CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
In psalmos Davidis expositio
psalmus I
Reportatio Reginaldi de Piperno

Thomas de Aquino, David rex, et alii sancti a Simone Martini depicti

Textum Parmae 1863 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Super Psalmo 1

[86786] Super Psalmo 1 n. 1 Hic Psalmus distinguitur contra totum opus: non enim habet titulum, sed est quasi titulus totius operis. Sed et David Psalmos composuit per modum orantis, qui non servat unum modum, sed secundum diversas affectiones et motus orantis se habet. Hic ergo primus Psalmus exprimit affectum hominis elevantis oculos ad totum statum mundi, et considerantis quomodo quidam proficiunt, quidam deficiunt. Et inter beatos Christus fuit primus; inter malos Adam. Sed notandum: quod in uno omnes conveniunt, et in duobus differunt. Conveniunt in beatitudine, quam omnes quaerunt; differunt autem in processu ad beatitudinem, et in eventu hujus: quia quidam perveniunt, et quidam non. Dividitur ergo Psalmus iste in partes duas. In prima describitur processus omnium ad beatitudinem. In secunda eventus, ibi, et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus. Circa primum duo facit. Primo tangitur processus malorum; secundo bonorum, ibi, sed in lege domini voluntas ejus et cetera. In processu malorum tria consideranda sunt. Primo deliberatio de peccato, et hoc in cogitatione; secundo consensus et executio; tertio inductio aliorum ad simile; et hoc est pessimum. Et ideo primo ponit consilium malorum, ibi, beatus vir et cetera. Dicit autem qui non abiit; quia quamdiu homo deliberat, est in eundo. Secundo ponit consensum et executionem dicens: et in via peccatorum, idest in operatione. Prover. 4: via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. Non stetit, scilicet consentiendo et operando. Dicit autem impiorum, quia impietas est peccatum contra Deum, et peccatorum contra proximum, et in cathedra, ecce tertium, idest inducere alios ad peccandum. In cathedra ergo quasi magister, et alios docens peccare: et ideo dicit pestilentiae, quia pestilentia est morbus infectivus. Prov. 29: homines pestilentes dissipant civitatem. Qui ergo sic vadit, non est beatus, sed qui contrario modo. Beatitudo autem hominis in Deo est. Psalm. 143: beatus populus cujus est dominus Deus ejus et cetera. Est ergo processus rectus ad beatitudinem primo, ut subdamus nos Deo: et hoc dupliciter. Primo per voluntatem, obediendo mandatis ejus; et ideo dicit: sed in lege domini; et hoc specialiter pertinet ad Christum. Joan. 8: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Convenit similiter et cuilibet justo. Et dicit in lege per dilectionem, non sub lege per timorem. 1 Timoth. 1: justo non est lex posita. Secundo per intellectum jugiter meditando; et ideo dicit, in lege ejus meditabitur die ac nocte, idest continue, vel certis horis diei et noctis, vel in prosperis et adversis.

[86787] Super Psalmo 1 n. 2 Describitur in hac parte felicitatis eventus: et primo ponit diversitatem ejus; secundo assignat rationem, ibi, quoniam novit dominus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit eventum bonorum; secundo malorum, ibi, non sic impii et cetera. Circa eventum bonorum utitur similitudine: et primo proponit eam; secundo adaptat, ibi, et omnia quaecumque faciet et cetera. Similitudo namque sumitur a ligno: in quo tria considerantur, scilicet plantatio, fructificatio, et conservatio. Ad plantationem vero necessaria est terra humectata ab aquis, alias aresceret; et ideo dicit: quod plantatum est secus decursus aquarum, idest juxta fluenta gratiarum. Joan. 7 cap.: qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Et qui juxta hanc aquam radices habuerit, fructificabit bona opera faciendo; et hoc est quod sequitur, quod fructum suum dabit. Gal. 5: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas et cetera. In tempore suo, scilicet modo quando est tempus operandi. Gal. ult.: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Sed nec arescit, immo conservatur. Quaedam arbores conservantur in substantia, sed non in foliis: quaedam etiam in foliis conservantur, sic et justi: unde ait, et folium ejus non defluet, idest nec in minimis operibus et exterioribus deseruntur a Deo. Prov. 11: justi autem quasi virens folium germinabunt.

[86788] Super Psalmo 1 n. 3 Deinde cum dicit, et omnia, adaptat similitudinem, quia beati in omnibus prosperabuntur: et hoc quando consequentur finem intentum, quantum ad omnia quae desiderant, quia justi perveniunt ad beatitudinem. Ps. 116: o domine salvum me fac, o domine bene prosperare, et cetera. Eventus malorum contrarius est, quod describitur, ibi, non sic et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo ponit similitudinem; secundo adaptat, ibi, non resurgent. Sed nota quod hic praemittit non sic, et non sic bis, propter majorem certitudinem. Gen. 41: quod secundo vidisti, indicium firmitatis est. Vel non sic faciunt in processus, ideo non sic recipiunt in eventu. Luc. 16: recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Comparantur vero proprie pulveri, qui tria habet contra ea quae de viro justo sunt dicta. Quia non adhaeret terrae pulvis, sed est in superficie. Lignum vero plantatum est radicitus. Item lignum in se compactum est. Item humidum est. Sed pulvis in se divisus, siccus et aridus est. Per quem signatur, quia boni adunati sunt caritate sicut lignum. Ps. 117: constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. Mali vero divisi. Prov. 13: inter superbos semper jurgia sunt. Item boni inhaerent radicitus in spiritualibus et bonis divinis, sed mali in exterioribus bonis sustentantur. Item sunt sine aqua gratiae. Gen. 3: pulvis es et cetera. Et ideo omnis malitia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu, Isa. 34. De bonis vero dicitur hic quod folium ejus non defluet. Luc. 21: capillus de capite vestro non peribit. Sed de istis malis dicitur quod totaliter projiciuntur a facie, idest bonis superficialibus, quos ventus, idest tribulatio projiciet a facie terrae. Job 4: vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu oris ejus esse consumptos. Deinde adaptat similitudinem ibi, non resurgent, quia sicut pulvis sunt. Sed contra 2 Cor. 5: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi. Item 1 Cor. 15: omnes quidem resurgemus. Ad quod dicendum, quod dupliciter hoc potest legi. Resurgere enim proprie in judicio dicitur homo, quando causa sua sublevatur per sententiam judicis. Isti ergo non resurgunt, quia sententia pro eis in judicio non fertur, sed potius contra: unde alia littera habet, non stabilientur. Boni vero sic: quia licet afflicti sint ex peccato primi parentis, tamen habebunt sententiam pro se. Neque peccatores congregabuntur in consilio justorum. Quia boni congregabuntur in vitam aeternam, ad quam mali non admittentur. Vel dicendum, quod hoc intelligitur de reparatione justitiae ad quam reparantur proprio judicio. 1 Cor. 11: si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur. Et quantum ad hoc dicit, non resurgent in judicio, scilicet proprio, de quo dicitur Eph. 5: exurge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Quidam vero reparantur consilio bonorum: et isto modo etiam mali non resurgunt a peccato. Vel impii, idest infideles, non resurgunt in judicio discussionis et examinationis, quia, secundum Gregorium, quidam condemnabuntur et non judicabuntur, ut infideles: quidam non judicabuntur nec condemnabuntur, scilicet apostoli et viri perfecti: quidam judicabuntur et condemnabuntur, scilicet mali fideles. Sic ergo fideles non resurgent in judicio discussionis, ut examinentur. Joan. 3: qui non credit, jam judicatus est. Peccatores vero non resurgent in consilio justorum, ut scilicet judicentur, et non condemnentur. Deinde ratio redditur quare hujusmodi non resurgent in judicio: quoniam novit et cetera. Et proprie loquitur: quia quando aliquis scit quod perditum est, reparatur; quando vero nescit, non reparatur. Justi autem per mortem dissolvuntur, sed tamen Deus novit eos. 2 Tim. 2: cognovit Deus qui sunt ejus, novit scilicet notitia approbationis, et ideo reparantur; sed quia non novit viam impiorum notitia probationis, ideo iter impiorum peribit. Ps. 118: erravi sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, domine, quia mandata tua non sum oblitus. Ps. 34: fiant viae illorum tenebrae et lubricum et cetera.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264