CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Epistolam B. Pauli ad Romanos lectura
caput I lectio V

Thomas de Aquino a Bartolomeo degli Erri depictus (Visio fratris Paulini, Legion of Honor Museum, San Francisco)

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 1
Lectio 5

[86170] Super Rom., cap. 1 l. 5 Praemissa salutatione, hic apostolus epistolarem tractatum incipit, in quo: primo ostendit affectum suum ad eos quibus scribebat ut reddat auditores benevolos, secundo, instruit eos de veritate gratiae Christi, ibi virtus enim Dei est. Ostendit autem affectum ad eos tripliciter: primo quidem ex gratiarum actione, qua de eorum bonis gratias agit, secundo ex oratione, quam pro eis ad Deum fundit, ibi testis enim est mihi Deus, tertio ex desiderio visitationis eorum, ibi obsecrans si quo modo. Circa primum tria oportet considerare. Primo quidem gratiarum actionis ordinem, cum dicit primum quidem gratias ago Deo meo. Necesse enim est ut in omnibus gratiarum actionem praemittamus, secundum illud I Thess. ultim.: in omnibus gratias agite. Non enim est dignus beneficium consequi qui de acceptis beneficiis gratias non agit. Sap. XVI, 29: ingrati spes tamquam hybernalis glacies tabescet, et Eccle. I, 7: ad locum unde exeunt flumina revertuntur, quia ad principium unde proveniunt beneficia revertuntur, scilicet per gratiarum actiones, ut iterum fluant, scilicet per iteratam beneficiorum exhibitionem. In omnibus autem, quae petimus vel agimus, divino beneficio indigemus, et ideo, ante omnia, debet gratiarum actio praemitti. Secundo, designat personas tres, quarum una est persona cui fit gratiarum actio, quam designat dicens Deo meo, scilicet cui debetur gratiarum actio de omnibus bonis, quia ab eo fluunt. Iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, et cetera. Et quamvis sit Deus omnium per creationem et gubernationem, secundum illud, infra X, 12 dominus omnium, specialiter tamen dicitur esse Deus iustorum tripliciter: primo quidem secundum specialem curam quam de eis gerit, Ps. XXXIII, 16: oculi domini super iustos, et alibi dicit: dominus illuminatio mea. Secundo per specialem cultum, Ex. XV, 2: iste Deus meus, et glorificabo eum. Tertio quia eorum praemium, Gen. XV, 1: ego dominus merces tua magna nimis. Secunda persona est mediatoris, quam tangit dicens per Iesum Christum. Eodem enim ordine debet gratiarum actio in Deum recurrere quo gratiae a Deo in nos deveniunt, quod quidem est per Iesum Christum, infra V, 2: per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam in qua stamus. Tertia est persona illorum pro quibus gratias agit, quam designat subdens pro omnibus vobis, quia scilicet eorum gratias quasi suas reputat, propter vinculum charitatis, quasi diceret: maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam, et cetera. Signanter autem dicit pro omnibus vobis, quia scilicet omnibus placere desiderat, I Cor. c. X, 33: sicut et ego per omnia omnibus placeo, et omnium salutem cupit, secundum illud I Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut meipsum. Tertio, ponit materiam gratiarum actionis cum subdit quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Agit quidem gratias de fide eo quod est bonorum omnium spiritualium fundamentum. Hebr. XI, 1: est autem fides sperandarum substantia rerum. Commendantur autem Romani de fide, quia fidem de facili susceperant, et in eadem firmiter permanebant, unde et usque hodie apud eos plurima fidei signa ostenduntur in visitatione sanctorum locorum, ut Hieronymus dicit super epistolam ad Galatas. Nondum tamen perfectam fidem habebant, quia aliqui eorum praeventi erant a pseudo apostolis ut crederent legis caeremonias Evangelio iungendas. Gaudet autem et gratias agit de eorum fide non solum propter eos, sed propter utilitatem inde consequentem, quia scilicet eorum exemplo, qui erant domini gentium, aliae gentes provocabantur ad fidem, quia, ut dicit Glossa, prompte facit inferior quod videt fieri a superiori: propter quod admonentur praelati ut fiant forma gregis ex animo. I Petr. ultim. Consequenter cum dicit testis enim, etc. ostendit affectum suum ad eos ex oratione quam pro eis fundit. Et quia orationis negotium in secreto agitur coram Deo, secundum illud Matth. VI, 6: tu autem cum oraveris intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum, Dei testimonio probat se pro eis orare. Primo ergo inducit testem, secundo manifestat supra quod testimonium inducat, quod sine intermissione. Testem autem inducit cum dicit testis est mihi Deus sub cuius testimonio omnia aguntur. Ier. XXIX, 23: ego sum iudex et testis. Et ut iustum testem non frustra se invocare ostendat ponit consequenter quomodo sit ei coniunctus. Primo quidem quantum ad servitium cum dicit cui servio, scilicet per latriae cultum. Deut. VI, 13: dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Secundo quantum ad modum serviendi cum dicit in spiritu meo, quasi dicat: non solum in exteriori servitio corporali, sed praecipue interius secundum spiritum. Io. IV, 24: spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate adorare oportet. Vel in spiritu scilicet in spiritualibus observantiis non in carnalibus sicut Iudaei. Phil. III, 3: nos sumus circumcisio qui spiritu servimus Deo. Tertio quantum ad officium in quo servit scilicet in Evangelio filii eius, secundum illud, supra eodem: segregatus in Evangelium. Quod quidem est filii Dei tripliciter: uno modo quia est de ipso, Lc. II, 10: evangelizo vobis gaudium magnum, alio modo quia est ab ipso praedicatum ex proprio officio, Lc. IV, v. 43: quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum, tertio quia est ab eo iniunctum, Mc. ultim.: praedicate Evangelium omni creaturae. Sed, secundum Augustinum, cum idem sit testis enim est mihi Deus quod iuro per Deum, videtur apostolus facere contra id quod dominus dicit Matth. V, 34: ego dico vobis non iurare omnino; Iac. ultim.: ante omnia autem fratres mei nolite iurare. Sed, sicut dicit Augustinus, intellectus sacrae Scripturae ex actibus sanctorum intelligitur. Idem enim spiritus quo sacrae Scripturae sunt editae, secundum illud II Petr. I, 21: spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei, sanctos viros ad operandum inducit; infra c. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur hi sunt filii Dei. Ex hoc ergo quod Paulus iurasse invenitur, ostenditur verbum domini et apostoli Iacobi non sic esse intelligendum quasi iuramentum sit omnino illicitum, sed quia ad hoc homo niti debeat ut, quantum ex ipso est, iuramento non utatur, tamquam quodam bono et per se appetibili, tum propter periculum quod imminet ex frequenti iuratione ne homo labatur in periurium propter labilitatem humanae linguae, secundum illud Eccli. XXIII, 9: iurationi non assuescat os tuum, nam multi, etc., tum etiam quia contra reverentiam Dei facere videtur qui ipsum, absque necessaria causa, testem inducit. Unde Eccli. XXIII, 10: nominatio Dei non sit assidua in ore tuo. Unde nec apostolus iurasse invenitur nisi scribendo, quando homo cum maiori deliberatione et cautela loquitur. Est autem quandoque necessarium iuramentum ut fides verbo dicentis adhibeatur, quod quandoque utile est etiam ei qui audit. Et sic apostolus iurat propter utilitatem auditorum quibus erat utile ut ei crederent, quasi non quaerens quod sibi utile est sed multis, ut salvi fierent. Unde quod dominus dicit, Matth. V, 37: quod amplius est, scilicet quam simplex verbum, a malo est, non est intelligendum a malo eius qui iurat sed eius qui exigit iuramentum; non quidem a malo culpae nisi in casu quando existimat quis eum a quo exigit iuramentum esse falsum iuraturum: tunc enim est grave peccatum, ut dicit Augustinus; sed intelligit esse a malo poenae, scilicet ignorantia, qua nescimus an sit verum quod dicitur nobis. Est autem duplex modus iurandi: unus quidem per simplicem attestationem, sicut cum dicimus per Deum vel testis est mihi Deus et hoc modo apostolus iurat hic; alius autem per execrationem, quando scilicet aliquis implorat divinum testimonium secundum aliquam poenam sibi infligendam si mentitur, secundum illud Ps. VII, 5: si reddidi retribuentibus mihi mala, et cetera. Et hoc etiam modo apostolus iurat, II Cor. I, 23: testem Deum invoco in animam meam. Consequenter hic ponit id supra quod eum testem invocat dicens quod memoriam vestri facio semper in orationibus meis, quae sunt sine intermissione, scilicet quia semper in orationibus suis pro eis orabat, propter utilitatem communem quae ex eorum conversione proveniebat. I Reg. c. XII, 23: absit hoc peccatum a me in domino ut cessem orare pro vobis. Quod autem dicit memoriam vestri facio, dupliciter potest intelligi. Uno modo sic: memoriam vestri habeo, secundum illud Ps. CXXXVI, 6: adhaereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui. Alio modo memoriam vestri facio, scilicet orationem Deo, qui respicit orationes humilium. Et sic dum sancti pro aliquibus orant, quodammodo divino aspectui proponuntur, sicut et cetera sanctorum facta. Unde, III Reg. XVII, 18 dixit mulier ad Eliam: ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae, quasi illud sit in memoria et in oculis Dei quod contra iustos agitur. Quod autem dicit orationes sine intermissione se habere, congruit ei quod dicit II Thess. ultim.: sine intermissione orate, et, Lc. XVIII, 1: oportet semper orare et numquam deficere. Quae quidem possunt intelligi tribus modis. Uno modo quantum ad ipsum actum orandi: et sic semper vel sine intermissione orat qui statutis temporibus et horis orat. Act. III, 1: Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Alio modo quantum ad finem orationis, qui est ut intellectus noster ascendat in Deum; et sic tamdiu homo orat quamdiu totam vitam suam in Deum ordinat. I Cor. X, 31: sive manducatis sive bibitis, et cetera. Tertio quantum ad causam: dum enim aliquis agit unde alii pro eo orent, ipse orare videtur, ut patet in his qui dant eleemosynas pauperibus, qui pro eis orant. Eccli. XXIX, 15: conclude eleemosynam in sinu pauperis, et cetera. Sic ergo continuanda est littera: gratias ago pro vobis, quia bona vestra reputo quasi mea, quod patet ex hoc quod pro vobis oro, sicut pro meipso. Deinde cum dicit obsecrans, etc. probat affectum suum ex desiderio visitationis. Et primo ponit desiderium, secundum propositum exequendi, ibi nolo autem vos ignorare, et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit desiderii signum, secundo desiderii causam, ibi desidero enim. Signum autem desiderii est oratio quam pro hoc faciebat. Ex hoc autem signum ostenditur desiderii huiusmodi primo quidem intensum, per hoc quod dicit obsecrans, quasi ob sacra contestans, sicut pro aliquo magno quod mea merita excedit. Prov. XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper et dives effabitur rigide. Quod autem intense desideratur magnum desideranti videtur. Secundo, ostenditur esse anxium cum dicit si quo modo. Quae enim anxie aliquis desiderat quaerit adipisci quocumque modo, sive facili sive laborioso, Phil. I, 18: quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem sive per veritatem, Christus adnuntietur: et in hoc gaudeo sed et gaudebo. Tertio, ostenditur esse diuturnum in hoc quod dicit tandem aliquando, scilicet post longa desideria. Iusti enim non ad horam sed perseveranter afficiuntur. Prov. XVII, 17: omni tempore diligit qui amicus est. Quarto, ostenditur esse rectum ex hoc quod est divinae voluntati conforme, unde subdit prosperum iter habeam, et hoc in voluntate Dei, id est secundum voluntatem eius, secundum quam solum aliquid reputo prosperum, sicut et dominus dicit Lc. XXII, v. 42: non mea voluntas sed tua fiat. Deinde cum dicit desidero enim, etc., ostendit desiderii causam, quae quidem est duplex. Una, utilitas eorum qui erant visitandi, unde dicit desidero enim videre vos. Phil. c. I, 8: cupio omnes vos esse in visceribus Iesu Christi. Et hoc non in vanum, sicut est in amicitia saeculari, sed ut impartiar, id est tradam, vobis aliquid gratiae spiritualis, non tamquam auctor gratiae sed sicut minister, I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi. Et hoc ad confirmandum vos, scilicet in fide quam suscepistis, Lc. XXII, 23: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Impartitur autem gratiam minister multipliciter, tum per administrationem sacramentorum gratiae, I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, etc., tum per exhortationem sermonum, Eph. IV, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Secunda causa est mutua consolatio, quae consideratur in convictu amicorum, unde subdit id, scilicet me videre vos et impartiri gratiam, et me simul consolari cum vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam. Ad mutuam enim consolationem redit, si unanimes in fide reddamur. II Cor. VII, 6-7: qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi. Non solum, et cetera. Deinde cum dicit nolo autem vos ignorare, ne videatur esse vanum desiderium, subdit propositum prosequendi. Et primo proponit propositum, secundo ostendit causam propositi, ibi ut aliquem fructum, tertio concludit propositi promptitudinem, ibi ita quod in me. Circa primum duo facit: primo ponit propositum, secundum impedimentum, ibi et prohibitus sum, et cetera. Dicit ergo primo: non solum desidero vos videre sed etiam proposui ad hoc operam dare, et hoc, fratres, nolo vos ignorare quia saepe proposui venire ad vos, ut dilectionem meam ostenderem, non solum verbo et lingua sed etiam opere et veritate, ut dicitur I Io. c. III, 18. Secundo tangit obstaculum impediens eum ab isto proposito exequendo, dicens prohibitus usque adhuc, etc., et hoc vel a Diabolo qui nititur impedire praedicationem ex qua provenit salus hominum, Prov. XXV, v. 23: ventus Aquilo dissipat pluviam, id est doctrinas praedicatorum, vel ab ipso Deo secundum cuius nutum dispensantur praedicatorum itinera et verba, Iob XXXVII, 11 s.: nubes, id est praedicatores spargunt lumen suum, quae lustrant cuncta per circuitum, quocumque voluntas gubernantis duxerit. Unde et Act. XVI, 6 dicitur: transeuntes autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati sunt a spiritu sancto loqui, et iterum: tentabant ire in Bithyniam, et non permisit eos spiritus Iesu. Utrumque autem horum vult apostolus eos non ignorare propter eorum utilitatem, ut scilicet cognoscentes affectum apostoli devotius eius verba suscipiant et impedimentum visitationis eius imputent suae culpae et sic corrigantur. Nam in poenam culpae dicitur Is. V, v. 6: mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Deinde ponit causam duplicem propositi, quarum prima est utilitas, unde dicit ut aliquem fructum habeam in vobis sicut in ceteris gentibus quibus, scilicet, praedicavi. Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo quasi dicat: ut faciam aliquem fructum in vobis per meam praedicationem. Io. XV, v. 16: ut eatis et fructum afferatis. Alio modo quasi ex eorum conversione ei fructus accrescat, secundum illud Io. IV, 36: qui metit mercedem accipit et fructum congregat in vitam aeternam. Alia autem causa est debitum quod sibi imminebat ex suscepto officio. I Cor. IX, v. 16: si non evangelizavero vae mihi, et cetera. Et quia universalem gentium apostolatum susceperat, omnibus se asserit debitorem, secundum illud I Cor. IX, 19: cum essem liber ex omnibus omnium me servum feci. Et ideo duplicem diversitatem ponit. Una quidem secundum diversitatem gentium cum dicit Graecis ac barbaris. Dicitur autem aliquis barbarus dupliciter. Uno modo secundum quid, qui scilicet est extraneus quoad aliquem, secundum illud I Cor. XIV, 11: si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquar barbarus. Alio modo simpliciter, qui scilicet est quasi extraneus a communitate hominum, in quantum ratione non regitur. Unde proprie barbari dicuntur qui ratione non reguntur, secundum quod dictum est II Mach. XV, 2: ne ita ferociter ac barbare feceris, id est inhumane. Et quia Graeci fuerunt primi legum inventores, omnes gentiles, qui humanis legibus reguntur, nominat Graecos. De Iudaeis autem, qui divinis legibus regebantur, mentionem non facit, quia non erat institutus apostolus Iudaeorum sed gentilium. Gal. II, 9: ita ut illi in circumcisis, nos autem in gentibus. Ex utraque autem causa concludit promptitudinem voluntatis cum subdit ita quod in me, id est quantum ad me pertinet dummodo aliunde non impediar, promptum est etiam vobis, qui Romae estis, evangelizare. Ex. XXXV, 20: egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi obtulit mente promptissima atque devota. Et excludit impedimentum promptitudinis, scilicet erubescentiam, propter quam multi ea praetermittunt quae alias facerent prompte. Et hoc est quod subdit non enim erubesco Evangelium, quod quidem infidelibus apud quosdam erubescibile videbatur, propter id quod dicit I Cor. I, 23: nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Non est autem secundum rei veritatem erubescendum propter id quod sequitur: ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Unde dicitur Lc. IX, 26: qui erubuerit me et meos sermones, hunc filius hominis erubescet. Et inde est quod baptizati liniuntur chrismate in fronte signo crucis, ubi est sedes verecundiae, ne scilicet Evangelium erubescant.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264