CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Epistolam B. Pauli ad Romanos lectura
caput I a lectione I ad lectionem IV

Thomas de Aquino a Bartolomeo degli Erri depictus (Visio fratris Paulini, Legion of Honor Museum, San Francisco)

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 1
Lectio 1

[86166] Super Rom., cap. 1 l. 1 Haec epistola in duas partes dividitur scilicet: in salutationem et epistolarem tractatum, qui incipit ibi primum quidem, et cetera. Circa primum tria facit. Primo describitur persona salutans; secundo personae salutatae, ibi omnibus qui sunt Romae; tertio salus optata, ibi gratia vobis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo describitur persona auctoris; secundo commendatur eius officium, ibi quod ante promiserat, et cetera. Persona autem scribens describitur a quatuor. Primo quidem ex nomine, cum dicit Paulus. Circa quod tria consideranda sunt. Primo proprietas eius. Hoc enim nomen, secundum quod his litteris describitur, non potest Hebraicum esse quia apud Hebraeos non invenitur hoc elementum p, sed potest esse Graecum vel Latinum. Si tamen aliquod elementum ei propinquum sumatur, id quod est p potest esse Hebraeum. Secundo, consideranda est eius significatio. Secundum enim quod potest Hebraeum esse idem est quod mirabilis vel electus; secundum autem quod est Graecum idem est quod quietus; secundum vero quod est Latinum idem est quod modicus. Et haec quidem ei conveniunt. Electus quidem fuit quantum ad gratiam, unde Act. IX, v. 15: vas electionis est mihi iste. Mirabilis fuit in opere, Eccli. XLIII, 2: vas admirabile opus excelsi. Quietus in contemplatione, Sap. c. VIII, 16: intrans in domum meam conquiescam cum illa. Modicus per humilitatem, I Cor. X, 9: ego autem sum minimus apostolorum. Tertio, considerandum est quando sit hoc nomen apostolo impositum cum tamen ante Saulus vocaretur, ut habetur actibus IX. Circa hoc triplex est opinio. Hieronymus dicit quod cum prius vocaretur Saulus postmodum voluit vocari Paulus, propter quoddam insigne suum quod fecit, scilicet quia convertit Sergium Paulum proconsulem, ut habetur Act. XIII, 7, sicut Scipio dictus est Africanus quia devicit Africam. Alii vero dicunt quod hoc nomen impositum est sibi propter profectum virtutum qui ex hoc nomine signatur, ut dictum est. Imponuntur enim divinitus quibusdam nomina a principio nativitatis ad designandum gratiam quam a principio consequuntur, sicut patet de Ioanne Baptista, Lc. I, 13; quibusdam vero mutantur nomina ad designandum profectum virtutis eorum, ut Chrysostomus dicit, sicut patet de Abraham et de Petro. Alii vero dicunt, et melius, quod Paulus fuit a principio binomius. Consuetum enim erat apud Iudaeos ut simul cum nominibus Hebraicis assumerent sibi nomina illarum gentium quibus serviebant, sicut Graecis servientes nominabantur nominibus Graecorum, ut patet de Iasone et Menelao. Hoc autem nomen Paulus ab antiquo celebre fuit apud Romanos, et ideo, cum diceretur Saulus secundum Hebraeos, vocatus est etiam Paulus secundum Romanos, quo nomine non videtur usus nisi postquam coepit gentibus praedicare. Unde, Act. c. XIII, 9, dicitur: Saulus qui et Paulus. Et hoc magis approbat Augustinus. Secundo describitur persona scribentis ex conditione, cum dicit servus Christi. Videtur autem esse abiecta conditio servitutis si absolute consideretur. Unde et sub maledicto pro peccato infligitur, Gen. IX, 25: maledictus Chanaan puer, servus servorum erit fratrum suorum. Sed redditur commendabilis ex eo quod additur Iesu Christi. Iesus enim interpretatur salvator, Matth. c. I, 21: ipse salvum faciet et cetera. Christus interpretatur unctus, secundum illud Ps. XLIV, 8: unxit te Deus, Deus tuus, etc., per quod designatur dignitas Christi et quantum ad sanctitatem, quia sacerdotes ungebantur ut patet Ex. XXIX, 7; et quantum ad potestatem, quia etiam reges ungebantur ut patet de David et de Salomone; et quantum ad cognitionem, quia etiam prophetae ungebantur ut patet de Eliseo. Quod autem aliquid subiiciatur suae saluti et spirituali unctioni gratiae, laudabile est, quia tanto aliquid est perfectius quanto magis suae perfectioni subiicitur, sicut corpus animae et aer luci, Ps. CXV, 16: o domine, quia ego servus tuus sum. Sed contra est quod dicitur Io. XV, v. 15: iam non dicam vos servos sed amicos. Sed dicendum quod duplex est servitus. Una timoris, quae non competit sanctis, Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc., alia humilitatis et amoris, quae sanctis convenit secundum illud Lc. XVII, 10: dicite: servi inutiles sumus. Cum enim liber est qui est causa sui, servus autem qui est causa alterius, sicut ab alio movente motus: si quis sic agat causa alterius, sicut ab alio motus, sic est servitus timoris, quae cogit hominem operari contra suam voluntatem; si vero aliquis agat causa alterius, sicut propter finem, sic est servitus amoris, quia amicorum est bene facere et obsequi amico propter ipsum, ut philosophus dicit in IX Ethic. Tertio commendatur a dignitate cum dicitur vocatus apostolus. Dignitas apostolatus est praecipua in Ecclesia, secundum illud I Cor. XII, 28: quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum apostolos. Apostolus enim idem est quod missus, secundum illud Io. XX, 21: sicut misit me pater et ego mitto vos, scilicet ex eadem dilectione et cum eadem auctoritate. Dicit autem vocatus apostolus ad designandum gratiam, id est vocatus ad hoc quod sit apostolus; Hebr. V, 4: nemo assumit sibi honorem, etc.; vel ad designandum excellentiam, ut sicut urbs antonomastice vocatur ipsa Roma, ita apostolus vocatur Paulus, secundum illud I Cor. XV, 10: abundantius illis omnibus laboravi; vel ad designandum humilitatem, ut sit sensus: non audeo me dicere apostolum sed homines me ita vocant. Sic, I Cor. XV, 9, non sum dignus vocari apostolus. Quarto describitur persona scribentis ex officio cum dicit segregatus in Evangelium Dei. Segregatus, inquam, vel per conversionem ab infidelibus, secundum illud Gal. I, 15: cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, scilicet synagogae; vel segregatus per electionem ab aliis discipulis, secundum illud Act. XIII, 2: segregate mihi Saulum, et cetera. Evangelium autem idem est quod bona Annuntiatio. Annuntiatur enim in ipso coniunctio hominis ad Deum, quae est bonum hominis, secundum illud Ps. LXXII, 28: mihi autem Deo adhaerere bonum est. Triplex autem coniunctio hominis ad Deum annuntiatur in Evangelio. Prima quidem per gratiam unionis, secundum illud Io. I, 14: verbum caro factum est. Secunda per gratiam adoptionis, prout inducitur in Ps. LXXXIX, 6: ego dixi: dii estis et filii excelsi omnes. Tertia per gloriam fruitionis, Io. XVII, 3: haec est vita aeterna. Is. LII, 7: quam pulchri super montes pedes annuntiantis. Haec autem Annuntiatio non humanitus sed a Deo facta est, Is. XXI, 10: quae audivi a domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. Unde dicit in Evangelium Dei.


Lectio 2

[86167] Super Rom., cap. 1 l. 2 Descripta persona scribentis, hic commendatur negotium sibi commissum scilicet Evangelium, cuius, in praemissis, duplex commendatio posita est, quarum una pertinet ad utilitatem quam habet ex materia, quae significatur ex ipso Evangelii nomine, ex quo datur intelligi quod in eo bona annuntientur; alia vero ex auctoritate quam habet ex parte auctoris quae est expressa in eo quod dictum est Dei. Utramque ergo commendationem prosequitur apostolus: primo quidem illam quae est ex parte auctoris, secundo illam quae est ex parte materiae, ibi de filio suo. Circa primum commendatur Evangelium quadrupliciter. Primo quidem ex antiquitate quod fuit necessarium contra Paganos qui Evangelio detrahebant quasi post longa tempora subito eius praedicatio esset exorta. Et ad hoc excludendum dicit quod ante, quia licet ex tempore certo praedicari inceperit, ante tamen pronuntiatum fuit divinitus. Is. LXVIII, v. 5: antequam venirent indicavi tibi. Secundo, ex eius firmitate quae designatur in hoc quod dicit promiserat, quia ipse ante promisit qui non mentitur. Act. XIII, 32: nos vobis annuntiamus eam quae ad patres nostros repromissio facta est. Tertio, ex dignitate ministrorum sive testium cum dicit per prophetas, quibus ante fuerat revelata quae sunt completa circa verbum incarnatum. Amos III, 7: non faciet dominus Deus verbum, scilicet incarnari, nisi revelaverit secretum ad servos suos prophetas. Act. X, 43: huic omnes prophetae, et cetera. Signanter autem dicit suos. Sunt enim aliqui prophetae spiritu humano loquentes, secundum illud Ier. XXIII, 16: visionem cordis sui loquuntur non de ore domini. Unde dicit ad Titum I, 12: dixit quidam ex illis proprius illorum propheta. Sunt etiam quidam prophetae Daemonum qui immundo spiritu inspirantur, sicut prophetae quos interfecit Elias, ut dicitur III Reg. XVIII, 40. Sed prophetae Dei dicuntur qui divino spiritu inspirantur. Ioel II, 28: effundam de spiritu meo, et cetera. Quarto, ex modo tradendi quia non solum sunt huiusmodi promissa verbo edicta, sed litteris scripta, unde dicit in Scripturis. Hab. II, 2: scribe visum et explana illum. Non autem consueverunt scribi nisi magna quae sunt digna memoria et quae oportet ad posteros devenire. Et ideo ut Augustinus dicit, XVIII de civitate Dei, tunc inceperunt scribi prophetiae de Christo per Isaiam et Oseam, quando Roma est edita sub cuius imperio Christus erat nasciturus et fides eius gentibus praedicanda. Io. V, 39: scrutamini Scripturas, et cetera. Addit autem sanctis, ad differentiam Scripturarum gentilium. Dicuntur autem sanctae, primo quidem, quia, ut dicitur II Petr. I, 21: spiritu sancto inspirati, II Tim. III, 16: omnis Scriptura divinitus inspirata; secundo quia sancta continent, Ps.: confitemini memoriae sanctificationis eius; tertio quia sanctificant; unde Io. XVII, 17: sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Unde dicitur I Mach. c. XII, 9: habentes solatio sanctos libros qui in manibus, et cetera. Secundo, prosequitur commendationem quae sumitur ex bonis in Evangelio denuntiatis, quae pertinent ad materiam Evangelii, quae est Christus, quem quidem commendat tripliciter: primo quidem ex origine, secundo ex dignitate sive virtute, ibi qui praedestinatus. Tertio ex liberalitate, ibi per quem accepimus. Originem autem Christi describit dupliciter. Primo quidem aeternam cum dicit de filio suo, in quo excellentiam Evangelii designavit. Nam mysterium generationis aeternae ante erat valde absconditum unde Salomon dicit quod nomen eius et nomen filii eius si nosti? Sed in Evangelio patris testimonio est declaratum. Matth. c. XVII, 5: hic est filius meus dilectus. Convenienter autem filius Dei materia sanctarum Scripturarum esse dicitur, quae divinam sapientiam exponunt secundum illud Deut. IV, 6: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis. Filius autem dicitur esse verbum et sapientia genita, I Cor. I, 24: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Sed circa hanc filiationem tripliciter aliqui erraverunt. Quidam enim dixerunt eum filiationem habere adoptivam, sicut Photinus qui posuit Christum initium sumpsisse ex Maria virgine quasi hominem purum, qui, per vitae meritum, ad hanc celsitudinem pervenit ut, prae ceteris sanctis, filius Dei diceretur. Sed secundum hoc Christo non competeret descensus ad humanitatem sed magis ascensus ad divinitatem contra id quod dicitur Io. c. VI, 51: descendi de caelo. Quidam vero posuerunt huiusmodi filiationem solummodo nuncupativam sicut Sabellius dixit ipsum patrem incarnatum et ex hoc filium nominari, ita quod eadem sit persona et solum nomina sint diversa. Sed secundum hoc non competeret filio mitti a patre quod falsum est cum ipse dicat, Io. VI, 38, se descendisse ut faciat voluntatem eius qui misit eum. Alii vero posuerunt, sicut Arius, huiusmodi filiationem esse creatam ita quod filius Dei sit excellentissima creatura ex nihilo tamen producta postquam prius non fuerat. Sed secundum hoc omnia non essent per ipsum facta, contra id quod dicitur Io. I, 3. Oportet enim esse non factum per quem facta sunt omnia. Et haec tria excluduntur per hoc quod signanter addit suo, id est proprio et naturali. Dicit enim Hilarius: hic verus et proprius est filius origine et non adoptione, veritate, non nuncupatione, nativitate, non creatione; procedit enim a patre sicut verbum a corde, quod pertinet ad eandem naturam praesertim in Deo, in quo non potest aliquid accidentaliter advenire. Unde ipse dicit Io. X, 30: ego et pater unum sumus. Quod dicit unum liberat te ab Ario; quod dicit sumus liberat a Sabellio, ut Augustinus dicit. Secundo tangit temporalem originem cum dicit qui factus est. Ubi statim videntur patrocinium sui erroris assumere tres praedicti errores per hoc quod dicit qui factus est ei. Non enim confitentur aeternum sed factum. Sed per ea quae adduntur tollitur eorum intentio. Quia enim dicit qui factus est ei, excludit dictum Sabellii. Non enim potest esse filius factus patri si sit eadem persona cum ipso, sed per incarnationem erit filius virginis. Quod vero subdit ex semine David, tollit intentionem Photini. Si enim per adoptionem esset factus Dei filius non diceretur factus esse ex semine David sed magis ex spiritu, scilicet qui est spiritus adoptionis filiorum, ut dicitur Rom. VIII, 15, et ex semine Dei, ut dicitur I Io. III, 9. Quod vero sequitur secundum carnem, tollit intentionem Arii qui ponit eum factum non solum secundum carnem sed etiam secundum divinam naturam. Est etiam considerandum ulterius quod circa ipsum incarnationis mysterium multipliciter aliqui erraverunt. Nestorius enim posuit unionem verbi ad hominem esse factam solum secundum inhabitationem, scilicet prout filius Dei hominem illum inhabitavit excellentius caeteris. Manifestum est enim quod alia est substantia inhabitantis et inhabitati, sicut hominis et domus; secundum hoc ponebat aliam esse personam vel hypostasim verbi et hominis, ita quod alius esset, secundum personam, filius Dei et alius filius hominis. Sed hoc manifeste apparet falsum esse, per hoc quod apostolus, Phil. II, 7, unionem huiusmodi vocat exinanitionem. Pater autem et spiritus sanctus inhabitant homines secundum illud, Io. XIV, 23: ad eum veniemus et apud eum mansionem faciemus. Sequeretur igitur quod pater et spiritus sanctus essent exinaniti, quod est absurdum. Hoc ergo excluditur per hoc quod apostolus dicit de filio suo, qui, scilicet filius Dei, est factus secundum carnem, id est habens carnem, ex semine David. Qui modus loquendi locum non haberet si haec unio facta esset solum secundum inhabitationem. De aliis enim, quos verbum inhabitat, non dicitur quod verbum factum est hic vel ille, sed quod factum est ad Ieremiam vel Isaiam. In hoc ergo quod apostolus cum dixit: de filio suo, addidit qui factus est ei ex semine David, manifeste excludit errorem praedictum. Rursus aliqui alii, licet duas personas non concedant in Christo, concedunt tamen duas hypostases vel duo supposita quod in idem redit, quia nihil aliud est persona quam hypostasis et suppositum rationalis naturae. Cum ergo sit una solum hypostasis et unum suppositum in Christo, quod est suppositum vel hypostasis verbi aeterni, non potest dici quod illa hypostasis sit facta filius Dei, quia non incepit esse filius Dei. Et ideo non proprie dicitur quod homo sit factus Deus vel filius Dei. Sed tamen, si inveniatur ab aliquo doctore dictum exponendum est sic: factum est, ut homo esset Deus. Secundum hoc proprie dicitur Dei filius factus est homo quia semper non fuit homo. Et ideo legendum est quod hic dicitur ut ly qui accipiatur ex parte subiecti, ut sit sensus: qui, filius Dei, factus est ex semine David; non autem ex parte praedicati, quia sensus esset quod aliquis existens ex semine David, factus est filius Dei: quod non dicitur vere et proprie, sicut dictum est. Fuerunt autem alii qui posuerunt unionem esse factam secundum conversionem verbi in carnem, sicut dicitur aer fieri ignis. Unde Eutyches dixit quod etiam ante incarnationem fuerunt duae naturae, post incarnationem vero una. Sed hoc est expresse falsum quia, cum Deus sit immutabilis, secundum illud Mal. c. III, 6: ego Deus et non mutor, non potest in aliquid aliud converti. Unde cum dicitur factus est non intelligitur secundum conversionem sed secundum unionem, absque divina mutatione. Potest enim aliquid de novo dici relative de aliquo absque eius immutatione, puta: aliquis, immobiliter sedens, fit dexter, per mutationem eius qui transfertur. Et sic Deus dicitur ex tempore dominus vel creator per mutationem creaturae; et eadem ratione dicitur de novo factus, secundum illud Psalmi: domine refugium factus es nobis. Quia igitur unio relatio quaedam est, per mutationem creaturae Deus dicitur de novo factus homo, scilicet unitum in persona humanae naturae. Fuerunt enim et alii qui dixerunt animam Christum non habuisse sed ibi fuisse verbum loco animae: scilicet Arius et Apollinaris. Contra quos est illud Io. X, 18: nemo tollit animam meam. Quod vero dicitur secundum carnem non excluditur a Christo anima, sed caro ponitur pro toto homine, secundum illud Is. XL, 5: videbit omnis caro, et cetera. Quaeritur autem, cum nos confitemur Christum natum ex virgine, quare apostolus dicat eum esse factum ex muliere. Et dicendum quod illud nascitur quod naturali ordine producitur, sicut fructus ex arbore vel proles a parente. Quod autem ex voluntate agentis producitur, non secundum naturae ordinem, sicut domus ab artifice, non potest dici nasci, sed factum. Quia igitur Christus ex virgine processit naturali ordine quantum ad aliquid, scilicet quod conceptus est ex foemina, spatio novem mensium, dicitur natus; quia vero quantum ad aliquid, non naturali ordine, sed sola virtute divina processit, absque virili semine, dicitur factus. Eva autem dicitur ex Adam facta non nata, Isaac autem ex Abraham natus non factus. Item, quare specialiter dicitur ex semine David et non ex semine Abrahae, cui promissio facta fuit de Christo, secundum illud Gal. III, 16: Abrahae factae sunt promissiones. Et dicendum est quod factum est ad dandam spem veniae peccatoribus, quia David peccator fuit ex cuius semine nascitur Christus, Abraham vero iustus; ad commendandam etiam dignitatem regiam Christi Romanis, regnum gentium tenentibus. Excluditur etiam per verba ista triplex error Manichaeorum. Primo quidem, quod dicunt non eumdem esse Deum veteris testamenti et qui est pater domini nostri Iesu Christi, quod excluditur per hoc quod dicit apostolus: quod Deus ante promiserat per prophetas suos de filio suo in Scripturis sanctis, scilicet: veteris testamenti. Secundo vero, quod damnant Scripturas veteris testamenti, quas apostolus hic dicit sanctas. Non enim aliae Scripturae fuerunt sanctae ante Evangelium. Tertio, quod dicunt Christum habuisse carnem phantasticam, quod excluditur per hoc quod dicit Christum factum ex semine David secundum carnem ei, id est ad gloriam patris, secundum illud Io. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero sed gloriam eius qui misit me.


Lectio 3

[86168] Super Rom., cap. 1 l. 3 Commendata origine Christi, hic commendat virtutem ipsius et ponit tria: primo, praedestinationem, cum dicit: qui praedestinatus est; secundo, dignitatem seu virtutem, cum dicit filius Dei in virtute; tertio, signum sive effectum, cum dicit secundum spiritum sanctificationis. Circa primum considerandum est quod nomen praedestinationis a destinatione sumitur. Dicitur enim praedestinatus quasi ante destinatus. Destinatio autem dupliciter sumitur. Quandoque pro missione: dicuntur enim destinati qui ad aliquid mittuntur, secundum illud I Mach. I, 14: destinaverunt aliqui ex populo, et abierunt ad regem. Quandoque vero destinare idem est quod proponere, secundum illud II Mach. VI, 20: destinavit, Eleazarus, non admittere illicita. Haec autem secunda significatio a prima derivari videtur. Sicut enim nuntius, qui mittitur, ad aliquid dirigitur, ita, quod proponimus, ad finem aliquem ordinamus. Secundum hoc igitur praedestinare nihil aliud est quam ante in corde disponere quid sit de re aliqua faciendum. Potest tamen aliquis de futura re, seu operatione, disponere: uno modo, quantum ad ipsam rei constitutionem, sicut artifex disponit qualiter debeat facere domum; secundo modo, quantum ad ipsum usum vel gubernationem rei, sicut aliquis disponit qualiter debeat uti suo equo: et ad hanc secundam praedispositionem pertinet praedestinatio, non ad primam. Id enim quo aliquis utitur refert in finem quia, ut Augustinus dicit in libro de doctrina Christiana: uti est referre aliquid in finem quo fruendum est. Sed cum res in seipsa constituitur, non dirigitur ex hoc ipso in aliud. Unde praedispositio constitutionis rei, proprie praedestinatio dici non potest. Ergo idem est negare praedestinationem quod negare praeordinationem divinam ab aeterno de iis quae sunt fienda in tempore. Sed quia omnia naturalia pertinent ad constitutionem rei ipsius, quia vel sunt principia ex quibus res constituitur, vel ex huiusmodi principiis consequuntur, consequens est quod naturalia proprie sub praedestinatione non cadant; sicut non dicimus proprie quod homo est praedestinatus habere manus. Relinquitur ergo quod praedestinatio dicatur proprie eorum solum quae sunt supra naturam, in quae rationalis creatura ordinatur. Supra autem naturam rationalis creaturae est Deus solus, cui unitur rationalis creatura per gratiam. Uno modo, quantum ad actum ipsius Dei, puta cum per gratiam prophetiae communicatur homini praecognitio futurorum, quae est propria Deo: et huiusmodi dicitur gratia gratis data; alio modo quantum ad ipsum Deum, cui unitur rationalis creatura, communiter quidem, secundum effectum dilectionis, secundum illud I Io. IV, 16: qui manet in charitate in Deo manet et Deus in eo, quod quidem fit per gratiam gratum facientem, quae est gratia adoptionis; alio modo, quae est singularis Christo, per unionem in esse personali: et haec dicitur gratia unionis. Sicut ergo hominem esse unitum Deo, per gratiam adoptionis, cadit sub praedestinatione, ita etiam esse unitum Deo, per gratiam unionis in persona, sub praedestinatione cadit. Et quantum ad hoc dicit qui praedestinatus est filius Dei. Et ne hoc referatur ad filiationem adoptionis, additur in virtute, quasi diceret: praedestinatus est ut sit talis filius, ut habeat aequalem, imo eamdem virtutem cum Deo patre. Quia, ut dicitur Apoc. V, 12, dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem. Quinimmo ipse Christus est Dei virtus, secundum illud I Cor. I, 24: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Unde, Io. V, 19: quaecumque pater facit haec et filius similiter facit. Respectu vero gratiae gratis datae, non dicitur aliquis praedestinari simpliciter, quia gratia gratis data non ordinatur directe ad hoc quod ille, qui eam recipit, ad finem ultimum dirigatur, sed ut per eam alii dirigantur, secundum illud I Cor. XII, 7: unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Manifestum est autem quod id quod est per se est mensura et regula eorum quae dicuntur per aliud et per participationem. Unde praedestinatio Christi, qui est praedestinatus ut sit filius Dei per naturam, est mensura et regula vitae et ita praedestinationis nostrae, quia praedestinamur in filiationem adoptivam, quae est quaedam participatio et imago naturalis filiationis, secundum illud Rom. VIII, 30: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini filii sui. Sicut igitur homo Christus praedestinatus non est propter merita praecedentia, sed ex sola gratia, ut sit filius Dei naturalis, ita et nos ex sola gratia, non ex meritis, praedestinamur ut simus filii adoptivi, secundum illud Deut. IX, 14: ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos dominus Deus tuus in conspectu tuo: propter iustitiam meam introduxit me Deus ut terram hanc possiderem. Est igitur manifestum ad quid sit ista praedestinatio, scilicet ad hoc quod aliquis sit Dei filius in virtute. Sed restat inquirendum quis est iste qui est ad hoc praedestinatus. Cum autem praedestinatio antecessionem importet, videtur quod ille, qui est praedestinatus ut sit filius Dei in virtute, non semper fuerit filius Dei in virtute. Non enim videtur esse praedestinatio de eo quod semper fuit, quia hoc non potest antecessionem habere. Si igitur poneremus, secundum Nestorium, quod persona filii hominis esset alia a persona filii Dei, nulla esset dubitatio quia possemus dicere quod persona creata filii hominis non fuit ab aeterno, sed ex tempore incoepit esse filius Dei in virtute. Et simile est si quis dicat quod est alia hypostasis, vel suppositum, filii Dei et filii hominis. Sed haec aliena sunt a fide ut supra dictum est. Cum igitur non solum sit eadem persona filii Dei et filii hominis, sed etiam hypostasis et idem suppositum, ratione cuius non potest dici vere et proprie quod filius hominis est factus filius Dei, ne aliquod suppositum creatum intelligatur esse, de quo, de novo, praedicatur filius Dei. Pari ratione videtur quod non possit dici filius hominis esse praedestinatus filius Dei quia filius hominis supponit suppositum aeternum quod fuit semper filius Dei. Unde antecessio, quam importat praedestinatio, locum non habet. Propter hoc igitur Origenes dicit quod littera non debet esse: qui praedestinatus est, sed: qui destinatus est filius Dei in virtute, ut nulla antecessio designetur. Et secundum hoc planus est sensus; quia Christus destinatus, id est, missus est a Deo patre in mundum, tamquam verus filius Dei in virtute divina. Sed quia communiter omnes libri Latini habent qui praedestinatus aliter alii hoc exponere voluerunt secundum consuetudinem Scripturae in qua dicitur aliquid fieri quando innotescit, sicut dominus post resurrectionem dicit, Matth. ultimo: data est mihi omnis potestas, quia post resurrectionem innotuit talem potestatem sibi esse datam ab aeterno. Sed secundum hoc quod dicit praedestinatus non proprie accipitur, quia praedestinatio est de eo quod pertinet ad gratiam; non autem in hoc gratia Christo facta est quod eius virtus divina innotuit, sed potius nobis. Et ideo etiam in Glossa dicitur quod secundum hunc sensum praedestinatus large ponitur, pro praescito, ut sit sensus: Christus praedestinatus est, scilicet ab aeterno praescitus, ut innotesceret ex tempore esse filius Dei in virtute. Unde quidam alii praedestinationem ad ipsam unionem referentes, non attribuerunt eam personae sed naturae, ut sit sensus: qui praedestinatus est filius Dei in virtute, id est, cuius natura praedestinata est ut sit ei unita, qui est filius Dei in virtute. Sed haec etiam expositio impropria est et extorta. Cum enim praedestinatio importet ordinem in finem, eius est praedestinari cuius est per suam operationem ordinari in finem. Agere autem propter finem non est naturae sed personae. Ideo, si proprie accipiatur, oportet quod praedestinatio attribuatur ipsi personae Christi. Sed quia persona Christi subsistit in duabus naturis, humana scilicet et divina, secundum utramque potest aliquid dici de eo. Sicut enim de homine potest aliquid dici secundum corpus, ut tangi et vulnerari, aliquid autem secundum animam, ut intelligere et velle, ita et de Christo potest aliquid dici et secundum divinam naturam sicut ipse de se dicit Io. X, 30: ego et pater unum sumus aliquid secundum humanam naturam, sicut cum dicimus eum crucifixum et mortuum. Et hoc modo dicitur esse praedestinatus secundum humanam naturam. Quamvis enim ipsa persona Christi semper fuerit filius Dei, tamen non semper fuit, ut existens in humana natura, esset filius Dei, sed hoc fuit ineffabilis gratiae. Est autem alia ratio de hoc participio factus, quod designat actum realem, et de hoc participio praedestinatus, quod designat actum animae. Anima enim, secundum suum intellectum et rationem, potest distinguere ea quae sunt secundum rem coniuncta. Potest enim aliquis de pariete albo cogitare et loqui seorsum quidem quantum ad hoc quod est paries, seorsum autem ex hoc quod est albus. Ita etiam in praedestinatione. Nam praedestinatio potest attribui personae Christi secundum quod subsistit in humana natura, licet non attribuatur ei secundum quod subsistit in divina. Unde et apostolus prius filium Dei incarnatum esse praemiserat, et postea ei praedestinationem attribuit, ut intelligatur praedestinatus esse secundum quod factus est ex semine David secundum carnem. Et sic a filio Dei, explicando incarnationis mysterium, descendit ad carnem, et a carne, secundum praedestinationem, ascendit ad filium Dei, ut ostendatur quod neque gloria divinitatis impedivit infirmitatem carnis, neque infirmitas carnis diminuit maiestatem Dei. Quaeritur autem in Glossa, primo quidem, utrum Christus, secundum quod homo, sit filius Dei. Et videtur quod sic. Quia hic est Christus, qui praedestinatus est ut sit, sed secundum quod homo est praedestinatus ut sit; ergo, secundum quod homo est filius Dei. Et dicendum quod si ly secundum quod denotat unitatem suppositi: verum est quod secundum quod homo est filius Dei, quia unum est suppositum Dei et hominis. Si autem designat conditionem naturae vel causam, falsum est; non enim ex natura humana habet ut sit filius Dei. In argumento autem est fallacia compositionis et divisionis. Ex eo quod ly secundum quod potest determinare participium praedestinatus, et sic verum est quod, secundum quod homo, est praedestinatus; vel potest determinare ipsum esse filium Dei ad quod ordinatur praedestinatio, et sic falsum est. Non enim praedestinatus est ut secundum quod homo sit filius Dei: et in hoc sensu procedit ratio. Secundo quaeritur utrum Christus, secundum quod homo, sit persona. Et dicendum quod si ly secundum quod referatur ad ipsum suppositum hominis, concedendum est quod ipsum suppositum hominis est persona divina. Si vero designet naturae conditionem vel causam, sic Christus secundum quod homo non est persona, quia humana natura non causat novam personalitatem in Christo. Adiungitur enim digniori in cuius personalitatem transit. Item obiicitur de hoc, quod Glossa dicit, quod qui suscepit et quod suscepit est una persona. Id autem quod suscepit filius Dei est humana natura, ergo humana natura est persona. Et dicendum est quod huiusmodi locutiones sunt exponendae, ut sit sensus: quod ille qui suscepit et natura quam suscepit, uniuntur in una persona. Quarto quaeritur utrum hoc sit verum: homo est assumptus a verbo. Et videtur quod sic, secundum illud Ps. LXIV, 5: beatus quem elegisti et assumpsisti. Et dicendum est quod cum homo supponat suppositum aeternum, non potest proprie dici quod homo sit assumptus a verbo. Non enim assumitur idem a seipso sed exponendum est, sicubi inveniatur, homo assumptus, id est, humana natura. Quinto quaeritur utrum haec sit vera: iste homo semper fuit. Et dicendum est hanc esse veram propter hoc quod homo supponit aeternum suppositum, unde Hebr. ultimo dicitur: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. Non tamen cum reduplicatione est vera huiusmodi propositio. Non enim ille homo, secundum quod homo est, semper fuit, sed secundum quod est filius Dei. Sic igitur patet et de praeordinatione et de virtute filii Dei. Restat tertium, scilicet de signo, quod tangitur in eo quod subditur secundum spiritum, et cetera. Est enim proprium virtutis divinae per collationem spiritus sancti sanctificare homines, Lev. XX, 8: ego dominus qui sanctifico vos. Ipse etiam spiritum sanctum solus dare potest secundum illud Is. XLII, 5: haec dicit dominus Deus creans caelos, et infra: dans flatum populo qui est super terram et spiritum calcantibus eam. Ex hoc igitur apparet Christum habere virtutem divinam, quia ipse dat spiritum sanctum, secundum illud: Io. XV, 26: cum venerit Paraclitus quem ego mittam. Eius etiam virtute sanctificamur, secundum illud I Cor. VI, v. 11: sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini nostri Iesu Christi et spiritu Dei nostri. Dicit ergo quod Christus sit filius Dei in virtute, apparet secundum spiritum sanctificationis, id est secundum quod dat spiritum sanctificantem, quae quidem sanctificatio incoepit ex resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri, id est ex mortuis secundum illud Io. VII, 30: nondum erat spiritus datus quia nondum Iesus fuerat glorificatus: quod non est sic intelligendum quod nullus, ante Christi resurrectionem, spiritum sanctificantem acceperit, sed quia ex illo tempore, quo Christus resurrexit, incoepit copiosius et communius spiritus sanctificationis dari. Potest etiam intelligi quod hic designentur duo signa virtutis divinae in Christo. Primum quidem ex hoc quod dicit secundum spiritum sanctificationis, sive intelligatur secundum sanctificantem spiritum, sicut dictum est, sive intelligatur secundum hoc quod ipse, per spiritum sanctum, est in utero virginali conceptus, quod est signum divinae virtutis in ipso, secundum illud Lc. c. I, 35: spiritus sanctus superveniet in te, et postea sequitur: ideoque et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius Dei. Secundum autem signum virtutis divinae est resuscitatio mortuorum, secundum illud Io. V, 21: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius. Est ergo sensus quod apparet Christum esse filium Dei in virtute ex resurrectione mortuorum, id est ex hoc quod mortuos fecit secum resurgere, secundum illud Matth. c. XXVII, 52: multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt, et tandem faciet omnes resurgere secundum illud Io. V, 25: omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii Dei, et, qui audierint, vivent. Vel potest intelligi de spirituali resurrectione mortuorum, quae est a peccatis, secundum illud Eph. V, 14: surge qui dormis et exurge a mortuis. Dicuntur autem mortui Iesu Christi qui ab ipso resuscitantur, sicut et infirmi alicuius medici a quo sanantur. Possunt autem haec duo signa ad duas praecedentes clausulas referri hoc modo: qui factus est ei ex semine David secundum carnem, et hoc secundum spiritum sanctificationis ex quo, scilicet caro eius, concepta est; qui praedestinatus est filius Dei in virtute, et haec apparent in resurrectione mortuorum, et cetera. Sed prima expositio est melior.


Lectio 4

[86169] Super Rom., cap. 1 l. 4 Postquam commendavit Christum ab origine et virtute, hic commendat ipsum ex liberalitate, quae ostenditur ex muneribus quae fidelibus contulit. Ponitur autem duplex munus. Unum quidem commune omnibus fidelibus, scilicet gratia per quam reparamur, quam quidem a Deo per Christum accepimus, unde dicit per quem accepimus, omnes fideles, gratiam. Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est, et infra: per quem accessum habemus in gratiam istam in qua stamus. Conveniens est enim ut sicut per verbum Dei omnia ista facta sunt, ut habetur Io. I, v. 3, ita et per ipsum, sicut per artem omnipotentis Dei, omnia instaurentur: sicut et artifex eadem arte reparat domum qua condidit. Col. I, 20: per eum placuit Deo reconciliare omnia sive quae in caelo sive quae in terra sunt. Aliud autem est munus spirituale collatum apostolis quod tangit subdens et apostolatum, quod est praecipuum inter ecclesiasticos gradus. I Cor. XII, 28: et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum quidem apostolos. Apostolus autem idem est quod missus. Sunt enim a Christo missi quasi eius auctoritatem et vicem gerentes, Io. XX, 21: sicut misit me pater et ego mitto vos, id est cum plenitudine auctoritatis. Unde ipse Christus apostolus nominatur Hebr. III, 1: considerate apostolum et pontificem Iesum Christum. Unde et per ipsum, tamquam principalem apostolum sive missum, alii sunt secundario apostolatum consecuti. Lc. VI, 13: elegit duodecim quos et apostolos nominavit. Praemittit autem gratiam apostolatui tum quia non ex meritis sed ex gratia apostolatum sunt consecuti, I Cor. XV, 9: ego sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus; gratia autem Dei sum id quod sum; tum etiam quia apostolatus digne haberi non potest nisi praehabita gratia sanctificante, Eph. IV, 7: unicuique nostrum data est gratia, et cetera. Describit autem hunc apostolatum, primo quidem, ex utilitate cum subdit ad obediendum fidei, quasi diceret: ad hoc sumus missi ut faciamus homines fidei obedire. In his obedientia locum habet quae voluntarie facere possumus. His autem quae sunt fidei voluntate consentimus, non ex rationis necessitate, cum sint supra rationem, nullus enim credit nisi volens, ut dicit Augustinus, et ideo circa fidem locum habet, infra VI, 17: obedistis ex corde in eam formam doctrinae in quam traditi estis. De hoc fructu dicitur Io. XV, 16: posui vos ut eatis, et cetera. Secundo, describitur ex amplitudine cum subditur in omnibus gentibus, quia non tantum in una gente Iudaeorum, sed ad instructionem omnium gentium sunt directi. Matth. ultimo: euntes docete omnes gentes. Specialiter Paulus in omnes gentes apostolatum acceperat, ut ei competere possit quod dicitur Is. XLIX, 6: parum est ut sis mihi servus ad suscitandum tribus Iacob et faeces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium. Tamen ab eius apostolatu exclusi non erant Iudaei, praesertim qui inter gentes habitabant; infra XI, 13 s.: quamdiu quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo, si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex ipsis. Tertio, ex plenitudine potestatis, cum subdit pro nomine eius, scilicet vice et auctoritate ipsius. Sicut enim Christus in nomine patris venisse dicitur, Io. XX, 21, quasi plenam patris potestatem habens, ita et apostoli in nomine Christi venisse dicuntur, quasi in persona Christi. II Cor. II, 10: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Vel per hoc describitur ex fine, ut sit sensus: pro nomine eius dilatando, non pro aliquo terreno fructu sibi quaerendo. Act. c. IX, 15: vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum, etc., unde ad hoc fideles hortabatur dicens: omnia in nomine Iesu Christi agite. Quarto ex potestate super illos quibus scribebat qui praedicto apostolatui erant subiecti unde subdit in quibus, id est inter quas gentes, nostro apostolatui subiectas, estis et vos, scilicet Romani, quamvis sublimes. Is. XXVI, 5 s.: civitatem sublimem humiliabit, conculcabit eam pes pauperis, scilicet Christi, gressus egenorum, id est apostolorum, specialiter Petri et Pauli, II Cor. c. X, 14: usque ad vos pervenimus in Evangelio Christi. Subdit vocati Iesu Christi, secundum illud Os. I, 9: vocabo non populum meum; vel: vocati ut sitis Iesu Christi, infra VIII, v. 30: quos praedestinavit hos et vocavit; vel: vocati Iesu Christi, id est dicti a Iesu Christo, Christiani, Act. XI, 26: ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani. Consequenter describuntur personae salutatae, et primo, ex loco cum dicit omnibus qui sunt Romae. Signanter autem omnibus scribit quia omnium salutem cupiebat; I Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut meipsum; Act. XXIII, v. 11, dictum est ei: oportet te et Romae testificari. Secundo, describuntur personae salutatae ex gratiae dono, ibi dilectis Dei. Circa quod primo ponitur gratiae origo, quod est Dei dilectio. Deut. XXXIII, v. 3: dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. I Io. IV, 10: non quasi nos dilexerimus Deum, scilicet prius, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Dei enim dilectio non provocatur ex bono creaturae, sicut dilectio humana, sed magis ipsum bonum creaturae causat, quia diligere est bonum velle dilecto: voluntas autem Dei est causa rerum, secundum illud Ps.: omnia quaecumque voluit fecit. Secundo, ponitur vocatio cum subdit vocatis. Quae quidem est duplex. Una exterior, secundum quam vocavit Petrum et Andream, Matth. IV, 18. Alia autem est vocatio interior, quae est secundum interiorem inspirationem, Prov. I, 24: vocavi et renuistis. Tertio, ponit gratiam iustificationis cum dicit sanctis, id est per gratiam et sacramenta gratiae, sanctificatis. I Cor. VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis, ut sitis dilecti a Deo, vocati ad hoc quod sitis sancti. Deinde ponuntur bona quae eis optat, quae sunt gratia et pax. Quorum unum, scilicet gratia, est primum inter Dei bona, quia per eam iustificatur impius, infra III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Aliud autem, scilicet pax, est ultimum quod in beatitudine perficitur. Ps.: qui posuit fines tuos pacem. Tunc enim erit perfecta pax, quando voluntas requiescet in plenitudine omnis boni, consequens immunitatem ab omni malo. Is. XXXII, v. 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Et sic per haec duo bona, alia media intelliguntur. Ostendit etiam consequenter unde sint huiusmodi bona expectanda, cum subdit a Deo patre nostro. Iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Ps. LXXXIII, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. Addit autem et domino Iesu Christo quia, ut dicitur Io. I, 17, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Ipse etiam dicit, Io. XIV, 7, pacem meam do vobis. Quod autem dicit Deo patre nostro, potest teneri essentialiter pro tota Trinitate, quae dicitur pater, quia nomina importantia relationem ad creaturam, communia sunt toti Trinitati, sicut creator et dominus. Addit autem et domino Iesu Christo, non quod sit alia persona a tribus, sed propter humanam naturam, per cuius mysterium ad nos dona gratiarum perveniunt. II Petr. c. I, 4: per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit. Vel potest dici quod hoc quod dicit Deo patre nostro, tenetur pro persona patris, quae secundum proprietatem dicitur pater Christi, sed secundum appropriationem pater noster. Io. XX, 17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum. Tangitur autem persona filii cum dicitur et domino Iesu Christo. Persona autem spiritus sancti expresse non ponitur, quia intelligitur in donis eius, quae sunt gratia et pax; vel etiam quia intelligitur in duabus personis patris et filii, quarum est unio et nexus.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264