cardinalium remanebit in patria, secundum aliquos usus, ut dicit Augustinus, non secundum omnes. Prudentiae enim usus duplex est: unus est praecavere insidias: hic usus non erit in patria, sed cessabit, quia nullae erunt insidiae ibi. Item alius usus est nullum praeponere vel aequare Deo: hic usus erit in patria. Similiter duplex est usus temperantiae. Unus est delectationes noxias cohibere, hic cessabit. Alius est nullo motu noxio delectari; hic remanebit. Item justitiae duplex est usus. Unus est subvenire miseris, hic cessabit. Alius est Deo firmiter adhaerere, et regenti subditus esse et hic remanebit. Unde patet, quod primus actus justitiae est subditum esse Deo universaliter: ex quo sequitur quod reddet unicuique quod suum est. Deinde exponit quadraturam et ejus qualitatem secundum priorem expositionem, dicens, et longitudo ejus. Glossa: idest charitas contra. 1 Cor. 13, manent fides, spes, charitas, tria haec, major autem horum est charitas. Solutio. Aequales sunt omnes virtutes, quoad vim merendi, quia omnium est una vis, et una ratio merendi, scilicet gratia Dei. Charitas autem dicitur major quo ad dignitatem, quia ipsa est forma virtutum, et prima participat rationem merendi, et ab ipsa habent aliae, quod sunt meritoriae. Sicut dicitur 1 Cor. 13, si linguis hominum loquar et cetera. Et mensus est. Hic describitur civitas a debita quantitate, tam secundum longitudinem ejus quam secundum altitudinem. Dicit ergo: mensus est Angelus, idest Christus, civitatem idest Ecclesiam, quo ad minores, quorum collectio hic dicitur civitas. De arundine, idest de sacra Scriptura, in qua promittitur unicuique beatitudo aeterna, secundum quantitatem meritorum. Similiter et poena aeterna secundum exigentiam meritorum. Unde Psal. reddet unicuique juxta opera sua. Matth. 7, eadem mensura qua mensi fueritis remetietur vobis. Per stadia duodecim. Stadium est spatium et cursus hominum vel equorum; et significat exercitium virtutum cardinalium, secundum triplicem statum hominum; idest credentium, operantium, perseverantium; quod notatur per duodecim millia. Duodenarius componitur ex ternario et quaternario: per ternarium significatur status credentium, per quaternarium status operantium; per mille status perseverantium. Quid est ergo, mensus est civitatem per stadia duodecim millia, nisi quod in Scriptura cujuslibet credentium, operantium, perseverantium, terminavit gloriam secundum meritorum mensuram? Et debet intelligi conjunctim; quia credentibus solum non debetur merces, quia fides singulorum sine operibus mortua est, et otiosa idest carens mercede. Jacob. 2. Item operantibus tantum non debetur merces, quia sine fide impossibile est placere Deo, etiam ita sine fide non est meritum. Hebr. 11, item credentibus et operantibus tantum non debetur merces, nisi perseverent. 1 Cor. 9, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Unus, idest perseverans. Unde ergo per duodecim stadia mensuratur civitas, quia exercentibus se in fide et operibus cum perseverantia debetur merces, secundum mensuram meriti. 1 Cor. 2, unusquisque propriam mercedem recipiet, secundum suum laborem. Deinde ostendit dimensionem meriti, quo ad virtutes theologicas quas dicit esse aequales. Unde subjungit, et longitudo. Glossa: idest charitas, quae extenditur a dextra usque ad sinistram, idest ab amicis usque ad inimicos. Et altitudo. Glossa: idest civitatis. Aequalia sunt in virtute merendi, vel in perseverantia. Quia nulla virtus sine perseverantia meretur gloriam. Unde perseverantia est una mensura omnium: et sic in quantum ordinantur ad mercedem aequales sunt omnes virtutes. Et mensus est muros ejus, idest doctores et praedicatores, qui sunt Ecclesiae defensores, undique circumdantes eam et custodientes. Unde Cant. 3, invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Et ostendit mensuram, sive quantitatem murorum, dicens, centum quadragintaquatuor cubitorum. Haec (inquit) erat quantitas murorum. Cubitos, in quo est manus, significat operationem, ut dicit Glossa, quae respicit triplicem statum hominum: idest incipientium, qui significatur per quadraginta, proficientium, qui significatur per quatuor virtutes cardinales in quarum exercitio est profectus; et status perfectorum, qui significatur per centum qui numerus transit de laeva in dexteram, ut dicit Beda. Praedicatoribus autem secundum statum triplicem convenit operatio bona, non tantum lingua (unde Psalm. exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum) sed secundum operationem qua mensuratur ei merces. Unde sensus est. Et mensus est muros civitatis quadragintaquatuor cubitorum, idest praedicatoribus promisit aeternam beatitudinem, secundum mensuram operum eorum. In omni statu hoc dicit, quia unicuique majorum sive minorum mensuratur a Christo praemium, secundum mensuram operum. Mensura hominis, quae est Angeli: quasi dicat: ille, qui sic mensurabat in specie hominis mihi apparebat, erat Angelus, in quo ostendebatur Dei filius verus Deus et verus homo esse. Tamen per hoc quod dicitur, mensura hominis, quae est Angeli, intelligunt quidam, scilicet ut una sit mensura cubitorum hominis et Angeli esse perhibetur secundum rationem et ordinem caelestium spirituum sive rerum spiritualium ordinativa sunt humana mysteria in Ecclesia militante. Unde Exod. 25, dictum est Moysi: vide, ut omnia facias secundum exemplar, quod ostensum est tibi in monte. Item nota quod si conjungatur numerus stadiorum, hic positus, et numerus cubitorum muri, fit numerus omnium signatorum, scilicet centum quadragintaquatuor millia, qui numerus surgit ex duodenario ducto in se; nam duodecim duodecies, sunt centum quadragintaquatuor millia. Omnium igitur electorum ponit hic mensuram Angelus. Sequitur. Et erat structura. Hic ostendit Joannes qualis sit murorum materia, et fundamentorum, et portarum civitatis: hic siquidem tria numeraverat describendo civitatem. Dicit ergo, et erat structura muri ejus ex lapide jaspide, per quem designatur fides, propter ejus virorem, qui confortat visum corporalem: sic et fides visum spiritualem: quasi dicat. Ex fortibus et fide currentibus fiunt Ecclesiae defensores. Unde Cant. 3, en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Loquitur autem Joannes de defensione Ecclesiae quae fit per praedicationem fidei, vel disputationem. Unde Cant. 8, si murus est, aedificemus super eum propugnacula: idest si aliquis talis est, ut possit defendere Ecclesiam per praedicationem vel disputationem, abjiciendo malitiam impiorum, prius oportet ut instruatur, et armetur fide. Bene ergo dicit, et erat structura muri, idest murus constructus ex lapide jaspidis, idest ex viris fortissimis perfectam fidem servantibus. Ipsa vero civitas, idest murorum congregatio, inter murorum protectionem posita. Auro mundo, idest ex auro mundo constructa est. Simile vitro mundo, quod est perlucidum, ita quod sub eo est, exterius videatur. Unde innocentiam significat baptismalem. Aurum vero significat charitatem: et haec duo frequentius inveniuntur in minoribus. Unde Psalm. audivimus eum in Ephrata, idest in majoribus. Sed invenimus eum in campis silvae, idest in minoribus. Proverb. 3, cum simplicibus sermocinatio ejus. Item per aurum significantur tres dotes animae. In fulgore significatur visio. In valore dilectio. In pondere apprehensio. Per vitrum vero significatur gloria corporum. Fenum enim primo resolvitur in pulverem, postea fit vitrum lucidissimum: sic corpus humanum moriendo cadit in pulverem (unde Gen. 3, pulvis es, et in pulverem reverteris) sed resurgendo mutabitur in vitri perspicuitatem. Unde 1 Cor. 15, seminatur corpus in ignobilitate, surget in gloria. Unde Isa. 40, omnis caro foenum. Job 18, non adequabitur ei aurum vel vitrum. Sequitur. Fundamenta muri civitatis, idest prophetae et apostoli, quorum fide et doctrina tota civitas Ecclesiae fundata est. De quibus dicitur in Psalm. Fundamenta ejus in montibus sanctis, omni lapide pretioso ornata, erant, supple, omni genere virtutum et bonorum operum. Nec tantum prophetae et apostoli fundamenta dicuntur, sed etiam alii majores, qui vitam et fidem ipsorum habuerunt: qui non ratione personarum, sed opere virtutum, fundamenta dicuntur, quia per haec Ecclesiam fundaverunt. Propter quod Joannes hic ostendit quibus virtutibus ipsi in Ecclesia luxerunt, reponens eos sub denario numero sic, ut ostendatur, eos splenduisse omnibus virtutibus. Hic enim numerus universitatem significat, quia ex partibus septenarii conficitur, idest ternario et quaternario. Et quia fides inter virtutes prima est, juxta illud Prudentii, prima petit campum dubia sub sorte duelli, pugnatura fides: et quia sine fide nil placet Deo, ut dicitur Heb. 11: ideo in primo fundamento ponitur fides. Nec moveat te, quod jaspis fundamenta dicuntur, quia ideo fundamenta dicuntur, quia sancti per virtutes fundamenta sunt. Unde cum dicitur jaspidis est fundamentum, sensus est, idest fundamenti ornamentum. Dicit ergo, fundamentum primum, idest primum ornamentum fundamenti jaspis idest fides semper virens, et visum confortans. Sed numquid fides erit in patria aut in triumphanti Ecclesia, de qua hic agitur? Non: sed venientibus ad Ecclesiam prima occurrit, per quam in praedictam civitatem intratur: quam qui non habuerint, in eam intrare non poterunt. Secundum fundamentum, idest secundum fundamenti ornamentum est sapphirus, cujus color sereno caelo similis est, qui percussus radiis solis, ardentem emittit fulgorem, et per hoc significat spem, qua rapimur ad caelestia, et per hoc in amorem caelestium inflammamur contempto saeculi amore, ut possimus dicere cum apostolo, nostra conversatio in caelis est, Phil. 3. Isa. 54, fundabo te sapphiris. Tertium fundamenti ornamentum est Chalcedonius, qui lapis pallenti lucernae similis est: et fulget magis sub dio, quam in domo calefactus a sole. Vel digitorum attactu paleas ad se trahit, sculpentium argumentis resistit; et significat charitatem, quae intus est in corde celata, pallet quasi lux in lucerna: sed tamen ad aliorum utilitatem exire cogitur, tunc qualis intus erat exterius ostenditur, et tacta a sole Christo omnipotentiae, sive digito, peccatores ad se trahit; et omnino secari nequit, quia nulla adversitate deficit, sed magis proficit. Unde Cant. 8, fortis est ut mors dilectio, et dura sicut Infernus aemulatio: lapides ejus ut lapides ignis atque flammarum. Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Sculpi ergo non potest, quia adversitate non frangitur, nec etiam adulatoria laude emollitur. Unde Psalm. oleum peccatoris non impinguet caput meum. 1 Cor. 13, charitas patiens est, benigna est, omnia suffert, omnia sustinet, non agit etc. non irridetur. Quartum smaragdus, qui omnes herbas et arborum frondes, viriditate superat, et gerentes eum reddit intuentibus gratiosos, aerem vicinum virescere facit, imaginem sicut speculi reddit; et significat virginitatem, quia virorem carnis integre servat, et omnes alias virtutes quodammodo superat, quia virginitatem servare magis est angelicum quam humanum. Gratiosa est enim Angelis, Deo, et hominibus; et in se portat imaginem Christi, quia sequitur agnum quocumque ierit. Et bene hic lapis quartus dicitur, quia virginitas in quatuor Evangeliis commendatur. Quintum sardonix, ex duorum nominum societate vocatus, ut dicit Isidorus. Habet enim candorem, ut nix, et ruborem, ut sardus, et est color, ut dicit Glossa, niger in imo, candidus in medio, rubeus in summo; et in signando nihil cerae avellit. Unde significat sanctorum patientiam, per quam in mundo sunt viles et despecti. Unde Job 12, deridetur justi simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum et cetera. Sed in medio, idest intus in corde, sive in conscientia, sunt candidi per innocentiam, superius rubei per ardorem martyrii, propter Christum: et haec nihil de cera avellit, quia suis persecutoribus plene ex corde remittit, nullum rancorem retinens. Juxta Eccle. 29, relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Quae virtus quinta dicitur, quia in infirmitate corporis descendit, quod regitur quinque sensibus. Sextum sardius, sic dictus quia primo a Sardis est repertus, sanguinei coloris tantum. Unde significat perfectam constantiam martyrii, idest martyrum, qui pro Christo sanguinem suum fuderunt: et ideo sextus ponitur, quia Christus sexta aetate, idest sexta die sanguine suo martyrium consecravit. Septimum chrysolithus auro similis in colore. Unde dicitur a chrysis, quod est aurum; et scintillas ardentes videtur emittere, ut dicit Glossa: et significat sapientiam, quae omnia dona superat, sicut aurum omnia metalla. Quae praedicando scintillas ardentes emittit, idest exhortationes et instructiones corda audientium inflammantes. Unde Ezech. 1, sanctis animalibus scintillae quasi aspectus aeris candentis. Sapient. 3, fulgebunt justi sicut sol, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Haec septimo loco ponitur, quia inter dona septem spiritus sancti locum tenet septimum, ascendendo, octavum beryllus. Hic lapis in se primo gloria formae politus lucet, quasi aqua a sole percussa. Qui etiam tantae caliditatis dicitur esse, ut calefaciat manum tenentis: et significat virtutem misericordiae, quae sex operibus se exercet, corda frigida hominum infirmorum calefaciens in amorem Dei et proximi. Juxta illud Proverb. 26, si esurierit inimicus tuus, ciba illum: et si sitit, potum da illi. Hoc faciens et cetera. Matth. 5, sic luceat lux vestra et cetera. Et haec virtus octavo ponitur loco, quia non hic, sed in octavam aetatem mercedem expectat. Unde Psal. labores manuum tuarum, quia manducabis, in futuro scilicet, beatus es, et bene tibi erit. Ergo illis erit male, qui labores suos hic manducant, scilicet hypocritae. De quibus dicitur Matth. 5, receperunt mercedem suam, nonus topazius. Hic lapis quamvis sit omnium colorum, maxime tamen duos habet colores, aureum, et aethereum, ut dicit Glossa super Ezech. 34, et cum splendore solis tangitur, omnium gemmarum claritates excedit. In aspectum suum provocat similiter aspicientes; qui si poliatur obscuratur, si naturae suae relinquatur, clarior est, et gemmarum amplissima, et regibus cara; et significat contemplationem, quae ex charitate, qua fervet, aurea, ex cognitione qua lucet aetherea est, ubi Deus limpidius videtur, ad cujus amorem homines experti singularius trahuntur: et si tales sunt quod honoribus saeculi ponantur, obscurantur, quia turbantur circa plurima, ut Martha. Et quia hic lapis omni colore resplendet, hoc est, quia contemplatio omnium virtutum splendore refulget, et est gemmarum latissima, quia contemplatio maxime cor dilatat. Qui vero reges sunt, nil carius contemplatione habent. Et bene nono ponitur loco, quia homines contemplativos novem ordinibus Angelorum contemplatio associat. Decimum chrysopassus. Hic lapis, secundum Isidorum, Indicus est, et coloris purpurei guttulis distinctus aureis. Unde nomen accepit crysopassus, quasi passum habens aurum: et significat desiderium caelestis patriae, quod quanto plus tribulationibus concutitur, tanto amplius accenditur, ut dicit Gregorius: quod flatus carboni, hoc facit tribulatio charitati. Et bene decimo loco ponitur, quia sancti per desiderium ad decimum ordinem Angelorum per observationem Decalogi venire festinant. Decimus ordo dicitur, quia ex hominibus restaurabitur, unde et homo dicitur Luc. 15, drachma quam mulier sapiens quaerens invenit. Undecimum hyacynthus. Hic lapis, cum aer mutatur in sereno, perspicuus est, in nubilo obscurus. Unde significat sanctorum discretionem, per quam secundum Deum hominibus se conformant, ut omnes lucrifaciant. Sicut dicit apostolus, 1 Corinth. 9, omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam. Rom. 12, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Per hanc etiam virtutem sciunt sancti doctores, quid, quibus, et quando, et qualiter sit praedicandum. Haec undecimo loco ponitur, quia per hanc maxime omnis transgressio vitatur. Duodecimum amethystus. De quo dicit Isidorus, inter gemmas purpureas principatus amethystus inclytus tenet, purpureus quidem est, permisto colore viridi et roseo, quasdam flammulas de se effundens, et est culturis facilis. Unde per eum significatur humilitas sanctorum, cujus comes est obedientia, ut dicit Ambrosius. Humilitas brevis est ut viola, pulchra ut rosa, facilis ad omnia, quaecumque antedicta sunt, quasi flammae intendentes amarae videntes. Omnibus enim placet humilitas, etiam inimicis: sic e contrario superbia omnibus est odiosa, ut Eccles. 10, haec bene ultimo loco ponitur, quasi custos omnium, quia ultimam se reputat semper, et ultimum locum tenens. Unde Gregorius: qui ceteras virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat. Unde Paulus, qui modicus est humilis interpretatur, duodecimum locum meruit possidere. Et duodecim portae. Ostensa materia fundamentorum muri civitatis, ostendit qualis est materia portarum, dicens, et scribens portas ex singulis margaritis constare. Est autem margarita lapis parvus, sed pretiosus, candidus, solidus, in conchis marinis natus, qui de caeli rore est conceptus, ut dicit Isidorus; et qui de rore matutino concipitur, candidior et melior est quam qui de rore vespertino. Aliquando tamen margarita generale nomen est lapidis pretiosi: sed quocumque modo margarita accipiatur, certum est, quod duodecim margaritae, sunt duodecim virtutes praedictae, per duodecim lapides designatae. Si ergo duodecim sunt apostoli, et cum singuli apostoli, omnes virtutes habuerunt, cum singuli singulas singulariter possederunt, quo ad usum aliquibus singulariter commendatur. Sicut Abraham commendatur a fide, Loth ab hospitalitate, Noe a mansuetudine, David ab humilitate: et cum singuli omnes virtutes habuerunt, sed in unius usu singulariter eminebant, ita hic. Unde signanter dicit, et duodecim portae, idest duodecim apostoli, duodecim margaritae. Quaelibet enim porta habet duodecim margaritas, idest duodecim virtutes praedictas, per duodecim lapides designatas: sed quia unus in una, alius in alia, pollere videtur, idest singulariter possidere, ideo dicit, et singulae portae erant ex singulis margaritis, idest singuli sancti singulis pollent virtutibus. Unde 1 Corinth. 12, divisiones gratiarum sunt et cetera. Et in portis, idest in apostolis et praelatis, qui successerunt eis, debet esse candor margaritae et puritas et soliditas, idest castitas et patientia et humilitas. De primo dicitur Thren. 4, candidiores. De secundo Psal. bene patientes erunt, ut annuntient. Proverb. 19, doctrina viri per patientiam noscitur. Luc. 12, in patientia vestra possidebitis animas vestras. De tertio dicitur Matth. 11, discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Item Matth. 3: sic decet nos implere omnem justitiam. Glossa, idest supremum gradum humilitatis, et plateae civitatis. Hic describitur et commendatur civitas a munditia platearum, quae est ornatus interior et inferior. Unde hae plateae sunt conjugati, qui quasi majores latea viae sunt, quae alii, et quae continentes, aut praelati, in quibus maxime munditia requiritur, et inventa maxime commendatur. Unde dicit, et plateae civitatis, idest conjugati, aurum mundum, idest mundi appellantur per virtutem sapientiae, qui bene sciunt regere se in mundo, utentes tamquam non utantur: ut dicitur 1 Corinth. Tamquam vitrum perlucidum, idest nullas sordes intus celantes, sed per veram confessionem quicquid intus est in mundum manifestant. Vel eos dicit vitrum, quia in ipsis tamquam in speculo possunt suas maculas subditi considerare. Sequitur, et templum. Hic commendat civitatem a bonitate regis, quam in duobus ostendit. Quia civitatem suam implevit omnibus bonis, et mundavit ab omnibus malis. Repleta est enim civitas omni bono, et expers ab omni malo. Quod ostendit Joannes, cum dicit templum non esse in civitate illa. Templum quidem locus est orationis et oblationis. Oratio autem fit pro duobus: scilicet aut pro bonis adipiscendis, aut pro malis amovendis. Illa autem, quae fit pro bonis conservandis, quodam modo fit pro bonis adipiscendis, scilicet pro securitate, quam non habet, vel pro dubietate amovenda. Sed in illa civitate nullum malum adest, quod sit amovendum, et nullum bonum adipiscendum, quasi non esset ibi necessaria oratio vel oblatio. Oblatio autem fit pro duobus: scilicet aut pro emundatione, scilicet expiatione offerentium, aut pro sustentatione ministrantium, aut ad placandum Deum. Sed certe nullum istorum erit ibi. Quia nec ministri ibi de aliquo indigebunt, nec aliquid expiandum erit ibi, nec Deus offensus alicui. Unde patet, quod non est necessaria oblatio. Et sic patet per templi amotionem a civitate, quod Joannes ostendit omnium bonorum plenitudinem, et omnium malorum absentiam. Dicit ergo, et templum non vidi in ea, civitate. Quia non est ibi necessaria oratio nec oblatio, sed tantum erit ibi gratiarum actio, et vox laudis pro bonis adeptis et malis vitatis. Et reddit Joannes unam rationem, quare non est ibi templum, dicens, dominus enim Deus omnipotens, ipse est templum illius, quia omnimoda quies, et sufficientia: tunc enim ipse Deus erit omnia in omnibus, tunc ipse aperiet manum suam, et omnia implebuntur bonitate. Tunc habebit rationalis lucis plenitudinem, irascibilis, pacis multitudinem, concupiscibilis dulcedinis magnitudinem. Unde Psal. quam magna multitudo dulcedinis. In his autem est beatitudo animarum. Sed nec etiam sensus corporum carebunt sua beatitudine, quam habebunt in videndo Christum. Unde addit, et agnus, similiter est templum illius et omnimoda quies, et refectio sensuum corporum, sicut Deus omnium animarum. Visus in colore lustrabitur, odoratus in odore, gustus in sapore, licet nil corporale gustemus ibi, sed tamen erit sapor eorum in cognitione, unde quodammodo reficitur gustus: tactus in suavitate, auditus in jubilatione. Beatus, qui scit jubilationem. De his sancti jugiter laudabunt Deum. Unde: beati, qui habitant in domo tua domine. Beatitudo autem, ut dicit sapiens, est praesentium status omnium bonorum collectione perfectus. Sed forte obscuritas ibi non est, sed omnimoda claritas. Unde sequitur, et civitas non eget sole, neque luna, idest luminis corporei beneficio, ad implendum servitium Dei, sicut modo indigent homines. Quia tunc unumquodque corpus electorum erit clarius sole. Unde Matth. 10, fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum. Solis autem lux augebitur in mundi innovatione. Unde Isa. 30, erit lux lunae ut lux solis, et lux solis septempliciter erit sicut lux septem dierum. Oculi vero glorificati bene poterunt sustinere tantum splendorem, immo delectabuntur in eo. Eccles. 11, dulce lumen, et delectabile oculis videre solem. Mystice enim civitas et cives non egent sole et luna, idest majori vel minori doctrina, ut luceant in eo, docendo, vel praedicando, vel disputando. Nam claritas Dei, quae tunc immediate videbitur, illuminabit eam, dando intellectui plenissimam omnium cognitionem. Unde 1 Corinth. 13, nunc cognosco ex parte et cetera. Jerem. 31, non docebit vir ultra proximum suum et cetera. Joan. 6, erunt omnes docibiles Dei. Et non solum claritas Dei illuminabit eam, quae tantum lux mentium est; immo, et sensus corporis habebunt lumen corporale. Unde sequitur: et lucerna ejus est agnus, idest Christi humanitas, continens divinitatem, sicut testa nucem. Psal. in lumine tuo videbimus lumen, et in lumine vultus tui ambulabimus. Sequitur. Et ambulabunt gentes. Hic in praesenti, proficiendo de bono in melius, in lumine ejus, idest in fide et spe habendi lumen ejus. Vel per lumen cognitionis ejus, quod eis de super infunditur juxta illud Isaiae, omne datum optimum. Psal. ibunt de virtute in virtutem et cetera. Iterum etiam pro spe illius hominis habendi, majores erunt solliciti de aliis acquirendis, ut dicit Glossa, unde sequitur, et reges terrae, idest rectores Ecclesiae, afferent gloriam suam, idest subditos suos, quos praedicando converterunt ad fidem et poenitentiam, et conversos in bono nutrierunt, pro quibus gloriabuntur. Unde Paulus dicit, 1 Thess. 2, quae est spes nostra, corona, aut gaudium, ante Deum? Nonne vos? et cetera. Sed quia non sufficit neque prodest proficere aliis nisi et ipsi, qui proficiunt aliis, seipsos custodiant a malis. Unde subjungit. Et honorem gloriae, idest conscientiae puritatem. In illam civitatem. Aliter enim non esset gloria regibus, si ibi subditi essent, et ipsi in peccatis deprehensi essent: immo magna confusio erit eis ex hoc; et si nil aliud esset, hoc solum sufficeret ad damnationem eorum maximam, quia illa confusio erit sine fine. Matth. amen dico vobis, quia peccatores et publicani praecedent vos in regno Dei: sed si ipsi sequerentur adhuc sufficeret. Sed non erit ita; immo expellentur. Luc. 13, cum videritis Abraham, Isaac et Jacob, vos autem expelli foras. Tria igitur dicit hic Joannes. Primo, quod industrii sint majores in operando, cum dicit, et ambulabunt. Secundo, quia soliciti sint majores in docendo, et convertendo, et custodiendo acquisitos, cum dicit, et reges. Tertio quid utrique recitabunt coram Deo: scilicet conscientiae serenitatem, ut possint dicere vere, gloria nostra, haec est, testimonium conscientiae nostrae. 2 Corinth. 1, si boni praelati qui adducunt sanctos suos, quos converterunt: miro modo gloriabuntur. Psal. venientes venient cum exultatione portantes manipulos, idest collectos subditos; sicut victores quando spolia sublata hostibus deferunt in urbes suas, multum gaudent. Isa. 9, laetabuntur coram te et cetera. Et portae ejus non claudentur per diem: quasi dicat, quod tanta erit ibi securitas, quod nullus incursus hostium vel bestiarum timebitur. Nunc autem aliquando oportet claudi portas Ecclesiae, et abscondere praedicatores et doctrinam, propter indignitatem et malitiam hominum. Unde Matth. 7, nolite sanctum dare canibus. Et bene dixit, per diem nox non erit illic, idest obscuritas temporalis, vel aliqua spiritualis. Zach. 14, erit dies una, quae nota est domino: quasi dicat: non erit successio diei et noctis, sed lux tantum, ibi. Psal. ordinatione tua perseverat dies. Item melior est dies una in atriis et cetera. Mystice portae ejus, idest affectus et intellectus sanctorum, quibus intratur ad amorem boni, et cognitionem veri, non claudentur in die, idest per diem: quasi dicat: tanta erit claritas, quod nil erit obscurum ibi, nihil ignotum, nihil dubium, nihil inhumanum. Nox enim non erit illic, ignorantiae vel peccati, quia omnia scibilia scient electi. Unde Gregorius, quid est quod non videant, qui videntem omnia vident? Quod autem dicitur Matth. 25, et clausa est janua, non est contrarium huic. Quia ibi januam claudi nil aliud est, quam indignos in perpetuum excludi. Et offerent gloriam, idest gentes glorificatas, repraesentabunt Deo patri, et honorem gentium, in illam multitudinem, scilicet conversorum, quod est honor domini, et gloria. Juxta illud Proverb. 14, in multitudine populi dignitas regis. Non intrabit in eam, civitatem, aliquid coinquinatum, idest cum aliis inquinatum per consensum, et faciens abominationem, idest aliquid abominabile, quod sancti abominantur, et mendacium, Glossa, mendacium facit, qui in mendaciis inveniendis delectatur. Talis enim est Diaboli socius. De quo dicitur Joan. 8, ipse mendax, et pater ejus, idest inventor mendacii: nisi qui scripti sunt in libro vitae agni: quasi dicat, quod per singula nemo intrabit, nisi qui scripti sunt stilo praedestinationis, in libro vitae, et agni, in praescientia Dei, qui liber est agni, idest Christi humanitate. Vel non intrabunt nisi qui scripti sunt in libro vitae agni, idest in fide et veritate Christi, qui est vita et dator vitae. Joan. 13, ego sum via veritas et vita. Et 11, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Vel nisi qui scripti sum in libro vitae et agni, idest in imitatione vitae Christi, qui se nobis proposuit in exemplum vivendi: 1 Petr. 3, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Joan. 13, exemplum dedi vobis et cetera.


Caput 22

[89038] Hugo de Sancto Charo (?), Super Apocalypsim, cap. 22 Et ostendit mihi et cetera. In hoc capitulo ostenditur refectio et amoenitas civitatis: et dividitur in tres partes. In prima agitur de refectione civium. In secunda de commendatione totius visionis, ibi, et dixit mihi. In tertia excommunicat Joannes omnes illos, qui veritatem subtrahent ab hoc libro, vel falsitatem adjicient, ibi, contestor enim. Et hoc facit Joannes quia sciebat quosdam esse in Asia sic facturos. In prima enim parte duo facit. Primo describit refectionem, et ea quae pertinent ad reficiendum gaudium et exultationem. Et quia in mensis magnatum primo apponuntur nutritiva, deinde medicinalia, ut sunt species aromaticae, ideo Joannes primo describit potum illius refectionis. Secundo cibum. Tertio ponit medicinalia. Dicit ergo, et ostendit mihi. Angelus, qui alia ostenderat. Flumen aquae vivae, idest aeternam beatitudinem, in qua semper vivitur sine aliquo defectu: quae bene per fluvium designatur, quia per Baptismi gratiam ad eam pervenitur. Joan. 3, nisi quis renatus fuerit et cetera. Vel propter abundantiam aquae, idest gloriae. De qua agitur Joan. 4, si scires donum Dei et cetera. Et infra, dedisset tibi aquam vivam, idest gratiam vel indeficientem gloriam. Psal. fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Splendidum. Hoc dicit, quia justi splendidi erunt mente et corpore. Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol. Tamquam crystallum. Hic dicit, quia corpora sanctorum transparentia erunt, ut etiam cogitationes cordium merito videantur. Unde Gregorius: uniuscujusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet, procedentem de sede Dei et agni. De benigna et tranquilla majestate Dei et verbi. Et in medio plateae ejus, idest communi omnium: quasi dicat, quia tunc lucide videbunt tam majores quam minores, et participabunt gloriam a Deo influente in eos. Vel procedentem de sede Dei et agni, idest de majoribus, qui sunt sedes Dei et agni. In medio plateae ejus, idest in minores, qui latiori via incederunt: quasi dicat, quod tunc manifestum erit, quod minores secundum doctrinam, quam a majoribus receperunt, coronantur. Et notantur hic septem gaudia sanctorum in patria, praeter alia, quae habebunt. Primum est copiosa societas electorum: quod notatur, per fluvium. Qui optime significantur per fluvium. Quia fluxerunt de aetate in aetatem, de virtute in virtutem, de tribulatione in tribulationem, de consolatione in consolationem. Tandem de vita in mortem, et postea de morte in vitam: et sic ad locum unde fluxerunt flumina revertuntur. Secundum est immortalitas: quod notatur per hoc quod dicit, aquae vivae. Tertium claritas: quod notatur per hoc quod dicit, splendidum. Quartum est soliditas: quod notatur per hoc quod dicit. Tamquam chrystallum. Quintum est tranquillitas: quod notatur per hoc quod dicit, procedentem de sede Dei et agni. Sextum est securitas: quod notatur per hoc quod dicit, in medio plateae. Per hoc idem notatur septimum idest communitas. Quod enim commune est, in medio est, et e contrario. Unde et lignum vitae dicitur esse in medio Paradisi, supra 3, et Gen. 2. Hi sunt septem rivi procedentes de fluvio vitae aeternae. De quibus dicitur Isa. 11, levabit manum suam in fortitudine spiritus sui super flumen, et percutiet eum in septem rivis, ita ut per eum transeant calceati. Et ex utraque parte fluminis lignum vitae, idest Christus, qui dat vitam comedentibus eum, nunc per fidem, tunc autem per speciem. Proverb. 3, lignum vitae est his, qui apprehendent et cetera. Duae partes fluminis, vita sanctorum praesens, et futura vita eorum; idest status gratiae, et status gloriae. Prima est citra flumen. Altera ultra flumen. Exod. 15, in aeternum dominus regnabit, et ultra: non tamen citra: quasi dicat: dominus citra flumen remanebit. Ibi per gloriam, hic autem per gratiam. In hac ripa, quae est citra flumen, est lignum vitae, idest Christus per sui corporis et sanguinis exhibitionem in sacramento altaris. Matth. 28, ecce ego vobiscum sum omnibus et cetera. In alia ripa, quae est ultra flumen, est idem lignum vitae per suae speciei tam humanae quam divinae exhibitionem. Hic refecit nobis per fidem, ibi, per speciem. Afferens fructus duodecim, utrobique. Fructus quos affert citra flumen, sunt illi, quos apostolus numerat Galat. 5, dicens, fructus spiritus sunt charitas, gaudium et cetera. Per singulos menses reddens fructus suos, idest per singulas aetates reficiens et pascens servos suos, praedictis fructibus. Vel per singulos menses, idest per singulos defectus. Cum enim convertitur peccator ad dominum, pro singulis defectibus peccatorum reddit dominus singulas refectiones virtutum. Per singulos menses, idest assidue non cessat reficere suos. Fructus autem quos affert lignum vitae in altera parte ultra flumen, sunt duodecim fercula, quae Jesus transiens ministrabit suis, in refectione vitae aeternae. De quibus dicitur Luc. 22, ego dispono vobis, idest diversa pono, sicut disposuit pater meus regnum, ut et cetera. Primus est sanitas sine aegritudine. Psal. qui sanat contritos corde. Isa. 25, praecipitabit dominus et cetera. Secundus est societas sine defectu. Psal. satiabor cum apparuerit gloria tua. Tertius scientia sine dubitatione. 1 Corinth. 13, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. Quartus gaudium sine tristitia. Joan. 16, tristitia vestra vertetur in gaudium. Proverb. 14, cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus et cetera. Quintus est pax sine turbatione. Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Sextus est securitas sine timore. Psal. non timebis a timore nocturno. Septimus est impletio omnium desideriorum. Psal. qui replet in bonis desiderium tuum. Octavus de justitiae divinae impletione. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Nonus est laus sine intermissione. Psal. in saecula saeculorum laudabunt te. Decimus est quies sine labore. Psal. exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Undecimus est lux sine tenebris. Supra 21, civitas non eget sole et cetera. Duodecimus est visio Dei sine medio. Isa. 33, regem in decore suo videbunt. Psal. exultate justi in domino. Hos fructus affert lignum vitae in ripa ulteriori per singulos menses reddens fructum suum, idest pro singulis defectibus, quos pro proximo hic substinuerunt sancti, reddet eis gloriosum fructum. Sap. 10, reddet Deus mercedem laborum; et in paucis vexati, in multis bene disponentur. Et in eodem: bonorum laborum gloriosus est fructus. Matth. beati qui lugent et cetera. Vel secundum Glossam, utraque pars fluminis omnes sanctos utriusque testamenti significat, in cujus rei testimonium et figuram transduxit populum ultra mare Josue. In veteri per figuram; in novo, per gratiae vel humanitatis praesentiam, afferens fructus duodecim. In veteri per patriarchas. In novo per duodecim apostolos. Per singulos menses, fructus suos reddens, idest per quemlibet patriarcham, et per quemlibet apostolum faciens fructum suum. Quilibet, enim secundum gratiam sibi datam, fructum fecit laborando, praedicando. Joan. 15, posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ergo Christus dicitur dies, et duodecim apostoli duodecim horae. Joan. 11. Sic Christus dicitur annus. Apostoli, et patriarchae duodecim menses. Sequitur. Et folia ejus, idest ligni vitae, idest verba doctrinae Christi ad sanitatem gentium sunt in praesenti, quae sanitas plene habebitur in futuro. Sap. 16, non herba neque malagma sanavit eos, sed omnipotens. Et omne maledictum non erit amplius. Glossa, idest subtractio gratiae non fiet amplius. Ad literam. Nullum malum verbum erit in patria, quia omnes ibi dicent gloriam. Hoc totum sumptum est. Ezech. 47, ubi dicitur: et in ripis ejus ex utraque parte est lignum pomiferum. Ibi plenius dicta sunt, et ideo hic supersedemus ad praesens. Sed et sedes Dei. Hic describit Joannes ea quae pertinent ad reficiendorum gaudium et exultationem. Sunt autem sex, quae faciunt ad gaudium convivantium. Primum est quando convivae se mutuo diligunt, et dominus convivas, et convivae dominum. Secundum est quando ex utraque parte nullus alium inquietat, hoc est nec dominus familiam, nec familia dominum, nec familia se invicem. Tertium est quando dominus blandum et hilarem se reddit. Quartum est quando familia fidelis est domino. Quintum est quando dominus occultum familiae suae revelat. Sextum quando non debent ab invicem separari. Ista sex dicuntur hic per ordinem de domo domini. Primum est igitur dilectio mutua. Unde dicit: sed sedes: quasi dicat: non solum praedictis fructibus reficientur ibi electi. Sed et sedes Dei, et agni ibi erunt, idest Deus Trinitas, et Christus homo in illis requiescent, per amorem et gratiam, qua diliget eos, et ipsi invicem. Juxta illud Joan. 3 Deus charitas et cetera. Et servi ejus, idest familia ejus, in illo requiescet similiter per amorem: quasi dicat: et dominus diliget familiam suam, et familia dominum. Tunc enim implebitur illud praeceptum, diliges dominum Deum tuum et cetera. Et hoc est quod dicit sponsa, Cant. 2, dilectus meus mihi, et ego illi. Et septimo: ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Servient illi, diligendo, et se eis totaliter subjiciendo. A cujus servitio, nec carnis desideria, nec mundi negotia, nec Diaboli consilia, nec ad modicum retrahent. Et e converso dominus serviet eis, et seipsum eis quasi ferculum pretiosissimum ministrando. Luc. 12, beati servi, quos cum venerit dominus. Et hoc est quod sequitur, et videbunt faciem ejus. Non per speculum in aenigmate, sed clare et immediate, quod est esse beatum. Joan. 17, haec est vita aeterna et cetera. Ideo rogabat Moyses, Exod. 33, ostende mihi faciem tuam. Jacob etiam dixit, Gen. 32, vidi dominum facie ad faciem et cetera. Psal. ostende nobis domine misericordiam tuam. Esth. 15, valde admirabilis es domine, et facies tua plena est gratia. Ideo dicit Psal. adimplebis me laetitia cum vultu tuo, domine: idest cum videbo faciem tuam, et nomen ejus, idest Dei et agni, in frontibus, idest in aperto. Nam sicut aperte servierunt ei, et confessi sunt nomen ejus in mundo, ita in aperto vocabuntur et erunt filii Dei, et socii agni. Unde Isa. 65, servos suos vocabit nomine alio. Et 56, haec dicit dominus eunuchis, qui tenuerunt sabbata mea. Et infra: dabo eis in domo mea. Matth. 19, qui me confessus fuerit et cetera. Et nox, idest aeris obscuritas, vel mentis ignorantia, ultra non erit eis. Sed fulgebunt justi sicut sol. Matth. 13, et nil ibi ignorabitur, quia sancti omnia scient. Unde Isa. 60, videbis, et afflues. Non dicit quid videbis, ut intelligas. Tunc siquidem totum scilicet speculum aperietur sanctis, scilicet quando erit omnia in omnibus, ut dicitur 1 Corinth. 15, non egebunt lumine lucernae. Glossa, idest doctrina veteris legis, vel alicujus mediocris praedicationis, nec lumine solis, idest doctrinae novae legis, vel alicujus magni praedicatoris, quoniam dominus Deus illuminabit illos, se eis ostendendo, et vulnus removendo dubitationis. Hoc totum sumitur de Isa. 60, ubi dicitur. Non erit amplius sol ad lucendum per diem etc., et regnabunt cum eo, qui lucem habitat inaccessibilem, ut dicitur 1 Tim. 6, in saecula saeculorum, idest sine fine. Unde supra 20, erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum eo mille annis, idest semper. Et dixit mihi et cetera. Haec est secunda pars capituli, in qua totaliter visio hujus libri commendatur. Et primo commendatur hoc opus, sive haec visio, ab auctoritate ipsius Joannis. Tertio ne ea, quae dicta sunt, negligantur, ostendit ea cito esse implenda. Quarto ab auctoritate Christi. Dicit ergo, et dixit mihi, Angelus, qui haec ostendebat, et cetera ostenderat. Haec verba, quae tibi ostendi, fidelissima sunt, et vera, idest fide dignissima, quae sine omni ambiguitate implebuntur. Matth. 5, jota unum, aut unus apex et cetera. Et dominus Deus spirituum prophetarum, idest qui habet in potestate dona spiritus sancti, per quae locuti sunt omnes prophetae, sicut dicitur 2 Petr. 1, non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt etc.: ille inquam dominus misit Angelum suum ad me in Pathmos, ut ostenderet per illum servis suis. Non ex timore, sed ex amore servientibus. Unde Rom. 8, non accepistis spiritum servitutis et cetera. Glossa: dixit, servis, non dominis, non philosophis: quasi dicat: humilibus et pauperibus dat et ostendit Angelus, non superbis et divitibus. Jacob. 4, Deus superbis resistit et cetera. Matth. 12, confiteor tibi domine pater caeli, et terrae qui abscondisti haec a sapientibus. Ut ostenderet inquam ea quae oportet fieri cito. Glossa, quia non possunt remanere inexpleta. Et ostendit a quo fient, dicens, et ecce venio velociter, quia omnia faciam. Loquitur Angelus in persona domini. Et hoc etiam dixit mihi Angelus: beatus qui custodit verba prophetiae hujus libri, credendo, opere adimplendo, memoriter retinendo. Luc. 11, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Verbum Dei lucerna est. Unde Psal. lucerna pedibus meis verbum tuum. Ergo si vis custodire verbum, necesse est, ut manus adhibeas. Item verbum Dei semen est. Matth. 13, semen est verbum Dei. Vis seminare? In agrum praedicando projice. Item verbum Dei est thesaurus. Matth. 13, simile est regnum caelorum, idest verbum Dei, thesauro abscondito in agro, idest in litera, vel in libro. Unde cum verbum audis, thesaurum invenis. Thesaurus custoditur cum absconditur; et sic est verbum cum corde memoriter retinetur. Psal. in corde meo abscondi eloquia tua. Ecce tribus rebus comparavimus verbum; lucernae, semini, et thesauro. Et ideo verbum ratio recipit, ut lucerna: voluntas, ut semen multiplicandum; memoria ut thesaurum custodiendum. Memoria namque est arca, in qua reconditur hic thesaurus, iterum capiendum ibidem, cum fuerit necesse. Comparatur etiam aliis rebus verbum, ut medicinae. Psal. misit verbum suum, et sanavit eos. Sap. 16, non herba, non malagma etc., sed omnipotens sermo tuus domine qui sanat omnia, et ego et cetera. Commendat Joannes opus suum a sui ipsius auctoritate. Qui hoc audivit ab Angelo revelante, et ideo credendum est ei. Dicit ergo, et ego Joannes, cui facta est revelatio, qui supra pectus domini recubui, qui sibi prae aliis familiaris fui: in quo est gratia Dei, audivi haec, et vidi. Auditu et visu interiori, qui sunt idem: sed auditus dicitur in recipiendo intelligentiam, visus in conspiciendo intelligibile. Et postquam audissem et vidissem omnia praedicta cecidi, corde et corpore humiliando me, ut adorarem adoratione duliae, ante pedes Angeli, qui mihi haec ostendebat. Glossa: pro hac causa se humiliabat, et in hoc instruxit nos Joannes, ut dicit alia Glossa, ut magistros nostros maxime, qui sacra mysteria theologiae nobis revelant legendo et praedicando, veneremur. Et dixit mihi Angelus quem volebam adorare, vide ne feceris, quasi dicat, vide dignitatem humanam, noli me adorare. Et reddit rationem prohibitionis: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum. Glossa, idest praedicantium, et eorum, qui servant verba libri hujus. Glossa: idest qui obediunt praedicationi: quasi dicat: non debes me adorare, cum servus sim ejusdem domini, et tu, et fratres tui. Sed qua adoratione volebat Joannes Angelum adorare? Si latria, ergo peccabat peccato idolatriae, qui honorem soli Deo debitum volebat impendere creaturae. Si adoratione duliae, sicut dictum est supra, constat, quod Joannes bene faciebat, quia haec adoratio, non solum Angelis, sed hominibus sanctis, et etiam magistris debetur, et praelatis. Ergo Angelus Joannem prohibebat a bono: ergo male faciebat: quia sicut peccatum est juvare ut malum fiat, ita peccatum est prohibere ne bonum fiat. Unde Proverb. 3, noli prohibere bene facere eum qui potest; si vales, et ipse bene fac. Solutio, Joannes volebat adorare Angelum dulia, et bene faciebat, et Angelus prohibuit ne faceret hoc bonum, propter melius; ut scilicet ostenderet conditionis humanae dignitatem purificatam, vel praelatam Angelis, et dignam omni reverentia et honore, ut sic homines magis timerent humanam naturam maculare, quam Deus sic honoravit. Deum adora, qui solus supra dignitatem humanam est adorandus. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Augustinus: Angeli nolunt nos sibi sacrificare, sed ei cujus et ipsi sacrificium esse noverunt, scilicet Dei, cujus aeternitate firmi sunt, et veritate certi, et unctione sancti. Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, cum in forma Dei sacrificium cum patre sumat, cum quo est unus Deus, tamen in forma servi sacrificium maluit esse quam sumere, ne hac occasione quisquam aestimaret cuilibet sacrificandum esse. Et dixit mihi Angelus ne signaveris, idest ne clauseris, vel occultaveris, verba prophetiae libri hujus, scilicet ut boni proficiant in doctrina, et mali non possint se excusare per ignorantiam, et sic justius puniantur, et justior appareat eorum poena, qui bonum, quod audierunt, facere contempserunt. Et subjungit causam, quia non sunt signanda verba prophetiae hujus, dicens: tempus enim quo haec debent impleri prope est. Unde 1 Joan.: filioli mei novissima hora est. Deut. 32, juxta est dies domini, et adest, de sua et aliorum salute procuranda: quia tempus instat quo inundante tribulatione, non licebit praedicare, nec alia bona publice facere. Ideo dicitur Eccles. 9, quodcumque manus tua potest, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud Inferos, quo tu properas. Gal. 6, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. O beatus ille, qui potest dicere domino, tempus meum prope est: apud te, o bone Jesu, facio Pascha cum discipulis meis, idest cum disciplinatis affectionibus, et cogitationibus. Et quia posset objici Angelo, super hoc quod praecipit aperiri prophetiam, quia mali non corrigentur, immo pejores efficientur, et magis persequentur bonos. Respondet Angelus, quia non propter hoc est cessandum, quia justum est ut mali sordescant in peccatis suis et justius puniantur, et etiam dum vivunt exerceant bonos, ut meliores fiant, et justius praemientur: unde dicit, qui nocet, mala inferendo, noceat adhuc in persequendo, dum tempus purgationis existit. Vel, adhuc, idest post ostensionem, et apertionem libri. Et qui in sordibus est, peccatorum sordescat adhuc, peccata continuando, ut justius judicetur. Non dicit hoc Angelus optando, sed praedicendo: quasi dicat: et si mali per libri apertionem, non dimittant persequi bonos, nec resiliant a sordibus peccatorum suorum, nihilominus tamen debet veritas praedicari, quia ex hoc proficiunt boni, et liquet justitia Dei. Unde sequitur, et qui justus est, idest mundus in se sanctificetur adhuc, idest adhuc laboret, ut sanctior fiat. Ecce. Hic probat, quod tempus breve est, auctoritate et testimonio Christi, quem inducit Angelus loquentem. Vel ipse Angelus loquitur in persona Christi dicens, ecce venio cito, ad judicandum. Habac. 2, si moram fecerit, expecta eum et cetera. Et merces mea mecum est, ad quid domine? Reddere unicuique secundum opera sua, alii plus, alii minus, secundum quod fecit bonum vel malum. Psal. duo audivi et cetera. Et tibi domine misericordia, quia tu reddes unicuique juxta opera sua ego sum alpha et omega. Hic ostendit Angelus loquens in persona Christi, quod potuit haec omnia facere, cum sit principium et finis omnium. Unde dicit: ego sum alpha et omega. Supra primum et supra vigesimum expositum est, ibi quaere. Primus et novissimus. Glossa dicit primus, omnium rerum. Et novissimus omnium creaturarum: quasi dicat: ante omnem rem et post omnem creaturam. Et hoc dicit, non quod omnis creatura desinat esse, sed quia habet esse finale secundum se, Deus autem interminabile et infinibile. Vel primus, dignitate in caelo. Novissimus vilitate in mundo. Isa. 53, desideravimus eum, virum despectum et novissimum virorum. Principium et finis. Supra primum et supra vigesimum expositum similiter, beati sunt. Quia dixerat, ut nocens noceat, sordens sordescat, ne videatur per hoc exclusisse poenitentiam peccatoribus, ostendit hic quod etiam peccatores beati erunt si poeniteant de peccatis suis, dicens: beati sunt, jam in spe, tamdem in re. Qui lavant stolas suas, idest corpora et animas suas aqua poenitentiae. Psalm. lavabo per singulas noctes et cetera. De hoc dictum est supra septimo. Lavant, dico, ita, ut sit potestas eorum in ligno vitae, idest ita ut possint edere de ligno vitae de quo edunt soli mundi. Matth. 5, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Idem enim est videre Deum et edere de ligno vitae. De hoc quaere supra secundo. Vincenti dabo edere de ligno vitae. Et per portas duodecim, per fidem et doctrinam apostolorum. Vel per observantiam decem mandatorum cum gemina charitate. Intrent in civitatem, supernam. De portis satis dictum est supra decimo sexto. Foris autem. Hic ostendit Angelus, quod illi qui nolunt ponere non intrabunt civitatem, nec beati erunt, sed miseri: quasi sic dicat: poenitentes intrabunt, sed foris, extra civitatem in procella ventorum et turbinum manebunt exclusi in perpetuum canes, idest illi qui post Baptismum et poenitentiam ad vomitum sunt reversi. De quibus dicitur 2 Petr. 2, contingit eis illud veri proverbii, canis reversus ad vomitum. Item canes dicuntur invidi, detractores. Philipp. 3, videte canes, videte concisionem, videte malos operarios. Et venefici, idest qui venenum propinant aliis ad necandum. Habacuc 2, vae qui potum dat amico suo, miscens fel suum et inebrians. Item venefici dicuntur qui verbo vel exemplo alios corrumpunt. Supra 18, in veneficiis tuis erraverunt, omnes gentes et impudici. Rom. 13, non in impudicitiis et cetera. Augustinus, non putetis vos esse pudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et homicidae, qui manu, vel corde, vel verbo, subtractione beneficii necessarii alios occidunt, 1 Joan. 3, omnis qui odit fratrem suum homicida est. Augustinus. Pasce morientem fame; si non pavisti occidisti. Et idolis servientes, vel Pagani, vel avari, Ephes. 6, omnis avarus, quod est idolorum servitus, non habebit hereditatem in regno Christi et Dei. Et omnis qui amat et facit mendacium. Ille amat mendacium qui libenter audit mendacium, ut sunt multi principes qui libenter audiunt adulatores et detractores et joculatores. Unde Proverb. 29, princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Ille autem facit mendacium qui invenit vel inventum ab aliis libenter dicit, ut histriones, vel adulatores, detractores. De quibus dicitur Baruch 3, confabulatores et exquisitores sapientiae et intelligentiae, viam autem prudentiae nescierunt, nec exquisierunt semitas ejus. Ego Jesus. Hic commendatur opus illud ab auctoritate Jesu in quo solo est salus. Unde Act. 4, neque enim aliud est nomen sub caelo in quo oporteat nos salvos fieri credentes. Unde cum talis sit Jesus, qui per Angelum suum haec omnia revelaverit Joanni: credenda sunt omnia et tenenda. Dicit ergo, ego Jesus, idest salvator misi ut dominus Angelum meum, idest quem creavi, ut serviat mihi testificari vobis, per Joannem haec quae dicta sunt in Ecclesiis. Specialiter in septem Ecclesiis Asiae. Unde quod vides scribe et mitte septem Ecclesiis Asiae. Ut autem citius et firmius credatur huic prophetiae, commendat autem se Jesus per hanc prophetiam a divinitate et humanitate, secundum quod mortuus est et resurrexit. Unde dicit: ego sum radix et genus David. Ego sum origo et sustentamentum David, et tamen ab eo genitus. Radix enim origo est arboris, et sustinet et movet eam. Christus secundum divinitatem est principium et sustentamentum David, et secundum humanitatem est genus ejus, idest ex eo trahens originem, idem genus est. Ego sum radix et genus David: ac si diceret, David est ex me et ego ex ipso: secundum divinitatem ipse ex me, secundum humanitatem ego sum ex ipso. Unde Matth. 1, liber generationis Jesu Christi filii David et cetera. Rom. 1, de filio qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Stella splendida et matutina, supple, ego sum. Stella dicitur Christus, quia noctem praesentis saeculi sua praesentia illustravit vita et doctrina. Joan. 1, vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet. Splendida dicitur quia nil habuit obscuritatis in se, idest nullum peccatum, nullam ignorantiam. Hebr. 1, qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus. Sap. 7, vapor est virtutis Dei et emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera. Candor est lucis aeternae et speculum sine macula. Matutina dicitur quia mane, idest in fine tenebrarum infidelitatis et ignorantiae natus est. Isa. 9, populus gentium qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Vel quia mane surrexit summo diluculo, vel quia futuram claritatem nuntiavit mundo, idest aeternam beatitudinem, quam etiam praemonstravit resurgendo. De hac stella dicitur Eccles. 50, quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet. Item Num. 24, orietur stella ex Jacob, et consurget virga ex Israel, et confringet duces Moab. Item supra, 1, dabo illi stellam matutinam, ibi require. Et sponsus et sponsa. Hic commendatur opus istud a testimonio Christi simul et Ecclesiae sub nomine sponsi et sponsae. Unde dicitur: et sponsus, idest Christus. Et sponsa, idest Ecclesia, quam sibi desponsavit Christus in fide patriarcharum et prophetarum. Unde Oseae 2, sponsabo te mihi in sempiternum, sponsabo te mihi in fide. Joan. 3, qui habet sponsam sponsus est. Dicunt, veni, ad notitiam hujus libri. Nec dicitur quibus, vel cui dicant, ut intelligas ex omnibus tam praeteritis quam praesentibus quam futuris dictum hoc: Christus inspirando et praedicando, Ecclesia tantummodo praedicando. Et liber iste post descensum Christi editus fuit: tamen scientia libri, ante praedicata fuit a Christo et suis, et adhuc quotidie praedicatur aliquid libri. Et sponsus et sponsa: exponit Glossa, sponsus, idest Trinitas quae pro puritatis excellentia sponsus dicitur, et sic Deus sumitur essentialiter. Joan. 4, spiritus est Deus. Unde sensus est, sponsus, idest Deus Trinitas. Et sponsa, agni scilicet, non spiritus. Item dicitur sponsus inspirando, sponsa praedicando. Veni ad notitiam fidei, ad requiem caeli, ubi est visio speciei. Et qui audit: quasi dicat: ut ad notitiam hujus libri, omnes qui audiunt hoc pervenerint, debent similiter invitare alios ad idem. Unde sequitur, et qui audit, hanc invitationem. Vel audit, potest intelligere librum, idest intelligit, dicat alii veni ad intelligendum similiter. Et hic percutitur invidia aliquorum qui nolunt docere quod sciunt. Sap. 6, sine fictione didici et sine invidia communico bonis illius, et honestatem illius non abscondo. Deinde ostenditur, qui sitit veniat, ad intelligentiam libri hujus, dicens: et qui sitit. Glossa, idest credit et desiderat, veniat ad libri notitiam, non alius. Vel qui sitit, idest desiderat habere notitiam libri hujus, veniat ad librum vel accedat, vel accipiat studendo et mandata ejus servando. Aliis enim non datur revelatio seu intelligentia visionum nisi desiderantibus. Sicut patet in Daniel. 9, cui Angelus dixit: ego veni, ut praedicarem tibi visionem: quia vir desideriorum es. Et nequis causetur de labore vel pretio, subjungitur: qui vult accipiat a Deo offerente aquam vitae. De qua supra eodem dictum est. Ostendit mihi flumen aquae vivae. Gratis. Glossa, idest sine meritis: non quod aliquis non possit mereri vitam aeternam: sed hoc dicit Glossa, propter radicem meriti, vel quia non potest ex aequo quis mereri vitam aeternam, sive ex condigno. Unde Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis et cetera. De hoc dicitur Isa. 56, omnes sitientes venite ad aquas; et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite: venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Contestor enim omni et cetera. Haec est tertia pars capituli: in qua post commendationem operis excommunicat Joannes omnes qui addent vel subtrahent aliquid de corpore libri hujus. Et hoc fecit Joannes, quia sciebat quosdam esse in Asia qui pro suis erroribus fovendis, aliquid addere vel subtrahere vellent. Vel ut omnes non intelligentes alta mysteria et profundas sententias hujus libri, putarent esse opus pietatis addere aliquod vel subtrahere de textu libri, ut lucidior appareret, sicut faciunt et in multis locis Scripturae. Ideo ponit excommunicationem dicens: contestor: quasi dicat: ex quo Angelus et sponsus Christus et sponsa testimonio suo approbant opus istud, patet quod verum est quicquid in eo est; et non solum illi, sed ego testimonium do, et hoc est. Contestor enim, sub attestatione jurisjurandi trado. Omni audienti verba libri hujus, ut scilicet nihil addat vel minuat. Et subdit Joannes maledictionem. Si quis apposuerit, idest textui inseruerit volens opus depravare, imperfectum demonstrare. Apponat Deus super eum plagas scriptas quae sunt in libro isto, supra 14 et 16. Non autem excommunicat Joannes qui exposuerit verba libri, sed qui apposuerit verbum. Eccles. 3, non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit dominus ut timeatur. Eccles. 18, non est minuere, neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. Job 29, verbis meis addere non audebant, et super illos stillabant eloquium meum. Deuteronom. 4, non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo. Et siquis diminuerit de verbo libri prophetiae hujus, auferat ei Deus partem ejus de libro vitae, idest non habebit partem in caelo. Et de civitate sancta, idest de societate sanctorum. Et de his quae scripta sunt in libro isto, idest de gloria et bonis quae promittuntur in libro isto bonis. Et nequis contemnendam putaret sententiam Joannis, vel non esse exercendam nisi in Asia, ubi erat metropolitanus: ideo confirmat eam auctoritate Christi, qui ubique potestatem habet. Unde sequitur, dicit qui testimonium perhibet istorum. Christi et tota Trinitas, cujus testimonium suprapositum est, et cujus testimonium verum est et firmum. Unde Psalm. testimonia tua credibilia facta sunt nimis. 1 Joan. 5, tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater et filius et spiritus sanctus, et hi tres unum sunt: non singuli in suis testimoniis, sed concordes; et ideo vera testimonia eorum. Ut autem timeatur excommunicatio, ostendit Joannes Christum cito venturum ad judicium, qui reddet unicuique juxta opera sua. Unde inducit Christum loquentem dicens: etiam venio cito. Hoc jam dixerat alias, supra eodem. Quare igitur hic iterum dicit? Solutio. Ibi dixit, ut animaret humiles. Hic repetit ut superbos deterreret. Et ponit etiam, hoc est adverbium affirmandi, ut sine dubitatione ostendatur loqui Christus. Unde Joannes respondit et affirmat verbum Christi dicens: amen, idest verum est quod dicit Christus. Et quia Joannes sciebat esse necessarium adventum Christi, ideo orando, optando subjungit. Veni domine Jesu, ad remunerandum bonos et eradicandum malos de terra viventium. Gratia. Consummato libro refert Joannes grates domino Jesu de sua promissione et revelatione, dicens: gratia domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis, sit vel maneat, qui nos gratos faciat, ut sibi gratiosi semper gratias de collatis beneficiis referamus. Amen. Haec est conclusio libri: quasi dicat: vera sunt omnia quae in libro dicta sunt. Amen, idem est quod veritas: et dicitur ab a, quod est sine, et mene, quod est defectus: idest sine defectu, quoniam veritas nunquam deficit. Unde in apocripho Esdrae, dicit Zorobabel: iniquus est rex, iniquae mulieres et iniqui omnes filii hominum et iniqua omnium illorum opera, et non est in ipsis veritas, et in sua iniquitate peribunt et veritas manet etiam valescit in aeternum. Et nos ipsi gratias referemus qui nos decursis tantis plagis perduxit ad portum. Orate communiter, ut si alicubi minus bene dixi, mihi Jesus benignus indulgeat delinquenti et veniam postulanti; et lector non malitiae, sed ignorantiae ascribat, et corrigat quod viderit corrigendum. Benedictus sit Jesus in aeternum. Amen.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264